Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 10

De fide
1

PARS DECIMA. DE FIDE.

Capitulum 1

2

Cap. PRIMUM. De fide septem esse inquirenda.

3

De tractare volentibus, septem inquirenda proponimus. Quid sit fides. In quo constat fides. De i; cremento fidei. De his quae pertinent ad fidem. An abinitiosecundum mutationem temporum, mutata sit fides credentium. Quid sit quo nihil minus vera fides unquam hahere potuit. De sacramento fidei et virtute ipsius. Singula suo ordine prosequamur.

Capitulum 2

4

Cap. II. Quid sit fides.

5

"Fides est, ut ait Apostolus, substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium" (Hebr. xiu). Si per fidem ea quae creduntur fide, significata intelligimus (sicut per visionem nonnumquam non eam qua videmus, sed quod videmus accipimus) convenienter fides substantia rerum sperandarum dicitur, quia fide ea qux vere p) subsistunt bona sperantibuset exspectantibus illa ventura creduntur. Secundum quam acceptionem non irretionabiliter etiam argumentum non apparentium dicitur; quia quc ratione humana non comprehendimus, sola fide nobis credibilia esse et vera persuademus. Quod si hanc diffinitionem alio modo exponimus possumus dicere quod fides non in eo quod sit, sed quod faciat diffinitur, ut sit sensus. Fides est substantia, id est subsistentia, rerum sperandarum, id est futurorum bonorum, qusÓ ventura sperantur a nobis, et qua sola digna sunt spe et exspectatione nostra, qu in ipsis constat bonum nostrum. Est erg Substantia rerum sperandarum; quia bon sibilia quae per actum nondum praesentit jam per fidem in cordibus nostris subsistt ipsa fides eorum in nobis subsistentia eoru Cum enim res qualibet apud nos subsista: per actum, quando videlicet prxsentes comprehenduntur, vel per intellectum, q nbsentes; vel etiam non existentes in simili sua et in imagine per intellectum capiuntt etiam per experientiam, quando ea quae in sunt sentiuntur a nobis, utest gaudium, tr timor et amor, quae subsistunt in nobis et tur a nobis: nullo horum modorum inv. Dei comprehenduntur a nobis qua credi possunt comprehendi omnino non possunt. enim actu praesentia sunt ut sensu comp dantur, quia nec corpora sunt nec in corpoi subsistunt. Neque insimilitudine aliqua im biliter ab animo comprehendi possent, quit omnem similitudinem etcorporum et corpo sug divinatitatis et puritatis excellentia tra dunt. Neque quemadmodum illa quae ir suntet sentiuntur a nobis; quoniam ne substantia animi sunt, neque de his quae in subsistunt. Ergo fide sola subsistunt in no subsistentia eorum est fides eorum, qua creduntur quia sunt, sed non qualia sunt comprehenduntur. Ergo Deus credi potest, comprehendi omnino non potest. Dicis mihi: Quid dicam f Quid est Deus ? Ergo tibi respondeo quod indicibile omnino est quid est Deus. Saltem, inquis, quid cogitabo quando cogitare volo quid est Deus? Amplius dico quia incogitabilis est Deus. Quidquid dicitur vel cogitatur, secundum aliquid dicitur vel secundum aliquid cogitatur. Quod enim secundum aliquid dici vel cogitari non potest, dici omnino et cogitari non potest. Quid ergo dices vel cogitabis, cum id quod Deus est dicere vel cogitare volueris: Si terram cogitas, si collum cogitas, si omnia qua in coelo sunt et in terra cogitas, nihil horum est Deus. Denique si spiritum cogitas, si animam coitas: non est hoc. Deus. Scio, inquis, quod hoc non est Deus, tamen hoc simile Deo est, et similitudine sua Deus demonstrari potest. Vide quale simile si spiritum demonstrare velles et corpus ostenderes, qualis similitudo haec esset, et tamen plus longe est Deus et. spiritus quam spiritus et corpus. Omne enim quod creatum est minus ab invicem distat, quam ille qui fecit ab eo quod fecit. Non potest cogitari Deus quid est, etiam si credi potest quia est, non qualis est comprehendi. Quod, inquit Apostolus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. 11); hoc est illud quod dicere volumus, si tamen dicere possumus quod cogitare non possumus, Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, quia c sensu non percipitur. Nec in cor hominis ascendit; quia congitatione non comprehenditur.

6

Erant enim tria quaedam: corpus et spiritus et. Deus: corpus quidem mundus erat, anima spiritus. Et ipsa anima, quasi in medio quodam erat habens extra se mundum, intra se Deum, et acceperat oculum quo extra se mundum videret et ea quae in mundo erant: et hic erat. oculus carnis. Alium oculum acceperat quo seipsam videret et ea qui in ipsa erant, hic est oculus rationalis. Alium rursum oculum acceperat quo intra se Deum videret et ea quae in Deo erant, et hic est oculus comtemplationis. Hos igitur oculos quandiu anima apertos et revelatos habebat, clare videbat et recte discernebat; postquam autem tenebre peccati in illam intraverunt, oculus quidem contemplationis exstinctus est, ut nihil videret; oculus autem rationis lippus effectus ut dubie videret. Solus ille oculus qui extinctus non fuit in sua claritate permansit, qui quandiu lumen habet clarum, judicium dubium non habet. Oculus vero rationalis quandiu lumen ejus est nubilum, judicium certum habere non potest; quia quod clare non videt discernit ambigue. Hinc est quod corda hominum facilius sibi consentiunt in his quae oculo carnis percipiunt, quam in his quae acie mentis et sensu rationis attingunt, quia ubi in videndo noncaligant, in judicando non discrepant. Homo ergo quia oculum carnis habet mundum videre potest, et ea quiin mundo sunt. Item quia. oculum rationis ex parte habet, animum similiter ex parte videt et ea quae in animo sunt. Quia vero oculum contemplationis non habet, Deum et quae in Deo sunt videre non valet. Fides ergo necessaria est qua credantur qua non videntur, et subsistant in nobis per fidem, quae nondum praesentia nobis sunt per speciem. Sic itaque substantia illorum est fides, quia per solam fidem subsistunt nunc in nobis: et argumentum similiter illorum est fides, quia per solam fidem probantur a nobis. Non enim aliud argumentum majus de illis dubitantibus profere possumus, quam quod illa quae creduntur fide, ratione non comprehenduntur. Quod enim aliud argumentum ad illa esse potest, quibus simile et comparabile nihil esse potest? Cum utique argumentum nullatenus esse posset, nisi aliquam cum illo ad quod argumentum esset. similitudinem etiam haberet. Quae igitur omnem similitudinem et comparationem transcendunt, qua similitudine argui et comprobari possunt? nisi quia ex fide et devotione prwcedentiur sanctorum colligimus, quoniam ad illa quae futura predicantur bona increduli esse non debemus. Magna enim est ratio haec et omnino fide digna; quia nequaquam sancti et justi omnes pro stern; vite» desiderio tanta constantia presentem vitam despicerent, si non amplius aliquid et ultra nosiram intelligentiam de illius veritate praesensissent. Sic itaque fides est substantia rerum sperandarum; quia per eam jam quodammodo quie futura sunt subsistunt in nobis, et argumentum non apparentium; quoniam per ea qua oculta sunt approbantur a nobis. Sed quia in hac descriptione non quid sit fides, sed quid faciat fides ostenditur; nec ea quae de praeteritis vel de praesentibus habetur fides diffinitur, si quis plenam ac generalem diffinitionem fidei signare voluerit dicere potest: « Fidem esse certitudinem quamdam animi de rebus absentibus, supra opinionem et infra scientiam constitutam. » Sunt enim quidam qui audita statim animo repellunt et contradicunt his quz: dicuntur: et hi sunt negantes. Alii in iis quas audiunt alteram quamcunque partem eligunt ad existimationem, sed non approbant ad affirmationem. Quamvis enim unum ex duobus magis probabile intelligunt, utrum tamen adhucidipsum verum sit asserere non presumunt: hi sunt opinantes. Alii sic alteram partem approbant, ut ejus approbationem etiam in assertionem assumant: hisunt credentes. Post ista genera cognitionis illud perfectius sequitur cum res non ex auditu solo, sed per suam. praesentiam notificatur. Perfectius enim agnoscunt qui ipsam rem ut est in sua pra sentia comprehendunt, hi sunt scientes. Primi ergo sunt negantes, secundi dubitantes, tertii opinantes, quarti credentes, quinti scientes.

7

Ex hic ergo conjici potest quare fidem certitudinem appellamus, quoniam ubi adhuc dubitatio est fides non est. Patet etiam quare ipsam certitudinem quam fidem appellamus supra opinionem vel sstimationem, et infra scientiam dicimus esse constitutam. Quia nimirum aliquid credere sicut Tninus est quam scire; sic plus eek awsxe exos et aestimare. Minus dico non quantum ad meri- A tum, sed quantum ad cognitionem. Nisi enim credere aliquando quantum sd meritum plus esset quam vera videre, nequaquam visio subtraheretur ut fides mereretur. Nec dictum fuisset: Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. xx). Propterea dixi credere aliquando plus esse quam videre, sed quantum ad meritum non quantum ad gaudium. Alioquin quantum ad cumulum felicitatis et perfectionem veritatis plus est prosentem videre quam absentem credere, sicut et plus est fide stare quam opinione nutare. Recte igitur dictum est: « Fides est certitudo rerum absentium supra opinionem et infra scientiam constituta. » Quamvis etiam nonunquam ipsa qui ex praesenti contemplatione nascitur certitudo, abusive fides appelletur. De illa autem quae proprie appellatur fides, dictum est: « Nam si vides, non est fides. »

Capitulum 3

8

Cap. III. Quae sint illa in quibus fides constat.

9

Duo eunt in quibus fides constat: cognitio et affectus, id est constantia vel-firmitas credendi. In altero constat quia ipsa illud est; in altero con8tat quia ipsa inillo est. In affectu enim substantia fidei invenitur; in cognitione, materia. Aliud enim est fides qua oreditur;et aliud quod fide creditur. In affectu invenitur fides; in cognitione id quod fide creditur. Propterea fides in affectu habet substantiam, quia affectus ipse fides est; in cognitione habet materiam, quia de illo et ad illud quod in cognitione est, fides est. Credere igitur in affectu est, quod vero creditur in cognitione est. Cognitionem autem hic intelligimus scientiam rerum non illam quae ex praesentia ipsarum comprehenditur, sed illam quae auditu solo percipitur, et ex verborum significatione manifestatur. Cum illud quod dicitur et ab illo qui audit, intelligitur, quod dicitur, etiam sinesciat utrum sitan non sit ita ut dicitur; scientia tamen est inquantum intelligitetscit quid est quod dicitur. Hzc autem scientiacognitioest, qua sicut sineilla scientia esse non potest qua res esse vel non esse scitur, ita sine flde esse potest qua res esse vel non esse creditur. Ad hanc cognitionem si fides acceda ut. credatur quod audiebatur et intelligebatur, est credulitas in cognitione, et invenitur in credulitate fidei substantia, in cognitionne materia. Potest autem cognitio hujus sine omni fide esse; fides autem Sine omni cognitione esse non potest, quoniam qui audit aliquid et intelligit, non semper credit; qui autem nihil intelligit nihil credit, quamvis aliquando credere possit quod non intelligit. Nam. et fides etiam est de fide qua creditur quod nescitur, quià scienti et credendi creditur. Ille enim. qui creduntur credit, non inconvenienter credere dicitur quod ille credit cui credit; et si nesciat illud quid scit quod credit, et scit cui credit. Tales sunt simplices in sancta Ecclesia qui perfectioribus credentibus et cognoscentibus credunt, qui nimirum in sua simplicitate salvantur, nec ab illorum merito alieni sunt, quamvis ad cognitionem illorum non pertingunt. Scriptum est: Boves arabant et asing pascebantur juxta eos (Job. 1). Simplices quippe in saneta Eeclesia quamvis cum. perfectis occulta sacramentorum Dei rimari non valeant; quia tamen se ab illorum societate non dividunt quasi juxta eos positi in eadem fide et spe bene operando se pascunt. Sic ergo fides aliquando cum cognitione est, quando scitur quod ereditur; aliquando sinecognitione, quando scienti tantum et credendi creditur. Necesse est tamen semper aliquam cognitionem esse cum fide quie ipsam fidem per intentionem dirigat; quia si nihil ex his quae credenda sunt cognosceretur, non haberet fides quo se per intentionem in bono opere dirigeret, neque ad quid bene operando spem suam excitaret. Sed aliud est in quibusdam cognitionem flde transcendere; aliud illa quae nunquam ignoranda sunt credenda nescire. Illic meritum fides habet ubi etiam cognitione non discernit; hic quia a cognitione omnino destituitur cadit ipsa, et fides ejus desistit.

Capitulum 4

10

Cap. IV. De incremendo fidei.

11

Duo sunt secundum qua fides crescere dicitur: cognitio et affectus, id est constantia vel firmitas credendi. Secundum cognitionem fides crescit, quando eruditur adscientiam. Secundum affectum. crescit, quando ad devotionem excitatur et roboraturadconstantiam. Quorumdam fides cognitione magna est; affectu parva. Quorumdam vero affectu magna cognitione parva. Alii fidem et cognitione etaffectu magnam habent. Alii et cognitione et affectu parvam. Verumtamen affectum magnum in fide magis laudabilem esse quam cognitionem magnam Dominus manifeste ostendit ubi fidem grano sinapis comparavit, quodquantitate quidem parvum est sed non fervore. Hunc mulieri Chananee parum quidem adhuc scienti sed multum confidenti, dictum est: Mulier magna est fides tua (Matth. xv). Illa namque apud Deum fides magna repudatur, quae etsi minus vigeat scientia, per constantiam tamen foris ostenditur. Cum ergo fides cognitione crescit, adjuvatur, cum vero affectu crescit promeretur. Item secundum incrementum fidei, tria genera credentium inveniuntur. Quidam enim fideles sunt qui sola pietate credere eligunt, quod tamen utrum sit credendum an non credendum sit ratione non comprehendunt. Alii ratione approbant quod fide credunt. Alii puritate cordis et munda conscientia interius jam gustare incipiunt quod fide credunt. In primis, sola pietas facit electionem; in secundis, ratio adjungit approbationem; in tertiis, puritas intelligenti: apprehendit certudinem. Quartum genus hominum est quibus credere est, solum fidei non contradicere, qui consuetudine vivendi magis quam virtute credendi fideles nominantur. Solis enim transecuntibus intenti nunquam mentem ad futura Cogitanda sublevant; et quamvis fidei Christiane sacramenta cum caeteris fidelibus usu percipiunt, quare tamen Christianus sit homo vel quae spes Chistiano sitin exspectatione bonorum futurorum non attendunt. Hi, quamvis nomine fldeles dicantur, retamen et veritate longe sunt a fide. Tamen hujusmodi aliquando divina gratia visitantur; et adsuiconsiderationem excitantur, ut quare homo natus sit, an alia post hanc vitam sequatur inquirant; an premia justis et peccatoribus tormenta reposita sint; et an post finem operis sequatur premium juste retributionis. Tali consideratione corde oborta, magno mox trepidationis motu de dubio vites mortalis conscientia ipsa concutitur; et quanto magis sibi erranti periculum imminere cernit, tanto magis ad cognitionem veritatis pervenire satagit. Considerat in hoc mundo tam diversas esse hominum existimationes, super hisin quibus salus hominis constat. Pagani in plures unitatem divinitatis scindunt. Judsmi creatorem €onfitentur, salvatorem non agnoscunt. Ef in his omnibus mens fluctuat; et nisi pietate in suo teneretur, fortasis abjecta veritate falsitatem sequeretur. Accedit ad haec (Spiritu sancto suggerente) ratio, quoniam in multis dubilis si unum aliquid relinquitur ut unum aliud eligatur dubietas non tollitur, sed mutatur. Accedit ad hanc alia ratio major, melius est confiteri unum principium quam multa; quia ubi multitudo est, aut pluralitas superflua est, aut unitas imperfecta. Adhuc amplius, melius est creatorem confiteri pariter et salvatorem quam creatorem solum, qui creatorem dicit majestatem confitetur; qui Salvatorem intelligit, pietatem veneratur. Et maximum bonum hominis est ut in Deo auo et majestatem inveniat quam oculo cordis contempletur; et humanitatem quam oculo carnis speculetur, ut totus homo in Deo beatificetur. His rationibus animus confortatus, ad ampliorem religionis divinse devotionem excitatur; devotione autem mundatur et purificatur ut mundo corde jam quodammodo przgustare incipiat, id ad quod fide et devotione cognoscendum festinat. Ita munda conscientia invisibilibus documentis, et secreta et familiari visitatione de Deo suo quotidie eruditur et certificatur; in tantum ut jam quodammodo eum per contemplationem praesentem habere incipiat; et nulla jam ratione ab ejus fide et dilectione (etiam si totus mundus in miracula vertatur) avelli queat. Isti ergo sunt tres gradus promotionis fidei, quibus fidea crescens ad perfectum concendit. Primus per pietatem eligere; secundus per rationem approbare; tertius per veritatem apprehendere.

Capitulum 5

12

Cap. V. De iis. quc ad fidem pertinent.

13

Quaeritur etiam qua» res ad fidem pertineant, quas credere oportet eum qui fidelis jure nominatur. Nam fides illa qua aliquid creditur hoc modo ut qui credit fide illa, fidelis non dicatur; presentis propositi non est. Sine enim etiam infideles non vivere manifestum est, ex hoc quod omnis homo in hac vita vivens, sieut habet quedam quae per experientiam sentiat, ita quaedam etiam habet quae nec visa nec experta, sola fide credat. Fidem tamen quae; in Deum est nequaquam ha- bere dicitur, nisi qui illa credit quae credendo et amando homo Deum promeretur. Haec sunt ergo quae ad fidem pertinere dicuntur quae credendo homo fidelis nominatur. Que» vero ista sint si diligenter inquirimus, in duobus haec principaliter constare invenimus. Sunt enim quaedam duo, et haec duo in uno sunt; et unum sunt haec duo. Creator et salvator duo nomina sunt et res una; tamen aliud notat creator, aliud salvator. Creator quia fecit nos, salvator quia redemit nos. Primum non eramus et facti sumus; postea perieramus et redempti sumus, et ab uno utrumque factum est, ut bonum nostrum totum esset ab uno, ettotum in uno, et unum. Creatori debemus quod sumus, salvatori quod reparati sumus. Haec ergo sunt duo quae fidei proposita sunt credenda, creator ei salvator, et quae pertinent ad creatorem et quae pertinent ad salvatorem similiter. Creator et quie pertinent ad creatorem: hic est una pars fidei. Salvator et quae pertinent ad salvatorem: hic est altera. In prima parte discernit fides inter Creatorem etopera sua; in secunda parte discernit fides interSalvatorem et sacramenta sua. Ad Creatorem pertinent opera conditionis qua sex diebus facta sunt. Ad Salvatorem pertinent opera restaurationis quae complentur sex statibus. In prima parte ad fidem pertinet confiteri unum creatorem, et ab eo facta essse omnia quae habent ease. In secunda parte ad fidem pertinet venerari unum salvatorem, et credere ab eo reparata esse perdita, quibus datum est vel dandum beatum esse. In prima parte recta fides inter creatorem et creaturam ita discernere debet ut unicuique horum quod suum est tribuat; et vicissim alterius proprietatem in alterum non transfundat, id est nec creature attribuat Creatoris majestatem; nec Creatori aseribat creaturae infirmitatem, nec Deum concludat tempore, nec creaturam extendat eeternitate. Ita fides si unicuique quod suum eat tribuit, recte offert; si inter utrumque bene discernit recte dividit, et non peccat. Si vero in quolibet horum delinquitur, fides sane necesse est ut detrimentum patiatur. Nam illi qui creaturam pro Deo coluerunt gemino errore decepti, vel creaturam seternam, vel Deum temporalem esse crediderunt; quid isti aliud dicendi sunt fecisse quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturw tribuisse Creatori? Rursus philosophi gentilium quamvis inter Creatorem et opus ejus recte discernerent; nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem de Salvatore non habuerunt. Sequuntur ergo deinde ea quae in secunda parte posuimus, ubi primum in Salvatore agnoscimus redemptionem; in sacramentis ejus redemptionis praeparationem. Prima pars fidei spectat ad debitum nature; secunda pars fidei spectat ad debitum gratis. Illa credere debemus, quia per naturam conditi sumus. Ista credere debemus, quia per gratiam reparati sumus.

Capitulum 6

14

Cap. VI. An secundum mutationes temporum mutata sit fides.

15

Sequuntur de hinc duo illa quae in prima distinctione hujus tractationis proposuimus quinto et sexto loco post quatuor ista- de quibus hactenus tractatum est prosequenda. Quorum unum est an secundum mutationem temporum ab initio fides credentium mutata sit; sive una endemque fidei forma et in iis qui ab initio fuerunt et qui usque in finem credentes futuri sunt sanctis consistat. Alterum vero quid sit quod ab initio nihil minus unquam fides recta habere potuit, id est quid sit illud cui nihil unquam demi potuit, ut fides recta constaret, etiam si aliquid adjici potuit ut cresceret. Hxc duo ratione coh:rent, et ideo indivise pertractari exposcunt. Nec levi conSideratione in hujusmodi opus esse putemus, ubi tam mulie sunt existimationes et opiniones hominum et tam diversa fide de recta fide disputaiur, nec parvum hoc esse periculum putandum est. Quomodo enim de iis qua credenda sunt fide bene sentire possumus, si de ipsa fide male senlimus? Propterea consideranda sunt diligenter singula quae dicuntur, ut ea dicamus et senti: musin quibus dum fidem rectam asserere nitimur sane fidei obviare non convincamur. Sunt homines qui quasi quadam pietate impii in Deum efüciuntur, et dum ultra id quod in veritate est sentiunt in ipsam veritatem offendunt. Hzc autem ignorantia multos parit errores, tam de bonitate quam de veritate. Dicunt alii bonitati divins non esse conveniens ut in oper2 sua crudelis esse dicatur, et ut aliquid ex his qui fecit perire permittat qui nihilad hoc fecit ut pereat. Ita dum se honorare putant bonitatem, offendunt veritatem. Qui enim pius fuit ut non existentia crearet, justus eat ut errantia et delinquentia judicet.

16

Alii dicunt ad justitiam hominis pertinere ut in hac vita sine pugna vivat, cum potius justus esse non possit si non pugnet. Neque enim ad justitiam hujus vite pertinet non tentari, sed a tentatione non superari, nec ut qui bonus est nunquam cadat; sed, cum ceciderit ut resurgat. Similiter sunt qui dicunt fidelem non esse qui vel aliter credit quiedam, quia per infirmitatem comprehendere non valet qualiter in ipsa veritate est, vel non omnia credit, quia per ignorantiam capere non potest quantum est. Et beatificandam putant hi fidem veram id multitudine cognitionis potius quam in magnitudine devotionis, cum pietas divina non attendat quanta cognitione credatur, sed magis quanta devotione id quod creditur, diligatur.

17

Hoc idcirco commemoramus, quia agnovimus quosdam esse minus discretos, qui humana possibilitatis mensuram nesciunt; quia suam passibilitatem non attendunt, et si attendunt, majori stultitia existimant hoc omnes esse debere, quo 8e pr; cgeteris vident amplius aliquid accepisse. Affirmant fidelem nulla ratione esse dicendum, qui non magna quaedam et multa et sublimia fidei sacramenta agnoverit; et de majestate crea- toris, et de humilitate Salvatoris quorumdam disputationem, profunditatem, rerum gestarum seriem memoria comprehenderit. Ipsam quoque divinitatis naturam rudibus animis, et vix ad ea quae vident sufficientibus explicandam, et corpoream ab incorporea natura subtili quadam conaideratione proponunt discernendam.

18

Sed illa quoque quae de sacramentis redemptionis nostra in nativitate, et passione, et resurrectione et ascensione Salvatoris nostri mundo jam manifestata sunt, omnibus ab initio mundi justis et fidelibus, tam majoribus quam minoribus, eadem cognitione patuisse ventura; qua a nobis nunc cognoscuntur praeterita. Alioquin non vere dicendum fidem horum omnium habuisse qui ista non agnoverunt. Ista autem omnia quae in sacramento nostre redemptionis completa sunt eos et credidisse et agnovisse non solum hac ratione probare se putat, quod quemadmodum nos modo ad illam redemptionem non pertineremus nisi hac omnia jam et facta agnosceremus, et agnita crederemus; sic quidem illi per hzecsalvati non fuissent, nisi haec omnia facienda agnovissent et agnitacredidissent. Verum etiam quia aliquoties Seripture testantur, nullum ab initio sine fide Christi esse salvatum; et beatus Augustinus de hoc ipso loquens sic ait: Eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos pusillos cum magnis: non Vetus testamentum quod in servitutem generat; non lex quae non sic est data ut possit vivificare, sed gratia Dei per Jesum Christum, Quia Sicut non credimus Christum in carne venisse, sic illi venturum; sicut nos mortuum, ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse, ita illi resurecturum; ei nos et illi venturum ad judicium vivorum et mortuorum.

19

Haec si vera sunt (sicut ab illis existimantur, et sicut a propositis auctoritatibus affirmari videntur) aut in antiquis temporibus fuit perrara salus; aut nimium numerosa perfectio, quorum quidem quodlibet sapere, discretionis terminos excedere est. Quod si videtur tolerabilius, imo etiam Deo dignius judicatur, ipsum replesse potius et ditasse secula illa multitudine perfectorum quam salvadorum tanta fuisse paucitate conp tentum, quatenus et salvi non pauci tunc fierent, et omnes nihilominus repleti Spiritu prophetico necdum revelata mysteria jam tunc penetrarent; si, inquam, hoc recipitur benedicimus quidem Deum in donis suis, sed quid tempori gratiae reservatum sit non videmus, nisi quod tempus gratie illud potius juxta scientiam hanc fuerit appellandum; in quo tot et tante Dei populo divitite spiritus aflluebant, ut illud prorsus incredibile felicitate cerneretur impletum, quod Moyses optabat cum diceret: Quis dabit wt omnes prophetent ? (Num. 11.) Queso, quid simile attulit Evangelium ? Frustra gloriatur Paulus de primitiis spiritusquas putat cum suis coapostolis accepisse, cum nihil tale in diebus suis potuerit experiri. Denique aiebat: Nunquid omnes propheta? (I Cor. xii) Frustra, inquam, gloriatur de Evangelio suo, quia non ab homine, neque per A. hominem illud acceperit; sed quasi speciali quadam prerogativa per revelationem Jesu Christi, cum et ante ipsum fuerit per spiritum etiam populis revelatum. Sed nec apostolus Petrus illud propheticum ad sua tempora retorqueret: E/ fundam de Spiritu meo super filios et filias vestras: et praphetabunt filii vestri, et filie vestrae (Joel. 11; Act. 11); si abundantior jam pracesserat transactis szculis effusio spiritus. Aut certe propheta, vel potius in propheta Deus, si vere tempora illa apostolica cum hic diceret intuebatur, non plane effundam; sed subtraham magis de Spiritu meo dixisse debuerat. Quid enim ? Si filiis Evangelii omnes veteres justos pares facimus in scientia, nunquid non et superiores omnes in B. gratia, consequenter fateri necesse est ? Utpote quos non lectio sicut nos aut praedicatio, sed ipsa unctio docuerit omnes de omnibus ? Esto tamen, toleremus nos nostram injuriam, et apostoli quoque suam, ut et ipsi quoque minimi antiquorum justorum comparent in scientia, proferantur minores in gratia. Sed est sane quod ul loomnino pacto merito non ferimus, ut Dominus videlicet gloris sentiatur, vel falli unquam potuisse, vel fallere voluisse, et quidem ipse protestatus est: Inter natos mMWerum non surrexisse majorem Joanne Baptista (Matth. n). Vide autem si non vere falsum fateri cogimur veritatis hoc testimonium; si tantum tribuamus veteribus, quantum nec Joanni vindicare valemus. Non (; utique fit injuria Joanni si quis ignorasse creditur, aut dicitur: nimirum quod et ipse non diffitetur.:Sed si quod preconi veritatis negamus, contra preconium veritatis alteri damus; non tantum injuria, sed blásphemia est, et plane contradicere non Joanni, sed veritati. Quid ergo? Amicus Sponsi dubitat et quaerit: Tw es quiventurus es, an. alium. exspectumus? (Ibid) Et nos millibus hominum certitudinem de omnibus nostro mendacio confirmamus. Nec ipaos de se ita. veteres sensisse, paucis advertere possumus. Moyses scribit Deum ad se loquentem dixisse sic: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, et nomen meum Adonai non indicavi eis (Ezod. v1), subaudi sicut tibi. Ostendit ergo 3e de Dei notitia plus aliquid precedentibus patribus accepisse. David quoque supra doctores suos et seniores donum intelligenti? sibi audacler praesumit ita dicens: Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est (Psal. cxviri). Et rursum: Supra senes intellezi (ibid.). Sed et propheta Daniel: Pertransibunt, ait, plurimi, et multipleae erit 1eientia (Dan. xi); ampliorem, scilicet notitiam promittens, et ipse posteris. Sed, ut ait etiam. sanctus Gregorius, secundum incrementa temporum, crevit et scientia spiritualium Patrum; et quando viciniores adventui Salvatoris extiterunt, tantomysterium salutis plenius perceperunt. Non est dubium quin his etiam qui presentes fuerunt. multo amplius contulerit rerum ipsarum exhibi- tio, atque praesentia exhibentis. Denique et audiunt: Beati oculi qui vident quae vos videtis (Luc. x). Item: Vos autem dizi amicos, quia omnia qua audivi a Patre meo nota feci vobis (Joan. xv). Multi, inquit, reges et propheta voluerunt videve qua vos videtis, et. non viderunt; et audire quae auditis et non audierunt (Luc. x). Quare? ut videlicet clarius largiusque perciperent quod vix tenuiter obscureque praesenserant. Alioqui quid opus erat foris videre carnem, et carnis audire sermones, si jam a Spiritu intus fuerant perfecte instructi de omnibus; praesertim cum Dominus dicat: Caro non prodest quidquam; Spiritus est qui vivificat (Joan. vi) Quod si prophete et qui illustriores videbantur in illo populo non omnes omnia aliquando szqualiter cognoscere valuerunt; sed alii plus, alii minus, prout spiritus dabat, dividens singulis prout volebat; idque absque presjudicio suce sanctitatis atque per'ectionis, quanto magis simpliciores quique justi sine detrimento salutis, salvationis tempus modum et ordinem nescire potuerunt, quam tamen certa spe et fide uti promissa fuerat firmissime tenuerunt. Quanti hodieque in populo Christiano vitae sterne sseculique futuri, quod indubitanter credunt et sperant, et ardenter desiderant; formam tamen acstatum ne cogitare quidem vel tenuiter norunt; ita ergo multi ante Salvatoris adventum, Deum omnipotentem tenentes et diligentes, suc salutis gratuitum promissorem credentes in promissione fidelem, sperantes certissimum redditorem, in hac fide et exspectatione salvati sunt; licet quando et qualiter et quo ordine salus repromissa fieret, ignorarent. Nam et ipsis apostolis quos justos fuisse nemo est qui ambigat; praesente salvatore et regnum colorum manifesta jam luce predicante, mysterium passionis in tantum adhuc ignotum fuisse atque occultum legitur, ut ipso Domino hoc aperte predicante et praedicente, illi nec intelligere possent que dicebantur. Duo quoque illi discipuli quibus euntibus et dubitantibus in via Jesus apparuit; adipsius interrogationem pulsati, inter cetera dixisse referuntur: Nos sperabamus quod ipse erat redemplurus Israel (Luc. xxiv). In quo aperte ostendunt quod redemptionem Israel per. passionem Chrieti venturam non crediderant, qui in ipsa passione de redemptione desperabant. Propter quod et illis ibidem dicitur: O stulti et tardi corde ad credendum. Nonwe oportuit Christum pati et resurgere a. mortuis, et ita intrare in gloriam suam (Ibid.) Postremo quod est mysterium a seculis absconditum; et ne forte putetur solis malis absconditum, subjecit novissimis temporibus sanctis revelatum. Si omnes hoc ab initio boni cognoverunt, quomodo vel mali boc ignorare potuerunt, maxime cum ab ipsis bonis qui hoc percepissent, qui vere boni vol mali essent; quibus hoc revelandnm velcelandum foret discerni non potuisset. Atque in hunc modum consequens esse manifeste agnoscimus, ut ei bonis omnibus haec teveleNa, cy et aes lis quoque non ignota fuisse non dubitemus. Porro si hoc-stare debebit, quis non videat quam inef fabiliter priora illa tempora posterioribus seculis praeferenda sint, cum fides quae hic foris solo auditu verborum percipitur, illic per contemplationem prophetice aspirationis, intus ab omnibus plena et manifesta veritatis luce legeretur ? Quid fides nostra comparatione fidei illorum, nisi, ut ita dicam, non fides, sed opinio quaedam dicenda est ? quos in tantum certiores agnoscimus fuisse de futuro quam nos de praeterito; quoniam illi quod in re non viderunt, agnoverunt per spiritum; nos quod non videmus, auditu solo percipimus per verbum. Quod si verum est, quis non videat quod adventus Christi non solum illuminationem fidelibus non attulit, sed certiorem et meliorem agnitionem abstulit? Quocirca rectam fidem consulentes, commodiora saluti et propinquiora veritati confiteamur: et. cognitionem eorum quae ad fidem pertinent, sicut in uno eodemque tempore secundum capacitatem diversorum differentem agnoscimus, ita quoque per successionem temporum ab initio incrementis quibusdam auctam im ipsis fidelibus non dubitemus. Unam tamen et eamdem fuisse fidem precedentium et subsequentium: in quibus tamen eadem cognitio non fuit, eic indubitanter confitemur, quemadmodum in his quos innostris temporibus fideles cernimus eamdem fidem, et tamen non eamdem fidei cognitionem invenimus. Crevit itaque per tempora fides in omnibus, ut major esset, sed mutata non est, ut alia esset. Ante legem, Deus creator credebatur; et ab eo salus et redemptioexspectabatur, per quem vero et quomodo eadem salus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singalariter in munere datum erat; a ceteris etiam fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona redemptoris mittenda predicebatur, et ventura exspectabatur. Qut autem ipsa persona haec foret homo, an angelus, an Deus nondum manifestabatur. Soli hoc cognoverunt, qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste omnibus jam et praedicatur et creditur, etmodus redemptionis et qualitas persons redemptoris: Semper tamen in Ecclesia Dei ab initio fidem et cognitionem fuisse credimus incarnationis et passionis Christi; quia ab initio nunquam defuerunt, qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur, quia horum perfectioni fide simplici jungebantur; et eos bene operando sequebantur.

Capitulum 7

20

Cap. VII. Quid sit quo nihil minus unquam fides vera habere potuit.

21

Haec eunt quibus ab initio nihil minus unquam recta fides habere potuit. Credere videlicet unum esse Deum creatorem omnium, Dominum et rectorem universorum; ipsum quidem non esse mali auctorem, eorum tamen qui in malis suis ejus misericordiam quiererent vel exspectarent futurum redemptorem. Haec simplicium fidei in initio guffecisse credimus, quibus, etsi nihil amplius additum est ad cognitionem, multum tamen colla- tum est ad devotionem. Isti quidem venturum in carne redemptorem, et in eadem carne moriturum, resurrecturum, et ascensurum; sive alia quedam quae illis temporibus abscondita fuerunt, manifeste non cognoverunt. Et tamen fidem nativitatis et passionis, sive resurrectionis et ascensionis ejus, in hoc eos verissime habuisse dicimus; quia credentibus et scientibus haec fide et devotione sub spe et exspectatione ejusdem redemptionis adhaeserunt, quamvis modum ejusdem redemptionis sus similiter non cognoverunt. Sic ergo intelligendum putamus quod dicit beatus Augustinus, quod eadem fides mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; quia eamdem fidem mediatoris justi antiqui hap buerunt pusilli cum magnis. Alii quidem que ventura erant, sicut ventura credentes et cognoscentes; alii vero non quidem cognoscentes, sed credendo et desiderando, cognoseentibus et credentibus adhzrentes. Quod vero subjungit, quia aicut nos credimus in carne venisse, sic illi venturum, sicut nos mortuum, gic illi moriturum, etc.. vel non ad omnes referendum est, sed ad eos tantum quibus ventura haec prescire singulariter datum est, ut omnes quidem eamdem fidem sed non eamdem fidei cognitionem habuisse dieantur; aut si de omnibut hoc dictum intelligitur, omnes qui futuram redemptionem crediderunt, hsc etiam in. quibus redemptio constabat credidisse, non inconvenienter affirmantur. InquanQ, tum enim ipsam quae omnia hiec continebat redemptionem venturam crediderunt, h;e crediderunt, quamvis eamdem de ipsis omnes 1n credendo cognitionem non habuerunt. Hoc modo igitur sano intellectu dici potest omnes ab initio justos fidem Salvatoris habuisse, et omnes in fide redemptionis venture justificatos fuisse, quia eam - dem redemptionem vel venturam crediderunt, vel credentibus et cognoscentibus crediderunt; et cum fide sacramenta ipsius redemptionis, quae ab initio instituta sunt, ad sanctificationem susceperunt; et in ipsis eamdem redemptionem suam, quasi in umbra ct figura portaverunt. Quod bene illi duo viri signaverunt, qui botrum in vecte suspensum, de terra promissionis ad filios Israel in desertum p Portaverunt. Botrus siquidem in vecte Christus in cruce est, cujus mysterium in sacramento duo populi portant. Qui precesserunt, portaverunt quidem .: sed non viderunt, quia praecedentes adventum ejus; sacramenta passionis ejus, omnes quidem per fidem portaverunt, sed non omnes per cognitionem, quod portaverunt intelligere meruerunt. Sequentes autem et portant et vident: quia fideles qui post adventum ejus in carne sub sequuntur;sacramentum passionis ejus, et per fidem suscipiunt, et per revelatam jam cognitionem agnoscunt. Unde Beda in eamdem quaestionem: Unum, inquit, idemqueDominicscrucistrophaeum prius prophete et Moyses, quam apostoli noverant et predicabant, sed prcphetae hoc aliquoties figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores patefacta luce Kvan- gelii semper aperte predicabant; ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri fidem, quam eo tempore pauci admodum, et perfectiores quique noverunt, quamvis omnis Dei populus etiam tuncejusdem mysteria fidei in legalibus czremoniis typice portaret.

Capitulum 8

22

Cap. VIII. Recapitulatio supradictorum.

23

Duo igitur sunt in quibus constat vera fides. Creator et redemptor. Unum tibi sine altero non sufficit. Utrumque agnosce, utrumque confitere. Si Creatorem credis agnocisque quod factus es; 8i redemptorem confiteris, agnoscis quod reparatus es. Unus est creator et redemptor. In suo te fecit, in tuo te refecit; et utrumque unus fecit. Si ipse te fecisset, et alter te refecisset; deberes illi quod factus es, et deberes alteri quod refectus es. Et sic esset divisa intentio tua et dilgctio et obedientia tua; et non esses unius totus. Et de duobus illum plus diligeres, a quo plus haberes. Qui creavit te, dedit tibi esse; qui redemit te, dedit tibi beatur esse. Propterea ne plus a te diligeretur alter quidam redemptor, quam ipse creator, voluit ipse creator esse redemptor, et sustinuit tuam passionem ut emeret tuam dilectionem. Migsus est naturalis filius pro adoptandis, quia sine ipso alieni introducendi non fuerant in heereditatem. Venit sapientia, ut hostis non potestate, sed ratione vinceretur; et in his omnibus fides tua in uno constat, et ad unum et una, quia cum duo nominantur, unus significatur; quoniam unus creator est et. redemptor. Creator ad naturam, salvator ad gratiam. In his duobus totum est et unum, hocest in quoab initio fides credentium una est, quamvis in eadem fide in aliis major, in aliis minor de istis cognitio fuerit, secundum diversitatem temporum, sicut uno et eodem tempore, in aliis major in aliis minor invenitur cognitio de hisipsis secundum capacitatem personarum. Quamvis ergo fides creverit, ut aliquando et in aliquibus major esset; non tamen mutata est, ut alia esset. Sed omnes fide una crediderunt unum, et omnes una fide justificati sunt, qui justificari meruerunt. Sine fide enim, ut ait Aposlus, impossibile est placere Deo (Hebr. ri). Etsieut dicit beatus Augustinus: Ubi fides non erat, bonum opus non erat.

Capitulum 9

24

Cap. IX. De sacramento fidei et virtute.

25

Sacramentum fidei dupliciter potest intelligi. Sacramentum enim fidei vel ipsa fides intelligitur quee sacramentumeest, vel sacramenta fidei intelliguntur qui cum fide percipienda sunt, et adsanetificationem fldelium preparata sunt. Nam et quadam sacramenta militaria dicuntur, quibus Tuilites in sua conditione imperatori suo ad fidem conservandam obligantur; etinfideles quoque sacramenta quaedam habent, quae sacramenta dicuntur, quamvis nec sacra sint, nec sacre rei aigna. Sed exsecrationes potius et abominationes: quibus non sacrantur homines, sed polluuntur. "Tamen ad horum differentiam sacramenta fldei dicta intelligi possunt quae a fidelibustractantur, et cum fide adsanctificationem suscipiuntur. Pri- mum ergo consideramus qua ratione ipsa fides sacramentum dicatur, velcujus rei sacramentum esse intelligatur. Apostolus dicit: Videmus nunc per speculum in anigmate, tunc autem facie ad faciem (1 Cor. xun). Nunc scilicet. quando per fidem videmus, videmus per speculum in tegnigmate; tunc autem quando videbimus percontemplationem videbimus facie ad faciem. Quid est per speculum videre? Imaginem videre. Quid est. facie ad faciem videre ? Rem videre. Puta aliquemesse post te, vel supra te, avereus es ab illo, nec vides facie ad faciem, facie tua. ad faciem illius. Aversa est enim facies tua ab illo: et si forte ille respicit ad te, non tamen tu similiter ad illum. Quandiu igitur sic eris, non poteris illum videre facie ad facium. Exhibe speculum et pone ante te, statim videbis in eo imaginem illius, qui est ad dorsum tuum, velsupra verticem tuum, et dices: Video te. Quid vides? Jam aliquid vides sed imaginem solam. Vides illum sed in imaginesua nondum in facie sua. Nondum cognoscis sicut cognosceris; nondum vides, sicut videris. Videris in te, vides in imagine. Ille ad te respicit qui te videl; tu autem aversus es ab illo. Converte te ad illum, et pone faciem ad faciem ;et videbis jam non imaginem, sed ipsam rem. Prius vidisti illum, sed in imagine sua: modo vides illum in facie sua. Tamen cum ipsam rem videre incipis, agnoscis quia aliquid similitudinis fuit illi quod visum est in imagine, ad id quod videtur in re. Quod videtur in imagine sacramentum est: quod videtur in re, res sacramenti est. Quod ergo videmus nunc per speculum in :nigmate, sacramentum est ad illud quod videbimus faciead faciem in manifesta contemplatione. Sed quod es snigma, et quod est speculum in quo videtur imago donecipsa res videri possit ? AEnigma est Scriptura sacra. Quare? quia obscuram habet significationem. Speculum est cor tuum, si tamen mundum fuerit et extersum et clarificetum. Imago in speculo fides in corde tuo. Ipsa enim fides imago est, et sacramentum. Contemplatio autem futura, res et virtus sacramenti. Qui fidem non habent nihilvident; qui fidem habent jam aliquid videre incipiunt, sed imaginem solam. Si enim fidelis nihil videret, ex fide illuminatio non esset, nec dicerentur illuminati fideles. Si autem jam ipsam rem viderent, et non amplius videndum aliquid exspectarent, non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem viderent. Ergo qui per fidem vident, imaginem vident; qui per contemplationem vident, rem vident. Qui fidem habent, sacramentum habent; qui contemplationem habent, rem habent. Fides ergo Sacramentum est future contemplationis; et ipsa contemplatio res et virtus sacramenti; et accipimus nunc interim sacramentum sanctificandi, ut perfecte sanctificati, rem ipsam capere possimus. Si ergo summum bonum hominis contemplatio creatoris sui merito creditur, non inconvenienter fides per quam absentem videre quodammodo incipit, initium boni, et principium restaurationis ejus memoratur. Qusa NiàeleaN x esNoxxe San vae cundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius illuminatur, ut plenius agnoscat, etinflammatur per dilectionem, ut ardentius diligat. Sic ergo justus, quandiu in hoc corpore existens, peregrinatura Domino, vivere habet ex fide, quemadmodum cum eductus de hoc ergastulo fuerit, et introductus, in gaudium Domini sui vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc malitia interim hostis antiqui ad persequendos et impugnandos fideles relaxatur, quatenus videlicet hoc homini reputetur pro merito; si nunc per fidem ambulans, viam veritatis etiam impugnatus non deserat, qui prius visione praesentis Dei roboraius, sola persuatione prostratus erat. Ut autem in hoc praelio invictus stare possit, et bonum suum illesum custodire, dantur ei at dictum est in 8acramentis arma, quibus se muniat; in operibus bonis tela quibus ostem posternat, ut scilicet fidei charitate et spe adjuncta, interius pariter roboretur et vivat.

PrevBack to TopNext