Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 5

De creatione angelorum et natura, et confirmatione et lapsu, et caeteris quae ad ipsos pertinent
1

PARS QUINTA. DE CREATIONE ANGELORUM ET NATURA, ET CONFIRMATIONE ET LAPSU, ET CAETERIS QUAE AD IPSOS PERTINENT.

Capitulum 1

Quo de angelis sint inquirenda
2

Cap. I. Quo de angelis sint inquirenda.

3

De natura angelorum post alia quae dicta sunt de mundi exordio, et idcirco praemissa sunt ut de visibilibus ad invisibilia conscendamus, quaestionem proponitis, quando creati sunt angeli et quales facti sunt dum conderentur primum; deinde quales effecti sunt dum dividerentur aversione et. conversione, et quomodo dispositi sunt dum judicarentur damnnatione et glorificatione. Et de numero et de ordinibus, et de excellentia, et de hominibus, et de differentia donorum, et de officlis et de moderatione, et gubernatione Dei in illis; et multa alia quae consequuntur ad illa et quae continentur in illis. Propterea nos oportet de multitudine rerum latentium secundum nostram possibilitatem, doctrinam formare; et non promittere quod consequi non possumus.

Capitulum 2

Quod in principio creati sunt angeli
4

Cap. II. Quod in principio creati sunt angeli.

5

Scriptura dicit quod prómo omnium creata est sapientia (Eccli. 1); et intelligimus sapientiam creatam rationalem creaturam dici; quoniam et ipsa sapientia est sicut lumen lucens ex lumine, non lumen illuminans. Nam illa sapientia qus sapit, sapientia ista creata non est, nec creatura eat, nec aliunde esse habet sicut aliunde sapere non habet. Ista autem quae de semetipsa sapere non habet neque esse habet a semetipsa et ipsa creata est, et initium habet. Et dicit Scriptura quando facta est sapientia ista, quoniam primo omnium facta est sapientia. Et rursum alia Scriptura dicit: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. 1). Et videntur quaedam contraria oriri assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta sunt. Et facta sunt post ipsam coelum et terra, et ipsa facta est ante coelum et terram. Iterum siin principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram nec facta est ipsa sapientia ante coelum et terram, quod simul stare non potest. Propter hoc ne divinarum Scripturarum testimonia contraria esse videantur, quod sentire fas omnino non est, requirimus intelligentiam veritatis quoniam in veritate non repugnat quod verum est.

Capitulum 3

6

Cap. III. Quod rationalis creatura prima omnium facta. est dignitate; quoniam ad ipsam refertur conditio reliquorum sicut ipsius conditio ad Deum refertur; quoniam ad similitudinem Dei facta est sola.

7

Dicimus quod creatura rationalis prior facta est, et post eam facta est corporea creatura; non tamen tempore, sed causa solum et respectu et dignitate. Nam ipsius creature corpores conditio ad ipsam refertur creaturam rationalem, et secundum ipsam perfecta est, sicut ipsius conditio ad solum creatorem refertur; quoniam secundum ipsum facta est sola. Sola quippe rationalis creatura ad similitudinem Dei facta legitur; et non dicitur quod creatura aliqua praeter solam rationalem ad similitudinem Dei facta sit, licet omnis creatura in ratione divina et in providentia sterna ipsius causam et similitudinem habuerit ex qua et secundum quam perfecta sit in sua subsistentia. Sed magna differentia est et distantia magna militudinem in Deo habere, et ipsum Deum similitudinem habere. Quamvis enim in Deo nihil esse possit quasi minus aut diversum aut aliud a Deo, longe tamen aliud est factum esse aliquid ad similitudinem ipsius quod in Deo est; et in ratione ejus et in providentia ipsius, et factum esse ad similitudinem Dei et Deo simile ease. Nam in Deo quidem omnia erant antequam essent in se secundum rationem et causam et providentiam ex qua future erant; sed quasi minus erant singula per- fecto et unumquodque hoc aliquid et non t secundum rationem et discretionem unius que quae ratio omnia continebat; et major e toto et quasi superabundabat singulis. Et idem erant singula hoc totum, sed in toto erant si quoniam totum ad totum et singula ad sir Et tamen Deo in parte nihil minus erat qu toto, quia pars et totum unum erat; sed r: et providentia una discreta sunt quae futura in parte et toto, et minus futura erant in quam in toto. Ideo et ipsa in ratione minu buerunt, quoniamex rationeminusfutura fu. Tamen Deus minus non habuit, qui in toto fuit et perfectus et unus. Propter hoc ergo nali creature non unum aliquid aut hoc au in ratione divina pro exemplari sufficere-p ad cujus similitudinem formaretur; sed qui tum assumpsit Deum ut ejus ipsius imago et expressa est ad totum rmulans perfecti Ut sicut Deus spiritus erat, et unus erat, ipso totum erat secundum rationem et pro tiam et praescentiam et causam, sícipsa spiri esset capax in uno praescientiae et, providen rationis etprovidentiae omnium. Et eluxit pe imago imitans auctorem suum, et apparuit ipsum in altero, et idem unum. Et inveutc in secundo quoque quae et in primo secu semulationem et imitationem, et imaginem militudinem rationes et causg et similitudi formae, dispositiones et providentie futui quae facienda fuerant. Et cum facta sunt illi facta sunt ad similitudinem horum facta sun erant in secundo facta; sicut facta sunt ad litudinem illorum qua in primo erant non Secundum hujusmodi rationem et conside nem corporea creatura post secundam terti. est creaturam rationalem, quoniam ad ea facta, sicut rationalis ipsa ad primam fac increatam naturam.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Quod in principio primo simul sunt et corporea omnia in materia, et: morea in angelica natura.

9

Quantum vero pertinet ad momenta temy et intervalla et spatia, hoc interim commod veritati vicinius profitemur. quod simul in pore uno et. in principio temporis quando ter ipsa coeperunt, facta est sivecreata pariter omnium visibilium materia, et invisibilit creatura angelica et spirituali natura. Nec fu: tempore nee coepisse alteram sine altera, nec unam quam alteram, sed utramque simul i1 pore et cum tempore; et tamen priorem fui: quam facta est altera in qua fuerunt exem: sapientie quorum effectus sunt et expres: quie visibilia condita sunt, ex hoc modo: omnium creata est sapientia. Qui autem € ante coelum et terram angelos creatos, et tisse ante omnia quae mutabilia facta su computànt spatia et annos et secula quibue mundi constitutionem Deo servierunt, ass quod cum mundo tempus copit, et non fuitte ante mundum, quoniam mutabilitas non fc tamen fuisse angelos immutabiliter et intemporaliter priusquam mundus factus est; et cum mundus coepit tunc primum coepisse tempus, quoniam mutabilitas cepit; et factum mundum in principio temporia. Sed nos interim magis approbamus quod dictum est pro captu intelligentize nostre salva reverentia secretorum in quibus nihil temere asserendum putamus. Et ad hunc modum interim definivimus, quod simul facta sunt omnia visibilia et invisibilia (Gen. 1); sicut Scriptura dicit: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul (Eccli. xvii).

Capitulum 5

10

Cap. V. Quod corporea et incorporea natura et secundum aliquid. informis facta est; et secundum. aliquid formata.

11

Omnia quippe simul condita sunt qnoniam uno B. et eodem tempore pariter cepisse eredimus et visibilium omnium materiam et invisibilium naturam utramque informem secundum aliquid et utramque secundum aliquid formatam. Sicut enim. visibilium et corporalium omnium materia in exordio illo conditionis primariae et formam confusionis habuit et non habuit formam disposilionisdonec postea formaretur et ordinem concederet. ac dispositionem; ita spiritualis et angelica natura. in sui conditione per sapientiam et discretionem secundum habitum natura formata fuit; et tamen illam quam postea per amorem et conversionem adcreatorem suum acceptura eratformam non habuit, sed erat informis sine illa formanda ab illa.

Capitulum 6

12

Cap. VI. Quales fuerunt angeli quando primo c facti sunt.

13

Amplius adhuc pro eo quales facti sunt angeli diligentius investigatam rationem proponimus. Nam diximus quando facti sunt, quod facti sunt in principio; et prima creatura antequam nihil factum est, secundum quam factum est, et quod factum est cum ipsa. Unde et secundum aliquid ante omnia facta est ipsa, quae forma est omnium e causa. Deinde autem oportet ostendere quales facti sunt angeli tunc in ipso primordio et prima subsistentia et initio conditionis suz; in eo quod primum esse coeperunt, et quale illud fuit, quod primum fuit in eis conditum esse.

Capitulum 7

14

Cap. VII. Quod non sunt facti de materia praejacente sicut corporea.

15

Non enim in materia prejacente creata est spiritualis natura, quemadmodum corpoream diximus conditam fuisse; quoniam non ita est, neque simul ipsa cujus substantie simplicis non aliud esse potest id quod est, etid dequo est. Quia unum et simplex et individuum et immateriale est. lotum quod est; sed facta est in sua natura et essequantum ad substantiam spiritualem perfecta; hon ut massa aut confusa materia ut rudis moles, ànt acervus, aut congregatio cumulata, aut ex his aliquid quod illam non contingit, sed personaliter distincta et expressa et consignata fiumero spiritualis et intelligibilis discretionis et multitudo rationalis et intelligibiles spiritus subsistentes, habentes ingenitam rationem et formam sapientice concreate et qualitatem spiritualem intelligentiae capacis secundum modum et mensuram conditionis profectus sublimioris et illustrationis superventur: in ipsos. Liberum quoque arbitrium mox exordio insitum innatum pariter possidentes quo poterant sine violentia ad utrumlibet propria voluntate deflecti; in altero adjuti sine coactione, in altero derelicti sine oppressione.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. De quator proprietatibus natura anaelica.

17

Si quis igitur quierat qualis in exordio suo facta. sitvelcondita spiritualis natura, quatuor sunt ista quie proposuimuset diximus angelis in conditione sua attributa; hoc est primum substantiam simplicem et immaterialem; secundum, discretionem personalem;et tertium formam sapientis et intelligentiae rationalem; quartum vero sive ad bonum sive ad malum liberam inelinandae voluntatis et electionis proprio potestatem. Et sequitur post hoc consideratio magna necessaria ad intelligentiam veritatis et de spirituali substantiam eorum, et de sapientia ipsorum, et de libertate arbitrii, et. de caeteris quae circa ista consistunt, utrum omnibus:equalia erant quae :equaliter omnibusinerant. AEqualiter enim omnibus inerant quae communia omnibus erant, de quibus nihil excipiebatur quod noneratin omnibus. Sed nondum constat an tequale erat quod aequaliter inerat. Et hic querendum est primum de subtantia, postea de forma, ac deinde de potestate. In personis enim subtantia. est, in sapientia forma, in arbitrio potestas. Ad Substaatiam quidem pertinet naturse subtilitas; ad formam autem intelligentie claritas. Ad potestatem vero motus intelligibilis et appetitus et voluntatis rationalis habilitas.

Capitulum 9

18

Cap. IX. De differentia substantie spiritualis.

19

Hoc ergo quieritur utrum essentiae illa rationales quae spiritus erant; et natura simplices, et vita immortales, unius subtilitatis vel puritatis sive vigoris ejusdem vel quolibet alio nomine significandumsit quilibet essentia bona, sive alia melioraut decentior forma jure appellatur, create sunt. Sic enim corporum natura se demonstrat; et sunt qusdam corpora solida magis et firma, et alia puriora apparent et extersa magis et munda et clara et quasi meliorem et digniorem substantiam vel essentiam vel formam habentia; et alia levia et coaptataet prompta et integra etincorrupta magis; et alia fragilia et incorruptioni proxima et infirma et feculenta et vilia et ponderosa et incongrua. Et est pulchra tamen in universitatis compage et ordine ista diversitas, in qua minus bonum malum non est, et differens bonum majus bonum est. Ad hunc ergo modum rationabile estillas quoque spirituales naturas quae universaliter bene condite sunt, convenientes puritati sue et excellentim; non indignas et in essentia et in forma differentias et gradus in ipso mox exordio cognitionis suse accepisse, quibus alii superiores, alii inferiores possent constitui secundum moderamen sapientice cuncta bona creantis et bene ordinantis Dei.

Capitulum 10

20

Cap. X. De differentia cognitionis.

21

Qui enim subtiles natura magis et sapientia amplius perspicaces creati sunt, ii merito dignitate superiores sunt constituti. Qui vero et natura. minus subtiles et sapientia minus perspicacesconditi sunt, merito dignitate inferiores sunt ordinati, ita tamen ut ii qui excellentiores constituti sunt Sine superbia prsmlati essent, et qui inferiores positi sunt, sine miseria subjecti.

Capitulum 11

22

Cap. XI. De differentia liberi arbitrii.

23

Sed et ipsam arbitrii libertatem secundum ditferentem nature virtutem et sapientiae et cognitionis et intelligentie vim; si quis differentem assignare voluerit non est qui ex ratione occurrat. Quia sicut differens vigor et subtilitas nature iafirmitatem non adducit, minorquecognitio sapienti: ignorantiam non ingerit; sic libertas inferior nullam arbitrio voluntatis necessitatem imponit.

Capitulum 12

24

Cap. XII. In quo similes conditi sunt et in quo dissimiles.

25

Quod ergo spiritus erant, quod vita orant, quod indissolubiles vel immortales erant: sequales omnibus erant. Quod autem natura potentes erant, quod essentia subtiles erant, quod intelligentia sapientes erant, et libertate voluntatis prompti ad utrumlibet et habiles; non :quale omnibus erat, et tamen sufficienter erat. Istas discretiones invisibiles invisibilium et. intelligibilium natura solus ponderare potuit et uniuscujusque mensuram et modumetterminum sapientia suacomprehendere, cujus potentia conditum erat totum, et providentia ordinatum. Nos verocaligante intelligentia timide incedimusad illa, et palpamussensu cognitionisinfirme qui virtutenon comprehendimus. Quae igitur vis et quanta potentia fueritinvisibilium essentiarum; quzve sapientia, qualisque libertas, et quantumin his communeomnibus, etquid singulis proprium velsingulare ac differens datum sit; valde ineffabile est et a sensu humano remotum. Sola enim divina potestas et sapientia divina nec termino nec mensura concluditur; et arbitrii libertas wtesni, atque incommutabilis voluntatis complacitum nulla unquam minoratione sive necessitatis augustia coarctatur; sed absolutum est et dominans et superexcellens et efficax et nutus Sui libertate singulariter perfectum, ac propria potestate plenum. Omne autem quod creatum est ex parte est, et ex parte potens et sapiens et liberum ex parte; quia nec omnis effectus potestati ereaturae subjicitur, nec omne occultum sapientis manifestatur, nec omnis eventus electionem sequitur, aut voluntati famulatur; sed secundum aliquid tantum possunt et sapiunt, secundum aliquid et liberi sunt. Et propterea determinanda est potestas eorum et determinanda est sapientia, et determinanda est libertas. Postestas autem ad operationem pertinet, sapientia ad cognitionem, libertas ad voluntatem.

Capitulum 13

26

Cap. XIII De triplici potestate illorum.

27

Et erat primum triplex discretio potestatis illorum, quoniam aliu pars potestas quam. acceperant ad se, alia quam acceperant ad invicem inter 8e, alia autem quam acceperant ad ea quae conditione ordinata fuerant sub se. Prima potestas virtutis erat, secunda dominationis, tertia administrationis. In ea potestate quam ucceperant in se, omnes differentes erant; in ea vero quam acceperantinter se quidem excellentes; in ea autem quam sub se acceperant differentes ct excellentes. In ea potestate quam in semetipsis singuli acceperant, unicuique ad effectum famulabatur natura propria. In ea vero quam ad se invicem habebant; quibusdam subjecta erat obedientia aliena. In ea autem quam ad inferioria possidebant potestate, unicuique secundum virtutem natureet dignitatem officii ministerium exibebat subjectacreatura. Haec de potentia prima rationalis naturce dicta, futurc investigationi primam occasionem exponunt.

Capitulum 14

28

Cap. XIV. De triplici cognitione angelorum.

29

De sapientia quoque illorum in prima consideratione triplex nobis discretio occurrit. Quoniam illuminabantur tripliciter, vel ad tria simpliciter; et erat trina cognitio in eis ut agnoscerent quod facti erant similiter et a quo facti erant, etcum quo facti erant. In eo. quod facti erant, mali et boni cognitionem acceperant, ut intelligerent quid appetendum sibi foret vel quid respuendum secundum potentiam virtutis in se et libertatem voluntatis. Sedetipsiusa quo factierantcognitionem acceperant, ut intelligerent et scirent principium et finem suum a quo conditione processerant, et adipsum debuerant intentione converti. Illius vero cum quo facti erant éognitionem aeceperant, ut scirent quid vel sibi invicem pro divina dispensatione et ordinatione deberent, vel quantum in his qui conditione sibi subjecta fuerant pro concessa potestate sibi divinitus sine praesumptione valerent. Et in hune modum sapientes condito guntet discernentesetintelligentes spirituales ille substantie; et tantum in his omnibus Sapientes quantum incipienti nature congruum fuit, vel pro merito virtutis adipiscendo necessarium.

Capitulum 15

30

Cap. XV. Utrum perfecti facti sint angeli an imperfecti.

31

Multi enim nesciunt et ignorant existimantes superfluentem quamdam sapientiam eorum quae ad rem non pertinet cognitionem et providentiam et prescentiam futurorum, et eorum quae circa ipsos ventura erant fuisse in illis; et aliterimperfectos, et ignorantes, et non sicut oportuitconsummatos et plenos; qualia facere omnipotentem non decuit et perfectum et bonum. Sed non discernunt quod ad perfectionem aliquid facere ut perficiatur quod est imperfectum; et. ideo imperfectum, ut sit primo imperfectum; deindeautem perfectum, ut ab eo perficiatur a quo imperfectum factum est, ut perficiatur; non est imperfectio facientis neque turpitudo facti, quoniam et aliter facere potuit qui fecit, et non aliter fleri debuit quod fac- tum est. Sed et hic dicendum quod perfectum est secundum aliquid habens totum quod habere debet, et si non habeat quod habiturum est totum.

Capitulum 16

32

Cap. XVI. Quod tribus modis perfectum dicitur: secundum tempus, secundum naturam, et universaliter.

33

Nam tribus modis his perfectio constat, et nominatur convenienter perfectum. Est enim secundum. tempus perfectum, et secundum naturam perfectum, et universaliter perfectum. Primum perfectum est quasi initium perfectionis faciens secundum tempus perfectum; et sequitur quod majus est secundum naturam perfectum ;et tertium est. maximum et superexcellens universaliter perfectum. Secundum tempus perfectam est quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum tempus haberi. Secundum naturam perfectum est quod habet omne quod vel datum est nature sum, vel debitum est. Universaliter perfectum est cui nihil deest. Prima perfectio est nature condit; secunda perfectio est. naturx glorificata; tertia perfectio et vera est increatuae nature.

Capitulum 17

34

Cap. XVII. Quod angeli perfecti sunt secundum primam perfectionem.

35

Et ad hunc modum non mirabile est neque in questionem addusendum quare non fuerunt perfecti angeli conditi; quia in prima perfectione creati sunt, et ad secundam sub tertia venturi. Quoniam sicut non possunt ad tertiam pertingere, sic nec a secunda inciperedebuerunt. Alioqui proficienti locum aditumque invenire non valuissent eundi in melius, nisi reliquum fuisset post prima dona naturae quo crescere potuissent vel deficere.

Capitulum 18

36

Cap. XVIII. Utrum angeli prescii fuerunt futuri eventus sui.

37

Hic quaeritur utrum angeli praescii fuerunt futuri eventus sui, et in sapientia data agnoverunt quid futurum esset super eos. Videtur enim utrinque aliquid inconvenientis occurere Si enim qui futurit erant mali, lapsum suum prescierunt, pcenamque cognoverunt quae ruinam sequi debuerat, et finiri non debuerat, tanta sibi mala imminere prievidentes aut vitare voluerunt Sed non potuerunt, et miseri erant;aut potuerunt et. noluerunt eet. stuli erant, et maligni. Siautem nesciverunt caeci erant, neque agnoverunt quo pergerent ;et incontingens ac fortuitum miserunt pedem ut ultra procederent quo nesciebant. Et videtur quasi aliquid absurditatis afferre si hoc dicatur, et melius sedere et aptum esse magis, ut scientes dicantur eorum qua futura fuerant. Et. repugnat iterum alia ratio quam contra posuimus, et potest facile mentibus infirmis scandalum nasci in alterutrum nisi conveniat. Propter hoc dicimus quod non erant praescii eventus sui, neque eis data est cognitio eorum quae futura fuerant super eos. Quoniam non opertuit ut ita liberam haberent eleclionem voluntatis suc sine terrore et spe in utroque. Propterea monstratum est eis quid faciendum esset nonquid esset futurum, ut nulla necessitate providentir impelli viderentur, sed ratione dirigi et propria deffecti voluntate in ambobus. Et ita bonum fuit et conveniens; et non est sic reprehensione dignum opus Dei, quia ita fecit ut bonum fuit.

Capitulum 19

38

Cap. XIX. Quales conditi sunt angeli, boni an mali, justi an injusti, beati an. miseri.

39

Sed et multa alia queruntur de illa natura 8pirituali, quibus curiositas humano mentis quieta esse non sinitur. Interrogant utrum boni fuerunt an mali creati angeli, justi an injusti, beati an miseri; et fortassis alia quaedam his similia. Et, quia multasuntalia quae in quistione coacervantur, non possumus nos ad omnia prolixa respontione occurrere; sed breviter definimus quiatunc inillo principio primo et exordio inchoationis quod humana consideratio ita breve et momentaneum simplicisque instantis sine mora et intervallo primae substentiae de nihilo in aliquid apparentis accipiat, ut id quod primum omnium illis erat intelligat: hoc solum invenitur in conditis quod natura contulit conditionis. Quod enim ceperunt totum acceperunt. Et non poterat in. illis ex illis esse quidquam,, quoniam omne quod ex illis est posterius est illis. Itaque omne quod facti sunt non fecerunt ipsi; sed tantum facti sunt et quod facti sunt boni facti sunt totum. Si enim quod facti sunt, mali facti sunt culpa estfacientis non facti;quiaaliud esse non potuerunt neque facereipsicum facti sunttunc ut aliud essentquam facti sunt. Itaque exfaciente erant quando prinum erant totum quod erant, et acciperant totum quod Q erant, et a 8e nihil habebant qui et hoc quod erant, ex nihilo, et a Creatore acceperant quod erant. Non potuit autem Creator optimus, auctor mali esse; et ideo totum bonum erat, quod ex ipsoillis erat; et totum bonum erat, quoniam ex ipso totum erat. Hoc modo probamus quod boni erant angeli quando primum facti sunt, et quod boni facti sunt omnes, quoniam a bono facti sunt qui malum facere non potest. Sic itaque boni erant et non mali; et quemadmodum boni erant, ita et justi erant et beati erant. Sed ea bonitate et justitia etbeatitudine quam natura incipiens acceperat, non quam facerat ipsa vel meruerat faciendo. Si enim boni dicuntur boni erant, quemadmodum bonum erat quod bonus facerat totum. Et si meliores erant (sicut erant) meliores erant pro eo quod facti erant, non pro eo quod fecerant ip-. 8i vel faciebant. Similiter et quod justi dicuntur, solum hoc illis erat injustos non fuisse; et quod beati, non miseros ex stitisse. Verumtamen neque justi ad meritum, neque injusti ad culpam, quemadmodum neque ad glorificationem vel oonsummationem beati, vel ad tormentum vel ponam miseri verissime affirmantur. Kt forte expressius et ad intelligentiam evidentiu sit, nec bonos nec malos, nec injustos nec conversos, nec aversos, neé beatos, nec misero conditos, asserenti. Nam qui bonos dicit, significat virtutem; qui justos, meritum; qui conversos, dilectionem; qui beatos, glorificatianem.

Capitulum 20

40

Cap. XX. De libero arbitrio illorum in. primo. conditionis principio, quando subsistere caeperunt.

41

In illis autem quod erat primum incipere, velle non erat aut facere, quiad volendum et faciendum tantum facti erant non volentes aut facientes. Velle enim aut facere motum habet, et de hoc in illud, et successum et. moram; quod incipientis principii esse non potest, quod incipit tantum amplius non est adhuc, sed primum est et non deinceps. Velle autem voluntate est velle, cum movetur voluntas et operatur jam aliquid; et est. ibi hoc etillud; et de hoc in illud quod przcessit voluntas ex qua velle erat cum adhuc velle non erat; sed voluntas erat tantum ut ex ea. velle esset quod incipientis non erat aut facere. Non ergo sic intelligendum est simplex principium et prima origo nascentis naturz. Sed unum ipsum et hoc tantum et non amplius sine spatio et motu et mora, quae omnia subsequentur postea, in quibus velleconstatetfacere, et processus motuum et actionum post primum principium. Ex quo autem voluntas movebatur velle erat; et avoluntate erat, quae libere movebatur, quia per 8e movebatur et non impulsu alieno. Et hoc ipsam meritum erat et vocabatur bonum vel malum, quia liberum erat etex se erat. Et extunc mereri coperunt, ex quo voluntate moveri ceperunt. Et hoc post primum principium erat; eta primo principio erat; et non in ipso, quoniam ab ipso, tantum erat. Ex quo autem voluntas erat, libertas erat, quia voluntatis est libertas; quoniam potens erat per semoveri utultra iret hunc vel illuc sine coactione vel adjuta vel derelicta; quoniam libertas est voluntatis ex quo est voluntas ipsa inipso primo principio. Propter hoc erat arbitrium liberum in illis, quoniam in illis erat voluntaspotens moveri et ferri suo appetitu in utrumque.

Capitulum 21

42

Cap. XXI. Quid sit liberum arbitrium.

43

Quoniam spontaneus motus vel voluntarius appetitus liberum arbitrium est :liberum quidem in eo quod est voluntarius; arbitrium vero in eo quod appetitus. Sed et ipsa potestas et habilitas voluntatis est libertas qua movetur ad utrumque, et liberum arbitrium dicitur voluntatis. Voluntarie autem moveri et ferri et spontaneo appetitu, hoc est, potestate eligere et libertate judicare, in quo constat liberum arbitrium. Et propter hoc facti sunt liberi arbitrii, ut voluntario appetitu moverentur; sed secundum electionem voluntatis et inclinationem desidereri sui sine coactione. Verum tamen quod primum erat in illis, incipere moverinonerat; neque eligere, neque concupiscere, quoniam simplex erat et principium primum; et tamen liberumarbitrium jam tunc erat, quoniam voluntas erat cui inerat hoc et ex qua hoc subsequebatur; quoniam ex hoc mota est statim et spontaneo appetitu ducta inelectionem propriam.

Capitulum 22

44

Cap. XXII. Quod semper liberum. arbitrium non ad praesens spectat, sed ad. futurum: nec ad omne, sed, ad contingens tantum.

45

Sed et hoc sciendum quod liberum arbitrium quod diximus primi principii esse propter voluntatem quise erat in primo principio, hoc ipsum ad primum principium non erat; quoniam liberum arbitrium ad praescens tempus non refertur, sed ad ea quae futura sunt postea in contingenti. Omne enim quod est determinatum nec potest aliud esse, quam est dum ipsum est; et si aliud potest esse potest esse aliud postea; et non aliud esse tunc quando est hoc quod est, sed postea ut desinat hoc esse quod est, et incipiat aliud esse quod non est. Quod enim potest in praesenti quidem potest, sed de praesenti non potest; et side praesenti potest, nontamen nisiad futurum potest. Quod igitur primum facti sunt ipsi, non esse non potuerunt, quia facti sunt hoc totum; et. non facerunt ipsi et non potuerunt non esse hoc cum primum erant, quoniam tunc ipsum erant, et esse ccperunt solummodo. Et si potestas illis erat, ut. aliud essent, quia liberumarbitrium erat, non erat tamen potestasillis ut tunc aliud essent; quia hoc erant, sed ut hoc esse desinerent quod tunc erant. et aliud esse inciperent quod non erant. Nonenim esse poterant quod non erant nisi prius esse desinerent quod erant, et tunc deinde esse inciperent quod non erant. Quoniam liberum arbitrium de praesenti esse non potest, tametsi ipsum in QC praesenti est; sed spectat semper ad futuros eventus, et solum qui in contingenti 'consistunt. Futura quippe quae ex necessitate futura sunt, liberum arbitrium non sequuntur; sed constant immobiliter ad unum tantum, nec recipiunt utrumlibet contingentis. Sic igitur liberum arbitrium erat tunc in illis, non quidem ut tunc aliud essent quam erant, sed potestate quam habebant in eo quod erant ut hoc esse desinerent, et. aliud esse inciperent quod non erant. Et sic quidem studiosius inquirentibus ratio occurrit de statu primo engelorum, de primordio existentim illorum, quales facti sunt primum et de natura, et de sapientia et de arbitrii libertate proposita.

Capitulum 23

46

Cap. XXIII. De aversione et lapsu malorum; et de conversione et confirmatione bonorum.

47

Post hoc consideratio adducit inquirere quales effecti sunt dum dividerentur aversione et conversione. Quodenim primum erant secundum aliquid unum erant, quia omnes boni erant; et quod boni non facientes, sed facti erant. In hoc igitur unum erant quod boni facti erant et nondum ad aliud erant quam facti erant; quia tunc prinum facti erant, et non ante quidquam fecerant. Coeperunt autem dividi ab eo quod facti erant, utaliud jam essent, vel proficibntes supra illud et boni essent; vel sub illo deficientes ut mali essent. Hiec est convertio et aversio qua divisi sunt qui unum erant et boninatura ut sint alii supra illud boni per justitiam: alii sub illo mali per culpam. Conversio enim justos fecit et aversio injustos. Utraque enim voluntatis fuit, et voluntas utrin- que libertatis. Et propterea utroque, merito imputatur et utraque merits judicatur sive pro bono merito judicatur, sive pro bono merito ad gloriam sive malo pro merito ad peenam.

Capitulum 24

48

Cap. XXIV. Quomodo in labentibus culpa gratiam avertit; et in stantibus gratia meritum adjuvit.

49

Qui autem ad bonum convertebatur voluntarie movebanturgratia cooperante sine coactione. Qui autem a bono avertebantur sponte praecipitabantur gratia deserente sine oppressione. Et qui convertebantur, idcirco bene movebantur quia gratiam cooperantem habuerunt. Sed qui avertebantur non idcirco praecipitabantur quia gratiam cooperantem non habuerunt; sed idcirco a gratia deserebantur quia avertebantur et praecipitaban- B tur. Et qui avertebantur non prius avertebantur et postea deserebantur, quia cum gratia non ceciderunt; et qui convertebantur non prius convertebantur et postea assumebantur, quia sine gratia non profecerunt; sed qui avertebantur in eo ipso deserebantur, et qui convertebantur in eo ipso assumebantur, pro aversione deserti et ad conversionem assumpti.

Capitulum 25

50

Cap. XXV. Quod in sola voluntate et. justitia est et injustitia.

51

Quoniam vero in motu voluntatis rationalis justitia pariter et culpa inventa est, quia motu voluntatis factum est ut mali fierent aversi a bono in quo erant; etsimiliter motu voluntatis factum est ut boni essent conversi a bono in quo erant ad bonum in quo nondum erant, propterea in motu rationis voluntatis omne meritum constabat. quo vel boni vel mali erant. Illic ergo et malum bonum quszrendum est ubi justitia et culpa est, quoniam justitia bonum et culpa malum est. Et ipsa culpa nec voluntas erat, quoniam volunias malum non erat quoniam a Deo data erat; nec motus voluntatis malum erat quoniam ex voluntate erat, et voluntatis erat, et moveri vovoluntas a Deo acceperat; nec id ad quod motus luntatis erat, malum erat, quoniam aliquid erat, etomne quod aliquid erat a Deoerat, etbonum erat.

Capitulum 26

52

Cap. XXVI. Quod peccatum nec substuntia est, nec de substantia, sed privatio boni.

53

Quid ergo illic malum erat nisi quia motus voluntatis non erat ad quod esse debuerat? et ideo non erat quia ad aliud erat ad quod esse non debuerat, nec tamen ad hocessesed ad illud non esse peccatum erat, quia si illud non esset etiam si hoc esset, peccatum non esset. Mensitaque rationalis sicut voluntatem acceperat, et moveri voluntate acceperat; sic et ad quae licite voluntate moveri posset acceperat, et ad illa moveri secundum mensuram erat moveri, et moveri secundum mensuram erat moveri secundum justitiam. Etsi ad illa tantum mota fuisset secundum justitiam mota fuisset, et fuisset justa voluntas, quoniam secundum justitiam mota fuisset. Quando autem ad ea mota est quae concessa non fuerant, extra mensuram mota est, et in eo secundum mensuram mota non est. Et ibi malum illi erat secun- dum mensuram non moveri. Neque illi malum erat moveri ad quod mota est; sed secundum mensuram non moveri ad quod mota non est, quia si secundum mensuram mota fuisset etiam ad hoc mota peccatum non fuisset. Extra mensurum autem moveri voluntate erat appetere quod concessum non erat; in quo secundum mensuram non moveri erat, et id malum erat;ipsum autem occasio mali. Quia enim extra mensuram voluntas mota est, secundum mensuram non est. Nec tamen illi malum erat moveri ad quod mota est, sed secundum. mensuram non moveri secundum quod mota non est. Et hoc si non fuisset, malum nullum fuisset. Hoc itaque malum factum est voluntati avertenti se et transgrediendi mensuram, quod turpis facta. est et prava et. inordinata, effluens et non tenens modum et legem pulchritudinis suse. Quae autem recte movebatur et secundum Creatoris voluntatem conformabatur, convertebatur ad eum a quo regebatur; et illibonum erat extra illius voluntatem non moveri a quo erat.

Capitulum 27

54

Cap. XXVII. Quomodo Deus omnem voluntatem et potestatem angelorum ad sw voluntatis ordinem et dispositionem intorquet.

55

Considerandum est etiam hoc quomodo invisibiles illas et spirituales naturas moderatur Deus. Si enim liberi arbitrii sunt, faciunt quod volunt; et si faciunt quod volunt, quomodo ex sententia Dei pendet quod faciunt ? Nam si dicimus quoniam idcirco hoc faciunt quod vult Deus, quia non aliud volunt aut velle possunt quam quod vult Deus, qui et ipsum velle tribuit sicut posse concedit, hoc tametsi de bonis aliquando conceditur, de malis nulla ratione approbatur. Malis siquidem Deus potestatem tribuit solam non voluntatem; quia licetex ipsius permissione sit quod malum possunt, ex inspiratione, tamen ejus non est quod malum volunt. Malarum enim voluntatum ordinator est Deus, non Creator. Quomodo ergo non faciunt nisi quod Deus vult, qui nunquam volunt nisi quod Deus non vult; quia semper malum volunt quod Deus nunquam vult? Si enim faciuntquod volunt, et volunt quod Deusnon vult, quomodo faciunt, quod Deus vult?Rursum si Deus non vult quod faciunt quare permittit ut faciant quod non vult, cum fieri non possit nisi eo permittente, nec permitti nisi eo volente?Hinc coarctamur diligentius investigare quomodo rationalem naturam. pescipue illam quae voluntate injusta a divina voluntate discordat; justa Dei moderatio gubernat. Hinc consideramus quatuor generales modos gubernationis divine in ipsis quibus disponuntur et ordinantur in omnibus quz: agunt, ut et ipsa malaqu:e contra Dei voluntatem sunt quod sunt (quia non approbantura Deoquod malasunt) extraejusdispositionem non effluant, in quibus bonum est et placet quod ordinata sunt. Et moderaturergo Deus et regis secundum voluntatem suam eos qui prava et injusta voluntate contra suamnituntur voluntatem, ut conducantur et disponantur secundum ipsam qui surgunt contra ip- sam ad perficiendum quod illi fleri placet voluntate quae illi displicet.

Capitulum 28

56

Cap. XXVIII. Quod quatuor modis Deus coercet voluntatem et potestatem malorum angelorum.

57

Hoc autem moderamen, ut diximus, quatuor perficitur modis. Aut termino naturaliter collat; potestatis, aut miraculo temporaliter illate imposBibilitatis, aut obstaculo extrinsecus adhibitzedifficultatis, aus judicio intrinsecus operantis dispoSitionis. Terminus naturaliter collat potestatis est quantum naturaliter posseconceditur. Miraculumtemporaliturillatae impossibilitatis est quando id ipsum naturale posse subita et occulta virtute divine praesentis sine exteriori impedimento comprimitur. Obstaculum extrinsecus adhibitee difficultatis est quando nutu divino per alias potestates extrinsecus obvientes aliarum voluntates no ad effectum venire possint impediuntur. Judicium. intrinsecus operantis dispositionis est quando ipsa vis divina, quae intusomnicreaturae praesidet; illas etiam voluntates quae contra suam voluntatemortesunt, adperficiendam suam voluntatem intorquet. His ergo quatuor modis pravas voluntatesangelorum et hominum Deus ad imperium su voluntatis disponit, ut in eo etiam in quo displicet id quod est quia malum est placeat quia est quod ordinatum est.

Capitulum 29

58

Cap. XXIX. De occultadispositione Dei qua malas etiam voluntates ad suam voluntatem in^ torquet, et disponit secundum suam volunta tem.

59

De illo autem modo divine moderationis, quo malas etiam voluntates praesidens occulta et invisibili operatione ad suum arbitrium temperat et inclinat, hoc sentiendum est, credatur Deus malis voluntatibus non dare corruptionem sed ordinem. Omnis enim voluntas prius est quam velle; et velle quidem semper ad aliquid est, quia omnis qui vult aliquid vult. Voluntas autem non semper ad aliquid est donec velle est, quia non omnis qui voluntatem babet, sed aliquid habet, donec ipsa voluntate velle incipit et aliquid velle, sicut non omnis qui visionem habet statim ad aliquid habet, donec ipsa visione videreincipitet aliquid videre. "Visionem vero habere aliquiset in tenebris potest quando non videt; videre autem non potest nisi in luce quando aliquid. videt. Sic et voluntatem potest habere aliquis, et nondum ad aliquid; velle autem non potest nisi ad aliquid. Omnis ergo voluntas est alicujus, sed non semper ad aliquid est, donec velle incipiat. Velle autem. omne et alicujus eat quia in aliquo est; et ad aliquid est quia de aliquo est. Omnisautem voluntas aut bona est si velex naturaest velsecundum justitiam: aut mala et si praeter naturam est vel contra justitiam. Voluntati ergo male vitium est ex ipsa quo mala est; ordo autem ex Deo est, quo per velle sive ac hoc sivead illud est. In voluntate ergo vitium est, et ipsum malum est, et ex ipso voluntas mala est. In velle autem et vitium est, in quantum velle ex voluntate mala; et ordo est in quantum ad hoc velad hoc ex disponente est. Et cum ipsum velle ad hoc aliquid est, malum est quod ad hoc est; quia mala voluntate est. Quod autem potius ad hoc quam ad illud est, bonum est; quia ordo est, et ex bene disponente est. Potest ergo voluntas mala in se corrumpi, et resolvi per proprium vitium, quod ei aliunde non datur; sed non potest per velle extra se praecipitari nisi qua ei vía aperitur. Et qui praecipiti qua vult ad ruinam viam aperit, quodammodo ipsam inclinat; non impellendo sed permittendo et non tenendo, nec auctorilli est ruendi, sed incedendi ordinator. Dominus, inquitDavid, praecepit illi ut maledicat (II Reg. xvi), et ego, ait vocavi servum meum Nabuchodonosor ut disperdat terram ( Jerem. xxv); et in die illa sibilabit Dominus musB c€ qua estin extremo uumine JEgypti; et api qua est in terra Assur; et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum (Isa. vii). In quibus omnibus manifeste ostenditur Deus ad judicia sua justs complenda, malas voluntates hominum sive demonum quibus ipse vult modi et occasionibus sive intus sive foris et excitare ad volendum, et dirigere ad perficiendum, et ordinare ad subsistendum; in quibus quod sint mal: Dei nonest, sed quod sint. ordinatz. Hzc autem dispositio interna invisibiter presidentis, tam occulta estut etiam ipsas voluntates malas in quibus sitlateat, quae putant suo solum arbitrio dirigi;quia se sentiunt praetercoactionem proprio appetitu moveri. Quia enim C non impelluntur, nequaquam intelligunt quod diriguntur, et nesciunt se habere coram przcedentem ut ordinentur, quia non sentiunt retorsum impellentem ut praecipitentur. De aliis modis divin: gubernationis non multa hic disputate volumus, quia per se magie patent, nec tantam quiestionem adducunt.

Capitulum 30

60

Cap. XXX. Deordinibus angelorum quot in prinpioa Deo conditi sunt.

61

De ordinibus angelorum hocauctoritas promulgravit, novem in principio conditos aDeo ordines angelorum, id est angelos, archangelos, principatu s potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim, et seraphim, utaddito homine denarius consummaretur perfectionis coelestis. Non enim ut quidam putant conditio hominis ita ad restaurationem angelorum provisa est, quasi homo non fuisset factus, nisi angelus cecidisset; sed idcirco ad restaurandum et supplendum lapsorum angelorum numerum factus homo dicitur; quia cum homo postmodum creatus illuc unde illi ceciderunt ductus est, illius societatis numerus qui in cadentibus diminutus fuerat, per hominem reparatur. Novem enim ordines angelorum ab initio conditi sunt, et ex illis qui ceciderunt (quia in una simul omnes malitia consenserunt) quasi unum ex se perverse societatis ordinem effecerunt. Habet autem traditio ex singulis ordinibus aliquos cecidisse. Unde et apostolus Paulus cum de malignorum spirituum tyrannide mentionem faceret, principatus et potestates tenebrarum (Ephes. VI), nominavit. Ut videlicet ostenderet quod idem nunc quisque in malo ministerium ex perversitate excercet, quod ad bonum perficiendum ex conditione accepit. Nusquam tamen in Scriptura nequum spiritus seraphim appellatos invenio; quia licet cetera dona post ruinam adhuc in malo possideant, charitatem tamen in dilectione Dei nequaquam potuerunt habere.

Capitulum 31

62

Cap. XXXI Utrum plures remanserunt, quam ceciderunt.

63

De numero autem lapsorum certa auctoritas nulla reperitur. Omnino tamen probabile videtur plures remansisse quam cecidisse. Propheta enim cum demonstraret currus igneos, consolans ait: Plures sunt qui nobiscum sunt quam qui cum illis (IV Reg. vi). Hinc conjicimus plures esse electos angelos quam reprobos. Sunt qui dicunt B tot electos ex hominibus ad numerum angelorum ascensuros, quot ibi constat remansisse electos angelos, propter Scripturam quae ait: Statuit terminos populorum, juxta numerum angelorum Dei (3). Quod si verum est cum multo plures sint in hominibus reprobi quam electi, plures invenientur homines reprobi quam electi angeli. Si autem homines reprobi plures sint quam angeli electi (cum electi angeli plures sint qnam reprobi angeli), plures erunt. homines reprobi quam reprobi angeli. Quomodo ergo verum est. quod dicitur unusquisque hominum duos angelos habere deputatos sibi, unum malum ad impugnationem et unum bonum ad defensionem, cum numerus hominum transcendat humerum angelorüm? Si enim in hominibus mali plures sunt quani boni et in angelis boni plures quam mali, cum positum sit tot electos electos futuros homines quot sunt angeli boni; constat sine ulla dubitatione plures esse homines bonos quam sint angeli mali, multoque plures hominos malos quam angelos malos, quia plures sunt. homines mali quam boni, cum plures sint homines boni quam mali angeli. Nisi forte dicatur idcirco quia simul non subsistit genus hominum; sed per temporum successionem alii post. alios sequuntur, posse eos qui in hominibus simul subsistunt. angelis comparari numero, licet universitate praecedant. Quod tamen quiacertum esse non potest, melius inter occulta deputatur, ubi ignorantia non culpatur, praesumptio arguitur.

Capitulum 32

64

Cap. XXXII. De discreta cognominatione angelorum

65

De cognominatione spirituum hoc his priecipue commemorandum putamus, quia nomina illis non propter se sed propter nos data sunt. Qui enim sibi noti eunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione. Illa ergo dona gratiarum in singulis denotantur ex nomine; non quae singulariter sed quae excellenter data. sunt in participatione. In illa enim colesti patria ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt non quidem aequaliter (quia ulii aliis quaedam sublimius possident), sed communiter, quia omnes omnia habent. Item sciendum quod omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperunt, et tamen ex praecipuis tantummodo nomina sortiendo caetera. sequentibus post. se ordinibus ad cognominationem relinquunt. Ut verbi gratia Seraphin (qui ordo excellentissimus omnium existimatur) tam dilectionem quam cognitionem divinitatis, et catera virtutum dona ceteris omnibus sublimius percipit, tamen ab excellentiori dono, id est charitate vocabulum trahens, c:etera sequentibus post se ordinibus ad denominationem reliquit. Proximus post hunc ordo a proximo dono, id est. cognitione veritatis cherubim appellatus est, quod plenitudo scientie similiter interpretatur, sicut seraphim propter ignem dilectionis ardens vel succendens dicitur. Ad hunc modum etiam de sequentibus intelligendum est ordinibus.

Capitulum 33

66

Cap. XXXIII. Utrum omnes spiritus celestes mittantur.

67

Queritur et hoc, utrum omnes illi spiritus coelestes ac exteriora nuntianda mittantur. Quidam putat alios esse in illa multitudine qui foras pro officio ad exteriora nuntianda exeunt, alios qui intus assistunt, sicut scriptum est: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. vit.) Apostolus uutem excellentiam Filii commendans pro angelis omnes administratorios spiritus esse in ministerium missos, propter cos qui hereditatem capiunt salutis (Hebr. 1) confirmat. Hinc quzestio nascitur quomodo omnes mittuntur si quidam semper assistunt, et si omnes nuntii sunt, quomodo quidam semper assistere dicuntur. Si omnesnuntiisunt, omnes angeli sunt; etsiomnes angeli sunt, quomodo unus tantum inter norem ordines ordo hoc nominecensetur? Quidam putant. inilla coelesti curia, omnes quidem mitti, sed alios ex officio qui proprie angeli sive archangeli nominantur; alios ex tempore et causa extra communem dispensationem oborta. Qui et ipsi quoque cum angelorum ministerium ex tempore suscipiunt, nomen in ministerio assumunt. Sicut scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII). Quia videlicet qui semper natura spiritus sunt, pro tempore et oflicio aliquando angeli, id est nuntii fiunt. Alii dicunt tres ordines supremos, id est seraphim et cherubim, et thronos ad sola divina et interiora conversionem habere, semperque Creatori assistere. Inferiores autem. tres ad exteriora agenda et nuntianda mitti. Tres autem medios non solum dignitate vel loco, sed officio etiam inter utrosque consistere; qui praeceptum Domini a superioribus accipiunt et deferunt ad inferiores. Ac per hoc cum supremi mediis, medii imis atque hi nobis praeceptum divinum nuntieut omnes merito angeli nominantur.

Capitulum 34

68

Cap. XXXIV. De ministeriis angelicis.

69

Ministerium angelorum et officia quidam ita interpretantur, ut totum mundum, id est, non solum vitam humanam sed omnia quae ad humanam vitam pertinent secundum Dei dispensationem ab angelis ministrari putent, sub Deo et secundum Deum. Malos autem ex officio potestatem non habere, sed aliquando ex permissione potestatem accipere.

PrevBack to TopNext