Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 1

Distinctio 1

Circa textum

Diuisio quattuor librorum Sententiarum. rEteris ac no uae legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam cosiderantiibus nobis: praeuia dei gratia innotuit etc. Superius sententiarum magister Petrus lombardi praemisit suae intentionis iudicium: nunc subiungit narrationis compendium. Et diuiditur ista pars in quattuor / secundum quattuor sententiarum libros. Primo enim agitur de beatae trinitatis immensa natura: in primo. Secundo de creatae nouitatis ostensa factura: in secundo. Tertio de electae charitatis firmata iunctura: in tertio. Quarto de abiectae vetustatis ablata fractura: in quarto.

¶ Prima iterum particula in qua agit magister de beatae trinitatis etc. in tres partes diuiditur. In prima distinctionum praemittitur necessaria notificatio. In secunda earundem concluditur vtilis epilogatio. In tertia trinitatus inseritur miranda explicatio. Secunda incipit ibi: Omnium igitur quae dicta sunt. Tertia ibi: distinctione secunda. Hoc itaque vera et pia fide etc.

¶ Rursus prima pars: in qua distinctionum praemittitur necessaria notificatio: in tres partes diuiditur. In prima quarum ostenditur / penes quid versiratur doctrinae speculatio. In secunda penes quid distinguitur voluntatis dilectio. In tertia tri plex concluditur vtilis dubitatio. Secunda incipit ibi: Id igitur in rebus considerandum est etc. Tertia ibi: Cum autem homines qui fruuntur et vtuntur etc. Rursus prima pars in qua ostenditur penes quid versatur doctrinae speculatio: in tres partes diuiditur. In quarum prima rerum et signorum ponitur distinctio. In secunda dicitur distinctionis declaratio. In tertia concluditur distinctionis. applicatio. Secunda incipit ibi: Proprie autem haec res appellatur etc. Tertia ibi: Cum que his intendit theologorum speculatio etc.

¶ Rursus secunda pars: in qua ostenditur penes quid dicitur voluntatis dilectio scilicet ibi: Id igitur in rebus considerandum est etc. in tres partes diuiditur. In quarum prima pam ditur diuersarum dilectionum descriptio. In secunda subiungitur descriptionis diuersa acceptio. In tertia exponitur dubitationis solutio. Secunda pars est ibi: Notandum vero quod idem Augusti. etc. Tertia ibi: Haec igitur quae sibi contradicere videntur etc.

¶ Rursus tertia pars: in qua triplex concluditur vtilis dubitatio in tres partes diuiditur In prima agitur de obiecto fruitionis inhaesiuae. In secunda de subiecto dilectionis fruitiuae. In tertia de medio virtutis cone ctiuae. Prima in principio. Secunda ibi: Sed cum deus diligat nos etc. Tertia ibi: Hic considerandum est. Et haec est diuisio praesentis distinctionis primae in generali. Circa quam talis oritur titulus quaestionis.

Quaestio

¶ Questio de fruitionis subtilitate et singularitate iuxta mentem doctoris subtilis in. 1. libro: dist. 1. qui noue facit partiales quaestiones de hac materia.

Utrum fruitio r vsui condistincta plures in dec aspiciat rationes fruitionis:

Et supposito pro habito noto scilicet quod fruitio et vsus distinguantur: cum diuersa habeant obiecta: et fruitio creatorem / vsus deo creaturam aspi ciat. Arguo ad quaesitum. Primo quod sic / tripliciter.

¶ Primo sic. In 1. ethicorum dicit Philosophus et commentator Eustracius: quod sicut ens et vnum sunt in omni genere / ita et bonum: et specialiter ibi de relatione. Ergo sicut relatio habet propriam bonitatem: sic habet propriam fruibilitatem: et per consequens cum ipsa sit in deo alia et alia: ibi erit alia et alia ratio fruibilis.

¶ Secundo sic. Omne vltimate quietatiuum humani appetitus habet rationem per se fruibilis: sed non solum deitas seu ratio deitatis: sed pater et filius et spiritus sanctus: et attributa diuersa in diuina essentia visa quietant vltimate appe titum humanum: ergo etc. Maior patet ei ratione fruibilis. Fruibile enim est illud quod propter se est diligibile. Minor patet: quia tam pater est infinitus quam filius: ita iusticia est infinita in deo / et vnitas: et sic de aliis proprietatibus: vt videtur in fruibilibus: infinitum autem quodlibet intensiuum satiat appetitum humanum: cum nihil appetatur amplius infinito¬

¶ Tertio arguitur sic. Actus non terminatur ad obiectum inquantum numeratur: nisi obiectum vt est formale obiectum numeretur. Sed actus fruendi terminatur ad tres personas inquantum tres: igitur obiectum fruitionis inquantum formale obiectum numeratur. Minor patet. Credimus deum inquantum trinus est: igitur videbimus deum inquantum trinus est: quia visio succedit fidei secundum totam perfectionem: ergo fruimur deo inquantum trinus.

¶ In oppositum vero arguitur. In qualibet ordine essentiali est dare vnum principium tantum: ergo in ordine finium est tantum vna vltima ratio finis: fruitio autem est respectu finis: ergo etc.

¶ In ista quaestione sicut in praecedenti sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus;

Articulus 1

Quo ad primii circa istun terminun vsus. Notandum est quod apud doctorem deuo tum: vsus dicitur quinque modis: qui possunt ad tres re duci.

¶ Accipitur enim vsus aut pro actu vt est naturalis: aut secundo pro actu / vt est liber: aut tertio pro actu / vt est meritorius aut ordinatus. Primi duo modi habent capi pro actu vt est elicitus naturaliter / aut vt naturaliter. Est nempe vsus primo modo / vt dicitur cummunissime acceptus: vt habet opponi contra ociositate. scilicet pro naturali operatione cuiuslibet rei: Et isto modo philosophus dicit: Cuius vsus bonus esti ipscum quom bonum est. Secundo modo vsus dicitur communiter: et diuiditur contra dissuetudinem: et sic diffinitur a victorino. Usus est actus frequenter elicitus a potentia. Et hoc modo potest dici quod est actus omnis potentiae: nec addit super actum nisi frequentiam. Tertius et quartus modi habent acci piri pro actu / vt est libere elicitus / sed differenter: quia tertius in communi seu sit finis / seu entium ad finem: quartus solum vt est entium ad finem. Unde idem doctor dicit: quod tertio modo accipitur vsus proprie. et sic diuiditur contra habitum memoriae et intelligentia. scilicet contra ingenium et doctrinam. et sic diffinitur ab Aug. iiii. de trini. "Usus est assumere aliquid in facultatem voluntatis": et sic dicit actum voluntatis proprie. Quarto modo accipitur magis proprie: et sic diuiditur contra actum quietatiuum. scilicet contra frui /¬t sic diffinitur ab Aug. Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud: et sic est actus voluntatis vt ad aliud relate. Quinto modo habet accipi pro actu meritorio aut ordinato. vnde dicit quod hoc modo accipitur propriissime. et sic distinguitur contra actum inordinatum: scice contra abuti. et sic diffinitur ab Aug. li. de do ctri. christiana: "Uti est id quod in vsum vene / rit referre ad id quo fruendum est". et sic vti dicit actum voluntatis relatum et ordinatum in fii nem. Hoc de vti / siue viu.

¶ Frui vero secundum magistrum / et habetur in littera: est amore inherere alicui rei propter se. Unde frui secundum diuersas sanctorum auctoritates solet capi tripliciter. Uno modo vt dicit actum voluntatis cum gaudio. et hoc modo dicit Aug. "Frui est vti cum gaudio" Secundo modo vt dicit actum cum quietatione. et hoc modo dictum est ab aug. vt praedictum est. "Frui est amore inherere alicui rei propter se". Et hoc modo accipitur proprie. Tertio modo accipitur prout complectitur vtrumque scilicet quietem et delectationem. et hoc modo diffinitur ab Aug. "Frui est quiescere in cognitis voluntate propter se delectata". et sic accipitur propriissime. Actus enim hi duo voluntatis scilicet vsus et fruitio se habent ad similitudinem actuum intellectus vt declarat in hac di. doc. subtilis. Sicut enim in intellectu sunt duo actus assentiendi alicui complexo: vnus quo alicui assentimus propter se / sicut prinicipio. Alius vero quo alicui assentitur: non propter se / sed propter aliud verum sicut conclusioni. Ita in voluntate sunt duo actus assentiendi bono: vni assentitur / alteri non assentiendo: sed propter se. alteri vero assentitur: non propter se / sed propter aliud bonum ad quod refertur: sicut conclusioni assem titur propter principium: quia conclusio veritatem habet a principio. Ista similitudo accipi potest a philosopho: 6. ethiec. vbi dicitur quod sicut in mente est affirmatio et negatio sic in appetitu est prosecutio et fuga. Et ita vlterius infero: sicut in mente est. duplex affirmatio propter se / et propter aliud: ita in appetitu duplex est prosecutio scilicet proptes se / et propter aliud.

¶ Tertius emtminus Ratio Ratio vno modo dicitur vis intellectiua. et sic dicit porphprius: Sumus enim rationales nos / et dii: sed mortale additum nob separat nos ab illis. Secundo dicitur ratio forma constituens hominem seu modus cognoscendi inquentum distinguitur ab angelicis spiritibus: quia cum discursu intelligit. et sic dicit de ratione Aug. li. de differentia spiritus et animae. In patria sensus mutabitur in imaginationem: imaginatio in rationem: ratio in intellectum: intellectus in intelligentiam: intelligentia in deum. Tertio modo accipitur pro diffinitione alicuius entis / si illud ens partes habeat: vel pro quidditate seu formali ratione alicuius entis: sicut loquitur sepius magister Nicholaus Boneti in sua metaphy. verbigistera: Sicut dicitur quod enimtitas est ratio subiectiua entis. et hoc modo capitur in proposito. Et hoc quo ad primum articulum.

Articulus 2

Quantum ad secundum articulum erunt tres conclusiones. Prima erit de persona diuina in respectu ad personam aliam. Secunda respectu essentiae ad personam: et ambae de possibili. Prima in via: secunda in patria. tertia erit de facto.

¶ Quo ad primum sit ista conclusio: Possibile est viatori frui ordinate vna persona non fruendo alia. Probatur tripliciter. Primo sic: respectu trium personarum sunt tres articuli distincti: ergo possibile est cogitare de vno articulo non cogitando de alio. Et cum effcuns cognitionem sequitur erit possibile frui vna persona non fruendo alia. Et si obiiciatur quod personae sunt relatiuae: et per consequens sunt simul natura id est naturali intelligentia. Respondeo: quod licet sint simul natura relatiua: non tamen propter hoc oportet fruentem vno: frui reliqua / sicut fruimur ordinate deo: non tamen creatura quae relatiue dicitur ad deum. Similiter nec oportet cognoscentem vnum relatiuorum eodem cognitionis genere / reliquum cognosce re: sicut innuit frater Franciscus de Martr. in hac dis. q. 5. Intellectus enim separatus non beatus: potest intuitiue cognoscere relationem qua refertur creatura in deum: et tamen non potest deum cognoscere / nisi abstractiue. Secundo ad idem arguo sic: In cuius potentia est actus / vt agat vel non agat: in eius potentia etiam est modus agendi. Sed voluntas quae ad actum libere elicit fruitionem: quia potest elicere vel non elicere. igitur poterit terminare actum suum circa vnam personam et non aliam

¶ Tertio sic: vbicumque est alia ratio entitatis contra aliam entitatem distincta: ibi potest actum elicere voluntas circa vnam / non eliciendo circa aliam. Sed sic est in proposito: quod paternitas distinguitur a filiatione: ergo etc.

¶ Sed oritur dubium: vtrum patrnitas dicat aliam rationem fruibilitatis distinctam a filiatione? Di co quod nec paternitas / nec filiatio inquantum paternitas aut filiatio / habent rationem fruibili tatis: sed solum inquantum diuine sunt.

¶ Secunda conclusio est: quod de potentia dei absoluta non videtur contradictio quaen possibile sit / ex parte intellcuns et voluntatis quod trminent vtriusque actum / essentia non persona: puta quod intellectus videat essentiam non personam: et quod voluntas fruatur essentia non persona. Hoc persuadetur sic: Pater prius origine quam gignat filium / est perfecte beatus: quia nullam perfectionem intrinsecam habet a persona producta: est enim beatitudo perfectio intrinseca personae beatae. sed si in illo pori sit pater perfecte beatus: ergo in illo priori habet obiectum vt perfecte beatificans. non autem videtur in illo priori habere essentiam communicatam tribus vt obiectum sed vt essentia est absolute vel in vna persona tantum per se: ergo non est de ratione essentiae vt est obiectum beatificum / vt ipsa beatificet inquantum communicata tribus et ita non videtur contradictio siue quantum ad visionem / siue quantum ad fruitionem. Modus ponendi est iste: Aliquis actus habet obiectum a quo essentialiter dependet: et aliud obiectum secundum a quo essentialiter non dependet: sed tendit in illud virtute primi obiecti. licet igitur non possit permanere idem actus nisi habeat habitud nem ad primum obiectum quia ab eo dependet: potest tamen manere idem actus absque hitudine ad secundu obiectum: quia ab eo non dependet. Exemplum idem est actus visionis essentiae diuine et aliarum rerum. sed essentia est primum obiectum: res visae sunt secundarium obiectum. non potest autem manere ea dem visio: nisi esset eiusdem essentiae. potest autem manere absque hoc quod esset visarum rerum. et ita potest deus cooperari ad visionem essentiae diuinae / vel fruitionem: non cooperando ad visionem vel fruitionem personae.

¶ Sed oritur dubium de diuinis attributis. Attributa euim diuina sicut patebit . 1ct distinguuntur formaliter a diuina essentia. Queritur igitur: vtrum possit deus oundere alicui suam essentiam non onndendo attributa sua: vel causa re amorem suae essentiae non causndo horum attribu torum: et vtrum homo sic videns diuinam essentiam / et ea fruens esset beatus: cum multas non videret perfectiones simpliciter: nec eis frueretur: Respondetur quod deus posset de potentia absoluta / cum sint obiecta secundaria (piora tamen ordine naturae quam relationes) cum essentialia precedant notionalia / quando non dicunt aliquem respectum ad extra. et in tali visione et delectatione esset anima beatam. Quia quamuis attributa dicant perfectionem sim plicitur: tamen radicaliter et identice est in diuinitate: quae sola est ratio fruibilitatis: et secundum diuinum dionysium est radix omnium diuinarum perfectionum Unde noto quod in diuinis est aliquid infinitum per se / et a se. et illud est ratio obiectiua fruibilis cuiusmodi est diuinitas. aliquid est infinitum per se / sed non a se: cuiusmodi sunt attributa / quae infinitatem habent a diuina essentia. ali quid est in diuinis: quod nec est infinitum a se nec per se loquendo: quia realis relatio non est infinita formaliter: criusmodoi est relatio seu propriai seu communis. als si esset infinita: aliqua esset perfecto in patre: quae non esset in filio quod est falsum.

¶ Tertia conclusio est de facto. In patria visio et dilectio est trium actualiter: in via vero si sit ordinata / adminus hitualiter. Prima pars probatur per illud quod dicit Aug. i de trini. Neui sine altero ostendi potest. loquitur de personis diuinis / et de potentia ordinata. Secunda pars pateti quia non potest stare in via amor vnius personae cum odio alterius. vnde in Iohe dicitur: "Qui me odit et patrem meum odit". Sed oritur difficultas: vtrum deus possit causare actum fruitionis in voluntate sine visione mentis: maxime cum dicat Aug. Nihil volitum nisi prius cognitum. Respondeo quod sic. Cum enim visio et fruitio sint duo actus distincti essentialiter in diuersis potentiis: non apparet ratio quare non possit deus vnum causare altero non causato: seu visionem sine fruitione: quod negat magister henricus de gandauo: seu fruitionem fine visione. Et quod obiicitur: Nihil in volitum / nisi praecognitum: hoc det intelligi de lege communi: non quin deus possit in oppositum. maxime cum secundum Aug. simplices et idiotae rapiant caelos. Et hoc de secundo articulo.

Articulus 3

Quantum ad tertium: articulum sunt tres difficultates declarandae. li Prima est de fruibilibus. Secunda est de ipsa in fruitione. Tertia de obiecto fruitionis. Quantum ad primum quaeritur: Si fruens ipsa fruitione stabiliatur / vt uvltra peccare non possit: Respondet doc. sub. vlti. q. huius dis. quod sicut centro aliqua inhaerent primo et per se et immobilitur sicut terra: et alia per se et immobiliter / sicut metalla in terris abdita. alia per se sed mobiliter: sicut lapides super terram. Alia alicui inhaerent immobiliter: mobiliter tamen respectu ad vniuersum: sicut homo quiescens in naui mota aquis. Sic paritormitur in spiritualihus Centrum est vltimus finis vnde hermes termegistus ait Deus est sphera intelligibilis: cuius centrum vhique: circumferentia nusquam. huic centro adhaeret per se primo voluntas diuina et immobiliter. In secundo gradum est voluntas creata beatam: quae per se et immobiliter in / haeret huic centro: non tamen primo: quia fit hoc partici patione diuinitatis. In tertio gradum est homo viator: quae per se id est per charitatem quam habet in se: non tamen primo nec immobilitur huic adhaeret homo: quia peccare potest. In quarto geadu est homo peccator: qui ad modum hominis in naui adhaeret alicui creature: fluctuat tamen respcum huius centri. vnde nimis amando se derelinquit deum et edificat ciuitatem diaboli: secundum quod dicit Aug. de ciuitate dei: libro. 14. "Duas ciuitates / fecerunt duo amores. Ciuitatem diaboliamor sui vsque ad contemptum dei. ciuitatem dei amor dei vsque ad contemptum sui".

¶ Secunda difficultas: si in voluntate sit aliquie actus neuter? Dicit Scotus quod sic. vnde secundum eun tres actus sunt in voluntate. scilicet vsus: et hic est referibilis: Fruitio et hic est irreferibilis: non solum negatiue seu priuatiue sed etiam contrarie Est tertius actus qui nec est referibilis / nec irrefe ribilis contrarie: sed solum negatiue. Et est casus in exemplo: Appareat in forma crucifixi angelus malus: et repraesentet se alicui et di cat sibi: adora me ego sum christus: sicut legitur in cronicis beati patris nostri francisci cuidam socio suo apparuisse. Quid tunc faciet ani mus nutantis: si fruatur / peccat: quia demodo est. non est ausus vti: quia dicit se christum. In tali actu suspendendus est actus voluntatis: vel haendus actus neuter: vel orationi vacand: vt onndat deus quid est hoc quod apparet: vel humilitur respondere: suffient mihi christum videre in patria: vel alia consimilia deuotum cor inflanmantia.

¶ Tertia difficultas est de obie cto fruibili: vtrum finis inquantum finis sit obiectum beatificum?: Dicit magister I0. secundo quod non. Et huius dicti ratio est triplex. Prima quia finis inquantum finis / non est nisi quidam respectus rationis. Secunda quia non includitur in diuinitate: quia iam posita est ratio fruibilis. Tertia ratio: quia si per impossibile esset aliquod summum: ad quod tamen non esset nostra voluntas ordinata: adhuc illud satiaret et quietaret appetitum nostrum: in quo tamen per positum non esset ratio finis. Et vt videatur qualiter se habeat ad obiectum beatificum: nota quod triplex est finis scilicet finis verus: finis apparens: finis praefixus. In primo fine. scilicet vero respectu fruitionis ordinatae / ratio finis secundum veritatem communicatur fruibili: et forte in appraehensione precedit fruitionem eliciendam: cum ratio obiecti alliciens: in apparenti sicut in dubiis etiam praecedit secundum apparentiam. Sed in tertio scilicet praefixo / ratio finis saes quitur actum: quia vel dicit modum actus / vel modum obiecti: vt talis praefixus finis terminat actum Et sic patet quid est dicendum ad quaestionem: quod scilicet vnica ratio est fruibilis: quae est diuinitas. Et tunc ad rationes in pede quaestionis factas. Ad primum: quando arguitur ex textu philosophi etc. dicendum est quod bonum dicitur dupliciter quo ad propositum. Uno modo vt est passio entis. et isto modo est in quolibet genere: sed non sufficut ad rationem fruibilis. Alio modo vt bonum perfectum. et hoc radicaliter est in di uinitate: quae est radix omnium diuinorum secundum dionysium: ideo ipsa ratio fruibilis. Ad secundum dicitur: quod duplex est quietatiuum. scilicet quod solum: et quo: et quod simul. Personae divinae sunt quedam siue qua quietant: non tamen inquantum personae: sed in quantum diuinam habent essentiam. Sic dico de attributis. quod enim quietant: hoc habent a diuina essentia. diuina vero essentia est quo quietamur et quod nos quietat. Et quod obiicitur: quod diuine persone sunt infinitae / et attributa infinita Dico quod habent hoc ab essentia: ideo non concludit.

¶ Ad tertium dico: quod reduplicatio potest capi dupliciter. vno modo vt specificat solum rationem reduplicati. Alio modo vt dicit reduplicatum esse / causam quare praedicatum inest subiaecto. Et isto modo proprie dicitur reduplicatio. Si igitur capitur isto secundo modo: maior est vera: et minor falsa. Si primo modo: maior falsa et minor vera. Et tunc cum dicitur in minori secundum primum modum: videbimus deum inquantum tres: diciet intel ligi id est trinitas videbitur: ita quod non reduplicet. et cum probatur quod cum reduplicatione: quia credimus deum inquantum trinus. visio autem succedit fidei: Dicendum est quod non est simile: quia hoc in via essentia non causat in nob immediate actum credendi sicut causabit in patria immediate actum videndivnde modo trinitas potest esse ratio formalis cogniti. tunc autem tantum erit cognita: quia tunc videbitur per rationem essentiae in se praecise / vt per rationem obiecti primi. et sic patet ad quaestioem.

Conclusiones

¶ Ex praesenti distinctione tres de mente magistri eliciuntur conclusiones. Quarum prima est: omne scibile est vt est dignum nominapbitule: aui res: aut signum. et hanc conclusionem deduem a principio nostri textus vsque ad illud cap. Id ergo in reb considerand etc.

Secunda conclusio. Scant trinitate tris fruimur sicut imbuimur docta pietate. e ista conclusio tractatur ab illo cap. Id ergo in reb etc vsque ad illud ca. Cum autem homines etc.

Tertia conclusio Nec homo homine: nec deus fruitur nob: sed vtitur mira dulcedie. Haec conclusio deducitur ab illo capitulo: Cum autem homines etc. vsque ad ca. ille Hic considerandum. vbi dubium mouet de virtutibus / et soluit. et vltio de tota epilogat dist ctione.

PrevBack to TopNext