Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 5
Vperest tandem agendum de objecto secudario Visionis beatae, quod est creatura siue possibis lis, siue futura, vel existens, vt diximus in sup. q. art. 1, quae creatura eminenter, non formaliter in Deo continetur. Igitur.
Articulus 1
ART. An Beatus possit comprebendere Deum, & cognoscere Creaturas possihilese Vo queruntur in tu, scilicet an Beatus Ppossit comprehendere Deum, & anpossit cognoscere omnes creaturas possibiles: quae duo iungimus eo, quia vnum est ratio alterius; si enim posset videre omnes creaturas possibiles, posset ipsum Deum comprehendere, vevidebimus.
2 Comprehesio igitur duplex est, alia propria, quam vna res dicitur continere aliam adaequate secundum omnem sui partem, vt locus dicitur proprie comprehendere locatum; alia impropria, qua vna res dicitur continere aliam tantum secundum aliquam partem, vt currentes. in stadio dicuntur terminum comprehendere, quando attingunt terminum, licet ipsum non attingant secundum omnem partem. Hinc Apost. I. Con. 9. ait: Sic currite, ot comprehendatis. Quod dicitur de comprehensione materiali dicendum est de compraehensione spirituali, quae dicitur transsate, e ducta metaphora a comprehensione. corporali. Comprehensio igitur intellectualis alia est impropria, & est quado cognoscitur aliquod obiectum firmiter, & immobiliter illud possi dendo, vt Beati immobiliter videntes Deum; di cuntur Comprehensores. Alia est propria, & est, quando videtur obiectum secundum omneill ud, quod est in illo quocunque modo, scilicet, siue formaliter, siue eminenter, siue virtualiter, siue absolute, sine relat iue; Hinc Beatiss. P. Aug. Ep. 112. ad Paulinam c. 8. distinguens cognitionem intuitiuam a comprehesiua ait: Aliud est videre, aliud totum videndo comprehender ex & postea definiens comprehensionem subdit: Totum comprehenditur videndo, quod ita videtur, vt nihil lateat videntem.
Modo dubium est, ancomprehensio possit. aliqualiter competere creaturae ita, vt creatura superior valeat comprehendere inferiorem, ut v.8. Angelus supremus Angelum infimum, muscam, formicam & ce¬
Hac in re plures Thomistae, quibus etiam adhaeret noster Lafosse de Vis. q. 4. c. 1. 8. 1, aibitrantur cognitionem comprehensiua posse, imo de facto conuenire creature; & hoc, quia Dhomas asserit Angelum supremum comprehederes inferiorem, non aduertentes, quod probabilius est; ipsum loqui de comprehensione lato modo sus pta, vt constabit ex rationibus infra adducendis etiam ex eius doctrina. Igitur.
4 Dicendum comprehensionem nulli creaturae posse competere. Prob. 1. Ita se habet supremum Agens in ordine ad actiones immanentes, sicut supremum Agens in ordine ad actiones transcuntes; sed datur aliqua actio tranfiens, quae ita est propria supremi Agentis, vt nullo modo possit competere creaturae; ergo debet dari aliqua actio immanens ita propria supremiAgentis immanenter, vt nulli possit competere creaturae; sed haec nequit esse nisi comprehensio: ergo comprehensio repugnat creaturae. Maior patet: nam sicuti supremum Agens transcunter specificatur ab actione suprema transcunte, ita supremum Agens immanenter specificatur ab actione suprema immanente. Prob. min. 1. Actio principalis creatiua ita conuenit supremo Agenti transeunter, vt nequeat comPetere creaturae. 2. Actio specificatiua suprem. Agentis transeunter debet esse eiusdem speciei, & ordinis cum suo, principio specificato; sed ratio supremi Agentis, quae est principium specificatum ab actione suprema illius, nequit connenire creaturae, cui nequit conuenire esse primum Agens, quia repugnat esse primum Ens ergo ei nequit conuenire actio suprema ilIius specificatiua
Conf. Esse principium superintellectuale excellens omnes substantias intellectuales itaeonuenit Deo, vt repugnet cuicunque creature; sed prout est principium formaliter excedens omnia principia, debet habere aliquam actionem excedentem omnes actiones aliorum principiorum, principium enim dicitur in ordine ad actionem; ergo esse principium superintelle ctuade importat aliquam actionem illi propriam incommunicabilem alijs principiis intellectualibus inferioribus; sed haec actio debet esse perfectissima, sicuti perfectissimum est principium, & actio perfectior inter cognitiones est comprehensio, vt omnes communiter fatentur; ergo comprehensio repugnat creaturae.
S Si dicatur, quod, licet comprehesio obies cti perfectissimi, quod est Deus, quae est perfectissima comprehensio, sit propria Dei, & incommunicabilis creaturae, non tamen comprehensio objecti imperfectissimi, vt est formicat quae est comprehensio imperfectissima.
Contra est, nam actio principalis creatiua nequit communicari creaturae nedum respectu obiecti perfectissimi, quod est perfectissima creatura, sed etiam nec respectu objecti imperfectissimi, quod est formica; vnde creature repugnat creare etia formicam; & ratio est, quia creatio formaliter habet pro objecto Ens creabile, vt sic, quod aute tedat in tale ens, hoc omnino materialiter se habet; quatenus ratioEutis, vt sic, reperitur in tali ente imperfecto, & ideo per se potest tende re etiam in ens perfectissimum, in quo reperitur pariter ratio Entis creabilis, vt sic, quae est specificatiua actionis creatiuae; ergo a pari, quod cognitio comprehensiua tendat in objectum imperfectissimum, de materiali se habet, quatenus in illo reperitur cognoscibilitas omnibus modis, quae est ratio formalis specificatiua cognitionis comprehensiuae, & cum haec ratio cognoscibilitatis omnibus modis reperiatur etiam in objecto perfectissimo, quod est Deus, ideo si cognitio comprehensiua esset formaliter increatura, posset etiam comprehendere Deum; Ex quo manet fortius probata veritas nostrae sententiae.
6 Tandem prob. sic. Cognitio comprehensiua est cognitio rei omnibus modis, quibus cognoscibilis est, vt dicitur in eius definitione, scidicet est cognitio omnium eorum, quae sunt inilla re siue formaliter, siue virtualiter, siue absolute, siue relatiue; sed in qualibet creatura etiam minima sunt modi infiniti saltem virtualiter, quia illa creatura est dissimilis infinitis creaturis possibilibus specie diuersis, & est similis infinitis possibilibus eiusdem speciei, quae relationes similitudinis, & dissimilitudinis sunt tantum virtualiter in ipsa creatura, quatenus possunt, actu formaliter poni, sicut possunt poni termini earum, qui sunt possibiles; ergo ad comprehensionem creaturae etiam minimae requiritur infinitas cognitionis, sed haec est propria solius Deis ergo & comprehensio.
V Dices. Si Formica esset incomprehensibilis a creatura, incomprehensibilitas non esset Atrributum proprium Dei, sed hoc est falsum; ergo & illud
Resp; quod sicuti simplicitas duplex est, alia perfectionis, alia imperfectionis, vt est simplicitas puncti; ita incomprehensibilitas alia est importans omnem per fectionem purissimam & hanc dicimus esse Attributum Dei; alia coniuncta cum imperfectionibus creaturae, & haec non est Attributum Dei, sed creaturae. Vid.de Simpli c. Dei art. vit.
S Superest soluendum aliud dubium, quod mouerunt quidam Recentiores, an scilicet ad rationem comprehensionis requiratur cognitiorei intensiua, quantum intendi potest, an vero fufficiat, cognitio extensiua omnium, quaesunt in objecto:
Aliqui Thomisiae, inter quos refertur Godo7. 3. p. de Scient. Christi; vbi quaerit, an Christus per scientiam infusam comprehendat Deum, vt saluent, quod, etiansi cognoscantur omnes creaturae possibiles, non sequatur comprehensioDei, volunt, quod ad hoc, vt comprehendatur Deus, non sufficiat videre omnia illa, quae sunt, formaliter, & eminenter in Deo, sed amplius requiri, quod videatur intensiue Diuina Essentia, quantum est visibilis, & quia est visibilis intensiue infinite, ideo nequit comprehendi a creatura etiam vidente omnia illa, quae sunt, inipsa extensiue, quia creatura nequit habere cognitionem intensiue infinitame
S Verum satius dicendum, quod ad rationem comprehensionis non sufficit intensio infinita, & quod ex eo, quod videantur extensiue omnia illa, quae sunt in Diuina Essentia, necessario videatur Essentia infinite intensiue¬
Ratio primi est: nam quanuis Deus perscientiam visionis intensione infinita penetret. creaturas futuras, attamen non sequitur, quod per scientiam visionis compre hendat seipsum, quia non cognoscit seipsum omnibus modis. quibus cognoscibilis est; non enim cognoscit: seipsum, quatenus continet creaturas possibiles, aut quatenus est Trinus &c; de ratione namque comprehesionis est cognosci rem omnibus modis, quibus cognoscibilis est, vedicitur in eius definitione. 2. Magis, & minus non variant speciem; & ideo maior, vel minor intensio non mutat cognitionem intuitiuam in comprehefuami, ergo neque infinita intensio hoc potest praestare, & ideo ait Phil; quod si daretur linea infinita; illa esset in specie quantitatis, ergo sicuti infinitas in extensione non extrahit rem a quantitate; ita infinitas in intensione non extrahit rema qualitate; intensio enim competit qualitati, cuius est proprium suscipere magis, & minus, vtdicitur in Lagica; sed cognitioni intuitiuae conquenit maior, & minor intensio; ergo infinitas intensionis non extrahit cognitionem a specie. cognitionis intuitiuae: & per consequens non constituit formaliter comprehensionem, quae est, altera species cognitionis.
IO Ratio secundi est: nam magis intensiue cognoscere est magis tendere intus rem penetrando ea, quae latent intus ipsam; sed ex eo, quod formaliter cognoscantur creaturae possibiles contentae in Dinina Essentia, penetratur ida quod latet intus Dininam Essentiam; ergo ex eo, quod cognoscantur creaturae possibiles extensiue in Diuina Essentia, quae sunt extensiue infinitae, cognoscitur intensione infinita ipsa Diquina Essentia, & ideo comprehenditur: nam intensione infinita cognoscere Diuinam Essentiam nihil aliud est formaliter? quam cognoscere illud infinitum, quod latet in ipsa, hoc autem infinitum, quod latet in ipsa, non sunt, nisi infinitae creaturae possibiles, quae solae habent latere, quia habent virtualiter contineri, ergo ex eo, quod Beatus cognoscat extensiue omnes creaturas possibiles contentas in Diuina Essentia sequitur, quod intensiue infinite illam cognoscat, & per consequens comprehendat. Rejectis ergo modis dicendi horum Recentiorum.
II Vnica concl. Beati nequeunt comprehendere Deum, & per consequens nec cognoscere omnes creaturas poss ibiles, ex quarum cognitione sequeretur comprehesio Dei. Cocl. quoad 1. partem a pluribus Theologis habetur, tanquam de Fide, quia fuit definita in Conc. Lat; communiter tamen opposita sententia censetur. erronea, quia opponitur SS. P9. & communiTheologorum consensui. Prob. 1. ex Ierem. 321. vbi dicitur: Magnus consilio; & incompre hensibilis cogitatu; & in c. firmiter de Summa TrinDeus immensus, & incomprehensibilis; & Beatiss. P. serm. 38. de Verbis Domini, ait: Attingere ali quantum se mente Deum magna Beatitudo est, comprehendere autem omnino impossibile.
I2 Dices tales Auctoritates commode intelligi posse de cognitione naturali, vel de co¬ gnitione secundum potentiam ordinariam, non autem secundum potentiam absolutam.
Sed contra est; namplures SS. P9 inter quos Basil. contra Eunomium, utuntur hac ratione ad probandum Spiritum Sanctum non essecreaturam contra Macedonianos, quod probant ex illo 1. Cor. 2. Spiritus scrutatur omnia, & profunda Dei, quae ratio nihil probaret, si comprehensio posset competere creaturae. Tum qui 2Cone. dicit Deum esse incomprehensibilem, sicuti immensum; sed immensitas per nullam potentiam potest communicari creaturis; ergo neque comprehensio. Tandem, quia Beatiss.. aitom nino esse impossibile, quod autem est omnino imepossibile, est simpliciter impossibile secundum quancunque potentiam
I3 Prob. 2. Si creatura posset, comprehem dere Deum, posset aequaliter ipsum cognoscereac Deus cognoscit seipsum; ergo haberet virtu- tem cognoscitiuam aeque perfectam ac habet, Deus, sed repugnat aequalitas perfectionis inquocunque genere inter Deum, & creaturam; ergo repugnat comprehensio. Prob. antecedens 1. Non datur cognitio perfectior cognitione comprehensiua.2. Comprehensio est cognitio rei omnibus modis, quibus cognoscibilis est; sed non datur cognitio perfectior cognitione ret omnibus modis, quibus cognoscibilis est rergo creatura haberet cognitionem aeque perfectam, ac habet Deus. 3. Comprehensio Diuinae Efesentiae dicit intensionem, & extensionem infinitam, hoc enim est cognosci rem, omnibus mo dis, quibus est cognoscibilis; ergo haberet &o gnitionem aequalis perfectionis. Conseq patet quia creatura, cum essentialiter importet defe ctum, essentialiter importat minoritatem, quae est defectus a perfectione totius.
14 Prob. 2. Immaterialitas est ratio cogne scendi, vt diximus q. 3. ari. 13 sed implicat dam creaturam aeque immaterialem, ac Deus aeggo implicat dari creaturam habentem virtutem aο gnoscitiuam adaequantem cognoscibilitatemapa sius Dei, quae dicit summam, & purissimamam materialitatem, comprehensio enim essentialis ter est adaequatio cognoscentis, & cognoscibis is in esse intelligibili, quod est esse immateria le. Vid. ubi sup.
IS Denique prob. Nulli creaturae potest. competere cognitio comprehensiua, sicut eine quit conuenire actio principalis creatiua, utsus pra dictum est: importat enim nedum aliqued proprium ipsius Dei, sed etiam modum proprium, quo est in Deo. vt diximus. 1. art. 4: ergo nullus Beatus pot est comprehendere Deum.
16 Antequam probetur 2. pars conelisup bonimus Beatos de facto non videre creaturas possibi les, quod Theologi conce dunt communiter contra Gotisred. Quodl. 6. q. 3: Dur an Aedist. to. q. 4. n. 133 & Bascol. q. 4. Prolart. 3: & in gedisti 14. q. 2. art. 2, qui asserunt creaturas possibile naturaliter represetari in Essetia Diuina quoad earum quiditates, non vero quoad existentias, & ideo videri quiditates, non vero carumexistentias. Improb. autem sic aB. Doct. Quodl. 1. q. 21. ExD. Dion. lib. 1. de Diuim, nomin. Omnes creature sut in Deo, sicut? numeri in vnitate, sicutlineae in centrosicut virtutes in Sole, & sicut, coclusiones in principiis; sed intelligens uvnitatem non videt omnes. mumeros, qui ab illa possunt procedere in infinitum, & intelligens centrum non videt omnes limeas, quae ab illo possunt duci: & sic dicendum de Sole respectu effectuum, qui ab illo possunt, produci, & de principiis respectu conclusionum; Beatus videns Deum ergo non videt omnes. creaturas possibiles contentas in Deo.
17. Prob. modo 2. pars cocl. Implicat coprehendi Deum a Beatis; ergo implicat ab illis videri omnes creaturas possibiles. Antecedes ia probatum est. Prob. cos. Si Beatus videretonines creaturas possibiles contentas in DiuinaEssentia, cognosceret Diuinam Essentiam, quantum cognoscibilis est, quia videret omnia, quae sut formaliter in Deo ipso, eo quod esset Beatus, sincetenim tali visione non esset Beatus, vt probanimus q. 4. art. 21. & vt videret omnia ea, que sut emineter in Deo: omne autem, quod est cognoscibile in Deo, vel est formaliter, vel eminenter in ipso, quia vel est increatum, vel creabile, & ideo videret ipsa quantum cognoscibilis est; ergo ipsam conprehederet.
Conf. In tantum Beatus videret creaturas possibiles, in quantum penetraret Essentiam in tesiue in infinitum, quia creaturae possibiles sunt infinitae secundum numerum; ergo ipsam comprehederet, quia ipsa cognosceret quoad omnia tamintensiue, quam extensine; vt supra diximus.
IS Obiicies. 1. Beati vident totum Deum; ergo ipsum comprehendunt, & per cose quens videtomnes creaturas possibiles. Antecedes patet, quia indiulsibile, & simplicissimum, vt est Deus, aut totum scitur, aut totum ignoratur. Prob. conseq. Coprehendere est totum videre iuxia Beatiss. P. ubi supr. ergo quod videtur totum, comprehenditur
Cons. Si Beati non comprehenderet Deum; appetitus illorum non esset perfecte satiatus, quia possent appetere videre id, quod non vident, & sic non essent perfe cte Beati.
Resp. ad arg. dist. antecedens. Vident totum, quod est formaliter in Deo, concitotum eminenter neg. Ad prob. dicitur, quod coprehensio est visiototius formaliter, & eminenter, non sormaliter tatum
Ad conf. neg. sequela. Ad prob. insertam dicitur, quod apperitus cuiusque Beati est in ordine ad objectum formale primarium, & in ordine ad illud objectum secundarium, quod spectat ad proprium stat um, non autem in ordine ad omne cognoscibile, aliter esset omnino irrationalis, quia esset ad aliquod impossibile.
I9 Obiicies 2. Beati vident clare, & distincte Omnipotetiam Dei, quia Omnipotentia Dei. est formaliter in Deo, sed nequeunt videre cla¬ re, & distincte Omnipotentiam Dei, nisi clare, & distincte videat terminos illius, qui sunt creaturae possibiles; ergo vident creaturas possibiles, & per consequens Deum comprehendunt.
Resp. distantecedens. Vident Omnipotentiam Dei clare, & distincte, prout est vnum Attributum vnitatespecifica formaliter existens inDeo, eone; partialiter, & veluti indiuidualiter, prout multiplex potentia, quomodo non est formaliter in Deo: neg. Et sic dist, min. Nisi videant terminum adaequatum illius, qui est vnus formaliter correspondens vnitati specifice illius, & est Ens creabile, vt sic, conc; nisi videant terminos individuales, & partiales, negatur.
2O. Obijcies 3. Omnia possibilia sunt aequaliter in Deo, & naturaliter repraesentantur, non libere; ergo omnia aequaliter videntur. 2. Deus; quannis sit infinitus, attamen totus videtur: ergopossibilia; quanis sint infinita, attamen omnia posSut videri. 3. Intellectus beatus potest videre omnia illa, quae continentur sub suo objecto adaequato; sed omnia possibilia Sunt in objecto adaequato intellectus, scil. sub Ente, vt sic: ergo possut videri.
Resp. ad 1. fuisse solutum q. 4. art. 3. n. Si licet, enim contineantur equaliter, quia omnia continentur eminenter, attamen, quia continentia eminentialis naturaliter latet intellectum creatum, ideo possunt aliqua ipsi manifestari, & repraesentari a Deo, non tamen omnia, quia eius virtus, vtpote finita, non potest pertingere ad omnia, quae sunt infinita. Ad 2. dist. antecedens. Deus attingitur, prout infinitus formaliter, neg; prout accomodatus capacitati finitae, conc; & sic dist. conseq. Possibilia, prout infinita formaliter, possunt attingi, a potentia finita, negiprout accomodata capacitati finitae, conc. Igitur, si possibilia non attinguntur, prout infinita, non attinguntur. omnia, quia prout sunt omnia, sunt infinita; & si attinguntur, prout accomodata capacitati finite, iam non attinguntur omnia, sed tantum aliqua, quia, prout sunt omnia, sunt infinita, & non accomodata capacitati finitae. Ad 3. dist. maior. Intellectus beatus potest attingere disiunctius omne contentum sub suo objecto adequato. conc; coniunctiue, negi & sic dist. min. Omnia possibilia continentur sub objecto adaequato intellectus creati, prout attingibilia difiunctiue conc; coniunctiue, negi sic enim continentur sub objecto adaequato intellectus Dei, & ratio est; nam omne illud, quod continetur sub objecto intellectus creati, debet contineri, vt quid finite attingibile, debet enim esse proportio interpotentiam, & objectum, sicut illud, quod continetur sub objecto intellectus Diumi, debet esse,. vt infinite attingibile; sed possibilia, vt disiunctine cognoscibilia, sunt finite attingibilia, sicut prout simul cognoscibila, sunt insinita, quia sunt, omnia; ergo possibilia vt disiunctiue attingibilia, sunt objectum mentis creatae, & conjunctiue sunt objectum intellectus Diuini 2I. Obijcies 4. Anima Christi Domini conprehendit Scientiam Visionis Dei, quia cognoscit omnes creaturas futuras, ergo comprehendit Deum.
Resp; quod, licet anima Christi Dominicognoscat omnes homines futuros, & existentes, qui sunt finiti, non tamen comprehendit scientia Dei; quia non cognoscit omne illud, quod identificatur cum illa, nam non cognoscit omnia possibilia, quae continentur in scientia simplicis intelligentiae, cum qua scientia visionis est idem formaliter.
22. Obiicies 5. Beatus cognoscit suam visionem per propriam definitionem illius, erge cognoscit comprehensiue; quia, quod definitur comprehenditur; sed non potest cognosci visio comprehensiue, nisi cognoscatur eius objectum; er go comprehendit Deum. 2. Nulla est repus gnantia, cur Beatus non possit comprehendere. sua visionem saltem de potentia absoluta, finita enim est. 3. Deus, vt comprehensibilis, contine tur sub obiecto adaequato intellectus creati, actu enim cognoscit Deum esse coprehensibilem sala tem a seipso; ergo potest comprehensiue attingi.4. Beati vident Deum, vt est in seipso; sed inseipso est comprehensibilis, ergo vident comprehensiue.
Resp. ad 1. neg. conseq. Ad prob. dist. Quod definitur omnibus modis, quibus cognoscibile. est, idest formaliter, & eminenter, cone; tantum formaliter, neg; Ad 2. neg. assumptum; quanuis enim visio sit finita formaliter, attamen ratio cognoscendi illam comprehensiue est infinita, vi dictum est. Ad 3. dist. antecedens. Deus, vt coprehensibilis, continetur formaliter sub objecto intellectus creati, negi materialiter, vt continetur Deus, prout infinitus, conc. Ad 4. dist. maiore Vt est in seipso formaliter, conc; formaliter, & eminenter, negatur.
23 Obiicies 6. contra 2. partem concl. Si Beatus videret creaturas possibiles quoad carum essentias tantum, non comprehenderet Deum; quia non videret earum existentias. 2. Non cognosceret Deum omnibus modis, quia non cognosceret modo infinito, sed finito. 3. Posset cognoscere illas secundum esse, quod habent extra Deum; ergo non coprehederet Deum. 4. No cognosceret intensiue infinite: ergo non conprehenderet.
Resp. ad 1. neg. assumptum; effectus enim nedum habet essentiam in Deo, sed etiam existentiam, aliter creatura haberet aliquod non participatum a Deo, quia nemo dat, quod non habet. Ad 2. dist. antecedens. No cognosceret Deu omnibus modis formaliter cadentibus supra cognitionem, conc. cadentibus supra objectum, neg. Ad comprehensionem autem non requiritur, quod cognoscatur res omnibus modis cadentibus supra cognitionem, aliter Deus non comprehenderet, quia nequit cognoscere modo finito. Pre terea negi quod non cognosceret Deum modo infinito; nam cognosceret Deum modo proprio ipsius Dei, qui est infinitus. Ad 3e neg. antecedens; creatura enim possibilis importat forma liter esse, quod habet in Deo cum modo relati quo ad extra Deum, vediximus de Omipotariq. Ad Ultimum patet ex dictis n9; & 0¬
Articulus 2
AEc difficultas resoluenda est conforTniter ad ea, quaediximus in supraris creaturae enim futurae, cum sint tantum eminenter in Deo, sicut sunt creaturae possibiles ;ideo habent eundem modum cognoscendi; & contormiter ad ea; quae diximus q4. art. 3. cum enim futura in Deo cognoscantur imDiuinis decretis; per quae fiunt futura, ideo eodemmodo cogno scuntur. Igitur.
Vnica concl. Beati non vident omnes creaturas futuras, sed tantum aliquas, non solum quoad essentiam, sed etiam quoad existentiam item vident omnia mysteria gratiae quoad sub stantiam, non quoad eorum citcunstantias AiaB. Doct. Quodl. 1. q. 21; & omnes alij communiur exceptis Scot; Gotif; & Dur, relatis in sup. art. Prob. 1. pars cocl; quae expresse habetur in Conc. Senon. asserente Beatis illuce scere solum eaquae pertinent ad singulorum statum. Idem docet Beatiss. P. Aug. lib. de cura pro mortuis c2S. Ubi ait Beatos nescire omnia, quae hic aguntur; posse tamen illa scire Spiritu Dei reuelante; argui tur autem sic. Videre omnes creaturas futuras est prerogatiua specialis Christi Dominianqui- diei Iudicij Matth. 24. ait nullum prorsus haber re notitia; ergo nullus Beatus videt omnes crea turas futuras, aliter aeque perfecte videret, dζ ianima Christi Domini. Tu quia, si Beati videremt omnia futura, & omnia possibilia eo, quia Diui na Essentia aequaliter illa repraesentat, sequere tur, quod essent aequales in gloria; non enim unus alio intensius, sed quilibet infinite intense vide ret, vt dictum est in sup. ari; sed consequensvesm falsum, vt habitum est q. 2. art. 6; ergo & antee
Prob. 2. pars concl. Ex psal.47, sicut audi uimus, sic vidimus in Ciuitate Domini virtutum & ex Apost. Videmus per speculum in aenigmaii tunc autem facie ad faciem; & ex Beatiss. pelibi 20. de Ciuit. Dei c. 213 vbi ait: Quid videbimuss nisi Deum, & omnia illa, quae nunc vide mus caere dentes; & ratio affertur a B. Doct. in 2. dist. an 1. art. 1. dub. 2. lat; nam visio beata succedit Theologiae nostrae; sed per Theologiam cognoscimus omnia mysteria gratiae quantum ad substam tiam, non autem quantum ad circumstantiat temporum; ergo similiter per visionem, Leatam cognoscuntur in gloria,
Conf. Beati clare vident Iudicium finale Resurrectionem corporum, Ascensionem in Coelum, & illorum Glorificationem, Ligationem, & perpetuam Incarcerationem Demonum, non tamen vident, qua die, & qua hora haec futura sint; ergo vident mysteria gratiae quantum adeorum substantia, non vero quoad circustantias.
A Obiicies 1. contra 1. partem concl. Beati non vident orationes Viatorum implorantium eorum auxilia; nam visio beata, cum mensuretur. aeternitate, fertur in omnia simul, orationes autem non fiunt simul; ergo non vident omnia, quae pertinent ad eorum statum. 2. non est admittendum, quod D. Petrus aequaliter videat, ac alius Summus Pontifex minoris meriti, ea, quae pertinent ad Ecclesiam militantem, visio enim datur ad mensuram meritorum. Vt dictum est q. 2. ar1.6. Tande sequeretur, quod Pontifex habens minus meritum, & minus lumen videret plures creaturas suae curae commissas, quam persona priuata, ad cuius statum non pertinent omnes Fideles; ergo Beati non vident. omnia, quae spectant ad eorum statum.
Resp. ad 1. neg. antecedens. Ad cuius probinserta dicitur Beatos videre omnia simul existentia in eternitate secundum esse obiectivum, non secundum esse reale, vt diximus de Aeternit. Dei art4, sed de hoc infra artia: falsum autem est Beatos non cognoscere orationes iustorum; habetur enim Apoc. 5. Et viginti quatuor Seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, & Phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes Sanctorum. Ad 2. dicitur D. Petrum videre maiores circunstantias, quam alius Pontifex minoris meriti, & ideo inaequaliter videre. Ad 3. dicitur, quod persona priuata debet videre omnes pertinentes ad Ecclesiam, cuius membrum fuit; omnia enim membra pertinent aliqualiter ad statum alterius commebri, & vltra illa videt maiores citcunstantias, & plures creaturas iuxta intensionem luminis.
5! Obiicies 2. contra 2. partem concl. Dies iudicij; dies aduentus Antechristi, tempus resurrectionis corporum, & ligationis Demonum Sunt mysteria Fidei; mysterium enim Fidei nihil aliud est, quam quaedam veritas occulta naturaliter incognoscibilis spectans ad ordinem gratiae; & quanuis tempus secundum se sit quid naturale, atramen est naturaliter occultum juxta illud Christi Domini. Act. 1. Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, & escuatur ad esse supernaturale ex eos quod coniungatur cum aliquo facto pertinentead ordinem gratiae; sed Beati non vident diem iudicij. &c, ergo non vident omnia mystes tia gratiae.
Resp; quod licet tempus, prout coniungitur cum aliquo facto supernaturali, pertineat ad mysteria Fidei, tanquam circunstantia ipsorum, attamen secundum se praecise non est myster rium gratiae, quia si consideretur praecise secundum se, est quid naturale, & licet sit naturaliter occultu, attamen est Arcanum naturae, non gratiae; mysterium autem Fidei est Arcanum gratiae. 6. Quaeres, an creaturae futurae cognoscantur per augumentum luminis gloriae, vel quomodo
Resp. hanc rem, quae perdifficilis visa est Magnis DDisatis clare explicari a B. Doct. in 1p. 2. prol. principi3. q. unica; vbi quaerit, an solus Deus doceat Theologiam? Docet enim, quod aliquis potest edoceri de aliqua re tripliciter. 1. perrinfusionem luminis. 2. per confortationem; seu augumentum ipsius luminis. 3. per ordinationem speciei ad intellectum addiscentis. Beati ergo vident creaturas possibiles per maiorem intensionem luminis, & ex eo, quod Deus pordinet suam Essentiam gerentem vicem speciei ad intellectum beatum specialiter manifestatam per illud intensius lumen infusum a Deo inintellctum Beati. Quod autem vitra lumen requiratur ordinatio speciei, colligit B. Doct, ex visione corporali, in qua, si species non sit diametraliter ordinata ad objectum, objectum non videtur; visio enim sit solum per diametrumς ergo a pari.
Articulus 3
ART. III. An Beati videant creaturas in Diuina Essentia immediate, tanquam in causa, & specie illas repraesentante e
T Aec difficultas procedit tam de creaATturis futuris, quam de possibilibus, sicuti enim possibiles continentur in Omnipotentia, quae est causa illarum, ita futurae continentur in voluntate, quae illarum pariter est causa; & sub alijs terminis, sic solet proponi; an Beati viideant creaturas in Diuina Essentia, vt in obiecto prius cognito:
Prima sententia vult Beatos non videre. creaturas in Diuina Essentia, tanquam in causa, vel specie ipsas repraesentante, seu in objecto prius cognito, sed videre in Diuina Essentia tantum causaliter, non formaliter, quatenus scidicet ex eo, quod Beati videant Diuinam Essentiam, ex illa visione resultant quaedam species a Deo productae repraesentantes creaturas, inquibus Beati illas vident. Ita Nominales; quibus additur Vasq. 1. p. disp. 50. c. 6; vbi refert prohac sententia Oam, Mayr; D. Bon; & alios, quibus adhaerent Alare; & Beccan. Dur, autem, licet hoc asserat de creaturis existentibus, attamen negat de possibilibus, asserens eas cognosci immediate in Diuina Essentia vi eiusdem visionis beatae, Ita in 3. dist. 14. q. 23 & in 4. dist. 29. q. 33 & Herice disp. 51, & 52.
Secuda Sententia docet creaturas siue possibiles, siue existentes videri in Diuina Essentia immediate, tanquam in causa, vel in specie perfectissime illas representante. Ita B. Doct. Quodl. 1. q. 21; D. Tho, cum omnibus Thomistis, Mol. disp. 2. Sua, de Atr, neg. lib. 2. c. 25, & 27. Val, pucto 6. Fasal. ibid; Granad tract. 6. disp. 1. apud Godoy de Visdisp. 20. 8. 13 & omnes alij communiter. Igitur. Not, ex BDoct. in 1. dist. 27. princ. 2. q. 4. S. Ideo notandum, & in 2 pluribus in locis, quod plura objecta simul cognosci per eandem speciem, & per eundem actum stat tripliciter. 1. quia per eandem speciem pluraobiecta repraesentantur, quatenus in illa continentur eorum imagines, licet non contineantur necessario, sed contingenter, & vna non sit ratio cognoscendi alteram, vt v. 8. quando in speculo videntur homo, & canis, vel quaecunque alia objecta inter se disparata, & disconnexa, speculum enim omnia no contingenter repraesentat talia objecta, & ynum illorum non est ratio cognoscendi alterum. 2. quia vnum dicit relationem realem ad alterum, licet imaginem illius in seipso non contineat, vt cognoscuntur relatiua, quae sunt simul natura, tempore, & cognitione. 3. quia vnum habet esse realiter in alio, & ideo esse vnius essentialiter connectitur cum esse alterius, quatenus illud est perfectissima causa illius, quae habet perfectissime continere esse ipsius effectus secundum quancunque rationem existentem inipso effectu, & hoc modo cognoscitur effectus in sua causa immediate, vel, vt in medio prius cognito. Igitur cum Idaeec omnium creaturarum, siue possibilium, sine futurarum, aut existentium reperiantur in Deo, & Idee nihil aliud sint, quam imagines naturaliter repraesentatiue ipsorum fideatorum, cunque esse omnium creaturarum sit pariter in Diuina Essentia, tanquam in causa perfectissime continente creaturas secundum rationes vniuersales, & particulares, non videtur quare possit negari creaturas videri per ipsam Diuinam Essentiam immediare, vel tanquam per speciem perfectissime continentem earum. imagines, vel tanquam per causam perfectissime continentem illarum esse, quanuis Essentia Diuina non dicat relationem realem ad creaturas, non enim sola relatio realis est ratio, ob quam vnum cognoscitur per aliud, sed etiam continentia vnius in alio, vel secundum esse reale physicum, quomodo causa continet effectum, vel secundum esse intentionale, quomodo speculum continet objecta visibilia.
Hoc igitur duplici modo possunt videri a Beatis creaturae in Diuina Essentia, Aduertendum tamen, quod quando dicimus creaturas videri in Diuina Essentia, tanquam in speculo, non debet accipi cum omnimoda proportione, vt, videtur accipere Scot. in 3. dist. 14. q. 12. 8. quod si; & ratio est; quia, quae videntur in speculo, sunt realiter distincta inter se, & a speculo: imagines enim, seu species intentionales receptae in ipso speculo accidentaliter, & amissibiliter illi competunt, imo vna potest reperiri sine alia, Idaeae autem creaturarum non sunt distinctae inter se, nec a Diuina Essentia, quia nihil aliud sunt formaliter, nisi ipsa Diuina Essentia; prout diversimode imitabilis a creatura, vt suo loco ostendemes; tum quia res in speculo vide¬ tur per speciem sui existentem in speculo, non autem per specie speculi; creaturae vero in Diquina Essentia videntur per ipsam Diuina Essentiam, quae est Idaea omnium creaturarum, & est species reprae sentatiua sui; tandem quia speculum non concurrit actiue ad ipsam vilionem, sicut eocurrit Diuina Essentia ad visionem creatam. Cugitur Diuina Essentia dicitur speculum purissimum sine macula omnia repraesentans, intelligitur similitudinarie, non formaliter:
Demum quanuis Diuina Essentia non dicat relationem realem ad creaturas, non quia, si diceret relationem realem ad creaturas aydepederet a creaturis, vt vult Godoy hic, & cum eo omnes fere Thomiscae recentiores; Paterenim dicit relationem realem ad Filium, & tamenmondependet ab illo, quia dependentia sumitur formaliter secundum receptionem esse ita, vt illud vere dependeat ab alios, quod recipit esseab illo; Pater autem non recipit esse a Filio, quia dat esse Filio, & dare opponitur recipere, ideo Pater non dependet a Filio, & tamen ad illud realiter refertur. Deus ergo no refertur readiter ad creaturas, quia nequit ad illas ordina ri, vt docet Fundatiss. Doct; cum enim Deus sit essentialiter vitimus finis, ad quem omnia ordinantur, & qui ad nullum aliud potest ordinam quia illud, quod ordinatur ad aliud, essentialiter est medium; & relatio formaliter sit ordo vnius ad aliud, ideo Deus, quia est vitimus finis simpliciter, & terminus creaturarum, nequit ad ilas realiter referri. Attamen hoc non obstante Diuina Essentia, prout Idaea creaturarum, importat essentialiter modum relatiuum, seu relationem secundum dici realem ad creaturas Sut diximus de Attr. in comm. q. 2. art. 16. Quae autem habent modum relationis ad modum relatiuo; rum debent cognosci, & quia relatiua itase nabent, vt vnum sit ratio cognoscendi alterum ideo quae habent esse relatiuum secundum diem uta se debent habere, vt vnum sit ratio cogno scendi alterum, quapropter obiectio ipsius Vasque potius probat, quam improbet nostram sententiam. Unde potest dici, quod triplici modo superius allato Diuina Essentia sit ratio cognoscendi creaturas.
4 Nec debet facessere, quod diximus Diui, nam Essentiam esse Idaeam, non autem diximus speciem creaturarum, eade enim imago peroe dinem ad intellectum cognoscentem merespeculatiue, siue ad actionem elicitam ipsius antellectus dicitur species: per ordinem vero adine tellectum practice operante ad extra aliquod consimile speciei, qua habet in seipso, vocatur Idaea
S Neque officit quod creaturae futurae non connectantur formaliter cum. Diuina Essentia absolute, & simpliciter; sufficit enim, quod connectantur necessario ex suppositione, idest supposito, quod sint futurae, vel existentes, debent necessario connecti cum Diuina Essentia, quia in¬ illa necessario debet contineri. His suppositis
S Vnica concl. Beati vident aliquas creaturas possibiles, & futuras in Diuina Essentia, taquam in causa perfectissime illas continente ita vt Diuina Essentia sub ratione cause continentis: actiue creaturas sit species repraesentatiua creaturarum, non sub ratione speculi praecise, prout non habet rationem causae ipsius imaginis, quam repraesentat, sed sub ratione speculi causatiuit Prob. 1. ex. 1. Cor. 13. Videmus nunc per speculum, & in enigmate, tunc autem facie ad faciem; sed nunc videmus per speculum nedum ipsum Deum sed etia aliquas creaturas reuelatas per Fidem, Vt sunt illa, quae sunt ordinis supernaturalis; ergo aliquas creaturas videbimus ad facie in Deo.
T Prob.a, ex Beatiss. P. Augu. lib. 11. de Ciuit. Dei. c. 7. docente: Cognitio quippe creaturarum in seipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam, cum in Dei sapientia cognoscitur, velut in arte, qua facta est. Quod etiam repetit in Io. tract. 1, ex. quo manifesse deducitur creaturas immediate videri nedum in seipsis, sed etia in Diuina Essentia. tamquam in causa, ars enim est causa artefacti
S Prob. 3. ratione. Causa perfectissime continens effectum est optimum medium ad illum cognoscendum; sed Deus est causa perfectissime continens creaturas; ergo est medium, in quo perfectissime cognoscuntur creaturae. Prob. malor, Causa non solum est medium cognoscend. effectus, quatenus realiter refertum ad illos; datur enim relatiuum, quod non est causa corre latiui, etgo causa in eo, quod causa formaliter, non repraesentat effectum in ratione causae, quatenus est formaliter relatiua, vt contendit Vasque aliter omne relatiuum esset causa correlatiui, quod est falsum, vt patet de relatiuis 2. generis. scilicet similitudinis, & dissimilitudinis, parie enim albus non est causa parietis similis; ergo causa, prout formalitercausa, repraesentat effectum; non eo, quod relatiua, sed quia continet esse ipsius effectus; ad esse enim sequitur cognoscibilis tas, vnde sicut causa habet esse ipsius effectus, sic habet cognoscibilitatem illius, sed prout habet cognoscibilitatem effectus, habet rationem sper ciei illius, quia species formaliter nihil aliud est, quam esse cognoscibile ipsius rei, ergo causa prout continet esse effectus, est medium, seu species repraesentatiua illius. Min patet: nam creatura habet esse in Deo, aliter non reciperet esse a Deo: imo habet verius, & perfectius esse in Deo, vt docet Fundauss. Doct; quia in Deo est vera per veritatem increatam simpliciter infallibile in seipsa autem est vera per veritatem creatam, & fallibilem: & in Deo habet esse sine imperfectionibus contingentiae, & mutabilitatis, in seipsa autem cum his imperfectionibus; ex hoc infert Beatiss. P, quod cognitio creaturarum in seipsis sit decoloratior, quam in Diuina Essentia, quae perfectius continet esse illarum.
Conf. 1. Beati videntes Deum videt Attri¬ butum Omnipotentiae, inquo continentur creature possibiles, & Attributum Eminentie, & Idaee & Voluntatis, in qua continentur creaturae futurae; ergo in ipsis supposita debita manifestatione ex parte objectia & illustratione ex parte intellectus facta per intensius lume gloriae eo modo, quo diximus in sup. artn. 6 Beati possunt videre creaturas possibiles, & futuras; nam sicut, quia habent esse in se ipsis, ideo possunt in se ipsis viderer ita quia habent esse in Deo, possunt & in Deo videri.
Conf. 2. Scientia Viatorum est exemplata a Scie ntia Dei; sed Deus cognoscendo se ipsum cognoscit omnia illa, quae continentur in ipsosiue formaliter, siue eminenter, aliter non comprehenderet se ipsum; ergo & Beati videntes. Deum vident aliquas creaturas in illo contentas.
S Prob.4. ad hominem. Causa, quae realiter refertur ad effectum, est optimum medium ad illum cognoscendum, vt dicunt Aduersaru; ergo illa causa, quae habet modum relatini ad effectum: est optimum medium ad illum cognoscendum aliter non habere modum relatiui, cuius natura essentialiter exigit cognosci aliud correlatiuum sed Diuina Essentia habet modum relatiui ad creaturas; ergo per ipsam cognoscuntur creaturae
IO Prob. 2. pars concl. ex Conc. Senon; in Decretis Fidei deeret. 13. asserente: Beatis peruium est illud Diuinitatis uniforme speculum, in quo quid quid eorum intersit, elucescit; & habetur ex Beatiss. P. 4 sup. Gen. ad. lit. c. 12., & de Triplici Habitac. c. 12, ubi ait; Sicuti enim per speculum. vitreum trina nobis visio administratur, quia & nos ipsos, & speculum, & quidquid praesens adest, videmus; sic per speculum Diuinae claritatis, & ipsum Deum, vt est, videbimus, quantum possibile est, creaturas, & nos ipsos, & ceteros certa, & vera scientia cognoscemus. Ex quo magis conuincitur opinio Nominalium, quae aperte contradicit modis loquendi SS.PP. communiter docetium creaturas videri in Verbo Dei, tanquam in in Arte, per quam facta sunt omnia; ideo talis opinio a veris Theologis est dimittenda.
Et ratio est; quia speculum repraesentat, inquantum continet imagines rerum, & si sit speculum causatiuum, illarum illas repraesetat, quatenus causa; sed Diuina Essentia continet species. omnium creaturarum quarum, est causa, vt probatum est; ergo Beati vident creaturas in Diuina Essentia, tamqua in speculo causatiuo creaturarum;
II Obiicies 1. D. P. Aug. per cognitionem Matutinam intelligit cognitionem creaturarum prout exeunt a Verbo; sed ex eodem Beati vident creaturas in Verbo per cognitionem Matutina, ergo eas vident extra Verbum, non in Verbo.
Ad hoc responsum est q. 3. Proem. art. 2. n. 9: nam Beatiss. P. aliquando nomine cognitionis Matutinae intelligit cognitionem naturalem, vequado distinguit Matutina a Diurna, seu Meridiana, quae procul dubio est visio beata, quia est clarior Matutina; & aliquado illam sumit, prout idem est cum cognitione Meridiana, & tunc illa sumit pro visione beata. Dist. ergo maior. Pet. cognitionem Matutina m, prout distincta a Meridiana, conc; sed in hoc fensuneg. minor; prout indistinctam, neg: & in hoc sensu conc. minor, & neg. conseq. Vid. vbi sup.
Dices creaturas cognosci tantum improprie in Deo secundum esse Eminentiale, quate nus scilicet cognoscitur ipsa Eminentia, feucontinentia creaturarum, non autem cognoscifora maliter ipsas creaturas.
Resp. hanc interpretationem esse aperte violentam, & contrariam modo loquendi Beatiss. P, ut optime ostendit Sua; ait enim Beatiss. P. quod cognoscuntur creature in Arte, per quam factae sunt, non autem ait; quod cognoscatur ipsa Ars; continentia enim est Ars, non vero creatura artefacta¬
I2 Obiicies 2. Inter medium cognoscendi, & rem cognitam debet esse necessaria connexio; sed creaturae non connectuntur necessario cum Diuina Essentia. I. quia illud, quod connectitui cum alio, dependet ab illo. Diuima autem Essentia non dependet a creaturis. 2. quia si creaturae necessario connecterentur cum Duina Essentia, destructis creaturis destrueretur Essentia Dei 3. quia ens minus necessarium non connectitur. cum Ente simpliciter necessario; ergo Diuina Esfentia nequit esse medium cognoscendi creaturas
Resp. 1. neg. maiorem: nam licet imago alicuius non connectatur necessario cum speculo, ab illo enim separatur ablata praesentia obiecti, attamen non sequitur, quod speculum non sit ratio videdi imaginem. 2. omissa maiori neg. mino Ad 1. prob. insertam dist. Illud, quod connectitur cum alio recipiendo esse ab illo, conc; dado illi esse, neg; dependentia enim consistit in receptione esse. Vel illud, quod necessario connectitui per compositionem, vt materia, & forma, concper identificationem, vt creaturae, quae secundum illud esse, quod habent in Diuina Essentia, sunt, ipsa Essentia creatrix, neg. Ad 2. dist. similiter. Destructis creaturis secundum illud esse, quod habent in Deo, cone; nam secundum illud esset sunt ipse Deus; secudum esse extrinsecum Deo, neg. Et sic ad 3. dicitur, quod creaturae, cum sec udum esse, quod habent in Deo, sint ipse Deus, sunt aeque necessariae, ac Deus; aliter Deus esset, minus necessarius seipso. Videntur ergo creaturae in Dinina Essentia secundum illud esse, quod habent in illa; & quia illud esse repraesentat esse, quod habent ad extra, ideo per eandem visionem videntur etiam secundumlillud esse, quod habent ad extra.
13 Obijcies 3. Beati prius vident obiectum primarium, quam secundarium; ergo videntes Diuinam Essentiam, quae est objectum primarium, non vident creaturas, quae sunt objectum. secundarium. Tum quia si Deus, vt causa crea¬ turarum, illas naturaliter repraesentaret, nulla. esset ratio, cur videantur solum aliquae, non omnes; sed hoc est falsum, vt diximus; ergo & illud quod sequitur.
Articulus 4
NON est dubium, quod cognitio naDturalis Beatorum possit admittere aliquam successionem, non quidemmensura: tam tempore nostro, sed temporeAngelico quod est mensura spirituum, vt diximus de Aeternit. Dei; nam Ac uum est mensura reiimmutabilis secundum substantiam, admittentis tamenmutationem quoad accidentia; in hoc enim gistinguitur ab Ac ternitate, & Tempore. Quaerimus modo, an Visio beata aliquam successionem vel substantialem, vel accidentalem imporret: & per consequens quaenam sit mensura visionis beatae a
Noster Aegidius Lusitanus opinatur Beatos non cognoscere a principio suae beatitudi¬. nis omnia, quae per totam aeternitatem debent. cognoscere: nam post corporum resurrectionem visio beata fiet maior intensine etiam quoad illa, quae pertinent ad obiectum formale sus beatitudinis. Adducit pro suasententia Magistrus sent; & plures alios.
Secunda sentetia docet Beatos omnia simul. cognoscere, sed diuisa est: nam Aly volunt, ipsam mensurari aeternitate imparticipata) veFerar: Ban; & alij plures; Alij vero mensuram eternitate participata, siue Acuo. Ita B. Dot in 2. dist. 2. q. 1. art. 23, & in 1. dist. 8. p. 2. princeaq. 2. art. 15 & 2, & dist. 11. art. 13 omnes Thomi sta; inter quos Godoy disp. 21. S.4; & omnes alijt pro cuius decisione.
S Unica conelusio. Visso beata mensurae tur Acuo, quod idem est, ac aeternitas partici pata, & omnia simul cognoscit. Prob. 1. pars concl. ex illo Io: 17. Haec est vita aterna Avteo gnoscant te Deum verum. Ex quo sic. Vita eter na mensuratur aeternitate, sicut vita temporalis mensuratur tempore; sed visio beata est vitae aeterna; ergo visio beata mensuratur aeternitater sed haec aeternitas non est illa, quam mensuratur vita Dei, vt docet Beatiss. P. lib. 83. qq. q. 2ξnubi ait: Anima sit aeterna aeternitatis participanone, non autem ita aeternus Deus, sed quod ipsius aeternitatis est Auctor. Ratio huius est; nam illa mensurantur aeternitate imparticipata, quae carent fine, & initio, & sunt inuariabilia simpliciter; visio autem, licet non careat fine, attamennon. curet principio, & per consequens est variabilis essentialiter, quia transiuit de non esse ades¬ se, quod non potest competere inuariabili simpliciter, vt est Deus; ergo visio mensuratur. aeternitate participata, seu Acuo. Vid. B. Doct. in 1. dist. 8. ubi sup.
4 Prob. 2. pars concl. ex illo Apoc. Et omnes Angeli stabant in circuitu throni, hoc autem si¬t gnificat statum, & immobilitatem vitae aeternae. quae est vita beata, hinc Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. c.16. ait: Volubiles non erunt cogitationes nosirae ab alijs in alias euntes, atque redeuntes, sed omnem scientiam nostram vno simulconspectu videbimus. Ex quo sic. Visio beata essentialiter importat statum, quietem, & immobilitatem; ergo nequit admittere successionem. Antecedens patet, quia visio beata est actio, qua vltimo consequimur vitimum finem, inquo perfecte satiamur; & perfecte quiescimus. Prob. conseque. Successio dicit transitum de vna re ad aliam; sed transitus, cum sit motus, repugnat quieti, cui opponitur, & repugnat termirο, transitus enim est proprius viae; ergo visic beata est tota simul excludens quancunque successionem.
S Obiicies 1. ex Lusit. Beatiss. P. Aug. lib. 12. de Gen. ad lit. c. 35. docet: Animam beatam, & a corpore suo separatam non sic videre Deum, sicut Angelos, quia inest ei quidam naturalis appetitus corpus administrandi, quo retardatur quodammodo, ne tota intensione pergat in illud summum Coelum; ergo post corporum resurrectionem visio fiet maior¬
Resp. hanc auctoritatem fuisse superius explicata q. 2. art. 6. n. 16, visio enim post corporum resurrectionem erit maior per redundantiam, quatenus extendetur ad corpus, non veros quatenus extendenda sit ad plura obiecta.
6 Obiicies 2. Beati ignorant diem, Iudicij vt dictum est art. 2, & illum postea videbunt suo tempore; ergo non vident omnia simul. 2. Non vident preces Viatorum ad ipsos fundendas nam si eas viderent, viderent etiam illas, quas fundent in die extremae conflagrationis, & sic viderent etiam illum diem, & per consequens. diem Iudicij.
Resp; quod quanuis, Beati non cognoscant diem Iudicij secundum esse reale, quod habiturus est extra Deum, attamen illum cognoscunt secundum illud esse objectiuum, quod habet in Diuina Essentia, quae, vtpote aeterna. continet omnes differentias temporum, in quibus erunt omnes euentus, & per consequens. adueniente die Iudicij tota mutatio erit extra Deum, non autem in Diuina Essentia, & ideo nulla mutatio, aut successio erit in ipsa visione, quae essentialiter respicit res, prout sunt in Deo, vt diximus in sugart; & sic dicitur ad 2.
V. Obiicies 3. Si aliqua esset ratio, cur visic beata nequeat admittere aliquam successionem. saltem accidentalem circa ea, quae pertinent ad obiectum secundarium, quod est creatura, ma¬ xime esset, quia visio beataa vtpote mensurata. aeternitate, est immutabilis, & anuariabilis, sed non obstante eius inuariabilitate, & immutabilitate potest admittere aliquam successionem ergo haec ratio nulla est, Maior patet ex dictis. Prob. minor. Quanuis Diuina Essentia sit simpliciter immutabilis; & inuariabilis, quia men suratur aeternitate simpliciter imparticipata, at tamen de non repraesentante creaturas futuras sit repraesentans absque vlla mutatione sui, quia mutatio sumitur solum ab obiecto primario, non secundario; ergo, quanuis visio sit immutabilis secundum entitatem, attamen potest fieri maior intensiue, quatenus extendi potest successiue ad plura objecta fecundaria, a quibus nullam mutationem potest attrahere.
Resp. neg. mnorem; ad cuius prob. ueg. antecedens; Diuina euim Essentia nequit reprae sentare successiue, quod prius non repraesentabat, sicut nequit velle id, quod prius nolebat, ut infra de Volunt. Dei ostendemus. Cum autem dicitur, quod ab objecto secundario nulo la sumitur mutatio; respondemus, quod sicuti ab objecto primario, quod per se consideratur a potentia, desumitur mutatio per se& essentialis; ita ab obiecto secundario, quod consideratur per accidens, sumitur mutatio accidentalis potentiae; quemadmodum materia per formam substantialem mutatur substantialiter, & per formas accidentales mutatur accidentaliter; ergo, licet visio beata non mutaretur substantialiter, quia non mutaretur eius objectum primarium formale specificatiuum, attamen mutaretur accidentaliter, quia fieret variatio, & successio objectorum secundario consideratorum, quae dicuntur accidere objecto primario, & ideo causarent mutationem accidentalem in ipsa visione, quod repugnat.
8 Obijciunt vitimo Alij, inter quos Gonetdistinguentes Acuum ab aeternitate participata. sic. Acuum iuxta B. Doct admittit aliqua variationem accidentalem; sed visio beata nullam variationem accidentalem potest admittere; ergo non mensuratur Aeuo. Tum quia homo per gratiam participat naturam Dei, ergo per vissonem beatam potest participare eius immutabilitatem, & Aeternitatem.
Resp. dist. maiorem. Acuum admittit aliquam variationem accidentalem in actionibus. circunstantibus esse, quod principaliter mensurat, conc, in ipso esse, quod principaliter mensurat, neg. Et sic dicitur, quod visio beata nullam variationem in se ipsa potest admittere, quia ipsa mesuratur principaliter ab Acuo, in actionibus autem naturalibus, cum quibus consungitur in eodem intellectu, potest admittere, variationem omnino extrinsecam visioni. Ad 2. dicitur, quod Acuum est ipsa aeternitas participata, & ideo nihil contra nos. Instabis. Aeuum est mensura naturalis ergo nequit mensurare visionem beatam, quae est si mpliciter supernaturalis:
Resp. dist. antecedens. Si recipiatur in subjecto naturali, cones si in supernaturali, neg, Acuum enim, cum:sit mensura vnigenea mensurato, ideo est in eodem ordine, in quo est res mensurata, & per consequens, si res est supernaturalis, Acuum est mensura supernaturalis: Ad quam, cum peruenerimus (Li¬ brum inceptum cum Beatiss. P; & Doct. Augustino Augustinus concludat in fine lib. 15. de. Trin) cessabunt multa ista, quae dicimus, & non peruenimus, & manebis unus, Deus meus. omnia in omnibus, & sine fine dicemus unum laudantes te in unum, & in te facti etiam nos unum. Domine Deus meus, Deus Trinitas, quaecunque dixi in hoc libro de tuo, agnoscant & tui, siqua de meo, & Tu ignosce; & tui, Amen.