Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

1

VAESTIV ullii De duratione Theologiae. QXplicatis ijs, quae consequuntur ad Essentiam Theologiae, remanet explicanda duratio eiusidem, quae consequitur existentiam, cum duratio rei nihil aliud sit, quam continuatio existentae; hoc autem praestabimus in duobus sequentibus articulis.

Articulus 1

2

ART. I. mSAn Theologia duret in Haeretico?

3

Vanuis praesens difficultas sufficienter. 7 deducatur ex dictis q. 3. art. 3: & 9.vbi

4

Estatuimus Theologiam essentialiter fundamin Fide Diuina, quam non habent Haeretieis & eius assensum esse plusquam humanum; aeDiuinam reuelationem esse rationem assennendiconclusionibus Theologicis; quemadinodum non est in Haeretico, qui assentitur tantum aquibus: propositionibus reuelatis per proprium achitrium:, & beneplacitum, nam si in ipso mmmareuelatio esset ratio assentiendi proposiionibus Fidei, iam assentiretur auctoritati Summiontificis, & Ecclesiae, quae, vt infra ostendemus, connumerantur inter propositiones requelatas; unde cum assentiatur tantum huic prospositionis & non alteri pro suo arbitrio, & beneplacito, dicendum est, quod arbitrium, non Diuimageuelatio, est eius ratio assentiendi veritatisbusfidei. Attamen ad hoc, ve clarius explicetur

5

Brima sententia vult, quod in Haeretico, quiprius erat Catholicus, remaneat Theologia. eiusdem speciei cum ea, quae erat in illo, antequam esset Haereticus; quia ad rationem formalem Theologiae non requiritur assensus Fidei supernaturalis infusae, sed sufficit assensus Fidei naturalis acquisitae. Ita Vasq. 1. p. q. 1: art1, in Dubit. text; & disp. 4. n. 233 & 24, & disp. 5. 6. 4. Noster Put. art. 2. dub. 4. in 4. probat. primae concliAureolus; & alij pauci.

6

Secunda sententia docet Theologiam haereticam non esse veram Theologiam, & ideo Haereticum amittedo Fidem amittere Theologiam. Colligitur ex Fundatiss. Doct. hic p. 1. princip. 2. art. 3. in corps vbi ait; quod Theologia vtitur principijs, & articulis Fidei; Et p. 2. princ. 1. q. 2. vbi docet Theologiam certissimo lumini inniti; Et in opusc. de Summa Trimpag. 1. col. 33. Et de Art. Fidei col. 2. Idem docent noster Greg. q. 1. Prol. art. 4. in fine corps Tolet; Tafesse q. 2. c. 53. & communiter Thomistae apud Io:a S. Tho: 1. p. q. 1. disp. 2. art. 2; Gonet. art. 3ratque alij Neotecici; pro cuius explicatione.

7

2 Not. 1; quod tunc non manet essentia alicuius rei, quando tollitur differentia vltimo eostitutiua, & distinctiua illius; vtsi tolleretur a Petro rationalitas, non maneret ipso essentiahominis. Vt igitur cognoscamus, an maneat Theologia nostra in Haeretico, considerate debemus id, quod se habet differentialiter vitimo, in Theologia nostra. Quare, cum ex dictis in supquaest. art. 3: & art. 2. n. 3: & 9i Theologia nostra habeat rationem scientiae similitudinarie subalternatae Theologiae Beate; & scientia subalterna ta constituatur, & distinguatur formaliter perordinem ad differentiam accidetalem extraneam. qua addit obiecto formali subalternantis, vt patet de visualitate, quae est ratio extranea supernddita lineae costituens Perspectiua; & de ratione sonori superaddita ipsi numero, per quam costituitur Musica, & qua ablata non manet Musica, sicuti ablata visualitate non manet Perspectiua; cunque differentia accidentalis extranea, quam Obiectum Theologiae nostre addit Obiecto formali Theologiae Beatae, scilicet Deo Glorificatori, sit ratio obscure reuelatis in hoc enim solummodo distinguitur Theologia nostra a Theologia Beata, & per hoc formaliter constituitur in esse Theologie nostrae, idest in esse Theologiae quasi subalternatae ipsi Theologiae Beatae: hoc enim essentialiter importat Theologia nostra considerata. prout distinguitur a Theologia Beata; etenim si non consideretur, prout distincta ab illa, iam non consideratur, vt Theologia nostra, sed vel vtTheologia Beata, vel vt communis Theologiae nostrae, & Beatae, & sic non est amplius praeseus difficultas, quae procedit de Theologianostra tantum; & cum tandem circa obscure requelata formaliter versetur Fides, manifeste sequitur, quod deficiente Fide deficit habitus formaliter tendens circa obscure reuelata; Fides enim est non apparentium ex Apost; & per consequens deficit ratio obscure reuelati; destructo enim habitu destruitur Obiectum, quod est illius correlatiuum; & destructa ratione obscure reuelati. destruitur ratio formalis costitutiua Theologiae nostre.

8

Fides autem, prout spectat ad praesens, duplex est, alia Diuina a Deo Diuinitus infusa; & alia humana, quae acquiritur per assensum humanum, quem praestamus Libris Scripturarum Diuinarum: in hoc autem distinguitur Fides Diuina ab humana, quod Fides Diuina importat infallibilitate simpliciter, quia importat auctoritatem Dei dicentis, qui non potest fallere, nec falli; Humana autem importat fallibilitate; quia innititur auctoritati hominis, cui potest inesse mendacium iuxta illud: Omnis homo mendax Ex hoc enascitur, quod eidem propositioni requelatae possumus assentiri nedum per Fidem Diuinam, quatenus scilicet a Deo est reuelata, sed etiam per Fidem humanam, scilicet vel quatenus eam docent homines magnae auctoritatis in scientiis, vel quia non repugnat alijs Scripturis, vel quia est rationi consona, ivel propter aliud motiuum humanum. 4 Certum est in Haeretico discredente aliquem articulum Fidei non remanere Fidem Diuinam, quia per peccatum infidelitatis tollitur Fides, ve suo loco ostendemus, habetur enim Iac. 2. Quicunque autem totam legem seruauerit, offendat autem in unosfactus est omnium reus; vnde nedum non habet Fidem Diuinam illi articulo, cui discredit, sed neque alijs articulis, quibus assentitur; & ratio est, quia quauis credat illos esse a Deo reuelatos, non tamen Diuina requelatio est ratio formalis ipsis assentiendi, sed aliquod motiuum humanum, vt dictum est; nam si Diuina reuelatio esset ratio assentiendi, assentiretur omnibus: non enim est ratio, cur potius huic, quam illi assetiatur, cum Diuina reuelatio, quantum est de se, sit ratio formalis assentiendiomnibus equaliter: ergo, si assentiatur huic, & non illi, iam non Diuia reuelatio, sed aliquod motiuum humanum, quod est ratio assentiendi potius huic, quam illi, est Haeretico ratio formalis credendi, & per consequens Fides, que innititur tali motiuo, non est Diuina, sed Humana. Tumquia ratio formalis assentiendi propositionibus reuelatis constitutiua Fidei Diuinae est illa, qua firmiter credimus propositionibus a Deo reuelatis eo prorsus modo, quo ab Ecclesia proponuntur credendae, & non a quacunque Ecclesia, sed ab Ecclesia Romana, cuius Caput est Summus Pontifex verus Christi Vicarius, & legitimus Petri Successor, apud quem solummodo sunt claues aperiendi, & claudendi Hegnum Celorum, & summa potestas declarandi, ac definiendi res Fidei iuxta illud Christi Domini Matt. 18. Si. Ecclesiam non audierit, sit tibi velut Ethnicus; & Publicanus, propter quod Beatiss. Doct Aug. conatra Epist. Fundam. c. 5. ait: Ego Euangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoueret auctorita sjergo Haereticus discredens aliquam de finitionem Ecclesiae prolatam a Summo Pontia fice de Sede non assentitur alijs articulis pert dem Diuinam, sed per Fidem Humanam.

9

S Ex hac doctrina eruuntur duae validissime rationes, quibus cuincitur Theologiam Catho, dicam non remanere in Heretico. 1. est, quia non remanet ratio formalis objectiua specificatiua, & distinctiua Theologiae nostrae Catholicae; & per consequens in habitu existente in intellectu Haeretici desinit modus relatiuus, seu relatio secundum dici, quam dicit ad suum Obiectum sub ipsius specificatiuum, patet autem, quod quaelis bet scientia specificatur a modo relatiuo, quem dicit ad suum Obiectum; & quod iste modus relatiuus, siue ordo, vel habitudo, vt alij vocant, destruitur destructo Obiecto; quia ad nihil non datur relatio, & non ponitur, nisi posito suo termino; vnde in Petro non ponitur paternitas, nisi posito filio, aliter esset pater nihili, quod omnino fatuum est; & ideo destructo Obiecto formali Theologiae Catholicae, destruitur quoque modus relatiuus ad tale Obiectum, qui non ponitura nisi posito tali Obiecto, & per consequens destruntur statim ratio formalis specificatiua talis habitus; & posito alio Obiecto formali, statim. resultat in entitate illius habitus alius modus relatiuus ad aliud Obiectum, & per consequens. ponitur specificatiuum alterius habitus; sed inHaeretico discredente destruitur Obiectum formale specificatiuum Theologiae nostrae, vt dictum est; ergo in entitate habitus existentis in intellectu Haeretici, statim cessat ille modus relatiuus ad tale Obiectum, & per consequens statim destruitur Theologia nostra, que per illum modum specificatur, & constituitur intrinseces sicuti perrationalitatem specificatur intrinsece, & constituitur homo. Cum autem Hereticus reuertitur ad Fidem, statim ponitur Obiectum Theologiae, & perconsequens statim resultat in entitate illius habitus modus relatiuus specificatiuus Theologiae nostrae; sicuti posito filio statim resultat paternitas in alio contermino.

10

Altera ratio est. Certitudo infallibilis est de essentia Theologiae nostrae non minus, ac obscuritas, vt diximus q. 3. art. 5, sed ablata Fide Diuina Theologia nostra non remanet amplius infallibilis, quia nititur soli testimonio humano, quod falli, & fallere potest; ergo non remanet Theologia.

11

Per istam fundatissimam doctrinam quae ducitur ex motiuo communiter admisse (sentiunt enim omnes cum Philosopho scientia importare relationem mensurae, mensura autem dicit relationem secundum dici ad mensuratum) enitatur incogruitas dicendi aliquorum Recentiorum; inter quos est Ioca S. Thochic in resp. ad confirm. 1arg. in controprope finem; Vbi ait; quod ablata Fide in Haeretico, manent saltem ad breuetempus duo habitus Theologiae specie diuersi; alter. quiprius erat ex Fide Catholica genitus, qui non stuumeorrumpitur, alter, qui ab Haeretico generaturm ex Fide acquisita; quauis hic Doct. loquatur comparatiue, non absolute dicedo, quod potius admitteret hoc, quam concederet vnum, & cundem habitum Theologiae esse communem Catholico, & Haeretico. Caeterum Vtrunque absolute est negandum; si enim non manet Fides, & sumen Fidei; quomodo ex Fide, & ex lumine. fidei potest deducere suas conclusiones, si Fidemmon habet, & lumen Fidei extinctum est: Et figertitudo Theologiae est essentialiter infallibilis, vt ait secunda ratio, quomodo potest munere Theologia per breue tempus, si pro eo tunc non manet Fides, a qua infallibilitatem suae certitudinis praecise deriuat? His not.

12

S Vnica conclusio. In Haeretico non manet Theologia Catholica; sed ille habitus, quo discutrit circa res Fidei, quibus assentitur, est habitus pure humanus fundatus tantum super Fidem humanam. Prob. ex Beatiss. Dect. Aug. lib. Hde Trin. c. 1. vbi ait; Huic scientiae tribui debet, non, quidquid ab homine sciri potest in rebus hu¬ manis, sed illud tantummodo, quo Fides saluberrima, quae ad veram Beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, & roboratur. Et contra Epist. Fundam. c. 19. Ego Catholicam Fide profiteor, & per illam me ad certam scientiam peruenturum esse praesumo. Ex 1. auctoritate formatur haec ratio. Theologia nostra est tantum de his, quae Fidem nutriunt, & roborant; sed Theologia haeretica est: de his, que Fidem euertunt, & destruunt, quia supponit Infidelitatem, ex qua procedit, & perquam tollitur Fides; ergo in Haeretico non manet Theologia nostra. Ex 2. auctoritate sic arguitur. Implicat haberi scientiam sine lumine. vt patet de Visione Beata, quae sine lumine haberi non potest, & de scientiis naturalibus, quae sine lumine naturali nequeunt consistere; sunt enim euidentes, & euidentia habetur formaliter a lumine, sed lumen Theologie nostrae est lumen Fidei Diuinae; ergo destructa Fide desiruitur nostra Theologia.

13

V Prob. 2. Destructa ratione formali constitutiua, & distinctiua rei non manet ipsa res; sed in Heretico destruitur ratio formalis constitutina Theologiae Catholicae, quia destruitur modus relatiuus ad suum objectum formale constituriuum, vt dictum est in 1. ratione superius allata; ergo non manet Theologia.

14

Prob. 3. altera ratione. Certitudo, & incertitudo variant habitum, vt patet de opinione, & scientia; sed Theologia nostra importat essentialiter certitudinem infallibilem fundatam super Fidem Diuinam existentem in nobis; Theologia vero haeret ica non importat certitudinem infallibilem fundatam supra Fidem Diuinam, quia Fides Diuina in Haeretico non existit, ergo Theologia haeretica est diuerse rationis a Theologia Catholica.

15

Conf. Si proponatur alicui Idiotae propopositio aliunde certa, illi assentietur opinatiue, & forsan dissentietur; quia etsi illa propositio sit. certa secundum se, ei tamen non constat de ilius certitudine, ac propterea de illa potest dubitare, & opinari, ergo quanuis propositiones reuelatae sint certae secundum se, haereticus tamen de illis potest dubitare, & opinari; quia nititur motiuo humano, quod non est infallibile simpliciter: imo potest eas negare, sicuti negat, illas propositiones, quibus dissentitur; sed Idiota opinans de tali propositione, non dicitur hapere eundem habitum, quem habet Philosobhus certo cognoscens illam eandem propositionem, aliter habitus opinatiuus esset idem formaliter, ac habitus scientiae; ergo neque Haereticus dicitur habere eundem habitum, quem habet Catholicus, quia non habet eandem certitudinem.

16

S Obiicies 1. Quotiescunque duo habitus realiter distinguuntur, tunc destructo vno alter remanet; vt patet de Mathematica, quae non perit, etiamsi pereat Philosophia existens in eo¬ dem intellectu; sed Fides, & Theologia realiter distinguuntur, vt dictum est q. 2. art. 2; ergo destructa Fide adhuc remanet Theologia.

17

Resp. dist. maiorem. Si illi duo habitus ita se habeant, vtvnus sit fundamentum alterius, neginam destructo fundamento destruitur pariter res fundata; si vnum non sit fundamentum alterius, conc. Et eodem modo dist. minor; Fides enim est fundamentum, supra quod fundatur essentialiter Theologia; sicuti habitus principiorum est fundamentum scientiae; vnde quemadmodum pereunte habitu principiorum periret. scientia, quae essentialiter habet procedere ex per se notis, quae nequeunt esse per se nota, nisi per habitum principiorum; ita a pari.¬

18

P Obijeies 2. Habitus, quo Haereticus assentitur articulis Fidei, quos credit, non est opinatiuus, quia est sine formidine, & sine dubitatione; neque est scientificus naturalis, quia versatur circa propositiones reuelatas, quae sunt supernaturales, circa quas non versatur scientia. naturalis; ergo est habitus Theologicus.

19

Resp. neg. 1. partem antecedetis. Ad prob. insertam dicitur, quod est semper cum aliqua formidine vel actuali, vel radicali; quia potest dubitare de illis, an sint falsi, sicuti credit falsos articulos, quos negat. Quod si Haereticus credat se habere motiuum infallibile simpliciter, tunc est habitus deceptiuus, quia non credit exmotiuo Diuinae reuelationis, sed ex motiuo humano, vt dictum est; & per consequens decipitur, vt diximus ex Fundatiss. Doct. q. 3. art. 7. n. 3.

20

IO Obiicies 3. Quodl ibet tollitur tantum persuum oppositum: nam quaelibet destructio est quaedam corruptio, quae est a contrariis in contraria; sed Infidelitas non opponitur Theologiae, sed Fidei, sicuti Fidelitas non est idem cum Theologia, secus omnis Fidelis esset Theologus, ergo per Infidelitatem non tollitur Theologia.

21

Resp. dist. maiorem. Quodlibet tollitur persuum oppositum vel directe, & formaliter, vel indirecte, & materialiter, cone; tantum formaliter directe, neg: nam licet dulcedo lactis non opponatur directe calori ignis, opponitur tamen indirecte, quatenus fundatur in frigiditate lactis, quae directe opponitur calori; & sic dicitur ad minorem, quod Infidelitas opponitur indirecte Theologiae, quatenus opponitur Fidei, quae est fundamentum Theologiae. Ad id, quod dicitur, quod Fidelitas non est idem, ac Theologia, resp; quod ex eo, quod Fides sit fundamentum Theologiae, non arguitur, quod sit ide sicuti ex eo, quod substantia sit fundamentum accidentis, non arguitur, quod substantia sit accidens, sed tantum, quod sine Fide nequit stare Theologia; quia res fundata nequit stare sine fundamento, cum posterius nequeat esse sine priori; & quod Fides potest stare sine Theologia, quia fundamentum potest esse sine re fundata, cum prius possit esse sine posteriori; & per¬ consequens omnis Theologus est Fidelis; non tamen omnis Fidelis est Theologus.

22

II Obiicies 4. Theologia est habitus deductiuus conclusionum ex principiis Fidei, sed in Haeretico manet habitus deductiuus conclusionum ex principiis Fidei; ergo in ipso manet Theologia. Maior patet: nam Theologia distinguitur a scientiis naturalibus eo, quia est deductiua conclusionum ex principiis Fidei, illae vero ex principiis naturalibus. Prob. minor, Haereticus ex vno Articulo Fidei, cui assentitur, deducit alium Articulum, cui pariter assentituri v.8. ex eo, quod Christus resurrexit, deducit, quod etiam nos resurgemus.

23

Resp. dist. maiorem. Theologia est habitus deductiuus ex principiis Fidei sub lumine Fidei, & prout ab auctoritate Ecclesiae infallibiliter firmantur, cone; sub lumine naturali, & praecisa auctoritate Ecclesiae, neg. Et eodem modo dist? minor; Haereticus enim non deducit per lumen Fidei, quia in ipso tale lumen extinctum est; nec ex motiuo Diuino, seu ex auctoritate Ecclesiae; sed ex motiuo humano, vel quia id audiuit a Doctoribus, vel quia sic arbitratur, &c. Sic dicitur ad prob, maioris, & minoris: nam Theologia distinguitur a scientiis naturalibus, quia procedit sub lumine Fidei: & Haereticus ex resurrectione Christi, cui assentitur ex motiuo humano, deducit resurrectionem nostram.

24

I2. Obiicies 5. Amissa Fide non amittitur statim Theologia; ergo saltem manet per aliquod tempus. Prob. antecedens. Tum quia Haereticus amissa Fide retinet eandem facilitatem discurrendi circa res Fidei. Tum quia quilibet habitus ex repetitione tot actuum, tanto tempore, & studio acquisitus nequit in instanti de perdi; corruptio enim correspondet generationis, ynde si generatio est temporanea, etiam corruptio temporanea esse debet, vt Physica tot actibus acquisita deperditur paulatim modo circa hanc, modo citca illam conclusionem; ergo amissa Fide, quae deperditur in instanti, non amittitur statim Theologia.

25

Conf.1. Implicat, quod vnico instanti, & ynico actu acquiratur habitus naturali modo comparabilis; nam habitus naturali modo comparabilis fit ex frequentatis actibus, & longo teporet. sic enim definitur habitus acquisitus, sed Haereticus statim post haeresim reuertens ad Fidem statim acquirit habitum Theologiae, quem prius nabebat; quia acquirit Fidem, per quam potest. deducere conclusiones, vt prius deducebat; ergo in ipso manet Theologia.

26

Cons. 2. Apriuatione ad habitum non datur regressus naturalis, sed Haereticus reuertens ad Fidem, habet veram Theologiam; ergo quando erat Fide priuatus, non erat priuatus Theologia.

27

Respondet Gonet Theologiam in Haeretico remanere, sicut cadauer, quod adueniente Fide vinificatur. Caeterum haec responsio reiicitur? a Io: a S. Tho; quia Theologia non est aliquod compositum ex materia, & forma, sed est simplex qualitas, sicut calor, qui totus destruitur? nec remanet secundum partem materialem. Nec est simile de Charitates nam Fides non est forma Theologiae, sicut charitas est forma Fidei, aliter Theologia remaneret destructa Fide, sicut remanet Fides amissa Charitate, sed est fundamentum illius. Neque valet exemplum de Prudentia respectu virtutum moralium; quia Prudentia est regula tantum externa actuum. aliarum virtutum, non autem fundamentum illarum; vnde possunt remanere virtutes secundum substantiam absque Prudentia. Omissa igitur huius Recentis responsione.

28

Resp. 1. ad arg. neg. antecedens. Ad 1. probi dist. assumptum. Remanet eade facilitas discurrendi circa res Fidei sub lumine Fidei, & exmotiuo. Diuino, negi sub lumine naturali, & exmotiuo humano, conc. Ad 2. dist. antecedens. Quilibet habitus acquisitus nequit deperdi ininitanti ratione sui conseruato ipsius fundamento, conc; destructo fundamento, in quo tantum conseruatur, neg: nam frigiditas, quae est in liigno, nequit expelli in instanti ratione sui, sed intemporanea successione caloris; attamen si in instanti destruatur substatia ligni, destruitur quoque ininstati frigiditas in ipsa fundata, sic si destruatur homo in instanti, destruuntur quoque in instanti omnes habitus illius. Ita quanuis habitus Theologiae acquisitae nequeat deperdi in instanti secundum se, vt patet in Theologo Fidelis omittente studium Theologicum; attamen si destruatur Fides, quae est fundamentum illius, destruitur in instanti, quia accidens nequit remanere sine suo subjecto proximo. Resp. 2. ad ambas probationes. Remanet eadem facilitas cum eodommodo relatiuo ad idem obiectum formale, negi cum diuerso modo, conc; & sic modusgelatiuus non acquititur, & deperditur in instanti, nege entitas substracta illi modo relatiuo, conc.

29

Ad 1. confir. dist. maior. Implicat, quod gmico actu acquiratur entitas habitus, per quam eutenditur ad plures veritates sui objecti, concmodus relatiuus, neg. Et sic dist, minor. Haeretis cus rediens ad Fidem non acquirit vnico actu entitatem habitus, conc; illa etim entitas remansit, sed sub diuerso modo relatiuo specificatiuo diuersi habitus formaliter sumpti; non acquirit modum relatiuum specificatiuum Theologie, neg

30

Ad2. dicitur illud Effatum verisicari tantum de formis absolutis, non de relatiuis, vel habentibus modum relatiuum, nam paries albus, qui modo refertur ad alium parietem album, si destruatur alius paries, deperdit relationem; & si iterum aedificetur, acquirit illam relationem; & in habitibus acquisitis hoc est manifestum potest enim quis obliuisci, & deperdere Philosophia, & posteanono studio illa reacquirere. 13 Obiicies 6. Theologia est scietia naturalis, quia naturaliter acquiritur; sed scientia naturalis potest conseruari sine habitu supernaturali: nam Philosophia conseruatur sine Fidei ergo Theologia manet amissa Fide.

31

Resp. dist. maiorem. Est naturalis quoad entitatem, conc; quoad modum, neg. Vel est scietia naturalis necessario fundata super Fidem supernaturalem, conc; non fundata, neg. Et sic ad minorem dicitur, quod scientia naturalis fundata super habitum supernaturalem nequit sine ipso conseruari; quia destructo fundamento destruitur res fundata, Philosophia autem non fundatur supra Fidem, & ideo sine ipsa potest. conseruari.

32

I4. Obiicies 7. Theologia nostra remanet in Patria, vbi amittitur Fides; ergo amissa Fide. non amittitur Theologia.

33

Resp. neg. antecedens, vt videbimus inseq. art. Caeterum etiam omisso antecedente. dist. consequens. Amissa Fide non amittitur Theologia, si tamen fundetur super aliud lumen supernaturale, vt est lumen Gloriae, conc; si nullum sit lumen supernaturale, supra quod funde tur, vt in Haeretico, neg.

Articulus 2

34

ART. II An Theologia nostra duret in Patria?

35

QVoniam Tempori succedit Aeternitas, Pideo postquam egimus de temporanea duratione Theologie in Via, agendum est de illius aeterna duratione in Patria.

36

I Supponimus aliquos habitus manere in Patria tantum quoad ornatum, non quoad exercitium, alios vero manere quoad ornatum, & quoad exercitium, alios tandem non manere quoad ornatum, nec quoad exercitium. Illi manent tantum quoad ornatum, quorum objectum formale non habet oppositionem cum statu Patriae; exercitium tamen, seu actualis operatio repugnat statui Beato; vt virtus Temperantiae & Fortitudinis, quarum obiecta non pugnant cum statu Patriae, versantur enim circa partem sensitiuam, vt ait Fundatiss. Doct. lib. 1. de Regim. Princip. p. 2. c. 133 & 15, pars autem sensitiua. manet in Patria; attamen; quia in Patria sensitiua. est indefectibilis, ideo repugnat illi statui poniactus Temperantiae, & Fortitudinis, qui essentialiter ordinantur ad regulandam partem sensitiuam, ne deficiat, & retrahatur a recta ratione. Illi habitus manent quoad ornatum, & quo- ad exercitium, quorum objecta, & actus non pugnant cum statu Patriae; vt Charitas, cuius objectum est Deus, vt summe bonus, & cuius actus est amor, qui maxime conuenit Beatis. Illi vero non manent quoad ornatum, nec quoad exercitium, quorum objecta, & actus pugnant cum statu Patriae, vt Fides, & Spes; cum enim Fides habeat pro objecto Deum non visum, & eius actus sit obscure credere; Spes vero Deum non possessum, & eius actus sit appetere possessionem ipsius; Status vero Patriae essentialiter importet Deum clare visum, & possessum, ideo objecta, & actus earum pugnant cum statu Patriae; & quia non manentibus objectis formalibus non manent habitus, qui ab illis specificantur, ideo in Patria non manent.

37

Prima sentetia arbitratur Theologiam no¬n stram hic in Via acquisitam manere in Patria quantum ad ornatum, & exercitium eandem omnino secundum numerum, quanuis longe perfectior sit in Patria, quam ii Via; ista tamen maior perfectio non variat essetiam illius substatialiter, sed tantum accidentaliter. Ita Calet. art. 2. 8S. Quoad secundum, licet explicas illud Apost; Scietia destruetur; contrarium docuerit; vt notat Lafosse; Ban. ibid. dub. 23 & 3: Nauarr, controu. 32. Congal. disp. 1. n. 9, Ioca S. Tho: q. 1. disp. 3. art. 5. 8. Circa secundum punctum, Gonet art. 2. conc. 2.

38

Secunda sententia docet Theologiam nostram penitus cuacuari per aduentum Theologiae Beate, quae est Visio clara Dei. Ita Fundatiss. Doct. in 2. sent. dist. 21. q. 1. art, 1. dub. 2. lat; Ubi ait: Cum peruentum est ad scire, quod est proprium, Theologiae, non vtendo tanquam Domina alij: scientiys, non dicemus, scio, sed credo; nec video, sed audio. Nunc ergo credimus, sed in Patria sciemus; nunc audimus, sed in Patria videhimus. Hanc sententiam sequuntur ex nostris Greg. q. 2. Prol art. 2, Caelestinus Brunus, Gibbon; Lafosse q. 1. 6. 5; qui referunt ex exteris Capreol; Zum; Vasque Gill; & alios; pro quo-

39

Not. est nos hic loqui de Theologia nostra, prout distinguitur a Theologia Beatorum: non prout est eadem cum illa, aut prout est conmunis Theologiae nostrae, & Theologiae Beatorum, vt diximus in sup. ari. n. 2. Theologia aute nostra in hoc formaliter distinguitur a Theologia Beatorum, quod haec est ex creditis sublumine Fidei obscuro, articuli enim Fidei sunt: illius principia, vt etiam fatentur Aduersarij: illa vero est ex visis sub lumine claro. Ex quo sequitur, quod Theologia nostra necessario Fidem inuoluit, quia versatur circa illius principia, & illius lumine vtitur; & ideo cum in Patria non remaneat Fides, neque lumen obscurum neque illius principia, manifeste deducitur neque manere Theologiam nostram; quia implicat manere aliquam scientiam non manentibus. illius principiis, ex quibus essentialiter deducit suas conclusiones; & eius lumine, quo necessario vtitur; & eius objecto formali, a quo essentialiter specificatur; deficientibus enim his, vel vno ex istis impossibile est manere Scientiam, vediximus in sup. art.

40

Aduersarij, vt tueantur subalternationem Theologiae nostrae, illius permanentiam in Patria substinere conantur, non aduertentes, quod quantum concordant doctrinae traditae de subalternatione, tantum discordant coctrinae tradi¬ tae de lumine, seu de ratione sub qua, quam dicut esse specificatiuam Theologiae, & de permanentia Theologiae in Haeretico, in quo dicunt non manere, quia non manet Fides, nec lume n nec Objectum formale, nec ratio sub qua, quae est reuelatio supernaturalis obscura, Igitur duo dicunt, quae inter se dissonare videntur. Primum. est Theologiam in Patria ex principiis cognitis per lumen Gloriae deducere conclusiones perumen naturale. Secundum est in Patria manere formaliter discursum, quatenus ex clare visis deducit conclusiones per lumen naturale, & ratione discursus nituntur ibi figere Theologiam Videantur Gonet hic in 3 not; & loc aS. Tho: n193 & 20. Haec autem quomodo possint inter secohaerere, sic declaramus

41

Dissonantia ergo horum sic ostenditur. Noster intellectus nequit deducere conclusiones, nisi cognoscendo vnionem subjecti cum praedicato conclusionis deductae; ista autem vnto nihil aliud est, quam medius terminus, qui habet vim vniendi duas extremitates, quae sunt subjectum, & praedicatum conclusionis. Verum ista vnio potest dupliciter intelligi, vel omnino materiaiter, prout est nexus plurium vocum praescindendo a rebus significatis per voces; vel formaliter, prout cognoscuntur res significatae per voces. Vnio terminorum omnino materialiter sumptorum cognoscitur quidem per lumen naturale, sed dicere, quod in Patria intellectus deducat conclusionem cognoscendo vnionem tera minorum materialiter sumptorum, est dicere, quod in Patria maneat Logica, non Theologia; quia Logica versatur circa terminos omnina materialiter sumptos, non autem, circa res formaliter significatas per illas voces. UVnio autem rerum significatarum per voces, circa quam vera satur Theologia, est omnino supernaturalis, quia res significatae per voces sunt omnino superna turales, quod sic demonstratur. Quado vna prae missa naturalis vnitur propositioni supernatura; li, tunc praemissa naturalis per talem vnionem eleuatur, & sit supernaturalis, & cognoscitur in lumine supernatura li Fidei, vt docent etiam Ad quersarij; inter quos Ioca S. Thosq. 1. disp. 2. artg n. 5: & in resp. ad arg; ergo illa vnio est superna turalis, aliter praemissa naturalis fieret superna turalis per aliquod naturale, & sic effectus excederet causam; sed id, quod est supernatur ale, nequit cognosci per lumen naturale, vt docent etiam ipsi Aduersarij; ergo per lumen naturale nequit deduci conclusio ex principiis supernaturalibus cuidenter cognitis, quia per lumen naturale nequit cognosci formaliter vnio praedicati cum subiecto. Tum quia non minus est subernaturalis conclusio deducta ex duabus praemissis supernaturalibus, quam sit supernaturalis praemissa vnita propositioni supernaturali; quianon minus vnitur coclusio cum praemissis, quam vna praemissa cum altera, aliter si non esset vnita ex ipsis non posset deduci, deducitur enim formaliter ratione vmionis, sed praemissa naturalis ex eo, quod vnitur alteri praemissae supernaturali, cognoscitur per Aduersarios per lumen iupernaturale; ergo & conclusio deducta eo, quia vnita, debet cognosci per lumen supernaturale, non per lumen naturale.

42

Praeterea. Si in Patria Theologia per lumen naturale deduceret suas conclusiones exprincipiis cuidenter cognitis per lumen Gloris sequeretur, quod etiam in Via Theologia per lumen naturale deduceret suas conclusiones ex principiis obscure cognitis per lumen Fidei: nam sicuti lumen Gloriae extenditur ad solas prae missas euidenter illas manifestando, & ex illis sic manifestatis intellectus per lumen naturale potest deducere conclusionem Theologicam, ita lumen Fidei extenderetur ad solas premissa: renelatas obscure, & ex illis obscure reuelatis posset intellectus per lumen naturale obscure inferre conclusionem: nulla enim potest assignari rationabilis disparitas, sed in Via Theologia non deducit conclusiones per lumen naturale, aliter non vteretur lumine Fidei, Theologia enim est habitus conclusionum formaliter, vt fatentur Aduersarij; ergo neque in Patria.

43

Ex his apparent quatuor contradictiones. 1. est, quod conclusio deducta ex praemissis sua pernaturalibus sit supernaturalis, vt fatetur Aduersarij; & non sit supernaturalis eo, quia cognoscitur per lumen naturale. 2. est, quod Theologia, vtatur, & non vtatur lumine supernaturalis imdeducendis suis conclusionibus. 3. est, quod vna propositio ex vnione ad propositionem supernaturalem fiat supernaturalis, & non fiat sua pernaturalis. 4. est, quod per lumen naturale non possit cognosci, & possit cognosci aliquod supernaturale.

44

Dices. Per lumen naturale cognosci vim syllogisticam, quae naturalis est, non autem cognosci res formaliter significatas per illas voces.

45

Sed contra. Vis syllogistica consistit in debita dispositione terminorum, sed circa dispositionem debitam terminorum versatur Logica, gedictum est; ergo hoc probat in Patria manero ogieam, non Theologiam: nam ex eo, quod logicus faciat aliquem syllogismum in materia Thueologica, quanuis per lumen naturale cognoscat vim syllogisticam, non dicitur habere Theologiam, quia non cognoscit res formaliter significatas per illas voces ordinatas per vim syllogisticam,

46

Respondent Alij Theologiam nostram in Patria cognoscere nedum principia, sed etiam conelusiones per lumen Gloriae¬

47

Sed etiam haec responsio plures inuo luit. contradictiones. 1. est, quia posset videri vnum praedicatum Attributale non viso alio; nam deductio vnius praedicati Attributalis ex altero prae¬ dicato Attributali necessario importat plures cognitiones, per quarum vnam cognoscitur vnum praedicatum, & non cognoscitur aliud; quia si per cognitionem praemissarum cognosceretur. etiam conclusio, iam illa cognitio esset per modum simplicissimi intuitus, non autem per discursum, qui essentialiter est cognitio unius ignoti deducta ex cognitione alierius noti, hoc autem contradicit ijs, quae docent Aduersarij in Tract de Viss vbi asserunt non posse quiditatiue euideter cognosci vnum Attributum sine alio. 2. est; quod Theologia nostra distingueretur, & non distingueretur a Theologia Beata, nam omnis distinctio habetur a lumine, vel ab objecto; sed esset idem lumen, & idem objectum; ergo non distingueretur, & distingueretur. 3. est. Theologia nostra, & Theologia Beata esset vna, & non esset vnasnon esset vna, vt supponitur; esset vnas quia vnitas secundum Aduersarios sumitur a ratione formali sub qua; & eadem esset ratio sub qua Theologiae nostrae, & Beatae, quia esset reuelatio euidens, & clara¬

48

Dices, differre eo, quia Theologia nostra cognoscit illas propositiones extra Deum Theologia vero Beata in Deo.

49

Sed contra est; nam praedicatum Diuinum reuelatum extra Deum non est cuidenter in seipso manifestatum, quia non existit, nisi in Deo. in quo tantum potest videri; cum visio clara sit ad objectum existens, prout existens in seipso ergo esset obscure reuelatum, & per consequens. non esset manifestatum per lumen Gloriae. Igitur.

50

Vnica conclusio. Theologia nostra non manet in Patria. Prob. 1. ex Apost. 1. Cor. 13. Siue Prophetiae euacuabutur, siue Linguae cessabunt, siue Scientia destruetur; & rationem subdens ait: Camvenerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod exparte est, sed scientia, quae destruetur, nequit esse, nisi Theologia, quia nequit esse Fides; Apostolus enim loquitur de scientia, quae contradistinguitur a Prophetia, & per consequens a Fide; cum Prophetia spectet ad Fidem; Tum quia destruetur scient ia, quae ex parte est; Fides autem non est ex parte, sed ex integro, quia versatur circaomnia reuelabilia; Theologia autem nostra est? ex parte, quia scientia integre accepta includie certitudinem, & euidentiam, vt ostendimus φ. 3. art. 5: & Theologia nostra includit solam certitudinem, non euidentiam; ergo per Apostolum Theologia nostra non manet in Patria,

51

Dices 1. S. Doct. Aug. ps. 103. concione 3. referens Apostolum ait: Ex parte scimus, & ex parte prophetamus; sed nomine Prophetiae intelligitur? Fides; ergo Fides est ex parte.

52

Resp; quod licet Prophetia sit ex parte, non tamen Fides, quia Prophetia est pars Fidei; non enim omnia, quae continentur in Fide, sunt Prophetiae; aliter soli libri Prophetarum essent de Fide, ideo Prophetia est ex parte, non tamen Fides. Dices 2. Apost: nihil aliud velle, quam Theologiam nostram esse destruendam secundum quid, idest secudum modum imperfectum, quem habet, prout est in nobis: & ideo destruit idem esse, ac innouari, perfici, & meliorari. Sicuti dicit, quod linguae cessabunt, quod tamen simpliciter verum non est, nam locutiones erunt inPatria; & ideo volunt Aliqui omnes Beatos locuturos esse Hebraice.

53

Resp. Apost. dicere scientiam euacuari, constat autem, quod tunc aliquod cuacuatur, cum nihil entitatis illius remaner: sic vas euacuatur aqua, cum nihil aque remanet in vase: quandius enim aliquid aquae est in vase, non dicitur euacuatum. Ad illud de linguis dicitur, quod Apostolus intelligit Voces Prophetarum, quae vocabant ad paenitentiam, ad obseruantiam mandatorum, ad praeparanda corda Deo, ad credendum in Christu; istae autem voces omnino cessabunt in Patria.

54

Prob. 2. ex Beatiss. Doct, Aug. in pse ubi sup. Dmnis enim doctrina, quae toto isto tempore dispesatur, transit; inde dicit Apostelus; scientia destruetur, & Prophetia euacuabitur. Quare ista euacuabitur? Ex parte enim scimus, & ex parte prophetamus; cum autem venerit, quod perfectum est, euacuabitur, quod ex parte est. In hac auctoritate duo notanda sunt. 1. Omnis doctrina, quae totoisto tempore dispensatur; patet autem, quod isto tempore dispensatur nedum Fides, sed etiam Theologia. 2. Ex parte scimus, & ex parte prophetamus, vbi per scire intelligit Theologiam, non Fidem; quia per Fidem credimus, non scimus; ergo transit, & cuacuatur nedum Fides, sed etiam Theologia.

55

Nec valet, quod tranfire aliquando inScriptura sumatur, prout est idem, ac perfici, & immutari; dicitur enim Matt. 24. Caelum, & Terra transibunt, sed Coelum, & Terra non destruetur; quia tantum immutabuntur, quod pariter dicendum est de Theologia.

56

Nam contra est; quia Beatiss. Doct nedum ait tranfire, sed etiam cuacuari; cuacuari autem non sumitur pro immutari, sed pro destrui, propterea subdit Apostolus; & cum Apostolo Beatiss. Doct. Scientia destruetur; ergo tranfire, euacuari, & destrui pro eodem sumitur. Adeo clarum est hoc, vt mirum sit, quomodo possit inalium seusum distorqueri:

57

S Prob. 3. ratione. Ablato specificatiuo formali alicuius rei non manet res specificata nam ablata rationalitate non manet amplius homo, sed in Patria aufertur specificatiuum formale Theologiae, ergo non manet Theologia. Prob. minor. Vel specificatiuum formale Theologiae nostrae, prout distinguitur a Theologia Beata, est reuelatio virtualis obscura, vt volunt Aduersarij; vel est reuelatio clara; vel reuelatio praescindens a claritate, & obscuritate? Si primu; ergo in Patria non remanet specificatiuum formale Theologiae nostrae; quia nulla obscuritas manet in Patria, & per consequens nec reuelatio, nec reuelabilitas virtualis obscura potest. manere. Si secundum; ergo Theologia in Viamanet sine suo specificatiuo formali, quia manet sine claritate. Si tertium; ergo Theologia, quae manet in Patria, est Theologia praescindens abobscuritate, & claritate; & per consequens non est Theologia nostra, quae prout nostra est, idest prout distinguitur a Theologia Beatorum, nonpraescindit ab obscuritate, & claritate, distinguitur enim ab ipsa per solam obscuritatem; ergo in Patria non manet specificatiuum formale. Theologiae nostrae.

58

GProb. 4. Si Theologia nmaneret in Patria; vel theologizaret sub lumine naturali, vel sublumine Fidei, vel sub lumine Gloriae? Non primum; quia Theologia non vtitur lumine naturali, vt dictum est. Non secundum; quia obscuritas luminis Fidei pugnat cum claritate Patriae. Neque tertium; quia non haberet, per quid distingueretur a Theologia Beata: nam Apostolus assignans distinctionem inter Theologiam nostram; & Beatam, ait: Nunc videmus per speculum in aenigmate, tuc autem facie ad faciem; & ideo sicut lumen obscurum est causa Visionis aenigmaticae; ita lumen clarum est causa visionis facialis; & perconsequens non haberet, per quid distingueretur; ergo Theologia nostra non manet in Patria¬

59

T Pob. 5. Vel Theologia in Patria deduceret suas conclusiones per species acquisitas invia illustratas tamen in Patria; vel per alias species a Deo infusas; vel per ipsam DiuinamEssο tiam immediate vnitam ipsi intellectui Beato;

60

primum, & secundum dici non potest; quia species, vtpote vicaria objecti, ponitur tatum, quan do objectum est absens; Deus autem est summe praesens intellectui Beato; & ideo frustranea est pecies. Tum quia illa species nec esset quidita tiue repraesentatiua Dei, quia haec non datur in sententia Aduersariorum; vt videbimus in Trat de Vise Beat; Neque esset abstractiua, quia visso abstractiua importat cognitionem vnius praeducati cum ignorantia, seu cum latentia alterius ignorantia autem, & latentia objecti importat obscuritatem, quae pugnat cum statu Patriaea Neque tertium; quia Diuina Essentia, vt vnitae intellectui Beatorum, nonmanifestatur nisi per lumen Gloriae; & vt manifestata per lumen Gloriae; terminat Visionem Beatam; ergo non potest. terminate aliam cognitionem distinctam a ψie sione Beata.

61

Igitur dicendum est, quod in Patria Visso Beata succedit in locum Theologie nostrae; & hoc est magis consonum nedum Apostolo, sed etiam Psalmistae Ps.47. vbi dicitur: Sicut audiuia mus, sic vidimus in Ciuitate Dei nostri, idest sicut audiuimus in Via a Deo obscure reuelante, & aMagistris; ita videbimus in Patria Deo se euidenter manifestante.

62

8 Obiicies 1. In Patria manent omnes scien¬ tiae naturales; ergo manet etiam Theologia, que est illis perfectiori statui enim perfectissimo congruit omnis nostra perfectio, & maior perfectiomagis congruit.

63

Respineg. consequentiam: & disparitas est, quia scientiae naturales mullam habent oppositionem cum statu Patriae, important enim euidentiam, & certitudinem, quarum neutra opponitur illi foelicissimo statui, in quo est summa claritas, & per consequens summa cuidentia, & summa veritas, & ideo suma certitudo. Scientiae igitur naturales remanebunt, sed purgatae a suis imperfectionibus, & erroribus, qui in loce veritatis sedem habere non possunt.

64

9. Obijcies 2. S. Doct. Aug. ponit in Beatis duplicem scientiam de Deo: nam lib. 11. de CiuDei c. 7. & seq. distinguit in Beatis cognitionem Matutinam, quae est cognitio rerum in Verbo& est Visio Beata; & Vespertinam, quae ex principiis notis lumine naturae per lumen naturale. deducit coclusiones de Deo, easque extra Verbum cognoscit per species vel a Deo infusas, vel in Via proprio studio acquisitas; ergo Theologia nostra manet in Patria, aliter non esset duplex, sed vna in Beatis Theologia.

65

Resp; quod hoc arg. allatum a Gonet in 3 Mot, nedum est contra Beatiss. Doct Aug; qui libcit. c. 29. concludit; quod Angeli cognoscunt Creaturas in se ipsis tanquam in cognitione vespertina; sed cognitio creaturarum in se ipsis non est Theologia; ergo nomine cognitionis vespertinae. non intelligit Theologiam, sed scientiam naturalem; sed est etiam contra S. Thomam 1. p. 4. Sοart. 6, & 7; & Calet. ibidem, vbi cognitionem vespertinam appellant scientiam, quam Beati habent de Creaturis in proprio genere per proprias earum species; quae sine dubio est scientia. naturalis.

66

Praeterea si Beatiss. P. per has cognitiones. intelligeret solam Theologiam, sequeretur non rduastantum, sed tres esse in Beatis Theologias distinctas; nam 4. sup. Gen.ad lit. c. 29. assignat inAngelis triplicem cognitionem, scilicet Diurnam, seu Meridianam, Matutinam, & Vespertinam; quod si vespertina est Theologia, potiori sureerit Theologia Diurna, & Matutina, quae suntclariores vespertina. Verba ipsius sunt haec Nunquid tamen dicet, aut si dixerit quispiam, audiendus, est, illam caelestem in Angelorum milsibus Ciuitatem, aut non contemplari Creatoris aternitatem, aut mutabilitatem creaturae, aut εeius inferiori quadam cognitione non laudare Creatorem? Simul hoc totum possint, simul hoc totum faciant, possunt tamen, & faciunt; Simul ergo habent & diem, & vesperam, & mane; quod expresse repetitc. 36: & lib. 11. de Qiu Dei c. 7. Super quae loca Fundatiss. Doct. inasent. dist. 13. q. 1. art. 3. dub. 3. lat; & dist. 10. q. 2. inresel. 2. dub. lat, ait: cognitionem diurnam, seu meradianam esse cognitionem rerum in Verbo, & hanc solam esse supernaturalem, & veram Theologiam; cognitionem vero vespertinam esse naturalem cognitionem rerum in seipsis extra Verbum per proprias earum species; & matutinam esse quoque cognitionem naturalem rerum, prout exeunt a Verbo, ex eo enim, quod Angeli cognouerint res esse effectus Dei, surrexerunt ad cognoscendam omnem creaturam exijsse a Verbo. Quod autem cognitio, qua naturaliter cognoscuntur creaturae exire a Verbo, apte vocetur Matutina; & cognitio, qua cognoscuntur in seipsis Vespertina; & cognitio Beata. nuncupetur Diurna, seu Meridiana, sic explicat, B. Doct. Sicuti Mane est principium dici, itaVerbum est Principium creaturarum; ergo cognitio, qua cognoscuntur creaturae exire a Verbo, Matutina apte vocatur, quia est cognitio creaturarum in suo mane, idest in suo Principio; Verbum enim est Principium, per quod facta sunt omnia, vt habetur Io: 1. Et sicuti Vespere est terminus dici, ita Creatura in seipsa est terminus productionis Diuinae; ergo cognitio, qua cognoscitur Creatura in seipsa, apte dicitur Vespertina, quia est cognitio in suo Vespere, idest in suo termino. Utraque tamen est cognitio naturalis; quia sicut Philosophi naturaliter cognoquerunt omnes Creaturas esse effectus Dei, itacognouerunt omnes Creaturas exire a Deo taquam ab vnico earum Principio; implicat enim, quod naturaliter cognoscatur terminus passiuus productionis creaturarum, quin cognoscatur Principium actiuum, cum terminus sit relatiuus ad principium, & relatiua sint simul cognitione. Tandem sicuti Meridies est clarissima pars diei: ita Visio Beata, quae est cognitio rerum in Verbo, quod est ipsa Lux, apte dicitur Diurna, seu Meridiana, quia est cognitio rerum in sua luce, idest in Verbo.

67

Contra hanc explicationem de more insurgit Vasque 1. p. disp. 5 1. 4. 12. art. 8. c. 1. usque ad 4e asserens Beatise. Patrem nomine cognitionis matutinae intelligere cognitionem Creaturarum in Verbo non secundum proprias earum rationes, sed secundum rationes eminentiales, secundum quas continentur in Deo, & in ipso sunt Vita; & hoc colligit ex lib. 11. de Ciu. Deic. 7, & ex lib. 65. q. q. 263 & 4. sup. Gen. ad lit. a c. 21. usque ad 82, in quibus locis Mane assignat Visioni Beatae, & Vespere cognitioni naturali creaturarum inse ipsis, propter quod alienam a Beatiss. Patris mente vocat Fundatiss. Doct explicationem. Ad illud autem, quo Beatiss. P. distinguit cognitionem Angelicam in Matutinam, Vespertinam, & Meridianam, ait, per cognitionem Matutina m sumi totam illam partem diei, quae antecedit vesperam; & ideo modo Meridianam, modo Matutinam appellari, unam tamen pro altera usurpari.

68

Caeterum si Vasq. attentius legisset Tundatiss. Doct; vidisset ab ipso afferri etiam hanc explicationem. Quaenam aute ex his aptius adapretur: Dicendum contra Vasque primam magis congruere: nam sicuti secundum propriorem modum loquendi Meridies non est Mane, neque quis apte Mane vocaret Meridiem, quia confunderet diuersas partes diei, & qui confuse loquitur, minus apte loquitur; ideo aptior est distinctio cognitionis Angelicae in Matuuinam, Meridianam, & Vespertinam. Tum quia Meridies est medium inter Mane, & Vespere, & sicut minus apte loqueretur, qui Vespere vocaret Meridiem, ita minus congruenter Manedicitur Menidies; cum enim medium aequaliter distet abextremis, non est maior ratio, cur potius possit. vocari vnum extremum, quam aliud. Tandem. Mane, & Vespere sunt claritates tenebris admix tae; Mane enim, quod est accessus ad lucem, non sit nisi ex remissione tenebrarum: & Vespere quod est accessus ad tenebras sit ex remissione. lucis;, & quia quaecunque remissio sit cum admixtione contrariorum; necesse est, quod Mane, & Vespere tenebris admisceantur. At Meridies, quae distat a Mane, & Vespere, puram intensionem lucis sine vlla ad mixtione tenebrarum importat, ergo aptior est prima interpretatio, quam secunda. Ex hoc deducit Fundatiss. Docti cognitionem Matutinam, & Vespertinam esse cognitiones naturales, quia cognitio creaturarum in se ipsis tenebrosa est respectu cognitionis in Verbo; creaturae enim Sunt tenebris admixtae propter suam potentialitatem, & ideo Io: 1. vocantur tenebrae: Et tenebrae eam non comprenderunt; Verbum autem vocatur lux, & ideo cognitio Creaturarum in Verbo est Aeridiana udest clarissima, & purissima.

69

Ac Vasquem igitur dicitur, quod Beatiss. Pater illis in locis fere semper loquitur de cognitione Diurna, & Meridiana, non autem de Matutina; Et si concedatur aliquando confundere Meridianam cum Matutina, hoc non interest, quia possunt fieri diue: sae adaptationes.

70

1IO. Obijcies 3. D. Hier. in Epist. ad Paulinam ait: Talem scientiam discamus in terris, quae nobiscum perseueret in Caelis; sed scientia, quam hortatur Hier, addiscendam in terris, non est Philosophia, quae est communis etiam Gentilibus. sed Scientia, quae est propria Catholicorum ergo est Theologia. Praeterea D. Chris. super Apost. vbi sup. ait: Non abolebitur scientia, sed desinet esse non perfecta.

71

Resp. textum D. Hier esse adulteratum: ait enim: Talem scientiam discamus in terris, quorum scientia nobiscum perscueret in Caelis; & nihil aliud Vult, nisi, quod idem objectum, quod nunc speculamur in Via, a nobis cognoscetur in Patria Vnde Scientia dicitur perseuerate objectiue, non formaliter, quia illi succedet Visio Beata, quaeerit praemium cognitionis Vialis, propterea Beauss. Doct. Aug. tract. 3. in loc. 1. ait: Modo audimus, non videmus. Pro ista Fide praemium erit vi dere, quod credimus; & hoc manifeste docet Apostolus? Nunc per speculum in aenigmate, tunt autem facie ad faciem. Ad D. Chrisc resp. eodem modo, quod non abolebitur scientia, objectiue, quia idem obiectum videbitur; abolebitur tamen formaliter, quia destruetur haec scientia, quae essentialiter importat imperfectionem obscuritatis.

72

II Obijcies. 4. Quanuis Virtutes moraleo informentur a prudentia, a qua naturaliter inclinant dirigi, attamen possunt manere, non manente prudentia, ergo quanuis Theologiae participet ineuidentiam a Fide, attamen potest. manere non manente euidentia; in tantum enim Virtutes morales possunt manere sine directione passiua, in quantum directio habetur a Prudentia, quae est realiter ab illis distincta; & itainenidentia Theologiae est a Fide, quae realiter distinguitur a Theologia.

73

Resp. neg. paritatem, quia Prudentia non tribuit Virtatibus moralibus constitutiuum formale illarum, sed tantum eas extrinsece perficit; At vero Fides tribuit Theologiae constitua tiuum formale, quia tribuit reuelati onem obscus ram virtualem, per quam iuxta Aduersarios constituitur in esse Theologiae nostrae formaliteri & quia res nequit esse sine suo constitutiuo, ideo Theologia nequit esse sine Fide, a qua habet suum constitutiuum.

74

I2. Obiicies 5. Charitas Viae manet in Patria sublata imperfectione, quae ei conuenit ratione status, ait enim Apost. 1. Cor. 13. Charitas, nunquam excidit; ergo idem dicendum est de Theologia, cui conuenit obscuritas tantum tatione status Viae, & ideo mere accidentaliteri sicut conuenit imperfectio amissibilitatis Charitati,

75

Resp. neg. paritatem: nam constitutiuum formale Charitatis est ordo in Deum, quatenus est summe bonus, & amabilis, qui non pugna cum statu Patriae; amissibilitas autem ei accidem taliter conuenit, quia etiam in Via Charitaspos test esse inamissibilis, vt in Christo Dominosο Virgine, &c. At vero formale constitutiuum Theologiae est ohscura reuelatio virtualis, qua pugnat cum Claritate Patriae.

76

13 Obiicies 6. Non minus dependent a Fide Dona Spiritus Sancti, quam Theologia: nam Dona Spiritus Sancti versatur circa res Fidei quatenus discernunt credenda a non credendis, ynde sicuti Fides tribuit principia Theologiaea ita tribuit principia Donis Spiritus Sancti; sed Donum Sapientiae, & Scientiae manet in Patria, vt docet D. Tho. 1. p. q. 68. art. 6; ergo, & Theo: logia.

77

Resp. dist. maiorem. Non minus dependent a Fide Dona Spiritus Sancti, quam Theologiae aequaliter, neg; inaequaliter, conc;nam Dona depedent tantum materialiter, quia specificatiuum formale Sapientiae, quae est Donum, est Experiens tia mentalis per amorem, & unionem ad Deum, & specificatiuum formale Scientiae est Experientia. menialis per aliquem effectum Dei intrinsece productum in Creatura, scilicet per inspirationem, & illuminationem, patet autem, quod haec experie. etia mentalis praescindit ab obscuritate, & claritate, potest enim haberi clare, & obscure, & ideo Fides tantum materialiter se habet ad Dona Spiritus Sancti. At vero specificatiuum formale Theologiae nostrae, prout distinguitur a Theologia Beatorum, est obscura reuelatio virtualis, que formaliter habetur a Fide; ideo Fidesdiuersimode se habet ad nostram Theologiam, cui tribuit. speocificatiuum formale, & ad Dona Spiritus Sactis quibus non tribuit specificatiuum formale. Igitur, quia sine specificatiuo formali res nequit esse, quanuis possit esse formaliter sine eo, quod matenaliter se habet, ideo Theologia nequit manere, quanuis maneant Dona Spiritus Sancti

78

14. Obiicies 7. Quanuis scientia subalternata secundum se sit essentialiter obscura, attamen si fiat, clara ex coniunctione ad scientiam subalternante, non destruitur, vt patet de Perspectiua. & Geometria; ergo a pari de Theologia nostra, & Beata.

79

. Resp. 1. neg. suppositum consequetiae: nam Theologia nostra non est formaliter subalterna, ta, vt diximus φ. 3. art. 8. Resp. 2. neg. antecedes; nam objectum Perspectiuae non est linea visualis, vtobscure cognoscibilis, sed est linca visualis praeseindens a claritate, & obscuritate; ideo obscuritas solum materialiter se habet. At vero specificatiuum formale Theologiae est reuelatio virtualis obscura, vt dictum est.

80

Instabis. Specificatiuum formale scientiae est ratio formalis quae, non ratio sub qua, vt diximus q. 2. art. 13 & qφ. 3. art. 13 ergo adhuc sublara reuelatione obscura remanet Theologia nostra.

81

Resp. nos loqui contra Thomistas Recenfiores in eorum sententia. Arguimus igitur ex eorum principiis; admittunt enim specificativum formale scientiae esse a ratione sub qua, non a rationequae. Praeterea dicimus, quod cum Theologia habeat similitudinem scientiae subalter natae, si comparetur Theologie Beatae, cunque scientia subalternata specificetur ab illa diffesentia accidentali extranea, quam addit obiecto formali scientiae subaltemantis, ideo quanuis queologia, absolute loquendo, si consideretur. prout conuenit cum Theologia Beata, sicuti illamconsiderauimus loc. cit; specificetur a rationerformali quae, quae est Deitas, vt Glorificans, attamen si consideretur comparatiue ad Theologiam Beatam, prout ab illa distinguitur, sicuti confideratur in praesenti, specificatur a cognoscibilitate obscura, quam superaddit obiecto formali Theologiae Beatae, & ideo cognoscibilitas obscura est ratio formalis quae specificatiua Theologiae nostrae sic sumptae

82

15. Obijcies 8. Charitas est forma Fidei, quae sine Charitate est informis, & tamen sine Chari¬ tate manet Fides, vt patet in peccatore. Fideli; ergo quanuis Fides det formale constitutiuum Theologiae, poterit esse Theologia sine Fide:

83

Resp. dist. antecedens. Charitas est forma intrinseca Fidei ipsam constituens, neg; Fides enim constituitur per assensum propositionibus reuelatis. Est forma extrinseca in ordine ad opera meritoria, cone, sed neg. consequentia; quia Fides tribuit Theologiae formale constitutiuum. 16. Obiicies 9. Quodlibet destruitur vel per suum oppositum, vel ad destructionem subiecti, in quo est; & si sit de genere relatiuo, vescientia, ad destructionem sui termini, seu obiecti; sed in Patria non adest ignorantia Dei, quae opponitur Theologiae, neque destruitur eius subjectum, quod est intellectus, neque eius Obiectum, quod est Deus; ergo neque Theologia destruitur aRespi maiorem procedere ab insufficienti enumeratione; praeter enimmodos enumeratos. destructionis reperitur etiam destructio ratione fundamenti; unde cum Fides sit fundamentum. Theologiae, destructa Fide sequitur destructioTheologiae nostrae. Preterea dicitur, quod oppositum Theologiae nostre, quae est cognitio obscura, est Visio Beata, quae est cognitio clara; clarum enim opponitur obscuro. Tandem obiectum Theologiae nostrae est Deus, vt obscure cognoscibilis, sub qua ratione non manet in Patria.

84

17. Obiicies 10. Quae conueniunt rei ratione status, conueniunt accidentaliter, non essentialiter, vtquia possibilitas, futuritio, & existetiaconueniunt Essentiae Hominis ratione diuersorum statuum, ideo illi conueniunt accidentaliter, & Essentia hominis saluatur, etiam si tollatur a possibilitate, & fiat futura, & a futuritione, & fiat existens, & ab existentia, & fiat preterita. sed ineuidentia conuenit Theologie nostre tantum ratione status Viae, cuius propria est obscuritas, ergo illi accidentaliter conuenit, & perconsequens sine illa potest manere.

85

Respiarg. nimis probare; probat enim m Patria manere Fidem, si enim obscuritas, & claritas conueniunt tantum ratione status, & quae conueniunt ratione status, conueniunt accidentaliter, sequitur, quod etiam Fides ablata obscuritate maneat in Patria; quod tamen negat Adquersarij. Ad arg. igitur dicitur, quod Theologia potest considerati dupliciter; scilicet secundum se, prout prescindit a Theologia nostra, & Beata; & in hoc sensu obscuritas, & claritas illi conuenit accidetaliter, & prout determinate est Theologia nostra, vel Beata; & sic illi conuenit essentialiter, per obscuritatem enim, & claritatem distinguuntur formaliter istae duae Theologiae Ita quanuis Essentiae hominis secundum se sumptae conueniat accidentaliter possibilitas, futuritio existentia, & praeteritio; attamen Essentiae hominis, prout determinatae ad statum possibilitatis, possibilitas conuenit essentialiter, non accidentaliter. I8. Obiicies 11: In Patria non erit obliuio demonstrationum acquisitarum in Via, ergo manebunt species illarum, & habitus illas cognoscens. Prob. antecedens. Ad rationem status Beatifici pertinet cognoscere omnia illa, quae pertinent ad proprium: eorum statum siue tranfactum in Via, siue praesentem in Patria; vt dicemus in Tract. de Viss Tum quia si Beati haberent: Oblmionem demonstrationum tanto labore acquisitarum in Via, nompossent gaudere de laboribus toleratis in Via; & ideo eorum gaudium non esset plenum. Prob,consequentia. Est imperceptibile, quod pereant species; & habitus cognoscens aliquas veritates, & non sequatur obliuio:

86

Resp. neg. consequentiam. Ad prob. dist. assumptum. Si non succedat cognitio altior, & species eminentiorimodo repraesentas illas veritates, cone;si succedat, ut in Patria; vbi succedit Visio, & pereuntibus speciebus acquisitis succedit Diuina Essentia ,quae eminentissimo modorepraesentat illas species, & illas veritates, neg.

87

19. Obijeies 12. Si quis haberet assensumconclusionis naturalis solum ex auditu, & postea acquireret euidentiam principiorum talis cognitionis; sicuti si quis per medium probabile as¬ sentiretur conclusioni, assentiens postea per medium demonstratiuum, non deperderet, sed perficeret, & roboraret primum assensum: ergo a pari.

88

Resp. neg. antecedens; implicat enim, quod assensus, qui essentialiter est incuidens; & opinatiuus, fiat cuidens, & demonstratiuus; Sicuti implicat, quod Fides, & opinio fiat scientias Essentie enimrerum sunt impermixtae. adi20. Obijcies vitimo. Si Theologia non maneret in Patria, frustra acquireretur, quia frustra acquiritur; quod acquititur, vt deperdatur; sed quod frustra acquititur, neque est necessarium, nequevtile; ergo Theologia non esset necessaria, nequevtilis. e Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam dicitur, quod illud est frustra, quod caret fine, vnde si illud, quod acquititur, vt deperdatur, careat fine, frustraneum est; secus autem si gaudeat, fine; & ideo vestes, & cibi quanis a nobis acquirantur, & deperdantur; tamen non sunt frustras Sic Fides acquititur in via, vt deperdatur in Patria; & tamen non est frustra, sed simpliciter ne cessaria; & poenalitates iustorum deperduntur in Patria; & tamen non sunt frustra, quia ex illis poriuntur maxima bona.

PrevBack to TopNext