Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

1

DE SVBSTANTIA DEI.

2

DXplanatis, quae ad Theologiam praeambulant, ad agendum de partibus Theologiae descendimus, vt ab vniuersalibus ad specialia gradientes, rectam scribendi viam percurramus, vbienim vera seruatur methodus, & rectus doctrinae ordo, ibi sicuti vitatur confusio, quae ordinem tollit, ita declinantur obliquitates, quae deuiant a veritate. Porro cum Theologia in 1. lib. sent. agat de Deo, eiusque Attributis, & proprietatibus relatiuis, hinc a Tractatu de Subsiantia Dei, exordimur: nam cum Theologia nostra imitetur Theologiam Dei, vt saepe diximus in Proemialibus, sicuti Deus intelligendo suam substantiam, intelligit omnia illa, quae emanant ad intra, & ad extra ita, vt Substantia, seu Natura Dei sit id, ad quod primo terminatur Diuina cognitio, cum sit ratio, per quam cognoscuntur cetera, ideo Theologia nostra debet prius inquirere de Subsiantia Dei, & postea ad alia inuestiganda descendere. Et in hoc discriminatur Theologi aa scientia naturali, quod Theologia ab Altissima Causa, quae est Diuina Natura, ad inferiora, que sunt Entia creata, descendit; scientia vero naturalis ex inferioribus ad Dei Altissimi cognitionem, quasi ex tenebris in visionem lucis exurgens, ascendit.

3

Inscripsimus autem hunc Tractatum de Substantia Dei, non vero de Natura, Essentia, aut Quiditate, quanuis enim Substantia, Natura, Essentia, & Quiditas idem formalissime significent in¬

4

Deo, vt docet Fundatiss. Doct. 7. Met. q. q; quia sunt idem etiam virtualiter, attamen iltae voces impositae sunt ad plura munera significanda, quae eidem simplicissimae rei sine eiusdem scissione etiam virtuali conueniunt; Natura enim dicitur, prout est principium operandi, vt habetur in Met: nam dicitur natura, quasi nascitura, idest a qua alia nascuntur; Essentia vero dicitur per ordinem ad existentiam, quae est eius terminus; Quiditas autem per ordinem ad intellectum cognoscentem Quid est res; Subsiantia tandem, prout substat alijs, & illa substentat. Haec autem est differentia inter modum significandi harum vocum; quod Substantia significat aliquod communissimum omnibus; quae sunt in Deo, & extra Deum; haec enim omnia substentantur in esse a Diuina Substantia; Essentia vero dicit ordinem solum ad existentiam; Natura ad operationem; & Quiditas ad intellectionem. Quamobrem cum Theologia agat de Deitate, prout est prima radix generalissima, per quam probantur omnia, quae tractantur in Theologia, ratio enim formalis objectiua cuiuscunque scientiae debet esse communis omnibus conclusionibus, quae deducuntur in tali scientia, al iter scientia suo non adaequaretur objecto, ideo hunc Tractatum De Substantia Dei proprie debuit inscribi.

5

fotam autem huius Instituti summam secabimus in duas principales quaestiones, in quarum et discurremus de modo, quo in hac vita Deus potest cognosci a scientia naturali per lumen naturalescum enim Theologia debeat corrigere scientias naturales, vt diximus in 7. 1. Proem. art. 3: ideo debet examinare modum, quo Deus ab illis cognoscitur. In 2. agemus de praedicatis formalibus essentialibus per nostrum modum concipiendi constitutiuis Diuinae Essentiae reuocantes impropriam sedem, quae in diuersis Tractatibus sparsim tractant Auctores adeo, vt omnia suis loeiggoaptando suam huic scientiae formam, elegantiaeque speciem tribuamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum