Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 21

Distinctio 21

Circa textum

Distinctio. 21. in qua secunda pars totius libri secundi incipit: et primo: de lapsu protoplasti in comparatione ad diabolum tentantem.

Idens igitur diabolus hominem per obedietiae humilitate posse ascedere / vnde ipe p supbiam corruerati inuidit ei etc. Hic signatur. 21. distinctio huius secundi: quae sic continuatur ad praecedentes: Nan postquam a. 16. distinctione vsque ad. 19. exclusiue est ostensa hominis productio. Et secundo a 19. inclusiue vsque ad istam: in qua est ostensa hominis permanentia et duratio: Nunc in ista panditur casus aut peccatum hominis atque tentatio. Et partitur in tres partes principales. In prima patris primarii peccatum tangitur. In secunda originalis vitii lex exprimitur. In tertia actuale impii peccatum ponitur: Prima in principio. Secunda dii. 3oibi: In superioribus insinuatum est etc. Tertia dist. 34. ibi: Post praedicta de peccato actu ali etc. Rursus prima particula in qua patris primarim. scilicet Adae peccatum tangitur: in tres partes diuiditur. In prima patet in limi ne daemonis tentatio. In secunda hominis suo in crimine impia condescensio. In tertia quaeritur: cur a superno spiramine extat talis permissio. Prima in principio. Secunda dis. 22. ibi: Hic videtur diligenter inuestigandum etc. Tertia dist. 23. ibi: Praeterea quaeri solet / cur deus etc. Rursus prima particula / quae extat praesens distinctio: in qua patet in limine daemonis tentatio: in tres partes diuiditur. In prima tentandi determinatur primos parentes qualitas. In secunda tentationis reseratur multiplex varietas. In tertia peccati clare notatur horum remediabilitas. Prima in principio. Secunda ibi. Porro sciendum est duas esse spe cies etc. Tertia ibi: homon igitur qui sola etc. Duabus vltimis partibus indiuisis manentibus. Rursus prima pars in qua tentandi determinatur primos parentes qualitas: in tres partes diuiditur / secundum huiusmodi tentationis modum. In prima motiuum dicitur. In secunda instrumentum quaeritur. In tertia processus exprimitur. Prima in principio. Secunda ibi: Sed quia illi per violentiam nocere etc. Tertia ibi: Tentatio autem hoc modo facta est etc. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in generali. Circa quam etc.

Quaestio

¶ Quaestio ista determinat de tentatione carnis et daemonis / atque sequela ex tetatione adae exorta. In qua sanctus Tho. notatur: et habetur a Scodo li. 2. dist. 21. q. vnica: et. 22. dis. q. i. adae serpentina tentatione commotum veniale extiterit: Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.

¶ Primo arguitur quod daemon adam non tentauit per serpentem. Custos piissimus et potentissimus nullo modo permittit debiliorem acrius impugnari / et fortiorem minus. Cum ergo simus valde debiles modo: et Adam erat valde fortis: cet modo nos impugnet diabolus / etiam in specie angeli lucis / vt dicit apostolus. Uidetur quod deus qui est custos noster / et piissimus et potentissimus: aut hoc modo non debet per mittere: aut a fortiori etiam in illo statu impugnatus fuisset. Maior patet: quia ratione potentiae confringere aduersarium potest: et ratione pietatis illud vult.

¶ Secundo arguitur quod nulla fuerit tentatio a dae. mone. Omnis tentator habet aliquid comune cum deo: sed diabolus nihil habet commune cum deo: igitur non est tentator: et per consequens non tentauit hominem. Maior patet: quia et deus tentat. Proba me (inquit da uid / deus et tenta me: et ita adminus esset ratio tentationis communis deo et daemoni. Sed probatur minor. Dicit enim apostolus. Que conuentio christi ad belial: q. d. nulla.

¶ Tertio arguitur quod peccatum Adae fuerit veniale. Non peruenitur ad terminum via naturae nisi per medium seu per dispositionem: sed peccatum veniale est sicut dispositio et medium ad peccatum mortale: igitur primum Adae peccatum fu it veniale / non mortale. Maior patet: quia via praecedit terminum: et dispositio ad id quod disponit. Sed probatur minor: quia peccatum veniale solam dicit inordinatam conuersionem ad terrena: mortale autem et conuersionem inordinatam ad terrena: et auersionem a deo: et ita in malorum regno est veniale sicut imperfectum / mortale sicut perfectum. Imperfectum autem via est ad perfectum.

¶ In oppositum primi et secundi simul arguitur ex textu Sen. vbi expresse habetur / quod daemodo primo per serpentem adiuit mulierem. In oppositum tertii arguitur eiusdem auctoritate. Quacunque die ex eo comederis morte morieris. Non est autem mors nisi pro mortali peccato.

¶ In ista. q. ad alias pariformitur sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.

¶ Tertius est dubiorum motiuus.

¶ Quantum ad primum articu culum termini sunt: tentatio / serpes / et veniale peccatum.

¶ Primus igitur terminus est tentatio. Unde tentatio secundum hug. de sancto vict. est calli de experirii et quasi blandis conatibus probare. Ubi tria dicit. Primo quod tentatio est callide experiri id est acquirere de tentato experientiam. Unde et in logica dictus est syllogismus tentatiuus distinctus contra sophisticum / in 1. elenchorum: licet liber eius ad nos non peruenerit propter defectum translationis: quia creditur Aristo. de syllogismo tentatiuo librum fecisse. Unde hic notat sanc. Tho. arti. I. huius dis. q. 1. quod ad tentationem tria requiruntur. Primo vt fiat alicuius dubii manifestatio. Secundo vt hoc intendat tem tans. Tertio vt intendat illam manifestatio nem tentans sibi acquirere. Has tres conditiones simils habet daemodo dum nos tentat: li et vltra addat intentionem fallendi. Unde Cassiodorus diffiniens tentationem / dicit: quod tentatio est assimilatio boni ad fallendum: loquitur de tentatione daemonis. Tentatio dei habet duas primas: quia et in illa fit dubium manifestum: et hoc intendit deus / sed non sibi: sicut dicitur: Tentauit deus abraam: vt scilice aliis notam faceret obedientiam eius. Priman conditionem solum habet carnis tentatio et mundi: quia in ea fit dubium manifestum dum succumbit tentatus: licet hoc non intendat caro. Et debet (dum dicitur callide experiri) callide accipi: non vt sonat in malum / sed vt sit idem quod subtilitur: si debeat esse communis ista descriptio tentationi diuinae. Secundo principali ter diciti / quod tentatio est quasi blandis conatibus. Unde de hoc quo ad tentationem dei dicitur: Nemo venit ad me nisi pater meus traxerit eum: conatui tamen iungit amorem dulcedinis. Daemon autem sub boni specie conatur nos peruertere: sic caro / sic et mundus. Tertio principaliter dicitur probare: differenter tamen / intribus generibus tentationum. Hon enim solum probat tentando id est de tentato experientiam accipit. Unde dicitur: "Ex multis loquilis tentabit te: et subridens interrogabit te de absconditis tuis." Secundo daemo tentam do probat et reprobat. Unde dirit petrus. Cur tentauit sathanas cor tuum mentiri spiritui sancto. Tertio deus probat et approbat tentando. Unde dicitur: "Deus tentauit illos: et inuenit eos dignos se:" vt concludatur quod tentatio est callide experiri / et quasi quibusdam conatibus probare.

¶ Secundus terminus est serpens Unde serpens in theologiacapi habet tripliciter. Primo modo dicitur serpens ipsa sensualitas: sicut mulier dicitur portio inferior / et vir portio superior: et de his tribus patebit in sequentibus distinctionibus. Secundo di citur serpes ipse diabolus: et dicitur serpens tortuosus. De quo inquit Augustinus i sermone martyrum. Tument colla serpentis: et hoc modo est modus tentandi alius a primo modo: quia prius est tentatio a carne qua dicitur sensualitas: haec autem a maligno spiritu. Tertio dicitur serpes ipsum animal venenosum: in quo ipse daemodo mulierem tentauit.

¶ Tertius termin est peccatum veniale. Unde peccatum veniale: vt notat Tho. arti. 2. q. 3. dicitur tripliciter. Primo modo dicitur peccatum veniale / peccatum negligentiae: sicuti est verbum ociosum: et tunc potest deriuari a venio venis: quia quasi mul totiens praeter rationem occurrit. Secundo dicitur veniale ex ca. scilicet quod aut ex infirmitate / aut ignorantia nascitur: et tunc potest deriuari a ve¬ nia: quia aliquam habet veniae causam. Tertio ex euentu: et sic omne peccatum mortale debite confessum efficitur veniale: quia conuertitur poena aeterna in temporalem: et hoc modo potest deriuari a venam do: quia in confessione debent venari peccati circunstantiae iuxta posse.

¶ Quantum ad secundum articulum ilum sunt tres conclusiones. Prima est de tentare. Se lc cunda est de tentatione carnis relatiue ad tentationem daemonis. Tertia de peccato Adae secuto ex huiusmodi tentatione cuius fuerit grauitatis.

¶ Prima est haec. Sic in lin uidia daemon tentauit hominem: vt per serpentem primo mulierem arriperet. Dicit prima pars conclusionis / quod inuidia mouit diabolum ad tentandum hominem. Probatur. Omnis desiderans casum alterius sine suo fructu non mouetur amore commoditatis propriae / sed inui dia felicitatis alienae: sed ita fuit in ista temtatione: quia hinc nullum bonum daemoni accrescebat: igitur. Unde non immerito per sapientem scribitur: Inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum. Et Oregorius in moralibus; In paradiso diabolus inuidens hominisuperbiae vulnus inflixit. Sed quis daemonum fuit iste? Dicit distin. 6. magister / quod fuit lucifer: vnde idem daemon scilicet lucifer / tentauit primum adam / et secundum adam scilicet christum / sed differenter: quia primum vicit / sed a secundo victus est. Sed quomodo habuit accessum ad adam: cum ex dictis superius in. 6. dist. fuissent deiecti daemones in aerem caliginosum / seu medium aeris interstitium: et ex dictis distin. 17 terrestris paradisus transcenderet etiam primum aeris interstitium: immo et sphaeram ignis: cum globum attingat lunarem. Et credendum est quod deus collocauit eum superius vbi erat locus delectabilior. Dicendum est quod dispensatiue actum est cum lucifero / vt illuc veniret: vt veniens hominem ad imaginem dei forma tum inueniret: inueniens inuideret: inuidens. tentaret. Et si obiiciatur ex illo dicto: Paruulum occidit inuidia. Ex quo innuitur quod inuidia est solum respectu superiorum diabolus quia est pater superbiae / non praeponebat sibi Adam: igitur. Dicendum quod inuidia trifurcatur. Est enim quis inuidus primo respectu superioris quia ei non aequatur. Secundo respectu aequali quia ei aequatur. Tertio respectu inferioris / ne ei aequetur / aut eum transcendat. Et quia vt inquit Bern. exponens illud: Propter me haec tempestas grandis venit super vos. Luci fer antequam rueret / vidit filium dei incarnandum: et ideo dum vidit Adam consimilem: extimu it ne ad superna vnde ruerat ascenderet: et ex eo filius dei nasceretur: ideo ei inuidit.

¶ Secunda pars diciti / quod haec tentatio in cepit a serpente: patet manifeste Sen. Sed qualis fuit hic serpces? Dicit Beda / quod in ferius habebat modum serpentis / superi facien pulcherrimae virginis. Sed effecerat ne illam speciem lucifer / sicut et modo faciunt daemones in assumptis corporibus: Dicendum quod non: immo in sexta die cum aliis animalibus a domino erat conditus. Sed vnde accepit: erat ne in paradiso: Dicendum quod erat in paradiso. Sed de quo seruiuissei homini in statu innocentiae? Dicit doctor deuotus distin. 15. arti. 2. q. 1. ad meditationem dei adae omnia seruiuissent animalia: dum in eis multiplex apparuisset sapientia conditoris. Sed quomodo nominatur ille serpes? Di cit debrecocio in dictionario. In ista dictione homo / quod vocatur dracocompedes. Magister autem Nicolaus boneti in libro sut Ben. vocat eum phaream: et verius vt videi vt secundum euentum sit nomen eius: quia ipse prius mo posuit diuisionem hominis a deo / seu fuit medium: a phares quod est diuisio vnde dicuntur huiusmodi serpentes adhuc habitare in partibus orientis. Sed cum prius recti ambularent ad modum hominis: nunc super totum icorpus gradiuntur ad modum veri serpentis Et si dicatur: quia quanto tentans magis in duit speciem sanctitatis / tanto magis decipit: quare igitur non accepit aut agnum / aut columbam in quo loqueretur: Dicendum quod solum in illo genere serpentino tentare fuit per missus / non in alio / seu vulpino: quod magis fraudi congruit: seu ouis / quod simplici tati. Sed quare: Ideo: vt deus faceret cum tentatione prouentum: et aduertere posset mu lier daemonis fraudem: maxime cum tam nobilis creatura sciret brutum de se non habere termonem humanum. Introducit enim se lucifer in illum serpetem sicut facit in corpore obsessorum. Sed dicit tertia pars coclu¬ sionis / quod primo per serpentem tentauit mulierem: patet ex textu. Et ratio huius. Modus destructionis est oppositus modo constructionis: sed instructione primo Adam post mulier: ergo per oppositum in destructione primo mulier / secundo vir. Confirmatur ratio experimento. Cautus impugnator ciuitatis incipit a loco debiliori. Muli er autem in isto statu non fuit in tanto gradu sicut vir. Tum tertio: quia facilius est impugnare fortem per domesticum quam immediate: ideo incepit a muliere. Sed quomodo nouit linguam serpentis? Dico: sicut modo mouet linguan alicuius obsessi. Sed in qua lingua locutus est? Dicendum quod in hebraeo: quia illa lingua sola fuit ante diuisionem linguarum. Et li dicatur / quod gloriosius est vincere per seipsum quam cum alio. Et diabolus est superbissimus et audacissimus: ideo videtur quod incepit a viro. Dicendum / quod diabolus cum superbia habet astutiam: et videbat hominem esse praeditum magna sapientia: ideo licet per superbia primo libenter appetisset adam: tamen per astutiam primo vt vinceret impetiit mulierem. Addit hic doc. deuotus. q. 3. arti. 1st quod hoc etiam fuit voluntas dei / vt fortius bellum ade fortiori seruaretur scilicet tentatio mulieris: tum quia si daemon primo superasset adam: mulier magnan excusationem habuisset suo in facto quia vir eius qui erat fortior iam peccasset.

¶ Secunda conclusio est de comparatione temtationis daemonis ad tentationem carnis: et est haec. Tentationem carnis a daemonis temtatione sic possibile est separari vt in inuicem comparatae / modum excedentis obtineant et excessi.

¶ Dicit prima pars / quod est aliqua carnis tentatio: patet. Nam dicitur: Unusquisque tentatur a propria concupiscentia sua abstractus et illectus. Et si obiiciatur: quia tentans debes differre a tentato: quod non est in carne et homine vt videtur: Respondetur / quod sicuti ide: homo potest seipsum iudicare: et ita iudicare et iudicari secundum diuersas potentias aut aspectus: ita in proposito sensualitas / quae dicitur caro seu homo exterior: dicitur tentare rationem seu hominem interiorem: incitando perpruritum ad amorem terrenorum: licet sit idem suppositum.

¶ Sed dicit secunda pars quod tentatio carnis potest separari a ten¬ tatione daemonis. Probatur. Quando aliqua ex opposito diuiduntur / illa possunt ad inuicem separari: sic est in hiusmoi: igi. Dato nempe quod daemon nunquam nos tentaret: adhuc sunt sensus nostri prompti ad malum ab adolescentia sua. Et confirmatur: quia tentatio daemonis est magis ad peccata spiritualia / carnis autem ad peccata carnalia: et habet capi de communi: ex quo sequitur in textu: et patet exemplo: quia christus fuit tentatus a daemone / non a carne / sicut adam in principio. Et ita licet tentatio carnis ortum habuerit a tentatione daemonis quando Adam deuictus est: tamen queunt sepa rari. Et si obiiciatur: quia instrumentum nequit agere sine principali mouente: caro autem est instrumentum daemonis. Unde super illo Iob. Terra data est in manus impii: id est daemonis. habet glo. id est caro in manu diaboli. Et ita titillatio carnis nunquam est sine tentatione daemonis. Rursus quia dicitur pater / sicuti caro mater in huiusmodi: sicut innuitur per prophetam. "Pater tuus amorreus / et mater tua cethaea." Per amorreum intelligitur diabolus / per cethaeam concupiscentia. Dicendum ad primum / quod illa auctoritas: terra / id est caro data est in manus impii: id est daemonis: habet intelligi solum quando actu daemon excitat carnem: vel quia potest excitare permissione dei: non autem quan queat esse ista sine illa / sicut econtra. Et quod dicitur / daemon est pater: huiusmodi intelligitur: quia principium est omnis peccati / non amplius. Tertia pars conclusionis dicit / quod se habent hae duae tentationes secundum excedens et excessum. Nam quo ad peccata spiritualia illa daemonis excedit: quia anima quodam iustinctu magis ascendit ad bona spiritualia: sicuti sunt honores / et consimilia. Sed respectu peccatorum carnalium illa carnis excedit: quia est a familiari et quasi intrinseco inimico. Sed respectu eiusdem peccati quae est maiorm Respondendum / quod si illud peccatum sit spirituale: maior est ea quae est daemonis: si carnale / ea quae est carnis. Sed quae loquendo spiritualiter simpliciter est maior et difficilior? Dicit doc. deuotus arti. 2. q. 3. quod loquendo simpliciter / tentatio cat nis: quia omnis caro corrupit viam suam. Licet enim potentia daemonis sit magna: non tamen per¬ mittitur iuxta vires malam suam exequi voluntatem.

¶ Tertia conclusio est de grauitate peccati Adae secuta ex huiusmodi tentatione: et est haec. Sic adae peccatum primarium morta le fuit / licet remissibile vt esse veniale potuisset. Dicit prima pars / quod primum pecca tum Adae fuit mortale / patet dicto Pauli. Propter inobedientiam vnius hominis mors intrauit in orbem terrarum. Sed fuit ne peccatum eius grauissimum: quia dicit Augustinus 14. de ciui. dei. Magna fuit in peccando iniquitas / vbi tanta fuit in non peccando facilitas: Dicendum / quod peccatum esse grauissimum potest intelligi tripliciter: seu vnum peccatum esse grauius alio tribus modis. Primo propter maiorem libidinem: et sic multi peccant modo grauius quam fecit Adam: quia intensiori peccam di affectu: sicut peccantes in spiritum sanctum aut contra naturam. Secundo propter maiorem ingratitudinem: et sic respectu omnium hominium peccatum Adae fuit grauissimum: qui de tam nobili statu in quo eum deus posuerati/ corruit: non tamen simpliciter: quia lucifer de maiori cecidit: et paramplius ingratus extitit. Tertio modo propter maiorem laesionem: et sic loquemdo intensiue non fuit grauissimum: quia ita non deprauauit suam voluntatem / sicut modo faciunt peccata multorum obstinatorum. Si autem loquamur extensiue / sic fuit maximum: quia nullum peccatum in tot deuenit personas originaliter sicuti peccatum Adae. Et per istam distinctionem soluuntur variae sanctorum auctoritates. Secunda pars conclusionis dicit / quod peccatum Adae fuit remissibile. Probatur. Poenitentia est via ad remissionem: sed potuit poenitere primus parens: quinimo de facto multum doluit: igitur. Sed vnde est quod peccatum adae est remissibile / non peccatum luciferi: cum ambo cae ciderint de excellenti valde statu / et sine inclinatione ad malum nisi mala voluntate: Quo ad praesens triplex est ratio. Prima est caro mortatus: sicut enim Adam voluntarie deum in peccando dimisit: sic in voluntate in paenam spiritus carnem dimittit / vt mors exigatur in poena quae fuerat in culpa / et diuina reluceat iusticia. Hoc autem non est in demonibus / cum sint substantiae simplices. Secunda ratio est voluntatis vertibilitas. Data est enim angelo (vt patuit di. 7. modica via in merendo ideo habita malicia: vsque ad instans vltimum viae suae: factum est peccatum eius irremissibile: homini autem data est longa via ad merendum. Et causa horum loco predicto tacta est: ideo peccatum ade fuit remissi bile. Tertia ratio est excusabilitas: quia alio suggerente cecidit: quod non conuenit in lucifero: ideo rationabile est vt alio adiuuante scilicet christo resurgeret: nec est simile de angelis: qui peccauerunt quodammodo propter luciferum: quia in angelis solum fuit volitionis ostensio: hic autem longa suggestio Sed dicit tertia pars conclusionis: quod peccatum ade primum potuit esse veniale: probatur medio docto. subtilis. Rectitudini innocentiae repugnat plus peccatum mortale quam veniale: sed non obstante illo statu potuit peccare mortaliter: et de facto peccauit. igitur et venialiter. Et confirmatur: quia potuit dicere aliquod verbum ociosum: quod de se non est nisi peccatum veniale: nec habuit aliquod praeceptum ad hoc: eigo in illo solum peccasset venialiter: nec oportet recurrere ad statum: quia exquo erat in tanto statu: primus suus casus fuisset mortalis hoc nihil est: quia status non facit quin sint et peccata venialia et mortalia: nec video quod oporteat peccatum veniale vni esse mortale: alteri non: nisi veniat aut nouum praeceptum aut contemptus: quod in proposito secernitur. Et si dicatur: sequeretur tunc quod beati in caelo possent peccare venialiter. Dico quod non sequitur: quia sunt poenitus confirmati quod non fuit in adam. Ex quo patet quod de fecit sanctus Tho. qui posuit quod adam non potuit peccare venialiter primo: opposi tum tamen patet ex conclusione. Et si dicatur: quia non poterant vires inferiores auerti a ratione: nisi prius ratione auersa a deo: peccatum autem veniale solum est in viribus inferioribus. Ex eadem questione Tho. potest sumi responsio. falsum est enim quod omne peccatum veniale sit in viribus inferioribus: immo aliquod est in superiori: vt leuis motus per surreptionem circa articulum trinitatis Sed tunc cum omne peccatum paenam exigat qualem paenam habuisset pro peccato veniali: quia non positus fuisset extra paradisum. Dicit doct. subtilis quod suffecisset intentio maior: seu feruor charitatis quae consumit veniale de quo in quarto. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.

¶ Prima est: vtrum si adan primam tentationem vicisset fuisset confirmatus in bono: vt decaetero non posset cadere: videtur respondere doc. subti. prima q. praecedem tis distinctionis: quod sic: in solutione primi argumenti: ita quod tam adam quam sui posteri post pabitam victoriam prie tentationis fuissent in bono confirmati: sic intelligendo quod quilibet vinceret propriam tentationemus non intelligendo: quod ad victoriam patris fu issent filii confirmati.

¶ Secunda dis ficultas. vtrum sit appetenda tentatio. quia dicit glosa super illo verbo: vbi sibi petiit paulus stimulum carnis remoueri: ipse hoc petens nesciebat quid peteret. Respondet Tho. q. 3. 1. arti. quod loquendo simpliciter non est appetenda: quia sumus fragiles: et inimicus est valde fortis: glosa autem illa intelligitur supposita victoria quam erat paulus habiturus.

¶ Tertia difficultas: Si serpeies venit cum muliere ad in decipiendum adam? Dicendum quod non: sed illa in persuasa: persuasit viro suo. Ex hoc patet ad quaestionem: quod vicem peccatum ade serpentina tentatione commotum non extitit veniale: licet potuerit. Tunc ad argumenta.

¶ Ad primum respondendum in summa: quod quia nos in multis sumus experti malicias maligni spiritus: ideo permittit nos deus tentari multis modis: quos non permisisset in primo statu: quia in talibus non erant experti.

¶ Ad secundum dicendum: quod tentator malus in multis vniuoce conuenit cum deo: sicut patet ex aliis dictis: verum est tamen por alio fine tentat diabolus: alio deus: vt patuit: ideo in hoc nulla est (vt habet auctoritas) conuentio christi ad belial: quia christus bono: ille malo fine operatur.

¶ Ad tertium dicendum ad maiorem: quod est vera: quando est dispositio necessario requisita ad illud: cuiusmodi non est peccatum veniale ad mortale: nec omne imperfectum illo modo loquendo est dispositio ad perfectum ido non currit argumentum.

Conclusiones

¶ Ex praesenti autem distinctione sicut ex praecedenti. etc.

¶ Prima conclusio est: daemodo inuidia hominem decipit et astutia ad mala allicit. Dicit com clesio: quod daemon per inuidiam incitauit hominem ad peccandum. Et ponitur a principio distinctionis vsque ibi. Porro sciendum est.

¶ Secunda conclusio: duplex tentatio est: vt interior atque exterior: vt clamat ratio. Dicit comclusio quod sunt due tentationes carnis et hostis. et incipit ibi. Porro sciendum est. vsque ad ca. illud. Hon igitur qui solus etc.

¶ Tertia conclusio: peccatum hominis est remissibile: et mali numinis irremissibile. Dicit conclusio: quod peccatum hominis fuit remissibile: et daemonis irremissibile. Et tangitur ab illo ca. Hon igitur qui sola etc. vsque ad finem distinctionis.

PrevBack to TopNext