Text List

How to Cite

Next

Prooemium

1

PROEMTALTA INVNIVERSAM THEOLOGIAM.

2

CAndor est enim lucis aeternae, & speculum sine macula Dei Maiestatis, & imago bonitatis illius; & cum sit una, omnia potest; & permanens in se omnia innouat; & per nationes in animas sanctas se transfert: amicos Dei, & Prophetas constituit. Sap. 7. Vna haec SAPIENTIAE mysteriosa periodus vniuersam Theologicarum rerum continet seriem: vt acutissime exponit Fundatissimus Doctor. Aegidius; Qui, vt ostenderet, se nihil docere, quod obscuritatem praeseferat, a Candore suam inchoauit doctrinam; Quodue falsitatum, aut sophismatum vmbris obuolutum sit, lucem suarum disputationum fixit initium. Porro Candor Lucis aeternae est aeterna Dei Sapientia e fecunda Patris mente, ceu Candor a luce, dimanans, quae licet Io: 1. de se asserat: Ego sum lux vera; Hic tamen Candor Lucis, non lux lucis inscribitur; ne obscurior (inquit Magnus Doctor, & P. Aug. lib. 4. de Trin. cap. 20) putaretur lux, quae manat, quam illa, de qua manat; quemadmodum lux micans a Sole tanta non fulget in se, quanta nitet in illo, claritate. Ex hoc Candore de eterna Patris mente consubstantialiter emicante participata exit lux; creata nempe Sapientia; Verbum etenim Diuinam nobis in Scripturis Sanctis reuelat doctrinam; Quae Diuina Lux, sed creata subobscuro Fidei velamine circumsepta nuncupatur. Hanc lucem clarius inspexit Doctorum Aquila Augustinus; cuius ductu quotquot Veritatis radijs perlustrantur Doctores; sine quo omnium conniuent oculi; quantulacumque caligant ingenia errorum tenebris, si non obnoxia, saltem sus pecta. Sub huius Aquilae Regula viuens, & videns bis filius B. Doctor Aegidius fundatissime, altissimeque inter alios hoc Diuinum Lumen vidit, docuit, scripsit, nostrorum captui oculorum, quod noster non capit obtutus, dilucide admonens. Cum igitur Verbum infinitam Patris mentem plenissime absorbeat; Augustinus iuxta modum creaturae mentem Verbi; & Aegidius Augustini; vt mirabilem hunc ordinem pro viribus prosequamur, Nobis Aegidij mentem exhaurire studij labor erit totus; vt in Aegidio Augustini, & in Augustino Dei, quantum fas est, potiamur sapientia; sic enim ab huius via Lucis, extra huius eclipticam luminis, a qua, qui recedunt, exorbitant, errabundi per falsitatum salebras, & per inospitas errorum vias mendacibus placitis non abducemur.

3

Antequam tamen ad speciales difficultates, quae suis exponentur in sedibus, accedamus, aliquae Proemiales Quaestiones sunt praemittendae; cuius rationem affert Fundatiss. Doct. hic in Prol. ex Magno P. Aug lib. 10. de Trin. c. 1; vbi ait: Nisi impressam cuiusque doctrinae haberemus in animo notionem, nullo ad eam discendam studio flagraremus; Quo fit, vt nullus possit appetere nosse in singula specie res, nisi prius in genere illarum habeat notitiam; Incognita enim amari non posse, testatur Philosophus.

4

In sex autem Quaestiones principales hanc Proemialium tractationem partiemur: in quarum I. de existentia, & essentia Theologiae; in 2. de objecto; in 3. de illius proprietatibus; in 4. de durationes in 5. de locis, ex quibus arguit; in 6. de sensibus Sacrae Scripturae, & de regulis illam interpretandi agemus. Quae omnia clariori stylo, aptiorique methodo, omissis insufficientibus, vanisque dicendi modis, quod continuo praestabimus in omnibus, declarare, & resoluere, accurate conabimur.

Back to TopNext

On this page

Prooemium