Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 11

De naturali lege
1

PARS UNDECIMA. DE NATURALI LEGE.

Capitulum 1

De sacramentis naturalis legis
2

Cap. I. De sacramentis naturalis legis.

3

Post fidem de sacramentis fidei tractare debemus. Sacramenta ab initio ad restaurationem et curationem hommnis instituta sunt; alia sub naturali lege, alia sub scripta lege, alia sub gratia. Et. in his semper qui tempore posteriora fuerunt, effectu gratis spiritualis digniora inveniuntur, Omnia enim illa superioris temporissacramenta, give gub naturalilege, aivesubscripta; signa qus dam fuerunt et figurae eorum quae nunc sub gratia exhibita sunt sacramentorum. Et ideo effectum spiritualem quem suo tempore operabantur posita pro istis; illa virtute et sanctificatione operabantur, quam sumpserunt ab istis. Si quis igitur sacramenta priora effectum sanctificationis habuisse negaverit, non nihil recte sentire videretur.

Capitulum 2

4

Cap. II. De prima differentia praecedentium et subsequentium sacramentorum.

5

In hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter prieferimus, quod illa et visibilia, et signa. visibilium fuerunt; ista vero cum sint ipsa quidem visibilia, tantummodo invisibilis gratiae signaetsacramenta existunt. Ideo sacramenta gratis, primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt, ac deinde quam continent. in sesanctificationem conferunt, ut sint ex sanctiflcatione sanctificantia, atque haec ex sua subiquecoelitus indita sanctificatione conferant, quod illa per haec ex sola horum significatione conferre consueverant. Passio namque Salvatoris que primo loco sacramenta gratie ad effectum salutis sanctificat, mediantibus istis etiam illa prioris temporis sacramenta sanctificabat, ut eadem salus esset, et his qui recta fide signa futuorum inillis venerati sunt, et hisqui elfectum salutis in istis percipiunt.

Capitulum 3

6

Cap. III. Alia differentia.

7

Illud quoque inter ipsa primi temporis sacramenta quae sub naturali lege erant, ea quae vel sub lege scripta, vel sub gratia instituta sunt. sacramenta interesse perspicimus, quod illa voluntatis magis esse videntur, ista necessitatis. Illa ex votocelebrata, ista ex praecepto. Neque enim existimandum est illa prima naturalis legis sacramenta, sive decimas videlicet, sive sacrificia, sive oblationes; ita homini ex necessitate indicta, ut qui ea non exsecutus fuisset, reatum prsevaricationis incurreret, quemadmodum ille qui fideliter ea coleret meritum devotionis sus inveniret. Nusquam enim legimus quod ante legem scriptam, Deus homini dixerit, qui decimas non dederit, qui sacrificia non obtulerit: sicut postea per legem dixit: Masculus cujus caro preputii circumcisa, non fuerit, peribit anima illa de populo suo (Gen. xvit). Etsicut sub gratia terribiliter intonuit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. i). Unde conjicimus quod sacramenta illa prima magis ad exercendam devotionem proposita fuerant, quam ad obtinendam salutem indicta. Nam qui nihil possidebat, unde decimas offerre debebat ?qui nihil habebat, quie sacrificia et quas oblationes offerre poterat ? Votum vovit Jacob Deo dicens: Si Dominus Deus meus fuerit mecum (Gen. xvin), etc. Ac deindesubjungit: De universis quae dederis miAi decimas et hostias pacificas offeram tibi (ibid). Quod ergo ex voto se facturum spopondit, quod hoc ex necessitate mandati non deberet, patenter ostendit.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Quod homo a. Deo instructus est ad decímas offerendas.

9

Probabile tamen est omnino hominem ad hec exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse, ut primi contemptus culpam subsequentis devotionis studio aboleret, et qui in semetipso contumax extiterat, in suis postmodum obtemperare consuesceret. Unde enim homo rerum suatum decimam potius quam nonam vel octavam, vel aliam quamque partem offerendam esse scire potuisset, nisi a Deo doctus fuisset? Ex quo conjieimus quod Deus quidem hominem a principio ad hiec exercenda consilio erudivit, sed praecepto non obligavit, donec postea inveniret illa, in quibus homo praecepti capax, obedieutiam exhiberet, et prevaricationem cavere addisceret. Primum igitur ante legem parvulos consilio nutrivit. Postea subexercitatos praecepto tentavit. Novia" sime sub gratia perfectos in libertate spiritus ambulare permittit. Ut igitur breviter supradicta ad memoriam revocemus, quae sit differentia inter saeramenta Novi Testamenti;et illa quae velsub lege naturali, vel sub scripta lese sacramenta fuerunt attendenda consideremus.

Capitulum 5

10

Cap. V. Prima differentia, secunda differentia tertia. differentia.

11

Prima igitur differentia quod sacramenta Novi Testamenti primo loco gratiw spiritualis signa. sunt; etad ipsam gratiam sanctificandis conferendam infusa sibi benedictione principaliter ins, titua. Illa vero, signa horum tantum; et median. tibus his quorum signa fuerunt, ne Sine salute essent, qui tempus redemptionis praecesserunt, gra. tiam in eustentationem contulerunt. Secunda dif. ferentia est quod qui in illis sacramentis imbuebantur antiqui justi; nondum adhuc regni coelestis januam intrare potuerunt donec salvator per carnem assumptam coelos ascendit, et omnibus in ge credentibus ac se sequentibus viam aperuit. Tertia differentia est quod sacramenta naturalis legis non ex praecepto indicta videntur, sed ex concilio ad votum proposita; sacramenta vero scripte legis et gratis necessitatem quamdam exsecutionis inducere propterea quod non ex consilio tantum, sed ex praecepto esse instituta noscuntur.

Capitulum 6

Quare prima mutata sunt per secunda.
12

Cap. VI. Quare prima mutata sunt per secunda.

13

Sed oboritur non contemnenda quaestio, quare videlicet si eumdum salutis effectum tam per praecedentia quam per subsequentia, gratia contulit; divina jussio ritum antiquorum perinstitutionem subsequentium abolevit. Nam si eadem virtusin illis sacramentis fuit, quid necesse erat, ut illa cessarent et ista succederent ? Sed sciendum est quod divinse dispensationis ordo et ratio hoc proposcit, ut sicut ab initio, procurrente tempore, magis acmagis adventussalvatoris appropinquavit; sic semper magis ac magis effectus salutis cresceret, et cognitio veritatis. Propter quod et ipsa signa salutis per successionem temporum; alia post alia mutari debuerunt, ut cum effectus gratie divinm in salutem cresceret, simul quoque et ipsa sanctificatio in ipsis signis visibilibus evidentior appareret. Erat quippe idem salvator, eadem gratia, eadem fides, illic venturi, hic exhibiti. Sed quia ipse per quem salusdabatur, longe erat, ejusdem salutis signa obscura esse debuerunt. Postea vero paulatim ejus adventu appropinquante, oportebat ut eodem ordine, et fidesin cognitione, et gratia in salutecresceret; et eadem gratia in sacramentis foris, et signis suis, evi- dentius se manifestaret. Quapropter primum per oblationem; et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationiset justificationis sacramentum formari institutum est, quia ejusdem mundationis forma et similitudo, in oblatione quidem occulte invenitur, in circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifeste declaratur. Primam namque institutionem accepit homo ut pro remediis salutis exterioris substanti; partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenusin hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Denarius quippe (quoniam perfectus numerus est) signum est bonitatis et virtutis, qua Deo tribuitur, etin B homine a Deo cognoscitur. Nonarius autem quia minushabet a perfecto habet perfectum et vitium, et corruptionem significat, quae merito homini deputatur. Propterea igitur homo decimam dare Deo, nonam sibi retinere praecipitur, ut quod bonum est in se a Deo esse, quod vero malum esta 8e esse confiteatur. Sed hoc signum quasi de lege sumptum, magis docuithominem quid esset, quam quid fieret. Igitur cum tempus advenissetquo veritas ipsadeclarari debue at, datum est remedium per circumcisionis sacramentum, ubi dum de exteriori substatia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed ejus quod superfluum est figura, praecipitur; jam manifestius illa peccati circumcisio, quam in interiori homine gratia perQC ficit, demonstratur. Quia autem circumcisio exteres sordeset enormitates quae foris sunt resecat; ablutio autem interiores maculas emundat: convenienter jam manifestata veritate in adventu Chrieti cessare debuit circumcisio, ut illud sacramentum succederet quod perfectam hominis emundationem et interiorem anim: candorem, quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur, posset declarare. Amplius autem quia circumci8io quidem sordes aufert, sed doloresinfert; ablutio vero inquinatos sine dolore emundat, idcirco priori populo in timore servienti, et sub lege laboranti, circumcisio ad emundationem data est; novo autem populo in gratia per charitatem ambulanti, ablutio. Videntur ergo prima ílla sacramenta quae sub naturali lege praecesserunt, quasi quidam urbra veritatis;illa vero quae postea sub scripta lege secuta sunt, quasi quaedam imago vel figura veritatis; istaautem quae sub gratia novisBime consequuntur non jam umbra vel imago, sed. corpus veritatis. In quibus salutis effectus, quoniam et perfecte eatur et videnter ostenditur, quasi spiritusin corpore viventi, exteriori motione proditur; sic in eis invisibilis gratiae vita clarissime demonstratur. Prima ergo sacramenta umbra fuerunt; secunda imago; tertia corpus; post. quie quarto loco sequitur veritas spiritus. Hac in praesenti, de sacramentis naturalis legis dicta sufficire putamus, quae tunc quidem sicut superius jam commemoratum est, ita fidei justiflcanti juncta fuisse credimus, ut in eisesget exercitatio devotionis, non necessitas obtinendae salutis. Sola enim fide ex dilectione operante, illi tunc justificabantur, qui per gratiam ad participationem futurs redemptionis servabantur. Sed quia de primis illis sacramentis quibus devotio fidelium tunc exercebatur, jam quaedam pro tempore diximus etiam de operibus aliqua dicenda putamus.

Capitulum 7

De tribus generibus operum.
14

Cap VII. De tribus generibus operum.

15

Tria sunt genera operum; quaedam ita bona sunt; ut nunquam licite praeteriri possint: queedam ita mala, ut nunquam licite possint commit quidam autem media sunt, quae pro tempore et loco agi possunt et praetermitti. Sola illa igitur quae sic se habent ut nunquam licite fleri possint, lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite possunt praetermitti, sola praecepit, media omnia ad utrumlibet relinquens. De prohibendis unum praeceptum in corde hominis scripsit. Quod tibi non vis fieri, alii non feceris (Tob. 1v). De epraecipiendis similiter, unum: Quecumque vultis ut vobis faciant. homines et vos similiter. facite illis (Matth. vii); ut videlicet homo ex sui consideratione disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea cum lex subintraret et disciplinam vivendi arctiorem proponeret; ex his quae media fuerant, quaedam excepit; alia per praeceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem deflexit, ut, quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto discipline prohibitionem exceperat, ita modo filiis ejus non in, una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis; non unum de concessione naturali przceptum disciplin; quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent. Illic multa concessa, pauca sunt prohibita ;hic multa prohibita, pauca concesea. Illic dictum est homini, ut deligno scientie boni et mali non comederet, non quia lignum malum erat, sed quia obedientia probanda erat. Hic dictum est ut carnem cum sanguine non comederent, ut discerent horrere crudelitatem; carnem porcinam non ederent, ut detestarentur immunditiam; in bove et asino non. ararent, ut praedicationi noxiam agnoscerent pigritiam et stultitiam; et cetera similia, quae omnia media erant. Illa vero quae sub lege naturali in duobus praeceptis clausa fuerant, per scriptam legem postea septem illis, quae in secunda tabula proposita sunt praeceptis explicata suntet distincta, ex quibus primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longc vus super terram (Exod. xx). Secundum: Non occides; tertium: Non. machaberis; quartum: Non furtum facies; quintum; Non falsum testimonium dices ;sextum :Non concupisces uxorem procimi tui; septimum: Non. concupisces rem proximi tui. In quibus et hoc non negligenter prietereundum est, quod ex his septem unum solummodo secundum prreceptionem datum est; sex reliqua secundum prohibitionem. Primum namque peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientia deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur; in bonis agendis sola obedientiae regula gubernatur. Ideo in malis cavendis quae habet ex semetipso, et per semetipsum facere potest, erat sigilatim instruendus ;ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ubi per sententiam alius salubrius disceret quod in se agere debuisset. Cum enim. jubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est, sed potius hoc ei praecipitur, utqui Deum aliquando in prwceptis suis contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.

PrevBack to TopNext