Distinctio 38-40
Distinctio 38-40
Circa textum
Nunc de voto inspiciamus: Uotum est testificatio quaedam promissiois spo taneae. Hic signat. 36. distinctio huius quarti: quae ita habet continuari ad praeceden. Nam postquam in praecedem ti distinctione determinauit magister de impedimento illegittimante respectu cuiuscumque personae iure ecclesiastico. In praesenti distinctione determinat de impedimento illegittimante respectu cuiuscunque personae iure dei veridico. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima ponitur voti qualitas et impedimentum pro ueniens. In secunda si in hoc est peccati labilitas notatur poena puniens. In tertia ostendit quod non in lege habilitas / si iam es vinculum vinciens. Prima in principio. Secunda ibi: Si autem pro voluntate nubendi damnantur. Tertia ibi: Cum vir et mulier legittime coniuncti sunt etc. Haec est diui sio huius. 38. dist. in generali.
Post haec de dispari cultu videndum est etc. Quia autem in libris aliis in vnitate quaestionis sunt coniunctae. 38. 39. 40. distinctiones: sic et hic sunt vniendae. vnde sequitur. 39. distin¬ ctio huius quarti: quae ita habet continua. ri ad praecedentes. Nam postquam in distinctione 37. determinauit magister de impedimento illegittimante respectu cuiuscumque personae iure ecclesiastico: et in. 38. seu in praecedenti immediate egit de impedimento illegittimante respectu cuiuscumque personae. iure dei veridico: Nunc tertio agit de impedimento illegittimante non respectu omnis sed alicuius personae iure politico. Et habet diuidi in tres partes principales. In prima ostendit qualiter infideles possunt contrahere. In secunda: si conuertantur quidfiendum docet inquirere. In tertia ad tri plices cognationes properat descendere. Prima in principio. Secunda ibi: Potest tamen licite dimittere: quia in infideli. etc. Tertia distin. 40. ibi: Nunc superest aliquid de cognatione dicere. Et haec pars in tres partes diuiditur: secundum quod triplex est propinquitas seu cognatio carnalis seu consanguinitatis / affinitatis et spiritualis seu legalis. In prima proponitur consanguinei tas. In secunda subiungitur affinitas. In tertia concluditur legalitas. et secundum has haec pars diuiditur. Prima est in. 40. distinctione. Secunda in. 41. distinctione: seu immediate sequenti / ibi: Nunc de affinitate etc. Tertia in distinctione. 42. ibi: De parentalium graduum etc.
Nunc superest de cognatione spirituali aliquid dicere. Rus sus prima particula que est. 49. distin. in qua incipit ad triplice cognationem descendere / in tres partes diuiditur. In prima ostendit in quoto consanguineitatis gradu possit fieri connubium. In secunda ostendit diuersum computationis modum et mul tipharium dubium. In tertia subdit rationem assignationis pariter non dubium. Prima in principio. Secunda ibi: Quomodo autem Tertia ibi: Quare autem etc. Haec est diuisio huius distinctionis etc. Circa quam talis mouetur titulus quaestionis in speciali iuxta has tres distinctiones / videlicet:
Quaestio
Questio haec determinat de impedimento matrimonii quantum ad vouentes cotinetia dispates re ligionis cultus et sanguine iunctos Et habetur a Scoto tribus distinctionibus et tribus quaestioibus scilicet 36. 30 et. 40. Urum votum virgineum cultus disparitas et car 5 nalis cognatio matrimonium impediant. Et arguitur quod non tripliciter. vno argumento pro quolibet / vt trinitas trinitati respondeat
¶ Primo quod votum non impediat arguitur sic: Uotum virginitatis simplex non impedit matrimonium: igitur nullum votum impedit. antecedens patet / extra qui clerici vel vouentes matrimonium contrahere possunt. c. Heminimus. et. c. sequenti. patet consequentia: quia non minus obligat apud deum votum simplex quam solenne. ibidem. c. Rursus. Omne autem votum aut est simplex aut solenne. Et si dicatur rationem esse: quia votum solenne fit coram multis: ideo probari posset: simplex non. Contra etiam Si votum simplex fieret coram multis probari posset: quia esset publicum: et tamen ex hoc adhuc non dirimeretur contractum matrimonium.
¶ Secundo arguitur sic: Pro disparitate cultus quod non impediat coniugium triplici auctoritate. Tum primo: Ioseph accepit filiam putipharis / cum tamen ipse esset fidelis et ipsa infidelis. Tum secundo: quia movses accepit filiam ietro infidelis: quod ex hoc probatur: quia cum movses vellet redire in aegyptum / circuncidit filium suum: vnde ipsa ait: "Sponsus sanguinum tu mihi es." Tum tertio / quod hester nupsit asuero qui non fuit iudeus.
¶ Tertio arguitur: quod cognatio carnalis matrimonium no impediat. Est maior amicitia consanguine. orum ad inuicem quam aliorum aut debet esse igitur matrimonium non impedit. Ante cedens patet: quia sanguis est coniunctiuus. probatur consequentia ex fine matrimoni / quae est amoris nutritio.
¶ In oppositum primi / quod scilicet votum impediat. extra qui clerici vel vouentes matrimonium contrahere possunt: insinuante de quadam nobili quae fecit votum continem¬ tiae: et seruauit per biennium: et postea contraxit: coacta fuit redire ad statum pristinumIn oppositum secundi quod scilicem cultus disparitas matrimonium impediat. Tum primo primi Esdre capitulo. 9. et. 10. vbi se paratio fiebat coniugum alienigenarum. Cum secundo: "Nolite iugum ducere cum infidelibus" quae participatio lucis ad tenebras: aut quae pars fidelis cum infideli. Tum tertio. 26. q. 1. c. Sic enim. Non enim nisi eiusdem religionis et fidei maneant copulata coniugia. In oppositum tertii / quod scilicet cognatio carnalis impediat matrimonium. Tum primo Leuitici 16. vbi multae persone excluduntur propter consanguinitatem. Tum secundo magister in littera. Tum tertio extra de consanguinitate. ca. Non debet.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli de clarandiPrimus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articulum ter mini sunt: Uotum / virginitas / cultus di paritas.
¶ Primus terminus est votum. A voueo voues vouere / votum dicitur. Est autem voti triplex definitio. Prima est hugonis de sancto Uictore: et magistri in littera / votum in hunc modum definientis: Uotum est testificatio promissionis spontanee: quae de his quae deo pertinent fieri debet. Secunda definitio: Uotum est melioris boni conceptio cum deliberatione formata. Est et tertia magistralis / quam ponit doctor hic Landulphus: Uotum est irrefragabilis obligatio qua quis deo spondet se adimplere: siue homini tenenti locum dei. Et haec re liquas complectitur et declarat: Et sunt tria in ea. Primo inquit votum est obligatio dato enim quod homo non loquatur exterius: sed solum sufficienter interius nascetur obligatio: ideo quod prima definitio dicit testificatimo accipitur vt votum extra in vocem prodit. Quod vero secunda dicit / est melioris boni conceptio: clare ostem dit intus in mente perfici apud deum: qui cor in tuetur: nec debet accipi conceptio vt solum dicit actum intellectus: sed debet actus adesse voluntatis: vnde bene dicitur conceptio: quia cum alio capitur. et bene in secunda de finitione dicitur cum deliberatione firmata: et si enim intellectus deliberet / tamen voluntas firmat quod deliberatum est. sic apud Augu. est perfecta conceptio et perfectum verbum: et sine verbo tali votum non dicitur. Uerbum autem tale inquit. 9. de trini. c. 10. est cum amore noticia vtrumque obligatio comprehendit Dicitur secundo irrefragabilis / vt non sine discretione os nostrum aperiamus ad vouem dum altissimo: vnde doctor deuotus dicit 36. dist. art. 1. q. 2. quod votum debet habere tres conditiones sicut iuramentum: scilicet veritatem iudicium et iusticiam. Primo necesse est vt sit iusticia: scilicet vt illud quod vouetur spectet ad salutem: et sit bonum et honestum. Secundum est iudicium vt vouens deliberate voueat non praecipitantur. Tertium est veritas: vt quod discrete et iuste vouit / hoc persoluat. Hoc totum tangitur dum frater Landulphus dicit: irrefragabilis. nil in voto apparere debet quod malum aut inutile reputetur. Postmodum tertio aperitur cui votum fiat / deo soli immediate si solum intra lateat aut aliquando homini locum tenenti dei si pateat.
¶ Uotum autem triplex est. Uotum solene / votum simplex / votum priuatum et publicum. haec duo licet inter se differant vt patebit: tamen in meo proposito tenens locum vnius: quia votum solenne potest fieri et publice et priuate: ita et votum simplex: quia igitur duo vota principalia sic circumeunt: nolui ex his quattuor nominibus quaternarium face re: sed in ternario morari. Uotum rursus solenne tribus solum solennicatur modis: vt tamgitur in glo. extra qui clerici vel vouentes matrimonium contrahere possunt. Rursus et de voto et voti redemptione. c. quod votum. et est hodie in. 6. lib. vbi habetur sic: Uotum solenne est quod fit aliqua interueniente harum solennitatum. Primo per susceptionem sacri ordinis. 26. dist. c. Diaconi. Secundo per suscaeptionem sacrae vestis: quae tantum profitentibus da ri debet. extra de regulatibus. c. Statui mus. Tertio modo quando per professionem deuouet se alicui religioni abbati vel abbatissae. extra de regularibus. c. Statuimus. praelentibus testibus per quos probari possit si hoc negaret: et ne hoc negari possit fiat inde publica scriptura. 27. q. 1. c. Omnes faeminae. in qua scriptura profiteatur se velle religiose viuere: als autem votum continentiae factum: quamuis coram multis non vestitum siue institutum aliqua solenitate dicitur sim plex. hec glo. Uerum est tamen vt dicit doctur. subtilis / quod hic ternarius glo. potest reduci ad binarium. scilicet ad susceptionem sacri ordinis et votum religionis. Sed reuera rursus ille binarius ad ternarium reducitur / patet susceptio sacri ordinis / votum verum / votum praesumptum dicitur. dicitur votum praesumptum quamdo accipit habitum professorum / vbi in habitu professi a nouitiis distinguuntur: aut si maneat in monasterio vltra annum sine protestatione de non profitendo. Dicitur votum solem ne / non quia coram multis fiat: sed quia aliquid habet vnde in publicum venire habet: et per quod vo uens est sub alterius de nouo potestate: sicut in sacro ordine quo de nouo aliquis alio modo subditur episcopo quam prius: ita de voto religionis facto in manu illius quae potest recipere. Ex dictis infero quod primo sine voce potest emitti votum deo. 17. q. 1. c. Quia bona. Secundo quod otum non est de ho is ad quae necessario obligatur homo: quia ad illud alias bomo tenetur: vnde sequitur quod votum habet fieri de consiliis / non de praeceptis: et potest etiam esse de malo rescindendo. 22. q. 4. c. In malis. et. 33. q. 5. c. Una. vel de bono assumendo: sicut in baptismo facimus. 17. q. 1. ca. Sunt quidem. Et de conse. di. 4. c. 1. Ex praedictis tertio patet / quod omne votum quod non est solenne / simplex est: siue sit publicum aut priuatum: vnde quando faemina habitum vel velum de manu praesb vteri assumit: vel quodocunque aliter voueat / votum simplex est. ex Qui clerici. et vouentes matrimonium contrahere possunt / consuluit. Unde secundo notandum quod tres ternarii votum impediunt ne proce dat vt valeat. Primum / indeliberatio: quia incautum votum non est seruandum. 22. q. 2. per totum. Secundum est amentia: sicut est in stultis: quia tales non possunt consentire vel dissentire. extra de regularibus. c. Sicut tenor. Tertium si ex infirmitate fit incompos mentis vel furiosus: vt habetur ibidem 17. q. 1. c. Consaldus. Ecce primus ternari Quartum / quando quis est summe iracundus: quia non deliberat. extra de conuersione coniugatorum. c. Dudum. Quintum / quando con esset vtilis populo: et tamen voueret recee Sextum / quando est alteri obligatus: quia vnus comiugum sine altero no potest castitatem vouere. 27. q. 2. c. Agathosa. En secundus ternarius. Septimum / maius votum impedit minus votum. 19. q. 2. c. Due. Octauum seruilis conditio: quia seruus non potest vo uere supple in his quae seruitium domini impediunt. dist. 54. c. Beneralis. Nonum / quam do impedit superioris inhibitio. 20. q. 4. c. Monachis. Et hic vocatur superior mari tus vxoris: quae non potest sine licentia viri vouere. En tertius ternarius.
¶ Tertio notandum / quod ad voti dispensationem tria requiruntur. extra de voto et voti redemptione. c. Magne. scilicet Quid liceat secundum equi tatem vt seruetur iusticia et rigiditas: als non esset dispensatio / sed dissipatio. Quid deceat secundum honestatem: vt scilicet causa sit honesta quare dispensatur. Quid expediat secundum vtilitatem vt commutetur semper in melius / vel tum sunt ponderanda: vt habetur eodem tituca 1 et. c. Non est. quia in dispensatione voti attendendus est status personarum: et quod dispensatio sit vtilior et deo inagis accepta. Sed quis potest in voto dispensa re? Dico quod ille solus qui habet auctori Notandum tamen de voto terrae sanctae / quod ille qui daret expensas pro eundo / stando et redeundo / redimitur ab isto: et si quis esset inhabilis ad eundum / deberet se potius redi mere quam ire. extra de voto et vo. re. c. Magnae. Et dicitur in fine capituli: quibus non expedit pugnare / melius est vt se redimant quam vadant. Soli enim debiles et pauperes et mulieres quae non possunt ducere bellatores vel pro se mittere debent absolui ab haben te auctoritatem. Et putat frater landulphus quod episcopus potest hic dispensare: alii autem non sunt absoluendi: nec indifferenter votum peregrinationis capi debet sine superioris licentia praelati. Unde episcopi sine licentia papae non debent peregrinari. extra de voto et vo. re. c. Magne. potest tamen votum peregrinationis absolutionem per alium assequi in causa necessitatis: eodem ti. c. Licem nec. Nec maritus potest peregrinari sine licentia vxoris / nisi propter fructum terrae sanctae. eodem ti. c. Quod super hi. in glo. et c. sequin ti. Ex multa.
¶ Secundus terminus est virginitas. Uirgo dicitur tripliciter. a. vir quasi virago: dum virtutibus vir efficitur A vireo vires / dum splendet apud deum et homines. A virgulto / dum in ea omnes virtutum flores colliguntur. Est autem virginitas vt placuit Augu. in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio. vnde notat doctor deuotus dist. 33. huius quarti. ar. 3. q. 1. quod virginitas tria dicit. Primum est abstinentia ab omni coitu illicito. Secundum est abstinentia ab omni coitu licito. Tertium est integritas carnis et mentis. Quantum ad primum dicit habitum: quantum ad secundum dicit virtutis statum: quantum ad tertium dicit decorem: vt dicamus in summa: Quid est virginitas: Habitus continentiae perfectus et decorus
¶ Tertius terminus est cultus disparitas. Unde in proposito noto / quod triplex est cultus disparitas. Primus in mente: vnde super illud: Nec adorabis ea nec co les. dicit glo. quod adoratio fit exterius: sed cultus interius: et hoc modo habens fidem / spem et charitatem / quae est verus cultus dei alio modo colit deum quam ille qui nihil illarum virtutum habet. Secundo dicitur cultus exhibitio exterior qut reuerentia aut deo vero aut deo ficto: secundum quod loquitur Paulus de perfidis philosophius "Et coluerunt et seruierunt creature potius quam creatori: quae est benedictus in seclesa amen." Tertio dicitur cultus ornatus exterior secundum quod dicimus: hic habitat in cultum regio. Capitur in quastione primo modo et secundo: et quot modis dicitur cultus paritas / tot modis dicitur cultus disparitas. ex arte philosophi i. 1. thopicorum
¶ Quantum ad secundum articulum.: sunt tres conclusiones. Prima iuxta distinctionem. 36. secunda iuxta. distin. 36. tertia iuxta dist. 46.
¶ Prim conclusio est haec: Aotum simplex matrimonium simpliciter non impedit: sed solenne. Prima pars probatur extra. c. Qui clerici vel vouentes possunt matrimonium contrahere. Rursus secunda patet eo. ti. c. Insinuante. simpliciter dico impedire quod dirimit contractum et impedit contrahendum. Sed quae est huius ratio magister sententiarum. 36. dist. huius quarti dicit quod manifestum et immanifestum / probatum et non probatum: sed hoc nihil est. simplex enim si sit publicum non dirimit. Frater Richar. 36 dist. ar. 7. q. 2. rationem dat: quia per votum solenne dat quo vouet illi cui vouet ius in se ad actum sequentem illud votum vt faciat obseruari: non sic in voto simplici. De ista ratione dicit Secundo quod est probabilis: tamen obiiceretur: quia in voto simplici ita dat vouens corpus suum immediate deo: sicut in soleni mediante homini: et tamen si contrahat contractum est. Si dicatur quod deus noluit ita immediate acceptare potestatem corporis vt contractus sequens nullus esset: sicut dum fit homini mediate. Scotus petit scripturam vbi de hoc secundo idem frater Richar. arti. eo. q. 1. diciti / quod causa est quia in voto soleni mittit vouens illum cui vouet in possessionem: sed non in sim plici: sed quasi promittit: sed hoc minus est quam praecedens: transfert enim dominium vouens tam in voto simplici quam soleni Dicit rursus magister illius di. c. 2. quia fractio voti solemnis est scandalosa deo / sibi et toti ecclesie: ideo dirimit matrimonium contractum: non sic. votum simplex. hoc nil aliud arguit nisi quod grauius est peccatum: sed de hoc non quaeritur. Ceterum secundum Richar. eadem di. ar. 7. q. 1. soluendo primum argumentum. Qui votum simplex emittit / peccat mortaliter contrahendo matrimonium / cum intentione consu mendi etiam secundum veritatem: licet post non peccet reddendo secundum eum / sed petendo: nec rato scandali cogit: quia etiam in fractione voti simplicis publici scandalum est / nec tamen dirimitur. Et ideo vltimo dicit doctor subtilis quod tota ratio quare votum solenne dirimit non simplex est statutum ecclesiae hunc illegittimantis non illum: vt sic puniat illum qui se posuit in manu eius voto solenni: reliquum qui se voto simplici simpliciter po suit in manu dei deo reliquit puniendum: nec enim omnia peccata punit ecclesia ne peius eueniat.
¶ Secunda conclusio est haec:. Infidelium legittimum extat matrimonium sed non ratum. Ista conclusio est proprie magistri. 39. distin. cuius ratio est quia approbauit deus huiusmodi contractum vt consonum legi naturali: non solum in statu innocentiae in officium: vt patet. sed in remedium simul et officium: vt patet. et ita descendit a patribus ad et silios: licet filii in aliis patres non imitarem ¬ tur. Et si obiiciatur ex Richar. de media vil: la di. 39. arti. 1. q. 2. quod ibi non est bonum fidei: quia sunt infideles: nec bonum prolis: quia prolem seducunt. nec bonum sacramenti: quia non sunt christiani: ergo nullum matrimonium. Dicendum quod haec non cogunt: est enim bonum fidei: vel potest esse inter eos id est fidelitatis adinuicem: dato quod non ad deum: quia de illo non loquimur est et bonum prolis licetnon completae: vt apud nos. nec oportet quod sit bonum sacramenti quod istituit christus in nouo testamento alioquin in statu innocentiae et antiquo testamento coniugium non fuisset quod est manifeste falsum. Sed surgit dupium quomodo matrimonium si non ratum vt. 33. di. patuit quomodo in lege veteri repudium stabat dictante legislatore / propter maius malum euitandum: et tamen verum matrimonium. Sic in pro posito apud infideles est verum matrimonium: non tamen vndique ratum propter maius bonum assequendum: vt si conuertatur vnus reliqua in infidelitate remanente: nec volente habitare cum alio sine fidei iniuria nubat cui vult in domino. Ex quo infertur quod iure diuino potest infidelis cum fideli contrahere: et cum eo remanere nisi obstet aliud: et patet auctoritate Pauli: Uir fidelis non dimittat i/n vxorem infidelem quae consentit cum eo habitare: igitur et contrahere: quia eodem modo inuenitur contractus bonus / quo obligatio prior bona. De iure enim positiuo ecclesiae nequit fidelis cum infideli contrahere. 27. q. 1. ca. Caue christianae. Sic enim ordinauit ecclesia: quia modernis temporibus plus malum quam bonum sequeretur: non sic in primitiua ecclesia.
¶ Tertia conclusio est haec: In finea ascendente nunquam fuit concessum communiugium: sed semper in transuersali. dimitto terminos ad sequentem distinctionem. Et breviter pro praesenti probo conclusionem. Quo ad priman partem patet: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam: et adhaerebit vxoru suae." Nec intelligitur solum de patre immediato / sed de quocumque superiori. vnde si ada: modo viueret / nequiret contrahere / nisi suam euam rehaberet. Ex quibus patet secunda pars. Ex quo enim non potuit esse coniugium in linea ascendente oportuit quod esset in linea transuersali. Et si dicas: non sequitur / quia erit in linea descendente. sunt enimu tres lineae vt cras patebit: hoc est enim nihil eadem vla est a thebis ad athenas: et econtra. differt modus sic in proposito: et tunc oportuit fratrem cum sorore contrahere: quia alii non erant. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium artic culum sunt tres difficultates. Prima est: Si papa potest in voto castitatis dispensare. Dicit frater Landulphus. 36. dist. quod sic: tum primo / quia dispensauit cum monacho q fuit rex aragoniae: et ego vidi in diuione in ab batia sancti Benigni in ecclesia in pictura figutram vnius monachi qui de illa abbatia assumptus est: et factus rex poloniae: vt erat subscriptum. Tum secundo quia non re pugnat papae dispensatio: nec inquantum votum patet / nec inquantum solenne: quia a papa est solennitas. extra de voto et voti re dem. lib. 6. c. vnico. Huic rationi respondet Bern. super illud extra de statu monachorum c. Cum ad monasterium. qud hoc est primo quia nullum bonum aequiualens potest fieri quia virginitas replet paradisum. 322. q. 1. c. Nu patiae. Tum secundo / quia castitas sola est quae cum fiducia potest deo animas praesentare in auten. de lenon. §. sancimus. colla. 3. Tum tertio / quia non est digna ponderatio continentis animae. Dicit hic landulphus / respondendo tria prima responsio est ridiculosa: quia charitas intensa / oratio eleuata / obedientia profunda suut excedentes virtutem castitatis adminus equales. Secundum / virginitas replet caelum: verum est com parando ad nuptias replentes terram: sed longe plus. Tertia supradicta replent caelum: et cum maiori fiducia quam virginitas. Tertium quod non est digna ponderatio animae conti nentis: vt continentia omnem continet virtutem. Tertio probat idem: quia papa est mediatorum inter deum et populum: ideo potest dispensare in cunctis: vbi secundum rectum iudicium iudicat populum melius ad deum reduci. Unde Innocentius / hostiensis et magni theologi hoc tenent quod potest hoc pro magna vtilitate. Et si dicatur quia extra de statu monachorum. c. Cum ad monasterium. dicitur / quod in voto castitatis non potest summus pontifex dispensare. Respondet landulphus: sane intelligatur / quia etiam ibi dicitur / quod cum monacho non potest papa dispensare in voto proprietatis: et tamen certum est quod cum monachus fiat auctoritate papae episcopus / quod licet ei habere proprium: ideo debet sic intelligi / quod non potest dispensare cum monacho remanente monacho: vt non sit castus et habeat proprium: quia contradictio est: et oppositum in adiecto: quomodo enim dis pensaret papa vt aliquis non seruaret / nec teneretur seuare regulam beati Francisci: aut in parte aut in toto principali: vt obedientia: vt voluit beatus Franciscus: et esset frater minor. Dicat / qui voluerit sentiat quid voluerit / tamen contradictio est. Haec est opinio glo. 25. q. 1. c. Quae ad perpetuam. et eadem cam. q. 1. per totum. videantur giosae.
¶ Secunda difficultas: Si infidelis potest contra here matrimonium altero communiuge conuer lo ad fidem. Dicit frater franciscus de maronis. 36. distinctur. quod sic. exquo solutus est similitur fidelis.
¶ Tertia difficultas: Unde est impedimentum in propinquitate sanguinis ad matrimonium vltra fratrem i et sororem. Dicit Scotus distin. 46. primodo quod non lege naturae: secundo non euangelio: sed tertio iure ecclesiastico. Et sic patet ad quaestionem / quod videlicet votum virgineum cultus disparitas et carnalis cognatio matrimonium impediunt: cras tamen magis patebit de tertio. Tunc ad argumetaim
Conclusiones
¶ Prima conclusio: Solenne votum necat communiugia privatum per totum vadit non hac vial Dicit conclusio quod votum solenne impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum. Non sic votum priuatum: solum enim contrahendum dirimit nullatenus contractum. Et ponitur per totam. 36. distin.