Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

De obiecto theologiae
1

CVEST De obiecto Theologiae.

2

Eclaratis ijs, quae intrinsece pertinent ad existentiam, & essentiam Theologie; recto tramite progredimur ad agendum de eius objecto, quod est illius specificatiuum extrinsecum; Cum enim quaelibet scientia dicat relationem ad obiectum, & relatiua sint simul cognitione, ideo cum cognitione scientiae debet connecti cognitio illius obiecti. Tum quia caetera omnia, quae infra dicenda sunt, sunt passiones, quas ex obiecto consequitur haec Diuina scientia; cunque prius agendum sit de principiis, quam de illis, quae consequuntur ex illis, recta Methodus postulat, vt hanc quaestionem sequenti praeferamus.

Articulus 1

3

ARTI Quomodo DEVS sit obiectum Theologiae?

4

Ntequam de objecto Theologiae in speciali agamus, aliqua explicanda sunt de obiecto, ivt sic; cum nostra cognitio abvniuersalioribus incipere debeat, & ad minus vninersalia terminare, quapropter hunc art. induos S. diuidemus.

5

S. Explicantur aliqua spectantia ad obiectum, vt sic.

6

Vpponimus ex Fundatis. Doct, objectum, O& subjectum scientiae idem esse secundum diuersas considerationes, loquendo tamen de subjecto, circa quod versatur scientia, non de subjecto, in quo est; subjectum enim, inquo est scientia, est intellectus, & sic subjectum, in quo, est vnum omnium scientiarum. Est conta Io:S. Tho. 1. p. q. 1. Proem. disp. 2. artic. 11; & contra Ochamum, colligitur tamen ex D. Thomi qui in hoc art. 7. φ. 1: objectum Theologiae vocat subjectum; & traditur a nostro Greg. Arim. inI. sent. q. 1. Prol art. 1. 8. Quantum ad primum; & q. 4. artic. 1. concl. 6. 8. Nunc dicendum, ubi notat, quod subjectum potest dupliciter sumi. 1. prout est terminus propositionis, de quo aliud dicitur. 2. prout est res significata per talem terminum. Et quanuis subjectum, prout est pars propositionis, seu conclusionis, non sit obiectum totale, sed partiale scientiae; tum quia scientia considerat nedum subjectum; sed etiam praedicatum tum quia, sicuti sunt plures conclusiones in vnaquaque scientia partialiter integrantes ipsam scientiam; ita sunt plura subjecta partialia; Tandem, quia subjectum propositionis, prout subiectum, est pars illius, cum sit terminus; de ratione enim termini est, quod sit pars propinqua propositionis, vt dicitur in summulis Logice: Quanuis, inquam, subjectum propositionis, prout est, pars illius reduplicatiue, non sit objectum totale scientiae; repugnat enim, quod pars, vt pars reduplicatiue sumpta, habeat rationem totius, attamen subjectum, prout dicit rem significatam per talem terminum, circa quam versatur scientia considerando illius passiones, proprietates, principia, causas, & effectus, potest dici obiectum totale scientiae.

7

Et quia in qualibet scientia, sicuti sunt, plurimae conclusiones, ita sunt plurima subjecta, & plurimae res significatae per talia subjecta,i quia tamen istae res significatae ordinantur ad vnam rem, in ordine ad quam scientia omnes alias res considerat, ideo res significata per subjectum propositionis alia est, ad quam ordinantur omnes aliae res; & alia, quae ad aliam ordinatur. Et licet res significata, quae ordinatur ad aliam tem, nequeat, esse objectum totale scientiae; quia objectum totale communiter definitur: Illud, ad quod omnia, quae tractantur in tali scientia reducuntur; attamen res significata, ad quam reducuntur omnes aliae, & ipsa non reducitur ad aliam, est objectum totale scientiaeHinc patet, quomodo intelligendus sit B. Doct. hic, & saepe alibi docens specificationem scientiae sumendam esse ab objecto principali: non enim per obiectum principale intelligitur nobilius, vt est substantia in Metaphysica, & demonstratio in Logica, sed intelligitur obiectum primarium, quod non reducitur ad aliud, & adquod alia reducuntur.

8

Quod autem haec res, quae primario consideratur, appellanda sit objectum, & subjectum, circa quod; sic ostenditur. Dicitur objectum; quatenus consideranda obijcitur, & proponitur: scientiae. Dicitur subjectum; quatenus de illa rescientia considerat passiones, & proprietates, per quas demonstrat omnes veritates illius rei, quibus passionibus subijcitur illa res.

9

Ex hac doctrina colligitur duplex diuisioobjecti, vt sic. 1. enim diuiditur in objectum totale adaequatum, circa quod tota scientia occupatur; & in objectum partiale inadaequatum circa quod vna pars scientiae versatur, 2. diuiditur in obiectum primarium specificatiuum, quod consideratur per se, primo, & per omnem modum: & in objectum secundarium, quod consideratur ratione alterius, ad quod ordinatur. Hic loquimur de objecto totali, adaequato, & primario, non de partiali, inadaequato, & secundario.

10

2 Diximus objectum totale adaequatum, & primarium esse illud, ad quod caetera ordinantur; plura autem ordinari ad vnum, prout spectat ad praesens, stat tripliciter. 1. per aggregationem, sicut plures lapides ad vnum acera uum. 2. per analogiam, sicut plura sana ad vnam sanitatem animalis. 3. per vniuocationem, sicut plures species ad vnum genus. Ordinatio plurium ad vnum per aggregationem non spectat ad scientiam: nam vnitas per aggregationem non est proprie vnitas, sed si multas vnitatum; quae simultas, seu situatio non dicit vnam natutam communem pluribus; aceruus enim lapidum non importat vnum lapidem communem. omnibus lapidibus; sed iuxta positionem plurium lapidum, scientia autem considerat ea, quae ordinantur ad vnam naturam; docet enim Arist. 5. Met. 1. 6. 7. Unius scientiae est speculari, quae sunt ad vnam naturam. Et 1. Post.c. penult. Una scientia est unius generis subiecti. Ordinatio plutium per analogiam spectat ad scientiam communem, quae est Metaphysica, quae considerat Ens, quod est analogum; non autem ad scientiam specialem; quia scientia specialis debet habere pro objecto aliquod vnum specie, & vniuoce; aliter non esset vna scientia specie; & propterea non esset scientia specialis, quod autem est vnum specie, est vnum vniuoce. Remanet ergo, quod sola ordinatio plurium ad vnum pervniuocationem constituat scientiam specialem.

11

Verum tamen est; quod cum scientia multa consideret per se primo, & multa secundario, seu ex consequenti; cum habeat duplex obiectum, scilicet primarium, & secundarium, vtdiximus; ideo illa, quae considerantur per se primo ordinantur ad vnum tanquam vniuocata ad suum vniuocans; cum habeant in seipsis eandem rationem formalem specificam, ve sunt omnia mobilia specialia in ordine ad nam rationem mobilitatis, vt sic, illa vero; quae considerantur secundario, & ex consequenti, ordinantur tanquam analogata ad suum analogans, cum non habeant in seiipsis rationem formalem, per quam considerentur; aliter consideratentur per se, non ratione alterius; vt sunt negationes, priuationes, Angelis mouentes Coelos in Philosophia. Ex hoc patet: quod objectum scientiae specialis est vniuoce gnum respectu eorum, quae per se primo considerantur, respectu vero eorum, quae considerantur secundario, est vnum analogice analogia attributionis. Et hinc orta est illa diuisio obiecti in objectum communitatis, & attributionis. Obiectum communitatis sunt ipsae res, de quibus agit scientia mere aequiuoce aggregatae. Obiectum attributionis est illud, in ordine ad quod considerat obiecta secundaria non habentiar in seipsis rationem formalem objectiuam. ptimariam. Hic loquimur de obiecto per vniuocationem in ordine ad ea, quae considerantur primario; quia Theologia non est scientia communis considerans ens, vt sic; aliter non distingueretura Metaphysica; & per attributionem mordine ad objecta secundaria. Quanuis enim Theologia: non sit scientia specialis, nec communis proprie loquendo, vt probabimus 7. 3. artnos quia eius objectum non est vniuersale, logicum, nec aliquod abstractum analogicum; attamen potest dici magis specialis, quam quae libet alia scientia, quia primario considerat vnicam tantum rem singularem, nempe Deum, qui est vnus simpliciter; & est magis vna analogicet quia plura secundario considerat in propria forma, quam quaelibet alia scientia,

12

3 Obiectum primarium adhuc duplex est, scilicet materiale, & formale. Materiale est ipsa res nude considerata, quae vocatur obiectum materiale eo, quia sicuti materia secundum se nude considerata est indifferens ad recipiendam hanc, vel illam formam; ita res nude considerata est indifferens, vt consideretur ab hac, vel illa scientia, vt corpus est indifferens ad considerai a Philosophia, Mathematica, vel Medicina; & Deus a Metaphysica, vel Theologia. Obiectum formale, seu potius ratio formalis est illa, per quam talis res consideratur ab hac, non ab illascientia; & ab hac ratione formali recipiunt scietiae distinctionem, vnitatem, specificationem, dignitatem, &c. Si enim plures scientiae considerarent eandem tem secundum eandem rationem, daretur confusio in scientiis; non enim haberent per quid distinguerentur, cum distinctio specifica habeatur a forma, vt probat Fundatiss. Doct. hic 1. p. Prol. princ. 1. q. 33 vbi propter hoc subdit, quod oportet, oblectum quod scientiae esse quid complexum ex parte materiali, & formali, sit enim esset quid incomplexum, non haberetur, vnde sumeretur distinctio scientiarum tendentium circa illud; objectum autem quo est obiectum formale.

13

A Vtra rationem materialem, & formalem, quae appellatur etiam ratio formalis quaes datur alia ratio, quae dicitur ratio formalis subqua; & haec est lumen, quo mediante scientia attingit suum objectum; cum enim scientia nequeat cognoscere objectum, nisi sit manifestatum: non enim potest ferri in occultum; aliter ferretur in incognitum; occultum enim, & incognitum idem est; quemadmodum potentia visiqua corporalis nequit tendere, nisi in objecta manifestata, cunque manifestatio non fiat, nisi per lumen, seu effectus formalis luminis teste Apost. Omne, quod manifestat lumen est, ideo praeter objectum materiale, & rationem formalem quaerequiritur etiam ratio formalis sub qua, seu lumen. Et hoc requiritur nedum ex parte potentiae, quae debet esse illustrata, cum potentia cecaenihil penitus possit videre, sed etiam ex parte. objecti, quod debet esse manifestatum, lucidum, & apparens; implicat enim, quod potentia videat objectum quandiu est occultum.

14

SModo grauissima lis est inter nos, & Iuniores Thomistas; an scilicet specificatio scientiae habeatur a lumine, seu a ratione formali subqua; an vero a ratione formali quae; quam, litem accurate dissoluemus φ. 3. art. 1. Pro nunc sufficiat dicere sumi a ratione formali quae; nam lumen secundum se est indifferens, & communepluribus scientijs; quia sub eodem lumine natu¬ rali omnes scientiae naturales tendunt in suaobjecta; sed a communi, & indifferenti nequit sumi distinctio, & diuersitas; ergo neque specificatio; cum haec omnia iuxta Arist. habeantur abeodem. Et cum dicunt, quod alia est luciditas, seu abstrahibilitas, & per consequens alia ratiosub qua Philosophiae, & Mathematicae, petimus ab ipsis, per quid luciditas huius obiecti sit alia a luciditate alterius objecti? Non secundum praecisam, & puram rationem luminis, quia haec conmunis est illis objectis, neque secundum rationem materialem, quia haec pariter est indifferens, & communis; ergo secundum rationem formalem quae; haec enim est propria huic obiecto, & non alteri; & per consequens ratio formalis quae est prima radix distinctionis objectorum, & scientiarum: vnde, quod luciditas, seu abstrahibilitas corporis mobilis sit haec, & non alia, non habetur ab ipsa luciditate naturali, que communis est omni objecto naturali; sed habetur ab ipsa mobilitate, quae conuenit soli obiecto Philosophiae, & per quam tale obiectum differt ab omni alio obiecto cuiuscunque alterius scientiae naturalis.

15

6 Ex his apparet, Iota S. Tho: loco cit. n. 2. multa dicere, quae non subsistunt. 13 enim distinguit subjectum ab objecto aequiuocans de subiecto conclusionis illatae, quod est pars propositionis, & de subjecto totali scientiae, quod est res significata, quae dicitur subjectum eo, quia subijcitur suis passionibus, quas scientia de illa re demonstrat. 2. dicit, obiectum materiale esse illam propositionem, quae per illationem probatur, idest conclusionem; quod tamen falsum est; tum quia conclusiones illatae in qualibet scientia sunt plures; objectum vero materiale est vnum, quod vnitum cum ratione formali facit vnum per se specificatiuum scientiae; quae est tantum de objecto per se, non de obiecto per accidens, quia de entibus per accidens non est scientia; plures autem conclusiones vnitae cum eadem ratione sub qua non faciunt vnum per se, sicut plures materiae vnitae cum eadem forma per impossibile non facerent vnum numero; vnitas enim numerica sumitur a materia, vt docent etiam ipsi Thomistae; tum quia obiectum materiale scientiae est illud, quod proponitur primo considerandum; de ratione autem primi est, quod non sit resolubile in aliud prius; aliter non esset primum, sed conclusio illata est resolubilis in sua principia, & praemissas, a quibus deducitur, vt dicitur in Logica; ergo nequit esse objectum materiale. 3. dicit, quod ratio formalis est ratio sub qua, per quam illustratur, & manifestatur conclusio illata; quod tamen falsum est; quia ratio formalis debet esse passiofluens ab objecto materiali connertibilis cum ipso, vt ostedemus in Tract. de subst. Dei q. 1. art. 4. 8.1; tum quia, si esset accidens commune, detali objecto non posset esse scientia; tum quia¬ scientia vtitur demonstrationibus, in quibus probatur effectus per causam, & e contra; & ideo medium formale debet habere rationem: effectus respectu objecti materialis, & causae respectu aliarum passionum, quia debet esse ratiocaeterorum, vt declarabimus loc. cit; sed ratio subqua, seu lumen non est passio conclusionis illatae; quin potius conclusio illata est effectus luminis, seu rationis sub qua; quia conclusio infertur mediante lumine, ergo ratio sub qua nequit esse ratio formalis, seu objectum formale. Igitur his omissis tamquam alienis a veritate nostrae scholae.

16

T Superest modo explicanda quedam propositio, quam affert Scotus in 1 sent. q. 3. prol; & J. 2. art. 2; quem impugnat noster Greg. hic q. 4. prol. art. 1. scilicet: Obiectum formale scientiae virtualiter primo debet continere omnes veritates eiusdem scientiae. Pro quo notare debemns, continentiam aliam esse mediatam, aliam immediatam. Immediata est, quando ex sola cognitione continentis praecise absque eo, quod cognoscatur aliud medium ducens in cognitionem illius veritatis, cognoscitur illa veritas; vt ex sola cognitione quantitatis cognoscimus illam esse extensam. Mediata est, qua cognoscitur illa veritas per aliquod medium duces in cognitionem illius; sicut quando cognoscimus Eclipsim per interpositionem Terrae. Objectum igitur non continet omnes veritates immediate, aliter nullum daretur medium demonstrationis, sed mediate; quia per plura media subordinata scietia demonstrat veritates de suo objecto. His explicatis ad intelligentiam objecti, vt sic, procedimus ad solutionem difficultatis expositae, quae tam magna est propter multitudinem sententiarum, vt noster Bosius librum integrum de ipsacompleuerit, attamen relictis minus probabilibus, eas tantum, quae nunc temporis in scholis sunt controuersae, adducemus.

17

S. 2. Affertur resolutio Articuli. TPRima sententia arbitratur, Obiectum

18

Theologiae esse Deum sub ratione infiniti. Ita Scot. hic; Mayr. q. 3. prolartic. 2, & alij Scotistae.

19

Secunda vult, Obiectum Theologiae esseDeum sub aliqua ratione Attributali; sed haec diuisa est; nam alij volunt esse rationem bonix vt Garro apud nostrum Alphon. Tolet. loco infracit; alij rationem veri diligibilis, vt proportionatam nostrae capacitati, vt noster Iacob. Viterbss Quodl. 3. q. 1. art. 1; & Argent. hic q. 1. prolart. 14. Alij sub ratione perfecti; Alij sub ratione bonisalutaris; Alij sub ratione Redemptoris, quos suppresso nomine citat Fundatiss. Doct. hic. aus

20

Tertia sententia vult, Objectum Theolologiae esse Deum sub ratione absoluta Deitatis. Ita omnes Thomistae apud Io. 4S. Tho. 1. po. q. 1. disp. 2. art. 11; & Gonet art. 3.

21

Vltima tandem docet, quod objectum, Theologiae nostrae est Deus sub ratione Deita. tis, non quide absolute, & secundum totam latitudinem suae cognoscibilitatis infinite, sed prout proportionatae, & accomodatae nostro intelle ctui, quae proportio optime explicatur per rationem Glorificatoris ita, vt obiectum adaequatum nostre Theologie sit Deus sub ratione Glorificatoris. Ita B. Doct. in q. magna de subjecto, Theologiae; et hic p. 1. prol. princip. 1. q. 33 et Quodi. 3. q. 2, & in 2, sentdist. 1. p. 1. art. 1an corp,& dist. 21. q. 1. art. 1. dub. 2. lat. Ipsum sequuntur eius Discipuli, Alphon. Tolet. in prol. q. 7. per tota; Gerq. 2. prol. art. 7. Greg. Arim. q. 4. prol. art. 2. Nec. discordat nisi verbis Argent; vt patet ex eius dictis q. 1. prol. circa finem. Hanc sententiam sequitur Mars. q. 2. art. 5. proposit. 13 2, & 33 & Albert. in 2, sent. dist. 1. art. 2. apud Vasq. hic disp. 10; & sic explicandum esse D. Thomam arbitramur) ve contra illius Expositor es ostendemus, pro cuius decisione.

22

S. Notan. 1. ex Fundatiss. Doct. 2. Met. q. 31. quod objectum formale adaequatum est mensura scientie; objectum enim dicit relationem trascendentalem mensurae ad scientiam, quae est, mensuratum. Mensura autem ex eode 10. Met. g. 1. triplex est; alia per excessum, quae ita adaequat mensuratum, vt illud excedit, & sic Deus est mensura omnium creaturarum, quia adaequat perfectiones illarum ita, vt eas in infinitum excedat, & nulli adaequetur, & ita tempus est mensura cuius libet rei temporalis. Alia per defectum, seu per replicationem, quae exceditur a mensurato, vt est vina respectu panni. Alia tandem per adaequationem, quae ita adaequat mensuratum, vt nihil remaneat attingendum; sic unus palmus dicitur mensura alterius paliniporro objectum formale adaequatum non est, mensura scientie per excessum, aut per defectu, sed est mensura per adaequationem: & ratio est, quia nos hic loquimur de obiecto adequato; sed mensura per excessum, vel per defectum non est adaequata mensurato; excedit enim, vel ex ceditur a mensurato; ergo obiectum adequatum non est mesura per excessum, vel per defectum sed per adaequationem ipsius scientiae; tum quia obiectum est mensura scientiae, quia est specificatiuum illius; sed specificatiuum, & specificatum adaequantur inter se sine excessu, vel defectus sunt enim termini conuertibiles, qui aeque latapatent, cum habeant aequalem latitudinem: vehomo, & rationalis, ergo obiectum dicit tationem mensurae per adaequationem, non pergeessum, aut defectum. Tum quia, si obiectum esset mensura per excessum, vel per defectum. sequeretur confusio in scientiis, & in obiectis: hamobiectum secundum illud, per quod exceueret scientiam, posset attingi ab alia scientia.

23

S Haec adaequatio inter potentiam, & obie¬ ctum admittitur etiam a D. Tho;qui 1. p. q. 1. art. 7e ait, quod ita se habet obiectum ad potentiam. sicut potentia ad obiectum, quibus docet, obiejctum, & potentiam esse terminos conuertibiles. aeque late patentes, & sese ad inuicem adaequates; Et q. 12. art. 7. negat creaturam posse comprehendere Deum, quia inter intellectum creatum, & Deum, vt est cognoscibilis secundunt omnes rationes, non est adaequatio; & ratio cuidens est, quia potentia non potest in id, quod excedit illius virtutem; vnde oculus corporeus. nequit videre spiritum, quia lux spiritualis excedit virtutem oculi; quapropter respectu objecti excedentis, prout excedens est, potentia non est potentia, sed impotentia, quia non potest inillud, quod illam excedit, sed objectum, & potentia dicuntur correlatiue; ergo sicut respectu objecti excedentis potentiam secundum illud; per quod excedit, potentia non est potentia, sed impotentia, quia in illud non potest; ita obiectum excedens secundum illud, per quod excedit potentiam, non est obiectum, sed non obiectum, quia illi non obijcitur.

24

IO Porro quod Deus, vt Deus, secundum totam latitudinem suae infinitae cognoscibilitatis excedat intellectum creatum, nullus est; qui neget; ergo Deus, vt Deus est absolute secundum totam suam cognoscibilitatem, non est. Jobjectum Theologiae nostrae, quae nequit excedere virtutem cognoscitiuam nostri intellectus; sed est non objectum, quia non obiicitur illi, vtcognoscibilis secundum totam suam latitudinem infinitam.

25

Respondent Thomistae adaequationem sumi secundum rationem sub qua, quae est reuelatio virtualis; quae responsio reijeretur n. 22.

26

II Igitur propter hoc noster Doct, recte sentit, quod objectum Theologiae est Deus, non quidem, vt Deus secundum totam latitudinem suae cogniscibilitatis infinitae, sed secundum proportionatam adaequationem nostro intellectui, quae explicatur per nomen Glorificantis, seu Glorificatoris: nam Deitas non glorificat, Beatos modo infinito, quia Beati non sunt capaces Glorificationis infinitae, sicuti spongia existens in mari (hoc enim exemplo vtitur Beatiss. Doct. Aug) repletur quidem tota ab aqua maris; non tamen capit totam aquam maris; ita intellectus Beati glorificatur quidem totus a Deitate, non tamen capit omnem cognoscibilitatem Deitatis, sed nostra Theologia imitatur Theologiam Beatorum, vt etiam docet D. Tho; ergo obiectum illius est Deus sub ratione Glorificatoris. Quod si haec adaequatio, & proportio inter Theologiam nostram, & Deum placeret alio nomine explicari, nullum scrupulum haberemus; lis enim esset de nomine.

27

I2 Not. 23 quod ex eo, quod objectum est, mensura scientiae, sequitur, quod, sicut mensura est primum in suo genere; primum enim est men sura caeterorum, quae ab illo descendunt, vt ostedit B. Dost. 10. Met. q. 23 & 3; & ideo vnitas, quae est principium numerorum, est illorum men sura; vncia est mensura omnium ponderum. Vlna omnium quantitatum; & Deus omnium Creaturarum; ita objectum formale debet esse primum consideratum a scientia. Et si est primum. consideratum, non habet aliud prius, per quod consideretur, & est causa, cur cetera considerentur; quia primum non habet aliud supra se, & est causa ceterorum. Igitur videndum, quod nam sit illud, quod primo consideratur a scientia, ratione cuius cetera considerantur; in illo enim consistit objectum formale; quod propter rea definitur: Ad quod omnia, quae tractantur in scientia, reducuntur.

28

Manifestum est autem, quod quaelibet scientia plura considerat, sed non eodem modo; quapropter Fundatiss. Doct. hic dist. 1. p. 1. princip. 1. q. 13& 1. Met. φ. 6. ait; quod scientia considerat res quadrupliciter. 1. considerat aliquod primo, & per se, & per omnem modum. Illud consideratur I, quod non consideratur ratione alterius, sed omnia ratione ipsius, Illud consideratur per se quod consideratur per rationem formalem obiectiuam existentem in se, non autem existentem. in alio, Illud consideratur per omnem modum, quod consideratur praecise ab illa scientia, & adaequate: nam, si consideraretur etiam ab alia scientia, non consideratetur per omnem, modum ab altera; sic est mobilitas in Philosophia. 2. scietia considerat aliquod primo, & per se, non tamen per omnem modum, & hoc est illud, cui prius conuenit ratio formalis objectiua eo, quia nobilius est, & principalius; non tamen adaequat, totam cognoscitiuitatem scientiae, nec praecise consideratur; vt est substantia in Metaphysica3. considerat aliquod per se, sed non i; nec per omnem modum, & hoc est illud, in quo reperitur quidem ratio formalis objectiua, non tamen prius, sed posterius illi conuenit;vt est ac cidens in Metaphysica, cui, cum sit entis ens, coquenit ratio entis posterius ad substantiam. 4. considerat aliquod nec 1; nec per se, nec per omnen modum; sed vel per aliud, idest per rationem formalem objectiuam existentem in alio, cuir aliquo modo coniungitur; vt in Philosophia. Angeli mouentes Coelum; vel mere per accidens, vt sunt exempla, quae considerantur tanrum in gratiam addiscentium.

29

Inter ista considerata illud solum est obiectum formale scientiae, quod consideratur 15 per se, & per omnem modum; quia objectum est, mensura scientiae, vt dictum est; mensura autem est primum in suo genere; & mensurat per sealiter si mensuraret per aliud, illud aliud, quo mensuraret, & non ipsa, esset mensura; vt patet: de Mercatore, qui eo, quia mensurat mediante uina, non ipse, sed vina dicitur mensura, Tandem debet esse per omnem modum; quia de ra¬ tione mensurae est praecisio, cum mensura sit de genere quantitatis discretae; vt ostendit Fundatiss. Doct. 10. Meth. 4. 13 & est adaequatio, loquimur enim de mensura per adaequationem, vt superius habitum est. His notatis

30

Vnica coclusio. Objectum adaequatum formale Theologiae non sunt res, & signa, aut ens Diuinum, aut scibile per inspirationem, aut sub ratione infiniti, aut sub alia ratione Attributali, boni, perfecti, diligibilis, aut Deus, vt Deus, qua tenus est pelagus infinitum omnium veritatum, & rationum cognoscibilium, sed est Deus sub ratione accomodata, adaequata, & proportionata capacitati nostri intellectus; quae ratio optime explicatur nomine Glorificatoris, vel Beatificatoris.

31

Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 1. contra Academ. c. 8. Sapiens eo beatus, cum ab omnibus inuolucris corporis mentem, quantum potest, cuoluit in se, atque in Deum semper tranquillus intendit; vt & hic ratione perfruatur, & extremo die vitae. ad id; quod concupiuit, adipiscendum reperiatur paratus. Ergo Theologia, qua viator dicitur sapiens, habet pro objecto Deum, in quem tendit eo modo, quo a Deo glorificabitur, & per consequens sub ratione Glorificatoris.

32

I3 Prima pars conclusionis, quae asserit, Jobjectum Theologiae non esse signa, & res, aut Ens Diuinum, aut scibile per inspirationem, eest contra aliquos a B. Doct. suppresso nomine citatos, & probatur sic. Theologia non potest habere pro objecto aliquod commune; sed res, & signa, Ens Dininum, & scibile per inspirationem sunt aliquod commune; ergo non sunt objectum; Theologiae. Prob. maior: Theologia non est scietia communis; aliter non distingueretur a Metaphysica, quae est scientia communis eo, quia habet pro objecto Ens; ergo non habet pro obiecto aliquod commune; aliter esset scientia communis; communitas enim objecti refundit communitatem in scientiam. Prob. minor. Res idem est omnino, ac Ens; & Ens Diuinum, prout diuiditur in Ens per essentiam, quod est Deus; & in Ens per participationem, quod est creatura; & in Ens per vnione, quod est Christus, & in Ens per significationem, quod est Sacramentum; Ens inquam, quod est totum diuisum commune his omnibus, est idem omnino, ac Ens, vt sic, quod diuiditur in Deum, & creaturam, sicuti scibile per inspirationem diuiditur in Deum, & creaturam, quia tam Deus, quam creatura possunt sciri per inspirationem; sed illud, quod diuiditur in Deum, & creaturam, est aliquod commune, quod est objectum Metaphysicae; ergo res, & signa, Ens Diuinum, & scibile per inspirationem est aliquod commune; & ideo nequit esse obiectum Theologiae; aliter confunderetur cum Metaphysica; quia confunderentur earum objectas ergo objectum Theologiae debet esse aliqua differentia Entis, sed differentiae Entis sunt, Deus, & creatura; & creatura nequit esse obiejectum Theologiae; quia de creaturis agunt scientis naturales; ergo remanet, quod sit Deus.

33

IA Dices. Beatiss. Doct. Aug. lib. 1. de Doctr. Christ, vt diximus q. 1. art. 1. n. 20; diuidit illa, de quibus agit Theologia, in res, & sgna, sed illa, de quibus agit Theologia, sunt objectum illius; etgo res, & signa sunt objectum Theologiae.

34

Resps Beatiss. P. diuidere Theologiam ratione objecti materialis, non ratione obiecti formalis, omnis enim partitio sit ratione materiae, non ratione formae, quae indiuisibilis est; unde res, & signa, Ens Diuinum, & scibile per inspirationem sunt objectum mater iale, seu materia, dequa agit Theologia, non autem obiectum formale.

35

15.. Secunda pars conclusionis, quae asserit, objectum Theologiae non esse Deum sub ratione infiniti, probatur 1. ex nostro Greg. Si Deus sub ratione Entis infiniti esset obiectum Theologiae nostrae, sequeretur, quod nostra Theoloigia posset Deum comprehendere, consequens. est falsum; ergo & antecedens. Prob. sequela Vel infinitas, quae per Scotum est ratio formalis specificatiua Theologiae, extenditur ad omneillud, quod cognoscitur per cognitionem comprehensiuam, vel non? Si primum; ergo Theologia nostra potest cognoscere omne id, quod cognoscitur per cognitionem comprehesiuam; & sic non est ratio, cur Theologia nostra non possit esse comprehensiua Dei, quaelibet enim scientia potest attingere omne illud, ad quod extenditur eius ratio formalis, vt Philosophia, quae habet pro obi ecto formali mobilitat tem potest attingere omne illud, ad quod extenditur mobilitas: nam ratio formalis obiectiua est mensura adaequata mensurans, & adaequans scientiam: non esset autem commensuratio adaequata, si ratio formalis extenderetur ad aliquod, ad quod non posset extendi scientia. Si secundum, ergo ratio formalis obiecti Theologie non est infinitas; quia rationi formali objectiuae nostrae Theologiae potest addi illud cognoscibile, quod attingitur per comprehensionem, & quod non cognoscitur a nostra Theologia; & ideo illa ratio formalis nequit esse infinita; quia infinito nequit fieri additio; & extra illud nihil est accipiendum.

36

rο Dices, illam infinitatem esse tantum in specie; non in genere; & ideo nostram Theologiam non esse comprehensiuam, quia scientiacomprehensiua attingit totum genus cognoscibilis ita, vt nihil illius lateat.

37

Sed contra 1. Infinitas, quae sumitur abEnte, non est infinitas in specie, quia Enti repugnat, quod sit species; aliter daretur aliquod praedicatum conmunius Ente, respectu cuius Ens esset species; sed infinitas, quae ponitur a Scotopro objecto formali Theologie; sumitur ab Enter ait enim Scotus, quod obiectum Theologiae est Deus sub ratione Entis infiniti; ergo illa infinitas non est in specie, sed simpliciter in omnigenere. 2. Vel ly sub ratione infiniti appellat infinitatem, quae proprie est in Deo, vel nostrum modum tendendie Si primum; ergo illa infinitas non est in specie; quia infinitas, quae est in Deo, est insinitas simpliciter in omni genere; infinitas enim secundum speciem est essentialiter finita: cum species componatur ex genere, & differentia, quae sunt termini finientes essentiam ipsius speciei, quia illam restringunt, & limitant ad vnum determinatum modum essendi; in Deo autem nihil est finitum, & limitatum. Si secundum; ergo Theologia nostra est comprehensiua, quia cognoscit modo infinito¬

38

17. Prob. 2. eadem pars. Implicat, quod potentia productiua creata, etsi sit vna virtus specie determinata, habeat pro objecto Ens sub ratione infinita; ergo implicat, quod scientia creata habeat pro objecto Deum sub ratione Entis: infiniti. Prob. antecedens. Implicat, quod potentia productiua creata possit producere oma nia entia particularia, quae continentur sub Ente, vt sic; aliter, cum ista sint infinita, potentia productiua creata haberet virtute infinita; infinitas enim effectuum supponit infinitatem virturis in causa; aliter effectus excederet virtutem causae & causa produceret effectum, respectu cuius non haberet sufficientem virtutem. virtus enim finita non sufficit infinitis effectibus; tum quia, cum sub Ente, vt sic, contineatur etiam ipsa potentia creata productiua, si haec posset in omne contentum sub Ente, vt sic; posset etiam producere seipsam; sed potentia potens producere infinitos effectus, qui continentur sub Ente secudum totam latitudinem ipsius entis est omnipotentia, quae nequit communicari creaturis; cum sit Attributum proprium Dei; ergo implicat, quod potentia productiua creata habeat pro obiecto Ens sub ratione infinita. Prob. consequentia. Non minus repugnat communicari creaturae scientia, quae sit omnis scientia, scientia enim, quae est omnis scientia, est scientia comprehensiua; quam repugnet illi¬s communicari potentia, quae sit omnipotentia sed, si potentia productiua creata haberet pro objecto formali ipsum Ens sub ratione infinitaEntis, esset omnis potentia, & per consequens. formaliter infinita; ergo, si scientia creata haberet pro objecto Deum sub ratione formaliEntis infiniti, esset omnis scientia; & ideo formaliter infinita, quae repugnat creaturae; quae est essentialiter finita.

39

I8 Tertia pars coclusionis, quae asserit Deum sub ratione Attributali boni, veri, diligibilis, & amabilis, perfecti, & cuiuscuque alterius Attributi, esse objectum Theologie, prob. Nulla ratio Attributalis consideratur per se 1. in Theologia; ergo objectum formale Theologiae non est Deus sub aliqua ratione Attributali. Prob. antecedens. Il. lud consideratur per se 1; quod est radix, & ratio considerandi caetera, & quod non habet aliquod prius, quod sit radix, & ratio sui ipsius sed nulla ratio Attributalis est ratio considerandi Essentiam Diuinam, quia modus considerandi sequitur modum essendi; nullum autem Attributum est radix Essentiae Diuinae; cum potius Essentia Diuina sit radix omnium Attributorum; ergo nulla ratio Attributalis consideratur per se 1. in Theologia. Consequentia patet, quia Jobjectum formale scientiae, cum sit mensura illius, & mensura sit primum in suo genere, & primum sit radix caeterorum, recte deducitur objectum formale scientiae debere per se 1. considerati: & per consequens nullam rationem Attributalem, quae, licet consideretur per se, non tamen consideratur 1; quia non est radix considerandi caetera, esse objectum formale Theologiae

40

I9 Dices. Quanuis mobilitas fluat a corpore, tanquam passio illius; attamen consideratur a Philosophia1; & per se, & est obiectum formale ipsius, ergo quanuis vnum Attributum fluat, ab Essentia Diuina, & non sit radix illius; sed potius radicatum in illa; attamen non tollitur, quin sit ratio formalis obiectiua.

41

Resp. neg. consequentiam; & disparitas est; quia corpus secundum se est indifferens ad hoc, vt consideretur a Philosophia, Medicina, & Mathematica, & determinatur ad considerationem: bhilosophiae solum per mobilitatem, unde mobilitas se habet, tanquam causa formalis constituens corpus in specie Philosophiae, & corpus se habet, tanquam causa materialis, propter quod mobilitas in genere cause formalis a priori est ratio considerandi ipsum corpus; licet corpus in genere causae materialis sit prius mobilitate. At vero Essentia Diuina secundum se non est indifferens ad considerationem Theologiae, sed est maxime cognoscibilis etiam praecisis Attributis, quia est maxime intelligibilis, cum sit. actus purissimus in esse intellectuali; & per consequens non determinatur ab aliquo Attributo ad intelligibilitatem Theologicam, ideo nullum Attributum potest esse radix considerandi ipsaImo Diuina Essentia nedum est radix Attributorum in esse entitatiuo, sed etiam in esse intelligibili determinate, quia intelligibilitas Attributorum consequitur ad entitatem illorum; sed entitas fluit ab Essentia, ergo & intelligibilitas. At vero corpus non est determinate radix intelligibilitatis ipsius mobilitatis, quia secundum se est indifferens ad considerationem Philosophiae.

42

Conf. Multa considerantur in Theologia, quae non reducuntur; neque fluunt ab Attributis, vt sunt Paternitas, & Filiatio, quae immediate fluunt ab Essentia; fluunt enim ab intelligere, quod est constitutiuum essentiale Essentiae Dei, vt suo loco ostendemus, propterea mysterium Trinitatis, quod principaliter consideratur a Theologia, non reducitur ad aliquod Attributum; ergo nullum Attributum est ratio formalis objectiua ipsius Theologiae.

43

EO Quarta pars Conclusionis contra Thomistas probatur sic. Deitas absolute sumpea non est mensura adaequata nostrae Theologiae; ergo non est objectum formale, seu ratio formalis ipsius. Prob. antecedens. Deitas absolute sumpta continet omnes modos, & rationes cognoscibiles existentes in ipsa, quae sunt infinitae, & incomprehensibiles ab intellectu creato; sed illud objectum, quod non tangitur secundum omnia, quae continet, non est mensura adaequata, sed excedens scientiam, ut patet de Entes quod, quia non tangitur a Philosophia secundum omnia, quae continet, non est mensura adaequata illius; ergo Deitas absolute sumpta non est objectum formale adaequatum, seu ratio formalis quae nostrae Theologiae. Prob. consequentia; quia de ratione formali objecti adaequati est, esse mensuram per adaequationem ipsius scientiae; & per consequens attingi secundum omnes rationes, quae sunt in ipso obiecto formali.

44

onf. 1. Vel Deitas, vt Deitas, est objectum formale Theologiae secundum omnes rationes cognoscibiles, vel tantum secundum aliquas? Siprimum; ergo nostra Theologia potest ipsum. comprehendere, quia potest ipsum cognoscere, quantum cognoscibilis est. Si secundum, ergo Deus, vt Deus, sub ratione absoluta non est. Jobjectum Theologiae, sed sub ratione contracta ad aliquas tantum veritates, quae ratio a nobis explicatur nomine Glorificatoris.

45

Cof. 2. ex nostro Tolet. hic q. 6art. 2. concl.4. Implicat, quod scientia creata adaequetur scientiae Dei; ergo implicat, quod objectum adaequatum scientiae creatae adaequetur objecto formaliscientiae Dei, sed objectum formale scientiae Dei est Deus, vt Deus, absolute sumptus secundum omnem cognoscibilitatem sine vlla contractione, & restrictione; ergo Deus, vt Deus, non est objectum Theologiae nostrae. Antecedens patet: nam, si scientia nostra adaequaretur scientiae Dei, scientia nostra esset infinita, sicut est infinita scientia Dei; finitum enim non adaequatur infinito, sed exceditur ab illo. Consequentia prob; nam scientiae extenduntur, sicuti extenduntur earum objecta, vt patet de Metaphysica, quae plura cognoscit, quam Philosophia; quia illius objectum extenditur ad plura quam extendatur obiectum Philosophiae.

46

2I Prob. 2. eadem pars. Si Deus, vt Deus, esset ratio formalis quae Theologiae, sequeretur, quod objectum secundum rationem formalem quae sumptum praecise excederet scientiam consequens est falsum: ergo & antecedes, Maior: patet: nam Deus, vt Deus, absolute, & praecise secundum se sumptus continet infinitas veritates, quae excedunt capacitatem finitam nostrae Theologiae. Prob. minor 1. Si obiectum excederet scientiam, sequeretur, quod secundum illud, per quod excedit, non esset objectum; & sic esset obiectum secundum aliquod; & secundum. aliud non esset objectum; & ideo non esset ratio cur potius diceretur obiectum, quam non obiectum, haberet enim rationem obiecti, & non objecti, quia in tantum habet rationem obiecti, in quantum obiicitur, vt attingendum; & in tantum habet rationem non objecti, in quantum non obiicitur, vt attingendum. 2. Si obiectum formale posset excedere scientiam; scientia posset excedere objectum; ita enim se habet objectum; formale ad scientiam; sicut scientia ad objectum; formale: nam, si non est necessaria adaequatio inter scientiam, & objectum formale, non est maior ratio, cur vnum possit aliud excedere, non Econtra; & si hoc concedatur, debebit pariter concedi, oculum posse videre sonum, odorem Angelos, Deum, & caetera huiusmodi.

47

Tandem impugnatur haec sententia rationibus, quibus impugnata est secunda pars conclusionis.

48

a2. Respondent Thomistae communiter, quod scientia commensuratur, & adequatur suo objecto formali non secundum rationem formalem quae, sed secundum rationem sub qua unde, licet Deus, vt Deus, excedat nostram Theologiam; attamen Deus, vt Deus, sub ratione Diuinae reuelationis virtualis adaequatur, & proportionatur nostrae Theologiae.

49

Sed contra hoc, quod fuit insinuatum ntossic. Vel objectum formale Theologiae nostrae consideratum secundum rationem formalem, quae praecisa reuelatione virtuali est illi adaequatum, vel non? Si primum; ergo Theologia nostra potest attingere objectum secudum omnia, quae illi conueniunt per rationem formalem, quem hoc enim consistit adaequatio inter obiectum, & scientiam, quod scientia attingat inobjecto, quidquid in ipso est cognoscibile, & objectum tantum sit attingibile, quantum potest attingere scientia; sed Deus, vt Deus continet in se veritates infinitas, quae non attinguntur, nisi per cognitionem comprehensiuam, ergo Theologia posset comprehendere Deum. Si secundum, ergo Deus, vt Deus non est obiectum adaequatum Theologiae nostrae, quod tantum hic intenditur, loquimur enim de objecto adaequato.

50

Praeterea. Vel ratio formalis quae determinat: rationem materialem ad nostram Theologiam tantum; vel non? Si primum; ergo Theologia nostra potest attingere omnia, quae continentur in objecto secundum rationem formalem quae; quaelibet enim scientia potest attingereullanomnia, ad quae attingenda est determina tamnam potentia visiua, quia est determinata a suaratione formali objectiua ad videndum omne, coloratum; ideo potest att ingere omnem colorem, & si non attingat, hoc non est defectu potentiae; sed ratione alicuius impedimenti, quod tamen posse tolli, non est inconueniens: Si secundum; ergo ratio formalis quae non est? ratio formalis, sed materialis; quia ratio formalis, cum se habeat, vt forma constituens materiam in determinata specie, & ipsam determinans ad hanc speciem; & ratio materialis se habeat, ut materia indifferens ad essendum in hac, vel illa specie, optime sequitur; quod, si ratioformalis quae non determinat objectum ad nostram Theologiam, iam non est ratio formalis, sed materialis,

51

Tum quia adaequatio habetur a specificatiuo, quod adaequatur rei specificatae; sed specificatiuum Theologiae non est ratio sub qua, seu reuelatio virtualis, haec enim specificat lumen existens in intellectu; quod est qualitas specie. diuersa a Theologia; vt videbimus φ. 3. artic. 13. vnde specificatio Philosophiae habetur a mobilitate, non a lumine naturali, quod est conmunes ergo adaequatio non sumitur a ratione sub quaTum quia obiectum formale Philosophiae non est Ens, vt Ens, prout cadit sub abstractione a materia sensibili, non intelligibili, quae est ratiosub qua Philosophiae eo, quia Ens non est adaequatum Philosophie; ergo a pari. Tum quia si ratio quae non est adequata, non est specificatiua; & si non est specificatiua, non est formalis: omnis enim forma specificat; ergo Deus, veDeus, si non adequatur Theologie nostre, non est objectum formale, sed materiale, quod non ne gamus.

52

Tandem ex nostro Greg. sic impugnatur haec responsio. Philosophus 3. Phys probat ad Physicam spectare agere de infinito, & finito, de continuo, loco, tempore, & similibus, quia conqueniunt corpori, quatenus mobile est; & ad Metaphysicam agere de vno, & multo; eodem, & diuersos priori, & posteriori, quia conueniunt Enti, vtEns est; sed mobile est ratio formalis quae Philosophie; & Ens metaphysicae; ergo scientiae conuenit attingere omnem rationem cognoscibilem, quatenus conuenit rationi formali quae: non quatenus cadit sub abstractione, seu sub lumine.

53

23 Respondet 2. Henric. Quodl. 12. q. 1. apud nostrum Tolet. q. 8. Prol art. 2. in fine, quod Deitas aliter obiicitur intellectui Diuino, & aliter intellectui creato: nam intellectui Diuino obijcitur, vt infinita; intellectui vero creato obijcitur quidem Deitas absolute sumpta, non tamen obijcitur, vt infinita; quia, cum infinitas sit Attributum virtualiter distinctum a Deitate, potest Deitas obijei intellectui creato; non autem ipsa infinitas; & sic Theologia nostra non cognoscit Deum infinite, vel comprehensiue.

54

Sed contra est: nam, licet infinitas sit Attributum Diuinae Essentiae, vt infra ostendemus in Tractat, de Infinitate art. ultimo; attamen est. imprescindibilis ab Essentia Diuina; cum sit Attributum formaliter imbibitum in omnibus predicatis Diuinis: & transcendens ad illa; sicut dicimus de passionibus Entis. Et ratio est; quiapraecisis omnibus Attributis Essentia Diuma caret terminis; non enim componitur ex genere, & differentia, quae sunt termini ipsius rei; ergo est infinita, quia infinitum est illud, quod caret terminis, sicuti praecisis Attributis est vera, vna, & bona eo, quia formaliter imbibit has suas proprietates transcendentes; in hoc enim differunt transcendentia a non transcendentibus. Videantur ea, quae infra dicentur de Bonitate. Dei art. 5. n. 2; & de Infinitate art. 2. Tum quia Deus, vt Deus, quod est objectum formale Theologiae, determinat Theologiam ad cognoscenda omnia, quibus formaliter conuenit ratioDiuini, sicut mobile determinat Philosophiam ad cognoscenda ea omnia, quibus conuenit formaliter ratio mobilis; sed infinitas est formaliter Diuina, formaliter enim existit in Deo, cum sit, perfectio simpliciter simplex; ergo, si Deus, vtDeus, esset objectum formale nostrae Theologiae, determinatet ipsam etiam ad cognoscendam infinitatem Dei, quae est formaliter Diuina; unde, sicut determinat ad cognoscendam Omnipotentiam, Iustitiam, &c, quia sunt formaliter perfectiones Diuinae; ita non esset ratio; cur non determinaret ad cognoscendam infinitatemcum infinitas non sit minus Diuina, quam Omnipotentia, Iustitia, &c; & per consequens falsum est, quod Essentia Dei obiiciatur nostro intellectui, vt praescindens ab infinitate.

55

24. Vtuma pars conclusionis docens obiectum Theologiae nostrae esse Deum sub ratione Glorificatoris, colligitur manifeste ex Apost. 1. Cor. 13. Cum venerit, quod perfectum est, idest visio; euacuabitur, quod ex parie est, scilicet Fides, & Theologia nostra, quae sub lumine Fidei procedit; super quod Fundatiss. Doct in 2. sent. dist. 21. q. 1. art. 1. dub. 2. lat. ait: Nunc credimus; sed in Patria sciemus; nunc audimus; sed in Patria videbimus. Ex quo sic arguitur. Idem est obiectum Theologiae nostrae, & Beatorum, cum hac sola differentia, quod illud est clare visum, hoc ineuidenter creditum, sed in Patria obiectum. visionis Beatae est Deus sub ratione Glorificatoris, prout accomodatur, & proportionatur finitae capacitati nostri intellectus; ergo & hic in via¬

56

Prob. 2. Obiectum formale scientiae est mensura proportionata, & adequata illius, vt dictum est; sed Deus, vt Glorificator, est mensura proportionata, & adaequata capacitati nostri intellectus; tantum enim glorificat glorificatum quantum capax est glorificationis ipsum glorificatum; ergo Deus, vt Glorificator, est obiectum Theologiae¬

57

Denique probatur haec nostra sententia omnibus illis rationibus, quibus impugnatae sunt sententiae Aduersariorum, cum enim obie¬ ctum formale Theologiae adaequatum non sit. aliquod Attributum, cunque non sit Diuina Essentia, seu Deus, vt Deus absolute sumptus; superest, quod sit Deus sub ratione contracta, & accomodata nostrae capacitati, quae optime explicatur per rationem Glorificatoris, vel Beatificatoris.

58

25. Obiicies 1. contra 1. partem concl. Apost. 1. Cor. 2. ait: Neque existimaui me scire aliquid inter vos; nisi Iesum Christum; ergo Christus est, Jobjectum adaequatum Theologiae; sed Christus, vt Deus, est Ens Diuinum per essentiam, vt homo, est Ens Diuinum per vnionem, & vt caput hominum, & Angelorum, importat ens per participationem: membra enim participant a Capite; Tandem vt institutor Sacramentorum, est Ens per significationem; Sacramenta enim sunt: signa, ergo Ens Diuinum, prout importat Ens per essentiam, vnionem, participationem, & significationem, est objectum Theologiae.

59

Resp; Apostolum ibi non docere Theologiam, sed Fidem Christi, in quem homines debebant credere, vt per ipsum salui fierent ideo praedicabat Christum Dominum, vt hoc nomen imptimeretur in cordibus hominum, inquo solum saluari poterant. Neg. igitur consequentia. Et ad minorem subsumptam dicitur, quod Christus includit Diuinitatem, non quod humanitas sit radix Diuinitatis; cum potius Diquinitas sit causa humanitatis; ergo Christus, vihomo, nequit esse ratio formalis objectiuaTheologiae; quia ratio formalis objectiua debet esse radix, & causa eorum omnium, quae traduntur in Theologia; vt dictum est.

60

E6 Obiicies 2. Theologia agit de pluribus aliis rebus distinctis a Deo; ergo Deus non est. objectum adaequatum Theologiae. Antecedens patet; quia agit de creatione, de Angelis, de actibus humanis, de vitiis, virtutibus, & Sacramentis, quae omnia distinguntur a Deo. Prob. consequentia I, quia Metaphysica non solum agit de Deo, sed etiam de creaturis; ideo non habet pro objecto Deum, sed Ens commune ad Deum, & creaturas; ergo Theologia, quia non agit de solo Deo reuelato, sed etiam de creaturis, habet pro objecto scibile per inspirationem, vel per reuelationem. 2. posito, quod Deus requelaret solum alia a se, vt virtutes supernaturales, & Sacramenta; adhuc circa haec reuelata esset vera Fides, & vera Theologia; ergo Deus non est objectum formale Theologiae, quia destructo objecto formali destruitur scientia.

61

Resp. dist. antecedens. Theologia agit de rebus distinctis a Deo, tanquam de objecto primario, negi tanquam de obiecto secundario reducto ad primarium, vt ad causam efficientemi, si sint entia positiua, vel vt ad causam, a qua discordant, si sint mala moralia, conc. Ad 1. probconsequentiae neg. consequentia, & ratio est, quia Metaphysica, cum sit scientia communis, debet habere pro objecto aliquod commune abstrahens a Deo, & creaturis, ideo considerat primario, sed partialiter Deum, & creaturas; ceterum, quia non possunt dari duae scientiae communes, ideo Theologia nequit habere pro obiecto aliquod commune Deo, & creaturis. Ad 2 prob. dist. antecedens. Si Deus non reuelaret seipsum, esset vera Fides, & vera Theologia eiusdem rationis cum ea, quae de facto est, negi diuersae rationis, transeat; nam in eo casu Fides, & Theologia non essent virtutes Theologicae, quae habent pro objecto Deum.

62

N7. Obiicies 3. Solum Ens reuelabile, aut scibile per inspirationem adaequatur Theologiae; ergo solum Ens scibile per inspirationem est obiectum Theologie. Prob. antecedens; Nam Deus non continet omnes veritates, quas contemplatur Theologia; Ens autem scibile per inspirat ionem illas continet.

63

Conf. Nulla scientia probat de suo subiecto existentiam, sed Theologia probat Deum esse; ergo Deus non est obiectum Theologiae Tum quia nulla scientia est de particularibus, tanquam de objecto primario; sed Deus non est uniuersalis, ergo nullius scientiae est obiectum primarium.

64

Rtesp. ad arg. dist. antecedens. Scibile perinspirationem adaequatur Theologiae per modum vnius per aggregationem ex objecto primario, & secundario, conceditur; vnius per vniuocationem, neg; quia objectum formale debet. esse vnum per vniuocationem, vt supra diximus. Ad prob. antec edentis dist. antecedens. Deus non continet omnes veritates, vel formaliter, vel causaliter, tanquam causa, quam imitantur; vel a qua discordant, negi formaliter tantum concedinegatur tamen consequentia, quia obiet ctum formale non continet formaliter obiectum secundarium; aliter non esset secundarium, sed primarium.

65

Ad conf. vel dicitur, quod Theologia probat Deum, vt Auctorem Nature existere, & hoc modo Deus non est objectum Theologiae, quia objectum Theologiae est Deus, vt Auctor Gratiae, & Gloriae; & ideo non probat suum objectu; vel dicitur, quod nulla scientia probat a priorisuum objectum esse; quia, cum objectum sit primumconsideratum a scientia, non datur in scien tia aliquod prius, per quod possit probari a priori, non tamen tollitur, quin possit probari a posteriori, sicuti praestat Theologia, quae probat Deum: ex creaturis. Vel dicitur, quod non est Theologia, quae probet Deum esse, sed Metaphysica in Theologia; quatenus Theologiae ancillatur; multae enim fiunt probationes nedum Metaphysicales, sed etiam Philosophicae inTheologia; quatenus inseruiunt ad explicationemveritatum Theologicarum. Ad 2. dist. maior: Nulla scientia est de particularibus contingentibus, & corruptibilibus, cone; necessarijs & immutabilibus, vt est Deus, neg.

66

28. Obiicies contra 2. partem concl. 1. De objecto finito datur scientia infinita; nam de creatura, quae est finita, datur scientia in Deo, quae est. infinita simpliciter secundum omnem rationem: ergo de objecto infinito potest dari scientia finita; infinitas enim obiecti non refundit infinitatem in scientiam, sicut nec finitas finitatem.

67

Resp. dist. antecedens. De objecto primario, & specificatiuo, cum quo commensuratur, & adaequatur scientia, neg; de objecto secundario, sicut est creatura respectu scientiae Dei, conciobjectum autem secundarium non refundit finitatem, vel infinitatem in scientiam, quia cum ipsa non commensuratur, cum non sit specificatiuum illius.

68

29. Obiicies 2. Scientia creata non recipit: speciem ab objecto primario; ergo neque recipit suam quantitatem, & per consequens nec finitatem, vel infinitatem, quae sequitur ad formam specificam. Prob. antecedens; nam quando intellectus noster intelligit Deum, non sit Deus; sicut quando intelligit lapidem, non sit lapis.

69

Resp. neg. antecedens; ad prob. dist. assumptum. Non sit Deus in esse reali, conc; in esse intelligibili, nege propterea Theologia vocatur scientia Diuina.

70

3O. Obiicies 3. Philosophia agit de infinitoin 3. Physi & Metaphysica agit de infinitate Dei; & tamen nec Philosophia, nec Metaphysica sunt, infinitae; ergo scientia non recipit finitatem, vel infinitatem ab objecto.

71

Resp. dist. antecedens. Agit de infinito formaliter sub ratione infinita; neg; quapropter philosophus in eodem 3. Phys. ait; infinitum, viinfinitum, idest sub ratione infinita, est ignotum. Agit de infinito materialiter sub ratione forma. li finita, cone; & hoc modo etiam Theologia ugit de infinitate Dei.

72

SI Obijcies 4. Idem est specificatiuum Theologiae nostrae, & Beatorum; sed specificatiquum Theologiae nostrae, & Beatorum est Deus sub ratione infinita; vident enim Deum, sicuti est; Deus autem in se est infinitus; ergo idem dicendum de Theologia nostra¬

73

Resp. hoc argumentum nimis probarei probat enim Beatos comprehendere Deum quia Deus in seipso est comprehensibilis. Igitur dist. minor, Beati vident Deum, sicuti est in se modo proportionato suae capacitati finitae, concimodo excedente suam capacitatem, scilicet modo infinito, neg.

74

3 Obiicies 5. Quilibet intellectus attingens quiditatiue essentiam alicuius rei, potest cognoscere proprietates illius, sed infinitas est proprietas Dei; ergo intellectus Beati attingens: quiditatiue Essentiam Dei potest cognoscere infinitatem, & alias proprietates.

75

Resp. hoc quoque probare Deum posse a Beatis comprehendi. Igitur dist. maior. Saluata proportione, & adaequatione potentiae, & obie. cti, cone; non saluata, neg. Cum autem dicitur, quod Beatus cognoscit infinitatem Dei, mate rialiter, concaformaliter, neg. Et hoc modo infinitas Dei fuit reuelata Ps.8a: & Sap. 6; & ita attingitur a nobis in via¬

76

Instabis. Illa est ratio formalis cognoscendi, per quam demonstratur passio de subjecto; mobilitas enim est ratio formalis cognoscendi inPhilosophia; quia per ipsam demonstrantur a Philosopho omnes passiones de corpore; sed per infinitatem demonstratur omnes proprietates Dei de Deo: nam D. Ansel. in Monol. per definitionem infinitatis, scilicet per id, quo matus excogitari non potest, probat omnes perfectiones. simpliciter simplices de Deo, ergo infinitas est: ratio formalis cognoscendi, non materialis.

77

Resp. dist. maiorem. Illa est ratio formalis cognoscendi, quae est medium, per quod a prioti demonstrantur omnia, quae traduntur in taliscientia, & ipsa non demonstratur a priori peraliam rationem, cone; sed in hoc sensu neg. minor; infinitas enim probatur a priori, per omnipotetiam, vt suo loco videbimus, & non est ratio cognoscendi Essentia Diuina, nisi a posteriori. Illa est ratio formalis, per quam a priori probantur alique tantum, & non omnes, neg. Ad D. Ansel. respondetur, non probare omnes perfectiones. Dei per infinitatem a priori, sed aliquas a priori, & alias a posteriori.

78

33 Obiicies contra 3. partem conclusionis I. Theologia est scientia nobilissima; ergo debet esse de Deo sub nobilissima ratione formali; sed nobilissima ratio formalis est ratio boni, quia ratio boni est ratio finis optimi, bonum enim, & finis conuertuntur, ergo Deus sub ratione bona est objectum Theologiae.

79

Resp. dist. consequens. Debet esse sub ratione nobilissima, quae sit ratio, & radix aliarum, cone;quae non sit ratio, & radis aliarum neg. Ad minorem subillatam dicitur, quod Auctor de causis, cuius est illa propositio, ratio honi est ratio finis optimi, nihil aliud intendit, nisi quod bonitas magis reseruatur in vitimo fine: quia est finis optimus, quam in alijs finibus intermedijs; ex hoc tamen non deducitur, quod Attributum Bonitatis sit perfectius, & nobilius Essentia Dei, quae est radix omnium Attributorum.

80

Instabis; ergo Deitas, vt Deitas absolute, est objectum formale Theologiae; quia Deitas, viDeitas absolute, vtpote specificatiua intellectus Diuini, superat nobilitate ipsam Deitatem limitate consideratam.

81

Resp. ne g. consequentiam; & ad prob. insertam dist. assumptum. Deitas, vt Deitas, eest nobilissima ratio proportionata, & adaequata. capacitati intellectus creati, negi intellectus Dinini, conc; & ideo Deitas, vt Deitas, est specificatiua intellectus Diuini; Deitas autem,vt acco¬ modata nostre capacitati, est specificatiua Theo logiae nostrae:

82

34. Obiicies 2; Omnis scientia considerat suum objectum sub ratione veri: nam, cum scientia sit habitus intellectus, & intellectus habeat pro objecto verum, etiam scientia tendit in verum; aliter intellectus mediante scientia tenderet extra suum objectum suiipsius specificatiuums ergo Theologia habet pro objecto Deum sub ratione veri¬

83

Resp. dist. antecedens. Omnis scientia considerat suum objectum sub ratione veri, taquam subratione generica, & communi omnibus scientiis, cone; tanquam sub ratione propria, specifica, & differentiali talis scientiae, neg. Igitur ratio veri, quae se habet formaliter respectu intellectus, se habet materialiter, & generice respectu talis scientiae; sicuti enim intellectus est, communis omnibus suis habitibus, ita eiust Jobjectum est commune obiectis suorum habituum, commune autem se habet materialiter, & generice, vt patet.

84

35 Obijeies 3. Omnis scientia, cuius finis est dilectio, considerat suum objectum sub ratione. diligibilis; sed finis Theologiae est dilectio Dei; quapropter dicitur affectiua, vt infra videbimus; ergo eius objectum est Deus sub ratione. diligibilis. Prob. maior. Scientia, cuius finis est cognitio, considerat suum objectum sub ratione cognoscibilis; ergo scientia, cuius finis est dilectio, considerat suum objectum sub ratione diligibilis.

85

Resp. neg. maiorem; & ad prob. neg. antecedens; nam objectum distinguitur a fine saltem virtualiter; unde, licet Philosophia habeat profine contemplationem veritatis, non tamen contemplatio veritatis est eius objectum, sed corpus mobile.

86

36. Obijcies contra 4. partem 1. Illud est objectum formale scientiae, ad quod reducuntur omnia, tanquam ad primam radicem, & causam caeterorum; sed omnia, quae tractantur in Theologia reducuntur ad Deitatem, vt Deitas est, quae est causa caeterorum; cum sit causa Attributorum, relationum, & Creaturarum; ergo Deitas, vt Deitas, est objectum formale Theologiae

87

Conf. Ablatis quibuscunque alijs a Deitate, & remanente sola Deitate, adhuc daretur Theologia, quia daretur scientia de Deo, veDeus est, quae nihil aliud est, quam Theologia; ergo Deitas, vt Deitas, est objectum formale Theologiae.

88

Resp. ad arg. dist, maiorem. Illud, ad quod reduc untur omnia, tanquam ad mensuram adequatam, & proportionatam, conc; sed in hoc sensu neg. minor; quia Deitas, vt Deitas, non est mensura adaequata, & proportionata, sed excedens; tanquam ad mensuram excedentem. negatur. Ad confir. eodem modo dist. antecedens. Ablatis quibuscunque alijs a Deo, scilicet creaturis, quae sunt objectum secundarium, & remanente Deitate, vt adaequata nostrae capacitati, cone; quia objectum secundarium, sicuti non est specificatiuum, ita non est variatiuum scientiae; Ablatis quibuscunque alijs, scilicet Attributis, quae pertinent ad obiectum primarium, vt videbimus in Tract. de Visione Beata, & de Scientia Dei, & remanente Deitate, vt improportionata, neg; quia de ipsa non esset eadem scientia, nam ad variationem partium, variatur totum; Attributa autem sunt objecta partialia. objecti Theo logie, & ad variationem totius specificatiui, vari atur specificatum.

89

Dices. Deus, vt Deus, quatenus attingibilis sub renelatione virtuali adaequatur scientiae nostrae, & ad illum reducuntur omnia, quae tractantur in Theologia; ergo Deus, vt Deus, est obiectum Theologiae nostrae, quatenus est attingibilis sub reuelatione virtuali.

90

Respisicut responsum est n. 10, & 22, commensuratio enim debet esse nedum cum ratione sub qua, sed etiam cum ratione formali quae¬

91

37. Obijcies 2. Idem est objectum formale Fidei, & Theologiae; sed objectum formale Fidei est Deus, vt Deus; ergo & Theologiae, Maior patet: nam idem est objectum principiorum. & conclusionum; Fides autem versatur circa veritates reuelatas, quae sunt principia Theolo gie; & Theologia versatur circa conclusiones ex uisdem deductas. Prob. minor. Illud est objectum formale Fidei; quod est obiectum Visionis Be ates Visio enim succedit Fidei, vt diximus ex Apostolo 1. Cor. 133 ergo obiectum Fidei est Deus, vtDeus; objectum enim Visionis beatae est Deus, vt Deus

92

Resp. neg. minorem: & ad prob. neg. consequentias nam Deus, vt Deus, cum excedat capacitatem intellectus creati, neque est objectum, Fidei, neque Visionis beatae, sed est tantum objectum intellectus Diuini, & Theologiae Dei.

93

38. Obiicies contra vitimam partem concl. 1. Ratio Glorisi catoris non est prima ratio, perquam probantur omnia in Theologia, ergo objectum formale Theologiae non est Deus subratione Glorificatoris. Prob. antecedens 1. Ratio Glorificatoris importat solum respectum rationis Glorificantis ad creaturam glorificatam? qui respectus, cum sit ad extra, supponit Essentiam Diuinam, a qua tanquam a radice dimanat; ergo non est prima ratio. 2. Ratio Glorificatoris est ratio contracta, vt supra explicatum est; sed ratio contracta est posterior, non prior ratione absoluta, cum illam supponat; talis enim mobilitas contracta ad talem speciem est posterior mobilitate, vt sic, quia vniuersaliora sunt priora minus vniuersalibus; ergo ratio Glorificatoris non est prima ratio, de qua agitur in Theologia. Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitur, quod ratio Glorificatoris duo importat; vium principaliter, aliud ex consequenti. Principaliter importat Essentiam Diuinam, vt accomodatam nostrae capacitati, ex consequenti vero relationem rationis, quae consequitur ad ipsam Diuinam Essentiam. In forma igitur dist. antecedens. Ratio Glorificatoris importat respectum rationis ad extra principaliter, negi principaliter enim importat Essentiam Diumam, vt proportionatam nostro intellectui; & in hoc sensu est objectum nostrae Theologiae. Minus principaliter, conc; sed in hoc sensu non dicimus esse objectum Theologiae. Ad 2. prob;dicitur, quod contractio duplex est; alia Logica, quae sit peradditionem rationis minus vniuersalis; alia Metaphysica, quae sit per restrictionem considerationis. In forma igitur dist. maior cum nostro Greg. hic ad 4. Ratio Glorificatoris est ratio contracta Logice, neg, Metaphysice, coc. Ad maiorem dist, eodem modo. Ratio Logice contracta est poster ior ratione vniuersaliori, conc; Metaphysice, neg. Potest insuper distingui maior. Ratio Glorificatoris est ratio contracta, & pertinet ad diuersam scientiam, ac pertineat ratio absolut: cone; quanuis enim mobilitas respectu Entis sit ratio contracta: attamen in Philosophia est prima ratio considerandi, quia ratio Entis a Philosophia non consideratur; & sic ratio Glorificatoris, quanuis respectu Deitatis, ve sic, sit contracta, attamen quia Deitas, vt sic, secundum suam latitudinem infinitam non pertinet ad nostram Theologiam, ideo ratio Glorificatoris est: prima ratio considerandi in nostra Theologia quanuis sit posterior ratione formali Theologie Dei; sicut enim nostra Theologia est inferior: vel posterior Theologia Dei, ita dicendum est; de eius ratione formali. Ratio Glorificatoris est: posterior ratione absoluta, & pertinet ad eandem scientiam, neg.

94

SP Obiicies 2. Ratio Glorificatoris non facit vnum per se cum Deitate; ergo non est obiectum formale Theologiae nostrae. Prob. antecedens. Ratio Glorificatoris est denominatio extrinseca Deo adueniens ex tempore; & contingenter illi aduenit, quia poterat non glorificare Creaturam; sicut poterat ipsam non creare; sed praedicatum contingens non facit vnum per secum subjecto; ergo ratio Glorificatoris non facit vnum per se cum Deitate. Consequentia patet; quia scientiae sunt de Entibus per se, non autem de contingentibus.

95

Resp. haec, & similia argumenta procedere ex mala intelligentia huius rationis Glorificatoris, arbitrantur enim Aduersarij nos intelligere per rationem Glorificatoris aliquam rationem aduenientem Diuinae Essentiae; & ab ea distinctam: nos tamen nihil aliud intelligimus, nisi eandem Diuinam Essentiam, vt proportionatam, & accomodatam nostrae capacitati. In forma igitur dist. antecedens. Ratio Glorificatoris non facit vnum per se cum Deitate percompositionem, conc; per identitatem, neg. Ad probat. dist. maior. Ratio Glorificatoris est denominatio extrinseca secundum illud, quod minus principaliter importat, conc, & secundum hanc rationem concedimus non esse objectum Theologiae; quia objectum Theologiae esset sola relatio rationis; secundum id, quod principaliter importat, neg. maior: principaliter enim importat Diuinam Essentiam secundum latitudinem accomodatam nostrae capacitati.

96

Instabis. Obiectum quod cuiuscunque scientiae debet esse quid complexum ex parte materiali, & formali; sed Diuina Essentia secundum seipsam est quid incomplexum; ergo ratio Glorificatoris debet superaddere Diuinae Essentiae aliquam rationem distinctam; aliter idem formaliter reduplicaret; & sic objectum Theologie non esset quid complexum, quod est contra Fundatiss. Doct. vt diximus n. 3.

97

Resp. dist. maiorem. Obiectum quod debete esse quid complexum ex re, & ratione redupli, catiua, vel modaliter distincta, vel realiter, concsemper realiter, negi nam obiectum Metaphysicae est Ens, vt Ens; & tamen illa particula redus plicatiua non reduplicat aliquod realiter distinctum ab Ente; sed tantum modum, seu latitudinem, qua Ens obiicitur Metaphysicae; unde objectum Theologiae est Deus secundum latitudinem cognoscibilitatis, prout accomodatam, & proportionatam nostrae capacitati, Deitas autem absolute sumpta est obiectum materiale, quia est communis Theologiae Dei, Beatorum, & Viatorum, & est res, quae consideratur a qualibet ex istis. Ex quo patet male asseri a Recentioribus objectum materiale esse res reuelatas, aut Ens Diuinum, vt comprehendit etiam alia a Deo; res enim reuelatae, & Ens Diuinum sic acceptum dicunt potius objectum communitatis, quod conflatur ex objecto primario, & secundario; non autem dicunt objectum materiale, quod importat solum objectum primarium, vt patet: de corpore, quod est objectum materiale primarium Philosophiae; & dicitur materiale, quatenus consideratur a pluribus scientijs sub diuersa ratione formali.

98

Replicabis. Ratio formalis considerandi in qualibet scientia debet esse medium, perquod a priori demonstrantur omnia de subrecto materiali, sed medium demonstrationis de bet esse prima passio fluens a subjecto, & quae sit radix omnium aliarum passionum, ergo ratioformalis objectiua Theologiae nequit esse Deitas, vt accomodata; Deitas enim, vt accomodata, non est Attributum Deitatis absolute sumptae. Maior, & ininor traduntur a B. Doct. vt videbimus in Tract. de subst. Dei q. 1. art4. §. 1.

99

Resp. dist. maiorem. Ratio formalis debet. esse medium, per quod demonstrentur a priori¬ omnia, quae tractantur in tali scientia per veram demonstrationem, si illa facultas sit scientia vere, & stricte sumpta procedens per puras demonstrationes, cone; scientia enim est habitus per demonstrationem acquisitus; si illa scientianon sit talis stricte sumpta, sed superscientia, seu sapientia procedens nedum per demonstrationes, sed etiam per syllogismos infallibiles, vt est. Theologia, nege sic est Metaphysica, quae habet pro objecto Ens, vt Ens.

100

4o. Obiicies 3. Plura sunt in Theologia, quae non reducuntur ad rationem Glorificatoris, vt est Mysterium Trinitatis, & Mysterium Vnitatis, si enim Deus non glorificaret, adhuc esset Trinus in Personis, & vnus in Essentia; ergo ratio Glorificatoris non est objectum formale Theologiae nostrae.

101

Resp. sicut ad 2. Plura sunt in Theologia quae non reducuntur ad rationem Glorificatoris quantum ad id, quod principaliter importat, neg; quantum ad id, quod importat ex consequenti, cone, sed nihil contra nos.

102

4I Obiicies 4. Nulla scientia considerat suum objectum sub aliqua ratione formali eiintrinsece repugnante; ergo Theologia non habet pro objecto Deum sub ratione Glorificatoris. Antecedens patet: nam Metaphysica nequit considerate Ens sub ratione non Entis; nec Philosophia corpus sub ratione immobilis; quia non Ens repugnat Enti, & immobilitas corporiProb. consequetia. Ratio Glorificatoris est Deitas sub modo finito, & limitato attingibilis; quia est Deitas, vt proportionata nostro intellectui; non est autem attingibilis a nostro intellectu, nisi modo finito, & limitato; sed ratio finitatis repugnat Deitati, quae est simpliciter, & essentialiter infinita, ergo Theologia non habet pro obiecto Deum sub ratione Glorificatoris.

103

Conf. 1. Ratio formalis objecti debet praecedere in objecto ipsam scientiam, quia specificatiuum, cum sit causa specificati, & causa praecedat effectum, debet praecedere specificatum; sed in Deo non est finitas praecedens nostram. Theologiam; quia, quod est in Deo ante nostram Theologiam, est in Deo secundum seipsum; ergo Theologia non habet pro objecto Deum sub ratione finita.

104

Conf. 2. Ratio formalis nostrae Theologiae debet esse satiatiua nostri intellectus, quia est eadem, ac ratio formalis Theologiae Beatorum, quae habet illos satiare, cum habeat beatificare; satietas enim est de ratione Beatitudinis, sed nulla ratio finita potest satiare nostrum intellectum; aliter creatura posset nos satiare, beatificare, & hiceret frui creaturis; ergo Theologia nostra non habet pro objecto Deum sub ratione finita.

105

Resp. ad arg. neg. consequentiam. Ad probdist, maior. Ratio Glorificatoris importat Diuinam Essentiam modo finito, & limitato ei con¬ queniente in ordine ad se, negiconueniente mere extrinsece per ordinem ad nostrum intellectum: quem mensurat ad extra, conc, & eodom mododist. minor. Ratio finitatis repugnat Diuinae Essentiae in ordine ad se intrinsece, & formalitera cone; in ordine ad mensuratum extrinsecum. cum quo habet proportionari tanquam mensura extrinseca, negiex eo autem, quod aliqua mensura infinita mensuret aliquod extrinsecum, non resultat in ipsa, nisi relatio rationis, quae est mere extrinseca; sicuti ex eo, quod aeternitas mensuret tempus, non resultat in aeternitate temporaneitas, sed tantum respectus rationis; ergo ex eoquod Diuma Essentia mensuret aliquod finitum; & illud adaequet, non quidem secundum suam latitudinem infinitam; sed secundum extensionem, correspondentem extensioni finitae mensurati, non resultat in ipsa Diuina Essentia aliqua finitas, sed tantum respectus rationis mensurantis ad mensuratum.

106

Ad 1. conf. omissa maiori dist, minor eodo modo. Ratio finitatis non potest praecedere in ipsa Diuina Essentia nostram Theologiam inpordine ad se, conc. in ordine ad nostrum intellectum, neg. Et cum dicitur; quod est in Deo anter nostram Theologiam, est in Deo secundum seipsum, si sit in ordine ad se, concisi sit in ordine adnos, neg. Unde sicuti linea bipalmaris ex eo, quod mensuret tantum vnum palinum, & illis adaequetur secundum aliquid suae extensionis, non dicitur illa linea desinere esse secundum se bipalmaris, ita a pari¬

107

Ad 2. conf eodem modo dist. minor. Nulla; ratio finita secundum se est satiatiua nostri intellectus, conc; quapropter nulla creatura potest. satiare, & beatificare, quia secundum se omnis creatura est finita. Nulla ratio infinita secundum se modo finito attingibilis, neg. Imo si ratioinfinita secundum se non esset attingibilis modofinito, non posset nos satiare, & beatificare, quia nos non sumus capaces satietatis, & beatitudinis infinitae modo infinito¬

108

Iustabis. Quod est infinitum simpliciter, est infinitum secundum omnem rationem, & quod est infinitum tantum secundum se, non vero inordine ad aliud, non est infinitum secundum omnem rationem, sed Deus est infinitus simpliciteriergo est infinitus nedum secundum se, sed etiam in ordine ad nostrum intellectum.

109

ConfDiuina Essentia nedum est infinita; secundum se, sed etiam in ordine ad creaturas, quia prout comparatur ad creaturas, illas in infinitum excedit; ergo Deus est infinitus nedum secundum se, sed etiam in ordine ad nostram Theologiam.

110

Resp. dist. maiorem. Infinitum simpliciter est infinitum secundum omnem rationem, si sumatur secundum totam suam latitudinem, concasi sumatur, prout proportionatur, & adaequatur rei finitae, negiquia hoc secundo modo importati solum respectum extrinsecum adaequationis reifinitae.

111

Ad conf. dist. eodem modo antecedens. Diuina Essentia est infinita nedum secundum se, sed etiam prout comparatur ad creaturas) sisumatur adaequate secundum totam latitudinem suae infinitatis, conc; si sumatur inadaequate secundum commensurationem extrinsecam, neg¬

Articulus 2

112

ART II. An Principia Theologiae sint Articuli Fidei ?

113

PVm principia cuiuscunque scientiae Lsint quaedam veritates primae, & vniquersales, per quas caeterae veritates probantur; & istae veritates reluceant in obiectis; ideo, postquam egimus de objecto Theologiae, recta methodus postulat, vt agamus de illius principiis; ex quibus deducit suas conclusiones.

114

Nomine autem Articuli Fidei intelligimus nedum omnem veritatem reuelatam a Deo. immediate in Scripturis Diuinis; sed etiam omnem propositionem definitam ab Ecclesiae, quaea pertalem definitionem sit formaliter reuelata vt ostendimus 4. 1. art. 7. Quomodo autem haec- definitio fieri debeat, vel a solo Summo. Pontifice; vel a solo Concilio; & quid intelligatur nomine Ecclesiae, explicabitur infra φ. 5.

115

I Ratio dubitandi est auctoritas Philosophi, & communis Philosophorum consensus asserentium, principia scientiae ab illa non probari, quia sunt propositiones per se notae, immediate, & primae, per quas probantur caeterae veritates; & ratio est; quia principium scientiae est illud, exquo sequitur conclusio; sicut in physicis princiium est illud, ex quo sequitur aliud; vnde quemadmodum illud, a quo aliud fluit, sortitur nomen principijita illud, quod fluit ab alio, sumit nomen principiati. Cum igitur in scientiis solae praemissae, per quas probantur conclusiones, sint illae, ex quibus sequitur conelusio; & conclusiosit illa, que sequitur; videtur, quod principta non possint probari; aliter si probarentur, cum illud, quod probatur, sit consequens, principia essent potius principiata, quam principia. Sed vnus Articulus Fidei probatur per alium, vt habet Fundatiss. Doct. in 1. sent. dist. 10. princip. 1. q. 1. in princ. corp & conclusiones definitae ab Ecclesia probantur per veritates reuelatas in Scripturis Diuinis, ex quibus deducuntur; ergo videtur; quod non omnes Articuli Fidei, vel nullus sit. principium Theologiae. Propter hoc orta est dissensio inter Auctores.

116

Prima sententia vult Articulos Fidei non esse principia Theologiae, sed potius quasi conconclusiones Theologicas;, quia Theologia ordinatur ad illos probandos, defendendos, & confirmandos. Ita Aureol apud Capr.q. 1. prol in arg. contra 1. concl; & apud nostrum Tolet. loc. inf. cit.

117

Secunda sententia distinguit inter princi¬ pia, quae non intrant: demonstrationem secundum substatiam; sed solum secundum virtutem, quale est illud in Metaphysica: Quodlibet est, vel non est: & inter principia propria, quae intrant demonstrationem secundum substantiam, vult ergo, quod loquendo de principijis intrantibus. demonstrationem secundum virtutem, in Theologia est vnum tantum principium, scilicet quod tota Scriptura est, a Deo reuelata; per hoc enim principium omnes veritates Theologicae probantur. Haec autem principia intrantia demonstrationem solum secundum virtutem ab Arist. 1. Post. vocantur dignitates, super quem locum videatur Fundatiss. Doct. in fine 1. Post. Loquendo autem de principiis intrantibus demonstrationem secundum substantiam, vult, non omnes Articulos Fidei: esse principia Theologiae, sed duos tantum, scilicet Articulos Trinitatis, & Incarnationis; quia omnis veritas Theologica, vel est de Deo ad intra, vel de Deo ad extra? Si de Deo ad intra; reducitur, & probatur per Articulum Trinitatis; si de Deo ad extra; reducitur, & probatur per Articulum Incarnationis: & perconsequens cum omnia, de quibus agit Theologia, probentur per hos duos Articulos, remanet, duo tantum esse principia Theologiae intrantiademonstrationem secundum substantiam. Ita noster Alphon. Tolet. hic q. 4. prol. per totam.

118

Tertia sententia vult, non omnes Articulos Fidei esse principia Theologiae, sed aliquos tantum; negat tamen Articulum Incarnationis: esse principium Theologiae. Ita Bernar. Oliuer, in 1. sent. q. 11. art. 1. apud nostrum Tolet. q. 4. cita art. 3? & 4.

119

Quarta tandem sententia docet, omnes. Articulos Fidei, & omnes propositiones definitas ab Ecclesia esse principia nostrae Theologie. lta Fundatiss. Doct. Aeg. hic 1. p. prol. princip. 2. q. T art. 2. in corp& p. 2. princip. 1. q. 1. in fine S. Ad aliud Greg. Arim. q. 1. prol. art. 2, Argent. q. 2. probart. 2. Ger. q. 3. art. 1, Putean. 1. p. q. 1. art. 8. dub. 1. in fine; quam sententiam docent omnes. alij Theologi. Pro cuius decisione.

120

3 Not. 1. ex Fundatiss. Doct. lib. 2. Post, fol. 102. 1. sed habentium medium; & de Medio demostrationis, quod etiam innuit Tolet. hic; quod in qualibet scientia sunt plura principia, seu veritates per se notae, ex quibus plures deducuntur conclusiones; vt patet in Mathematica, quae multo magis abundat principijs, quam quaelibet alia scientia; qualia sunt: Quae sunt eadem oni tertio: sunt eadem inter se; Et: Si ab aequalibus. aequalia demas, quae remanent, sunt aequalia; Et: Si ab aequalibus inaequalia demas, quae remanent, sunt inaequalia. Et in Philosophia. Omne grauc tendit deorsum; Et: Omne leue tendit sursum; Et: omne totum est maius sua parte; Et: Generatio vnius est, corruptio alterius, & caetera huiusmodi. Patet autem, quod ista principia non sunt, vniuersalissima in tali scientia; quia ex ipsis non deducuntur omnes conclusiones talis scientiae enec deducuntur omnes veritates illius; aliter, si ex quolibet horum principiorum deducerentur; & probarentur omnes veritates talis scientiae, sequeretur, quod vnum principium deduceretur, & probaretur ex alio, & e contra, & sic in demonstratione committeretur citculus vitiosus. Quanuis igitur ista principia no sint vniuersalissima, reducuntur tamen ad vnicum principium vniuersale, adhoc, vt saluetur vnitas scientiae; nam, si scientia consideratet plures veritates non reductas ad vnam primam veritatem: formalem, per quam probantur caeterae, sequeretur, quod scientia esset de pluribus aggregatis per accidens carentibus ordine ad vnum, a quo ordine desumitur vnitas scientiae, vt infra dicemus q. 3. art. I. Quamobrem hoc principium yniuersalissimum, ad quod reducuntur omnia principia minus vniuersalia, constituitur per rationem formalem specificatiuam scientiae; vt v.8. in Philosophia omne corpus est mobile, per quod probantur omnes aliae veritates Philosophiae; & per consequens omnia alia principia minus vniquersalia. Ex quo patet, non esse contra rationem principij probari a priori per aliud principium yniuersalius, & prius, licet sit contra rationem principij primi, & vniuersalissimi simpliciter: quia primum, & vniuersalissimum simpliciter non habet prius, per quod probetur.

121

An vero principia scientiae, quae sunt minus vniuersalia, & habent aliud principium prius, per quod possint probari, vt v. 8. hoc principium: Omne graue tendit deorsum, quod a priori probatur per istud; Omne mobile tendit ad sua centrum, vocanda sint prima principia; respondemus, quod, cum primum duplex sit, aliud simpliciter in omni genere, quod est principium omnis generis contenti sub illo ordine, in quo conuemunt; aliud primum in vna tantum specieillius generis; quod est tantum principium illorum, quae sunt in vna specie illius generis, supbonens aliud genus vniuersalius; respondemus, inquam, quod talia principia minus vniuersalia sunt, prima in sua particulari specie; non tamenprima simpliciter in omni genere, quia plura brima simpliciter in eodem ordine repugnant, vt patet, primum enim simpliciter est causa caeterorum

122

Neque obstat, quod sit contra rationem, principij deduci ex alio; nam secundum diuersas rationes, hoc eidem rei potest competere: sicut in naturalibus Petrus, prout generatur a Paulo, est terminus illius; & prout generat sibi filium, est principium illius;, sic vna conclusio deducta ex duabus praemissis, potest esse principium deductiuum alterius conclusionis, ergo, licet, principia minus vniuersalia deducantur ex alios non tamen ammittunt rationem principij.

123

4 Not. 2. ex eodem B. Doct. vbi supra contra Greg. dist. 3. q. 2. art, 1,& 2, vt clare dignosca¬ mus rationem formalem principij, ex cuius notitia pendet huius enucleatio difficultatis; quod sicuti ad constituendam rationem principij scietifici non sufficit, quod ex illo inferatur conclusio: ita ad destruendam rationem formalem ipsius, non sufficit, quod probetur per aliud; & quod eius termini non innotescant per se, sed per aliud. Haec tria dicta, ex quibus totum hoc pendet dissidium, sic ostenduntur. Primum sic. Si ad constituendam rationem principij sufficeret, quod ex illo inferatur conclusio, sequeres tur, quod omnes praemissae: imo etiam opinabiles cuiuscunque conclusionis deducte in tali scientia; essent principia; quia posita ratione formadi rei, ponitur ipsa res; & ideo, si ratio formalis principij consisteret in deduci ex illo conclusionem; cum ex praemissis quibuslibet etiam probabilibus, vel etiam ex effectibus a posteriori dedicatur conclusio, quaecunque praemissae essent principia scientiae; quod tamen est falsum secundum omnes; nam praemisse vtique sunt principia conclusionis scitae; non tamen sunt principia scientiae; vt hic de principiis loquimur; & sic effectus esset principium suae causae, quatenus ex ipso deducitur sua causa. Secundum sic osteditur. Si ad destruendam rationem principij sufficeret, illud probari per aliud a priori, sequeretur, quod in vnaquaque scientia esset vnum tantum principium, per quod probantur omnia, quae tractantur in tali scientia; nam, cum omnia quae tractantur in qualibet scientia, ordinentur tanquam inferius ad superius, tanquam minus gninersale ad magis vniuersale, & tanquam secundarium ad primarium; & cum inferius, & secundarium probetur a priori per superius, & primarium; cunque ex alia parte non possint datplura primaria; aliter non omnia, quae tractantur in tali scientia, reducerentur ad vnam, tationem primariam; quod est contra regulas assignatas in objectis aliarum scientiarum: nam vel vnum primarium reduceretur ad aliud primarium; vel non? Si primum; ergo illud primatium, quod reducitur, non est primarium, sed secundarium, quia secundarium formaliter res ducitur in primarium, tanquam in suam raditem; non e contra. Si secundum; ergo non omnia, quae tractantur in tali scientia, reducuntur adunam rationem formalem primariam; & sic mondatur vnitas in objecto; & per consequens. necanscientia. Igitur, si ad destruendam rationem principij sufficeret, posse probari per aliud, sequeretur, vnum tantum principium esse inqualibet scientia; sed hoc est contra Philosophotum doctrinam assignantium plura principia in qualibet scientia, vt supra diximus; ergo ad desfruendam rationem formalem prinicipii non sufficit, quod illud possit probari per aliud. Tertium sic declaratur. Ex eo, quod principium hoc: Omne graue tendit deorsum; sit notum per experientiam, aut per aliquem sensum, non tola litur, quin sit verum principiumPhilosophiaea imo neganti hoc principium facilius suadetur per experietiam, quam per ratione; ergo ad destruendam rationem principij non sufficit, quod eius termini innotescant per aliud.

124

Ex hac doctrina ruunt duo principalia fundamenta docentium omnes Articulos Fidei, non esse principia Theologiae; quia vnus probatur per alium, nam quanuis; vnus probetur peralium; vt tradit Fundatiss. Doct, ubi supra; Articuli enim Fidei continent Diuina Attributa, & praedicata essentialia, ac relatiua; quae, cum habeant ordinem virtualem inter se ita, vt vnum dimanet ab alio, habent rationem prioris, & posterioris virtualiter; & prioritas, ac posterioritas virtualis sufficit ad demonstrationem, vtdicitur in Metaphysica de passionibus Entis, quae non distinguuntur ab Ente, nisi virt ualiter: & tamen per ipsas sit demonstratio; licent, inquam, vnus articulus probetur per alium a priori; non tamen tollitur ab ipsis ratio principij propter rationem assignatam in 2. dicto. Neque sequitur, non esse principia Theologiae eo, quia innotescant per aliud, scilicet per Fidem, non per se; quod est aliud fundamentum. Aduersariorum propter rationem assignatam in 3. dicto.

125

Nec haec doctrina contrariatur Philosopho: nam quando 1. Post; & 1. Physait: Nullascientia probat sua principia, sed illa supponit, non est intelligendus, quod nulla scientia possit probare sua principia, praesertim quando illa principia non sunt simpliciter prima in omniigenere illius scientiae; sed tantum sunt prima in vnogenere determinato; &, vtpote ralia, sunt reducibilia ad vnam primam rationem formalem, per quam probantur omnia, quae traduntur in talicientia. Est igitur intelligendus, quod nulla; scientia, eget probare sua principia, idest, quod principia scientiae sunt veritates adeo certe, & per se notae, vt non egeant probari; & ita se explicat in eodem 1. Post. quando ait: Dignitates non egent ratione extra demonstrate. Super quod Martyr Boet. ait: Sicut lucidum visibile, vt vide atur, non indiget; nisi visu exteriori cadente super ipsum, sic dignitas, vt sciatur, non indiget, nisi ratione, quae est aspectus mentis, simpliciter super ipsu cadente. Ex quo arguimus; quod sicut ex eo, quod lucidum videatur per se, non sequitur, quod non possit videri per aliud, scilicet perspeculum, perspicillum, &c, ita ex eo, quod principia scientiae cognoscantur per se, non tollitur, quin possint cognosci per aliud demonstratiuum illorum. Ait ergo Philosophus, nullam scientiam probare sua principia a prioris non tamenait, non posse probare; quantum autem distet inter non probare, & non posse probare; sicut inter non ambulare, & non posse ambulare, satis & lippis est manifestum. Et si aliquando ait, scientiam non posse probare sua principia, hoc intelligit de principio simpliciter primo in omni genere determinato illius scientiae; non autem de principiis primis tantum in vno genere determinato; propterea 4. Met. probat fua principia, non tamen simpliciter prima. Vel si loquatur de principiis in determinato genere, intelligendus est, quod scientia non potest probare aliquod principium determinatum in vnogenere per aliquod prius in eodem genere; aliter illud principium non esset primum in illo genere, quia haberet aliquod prius; non tamens quod non possit illud probare per aliquod prius in alio genere superiori; v.g. quanuis hoc principium: Omne graue tendit deorsum, quod est, principium tantum in genere grauium, non possit probari a priori per aliquod prius in genere grauium, aliter in illo genere non esset primum; attamen potest probari per aliquod principium vniuersalius; scilicet per Omne mobile mouetur ad suum centrum. Sed de hoc magis ex professoin Tract. de Subst. q. 1. art. 1.

126

6 Superest modo, autequam ponamus resolutionem huius difficultatis, explicare quid requiratur ad rationem principij scientifici; cum sufficienter ostensum sit, non sufficere deduci exillo conclusionem; aliter tot essent principia quot praemissae, quod nullus dixit; aliud est enim esse principium scientiae, de quo hic loquimur: & aliud est esse principium conclusionis. Nec requiritur, quod non possit probari loquendo de principio, quod non est primum in omni genere. Dicimus igitur, quod principia scientificasunt quaedam veritates, seu propositiones yniuersales mensuratiue, & regulatiuse plurium conclusionum omnino certae, & infallibiles, quibus nos maxime adhaeremus, & quae explicatis terminis a nullo sanae mentis possunt negari, sed tenemur eas approbare; & tandem in quas resoluuntur illae conclusiones, quae ex illis elicium tur. Istae omnes conditiones colliguntur ex Philosopho 1. Post. docente propositionem per se notam esse illam, quam quilibet auditam probat, & quae explicatis terminis a nullo sanae mentis potest negari. His notatis.

127

Vnica conclusio. Omnes Articuli Fidei, & omnes propositiones definitae ab Ecclesia sine vlla exceptione sut principia nostrae Theologie¬

128

T Prob. 1. Ex Beatiss. P. Aug. contra Ep. Fundam c. 19. Ego Fidem Catholicam profiteor, & perillam me ad certam scientiam peruenturum esse. praesumo, ex quo sic arguitur. Illa, per quae peruenimus ad cognitionem conclusionum Theologicarum, sunt principia Theologiae; sed per Articulos Fidei peruenimus in cognitionem conclusionum Theologicarum; ergo Articuli Fidei sunt principia Theologiae¬

129

Explicatur haec ratio. Principia cuiuscunque scientiae sunt quaedam veritates vniuersales regulatiuae plurium coclusionum omnino certae, & infallibiles ita, vt non indigeant probatione, li¬ cer alias possint probari, quibus maxime adhaeremus, quae explicatis terminis a nullo sanae mentis possunt negari, sed tenetur quilibet eas approbare, & in quas resoluuntur conclusiones deductae, tanquam in suam regulam, & mensuram; sed omnes Articuli Fidei, siue sint expressi in Sacris Scripturis, fiue sint definiti ab Ecclesia; sunt huiusmodi; ergo sunt principia TheologieMaior patet ex dictis. Explicatur minor. Articuli Fidei sunt veritates uniuersales, quia ex illis Theologia deducit plures conclusiones; ex eo enim, quod Deus sit Vnus, & Trinus, deducit omnes conclusiones, quae traduntur de Vnitate, & Trinitate; non indigent probatione, quia sunt, simpliciter certi, & infallibiles: imo magis certi, quam ea, quae per sensum nobis sunt nota, illis maxime adhaeremus, quia Catholicus, vt ait Fundatiss. Doct; pro articulo Fidei subiret capitale indicium, quod non faceret pro quacumque veritate naturali per se nota; infiniti enim Martyres subierunt mortem pro Articulis Fidei; nullus tamen Philosophus mortuus est pro defendenda veritate naturali; nullus sanae mentis potest eos negare, sed tenetur approbare, quia nullus sanae mentis potest negare id, quod dixit, Deus; cum enim Deus sit ipsa Veritas, quae nequit mentiri, solus insipiens potest negare veritatem; propterea ait Psalmista: Dixit insipiens, non est Deus. super quod Beatiss. Doct, Aug. ait: Quare dixit non est Deus? quia insipiens. Tandem in articulos Fidei resoluuntur plures conclusiones

130

Theologicae, tanquam in suam regulam, & mensuram, quia tota certitudo, & veritas conclusionum Theologicarum fundatur super veritatem, articulorum Fidei, tunc enim cognoscimus aliquem discursum Theologicum esse verum. quando concordat cum Articulis Fidei; tunc vero falsum, quando discordat; ergo omnes articuli Fidei habent omnes conditiones requisitas ad rationem principij, & per consequens. sunt principia Theologiae.

131

SProb. 2. In qualibet scientia propositiones, quae magis verae aestimantur, quibus maxime adhaeremus, & quas difficilius negamus, sunt principia illius scientiae, vt habet Arist. 1. Post. t. c. 5; sed articuli Fidei sunt magis veri, quam conclusiones ex ipsis deductae, conclusiones enim Sut verae per veritatem articulorum Fideis & ita adhaeremus articulis Fidei, vt potius essemus parati negare omnem conclusionem, quam negare vnum articulum Fidei; ergo articuli Fidei sunt principia Theologiae.

132

Cons. Que praesupponuntur in aliqua scientia tanquam certissima, sunt principia illius scietiae ex Arist. 1. Post; sed articuli Fidei praesupponuntur tanquam certissimi in Theologia; Theologus enim credit firmiter omnes articulos Fidei tanquam certissimos, nec putat eos indigere probatione; aliter non esset Fidelis, & per consequens non esset Theologus, quia Theologia non durat in infideli, vt infra ostendemus; erge omnes articuli Fidei sunt principia Theologiae

133

S Dices, Haereticus non praesupponit aliquos articulos Fidei, quia illos negat; ergo articuli Fidei non sunt principia Theologiae: nam principia ab omnibus debent praesupponi tanquam certa.

134

Resp. neg. consequentiam; & ad prob. insertam dist. assumptum. Principia debent praesupponi tanquam certa ab omnibus habentibus. lumen, quo cognoscantur, conc;non habentibus tale lumen, neg. Haeretici ergo non praesupponunt aliquos articulos Fidei, quia amiserunt lumen Fidei, quo cognoscuntur, sicuti idiotae, quia non habent sufficiens lumen naturale, ideo negant plura principia naturalia, praesertim Mathematica.

135

I0 Prob. 3. Si articuli Fidei non essent principia Theologiae sequeretur, quod in Theologia nulla essent principia, & sic daretur facultas adeo nobilis sine principiis, sed hoc est absurdum aeque, ac ri diculum; ergo articuli Fidei sunt, principia Theologiae. Prob. maior. Si aliqua sunt principia in Theologia, vel sunt propositiones naturales, vel supernaturales? non primum; quia propositiones naturales nequeunt esse principia conclusionis supernaturalis; aliter daretur reffectus superior, & nobilior sua causa. Tum. quia, cum principia sint magis certa, & infallibi lia, quam conclusiones; propositiones naturales

136

essent magis certae, & infallibiles, quam propositiones supernaturales; & sic Deus, qui proferte propositiones supernaturales, esset magis subiectus errori, falsitati, & mendacio, quam creatura. quae profert veritates naturales. Si secundum habemus intentum: nam per articulos Fidei nihil aliud intelligimus, nisi quasdam propositiones supernaturales a Deo reuelatas regulantes multas conclusiones Theologicas; ergo, si inTheologia propositiones supernaturales sut ipsius principia, articuli Fidei sunt principia Theologiae. Prob. minor: nam quaelibet scientia habet, regulare suas conclusiones per certaprincipia, & quo nobilior est scientia, eo altiora habet principia, vt patet de Metaphysica, quae habet altiora principia, quam aliae scientiae naturales; cum enim a principiis habeatur certitudoscientiae, & regula veritatis, si scientia careret. ptineipijscareret pariter certitudine, & verita. teysed Theologia est dignior, & certior omnibus scientiis naturalibus, vt ostendimus in supQuaest; ergo debet habere certiora, & infallibi diora principia; aliter esset sine regula certitudi nis, & veritatis, quod repugnat superius dictis

137

I Dices cum nostro Tolet, hanc rationem valere tantum contra Aureolum negantem absolute articulos Fidei esse principia Theologiae; mone tamen contra admittentes vnum principium Theologiae intrans demonstrationem se cundum virtutem, scilicet: Tota Scriptura est a¬ Deo reuelata; & duo principia intrantia demonstrationem secundum substantiam, scilicet Articulos Trinitatis, & Incarnationis.

138

Resp. hanc rationem militate contra omnes, & prob. sic. Eadem ratione, qua excluduntur aliqui articuli a ratione principij, debent etiam excludi omnes; ergo eadem ratione, qua admittuntur aliqui, debent etiam admitti omnes, oppositorum enim eadem est ratio. Probio antecedens. Ideo excluduntur aliqui, quia ( veait Tolet.) possunt probari a priori; sed, quod scriptura sit reuelata potest probari ex eo, quod Deus sit prima Veritas supernaturalis, a quadebent descendere veritates supernaturales; sicuti ex eo, quod sit prima Veritas naturalis, ab ipsa descendunt veritates naturales; quemad modum quod sit prima Veritas, potest probari a priori ex eo, quod sit prima Entitas, vt videbimus in Tract. de Veritate Dei. Praeterea Articulus Trinitatis a priori, saltem conuincenter, si non demonstratiue probatur per fecunditatem Diuinae Essentiae, quae se debet communicare ad intra per intellectum, & voluntatem, quae sunt potentiae immanentes propriae naturae intellectuali perfectissimae; & ideo simpliciter fecundae; quia fecunditas dicit perfectionem simpliciter, vt videbimus in Tract. de Trinit. q. 1. Et sic Articulus Incarnationis potest a priori probari per Diuinam Bonitatem, quae, cum sit, simpliciter infinita, est diffusiua sui non solum ad intra, sed etiam ad extra, vt videbimus in jsent; ergo eadem ratione, qua excluduntur aliqui articuli Fidei, excludunt ar omnes, & ideo praedicta ratio militat contra omnes. Tum quia falsum est omnes conclusiones Theologicas reduci ad Articulum Trinitatis, & Incarnationis: nam totus Tractatus de Deo Vno, non reducitur ad Tractatum de Trinitate, & Incarnationes cum potius isti reducantur ad illum; quia vnitas Naturae Diuinae vocatur a SS. PP. radix, & fontana totius Trinitatis, resolutio autem in prius. sit in radicem, & fontem, vt patet. Idem dicendum est de pluribus alijs Tractatibus, vt de Deo Creatore, de Beatitudine, de Ultimo Fine; ergo darentur in Theologia plurimae conclusiones sine regula certitudinis, & veritatis

139

I2. Obiicies 1. Nulla scientia ordinatur ad probanda sua principia, sed illa supponit ex 1. Post, sed Theologia ordinatur ad probandos articulos Fidei; ergo articuli Fidei non sunt principia Theologiae, Maior est Arist; & communiter admittitur; hinc Fundatiss. Doct. ait, quod principia Perspectiuae sunt conclusiones Geometriae non ob aliam rationem, nisi quia illaquae probantur in aliqua scientia, sunt conclusiones illius scientiae, & illa, per quae alia probantur, sunt principia; ergo nulla scientia ordina tur ad probanda sua principia, sed illa supponit. Prob. minor 1;quia I. Pet. 3. de Theologis dicitur: Semper debemus esse parati ad satisfaciens dum omni poscenti, & reddere rationem de ea, quae in nobis est, Fide: & Beatiss. Doct, Aug. vbi supra ait, "Theologia est, qua Fides saluberrima gignitur nutritur, atque defenditur". Et I. de Trinit. c. 4. Omnes, quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate, quae Deus est, Diuinorum librorum. veterum, & nouorum Catholici tractatores haec intendunt secundum scripturas docere, quod Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus unius eiusdem substantiae inseparabili aequalitate Diumam insimulent Vnitatem. Patet autem, quod Vnitas, & Trinitas sunt duo principaliores Articuli Fidei; ergo ex Apostelo, & S8.PP. Theologia ordinatur ad docendos, & probandos Articulos Fidei. 2. Apost. 1. Cor. 15. per resurrectionem ChristiDomini, quae est vnus Articulus, probat resurrectionem nostram, quae est alter Articulus; patet autem, quod resurrectio Christi est causa resurrectionis nostrae; & per consequens, quod talis probatio est a priori. 3. quia Theologia, vi supra ostensum est, ordinatur ad impugnanda mendacia falsorum pseudo-Philosophorum, qui sunt Haeretici negantes aliquem Articulum Fideinon potest autem impugnare Haereticos; nisi probando Articulos Fidei, quos negant, ergo Theologia ordinatur ad probandos Articulos Fidei: & per consequens Articuli Fidei non sunt, principia Theologiae.

140

Resp. dist. maiorem. Nulla scientia ordinatur ad probanda sua principia primario, concasecundario, neg; quaelibet enim scientia primario ordinatur ad contemplationem veritatum relucentium in suo objecto, quae contemplatioest finis primarius ipsius; attamen, quia istae veritates ab insipientibus sophismatum, & falsitatum vmbris possunt obscurari, ideo secundario ordinatur ad dissipandas has vmbras; propterea ait Apostolus Ep. ad Tit. Vt potens sis exhortare in doctrina sana, & eos, qui contradicunt arguere. Et haec est vniuersalis lex nature, vt quaecunque res primario ordinetur ad esse, & secunda rio ad conseruationem ipsius esse. Dist. igitur eodem modo minor, Theologia ordinatur primario ad probandos Articulos Fidei, nege primario enim ordinetur ad inferendas conclusiones ex Articulis Fidei, vt perueniat ad cognitionem, & amorem Dei; Secundario, conc; ordinatur enim ad conseruationem sui, quae non potest esse nisi impugnando Haereticos conantes eam euertere, & probando sua principia, quibus firmiter innixa, & suffulta consistit. Et porro innegabilis haec doctrina videtur; cum enim inscholis sint diuersae sententiae deducte ex diuere sis principiis, tenetur vnaquaeque illarum contra alteram sua probare principia, vt suam defendat sentetiam; ergo scientia ordinatur etiam secundario ad probanda sua principia. Ad probmaioris patet ex dictis, quomodo intelligent dus sit Philosophus, scilicet quod nulla scientia primario ordinatur ad probanda sua principia, non tamen quod non possit ordinari; supposito, quod aliquis nitatur ea improbare, & euertere. Ad B. Doct. dicitur, quod licet Articuli Fidei, prout inferuntur, non sint principia conclusionis, sed potius effectus, seu ipsamet conclusioe principiata ex praemissis: non tamen tollitur: quod sint principia Theologiae. Hic autem loquimur de principiis scientiae, non conclusionum; quanuis enim, prout inferuntur, non sint principia conclusionis; sunt tamen principiascientiae. Ad omnes prob. minoris dicitur, quod Theologia probat Articulos Fidei contra Haereticos, in quibus non est Theologia, nec lumen supernaturale. Unde sicuti, si quis rudis non haberet tantum luminis naturalis, quantum requiritur ad cognoscendum hoc principium naturale: Omne graut tendit deorsum, posset Philosophus illud probare per aliud principium magis notum, scilicet: Omne mobile tendit ad suum centrum, nec tamen tollitur per hoc, quod illud sit verum principium naturale. Ita a pari¬

141

I3 Obiicies 2. Implicat, quod principia alicuius scientiae possint probari; sed Articulo Fidei probantur in Theologia; ergo non sunt illius principia: minor patet ex dictis. Probatur maior. Repugnat principio, vt principium formaliter est, oriri, & sequi ex alio, quia principium formaliter, vt principium, est illud, ex quo oritur, & sequitur aliud; quod autem oritur, & sequitur ex alio, est formaliter principiatum quod est oppositum principio, sed, quod probatur, oritur, & sequitur ex alio; ergo implicat, quod principia alicuius scientiae possint probari,

142

Confir. Nulla scientia quaerit aliquod de suis principiis, sed illa praesupponit; sed Theologia multa inquirit de Articulis Fidei; ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologie

143

Resp. ad arg. neg. maiorem. Ad prob. dist. maior. Repugnat principio, vt principium scientiae oriri ex alio secundum eandem rationem, cone; secundum diuersam, neg: nam, vt dictum est, Cain, qui fuit principium plurium filiorum, portus fuit ex Adam, & ortus fuit ex Adam, veprincipium, quia ab illo traxit virtutem generatiuam; (non enim illam acquisiuit a Filijs) perquam constitutus fuit principium illorum. Ita in casu vnus Articulus ita probatur ex alio a priori, vt etiam ille, qui probatur, cum ex eo dependeant plures veritates deducibiles, sit principium, & deducatur, vt principium Theologiae. Cum autem additur, quod principium est illud, ex quo oritur aliud, pariter dist; & non oritur ex alio: adhuc subdistinguitur; si sit principium primum simpliciter in omni genere, conca si sit principium tantum primum in vno genere, & non in omni genere, neg. Imo de ratione. principij primi tantum in vno genere, & non in omni genere est ita esse principium alterius, vt sit principiatum ab altero; aliter esset pri¬ anum in omni genere, non in vno genere tatum, Cum igitur Articuli Fidei sint principia primain vno genere tantum, ideo ita sunt principia plurium conclusionum, vt eis conueniat esse conclusiones respectu alterius principij a quo inferuntur a priori¬

144

Ad confdist, maior. Nul la scientia quaerit: de suis principiis dubitando de illorum veritate, conci probando, & defendendo illorum veritatem contra insensatos, quibus non est intellectus illorum, neg. Hoc secundo modo quaerit etiam Theologia, sicuti quaelibet alia scientiade suis principijs.

145

14 Obiicies 3. Principia scientiae sunt propositiones per se notae; sed Articuli Fidei non sunt per se noti; ergo non sunt principia Theologiae, Maior patet, idem enim est principium, & propositio per se nota; prob. minor. Articulis Fidei sunt noti tantum per Fidem; ergo non sunt noti per se, quia esse noto per aliud opponitur esse notum per se.

146

Cons. Repugnat, quod conclusio sit magis nota, quam principia; notitia enim conclusionis. causatur a notitia principiorum; sed notitia conclusionis Theologicae habetur per discursum humanum, notitia vero Articulorum habetur persolam Fidem; constat autem, quod notitia per discursum est maior notitia habita per Fide; ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologie

147

Respondetur ad argumentum distinguendo maiorem. Principia scientiae euidentis, quaeprocedit sub lumine claro, coc: principia scientie menidentis, quae procedit sub lumine obscuro, neg. Vel ex Fundatiss. Doct in prolp. 1. princip. 2. g. 1. art. 2, principia scientiae subalternatae debent esse nota in scientia subalternata, negi in subala ternante, conc: nam principia Perspectiuae sunt nota in Geometria, cui Perspectiua subalternatur. Quanuis aute nostra Theologia non sit proprie subalternata Theologiae Beatoru; attamen habet similitudinem cum scientia subalternata, vt videbimus q. 3. art. 8. Sed de hoc art sequenti erit sermo.

148

Ad conf.dist. minor. Conclusio Theologiea habetur per discursum humanum incuideter coneludente sub lumine obscuro, conc; cuidens ter sub lumine claro, neg. Esse igitur per se notum procedit a lumine euidenti, vt dicemus in seq. artic.

149

15. Obiicies 4. Non omnia, quae tractantur in Theologia, resoluuntur in Articulos Fidei: ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologiae. Prob. antecedens: nam Theologia vtitur pluribus conclusionibus naturalibus, vel ad probanda sua principia, vel ad probandas suas conclusiones; sed conclusiones naturales non resoluuntur in Articulos Fidei, quia effectus naturalis non potest resolui in causam supernaturalem; ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologiae Respondet Fundatiss. Doct. in 2, sent. dist. 1. p. 1. q. 2art. 3. 8. Tertia via prope fine, illas conclusiones non esse proprias Theologie, sed scientiarum naturalium Theologiae famulantium; per hoc tamen non tollitur, quod Articuli Fidei sint principia Theologiae; sicut, quanuis in Philosophia sint multae conclusiones probabiles, & opinabiles; que non possunt resolui in eius principia necessaria, & infallibilia, non tollitur, quod illius principia sint vera principia.

150

I6. Obiicies 5. Si vnus Articulus probatus per alium Articulum esset principium Theologiae, sequeretur, quod eidem conclusioni assentiremur per duplicem habitum dinersum, quia Articulo deducto assentiremur per discursum, quatenus deducitur; & per Fidem sine discursu quatenus creditur, sed hoc repugnat, diuersorum enim habituum, diuersi sunt actus, & diuersa objecta; ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologiae

151

Resp. dist. maiorem. Eidem conclusionis assentiremur per diuersum habitum secundum diuersam rationem, conc, secundum eandem, neg. Ad eius prob. inserta dist. assumptum. Diuersorum habituum sunt diuersi actus formales, & rationes objectiuae virtualiter diuersae, concrealiter, neg; quia de eodem objecto reali secudum. rationes diuersas virtualiter possunt esse, nedum diuersi habitus, sed etiam diuersae potentiae; vt de eadem re, quatenus bona, est voluntas, quatenus vera, est intellectus, Sic de hac propositione: Terra est rotunda: est Philosophia, & Mathematica:

152

17. Obijcies 6. ex Arist. 1. Top. "Principia habent Fidem per seipsa"; sed Articuli Fidei habent Fidem per Ecclesiam, seu per auctoritatem Ecclesiae; propterea Beatiss. Doct. Aug. contra Ep.¬ Fundam. c. 2. ait: "Ego Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae Catholicae commueret Auctoritas"; ergo Articuli Fidei non sunt principia Theologiae.

153

Resp. dist. maiorem. Principia habent Fidem per seipsa ita, vt non possint ostendi per aliud, neg; ita, vt non egeant ostendi, & probari habenti intellectum illustratum lumine Fidei, conc. Ad minorem pariter dist. Articuli Fidei habent Fidem per auctoritatem Ecclesiae, tanquam per conditionem necessario concurrentem ad propositionem, & explicationem illorum, conc; tanquam per principium necessario exigitum probatiuum illorum, nege Propterea Beatiss. Doct. ait se Euangelio non crediturum fuisse, nisi Ecclesiae moueret auctoritas, quia Ecclesiae auctoritas necessario exigitur ad illos proponendos, declarandos, & explicandos, non autem taquam principium necessario exigitum ad probationem illorum; patet enim, quod auctoritas Ecclesiae non est causa Articulorum Fidei, sed est numeranda inter Articulos Fidei: reuelatum enim est a Christo Domino D. Petro; in Ecclesia remansuram auctoritatem per¬ petuam ligandi, & soluendi, quod nedum intelligitur de solutione a peccatis in foro conscientiae, sed etiam de solutione dubiorum in foro fori contra Articulos Fidei allatorum ab Haereticis. Sed de hoc alibi.

154

IS Colligitur cum nostro Ger; Articulos Fidei, sicuti dicuntur principia Theologiae, ita esse dicendos Petitiones; Suppositiones, & Dignitates, Ianuas, & Ostia, per quae ingredimur ad scientiam Diuinam: nam Petitio est illa, quae petitur a Discipulo, Vt ex illa deducat suas coclusiones; & quae contrariatur opinioni, ac dubic Discentis: supposituo, quae praesupponitur tanquam vera; Dignitas, quam necessario debet. habere Discens, vt ex illa regulet suas conclusiones; sed Articuli Fidei sunt huiusmodi, vt patet discurrenti; ergo dicendi sunt Petitiones, Suppositiones, ac Dignitates.

155

Neque obstat, quod Aristot. definiens Dignitates illis tribuat cuidentiam; nam Arist; qui non cognonit hanc Diuinam Scientiam, locutus est tantum de Dignitatibus scientiarum naturalium, quibus conuenit euidentia. Caeterum sicut Dignitas naturalis est cuidens, ita Dignitas supernaturalis est ineuidens; nec est congruum quod Theologia, quae est Dignior scientiis naturalibus, careat suis Dignmtatibus, quibus abundant scientiae minus dignae.

Articulus 3

156

ART. III. An lumen Theologicum sit medium inter duo lumina Gloriae; & Fidei, & in ipso sint per se noti Articuli Fidei euidenter: Ubi anTheologia nostra sit euidens?

157

Voniam nulla cognitio sit sine lumine, P objectum enim non cognoscitur, nisi manifestetur; & omnis manifestatio lumenest iuxta Apost; ideo postquam egimus de obiecto Theologiae, & de primis veritatibus, quae relucent in ipso; agendum est de lumine, quo ititur.

158

I Ex resolutione huius difficultatis pendet. decisio duarum aliarum controuersiarum, quarum 1. est; An Articuli Fidei sint per se notiedato enim, quod Theologia vtatur lumine claro distincto a lumine Fidei, & Gloriae; sequitur, quod in illo veritates Fidei sint euidenter cognitae; & perconsequens sint per se notae. 2. est; An Theologiasit scientia proprie dicta? de qua inferius. Interim principale intentum, & primam controuersiam ex illo ortam hic tantum dissoluemus.

159

Prima sententia est Henric. Quodl. 12. q. 2. dicentis, lumen Theologicum esse lumen medium inter lumen Fidei, & lumen Gloriae; quod lumen, licet non sit ita clarum, sicut lumen Gloriae, est tamen ita clarum respectu luminis Fidei, Vt sit sufficiens ad hoc, vt Articuli Fidei in illo sint per se noti: & per consequens ad hoc, vtTheologia sit vere, & proprie scientia. Addit, hoc lumen non infundi omnibus Fidelibus, sed solis Doctoribus, vt valeant Fidem defendere, & explicare

160

Secuda sentetia est nostri Iacobi de Appamij: apud nostrum Tolet. hic q. 2. prol. art. 33 & 4. S. Quarta vero ponit; dicentis: Articulos Fidei esset per se notos, non quidem in lumine naturali, aut medio inter lumen Gloriae; & Fidei, sed in ipso lumine Fidei, quia sicut Beatus in Patria habet duplicem cognitionem, matutinam, qua videt Creaturas in Diuma Essentia, & vespertinam, qua eas videt in proprio genere; & sicut cognitio vea spertina respectu cognitionis matutinae est imperfecta, & quasi obscura, cognitio vero matuuna est perfectissima, & clarissima; ita Fidelis in viahabet duplicem cognitionem de Articulis Fidei: unam naturalem per lumen naturale, & haec est imperfecta, obscura, & aenigmatica; & de hac contendit intelligi Scripturas, & PP. auctoritates, quae Fidei tribuunt obscuritatem, alteram supernaturalem, qua cognoscuntur Articuli per lumen Fidei, Et haec est perfecta, clara, & in ipsa Articuli Fidei sunt per se noti; ex quo sequitur, Theologiam esse veram scientiam. Haec sentenatia tenetur dicere, Fidem esse cuidentem, de quo suo loco.

161

Tertia sententia est Francisci de Marchia q. 3. prol. art. 1. dicentis, lumen Theologicum esse lumen naturale, in quo sunt per se noti Articuli Fidei; vel per quod ex per se notis deducuntur;, & notificantur:

162

Quarta sententia docet, lumen Theologicum esse lumen Fidei, quatenus ad modum illatiuum extenditur; & propterea Articulos Fidei non esse per se notos, seu cuidenter cognitosanec Theologiam esse euidentem. Ita B. Docta degid.p. 1. prol. princip. 2. q. 1. art. 2. in corp& p. aprincip. 1. q. 1, & p. 3. q. 1, & Quodl. 3. q. 2, & in asentdist. 21. q. 1. art. 1. dub. 2. iat; vbi, nostrum scire Theologicum, vocat audire, & credere; & in Opusc. de Art. Fidei fol. 17. col. 23 vbi non admittit nisi triplex lumen; scilicet naturale, Fidei, & Gloriae; quod etiam docet D. Tho. 1. p. q. 106. art. 1. ad 2. Eadem sententiam sequuntur ex nostris Greg. q. 1. prol. art. 4. conc. 1; Ger. q. 3. prol. arta. Pranc, a Christo q. 1. prol, conc. 3. Putean. p. 1. art. ae. q. 2: & inclinat Argent. q. 2. prol art. 1. & fere omnes Theologi; pro cuius decisione.

163

Duo tanqua certa supponenda sunt. Primum est, quod Fides formaliter sumpta est tanum de non apparentibus: sic enum eam definit. Apostolus Haebr. 11. dicens: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium, super quod Beatiss. Doct. Aug. 13. de Trins c. 3. ait: Quod credere iubemur, videre non possumus; & D. Greg. in Dial. Veraciter dicitur credere, quod non valet videri, Hoc docent concorditera SS.PPi in hoc enim distinguitur Fides a scientias quod Fides est de non visis non apparentibus; & iideo obscuritatem, & ineuidentiam importat; scientia vero est de visis, & apparetibus; & ideo formaliter non importat cuidentiam, & claritatem

164

Nec valet, quod dicit Iacobus, scilicet Fidem importare obscuritatem ratione cognitionis naturalis, quae imperfecte, & obscure cognoscit mysteria Fidei; quae tamen ab ipsa Fide clare cognoscuntur. Non valet, inquam; nam, vtait Tolet, hac ratione etiam Visio Beata posset dici obscura, & aenigmatica, scilicet ratione cognitionis naturalis Vespertinae, quae imperfecte, & obscure cognoscit Deum, Apostolus autem non vocat Visionem Beatam obscuram, & aenigma. ticam ratione cognitionis naturalis, quae illi annectitur, sed claram, & facialem; cognitionem autem per Fidem obscuram, & aenigmaticam: Nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem. Tum quia si Fides esset obscura ratione cognitionis naturalis annexae, esset obscura tantum materialiter, non autem formalitem & secundum se; Tum quia hic est communis sensus Diuinarum fcripturarum, Ecclesiae SS.p& DD,vt videbimus in a, senttract. de Fide.

165

. Secundum supponendum est; quod ad hoc, vt aliquod cognoscatur sine discursu; & cognoscatur illatiue cum discursu, non est necesse, quod dentur duo lumina; quia habitus primorum principiorum naturalium cognoscit sine discursu; & scientia cognoscit cum discursu easdem veritates; & tamennon dantur duo lumina naturalia, vnum deseruiens scientiae, & alterum habitui primorum principiorum, sed vnum, & idem lumen modificatum deseruit vtrique; sicuti per vnum lumen corporale videtur coloratum in se ipso, & in speculo. Igitur cum Fides se habeat, vehabitus primorum principiorum supernaturalium, & Theologia, vt scientia supernaturalis, veinfra videbimus φ. 3. art. 2,vnum, & idem lumen utrique sufficiet. Praeterea sicuti ex eo, quod Beatus videat Diuinam Essentiam per se ipsam, & Diuina Attributa, ac Creaturas per Diuinam Essentiam, vt per causam, non sequitur dari duo lumina Gloriae; ita a pari. His suppositis

166

Vnica conclusio. Lumen, quo vtitur Theologia, est lumen Fidei obscurum, aenigmaticum. & propterea nec Theologia est euides, nec eius principia sunt euidenter nota. Probatur ex Beaise. Doct, Aug. cotra Ep. Fundam. c. 14. Ego Fidem Catholicam profiteor; & per illam me ad certam. scientiam peruenturum esse praesumo; Sed non potest perueniri ad Theologiam per Fidem, nisit tanquam per lumen manifestans articulos, qui sunt eius principia; ergo Theologia ex Beatisss Doct. vtitur lumine Fidei. Tum quia 13. de Trinubi supra: Quod credere iubemur; videre non possumus; sed principia Theologiae, vtpote propositiones reuelatas, iubemur credere, & de his agit Theologia; ergo illas videre non possumus; ergo Theologia procedit sub lumine obscuro, non claro; aliter eas posset videre. 4 Prima pars conclusionis; quod scilicet Iumen Theologicum sit lumen Fidei obscurum. prob. 1. ex Fundatiss. Doct. ubi supra. Deus, vtAuctor supernaturalis, non cognoscitur, nisi perlumen Fidei, & Gloriae; sed nostra Theologia non cognoscit Deum, vt Auctorem supernaturalem, per lumen Gloriae; ergo per lumen Fidei. Prob. maior: nam Apostolus assignans modos, quibus cognoscitur Deus, vt Auctor superna. turalis, non assignat, nisi modum aenigmaticum in via per Fidem, & facialem, seu clarum in Patria per lumen Gloriae; ergo Deus, vt Auctor sus bernaturalis, non cognoscitur nisi per lumen Fidei, & Gloriae. Minor patet: nam cognoscere per lumen Gloriae est proprium Beatorum, non Viatorum.

167

Cons. Si daretur hoc tertium lumenime¬- dium inter lumen Gloriae, & lumen Fidei, vel esset naturale, vel supernaturale? Non primum quia per lumen naturale cognoscitur Deus, vtAuctor Naturae; & sic cognoscitur a Metaphysica, non a Theologia, vt diximus φ. 1. art. 1. n. 5. Non secundum; quia omnia dona supernaturalia sunt nobis reuelata in Scripturis, vt patet de Gratia, Fide, Spe, & Charitate; Sed in Scripturis, non habetur reuelatio huius luminis; Apostolus enim non reuelauit, nisi lumen Gloriae, & Fidei; ergo non datur hoc tertium lumen¬

168

S Prob. 2. Per idem lumen cognoscuntur. principia, & conclusiones ab habitu primorum principiorum, & a scientia, vt patet in naturalibus; sed principia Theologiae, quae sunt propositiones reuelatae, cognoscuntur a Fide, quae est, habitus primorum principiorum supernaturalium, per lumen obscurum, & incuidens; ergo per idem lumen cognoscuntur conclusiones exijs deductae a Theologia, quae est habitus conclusionum.

169

S Proh. 3. ab inconuenienti. Si lumen Theologicum esset distinctum a lumine Fidei, sequerentur duo absurda. 1. quod habens maius lumen Theologicum haberet minus meritum Fidei: nam ex Beatiss. Doct. Aug. Fides meritum non habet, ubi humana ratio praebet experimentum. & in suppl. contra Iul. lib. 2. c. 94. Oportet etiam promissis bonis exerceri malis; vt augeatur Fidei merces, quae mala praesentia videns pie tolerat; & bona praefentia non videns fideliter, & patienter expectat. 2. sequeretur, quod Fides non esset necessaria ad salutem: nam perfectus Theologus habens claram, & cuidentem cognitionem articulorum Fidei non indigeret Fide ad illis assentiendum: sicuti ad assentiendum huic propositioni: Omnis triangulus habet tres angulos, non est necessaria Fides; quia de ipsa habetur scientia; sed hoc est contra Apost. Heb.6. docente; Sine Fide impossibile est placere Deo: & Beatiss. Doct. 13. de Trin. c. 6. Necessaria est Fides, vt Beatitudinem consequamur; ergo lumen Theologicum est lumen Fidei. Conf. 1. Non sit accessus ad vnum contrarium, nisi per recessum ab altero; unde Aurora (quod est exemplum Henrici) quanto magis accedit ad lucem, tanto magis recedit a tenebris; & tepidum quanto magis accedit ad calidum tanto magis recedit a frigido; ergo quanto magis quis accederet ad claritatem luminis, tanto magis recederet ab obscuritate Fidei, & perconsequens quanto magis esset Theologus, tanto minus esset fidelis; & sic Theologia non roboraret, sed destrueret Fidem.

170

7. Conf. 2. Si daretur hoc tertium lumen, clarum, & cuidens, Theologus firmius, & immobilius adhaereret veritatibus Fidei, quam simplex fidelis omnino rudis, & ignarus; conseques est falsum: nam aliquando simplex Vetula ( vedocet Beatiss. P) multo firmius adhaeret articulis Fidei, quam aliquis consumptus Theologus; ergo & antecedens. Prob. sequela. Ideo Beati immobiliter adhaerent Deo, quia habent lumen Gloriae clarum, & euidens; Viatores vero mobiliter, quia habent lume obscurum, & incuidens: & ita Philosophus adhaeret firmius conclusioninaturali, quia clare; & cuidenter cognoscit, qua quilibet rudis, qui solum per auctoritatem dicentis illam cognoscit; sed Theologus haberet, lumen clarum, & cuidens, in quo articuli Fide: essent cuidenter noti, & simplex Vetula careret. hoc lumine; aiunt enim Aduersarij, quod hoc lumen infunditur a Deo solis Doctoribus ad docendum, & ad confirmandam, ac defendendam Fidem, ergo Doctor Theologus firmius adhaereret rebus Fidei, quam simplex fidelis omnino ignarus.

171

S Conf. 3. Si lumen Theologicum esset clarum, & euidens, non haberet, per quid distingueretur a lumine Glorie, & per consequens Viatores viderent Deum intuitiue, & sic non distinguerentur a Beatis, sed consequens est falsum ergo & antecedens. Prob. maior. Lumen Gloriae; & Theologicum non distinguerentur in ratione generica luminis; quia vtrunque lumen esset; neque ratione supernaturalitatis, quia ytrunque supernaturale, & infusum, neque ratione claritatis, & cuidentiae; quia Vtrunque euidens, & clarum; neque ex eo, quod vnum sit clarius, & aliud minus clarum; quia Christus Dominus, & B. Virgo habent lumen clarius, qua quilibet alius Beatus; & tamen ex eo, quod lumen Beati sit minus clarum, non tollitur, quin sit lumen Gloriae; ergo non haberet, per quid distinguerentur.

172

P Nec potest dici, quod ad Visionem intuitiuam vlterius requiritur praesentia obiecti; & ideo Theologus non habens sibi vnita Diuina Essentiam in ratione objecti Beatifici, quanuis habeat lumen clarum, non tamen videt intuitiue.

173

Nam contra est. Quia de ratione luminis Gloriae est vltimo disponere intellectum ad receptionem Diuinae Essentiae in ratione obiecti Beatifici, vt ostendemus in Tract. de Vis. Beata; potentia autem vitimo disposita ad aliquam formam, semper est cum illa forma; aliter pateretur summam violentiam, ergo, si intellectusTheologi haberet lumen clarum, esset vitimo dispositus ad vnionem cum Diuina Essentia, & per consequens vel esset vnitus cum illa; vel pateretur summam violentiam, quia illi connaturaliter deberetur visio intuitiua; sicut connaturaliter debetur intellectui Beato.

174

IO. Secunda pars conclusionis, quae asserit principia Theologiae, & Theologiam non habere cuidentiam, prob. ex dictis in prob. primae partis: nam quaelibet scientia, & eius principia dicuntur euidentia, quia illustrantur lumine claro, & euidenti: & ideo Visio Beata dicitur clara; & euidens; & principia Theologiae Beatorum. sunt euidenter nota, quia illustrantur lumine. Gloriae, quod est clarum, & euidens; sed lumen Theologicum non est euidens, ergo nec Theologia, nec eius principia, quanuis certissima, sunt, cuidentia.

175

II Lumen igitur, quo vtitur Theologia, est lumen Fidei obscurum, & ineuidens, scilicet firma, & infallibilis reuelatio Dei, cui innituntur Theologia, & Fides, cum hac tantum differencia; quod Fides innititur huic lumini immediate sine discursu; Theologia vero, quatenus est illatiuum vnius ex alio; seu Fides, quatenus hoc lumen manifestat res sine discursu; Theologia vero, quatenus manifestat deductiones, que possunt fieri ex reuelatis per discursum; unde ad summum lumen Fidei, & Theologiae distinguutur virtualiter, vel modaliter, sicut lumen habitus primorum principiorum, & habitus scientifici.

176

I2 Obiicit 1. Henricus. Tres sunt actus intellectus citca Diuinam Essentiam, vt est supernaturaliter attingibilis, scilicet credere, intelligere, & videre; ergo tria erunt lumina correspondentia his tribus actibus; sed lumen Fidei correspondet actui credendi, lumen Gloriae Visioni Beatae; ergo lumen correspondens actui intelligendi cum discursu erit lumen medium interlumen Fidei, & Gloriae.

177

Cons. Beatiss. Doct. Aug. super illud Io: 1. Erat lux vera, ait: Aliud est lumen ad credendum; aliud ad intelligendum. Et super illud Illuminat omnem hominem, habet haec verba: Lux increata. illuminat hominem dupliciter; paruulos quidem lumine Fidei, quo nutriuntur, vt lacte; maiores vero lumine Sapientiae, quo, vt solido cibo, vescantur; ergo lumen Theologicum est diuersum a lumine Fidei.

178

Resp. hoc arg. nimis probare; probat enim esse quinque lumina naturalia, sicut sunt quinque actus naturales eliciti a quinque habitibus intellectus, qui sunt habitus primorum principiorum, Scientia, Sapientia, Prudentia, & Ars; quod nullus Philosophorum vsquehuc dixit. Dist. ergo antecedens: Tres sunt actus intellectus circa Diuinam Essentiam, quorum duo sunt obscuri, & alter euidens, conc; secus neg. antecedens, & consequentia. Sicut enim actui naturali primorum principiorum, & actui deductiuo naturali, quia sunt ambo euidentes, sufsicit vnum lumen naturale; ita actui Fidei, & actui deductiuo Theologico, quia sunt ambo incuidentes sufficit vnum lumen supernaturale obscurum, & incuidens.

179

Ad confresp. illas auctoritates esse omnino adulteratas, & Sanctis. Patrem nihil aliud velle inm illis locis; quam, quod Paruuli, qui hoc non possunt intelligere, credentes perducuntur ad id, quod non vident; quo perducuntur & illi, qui intelligunt: Verba eius tract. 2. sunt haec: Paruult ergo, qui hoc non possunt intelligere, non recedentes a Cruce, & a passione, & resurrectione Christi, in ipsa naui perducuntur ad id, quod non vident; inqua naui perducuntur & illi, qui vident. Ex quibus patet ipsum distinguere tantum Theologia, quam dicit essein solis Sapiet ibus (quos Mone tibus comparat) a Fide, quam dicit, esse in Paruulis; non autem distinguit lumen a lumine.

180

stespondet 2. ToletansL. umen sumi dupliciter: scilicet proprie, & transsate, lumen proprio sumptum est qualitas manifestans obiectum, lumen autem transsate sumptum est ipsa scientia, quae potest dici lumen, quatenus cognoscendo manifestat objectum. Loquitur autem Sanctiss. Doctor de lumine transsate, prout idem est, ac Theologia: quam dicit esse in Maioribus, non in paru ulis.

181

1 Obiicit 2. Quanuis duo contraria non possint stare simul in summo gradu intensionis, attamen possunt stare simul in remisso, vt patet. de tenebra, & luce, quae in remisso simul sunt: fturora enim est quid medium inter lucem, & tenebras participans lucem, & tenebras in vnum: ergo, quanuis lumen Fidei, & Gloriae nequeant staresimul in summo gradu propriae excellentiae, attamen stant simul in remisso, sed simultas luminis Gloriae, & Fidei in gradu remisso est lumen medium inter vtrunque; quod nequit esse, nisi lumen Theologicum; ergo lumen Theologicum est quid medium inter lumen Fidei, & Gloriae

182

stesp. dist. antecedens. Duo contraria ingraduremisso deperdendo gradus illius, a quo recedunt, & acquirendo perfectionem illius, ad quod accedunt, cone; Aurora enim accedens; ad lucem deperdit tenebras, & acquirit spledorem lucis: Et aqua acquirens calorem, deperdit frigus; conseruando perfectionem illius, a quo recedit, neg. antecedens, & consequentia, lumen, enim Theologicum accedens ad lumen Gloriae deperderet gradus obscuritatis Fidei, & per cosequens ipsam Fidem, quae essentialiter obscuritatem importat: & sic Theologia non roboraret. sed minueret Fidem. 14 Obiicit 3. Noster lacobus de Appamijs. Sicut Visio Beata in Patria habet cognitionem naturale; quae est obscura respectu cognitionis Matutinae; ita Viator in via habet cognitionem naturalem Mysteriorum Fidei, quae est obscura respectu cognitionis supernaturalis Fidei; ergo, sicut Visio in Patria gaudet lumine claro, ita Fides in via¬

183

Resp. neg. 2. partem antecedentis, cognitio enim naturalis nedum obscure non cognoscit: Mysteria Fidei, sed penitus ceca est nullo modo, aut clare, aut obscure illa cognoscens; quia nulla est proportio:

184

15. Obiicit 4. Idem. In essentialiter subordinatis, quae competunt inferiori, competunt etiam superiori, sed lumen Fidei est essentialiter subordinatum lumini Gloriae; & subordinat sibi lumen naturale; ergo, quae competunt lumini naturali, competunt etiam lumini Fidei; sed Iumini naturali competit facere principia scientiarum per se nota; ergo & lumini Fidei competit facere principia Theologiae per se nota. Malor patet: nam, quae competunt animae vegetatis quae, quae subordinatur sensitiuae, competunt etia animae sensitiuae; & quae sensitiuae, competunt intellectiuae. Prob. minor. Inferius; & imperfectius subordinatur superiori, & perfectiori; sed lumen naturale est imperfectius, & inferius lumine Fidei, & lumen Fidei lumine Gloris; ergo lumen naturale subordinatur lumini Fidei, & lumen Fidei lumini Glorie.

185

Resp. dist. maior. Quae competunt inferiori formaliter essetialiter, copetunt superiori, concimaterialiter, neg, vt, quia anime vegetatiuae conpetit materialiter educi de potentia materiae. hoc non conuenit animae rationali; & sic concessa minori, & eius probatione, neg. consequentia; quia euidentia non conuenit formaliter essentialiter lumini, quatenus lumen est; aliter omne lumen esset cuidens; quod tamenfalsum est: nam lumen, quo manifestantur propositiones Fidei humanae, est obscurum, & ineuidens; & ideo cuidentia, quae conuenit lumini naturalis quod est inferius, non est necesse, quod conueniat lumini Fidei, quod est superius.

186

I6. Obiicit 5. Idem. Vel lumen Fidei ponitur in nobis, vt reddat principia Theologiae perse nota; vel, vt eliciamus assensum Fidei; vel vtefaciat assensum meritorium? Secundum, & tertium dici non possunt, ergo primum dicendum est. Maior patet: nihil enim aliud excogitari potest. Prob. 1. pars minoris. Lumen ponitur tantum ad videndum, non ad eliciendum assensum; quia Haereticus potest habere assensum circaaliquos Articulos, quos concedit, sine lumine. Fidei: & Puer nutritus in nostra lege adhuc; dum non est baptizatus, potest assentiri Articulis Fidei sine lumine Fidei; ergo lumen non ponitur in nobis, vt eliciamus assensum Fidei. Prob. 2. pars eiusdem minoris. Facere actum meritorium πο non stat simul cum peccato mortali, sed lumen, Fidei stat simul cum peccato mortali; non enim tollitur Fides, & eius lumen per quodeunque peccatum, sed per solam infidelitatem, quae Fidei opponitur; ergo lumen Fidei non ponitur in nobis ad hoc, vt eliciamus actum meritorium.

187

Respondet Toletan; lumen Fidei poni innobis propter assensum Fidei, & propter meritum. Ad prob. primae partis minoris dicit; quod lumen potest dupliciter considerai. 1. vt manifestatio est; & sic datur ad videndum, 2. ve. habitus est; & quia habitus inclinat ad assensum; fideo lumen, quatenus habitus, datur ad assensum. Ad id de Haeretico dicitur, quod circa Articulos, quos credit, habet tantum assensum naturalem, non autem assensum Fidei, qui est supernaturalis; vt infra 7. 4. art. 1. De Puero autem dicitur, quod, vel habet fidem informem; vel, sit non habet, eius assensus est naturalis; & ideo non est assesus Fidei, qui est supernaturalis. Ad prob2. partis dicitur, quod lumen Fidei facit actum. meritorium supposita charitate, quae est necessaria simpliciter ad meritum; quare Fides dicitur initium operis boni; charitas vero perfectio, & complementum.

188

17. Obiicit 6. Franciscus Mayron. Nullus tenetur infallibiliter credere, nisi id, quod est per se notum, vel deductum ex per se notis: sed omnis Catholicus tenetur infallibiliter credere omnes Articulos Fidei, ergo Articuli Fidei vel sunt per se noti, vel saltem deducti exper se notis. Prob. maior. Nulla propositio, quae non est per se nota, vel deducta ex per se notis, est certa infallibiliter; certitudo enim cuius libet propositionis oritur a certitudine principij, a quo deducitur; & sola principia sunt infallibiliter certa, quia a nullo negari possunt; sed nullus tenetur infallibiliter credere propositionem: quae non est infallibiliter certa, cum infallibilitas assensus commensuretur cum infallibilitate propositionis, ergo nullus tenetur infallibiliter credere, nisi id, quod est per se notum, vel deductum ex per se notis. Prob. minor. Omnis Catholicus tenetur infallibiliter credere omne ida cui discredendo fidem amittit; sed discredendo cuilibet Articulo Fidei Fidem amittit; ergo tenetur credere omnes Articulos Fidei.

189

Resp. neg. maiorem. Ad prob. neg. maior; & cum dicitur, quod certitudo oritur a certitudine principiorum, dist; vel per euidentem consequentiam; vel per Fidem dicentis infallibilis, cui repugnat falli, fallere, & mentiri, conc; tantum per euidentem deductionem, neg. Tandem cum subditur, sola principia per se nota esse infallibiliter certa, dist; in ordine naturali, concin ordine supernaturali, negatur; propositiones. enim reuelate a Deo dicente omnino infallibili, sunt simpliciter, & infallibiliter certae, imo maiorem certitudinem habent, quam habeant pro¬ CAPT I positiones naturales per se notae; vt ostendimus q. 1. art. 6.

190

IS Obiicit 7. idem. Nullus credit illi propositioni, quae sibi non constat; sed conclusioTheologica non constat Theologo, nisi per Articulos Fidei, quia conclusio constat ex praemissis; ergo nullus credit conclusioni Theologicae, nisi per Articulos Fidei, sed propter quod vnunquodque tale, & illud magis; ergo, si conclusio Theologica constat per Articulos Fidei, multo magis debent constare Articuli Fidei, sed illud, quod constat, est per se notum; ergo Articuli Fidei sunt per se noti¬

191

Resp. eodem modo dist. maiorem. Nullus credit propositioni, quae sibi non constat, vel per cuidentem deductionem, vel per Fidem infallibilem dicentis, cone; tantum per cuidentem deductionem, neg. Et ita disting. minor. ConclusioTheologica constat per Articulos Fidei, vt requelatos ab infallibili Veritate, cone; ex vi solius ddeductionis, neg. Ad minorem subsumptam.. neg. consequentia, cum enim conclusio Theologica non constet nisi incuidenter, non sequitur; nisi quod illius principia incuidentia sint, conclusio enim mensuratur cum suis principiis. Ad secundam minorem subillatam dist. antecedens. Quod constat lumine naturae, est per se notum, conced; quod constat lumine Diumo obscuro, quod est Diuina reuelatio, neg

192

I9. Obiicit 8. idem. Quilibet tenetur infallibiliter discredere id, quod est per se notum in falsitate; & credere id, quod est per se notum in veritate; sicut tenetur credere probabiliter id, quod est probabiliter notum; sed Articulis cidei non sunt probabiliter noti; aliter Catholicus non teneretur eos credere infallibiliter; sed tantum probabiliter, quod est falsum; nec sunt per se noti in falsitate; aliter Deus falsum reuclasset; ergo sunt per se noti in veritates minor paret: maior prob; quia nostro intellectui potest aliquid proponi tantum vno ex his tribus modis

193

Resp. dist. 2. partem maioris: Quilibet tenetur credere id, quod est per se notum in veritate, vel quod est infallibiliter verum, & certum propter infallibile testimonium dicentis, licet sit obscurum; quia simpliciter reuelatum excedens naturalem cognitionem nostri intellectus, conc; tantum quia est per se notum, & cuidens secundum se, neg. Ad prob. nmaioris patet; quod est insufficiens enumeratio modorum, quibus res potest proponi nostro intellectui; cum possit proponi, vt infallibiliter reuelata, & summe certa excedes tamen nostram cognitionem naturalem, & per consequens, vt per seignota, & incuidens.

194

2O Obiicit 9. Fides est habitus neuter ad verum, & falsum; ergo, nisi Articuli Fidei determinentur ad veritatem per euidentem deductionem, vel notitiam, non erunt certi, & in¬ fallibiles; sed sunt summe certi, ergo sunt euidenter noti¬

195

Resp. dist. maiorem. Fides humana est habitus indifferens ad verum, & falsum, conc; Fides Diuina, negi cum enim homo possit mentiri, & veridice loqui; ideo eius Fides potest esset neutra, & indifferens ad veritatem, & falsitatem; Deus vero, qui necessario verax est, nequit habere Fidem; nisi omnino determinatam ad veritatem.

196

II. Obiicit 10. In propositionibus creditis: non est abire. in infinitu; ergo est deuenire ad vnum primum principium, per quod probentur ceterae propositiones creditae; sed hoc primum principium est per se notum, quia illud est per senotum, quod nequit a priori probari per aliudi, & ex altera parte omnes alij Articuli Fidei deducuntur ex hoc primo, & supremo principio; ergo Articuli Fidei vel sunt per se noti, vel ex per se notis deducti¬

197

Resp. neg. minorem subsumptam. Ad cuius prob. insertam dicitur, quod ad hoc, vt aliquod principium sit per se notum, non sufficit, quod non possit a priori probari per aliud; sed requiritur; quod connexio terminorum illius principij sit nobis cuidens; nequit autem esse euidens, nisi in lumine claro, quia in obscuro clare videri non potest: Cum ergo omnis propositio eredita sit cognita a nobis in lumine Fidei, quod est obscurum, ideo nequit nobis euidenter innotescere, & esse per se nota: Quare Articuli Fidei sunt solum per se noti in lumine Gloriae.

198

a Obiicit vitimo. Est nobis cuidenter per se notum hanc propositionem: Deus est Trinus; esse veram; ergo quilibet Articulus est per se notus. Prob. antecedens. Est cuidenter notum hunc Articulum esse a Deo reuelatum; & de ilsius reuelatione cuidenter nobis constat per effectus supernaturales, & per signa supernaturalia, vt sunt miracula a Deo patrata ad attestationem huius Articuli; sicuti autem signanaturalia faciunt per se notam propositionem naturale ita supernaturalia supernaturalem; ergo seuidenter est per se notum hac propositionem: Deus est Trinus, esse veram. Prob. consequentia. Ex cuidentia veritatis, quae est passio propositiomis, euidenter deducitur praedicatum, quod est, passio subjecti, vt v. 8. Si quis cuidenter cogno¬ scat hanc propositionem: Homo est risibilis, esseveram, euidenter cognoscit, hominem esse risibilem; & risibilitatem conuenire homini ita, vtqui immediate demonstrat veritatem propositionis, ex consequenti etiam demonstrat talem: passionem, in qua fuindatur veritas propositionis, vere conuenire tali subjecto; sed euidenter demonstratur per signa naturalia: Articulos Fidei esse veros; ergo ex consequenti demonstratur praedicatum cuiussibet Articuli conuenire. subjecto; & per consequens omnis Art iculus est, notus euidenter.

199

Respondet Toletan. neg. antecedens: Ad prob, neg. pariter antecedens; nam miracula, & signa supernaturalia non sunt nobis cuidentia, & clare nota, sed tantum credita; & fuerunt nobis a Deo exhibita, vt crederentur, non vt euidenter scirentur. Et ratio est; quia nos non vidimus talia signa, & miracula; sed eorum notitia solum per testimonium Scripturarum ad nos: peruenit. Quapropter ait Christus Dominus: Beati, qui non viderunt, et credideru nt. Illi autem qui praesentes fuerunt talibus miraculis, nec etiam; cuidenter ea cognonerunt, sed obscure; Tum quia si euidenter ea cognonissent, omnes conuersifuissent; nec Christus Dominus exprobrasset incredulitatem Iudaeorum dicens: Si in Tyro, & Sidone facta fuissent haec signa, quae vos videtis, egissent paenitentiam: nam veritati euidenter notae. nullus potest dissentire; vt habet Philosophus; & ex Boctio propositio per se nota est illa, quam quilibet auditam probat, quam nullus potest negare; patet autem, quod Iudaei multa opera Christi miraculosa attribuebant Daemonum potestati; vt ejectio Spiritus maligni ab obsesso: Tum: quia illa opera mitaculosa, vt pote supernaturalia, non poterant clare, & euidenter videri perintellectum, & lumen naturale; ergo no fuerunt: euidenter nobis demonstrata; aliter debuisset: Deus infundere lumen supernaturale, clarum, & cuidens, per quod cognoscerentur euidenter Iudaei autem remanserunt increduli, ideo non habuerunt lumen clarum, nec lumen obscurum Fidei; nobis vero, qui ea constanter credimus, & confitemur tanquam certissima, infusum est lumen supernaturale, non quidem clarum, quia hoc Fidem cuacuaret, vt dictum est, sed obscurum, vt Fides conseruetur

PrevBack to TopNext