Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
CVAESTI. Quomodo Deus cognoscatur naturaliter a Viatoribus in statu Viae ?. stt Agistra omnium Scientiarum Theologia, antequam incipiat proprias difficultates specuMlari, diligenter explorat modum, quo Deus, circa quem versatur, a scientiis sibi ancillanstibus per lumen naturale cognoscitur; quod & nos praestabimus in hac 1. quaestione.
Articulus 1
Deum quiditatiue abstractiue Aec difficultas multis implicatur nodis propter varias explicationes cognitionis intuitiuae, quiditatiuae, & abstractiuae. Igitur opus e sse putauimus, praemittere explicat tionem harum cognitionum, sine qua vix aliquid assequi posse censemus.
cognitio quiditatis, seu Essentiae: nam possumus cognoscere quiditatem rei cognitione quia, idest quia est talis essentia, quiditas, & natura, & tamen non cognoscimus quiditatiue; tunc enim quiditatiue cognoscitur res, quando attingitur cognitione propter quid: nam a propter. quid denominatur cognitio quiditatiua Igitur aliud est cognoscere quiditatem qualitercunque & aliud eam cognoscere quiditatiue. Item quotiescunque cognoscitur quiditas rei abstractiue, idest secundum vnum praedicatum essentiale, & non secundum aliud, tunc non cognoscitur quiditatiue; quiditatiuum enim, & abstractiuum sunt oppositi modi cognoscendi, qui non debent confundi, sed accipi secundum propria; & distinctam eorum significationem; Cum ergo quaeritur, an in hac vita possimus cognoscere. Deum quiditatiue abstractiue, non est sensus, analiquo modo possimus in hac vita cognoscere Quiditatem, & Naturam Dei saltem imperfecto modo: in hoc enim sensu certum est de fide iuxta illud Rom. 1. Inuisibilia Dei, &c. nos cognoscere Dei Quiditatem, cum aliquo modo eam Philosophi Gentiles cognouerint, qui illam descripserunt immobilem, intellectualem primam, a se, & a nullo causatam, &c; quae pertinent ad Quiditatem, & Essentiam ipsius Dei. Igitur pro decisione.
2. Not, est, quod cognitio alia est intuitiua, seu quiditatiua, alia abstractiua, Circa hanc diuisionem duplex oritur dubium. 1. est in explicatione rationis formalis, in qua consistit cognitio intuitiua, quiditatiua, & abstractiua. 2. est, an cognitio intuitiua, & quiditatiua sint idem formaliter omnino?
Primum dubium nascitur ex varietate explicationis cognitionis intuitiuae, & abstractiuae, in qua re adeo discrepant, & vel ipsi Fundatiss. Doct. Discipuli, vt, cui nobis adhaerendum conformius ad mentem Doctoris, diu haesitauerimus. Quatuor afferemus diuersas explicationes, & tribus rejectis, vtpote dissonis ab his, quae dicturi sumus q. 2. de Scien. Dei, ubi quaeremus, an Scientia, qua Deus cognoscit possibilia, sit intuitiua, alteram seligemus.
Gregorius in 1. dist. 3. q. 3. art. 1,. ait, quod proprie loquendo cognitio intuitiua est illa, quae terminatur ad rem immediate in se ipsa, propter quod dicitur etiam visio facialis: nam sicut visiofacialis est illa, quae terminatur ad faciem immediate in seipsa, ita visio intuitiua, quae dicitur per similitudinem ad oculum intuentem solas res secundum se, terminatur immediate ad remin se ipsa, siue ista res sit actu existens, siue non; uvnde quanuis scietia possibilium terminetur ad creaturas possibiles, quae actu non existunt, quia tamen terminatur ad illas immediate in se ipsis, non per aliquod medium, dicitur intuitiua. Tum quia actualis existentia rei potest cognosci inspecie, & imagine illius repraesentatiua; & tamen talis cognitio non erit intuitiua, quia non est cognitio immediata rei in se ipsa. Quare sola praesentia rei, non autem existentia est constitutiuum cognitionis intuitiuae secudum istum celeberrimum Doctorem. Cognitio abstractiua est, illa, quae non terminatur ad rem immediate, sed ad imaginem, vel speciem ipsius, aut aliud medium, in quo repraesentatur, & cognoscitur talis res; quapropter cognitio abstractiua vocatur etia specularis, quia sicut visio specularis oculi est illa, qua in speculo videt rem repraesentatam, non in seipsa immediate, ita cognitio abstractiua est illa, qua intellectus in specie, quae est speculum. quoddam intellectuale repraesentans rem cognoscibilem, cognoscit ipsam tem¬ Caeterum haec doctrina deficit. Quia si cognitio intuitiua dicitur per similitudinem ad vitionem ocularem, cum visio ocularis nunquam possit abstrahere a praesentia, & existentia, essentialiter enim tendit in ea, quae sunt hic, & nunc: & per particulam hic explicatur praesentia. sicut per nunc explicatur existentia; ideo cognitio intuitiua terminatur ad rem praesentem, & existentem. Imo visio ocularis magis essentialiter requitit existentiam sui objecti, quam praesentia, licet enim vtrunque necessario, & essentialiter requitat, non tamen eodem modo, & ratio est, quam affert idem Gregorius dist. 3. q. 1. art. 2. S. Quantum ad primum in prob. 1. conclnam si oculus posset videre non existentia, posset videre ea, quae sunt praeterita, & quae sunt futura; ista enim existentiam non habent, & sic nunc possemus videre oculo corporeo Adamum, & omnes homines, qui fuerunt, & per cosequens. Christum Dominum, & Antichristum, & omnes. homines, qui futuri sunt. Et multo magis possemus videre ea, quae sunt remota, & occulta quia magis est visibile id, quod est existens; quam id, quod non existit; existentia enim est ratio per quam existit color, qui est objectum visionis: & sic possemus videre eos homines qui sunt in India, & apud Antipodas, quod est ridiculum. Ex quo colligitur, quod existentiao rei sensibilis est primum, quod requiritur ad vi sionem ocularem, praesentia vero est quid secundarium, quia primum potest esse sine secundo; non tamen e contra; res autem sensibilis potest esse existens, licet non sit praesens; non tamens potest esse praesens, nisi sit existens; ergo existe tia est id, quod primario requiritur ad visionem sensitiuam; id autem, quod primario requititur ad aliquod, magis necessario requiritur, quam id, quod requiritur secundario; quia propum quod vnunquodque tale, & illud magis; & poimum cum sit causa caeterorum, est id, propter quod sunt caetera; ergo existentia magis necefesario requiritur ad visionem corporalem, quam praesentia, licet vtrunque necessario requitature lgitur cognitio intuitiua, quae dicitur per simise tudinem ad visionem corporalem, magis necessario requirit exiscentiam, quam praesentiam sui Jobjecti, quanuis vtrunque nec essario requitat
Ad id autem, quod dicit Greg; quod sciena tia Dei terminatur ad creaturas possibiles, quae sunt illi praesentes, quanuis non sint existentesa & tamen est intuitiua; Dicimus, quod scientiaDei immediate terminatur ad illud esse, quod creaturae possibiles habent in Diuina Essentiaa quod esse fundat aptitudinem ad essendum extra Deum; quae aptitudo est non repugnantia terminorum essentialium; esse enim creatura: rum possibilium importat esse eminentiale, quod est in sua causa cum non repugnantia ad essendum ad extra; unde ratione illius esse, quod est; maxime praesens, & existens, videtur superintui¬ tiue illa aptitudo; sicuti intuitine videtur relatio ratione illius esse, quod habet fundamentum, in quo est. Nec potest praescindi illa aptitudo ab esse eminentiali, quia possibilitas essentialiter importat utrunque; aliter si praescinderetur, illa aptitudo esset aptitudo nihili, quia nihil importat non esse. Sed de hoc suo loco.
Ad aliud, quod subdit de existentia rei, que potest videri in specie, & per consequens abstractiue; Dicimus, quod ad rationem cognitionis intuitius non requititur existentia rei qualitercunque, sed existentia rei in seipsa; & idem dici potest de praesentia: nam res potest esse praesens intuenti dupliciter, & in se ipsa, & in suaspecies implicat enim, quod intellectus, cognoscat rem nullo modo praesentem, quia nullum agens potest agere in distans; ergo sicuti praesentia rei potest haberi in specie, & tamen non facit cognitionem intuitiuam etiam per ipsum Gregi, cum ad cognitionem intuitiuam requiratur praesentia rei in se ipsa; nec per hoc tollitur? quod praesentia rei in se ipsa sit necessario exigita ad cognitionem intuitiuam, ita existentia actualis rei potest videri in specie, nec facit cognitionem intuitiuam, quia ad cognitionem intuitiuam requiritur actualis existentia rei inseipsa, nec sequitur ex hoc, quod existentia actualis rei in seipsa non sit necessario exigita ad cognitionem intuitiuam,
3 Argentinas in 1, sent. q. 3. prol. art. 1. conc. 2.S. Quod autem, ait; Quod si res videatur in specie, si tamen tota quiditas rei videatur, talis visio est intuitiua, non abstractiua, vult enim, quod ad cognitionem intuitiuam non requiratur, quod res videatur immediate in seipsa, cum possit intuitiue videri etiam in sua specie, & per consequens quod visio abstractiua non est illa, quae sit per speciem, sicut nec intuitiua est illa, quares immediate videtur in se ipsa; & ratio ipsius est. Si species medias in cognitione inter potetiam cognoscentem, & rem cognitam, tolleret rationem intuitiui, sequeretur, quod nulla visioocularis esset intuitiua, quia omnis visio corporea sit per receptionem speciei, sed hoc est contra communem Philosophorum sententiam. asserentium visionem sensitiuam esse intuitidam, imo, & Theologorum docentium cognitionem intuitiuam dici per similitudine ad ocudum corporeum, cuius est proprium intueri; ergo cognitio rei in specie est intuitiua, non abstractiua. Non explicat tamen iste Auctor egregius; in quo formaliter consistat ratio intuitiui: & abstractiui.
Verum haec doctrina faciliter eluitur dicendo, quod species est duplex; alia impressa, quae imprimitur in potentia tanquam principium elicitiuum visionis; alia expressa, quae est veluti idolum, seu imago, vel speculum, in quo intellectus videt objectum. Species impressa non tollit immediatam visionem, quia elicit actionem im¬ mediate terminatam ad obieetum in se ipso; species autem expressa tollit immediatam visionen objecti, quia visio non terminatur immediate ad objectum in seipso, sed ad imaginem, in qua repraesentatur. Aliud igitur est potentiam attingere objectum per speciem, idest mediante specie impressa tanquam principio elicitiuo, & aliud attingere obiectum in specie tanquam in obiecto representate. Primum non facit attingentia mediatam, quia illa est attingentia mediata, inqua inter operationem, quae est formalis attingentia, & objectum mediat aliquod, sed in attingentia per speciem impressam non mediat aliquid, quia species impressa, cum sit principium operationis immanentis, ipsam antecedit; non autem subsequitur, ideo non facit attingentiam mediatam; sic licet potentia visiua videat mediante luce, attamen quia lux antecedit ipsam visionem, vt pote principium elicitiuum illius, ideo lux non facit, quod potentia visiua non attingat objectum visum in seipso immediate; quod tamen faceret, si potentia videret objectum in lumine, tanquam in speculo repraesentate obiectum: ita a pari. Igitur visio per speciem impressam non tollit rationem intuitiui, quam tamen tollit visio per speciem expressam, quia per primam visionem videtur objectum in se ipso, per secundam vero videtur in alios
A Gerardus q. 4. Prol. art. 3. 8. Primo omnis: cognito, & seq. S. Describuntur; Vult notitiam intuitiuam esse illam, quae terminatur ad rem non praescindendo eam, nec abstrahendo ab aliquo extraneo, cui realiter, vel virtualiter coniungitur; abstractiua vero esse illam, quae terminatur ad rem praescindendo eam, vel abstrahendo ab aliquo extraneo, cui realiter, vel virtualiter conungitur. Nam duae cause assignari possunt, quare aliqua cognitio non terminetur ad rem praeSentem immediate. I. est, quia separat, & praescindit eam a quibusdam extraneis, idest, quae sunt, extra rationem formalem illius, quod cognoscitur, quibus in re coniungitur, vt cum intellectus cognoscit animal rationale, non cognoscendo talem indiuiduationem, quae coniungitur cum animali rationali. 2. est, quod licet non separet rem a suis gradibus indiuidualibus, quibus res est coniuncta, attamen non tendit in ipsam tem immediate, sed mediate alio extraneo, a quo trahit suam cognitionem, vt cum sensus interior tendit in objectum sensibile mediante sensatione externa, a qua trahit sensationem internam; sed vtrobique est separatio, & praecisioa re; ergo per praecisionem, & non praecisionem optime explicatur, & distinguitur, & per consequens bene definitur cognitio intuitiua, & abstractiua.
Sed haec explicatio, quanuis magis accedat, ad veritatem, attamen sufficiens non est; nam potentiae sensitiuae nullo modo possunt praescindere, aliter possent facere ens rationis, quia ens ra¬ tionis sit per praecisionem vnius, quod est vere coniunctum cum alio; contrarium autem huius sequelae traditur in Logica; Tum quia quanuis explicetur abstractio sensuum interiorum, qui tantum abstractiue cognoscunt eo, quia accipiunt suam sensationem a sensatione externa facta a sensu exteriori, non tamen explicatur sensatio abstractiua externa, quae sit a sensu exteriori; non enim potest dici, quod vnus sensus externus sua sensationem accipiat ab altero sensu externo, v. 8. oculus visionem ab auditione; & tamen oculus abstractiue videt, vt cum in speculo videt. imaginem Petri; non enim tunc videt Petrum. intuitiue, quia non videt in se ipso, sed abstractiue; quia videt in alio representate ipsum Petrum.
S Dicimus ergo pro resolutione 1. dubij cum nostro Tolet in 1. sent.q. 1. Prol. art. 1. ad 1. rationem nostri Bernardi Oliuerij, & cum nostro Lusit. de Beat. to. 1. lib. 4. q. 9. art. 2. 8. 1; & colligitur ex Fundatiss. Doct in 2:sent. dist. 23. q. 2. ari. 1. 8. Dicemus ergos & dub. 1. lat, seque quod notitia intuitiua est cognitio rei existentis, & praesentis, prout existens, & praesens est secundum seipsam immediate, non autem prout existens in alio, & praesens per aliud ita, vt existentia in seipsa sit veluti radix, & origo praesentiae immediatae, & secundum seipsam; notitia vero abstractiua est cognitio rei existentis, & praesentis in alio, non autem immediate in seipsa, vt dictum est ad opinionem: Greg. Hoc autem aliud, in quo potest res existere intellectualiter, & praesentari intellectui, potest esse triplex, scilicet species, quae tanquam imago repraesentat rem; causa, quae, cum contineat effectum, potest ipsum repraesentare, & effectus, qui cum referatur ad causa, & relatiua sint simul natura, & cognitione, ducit pariter in cognitionem suae causae. Vid. Argent. ubis¬
Fundamentum autem horum est, quod affertur a nostro Gregi nam illud proprie secundum propriam significationem nominis dicimur. intueri, quod facie ad faciem videmus; illud aute non intuemur, quod non facie ad faciem, sed inspeculo videmus iuxta illud Apost. 1. Cor. 15. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc aute facie ad facie: quod SS. PP. comuniter intelligunt de vi sione intuitiua, & cognitione abstractiua; & sicuti per sensum oculi non intuemur facie ad faciem, nisi cum videmus rem existente, & praesentem in seipsa immediate; & videmus in speculo, cum non videmus rem in seipsa, idest ipsam faciem, seu existentiam, & praesentia rei; ita cognoscimus intuitiue, cum videmus tem praesentem, & existetem in seipsa immediate; abstractiue vero, cum eam videmus in speculo, idest in aliquo ipsam manifestante. Et haec est doctrina Beatiss. Doct. August. 11. de Trin. cap. 2. dicentis de visione intuitiua. Velut in aqua vestigium tadiu est, donec ipsu corpus, quod imprimitur, inest, quo ablato, nullum erit; constat autem, quod vestigium in aqua requirit necessario existentiam, & praesentiam corporis imprimentis vestigium; ergo visio intuitiua necessario requirit existem tiam, & praesentiam obiecti.
S Aureol. in 1. sent. q. 2. Prolart. 3. apud nostrum Greg. dist. 3. q. 1. art. 2. dub. 1. 8. Quantum ad primum, conatur ostendere ad notitiam in tuitiuam non requiri actualem existentiam, nec praesentiam eo, quia sensus possunt realiter sentire objectum absens, & non existens; quod probat 1. ex Beatis. P. Aug. 11. de Trin. c. 2. dicenre: Plerunque cum diu Solem attenderimus, vel quaecunque luminaria, & deinde oculos clauserimus, quasi versantur in conspectu quidam colores lucidi varie se se commutantes; & minus, minusque fulgentes, donec omnino desistant, quos intelligendum est esse reliquias illius formae, quae facta erat in sensu, dum corpus lucidum videretur. Et concludit: Quae erat etiam, cum videremus, & illa erat clarior, & expressior, sed multum contuncta cum specie rei eius, quae cernebatur, vt discerni omnino non posset; & ipsa erat visio, ergo ex Augustino etiam absente objecto est visio; ait: enim; Et ipsa erat visio. Patet autem, quod non erat visio nisi objecti, quod prius videbatur, & tunc praesens non erat. 2. Com. in Tract. de Somno, & Vigilia circa medium ait: In somno videt homo, & sentit per quinque sensus absque eo, quod ibi sit aliquod sensibile extrinsecum, hoc autem accidit per motum contrarium ei, qui est invigi lia; In vigilia enim sensibilia extrinseca mouem sensus, & sensus communis mouet virtutemima; ginatiuam, in somno autem reuertetur intentioam maginata, & mouebit sensum communem; & sensus communis mouebit virtutem particularem:ο sic accidet, quod homo apprehendet sensibilia; lige non sint extrinseca, quia intentiones eorum suminm strumenta sensuum indifferenter: siue istae virne veniant ab intrinseco, siue ab extrinseco; eggosi in somniante species reuertens ab imaginatiua ad sensum communem, & a sensu commuma oculum, & alium sensum particularem causat sensationem particularem, etiam absente obigs cto erit sensatio. 3. Timentes dissoluti ex timo re audiunt sonos, & vident terribilia, quaeactu non sunt propter debilitatem virtutis cogitam uae, quae dissoluitur ex magno timore; ergoetam absente objecto habetur visio. 4. Hystriones; & Mimi faciunt, quod nos videamus ea, quaemost sunt, & sic ludentes manibus faciunt apparere non existentia. 5. Habentes oculos molles si via derint colorem rubeum, omne quod posteaui dent, per aliquod tempus apparet illis rubeumm ergo si oculus potest intueri id, quod nonest presens, multo magis intellectus, qui est abstractior, quam oculus.
Conf. Potentior est Deus, quam Ars, & Natura, sed Ars, vt patet in ludificantibus;, & Natura, vt patet in somniantibus, timentibus, & infirmis, potest causare visionem intuitiuam sine praesentia objecti; ergo multo magis hoc po¬ test praestari a Deo: ergo praesentia obiecti non est de essentia cognitionis intuitiuae, quod enim est de essentia, nec etiam a Deo tolli potest, cum Deus nequeat immutare essentias rerum, quae sunt inuariabiles.
Tande prob. ratione a priori. Potest Deus conseruare fundamentum relationis destructo termino; sed visio intuitiua dicit relationem ad objectum praesens; ergo poterit conseruare visionem intuitiuam destructo respectu ad existetiam, & praesentiam obiecti. Maior patet; quia adhuc destructa Paternitate potest conseruam. potentia generatiua, quae est fundamentum Paternitatis
Verum haec non concludunt. Ad 1. dicitur, quod Beatiss. P. non ait, oculos clausos videre Sole, sed solum circa oculos versari quosdam radios Solis, & oculos illos videre, unde illa visio est visio radiorum Solis, non autem ipsius Solis. Hinc in eodem lib. c. 2. inquit: Quanuis, re sensibili detracta, nulla sit, nec ulla esse possit talis visio; si corpus non sit, quod videri queat, &c. & affert rationem, cur visio esse non possit, quia scilicet nihil videretur, quia nihil esset, quod videretur. Ad 2. de somniantibus, furentibus, & quocunque modo alienatis a sensibus dicitur: quod Imaginatiua tanta vi, & vehementia percipit suas species, quas habet in memoria sensitiua, vt non valeat discernere, an ipsa solum cognoscat species exisrentes in memoria; an vero etiam sensus externi operentur? se vera tamen sensus externi non sentiunt, quapropter Comdoc. citi non ait, quod homo in somnis percipiat per quinque sensus, sed in somno videtur homo: quast sentiret per quinque fensus, ergo absente. obiecto non sit sensatio externa, sed tantum interna, quae, vt pote abstractiua, potest fieri etiam absente objecto. Hinc Beatiss. Pater Aug. 11. de tin. c. 4. ait: Si voluntas ad interiorem phantasiamtota confluxerit, atque a praesentia corporum. quae circumiacet sensibus corporis, animi aciem omnino auertit, atque ad eam, quae intus cernitur imaginem penitus conuerterit, tanta affunditur similitudo speciei corporalis expressa ex memoria otnec ipsa ratio discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum videatur, an intus tale aliquid cogiletur. Ita resp. ad 3. Ad 4. dicimus nos in actionibus Theati alibus videre id, quod sit: imaginatiuam tamen concipere id, quod non est, ac propterea decipi: vt habet Beatiss. P. 2. Soliloque nunquam tamen probatur sensum externum. videre objectum absens. Ad 5. dicitur eodem. modo, quod habentes oculos molles vident colorem rubeum causatum a corpore rubro, qui color per aliquod tempus circunstat oculo, & ideo videtur, quod est praesens. Ad conf. neg. minor, vt patet ex dictis.
Ad rationem omissa maiori dist. minor. Visio intuitiua dicit accidentaliter relationem ad objectum praesens; negi essentialiter, conc. Igi¬ tur in tantum potest conseruari fundamentum relationis destructa relatione, in quantum fundamentum est quid absolutum, quod non constituitur per relationem essentialiter, & ideo relatio mere illi accidit; at vero visio essentialiter constituitur per ordinem ad objectum praesens: constituitur enim per illum ordinem, cum per ipsum specificetur, quia est de genere relatiuorum secundum dici, quemadmodum ipsa potentia constituitur per ordinem ad actionem, quia abhoc ordine specificatur, aliter potentia sine tali ordine esset potentia nihili, & visio esset visio nihili, vt docet Beatiss. P; ergo nequit conserquari visio intuitiua destructo ordine ad praesentiam, & existentiam objecti, a quo specificatur, & constituitur essentialiter.
SVt autem tollatur omnis aequiuocatio, quae circa hoc potest contingere, & appareat solutio 2. dubij, ex quo pendet solutio difficultatis in seq. S. discutiendae.
Aduertere debemus, quod abstractio rei duplex est; alia adaequata, & altera inadaequata; cum enim notitia abstractiua, vt dictum est, sit cognitio rei in alio, sicuti res potest in alio cognosci secundum omnia, quae habet in se ipsa& tantum secundum aliquod, quod est in ipsa re, ita cognitio abstractiua, qua res in alio cognoscitur secundum omnia praedicata formalia, quae sunt in ipsa re, dicitur quiditatiua abstractina adaequata, quia per ipsam cognoscitur tota quiditas, seu species, aut natura rei; & cognitioabstractiua, qua cognoscitur res secundum vnum; vel alterum praedicatum tantummodo, non vero secundum omnia, dicitur abstractiua inadaequata praecisiua, quia scindit rem in plures conceptus partiales obiectiuos. Exemplum vtriusque. est. Cum Angelus in specie expressa hominis cognoscit adequate totam quiditatem, & natutam hominis; & cum homo in hoc statu cognoscit rationalitatem, non cognita animalitate Utraque haec cognitio abstrahit ab immediata. attingentia hominis in se ipso, quia vtraque. cognitio videt in specie expressa; natura enim hominis non est vnita secundum rem, sed tantum secundum speciem intellectui Angeli, & alterius hominis, vt patet. Caeterum cognitio Angeli vocatur abstractiua adaequata, & perfecti, quia cognoscit in specie adequate, & perfecte repraeseatante omne id, quod est formaliter in homine; Cognitio vero hominis dicitur inadaequata, & praecisiua, ac imperfecta; quia cognoscit in specie repraesentante vnum tantum praedicatum formale hominis. Cognitio abstractiqua adaequata, & perfecta vocatur cognitio quiditatiua abstractiua, cognitio vero abstractiua inadaequata, & imperfecta vocatur cognitio abstractiua praecisiua.
Itaque apparet ex hoc status difficultatis soluendae in seq. Siquaeritur enim, an Viator saltem de potentia Dei absoluta possit quiditatiue abstractiue cognoscere Deum, scilicet quantum ad omnia, quae sunt formaliter in Deo, non quidem immediate per visionem intuitiuam Dei in se ipso, tunc enim fieret Beatus, & non videret. Vt Viator; sed mediate, & in alio, scilicet in aliquo medio extraneo creato, & repraesentante, ipsum Deum adaequate, vel inadaequate, idest secundum aliquod praedicatum formaliter existens in Deo, non secundum omnia
9. Ex hoc colligitur solutio secundi, dubij. scilicet cognitionem intuitiuam non esse idem formaliter, ac cognitionem quiditatiuam; nam cognitio quiditatiua se habet, vt genus, ad cognitionem intuitiuam, & abstractiuam, potest. enim tota quiditas rei attingi immediate in se ipsa, & in specie, vt dictum est.
IO Diuiditur, Ecognitio in cognitionem quia; & in cognitionem quid, seu propter quid idem enim est quid, & propter quid, vt ex Philoso 2. Post, ostendit Fundatiss. Doct. hic dist. 3. princ. I. q. 1 in princ. corp. dicens; Idem est cognoscere. propter quid est Ecclypsis, & quid est Ecclypsis; nam. ostendendo propter quid est Ecclypsis ostendimus principia formalia constituentiaEcclypsim; constat autem, quod principia constituentia rem nihil aliud sunt, quam quiditas, seu essentia rei; animalitas enim, & rationalitas nihil aliud sunt, quam essentia hominis, ergo cognitio quid, & propter quid eadem est; quod tamen est intelligendum de cognitione formali per principia formalia quiditatiua, nam quid dicendum sit de cognitione demonstratiua quid, seu propter quid, quae vel est a priori, vel a posteriori, infra explicabitur. Igitur cognitio quid. seu propter quid est illa, qua cognoscitur essentia, seu quiditas rei; & vocari etiam solet cognitioquoad quid est. Cognitio quia, quae vocatur etiam quoad an est, est cognitio, qua cognoscitur e xistentia rei; cum enim res importet essentiam & existentiam, sicuti cognitio quid est illa, quacognoscitur essentia, ita cognitio quia est illa, qua cognoscitur existentia. Itaque cognitioqua cognoscimus existere talem tem, vel tale praedicatum, seu essentiale, & quiditatiuum, seu attributale, & accidentale, quod rei inexistit, est cognitio quia, seu quoad an est.
Ex hoc eruitur clara intelligentia illius dicti: Deus naturaliter cognoscitur quoad an est; non quoad quid est: quod non satis clare explicatur ab Aliquibus; nam per lyquoad an est, non intelligitur sola existentia, quae est terminus Essentiae ita, vt naturaliter possimus cognoscere solam existentiam; constat enim, quod vltra existentiam Dei cognoscimus naturaliter illius immutabilitatem, scientiam, aeternitatem, omnipotentiam, &c; de his enim multa scripsere Philosophi Gentiles, vt Alpharabius, Aristoteles, Pythagoras, Plato, &c. Intelligitur ergo, quod natu¬ traliter potest cognosci existentia Dei, & aliarum perfectionum ipsius, quae cum analogice reperiantur in creaturis, etiam in Deo reperiri necesse est. Non tamen iste perfectiones cognoscuntur quoad quid, prout sunt in Deo, quia in Deo sunt modo infinito, & ineffabili, qui est incomprehensibilis a Creatura, quae nec ipsam existentiam Dei potest cognoscere quoad quid, quia nequit ipsam definire, prout est in Deo: cum in Deo sit modo infinito non minus, ac quodlibet aliud praedicatum; cognoscit ergo existentiam quoad An, scilicet existentiam Dei esse, sicut immutabilitatem Dei esse, &c.
Verum, quia videtur imperceptibile, quod cognoscatur existentia rei, quin cognoscatur essentia, certum enim est, quod non concipitur existentia nihili, sed alicuius essentiae; nihilum enim non habet existentiam, sicuti nec habet essentiam; tum quia existentia dicit relationem ad essentiam tanquam actus ad potentiam, ergo videtur imperceptibile, quod cognoscatur res quoad an est, idest quoad existentiam; & non quoad quid est, idest quoad essentiam; hinc Arist. 2. Post. vult; quod cognitio si est, est pars cognitionis quid est.
Ad hoc Aliqui dicunt, posse naturaliter cognosci quid est Deus cognitione quiditatiua confusa, & generali, non autem clara, specificaa & distincta.
Sed haec responsio non placet nostro Geri nam quanuis Metaphysica cognoscat res mate riales, a quibus abstrahit rationes Metaphysica; les, attamen non dicitur Metaphysica cogno scere materialiter, & modo materiali; ergoga tto, quod quiditas Dei naturaliter aliquo modo cognoscatur, non dicitur Deus cognosci qui ditatiue.
Dicendum igitur, quod Essentia rei potest cognosci dupliciter, & quoad quid nominisa quoad quid rei. Exemplum dat Fundatiss. Dect 2. Post, fol. 102. 8. sed habentium medium, de pue ro, & Idiota, Ille audiens panem, portat panem non lapidem; iste audiens Solem, intelligit Solem, non Lunam, ille tamen nequit definite quid sit panis, nec iste quid sit Sol. Igitur quidie tas Dei cognoscitur quoad quid nominis, quate nus cognoscitur Deus, non Creatura: nonta men cognoscitur quoad quid rei, neque distin cte, neque confuse, quia talis res significata per illud nomen est simpliciter supernaturalis γος fideo nullo modo potest naturaliter cognoset Sed cognitio nominis reducitur ad cognitionem quia: nam cognitio nominis contradistineguitur a cognitione quoad quid rei, quae est quis ditatiua, & per consequens contradistinguitur a cognitione quiditatiua, & ideo est cognitiq quia, quae contradistinguitur a cognitione, quid
Nec potest dici, quod cognitio quiditatis qua diuidatur tanquam genus in cognitionem nominis, & reis sicut definitio, vt sic, diuiditur in definitionem nominis, & rei, & consequenter; quod cognitio nominis sit quiditatiua confusa.
Nam contra est; cognitio enim quiditatiqua, vt patet ex ipso vocabulo, est cognitio quiditatis, quiditas autem, & res, seu essentia idem sunt, ergo sicuti definitio rei nequit esse genus. ad definitionem rei, & definitionem nominis, ita cognitio quiditatiua nequit esse genus ad cognitionem rei, & nominis, aliter vnum membrum diuidens esset genus continens sub sealiud membrum diuidens, & sic irrationale esset. genus continens sub se rationale, quod est ridiculum. Sed de hoc infra art. 5. in 2. Not; & inconf. 1. rationis.
2. Utraque cognitio, scilicet quid, & quia diuiditur in intraneam, & extraneam. Intranca est illa, quae habetur per medium, quod est intrinsecum rei cognitae; vt cum per albedinem actualiter existentem in pariete cognoscitur existentia. parietis. Exttanea est, quae habetur per medium, quod est extrinsecum rei cognitae; vt cum per existentiam effectus cognoscitur existentia causaeVel in cognitione quid intranca, cum per definitionem rationalitatis cognoscitur animalitas & in extranea, cum per cognitionem naturae esfectus vniuoci cognoscitur natura suae causae¬
TI4. Utraque cognitio diuiditur in identicam, seu infallibilem, qua per medium indistinctum infertur conclusio; & de monstratiuam, quae alia est a priori per causam, & alia a posteriori pereffectum, & in experimentalem, quae habetur perexperientiam; & in historicam, quae habetur ex fide dicentis.
ta Hinc habetur male confundi a Recentioribus, vt videre est apud Gonet hic art. 1. conc. gedemonstrationem propter quid cum demonstratione a priori; & demonstrationem quia cum demonstratione a posteriori: nam tam a priori, quam a posteriori haberi potest demonstratioquid, & quia, vt docet Fundatiss. Doct. hic in finecporis, & ad jjubi ait; quod per effectum adaequatum, & proportionatum suae causae deuenimus. imgognitionem quid causae; per effectum vero inadaquatum, & improportionatum deuenimus in coguitionem quia. Et sic per causam propriam, adequatam, & proportionatam deuenimus in cognitionem quid effectus, & per causam improptiampremotam, inadaequatam, & improportionatam deuenimus in cognitionem quia; sed cognitio quid; & propter quid per eundem est, eadem omnino, vt supra dictum est; ergo cognitio propter quid, & quia potest esse a priori, & a posteriori. Et ratio est; quia cognitio propter quidest; qua cognoscitur natura, definitio, & quiditas causae; sed per effectum adaequatum, & unsuocum potest cognosci definitio, natura, & quiditas causae; cognoscendo enim naturam, definitionem, & quiditatem effectus, cognoscitur natura, definitio, & quiditas causae, cum eadem sit natura, definitio, & quiditas vtriusque; ergo a¬
MFrideric. Nic. Gauardi Tom. 1. posteriori potest esse cognitio propter quid Et ex alia parte cognitio quia est cognitio existentiae; sed per cognitionem existentiae causae cognoscimus existentiam effectus, ergo cognitio quia potest esse a priori¬
I3Diuiditur cognitio quiditatiua inintuitiuam, & abstractiuam. Intuitiua est, quae videtur res facie ad faciem in se ipsa. Abstractiua est, qua videtur in alio, vt supra dictum est.
I4 Tandem diuiditur in cognitionem simplicem sine discursu; & discursiuam, seu deductiuam, quae sit cum discursu.
Quod autem cognitio quiditatiua se habeat, vt genus ad cognitionem intuitiuam, & abstractiuam, facillime suadetur. Nam Fundatiss. Doct. in 2. Sent. dist. 3. p. 2. q. 2. per totam; D.. Thomas 1.p. intract. de Angelis, & communiter omnes Antiqui, & Recentiores docet Angelos, vt diximus n.8; quiditatiue cognoscere substantias naturales, & ipsas cognoscere in speciebus a Deo infusis, in quibus omnia cognoscunt praeter propriam substantiam, quia sola substantia propria est illis praesens in esse naturali; cetera. vero sunt illis presentia tantum in esse repraesentatiuo, & ideo in specie; ergo secundum omnes admitti debet cognitio quiditatiua abstractiua, qua in specie repraesentante totam quiditatem rei adequate, & perfecte cognoscitur ipsa res.
Praeterea, quod vitra cognitionem quiditatiuam abstractiuam debeat concedi cognitio abstractiua praecisiua, manifestum est: nam nosterintellectus quotiescunque in aliqua specie concipit vnum paedicatum essentiale vnius rei non concepto alio, tunc cognoscit praecisiue, quiapraescindit vnum ab alio, idest scindit eandem quiditatem in duas formalitates, quarum vnam cognoscit non cognita alia.
Hoc est autem discrimen inter cognitionem abstractiuam adequatam, & precisiuam inadaequatam, quod illa importat claritatem, nihil enim objecti eam latet, & ideo ninil illi est obscurum, at vero ista importat obscuritatem, quia semper aliquid rei ipsam later, & per conseques aliquid illi est obscurum. Ex quo potest patere, quod si in tract. de Scientia Dei admitteremus cognitionem possibilium esse abstractiuam; nullam tamen imperfectionem obscuritatis poneremus in cognitione Diuina; sed de hoc suo loco. His statutis.
rabij; Auerrois, Themistij, Alex; & aliorum Antiquorum, quos refert B. Doct. 2. Met. a q. 9. usq. ad 14. asserentium nostrum intellectum in hoc statu posse cognoscere omnes substantias separatas quiditatiue, & consequenteripsum Deum, qui inter substatias separatas pri¬ mum habet locum. Arist. vero 3. de Ant. 36. tetigit hanc difficultatem; & licet spoponderit, se alibi responsurum, attamen hoc nullibi prestitit; ut testatur Auerr; & ibid. Fundatiss. Doct.
Secunda sententia vult Deum posse naturaliter quiditatiue abstractiue cognosci. Tribuitur Scoto in 1. sent. dist. 3. q. 2. Quanuis Lychet. hic videatur docere posse haberi cognitionem quiditatiuam abstractiuam imperfectam.
Tertia tandem sententia docet cognoscitantum cognitione quia, seu quoad an est, non cognitione quiditatiua etiam abstractiua siue perfecta, sine praecisiua, seu quoad Quid est. Item Fundatiss. Doct. hic dist. 3. princ. 1. q. 1, & dist. 8. princ. 1. p. 2. q. 2. ad 13 & dist. 22. princ. 1. q. 1. ad 25. & 2. Met. q. 15; Greg. hic dist. 3. q. 1. Prol art. 2. conc. 1; Argent. dist. 3. q. 1. art. 2; & q. 3. Prol. q. 1. art. 1. conc. 2. Ex exteris vero Cabr. 1o. 2. in 3. p.q. I1art. 1. disp. 8. n. 34, Auuersa 1. p. q. 12, sect. 2, & Alij; pro cuius decisione.
UVnica conclusio. Viator naturaliter potest. tantum cognoscere Deum cognitione Quia, seu quoad An est, non vero cognitione Quid, seu quoad Quid est, quaecunque sit illa cognitioQuid itatiua.
I6 Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trinc. 43vbi ait: Neque enim Diumorum librorum tantummodo auctoritas esse Deum praedicat, sed & omnis, quae nos circunstat, ad quam etiam nos pertinemus, uniuersa ipsa rerum natura proclamat habere praestantissimum Conditorem. Ex quo sic. Cognitio naturalis; qua habemus de Deo, est ex Creaturis; sed ex Creaturis habemus cognitio nem esse Deum, & cognitio esse est cognitioQuia, seu quoad an est, ergo naturaliter cognoscimus Deum cognitione Quia, seu quoad an est. Secundam partem conclusionis tradit Beatiss. Doct tract. 1. in c. 1. Iorvbi loques de Ioanne ait: Quia inspiratus dixit aliquid si non inspiratus esset, dixisset nihil. Et sic arguitur. Ioannes non inspiratus erat in puris naturalibus, sed non inspiratus dixisset nihil, hoc autem nequit intelli gi de cognitione Quia; nam cognitio Quia habetur naturaliter, vt ait prima auctoritas, quod etiam expresse docet ser. 55. de Verbis DominiUbi inquit: Haec Philosophi Gentiles cognouerut; & fideo intelligi debet de cognitione Quiditatiua, seu quoad Quid est; ergo naturaliter nequit cognosci Deus quiditatiue quocumque modo; quia nic vllus dicit nihil. Unde aduertendum, quod sit quandoque Beatiss. P. docet nos cognoscere. quid est Deus, non loquitur de cognitione naturali habita per lumen naturale, sed de superna¬. turali habita per inspirationem Diuinam, & perlumen supernaturale Fidei.
Prob. 1. pars conclusionis ex Fundatiss. Doct. bic. Omnis effectus, quantunuis improportionatus, & analogus, ducit in cognitionem naturale quia est sua Causa, quantunuis alta, & suprema; sed omnis Creatura collectiue sumpta est effe¬ ctus solius Dei; ergo ducit naturaliter in cognitionem Quia est Deus, Major habetur ex illis principiis: Omne Agens in tatum agit, in quantum actu est; Actiones sunt existentium: ergo omnis effectus, quantunuis improportionatus, in dicat, actionem, per quam factus est, & cuius est terminus; actio autem indicat existentiam Agetis, quia Ages agit, vt actu existes, cum actiones sint existentium. Prob. minor. Quanuis plures Creaturae possint esse ab alijs creaturis tanquam a causis proximis, attamen implicat, quod tota collectio creaturarum sit efficienter causata a Creatura nam vel illa Creatura, a qua esset tota collectio creaturarum, esset ab alia creatura, vel non e Siprimum; adhuc quaeritur de illa Creatura, an sit ab alia creatura; & sic in infinitume Ergo, ne detur processus infinitus, deueniedum est ad vnam Causam, quae non sit ab alia, & per consequens. non sit Creatura; quia nomine Creaturae intelligitur illud Ens, quod est ab alio, & si non est ab alio, non est Creatura, sed Deus; nomine enim Dei intelligimus Ens, quod non est ab alio. Si se cundum; ergo illa Creatura non esset Creatura; quia non esset causata per creationem, sed esset Causa creatrix omnium creaturarum, & ideo esset Deus.
Cons. Philosophi Gentiles naturaliter cognouerunt Deum existere quia Fi dei Diuina fuerunt expertes: & hanc cognitionem natura lem non habuerunt, nisi ex cognitione existem tiae Creaturarum, quia scilicet implicat causam existentem intra sinum possibilitatis, vel futuritionis actu causare, aliter homo, qui non est aetus generatet Filios, quod est ridiculum; ergo natus raliter cognoscitur Deus, quoad au est. Sedus hoc art. 4.
17. Prob. 2. pars conclusionis, in quasissit tota difficultas, ex eodem. Si Deus posset natu traliter quiditatiue cognosci, vel cognosceretus immediate per se ipsum: vel per aliquid aliud distinctum a Deo: sed neutrum dici potestege neque primum. Maior patet: nam modus eu scendi sequitur modum essendi; & sicuti res habe tantum esse in se ipsa, vel in alio, ita vel haba cognosci in se ipsa, vel in alio. Prob. 1. parsma noris. Si Deus cognosceretur naturaliter imme diate in se ipso, intuitiue naturaliter videe tur, vt aiebant Anomaei, visio enim immediata rei in se ipsa est intuitiua, vt dictum est in supro Prob. 2 pars minoris. Hoc aliud naturaliterdu cens in cognitionem quiditatiuam abstractiuam Dei vel esset species quiditatiue repraesentans Deum, quae dicitur etiam ratio cognoscendisxe esset obiectum prius cognitum, quod manuduceret ad cognitionem quiditatiuam Dei, vt vide tur Setire Scotus; vel esset effectus; vel causae Sed neutrum dici potest; ergo neque primu. Maior patet: quia nihil aliud potest excogitari ducens in cognitionem Dei; & si aliud afferatur, facillime reducitur ad vnum ex istis. Probatur maiora Non species; quia species quiditatiue repraesentans naturaliter Deum est omnino impossibilis (quidquid enim sit de specie supernaturali, de quo in Tract. de Visycerte species naturalis nequit quiditatiue repraesentare Deum, qui est simpliciter supernaturalis; sicut intellectus naturalis nequit quiditatiue cognoscere naturaliter aliquod supernaturale, eadem enim est ratiode vtroque, cum sicuti se habet intellectus inprdine ad cognoscendum, ita species in ordinead repraesentandum, repraesentare etenim est effectus formalis speciei, sicut cognoscere est effectus formalis intellectus, & ideo sicut intellectus nequit naturaliter cognoscere Deum quiditatiue, quia Deus quiditatiue est supernaturalis, ita species naturalis nequit ipsum quiditatiue repraesentare. Quod si dicatur ipsam speciem esse supernaturalem, iam cognitio elicita a tali specie non, est amplius naturalis, sed supernaturalis, quia principium formale supernaturale nequit habere effectum formaliter naturalem,, vt effectus charitatis nequit esse amor naturalis, & sic essemus extra quaestionem. Neque obiectum prius cognitum. Tum quia vel hoc obie. ctum esset naturale, vel supernaturale? Si primum; ergo nequit esse medium ad cognoscendam quiditatem supernaturalem ob eandem rationem. Si secundum, ergo illud medium nequit cognosci per lumen naturale. Tum quia nullum obiectum potest aliud repraesentare, nisi illud in se ipso contineat vel formaliter, vt animalitas in homine, vel virtualiter, vt anima Sesitiua in rationali, vel eminenter, vt creatura in Deo, vel causaliter, vt effectus in sua causa, lapis enim, qui nullo ex his modis continet Angelum, nequit esse medium duces in cognitionem quiditatiuam Angeli; sed nullo ex his modis Deus. continetur in Creatura, quia repugnat causam supremam sic contineri in suo effectu inferioria utratio dictat; ergo nulla Creatura potest esse. obiectum prius cognitum ducens nos in cognitionem quiditatiuam Dei. Neque effectus, qui licet non contineat suam causam, attamen dueit in cognitionem illius. Tum quia vel ille effectus est naturalis, vel supernaturalis? & sic eode modo. Tum quia in tantum effectus ducit in cognitionem quiditatiuam suae causae, in quantum est illi vmuocus, idest vnius, & ciusdem quiditatis, & naturae cum illa; ex quo fit, quod videns quiditatiue naturam effectus, videt etiam quiditatiue naturam causae, quia natura effectus est vna, & similis naturae suae causae; & ideo ait Doct; quod effectus proportionatus, idest giusdem proportionis, seu speciei, & naturae; dueit, in cognitionem quiditatiua suae causae; quod steffectus sit aequiuocus, vel analogicus, cum aequinocahabeant naturam omnino diuersam, & analoganaturam ex parte dissimilem, ideo nequit ducere in cognitionem quiditatis suae causae; nam
M. Frideric. Nic. Gauardi Tom. 1. sicut similitudo est ratio videndi causam quiditatiue, ita dissimilitudo in natura est ratio non videndi quiditatiue, oppositorum enim oppositae sunt rationes formales; quanuis sit vna ratio generica, vt patet de albedine, & nigredine; sed omnis Creatura est effectus Dei aequiuocus, vel ad summum analogicus; quia habet essentiam magis diuersam a Deo, quam habet Taurus Mons a Tauro animali; tum quia si essentia Dei. & Creaturae esset vniuoce eadem, creatura esset. Deus, & Deus creatura, denominatio enim Dei, sumitur a Deitate, quae est Natura Dei, unde si creatura haberet eandem naturam, quam habet Deus, idest Deitatem, nulla esset ratio, cur non posset, imo non deberet denominari Deus; & e contra. Neque tandem hoc medium potest. esse Causa. Tum quia vel illa causa esset naturalis, vel supernaturalis; & sic eodem modo; tum quia nequit dari causa Dei, aliter Deus non esset Deus, sed creatura, quia nomine Dei intelligimus aliquod incausatum; ergo neutrum dici potest.
onf. Si medium naturale posset ducere in cognitionem quiditatis Dei, nulla esset ratio, cur non possent naturaliter cognosci omnia mysteria Gratiae, & hoc a fortiori, quia quiditas Dei est supernaturalis increata, dona vero superna¬. turalia sunt creata, & ideo magis cognoscibilias quia magis nobis proportionata; sed hoc a nullo admittitur; ergo neque primum.
ISProb. 2. Lumen naturale non sufficit ad cognoscendum Deum quiditatiue abstractiue; ergo licet daretur hoc medium, attame defectus luminis non posset quiditatiue abstractiue videri, quia sine lumine proportionato nequit esse, visio. Prob. antecedens. Idem lumen requititur ad cognitionem quiditatiua intuitiuam, & quiditatiuam abstractiuam, nam eadem lux requiritur ad hoc, vt oculus videat coloratum in se ipso, & in speculo; & idem lumen, quo Angelus videt. suam substantiam intuitiue, requititur ad videndum alium Angelum quiditatiue abstractiue; cognitio enim non variatur in intuitiuam, & abstractiuam ratione luminis, sed ratione praesentiae, & absentiae objecti, & ideo lumen requiritur praecise ad videndam talem quiditatem quae, cum sit eadem, siue videatur in specie, siue in se ipsa, requirit idem lumen; sed lumen naturale non sufficit ad videndum Deum intuitiue, vt docet Fides; ergo nec quiditatiue abstractiue. igitur nedum ratione medij, sed etiam ratione. luminis nequit cognosci quiditatiue abstractiue.
Conf. ex Fundatiss. Dost. Si aliquis Beatus vellet docere Viatorem Visionem Beatam, non posset Viator illam percipere defectu luminis Gloriae; hinc Apostolus e raptu rediens aiebat: Non licet homini loqui; Sicut si irrationale perimpossibile fieret rationale, quantum est de seposset docere scientias caetera irrationalia, istatamen defectu rationis non possent illas percipere, idem enim lumen requiritur in docente, & in percipiente, & eadem vis intellectiua; ergo licet daretur medium ducens, & docens nos cognitionem quiditatiuam abstractiuam Dei, attamen defectu luminis non possemus hoc percipere, quia ad percipiendam quiditatem Dei quiditatiue siue in se ipsa, siue in alio, requiritur lumen supernaturale, cum quiditas Dei siue in se ipsa, siue in alio sit supernaturalis; sicut substantia creaturae siue in se ipsa, siue in alioc cognito sit semper naturalis; esse enim intelligibile sequitur ad esse entitatiuum.
I9. Obiicies 1. 8. Doct. Aug. in Epist. De orando Deum ait: Si omnino, quid est Deus, nesciremus non eum amaremus; ergo cognoscitur Deus quiditatiue.
Respi Beatiss. P. loqui de cognitione, quae habetur per Fidem, loquitur enim de amore Fidelium, qui Fidem supponit. Et si concederetur aliquando loqui de cognitione naturali, dicitur loqui de cognitione quid nominis, non quid rei¬
20. Obiicies 2. Homo naturaliter desiderat. videre Deum quiditatiue, quia viso effectu naturaliter desideramus videre causam, ergo possumus Deum quiditatiue cognoscere naturaliter, quia desiderium naturale non est ad aliquod impossibile.
Resp. ex Fundatiss. Dect. hic dist. 1. princ. 1.. 2. ad 3. neg. anrecedens; sicut enim naturaliter ferimur in finem naturaliter, ita in Deum qui est finis supernaturalis, non ferimur naturaliter, sed supernaturaliter. Ad prob. insertam dicitur, quod viso effectu naturali desideramus videre causam naturalem, non tamen causam supernaturalem, quae per aliquod naturale nobis notificari non potest. Vel dicitur, quod visoeffectu desideramus videre causam, in quantum est causa; causa autem non est causa, nisi in quatum existit; quia in tantum agit, in quantum actu est; & ideo non desideramus videre causam nisi quoad an est. Vel tandem dicitur, quod habemus plura desideria naturalia, inefficacia quae non complentur; vt dominari, diuitem esse, non mori &c, inter haec connumerati debet desiderium videndi Deum quiditatiue. Ad prob. dicitur, veram esse de effectu proportionato, & adaequato, falsam vero de improportionato, & inadaequato.
2I Obiicies 3. Illud quiditatiue cognoscimus, quod cognoscimus per proprium genus, & per propriam differentiam, vel per aliquod se tenens loco generis, & differentiae, si res cognita, vt est Deus, careat genere, & differentia; sed naturaliter cognoscimus Deum esse substantia. quae stat loco generis, quia in ratione substantiae Deus conuenit cum creaturis; & cognoscimus vlterius Deum esse actum purum, independentem, summe immaterialem, & intellectualem, quae stant loco differentiae, nam Deus per haec praedicata differt a creaturis, ergo naturaliter Deum quiditatiue cognoscimus, Maior probi nam cognoscere quiditatiue est cognoscere remdefinitiue. Minor negari non potest; quia etiam Philosophi Gentiles supradicta Dei praedicata. cognouerunt, constat autem ipsos non habuisse nisi cognitionem naturalem.
Resp. dist. maiorem. Illud quiditatiue cognoscimus, quod cognoscimus per proprium. praedicatum genericum, & differentiale intrinsece penetrando, quid sint illa praedicata genetica differentialia, quoad quid sunt; conc; quoad an sint in re, neg. Et sic dist. minor. Cognoscimus naturaliter Deum esse substantiam, actumo purum, summe intellectualem extrinsece quoad an sint. conc; intrinsece quoad quid sint, neg.
22 Obijcies 4. Res simplicissima aut tota scitur, aut tota ignoratur; quod enim non scitur totu; ignoratur secudum parte, & secundum alia partem scitur, & per consequens diuiditur in partem, & partem, & ideo non est simplicissimum: sed Deus est simplicissimus actus excludens omnem rationem partis, quae essentialiter importat imperfectionem; ergo vel totus scitur, vetotus ignoratur; sed scitur secundum existentia, quia cognoscitur quantum ad an est; ergo scitur etiam secundum essentiam, illud autem, quod scitur secundum essentiam, cognoscitur quiditatiue; ergo naturaliter cognoscimus Deum nedum quantum ad an est, sed etiam quantum ad quid est.
Resp. dist. minorem subsumptam. Sed Deus scitur secundum existentiam cognitione quia, vel quid nominis, conc; cognitione quid; negis quanuis enim naturaliter possimus cognoscere. Deum existere, & quid importet hoc nomen exisientia; non tamen cognoscimus, quid sit eius existentia. Et hoc modo etiam cognoscimus Essentiam Diuinam. Ad id, quod additur: Illud autem, quod cognoscitur secundum essentiam) quiditatiue cognoscitur, si cognoscatur cognitione quid, conc; si cognitione quia, neg.
Instabis. Ubi existentia, & essentia sunt idem omnino sine distinctione virtuali, ibi non potes. esse cognitio quantum ad an est, nisi sit etiam cognitio quantum ad quid est, nam certum est, quod quando cognosciinus existentiam alicuius rei, non cognoscimus existentiam nibili, sed cognoscimus existentia alicuius Essentiae; cognitioautem Essentie, prout distinguitur ab existentia, non est cognitio quia; nam cognitio quia est cognitio existentiae tantum, non Essentiae; sed inDeo existentia, & essentia sunt idem omnino sine distinctione virtuali, vt inferius patebit; ergo non potest Deus cognosci quantum ad an est, nisi cognoscatur etiam quantum ad quid est.
Resp. dist. maiorem. Ubi esse, & essentia. sunt idem, non potest cognosci cognitione quia sine cognitione quid nominis, conc; sine cognitione quid rei negi cum autem cognitio quid. nominis contradistinguatur a cognitione quid rei, idcirco reducitur ad cognitionem quia, que pariter contradistinguitur a cognitione quid rei¬
E3 Obijcies 5. Possumus cognoscere quiditatiue aliquod Attributum Dei, nam possumus tradere definitionem illius, ergo & Naturam; passio enim, & Natura sunt eiusdem cognoscibilitatis, quia passio est optimum medium addemonstrandam Naturam quiditatiue,
Ad hoc arg. resp. eodem medo neg. antecedens; & ad prob. dicitur, quod Definitiones, quae a Theologis afferuntur de Attributis, non sunt verae, & formales definitiones, quibus explicatur ratio formalis eorum, sed sunt tantum descriptiones desumpte ex Creaturis transsatae ad significandum, quod talia Attributa sunt inDeo, non autem ad explicandum, quid sint in Deo: hoc enim superat cognitionem naturalem, quantunuis perspieacem. Sunt ergo definitiones. quia, vel quid nominis.
24. Obiicies 6. Quanuis inter potentiam, & objectum motiuum requiratur proportio, & adaequatio, non tamen requititur inter potentiam, & obiectum simpliciter terminatiuum, non autem motiuum, neque requititur ista proportio inter objectum prius cognitum, & objectum, quod in illo prius cognito abstractiue cognoscitur; ergo quanuis intellectus naturalis creatus sit improportionatus quiditati Dei, & effectus naturalis creatus, qui est medium cognoscendi quiditatem Dei, sit illi inadaequatus, analogus, vel aequiuocus, attamen quia quiditas Dei non est objectum motiuum, sed simpliciter terminatiuum, nec est id, quod primo cognoscitur, & immediate, sed est secundario cognitum, & mediate alio, ideo poterit ab intellectu creato naturaliter quiditatiue abstractiue cognosciprob. antecedens. Quanuis inter intellectum Diuinum, & Creaturas nulla detur proportio & adaequatio, quia Creatura ante Deum est tanquam nihilum iuxta illud psal. 38. Tanquam nihilum ante te; attamen intellectus Diumus cognoscit nedum suam Diuinam Essentiam, quaeest illi proportionata, & adaequata, sed etiam Creaturas, quae sunt illi improportionatae, & finadaequatae; & quanuis Creaturae sint improportionatae, & inadaequatae Diuinae Essentiae, attamen Diuina Essentia potest esse medium prius cognitum, per quod Creaturae cognoscantur abintellectu Diuino, quia Creature non sunt obieecum motiuum, sed simpliciter terminatiuum ne sunt objectum prius cognitum, sed secundario cognitum, cum cognoscantur in Diuina. Essentia; proportio enim requititur tantum interobjectum primarium specificatiuum, non autem inter objectum secudarium simpliciter termnatiuum; ergo quanuis intellectus naturalis. ζeffectus creatus no proportionentur quiditatis Beattamen, quia quiditas Dei non se habet, vobjectum motiuum, & prius cognitum, sed veobiectum simpliciter terminatiuum, & in alios cognitum, poterit quiditatiue adstractiue co¬ gnosci in effectu creato; sufficit enim, quod effectus creatus, qui est objectum motiuum, & prius cognitum, sit proportionatus intellectui creato.
Resp. dist. 2. partem antecedentis. Non requiritur proportio inter potetiam, & objectum secundarium, & sufficit improportio cum excessu virtutis potentiae, vt se habet intellectus Diquinus, qui excedit Creaturas, quae sut eius obiectum secundarium, conc: nam quod potest inmaius & excellentius objectum, potest etiam in minus, & inferius iuxta illud: Si de quo magis, et de quo minus, vnde cum intellectus Diuinus possit videre Essentiam Diuinam, quae est excelletissimum objectum, potest etiam videre Creaturas eminenter in ipsa contentas, quae sunt inferiores. Et sufficit improportio potentiae perdefectum virtutis potentiae, negialiter potentia. tenderet in id, in quod non potest; vnde cum quiditas Dei, vtpote supernaturalis, excedat virtutem. intellectus naturalis, nequit attingi nec etiam vt objectum secundarium; quia hic excessus dicit defectum virtutis potentiae, quae attingeret id, quod non potest. Igiturcum improportio importat excessum potentiae supra objectum, tunc potetia potest in illud, quia supponitur virtus in potentia; secus vero quando importat excessum objecti supra potentiam. Sic intellectus, quia excedit objectum oculi, potest illud cognoscere oculus vero nequit tendere in objectum intellectus, quia hoc excedit virtutem oculi. Ita qui potest ferre centum libras, potest ferre decem non tamen e contra; per quod patet ad prob.
25. Obijcies vltimo, Illud cognoscitur cognitione quid; de quo conuensenter respondemus ad interrogationem factam per quid; & ideocognoscitur quiditatiue homo, quia ad interrogationem factam, Quid est homo? Optime reipondemus: Est animal rationale; sed ad interrogationem factam Quid est Deus? Optime respondemus per praedicata propria Dei, ve est actus purus, &c: ergo quiditatiue cognoscitur.
Resp. dist. maiorem, de quo conuenienter respodemus ad interrogationem factam per quid. rei, concaper quid nominis, negi & sic dist. minor.
Sic fere resoluuntur omnia alia argumenta, quae possunt adduci contra nostram conclusionem, quibus semper respondetur existentiam Dei cognosci quoad an sit; seu cognitione quia, aut quid nominis, quae reducitur ad cognitionem quia; & ita cognosci essentia, cognitio aute an in hoc distinguitur a cognitione quid, quod cognitio an non specificatur ab aliquo intrinseco rei, dequa quaeritur an sit, sed ab aliquo extraneo ducente nos in cognitionem illa rem esse, vt, v. g.cum exluce existente in aere cognoscimus Solem esse, tunc a luce, quae est extranea Soli, cognoscimus. Solem existere; at vero cognitio quid specificatur semper a quiditate rei siue in se ipsa, siue in alio cognitae: vnde si talis quiditas sit supernaturalis, nequit naturaliter attingi: at vero quan¬ uis existentia rer sit supernaturalis, attamen cum attingitur solum quantum ad an est, quia talis cognitio non specificatur ab ipsa re, sed ab aliquo extraneo ducente nos in cognitionem quia illius rei, si hoc extraneum sit naturale, poterit naturaliter haberi talis cognitio. Quare cum effectus creatus ducens in cognitionem quia existentiae Dei sit quid naturale, idcirco naturaliter potest haberi haec cognitio, quod diligenter est aduertendum.
Articulus 2
Vpp. 13 quod diximus q. 2. Proem. art. 2. 4. n. 3. usque ad 7e scilicet quod sicuti non sufficit ad propositionem per se notam, quod per ipsam probetur alia propositio, aliter omnis praemissa, per quam probatur conclusio, esset propositio per se nota, quod tamen nullus dixit; ita ad destruendam rationem propositionis perse notae non sufficit, quod ipsa probetur peralia propositionem tum a posteriori, vt patet; quia quemadmodum per propositionem per se notam tanquam per causa probatur a priori propositio ignota, quae ex illa infertur, ita per propositionem illatam tanquam per effectum pro batur a posteriori propositio per se nota, quae est causa: nam sicuti a priori probatur effectus per causam, ita a posteriori causa per effectum; Tum a priori; quia cum in vnaquaque scientia dentur plures propositiones per se notae reductae in vnam rationem primariam vniuersalissimam respectu talis scientiae, & illa ratio primaria adaequans, & specificans scientiam sit ratioprobandi a priori omnia illa, quae tractantur intali scientia, aliter non saluaretur vnitas scientiae, ideo multae propositiones per se notae probantur a priori, vel certe possunt probari, quam quis non egeant probari, quia de se notae sunt, Praeterea in tantum propositio per se nota non potest probari a priori, in quantum est prima; deratione enim primi est non habere aliud supra se; primum autem est triplex, idest primum inspecie, primum in vno genere tantum, & primisimpliciter in omni genere; & licet primum inspecie non possit a priori probari per aliud prius in eadem specie, aliter non esset primum in illa specie, potest tamen probari per primum in genere supremo, quod est supra primum in species & primum in vno genere tantum potest a prioriprobari per primum in omni genere, quod est supra primum in tali genere. Exemplum dat Fundatiss. Doct. 2. Post. fol. 102. super text. Sed. habentium medium; Nam quanuis lineas paralellas; idest lineas aequales trianguli non concurrere. non possit a priori probari per aliam passionem propriam ipsius trianguli, quia haec est prima passio trianguli, attamen potest probari per ess rectilineum, quod est passio competens lincae, & per consequens triangulo, rrout constat ex li¬ neis. Sic in Philosophia: Omne graue tendit deorsum, probatur, per omne mobile tendit ad suum centrum, quae est propositio vniuersalior, quia competit nedum grauibus, sed etiam leuibus, Vid. ubi sup¬
Et id, quod dicitur de propositione per se nota, dicitur etiam de propositione prima, & immediata; quanuis enim in illo genere, in que est prima, non habeat medium prius, per quod probetur, & ideo sit immediata, attamen si con paretur ad aliud genus superius, habet medium, per quod potest a priori probari. Sicuti si fiat processus retrogradus a posteriori, manifestum est posse probari per aliquod posterius sui generis; nec per hoc tollitur ratio primi; nam in processu retrogrado primum e conuerso se habet, ac in processu directo, vt si a numero de cennario retrogradiamur ad vnitatem, quae est principium omnium numerorum, numerus decennatius est prior vnitate, & unitas sequitur ad numerum; ex quo patet propositionem per senotam idem esse, ac immediatam, & primam, quicquid dicant aliqui Recentiores.
2 Supp. 2. ex Fundatiss. Doct. hic, & D Thos propositionem per se notam aliam esse per se notam secundum se, aliam quoad nos. Haec diuisio vt ait Ioa S. Tho: hic, eadem est, ac illa, qua diuiditur veritas in veritatem obiectiuam, quae est in rebus; & formalem, quae est in intellectu; Cum enim propositio sit oratio significans veritatem vel falsitatem, sicuti veritas bene diuiditur in transcendentalem, & formalem; ita dicendum est de propositione; quidquid reclamet Mol. Et colligitur ex Arist. 1. Post. c. 2. vbi ait: Dantur alis quae res notae natura, pleraeque per se notae nobis & alibi ait; aliqua esse notiora natura, vt substans tia, aliqua vero esse notiora nobis, vt accidentiaa sensibilia. Propositio per se nota secundumse est illa, cuius praedicatum est de intrinseca ranon suhiecti eo, quia coniungitur cum subjecto vel formaliter, vt animalitas respectu hominis, vel causaliter, vt risibilitas respectu rationalitatis vel immediate, & proxime, vt prima passio re spectu essentiae; vel mediate, & remote, vt passio non prima, vel in recto; vt in exem plis adductis vel in obliquo, vt partes respectu totius. Propo sitio per se nota nobis est illa, cui assentimur sine discursu eo, quia connexio praedicati cum subjecta est nobis apparens, & manifesca.
Propositio per se nota nobis ex B. Doct alia est nota omnibus, cui omnes assentiuntur eo quia unmo subjecti cum praedicato est omnibus manifesta; alia solis Sapientibus, quia talis umo, & connexio manifesta est solis Sapientibus.
PSupp. 3. Nos posse loqui de Deo triplici ter. 1. sub ratione communi Deo vero, & falso quem colunt Gentiles, & Barbari, & in hoc sensu non loquimur; certum enim est, non esse de ratione Dei falsi, & per consequens Dei, vt sic existentia, quia Dij falsi exculti ab Idolatris sunt, Creaturae, quibus non competit necessario existentia. 2. possumus loqui de Deo, quatenus continetur sub ratione Boni, vel Veri, vt sic: & inhoc sensu quoque non loquimur; tum quia Bonum, vel Verum, vt sic, non datur a parte rei, quia est vniuersale, cui conuenit tantum existentia in intellectu, non vero existentia realis; tum quia Bonum, & verum, vt sic, comprehendit etiam creaturam, cui non conuenit necessario existentia. 3. potest considerati sub ratione propria, distincta, & speciali veri Dei, quatenus est Primum Ens, independens, quo maius non est. &t: & in hoc sensu procedit quaestio; pro qua¬
Prima sententia vult hanc propositionem Deus est nullo modo esse per se notam, quia illud est per se notum vel secundum se, vel quoad nos, quod non potest notificari per aliud extrinsecum: existentia autem Dei notificatur per existentiam creaturarum, vt videbimus art. 5. Itanoster Greg. hic dist. 3. q. 1art. 3: Mayr. q. 1art. 2. difficult. 1, Obam dist. 3. q. 33 Gabr. q. 3. & refertur etiam Scot. in 1. sent. dist. 2. q. 2, quos sequitur Arriag. de Deo Vno disp. 2. sect. 2.
Secunda sententia ex diametro opposita substinet Deum esse, esse notum secundum se, & quoad nos, Ita Aureol, apud Capreol. hic dist. 2. qa; Palat. q. 5. Prol; Alen. 1. p. q. 3: & citatur etiam aVasq. de more, & a Godoy Fundatiss. Doctor; & Argent; sed falso, vt videbimus.
Tertia sententia arbitratur hac propositione esse notam secundum se, non quoad nos Viatores, bene tamen quoad Beatos. Haec censetar mens D. Thomae, quanuis noster Fulgentius Tolosdeexist. Dei q. 1. c. 1. conetur ostedere ipsum sentire iuxta ea, quae docet nostra sententia, Thomistae tamen fere omnes contendunt hanc esse metemD. Tho; Ita Capreol. in 1. dist. 2. q. 2. art. 15. Hispal, ibidi Ferrar. 1. contra Gent. c. 11, Calet. hic art. 1; Ban. ibid. dub. unico; Lum, ibid; Naz. controu. &ο a3 Nauar, to: 1. controu. 133 Ioa S. Tho:q. 2. disp. 3 art. 1, Gonet. ibidem; Godoy q. 2. disp. 2. §. 2. & seque quibus adhaerent Mol; Val; Fasol; noster Putean; & alij.
Vltima tandem sententia docet Deum esse. per se notum esse secundum se, quoad Beatos, & quoad Viatores sapientes, non insipientes. Ita Fundatiss. Doct. Aegid. in 1. dist. 3. p. 1. princ. 1. qaubi ait; Est igitur Deum esse per se notum non omnibus, sed sapientibus; Argent. dist. 3. q. 1. art. 3. dicens: Haec propositio, Deus est, per se nota est sapientibus, quanuis non communiter, siue vulgarileromnibus. Idem docent Ger; Pranc. a Chriscos Ealesun. Brun; Fulg. Tolos. vbi supi Mag. Aeg. Consonius in M.S: & omnes alij Aegidiani commumiter. Ex exteris veroAlbert. 1. p. tract. 3. q. 17. Vasq. 1. p. disp. 19. n. 19; Sua, in Met. disp. 29. sect Sm. 3ς; Auuersa de Deo q. 2. sect. 1. dict. 2. & alij.
A Not, est ex Fundatiss. Doct. hic, ad propositionem per se notam tres conditiones requiri. Rest, quod praedicatum sit de intrinseca ratione. fubiecti aliquo modo ex supradictis n.a; Si enim praedicatum non sit de ratione subjecti, propositio potest esse dubia, & per consequens potest. includere falsitatem, quia, quod non est de ratione alterius, potest illi inesse, & non inesse, & per consequens veritas illius non est per se non ta, sed dubia. Hoc tamen est intelligendum de solis propositionibus affirmatiuis; nam de negatiuis e contra est philosophandum, quod scilicet sint illae, quorum praedicatum explicet aliquod primo diuersuma subjecto; vt quantitas non est substantia. 2. est, quod directe negari non possit, quanuis indirecte possit negari, vt patet ex Arist. 4. Mett. c. 6, vbi refert Heraclitum, licet Philosophum, eo, quia putabat res esse in tanto fluxu, vt statim prolata vna propositione posset affirmari contraria, indirecte negasse illud principium: De quolibet est affirmatio, vel negatio. Et ratio huius est; nam negatio formaliter est circafalsitatem realem, vel apparentem, sicut nolitio, quae est actus negatiuus voluntatis, formaliter est circa malum reale, vel apparens; sed propositio per se nota est illa, in, qua non apparet falsitas; ergo a nullo potest negari. 3. est, quod quilibet eam probet cognitis terminis: & haec sequitur ex 2, ex eo enim, quod propositio per se nota a nemine possit negari, sequitur, quod omnes. teneantur illi assentiri. Nec audiendus est Vasque dicens etiam conclusionem demonstratam anullo posse negari. Contra nanque est. Quia aliter tenentur omnes assentiri conclusioni demonstratae, cui assentiuntur ex vi discursus, & formae syllogisticae, & per consequens ex vi tertiae operationis intellectus; propositioni vero per se notae ex vi primae operationis intellectus, seu ex visolius apprehensionis terminorum. Termini aute possunt cognosci dupliciter, vt diximus in supart; scilicet, quoad quid rei; & quoad quid nominis. Circa hoc tamen est duplex dubium necessario discutiendum ante solutio nem difficultatis. 1. est; an ad propositionem per se notam requiratur cognitio quiditamua terminorum, vel sufficiat cognitio quid nominis 2 2. est; an cognitio terminorum debeat esse ex se ipsis immediate, vel an possit esse per aliquod extrinsecum absque eo, quod tollatur essentia propositionis per se notae & Super quae duo fundant Aduersarij sua sentetia.
S D. Tho. hic art. 1. in corp. videtur docere ad propositionem per se notam requiri cognitionem quiditatiuam terminorum; ait enim: Siigitur notum sit omnibus de praedicato, & subiecto, quid sit, propositio illa erit omnibus per se nota. &c. Si autem apud aliquos notum non sit de praedicato, & subjecto, quid sit; propositio quidem, quatum in se, erit per se nota, non tamen apud illos, qui praedicatum, & subjectum ignorant. Nec potest. dici, quod loquatur de quid nominis, non de quid rei: nam prope finem concludit: Sed quia nos non scimus de Deo; quid est, non est nobis notaConstat autem nos ignorare Deum tantum quoad quid rei, non vero quoad quid nominis: igitur docet requiti cognitionem quiditatiuam,
Propter hoc requiri cognitionem quiditatiuam terminorum docent fere omnes Thomistae; vt Ban; Nazar; Gonet in 3. Not; & 2. conc; Godoy S.5: vno excepto Ioa S. Tho; qui conuictus rationibus infra afferendis docet suffitere cognitionem quid nominis, ait enim n.10. Ad confrespondetur, non requiri, quod de spiritualibus formetur proprius, & immediatus conceptus, & quiditatiuus, sed sufficit, quod intelligatur, quid nomine spiritualium significetur. Nec est contra D. Thomam: nam quado dicitur, quod nos ignoramus tantum quid rei Dei, non vero quid nominis, licet sit verum quoad sapientes, falsum tamen est quoad Idiotas: nam quanuis sapientes cognoscant nomine Dei significari substantiam pure immaterialem, intellectualem, a se independentem, &c; attamen si hoc ab Idiotis peteremus, profecto nescirent, quid responderenti quod euidens signum est, nos naturaliter ignorare quid nominis Dei. Loquitur ergo S. Doct. de nobis in puris naturalibus constitutis, non autem prout sumus sapientia instructi in notitia nominis Dei.
6 Fundatiss. Doct. hic ait, sufficere cognitionem quid nominis. Et prob. 1. Propositio essentialiter est unio, seu compositio praedicati cum subiecto; ergo propositio per se nota est illa, cuius ynio, seu compositio praedicati cum subjecto per se ipsa est nota, sed per solam cognitionem quid. nominis terminorum cognoscitur vnio, seu compositio praedicati cum subjecto; ex eo enim, quod cognoscatur hoc nomen Deus significare Essentiam, quae est suum esse, statim cognoscitur existetiam esse vnum, & idem cum Deo; ergo sufficit: cognitio nominis.
2. Arist. 4. Met. 1. c. 10. ait, quod optimus modus procedendi contra negantes principia est indicare quid nominis, ergo cognitio quid nominis sufficit adhoc, vt indicentur principia, quae sunt, propositiones per se notae; aliter etiam explicatis nominibus possent negantes principia illis non assentiri, & adhuc explicatis nominibus principia non essent per se nota sapientibus, cuius, contrarium docet Philosophus.
3. Omnis scientia procedit ex per se notis, quae praesupponit, non inquirit; sed nulla scientia praesupponit cognitionem quid rei sui obiecti, illud enim inquirit; quia inuestigat definitiones, passiones, causas illius &c; aliter si ista non inquireret, sed praesupponeret, iam scientia supponeret se ipsam, cum nihil aliud sit, quam cognitio quiditatiua sui objecti, & eorum, quae cuipso coniunguntur, & de eo praedicantur; ergo scientia supponit tantum cognitionem quid nominis eorum, ex quibus procedit, sed procedit ex per se notis; ergo ad propositionem per se notam sufficit cognitio quid nominis.
4. Si ad propositionem per se notam debe¬ ret cognosei quiditatiue subjectum, sequeretur, quod nulla esset propositio per se nota omnibus, quod est contra S. Tho: docentem propositionem aliam esse per se nota omnibus, vt Omne totum est matus sua parte; alia solis sapietibus, vrIncorporalia non sunt in loco commensurattue; ergo & id, vnde sequitur. Prob, sequela. Scire quiditatiue est scire definire subjectum attingendo praedicata essentialia constitutiua quiditatis subjecti, sed nullus Idiota scit definire subjectum. cuiusque pro positionis per se notae; quia si ab ipso quaeratur definitio grauis, lenis, mobilis, &c; certe definitionem illorum non afferet, quae a solis scientiis traditur, vt patet; ergo nulla esset. propositio omnibus per se nota.
Tandem. Istae duae propositiones secudum D. Tho: sunt per se notae, scilicet: Incorporalianon sunt in loco commensura tiue. Et Quodlibet est; vel non est; seu de quolibet est affirmatio; vel negatio; illa solis sapientibus, ista omnibus; sed sapientes in hoc statu secundum D. Tho: nequeunt, quiditatiue cognoscere Angelos; & multo minus quodlibet: nam in hoc termino quodlibet includitur Deus, Angelus, & omnis Creaturaν ergo non requiritur cognitio quidi tatiua. Responsiones Thomistarum ad hanc rationem infra afferentur.
Resp. Io. 4 S. Tho.n. 9; quod in illis proposition ibus, quae habent praedicatum communissimum, vel disiunctum, vt est esse, vel non esse, non requiritur cognitio quiditatiua subjecti, sed sufe ficit cognitio communissima; secus autem inpropositionibus habentibus praedicatum determinatum.
Sed contra: nam esse est praedicatum communissimum, quia couenit omni enti; ergo si sufficit cognoscere subjectum secundum gradum communissimum, in hac propositione Deus est sufficit cognoscere Deum secundum praedicatum communissimum entis, quod non est cognoscere quiditatiue, vt infr a ostendetur n.16.
7. Quoad 2. dubium noster Greg; & Thomistae volunt propositionem per se notam esse ex termi nis immediate cognitis per seipsos, & quod cognitio terminorum per aliquod extrinsecum distinctum ab illis tollat rationem formalem propositionis per se note. Ex hoc deducunt, quod cum Deus nequeat a nobis immediate cognosci in hoc statu, in quo cognoscimus tantum dependenter a phantasmatibus, & Deus in seipso non sit phantasiabilis, cum non sit sensibilis, sed pure immaterialis, ideo cognoscitur per solam Creaturam sensibilem, quae est aliquod distinctum a Deo: & per conseques Deum esse non est per se notum.
8 Fundatiss. tamen Doct. ostendit, quod cognitio terminorum, quae habetur per aliquod extrinsecum non tollit rationem formalem, propositionis per se notae.
Et prob. 1. Cognitio vnius termini seor¬ sim accepti non est cognitio totius propositionis formaliter; quia cognitio vnius termini est formaliter cognitio tantum vnius partis propositionis, & cognitio vnius partis tantum non est cognitio totius, sicuti entitas vnius partis tantum non est entitas totius, cum totum distinguatur realiter a partibus seorsim acceptis; vnde cognoscens parietem tantum non cognoscit albedinem, & cognoscens praecise animalitatem non cognoscit rationalitatem, alius est enim conceptus formalis vnius, & alterius, ergo ex eo precise, quod terminus propositionis cognoscatur per medium extrinsecum, non arguitur, quod propositio cognoscatur per medium distinctum, neque sequitur, quod non sit immediata. Aduersarij ergo aequiuocant de medio, quo explicatur terminus, & de medio, quo explicatur propositio, quod tamen non est idem quia medium, quo explicatur propositio, est illud, quo explicatur vnio, & complexio terminorum; medium autem, quo explicatur vnus terminus singulariter, non est medium, quo explicatur vnio plurium, vt patet; ergo quanuis termini explicentur per aliquod medium distinctum, non sequitur per illud explicari propositionem nisi in obliquo, idest pars propositionis; sicuti explicans animam rationalem per intellectionem actualem, quae est accidens realiter distinctum ab ipsa non explicat totum compositum ex anima, & corpore, quia non explicat, materiam, quae est altera pars compositi¬
2. Incorporale nequit in hac vita cognoset, nisi dependenter a phantasmatibus acceptis a sensibilibus, quae sunt extra naturam incorporalium; ergo cognitio terminorum peraliquod medium extrinsecum non tollit propositionem per se notam.
3. Termini propositionum non cognoscuntura nobis, nisi per eorum definitiones, vel de scriptiones, quae vt plurimum sunt per aliquod Etrinsecum, cum ultimae differentiae rerum non lateant; & propterea vocantur per additamenlum, & tamen hoc non destruit rationem propositionis per se notae, aliter nulla esset per se nota.
14. Quanuis vnum aequale cognoscatur per felationem ad aliud aequale, quod est illi extrinsecum Cimpossibile enim est, quod cognoscatur aequale; nisi cognoscatur id, cui dicitur aequale nomenim dicitur aequale sibi, sed alteri; vnde denatura relatiuorum est cognosci per ordine adaliud, sicuti de natura absoluti est cognosciper ordinem ad se) & tamen non tollitur, quod monsit per se nota haec propositio: si ab aequalis bus aequalia demas, quae remanent sunt aequalia.
Tandem narrat B. Doct. in 3. dist. 39. q. 3. arta. 8. Tertio autem, quod quidam Discipulus ingrediens Scholam prima vice, & audiens hac propositionem: Omne totum est maius sua parte. illam negauit, quia venter Arancae est maior; quam saliae partes. Igitur explicato per discur¬ sum huic Discipulo, quid proprie sit totum, & pars, non figurate per figuram Synecdoche, que accipit partem pro toto, & totum pro parte: querimus an iste Discipulus assensus fuerit huic. propositioni immediate, vel non? Si primum: ergo discursus factus citca terminos non tollit propositionem per se notam. Si secundum; ergo illa propositio non est per se nota omnibus, quod est contra communem sensum Philosophorum: Hoc argumentum sic vertimus in Aduersarios: Vel cum primo audierunt propositiones per se notas Scientiarum statim cognonerunt terminos earum immediate sine vllo discursu; & me dio extrinseco; vel non? Si primum; Gratulamur ipsis, quod more Angelico cognoscant res per simplicem intuitum: non more humano perdiscursum. Caeterum non possumus ipsos non incusare tum superfluitatis, quia superfluumfuit tradere eorum definitiones v.g. Totius, & partis, corporis, & mobilis, grauis, & leuis &c; qua superfluitate reddunt difficiles prolixitate Scientias; tum destructionis Scientiae: nam tradere definitiones terminorum, qui vt plurimum definiuntur per ordinem ad aliquod extrinsecu. vt Graue per ordinem ad Centrum, Leue per ordinem ad Sursum, Pars per ordinem ad Totum. quae procul dubio realiter distinguuntur, est destruere propositiones per se notas secundum ipsos; & per consequens est destruere scientias, quae essentialiter procedunt ex per se notis. Sisecundum; ergo ratio discursus per aliquod medium extrinsecum circa terminos propositionis non tollit notitiam illius per se, aliter nulla esset propositio per se nota. His suppositis.
Vnica conclusio. Deum esse nedum est per se notum secundum se, & quoad Beatos, se d etiam quoad Viatores sapientes, no aute quoad insipientes. Prob. 1. auctoritate Beatiss. P. Aug. tract. 106. in Iodocetis. Quod Deus dicitur, uniuersae creaturae, & omnibus gentibus, ante quam in Christum crederent, non omnimodo potuit esse. hoc nomen ignotum &c. Exceptis enim paucis, inquibus nimium natura deprauata est, uniuersum genus humanum Deum Mundi huius fatetur Auctorem. Et in ps. 13. Nec ipsi enim Sacrilegi, & detestandi quidam Philosophi, qui peruersa, & falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, non est Deus. Ideo ergo dixit in corde suo; quia hoc nemeaudet dicere, etsi ausus fuerit cogitare. Ex prima auctoritate esare colligitur, quod ad notitiam huius propositionis sufficit notitia huius nominis Deus.
IO0 Prob. 1. pars conclusionis contra 1, sent Illud est per se notum secundum se, & quoad intellectum Dei, ac Beatorum, cuius praedicatum est de intrinseca ratione subjecti, & est manifestum intellectui Dei, & Beatorum; sed esse est de intrinseca ratione Dei, & hoc patet intellectui Dei, & Beatorum; ergo est per se notum secundum se, & quoad Deum, ac Beatos, Manor constat: nam illud, quod est de intrinseca ratione alterius, est immediate coniunctum cum illo; ergo per se ipsum notificatur esse coniunctum. cum illo; sicuti, quod coniungitur cum alique subjecto mediante aliquo tertio distincto, notificatur esse coniunctum cum subjecto per aliuc distinctum, res enim sicut se habent ad esse, itaad cognosci; sed quod notificatur per se, est perse notum; ergo illud est per se notum, quod est, de intrinseca ratione subjecti, ac propterea diximus, quod propositio per se nota, & immediata idem significant, Illud autem est per se notum respectu Dei, & Beatorum, quod immediate videtur imse ipso a Deo, & a Beatis propter eandem rationem. Probiminor. Existentia est praedicatum constitutiuum essentiae Dei, quanuis non sit vitimum differentiale, vt infra dicemus; & est impraescindibilis a Deo, cum sit ipse Deus iuxta illud Exod. Ego sum, qui sum. Qui est, misit me ad vos: & hoc clare videtur a Deo, & a Beatis immediate in ipsa Diuina Essentia; ergo esse est de intrinseca ratione Dei, & est manifestum immediate intellectui Dei, & Beatorum.
II Prob. 2. pars conclusionis, contra 11 & 2. sent. 1. Illa est propositio. per se nota quam quilibet auditam probat explicatis terminis, & a nullo sanae mentis potest negari, sic enim definitur a Philosopho, & communiter; sed haec propositio Deus est audita probatur a Sapientibus explicatis terminis, & a nullo sanae mentis potest negari; quaproprer ait Beatis: Doct. Quare dixit, non est Deus? Quia insipiens, ergo haec propositio nota est quoad Sapientes, non quoad insipientes. Minor constat; semel enim declarato, quod existentia est idem formalissime, ac Deus, necessario fatentur Sapientes Deum esse; & solus insipiens hoc potest negare.
Maior continet totam praesentem controquersiam; respodet enim noster Greg; & ex eo Godoycum alijs Recentioribus; quod termini debent esse per se noti ex se ipsis, & non per aliud medium distinctum, & quod debent esse noti quiditatiu e, quomodo enim propositio potest. esse per se nota, que non constat ex per se notis: Sicuti quomodo propositio potest esse necessaria, quae non constat ex terminis necessarijs? Deus autem explicatur per creaturas, nec quiditatiue cognosci potest; & ideo non est per se notus.
Sed haec iam satis explicata sunt. Quannis enim terminus, qui est pars propositionis incomplexe cognoscatur per aliud distinctum, non tamen sequitur, quod tota propositio complexe sumpta cognoscatur per medium, haec enim duo valde differunt in esse, & per consequens. etiam in cognosci, cognosci enim sequitur ad esse. Tum quia non est contra rationem propositionis per se note habere medium a posteriori, per quod probetur; sicuti enim per ipsam a priori probantur propositiones ex illa deducte: quis vetat ipsam non posse a posteriori probari per propositiones deductas; sicuti enim per causam a priori probatur effectus, ita causa a posteriori per effectum; vt fert doctina communiter admissa; ergo licet admittamus illud medium
per quod cognoscitur Deus, esse medium etiam ad cognoscendam hanc propositionem Deus est: attamen cum sit a posteriori, & per effectum, eest enim per Creaturas, quae sunt effectus Dei, ideo non destruit rationem propositionis per se notae. Nec per hoc, quod habeat medium a postetiori, tollitur, quin sit immediata, & prima:nam ordo a posteriori est ordo retrogradus a termino ad suum principium, & in ordine retrogrado res e contra se habet, vnde sicuti a prroripropositio per se nota non habet medium, aliter non esset prima; ita a posteriori habet medium; quia habet propositiones ex illa deductas, quae habent rationem medij, quia ex illis possunt deduci aliae propositiones, & sic prout deductae ex propositione per se nota, & prout ex illis deducuntur aliae propositiones, sunt quid medium; & hoc patet manifeste in numeris; nam a posteriori inter numerum decennarium, & Vnitatem dantur ordine retrogrado octo numeri medij, exquibus deducimur ad Vnitatem: Tum quia propositiones per se notae in Perspectiua probantur a priori per principia Geometriae; sunt enim conclusiones Geometriae, & tamen per hoc non tollitur, quin sint principia Perspectiuae; ergo si probatio a priori non tollit rationem propositionis per se notae, multo minus probatio a posteriori. Vid, quae diximus q. 2. Proe mdoc cit.
Nec minus falsum est id, quod dicitur de cognitione quiditatiua, quia vix posset assignari aliqua propositio omnibus nota, quia nullus Idiota, vel certe pauci sciunt definire terminos propositionis per se notae, & per consequens. nullus scit quiditatiue; scire enim quiditatiue est? scire definitiue, & ideo in nullo, vel in pautis Idiotis esset habitus primorum principiorum; quia destructo objecto destruitur pariter habis tus; patet autem quod habitus principiorum est; in omnibus inditus a Natura.
quomodo propositio per se nota potest constare. ex non per se notis, sicuti propositio necessaria nequit constare ex non necessariis; Resp; quod propositio per se nota non constat ex non perse notis, quandiu enim illi termini non sunt non bis noti, tandiu illa propositio non est nobis perse nota, cum autem illi termini fiunt nobis noti, & ita fiunt noti, vt cum semel nobis notificati fuerint per aliud, illis postea assentiamur absque eo, quod recurramus semper ad notificationem: eorum, et illis auditis immediate assetiamur, hinc euadunt noti per se; Sicuti si quis per sensum, vel per experientiam, vel per suum correlatiuum explicaret hoc nomen aequale, post talem explicationem illi assentiretur immediate absque eo, quod amplius recurreret ad primum explicatiuum, & ideo termini, qui prius non erant notiper se, fiunt noti per se; vnde factis terminis notis per se, statim sit propositio nota per se. Termini autem probabiles nunquam possunt ficrinecessarii, & ideo non est paritas.
12. Prob. 3. Termini harum propositionum, Incorporalia non sunt in loco; De quolibet est affirmatio, vel negatio, non sunt per se noti quiditatiue; & tamen constituunt propositiones per se notas; ergo idem dicedum est de terminis huius propositionis, Deus est.
1a. Resp. 1. Ban; cognitionem quiditatiuam requiri ad propositiones per se notas affirmatiuas, non autem ad negatiuas.
Sed hoc reijcit Godoy hic S. 5. n. 71: nam non minus requiritur cognitio essentiae ad cognoscendum, quid tali essentiae conueniat, quam ad cognoscendum, quid illi repugnet. Tum quia differentia fundans affirmationem fundat etiam negationem; ergo, si debet illa differentia quiditatiue cognosci ad hoc, vt cognoscatur illa affirmatio, debet etiam quiditatiue cognosci, vt cognoscatur negatio. Addimus, quod haec responsio est contra S. Tho; qui docens ad propositionem per se notam requiri cognitionem quid rei; affert exemplum de propositione negatiua, Incorporalia &c.
14 Resp. 2. Nazar. talem propositione esse improprie per se notam, quia esse in loco commenfuratiue est accidens, quod remouetur abAngelo remoto corpore.
Sed etiam haec responsio parum consonat. D ho;qui loquens de propositione proprie perse nota afferret exemplum improprium. Tum. quia licet sit impropria, debet tamen quiditatiue cognosci, vt docet S. Doct. Tum quia prima passio, quae est accidens, facit propositionem persenotam, vt docet etiam Calet.
es. Resp. 3. Ioca S. Thom. 9; quod ad cognoseendam hanc propositionem sufficit cognosceres quid nomine spiritualium significetur, non tamentrequiri immediatum conceptum quiditatiuum; propterea dicitur per se nota solum sapientibus, quia huiusmodi propositiones fiunt, perse notae solis discurrentibus, seu sapientibus.
Sed contra est: nam si cognitio quid nomimahabita per discursum non tollit, quod illa propositio: Incorporalia &c. sit nota sapientibusarita cognitio quid nominis Dei habita per discursum non tollit, quod haec propositio Deus. estisit nota Sapientibus.
16. Resp. tandem Godoy n. 73. fere eodem modo, ac Ioca S. Tho;ait enim, quod subjectum. cognoscitur quiditatiue secundum rationem communem, quam appellat formalem, non autem secundum rationem differentialem vItima quam appellat materialem. In hac igitur propositione cognoscitur ratio spiritualitatis, quae est, ratio communis Enti rationis, & Angelis; in hac autem propositione: Deus est, nec formale, nec materiale cognoscitur.
Sed contra, nam vitra ea, quae diximus ad Ioa S. Thos ratio communis non est ratio quiditatiua, quia quiditas cuiusque rei est forma specifica constitutiua ipsius; dicitur enim forma quod quid erat esse reivnde ex eo, quod quis cognoscat animal, vt sic, non dicitur quiditatiue cognoscene hominem; ergo ex eo, quod Sapientes cognoscat rationem communem Enti rationis, & Angelis, non dicuntur quiditatiue cognoscere Angelos; ita ex eo, quod cognoscant Ens, vt sic, praecisis differentijs, non dicuntur cognoscere quiditatiue; quia ratio Entis, vt sic, non est aliqua quiditas, sed est ratio communis om nibus quiditatibus. Tum quia, si ex eo, quod Sapientes cognoscant in hoc subjecto spirituale aliquam rationem communem Angelis, & Entirationis, dicuntur cognoscere quiditatiue hoc subjectum; cur ex eo, quod cognoscant aliquam rationem communem Deo, & Creaturis, scilicet Essentiam, non dicuntur cognoscere Deum. quidit atiue?P Tandem quia sicuti Ens rationis non est per se notum, notificatur enim ex Enter reali, per cuius speciem tantum cognoscitur, veetiam tenetur fateri Godoy; & tamen ratio communis ipsi, & Angelis, quae non cognoscitur, nisi deductiue ex Ente reali, non destruit rationem propositionis per se notae; ergo neque ratio Deitatis ex eo, quod deducatur ex Creaturis, ipsam potest destruere.
I7. Tandem probi conclusio ad hominem. Haec propositio, Deus est colendus, est principium per se hotum in practicis, vt habet Io 4S. Thobic n. 1Siomnis enim homo tenetur colere Deum, cum primo peruenit ad vsum rationis, vt ex D. Thocostendit Godoy n. 120, & Gonet ad 2; quanuis enim hoc principium practicum supponat Deum speculatiue cognitum per discursum naturalem, attamen quia non supponit Deum practice cognitum, ideo non tollit rationem propositionis: practicae per se notae. Ex hac eorum doctrina sicarguitur. Per discursum speculatiuum, quo cognoscitur hic terminus Deus diuisim, non cognoscitur formaliter haec propositio: Deus est, sicuti per discursum speculatiuum, quo cognoscitur diuisiue corpus, non cognoscitur haec propositio: Corpus est mobile; non enim potest cognosci haec propositio; nisi cognoscatur vnio, seu inhaerentia vnius alteri, patet autem, quod non cognoscitur inhaerentia, & vnio, quando cognoscitur vnum diuisim ab altero, tunc enim potius. cognoscitur deunio, idest non vnio, seu non inhaerentia; ergo si haec propositio, Deus est colendus, est per se nota, quia practice non cognoscitur per discursum practicum, ita haec propositio, Deus est, erit per se nota, quia speculatiue non cognoscitur per cognitionem terminorum. diuisim. Et licet speculatiue cognoscantur termini, non tamen speculatiue cognoscitur pro¬ positio, quod sufficit ad saluandam rationem, propositionis per se notae.
IS Obiicies 1. contra 1. partem concl. Propositio per se nota secundum se a nullo potest negari; sed Deum esse negatur ab Atheistis; ergo non est propositio per se nota secundum se. Tum quia existentia distinguitur virtualiter ab Essentia, & est Attributum illius; ac perconsequens non est de intrinseca ratione Essentiae; Attributa enim, quia distinguuntur virtualiter ab Essentia, non sunt de ratione illius intrinseca, aliter omnes propositiones, quae formantur de Deo essent per se notae, & sic haec propositio: Deus est trinus: esset propositio perse nota, quod nullus diceret. Prob. antecedens. Quae distinguuntur realiter in creaturis, distinguuntur virtualiter in Deo; sed existentia, & essentia realiter distinguuntur in creaturis, vt videbimus q seq. art. 3. 8. 15ergo distinguuntur. virtualiter in Deo.
Resp. ad 1. neg. maiorem; propositio enim, quae a nullo potest negari, est propositio, quae est nota quoad omnes, vt patet, propositio autem, per se nota secundum se est illa, cuius praedicatum est de intrinseca ratione subjecti. Ad 2. neg. antecedens. Ad cuius prob. dist. maior, Illa distinguuntur virtualiter in Deo, quae aequiualent rebus realiter distinctis in Creatura pertinentibus ad diuersas virtutes, seu lineas, vt vocant; cone, pertinentibus ad eandem virtutem, seu lineam, neg. Hinc intellectio, quanuis in creatura distinguatur realiter a potentia intellectiua, attamen in Deo non distinguitur virtualiter, quia
pertinent ad eandem speciem, seu virtutem, vel lineam, intellectio enim est actio intellectus, & ideo pertinet ad ipsum; ita existentia, cum sit actus Essentiae, pertinet ad speciem illius. Praeterea omisso antecedente, neg. consequentia; & ad prob. insertam dicitur, quod solum passio immediata, & prima cuiuscunque subjecti facit propositionem immediatam, & per se notam cum illo, & ideo non omnia Attributa Dei faciunt propositionem per se notam. Propositioautem, Deus est Trinus, non est per se nota, quia illius praedicatum non potest notificari ex Creaturis, sicut notificatur existentia, nulla enim inquenitur Creatura, quae sit trina in Personis, & vna in Natura, sicuti omnes creaturae actuales. sunt existentes.
19. Obiicit Greg. contra 2. partem conclusionis 1. Ilud est per se notum, quod cognoscitur ratione sui, non ratione alterius, vt patet ex ipsis vocabulis per se, & per consequens ex ipsis terminis notis per se sine medio probatiuo ab illis distincto; sed Deus non cognoscitur a nobis perse, cum non sit phantasiabilis, sed cognoscitur per creaturas, quae sunt medium distinctum a Deo; ergo Deum esse non est per se notum:
Conf. Illa propositio est per se nota, cuius termini sunt per se noti, a partibus enim colle¬ ctiue sumptis valet consequentia affirmatiue, cum partes simul sumptae nihil aliud sint, quam totum: sed Deus non est per se notus; ergo Deum, esse non est per se notum.
Hoc argumentum iam solutum est. Dicitur ergo, quod variatur appellatio; nam maior propositio appellat supra totum complexum, & minor supra partem incomplexam, & ideo non valet. Praeterea distinguitur illa pars maioris. Quod non cognoscitur ratione alterius a posteriori, negia priori in illo genere, in quo est prius, cone; non enim est contra rationem primi habere medium a posteriori, vel a priori in diuerso genere, si illud primum sit tantum primum in genere, non autem in omni genere.
Ad conf. dictum est n. 11; dist. enim maior. Cuius termini sunt per se noti collectiue sumpti, conc; sed in minori variatur appellatio, nam sumuntur termini disiunctiue, Cuius terminidisiunctiue sumpti sunt per se noti, neg.
Instabis haec propositio, Deus est, complexe est demonstrabilis a priori per rationem actus puri, nam ratio actus puri est praedicatum essentiale antecedens existentiam, que, cum sit terminus Essentiae, supponit Essentiam iam constitus tam, & est demonstrabilis a posteriori, vt infra postendemus; sed quod est demonstrabile a priori, & a posteriori, non est per se notum, ergo haec propositio Deus est non est per se nota.
Resp. neg. 1. partem maioris: nam ratio actus puri non est distincta virtualiter ab existetia Dei, cum sint in eadem linea essentiali; nec existentia supponit essentiam, cum illam constituat, vt videbimus in seq. q. art. 3. S.2, aliter supe poneret se ipsam.
Replicabis. Illud, quod tantum nobis notificatur per aliud, non est nobis notum per set sed Deum esse nobis notificatur tatum per Creaturas; ergo non est nobis notum per se
Resp. dist,. maiorem. Illud, quod nobis notificatur per aliud retrograde, non est nobis nos tum per se, neg; directe, transeat; & sic distincta minori, neg. consequentia. Vel illud, quod nobis notificatur per aliud complexe, transeat; incomplexe, neg. Per creaturas autem nobis tantum no tificatur incomplexe hic terminus Deus, non autem totum complexum Deus est, semel enim explicato, quod nomine Dei intelligitur Essentia, quae est suum esse, notum est hoc complexum: Deus est. Sicut nanque ex eo, quod solum per intellectum cognoscamus animam rationalem, non sequitur, quod solum per intellectum cognoscamus totum hominem, quia ipsum videmus etiam per sensum, ita a pari; a partibus enim incomplexe sumptis non valet ad totum complexe acceptum.
2O Obiicies 2. Illud est per se notum nobis, quod cognoscitur sine discursu per solam apprehensionem terminorum, sed Deum esse cognoscitur per discursum factum ex Creaturis ergo non est nobis notum per se. Tum quia illa propositio, cuius oppositum potest cogitari, & & affirmari, non est per se nota nobis, quia propositio per se nota a nullo potest negari; sed Deum esse potest negari, negatur enim ab Atheistis; ergo non est nobis per se nota.
Resp. ad 1. eodem modo dist, maiorem. Illud est per se notum, quod cognoscitur sine discursu complexe, & a priori, conc; incomplexe, & a posteriori, neg; Deus autem incomplexe cognoscitur per discursum, & si complexe hoc tantum est a posteriori, quod non repugnat. propositioni per se notae. Ad 2. dicitur concludere tantum de propositione nota omnibus, non autem de nota solis sapientibus. Dist, igitur masoralsa propositio cuius oppositum potest affirmai, non est per se nota affirmanti oppositum, cone; neganti oppositum, neg. Et dist. minor: Deum esse negatur ab Atheiscis, & sunt Sapientes, negi & sunt insipientes, conc. Hinc Beatiss. Baugiubi sup. ait, quod nec etiam ipse insipiens ausus est ore proferre tam apertum mendacium, & negare ore tam notam veritatem, ideo solum dixit corde, non ore: non est Deus.
Instabis. 1. Quanuis non possimus cogitare Deum sine esse intentionali, dum enim cogitatur Deus, necessario Deus habet esse intentionale, & obiectiuum in nostro intellectu, attamem possumus ipsum cogitare sine esse reali a parte. terasicuti quando concipimus Hircoceruum. curtentem, cogitatur quidem exercitium cursus; qui est exercite in nostro intellectu, non tamenest a parte rei, ergo Deum esse a parte rei, non est per se notum nobis.
Resp. neg. antecedens; Quando enim concipimus Hircoceruum currentem, ideo & Hircoceruus, & cursus est tantum in nostro incelledusquia concipimus aliquod Eus rationis, quod nonest nisi in nostro intellectu; At vero quando concipimus Deum, non concipimus aliquod Eus tationis, sed Ens realissimum, quod est maximum interomnia Entia realia, & est identificatam cum sua lenistetia, cum sit summe necessarium, immutabile.
sustat 2. Calet; que late magnificat Nazar. Esto, quod non possit negari a sapientibus Deum esse; adhuc non est notum sapientibus Deum esse. mactu exercito, sed ad summum in actu signato; & cogitato; nam si quis concipiat Musicum prestantissimum, etiansi ille Musicus non esset inrerum natura, adhuc tamen affirmaret illum Musicum esse alijs praestantiorem; ergo etsi sapietes cognoscant Deum esse perfectissimum Ens, adhuc illis non est per se notum esse in rerum natura.
Conf. ex Sua:lib. 1. de essen. Dei c. 1. n. 9. Ad misso, quod nomine Dei significetur esse existetale, non tamen est per se notum tem significatam per tale nomen esse veram, vel fictam, sicuti, cum dicitur: Quod habet existentiam actualem, per se notum est, illud existere, vbi non affirmatur absolute aliquod existere, sed tantum coditionate Resp. ad arg. neg. antecedens; ideo enim concipiens Musicum praestantissimum, non concipit ipsum actu existere in rerum natura, quia nec Musica, nec praestantia includunt formalissime in suo conceptu existentiam, sed abstrahunt. ab illa; At vero Deus, cum sit Ens summe necessarium, & actuale, includit in sua essentia fonmalissime existentiam, nomine enim Dei intelligimus essentiam, quae est formalissime sua existentia, igitur Musicus, non vero Deus potest. cogitari sine existentia actuali; & sicuti nequit cogitari Musicus praestantissimus sine praestantia, quia Musicus praestantissimus includit formalissime praestantiam, ita nequit cogitari Deus sine existentia propter eandem rationem:
Ad Confneg. antecedens, nam, vt diximus n. 3: nos hic non loquimur de Deo, prout hoc nomen Deus est commune Deo vero, & falso sed prout significat verum Deum. Ad illam coditionalem dicitur, quod non est paritas: nam hoc nomen Deus est aliquod absolutum absolute significans existentiam inclusam formaliter in sua Essentia. Praeterea, si hoc valeret, omnia nomina possent trahi ad sensum conditionalem, & cum dicitur, homo includit rationalitatem, faceret: sensum; Si homo est rationalis, est rationalis; & sici omnes propositiones essent ridiculae Battologie; nam si auferatur conditio a re, tunc concipitur non talis, & sic ablata conditione ab homine. esset non rationalis.
2I Obiicies 3. Illud, quod est scitu difficiles & quod non cognoscitur, nisi magno studio, non est per se notum quoad nos; Philosophi enim statim sine studio assentiuntur propositionibus perse notis, magno aute studio assentiuntur conclusionibus, quae non sunt per se notae; sed Deum esse est difficillimum scitu, & non cognoscitur, nisi magno studio: ideo multi Philosophi id negauerunt; ergo non est per se notum.
Resp. dist. minorem. Deum esse est difficillimum scitu incomplexe, conc; magna enim difficultas est in cognoscendo, quid significet hoc nomen Deus, quod quia aliqui Philosophi Getiles non cognonerunt, negauerunt Deum esseComplexe supposita cognitione quid nominis, negi nam supposita cognitione quid nomine Dei, significetur, non est aliquid facilius scitu, quam hoc complexum Deus est.
22. Obiicies 4.8. Doct. Aug. lib. 2. de lib. Arb. ait. Quidquid scitur de Deo in hac vita, non est scientia contemplatum, sed fide creditum. Et II. de. Ciu. Dei c. 4. Mundum esse conspicimus, Deum esse credimus; sed quod est fide creditum, non est per se notum, quia quod est per se notum, est euideter cognitum; ergo Deum esse non est per se notum:
Resp,hoc implicare illa difficultatem, anid, quod est notum lumine naturae, possit esse crediditum fide Diuima? Pro quo vid. Fundatiss. Doct. in 3. dist. 1. p. 2. q. 1. art. 3. 8. Tertia via; & Arget. q. 3. Prolart. 2. Sed quidquid sit de hoc. Dicitur; quod Beatiss. P. loquitur de cognitione quoad quid rei, quae non habetur, nisi ex principiis Fidei, non autem de cognitione quoad quid nominis, quae habetur per lumen naturale, vt patet: ex auctoritatibus ipsius adductis in conclusione,
23. Obiicies contra 3. partem conclusionis 1. ex auctoritate; Nam Cic. lib. 1. de Nat. Deor, de Epicuro ait: Solus vidit primum esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset ipsa natura; & D. Damasc. lib. 1. de. Fide c. 1. Nemo est, mortalium, cui non hoc ab eo natunaliter insitum sit, vi Deum esse perspectum habeat. Et D.Greg. lib. 17. mor. c. 3. explicans illud Iob 38. Omnes homines vident eum, idem docet; & Tertull. lib. 1. aduersus Marcionem. Prima animae rationalis dos Dei notitia est, & Hilar. 11. de Trin. Neque mundo ignorabilis effici potest &c, quem tota naturapraedicat, & quem concors omnium populorum consensus esse testatur: & D. Hier. Epist. 3. ad. Nepotian. Indus, Persa, Gottus, Aegyptius, Turca ipsum agnoscunt. Bessorum feritas, & Pellitorum turba populorum stridorem suum in dulce nominis eius fregerunt melos, & totius mudi vna vox, Deus est: ergo Deum esse est notum etiam insipientibus:
Resp. has, & similes auctoritates nihil aliud velle quam quod existentia Dei potest esse omnibus nota, quia omnibus inditum est lumen naturale, quo potest cognosci quid nominis Dei. ex quo potest notificari Deum esse, iuxta illud Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine; unde notum est Deum esse omnibus in habitu, non in actu¬
24. Obiicies 2. Haec propositio, Deus est colendus, nota per se est omnibus; nam Coment. 5. Ethic. ait, quod Deo sacrificare positiuum sit, quod autem est positiuum est naturaliter notum omnibus, cum sit de Lege naturae, quae est in omnibus. Praeterea haec propositio est vnum principium morale, cui statim assentimur cognitis terminis; ergo & haec alia propositio, Deus est, est per se nota omnibus; nam non est ratio, cur termini primae propositionis sint noti per se, non autem secunde, cum idem subjectum sit utriusque
Cons. 1. Puer perueniens ad vsum rationis tenetur se conuertere in Deum, vt docet Se tentia communis, sed nequit se conuertere inDeum, nisi ipsum cognoscat, quia nil volitum quin praecognmtum: & ex alia parte nequit cognoscere Deum per discursum, quia est incapax syllogizandi; ergo naturaliter ipsum cognoscit, & per consequens non est notus solis Sapietibus: Tum quia Puer tenetur desiderate Visionem Dei, suam Beatitudinem, & Ultimum finem, qui est Deus; ergo cognoscit Deum esse.
Cons. 2. In nullo homine potest esse ignorantia inuincibilis Dei; vt videbimus in seq. art; ergo Deum esse notum est omnibus.
Ad arg. respondent Aliqui hanc propositionem, Deus est colendus, esse perse notam in moralibus, quia supponit cognitionem speculatiuam, quam cognoscitur per discursum specula; tiuum haec alia propositio, Deus est; Caeterum quia potest esse, quod aliquis Idiota non cognoscat speculatiue illam propositionem Deus est per discursum, sed solum per Fidem, ideo omissa hac responsione.
Resp. dist. antecedens. Est nota omnibus cognoscentibus quid nominis Dei, & cultus debitis cone; non cognoscentibus, neg. Patet enim, quod, qui negant Deum, negant etiam cultum illi debitum. Ad id, quod dicitur de Iure Naturae; resp; non omnes perfecte cognoscere Leges Naturae, nisi cognoscant Auctorem Naturae; inter enim Leges Naturae est recognoscere Factos rem suum, & ipsum amare, quod nequit esse sine cognitione ipsius. Quanuis ergo illa propositio sit principium morale, attamen quia principia moralia non sunt nota omnibus, sed solis Sapientibus, vt patet, sunt enim aliqui ita rudes; vt plurima principia moralia ignorent, ideo nec illa nota est omnibus, sed solis Sapientibus.
Ad 1. confresp. Aliqui Puerum enutritum a Parentibus fidelibus teneri ad conuertendum se in Deum, quia iste a Parentibus edoctus fuit, Deum esse, Puerum vero enutritum in syluis, qui nescit quid nominis Dei non teneri ad connertendum se explicite in Deum; sed tantum implicite, quatenus tenetur velle sequi bonum. honestum, & viuere secundum rationem, ac secundum Leges naturae, in quo actu implicite continetur cognitio, & amor Dei. Et sic tenetur desiderate suam Beatitudinem, & Vtimum finem in communi; ex hoc tamen non sequitur, quod sit illi notus Deus in speciali¬
Ad 2. conf. neg. consequentia: nam interignorare inuincibiliter Deum, & esse notum per Iex mediat ignorare neglecte, & affectate; unde ex eo, quod nequeat ignorari inuincibiliter Deus, non sequitur, quod Deus sit per se notus, sed quod vel sit per se notum, vel ignoretur neglecte, aut affectate, sicuti ex eo, quod anima non sit rationalis, non sequitur, quod sit sensitiua. quia datur etiam vegetatiua, sed sequitur, quod sit vel sensitiua, vel vegetatiua ad hoc, vt fiat sufficiens partium enumeratio; ita a pari.
Articulus 3
TP Atio dubitandi oritur ex dictis in supRart: nam si Aliquibus, vt ostensum est; non est per se notum Deum esse, quia non cognoscunt quid nominis Dei, sequitur illis Deum esse ignotum, & per consequens ignoratum: non notum enim, ignotum, & ignoratum idem significant:
Prima sentetia vult Deum esse posse inuincibiliter ignorari saltem ab hominibus rudibus, agrestibus, in Montibus, ac Syluis enutritis. Ita Mol. hic art. 15 8. ex dictis colligitur; vbi ait: Incolas Brasiliae nullum coluisse Deum, priusquam a Lusitanis subiugarentur, atque edocerentur; & hoc ex multorum relatione se accepisseHuic sententiae fauent Pranc. Macedo in Scrinio. doctrinae S. Augustini c. 10 Med Putean & alij.
Secunda sententia docet, quod quanuis Deum esse non sit omnibus per se notum, attamen nequit inuincibiliter ignorari. Colligitur ex Fundatiss. Doct. hic d. 3. p. 1. princip. 1. q. 1. in fine corps & ad 3; & 4 vbi docet, quod omnis creatura sensibilis, quanuis sit effectus improportonatus, potest ducere in cognitionem Dei, & sic omnis intellectus, quantunuis debilis, potest ab illa duci in cognitionem Dei. Et dist. 46. princ. 1. q. t; ubi exponens illud Apostoli; Deus vult omnes homines saluos fieri, & ad agnitionem veritatis enire; docet talem propositionem esse intelligendam de omnibus uniuersaliter quantunuis rudibus, & reprobis; & habens charitatem tenetur. prare, vt omnes, qualescunque sint, veniant ad agnitionem Veritatis, scilicet Dei, qui est Veritas, de qua loquitur Apostolus; Quod si aliqui rudes: ignorarent Deum inuinc ibiliter, vana, & frustranea esset haec oratio pro illis. Deducitur etiam manifeste ex eius doctrina hic afferenda circa ignorantiam inuincibilem. Hanc sententiam sequitur noster Fulgen. Tolos. q. 1. de exist. eae Conaaldisp. 11. conc. 33 Io. 4 8. Tho: hic q. 2. disp.3. art. 1. n. 15, Gonet disp. 1. art. 33 Granad. disp. 1, fsect. 3; & plerique eam supponunt; pro cuius explicatione:
2 Not. est ex Fundatiss. Doct. in 2. dist. 22. Aucart. 33 quod nescientia, ignorantia, & erros diuersimode opponuntur scientiae; nam nesciens tia est omnium eorum, quae aliquis non cognoscit, siue sit aptus illa cognoscere, siue non; siue teneatur illa cognoscere, siue non; vude nescietiaopponitur scientiae contradictorie, seu negatiuedgnorantia est carentia cognitionis alicuius. reicum aptitudine ad habendam illam cognitionemapropter quod opponitur scientiae prinau& Tandem error est carentia cognitionis: verae importans cognitionem falsam, quae contrariatur cognitioni verae; quare error opponitur scientiae contrarie.
ignorantia autem, vt docet ibid. art. 2. dub. flat; triplex est; alia commissionis, quae a Legis sis vocatur affectata, seu volita; alia omissionis. quae appellatur crassa, supina, vel neglecta; aliamumcibilis, quae dicitur etiam inuoluntaria. Ignotantia commissionis, seu affectata est illa, qua aliquis, gaudens de sua ignorantia commiutit aliquos actus, quibus illam vult, vt sunt illi, qui dicebant. Iob 21. Recede a nobis, scientiam enim viarum tuarum nolumus. Ignorantia omissionis, crassaxsupina, & neglecta est illa, qua aliquis omitut, & negligit scire propter aliquem laborem, & taedium annexum scientiae. Dicitur autem crassa quia sicuti pingues habent maiorem ponderolitatem, propter quam, cum non sint ita habiles ad operandum, libenter fugiunt laborem, ita quis dicitur habere ignorantiam crassam, cum non vult laborare, vt seiat; & vocatur neglecta;
quia negligit scire, vt fugiat taedium. Ignorantia inuincibilis est, illa, qua adhibita omni diligentia, opera, & studio; quod potest adhiberi, vt sciatur aliqua res, attamen nullo modo potest cognosci. Hic non querimus de ignorantia affectata, aut crassa; constat enim, quod si quis nolit, vel negligat, quaerere; an Deus sit, habet ignorantiam affectatam, vel crassam. Quaerimus igitur solum de ignorantia inuincibili; an scilicet: dentur Aliqui ita rudes, vt adhibita omni diligentia, opera, studio, & labore, nullo modo possuit cognoscere Deum esse
Ignorantia inuincibilis ex eodem ibid. art. 4. S. Postquam assignauimus, adhuc duplex est; alia Iuris, & altera facti; vbi obsernat, quod Philosophus ignorantiam Iuris vocat ignorantiam uniuersalis, quia lex est vniuersalis, ignorantiam vero facti vocat ignorantiam particularis, quia factum est particulare. Ignorantia Iuris est, quando ignoratur lex praecipiens, vel prohibes aliquod. Ignorantia facti est, cum tale factumputatur non esse contra talem legem. Exemplum vtriusque est. Si quis putet fornicationem non esse peccatum, habet ignorantiam Iuris. Qui autem recumbit cum aliena putas esse propriam coniugem, & ideo talem concubitum non esse fornicatorium, habet ignorantiam facti¬
An autem tam ignorantia luris, quam ignorantia facti possit esse nuincibilis? Resp. B. Doct. ibid; quod ignorantia luris, praesertim iniis, quae pertinent ad salutem, nequit esse inuincibilis; quia homo, quantunuis rusticus, adhibita debita. diligentia, quaeredo Doctores, a quibus instruatur, cunque ex alia parte lex sit per totum Orbe sufficienter promulgata, potest vincere talem ignorantiam. Quod si in aliqua Regione remotissima sit penitus deleta memoria Legis, videndo Creaturas potest naturaliter assurgere in cognitionem veri Dei. At vero ignorantia factipotest esse inuincibilis, quia adhibita omni diligentia adhuc factum potest esse occultu; vt si quis in Bello occideret Patrem vestitum Insignibus ininicis, tunc adhibita omni diligentia putans Patrem esse hostem, illumque occidens excusatur a Parricidio. Et ratio est; quia factum est quid particulare indiuiduum, & indiuiduum non cadit nisi sub sensum: sensus enim est singularium, sicuti intellectus est uniuersalium: & sensus non
potest percipere illud factum; quia oculus non potest percipere ipsum esse Patrem: galea enim, & vestes hostiles impediunt, ideo tale factum est simpliciter occultum, nec potest notificaris per inquisitionem, aut consilium aliorum; quiaintellectus, cuius est consiliari, non versatur circa singularia formaliter, ideo nullo modo potest. vinci talis ignoratia, quod dici nequit de Ignotantia Iuris, que, cum sit vniuersalis, potest vinci¬ per inquisitionem, & consilium intellectus vel in illa regione, vel in alijs, non enim impossibi. lis est transmigratio ad alias regiones. His not.
S Vnica conclusio Deum esse nequit actu inuincibiliter ignorari. Prob. ex ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine; Idest de disti lumen rationis, quo cognosci potest existentia tua; quia enim vultus non videtur, nisisit existens, & presens, vt diximus art. 1. 8. 1, ideo nomine vultus Domini designatur eius existetia.
Prob. 2. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. 15. de. Trin. c. 4. vbi ait: Neque enim Diumorum librorum tantummodo auctoritas esse Deum probat, sed omnis, quae nos circunstat, ad quam nos etiam pertinemus, uniuersa ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum Conditorem, quinobis mentem, rationemque naturalem dedit; quaviuentia non viuentihus, sensu praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, impotentibus potentia. miustis iusta, speciosa deformibus, bona malis, incorruptibiliacorruptibilibus, immutabilia mutabilibus, incorporalia corporalibus, beata miseris praeferenda videamus. Ac per hoc quoniam rebus creatis Creatorem sine dubitatione praeponimus, oportet, vt eum & summe viuere, & cuncta sentire, atque intelligere; & mori, corrumpi, mutarique non posse, nec corpus esse, sed spiritum omnium potentissimum, iustissimum, speciosissimum, optimum, beatissimumque fateamur. Ex quibus formatur haec ratio. Implicat, quod detur homo, qui non habeat lumen rationis, mentemque rationalem; sed per lumen rationis, & mentem rationalem, potest homo naturaliter ex cognitione existentiae Creaturarum sensibilium cognoscere Deum esse; ergo implicat, quod detur homo, qui natur raliter nequeat cognoscere Deum esse, sed habens ignorantiam inuincibilem existentiae Dei. nequit naturaliter cognoscere Deum esse; quia ignorantia inuincibilis est illa, quae naturaliter adhibita omni diligentia, & studio naturali nequit tolli, & vinci; ergo implicat, quod detur ignorantia inuincibilis de existentia Dei. Maior patet: nam rationalitas, & spiritualitas est Essentia hominis: mens autem, quae idem est, ac intellectus, & lumen naturale ipsius sut passiones inseparabiles ab Essentia rei spiritualis, & intellectiuae, sicut sensitiuitas est inseparabilis ab Essentia animalis; ergo sicut nequit dari animal, quod non sit sensitiuum, ita nequit dari homo, qui non sit rationalis, aliter esset sine sua Essentia, & per consequens qui non habeat lumen rationis, & mentem spiritualem, ac intellectualem; Prob. minor; nam sicut lux corporalis est principium, quo videntur corporalia, & sensibilia, ita lumen rationis est principium, quo cognoscuntur objecta spiritualia solum quoad an sint, vt diximus art. 13 sed Deus inter substantias spirituales primum tenet locum; ergo lumen rationis est principium sufficiens ad cognoscendam Dei, existentiam. Minor subsumpta constat ex dictis in 2. Not.
S Prob. 3. Omnis homo in statu viae est instatu merendi, & demerendi; status enim viae est? status meriti, & demeriti, cum in hoc distinguatur a statu termini, in quo sicuti non est meritum, ita non est demeritum; ergo nullus home viator potest inuincibiliter Deum ignorare. Antecedens patet. Prob. consequentia. Si aliquis posset inuincibiliter Deum ignorare, non posset. mereri, aut demereri, quia sicut meritum consistit in obseruantia praeceptorum Dei, ita demeritum consistit in transgressione illorum; praecepta autem Dei fundantur in dilectione Dei. iuxta illud Io: Ep. 1. c. 5. Haec est enim dilectio Dei. vi praecepta eius seruemus: imo dilectio Dei est causa a priori obseruantiae praeceptorum illius vt habet Io: ibid; quia Deum diligimus, & prae cepta eius facimus, a dilectione enim Dei tota lex pendet, & Prophetae, sed non possumas Deum diligere, nisi possimus Deum esse cognoscere, vehabet B. Doct. Aug. in Epist. de orando Deum;Si omnino, quid est Deus, nesciremus, non eum ama remus; Et 15. de Trin. c. 21. Numquid dicturi sumus voluntatem nostram, quando recta est, nescire quid appetate Quid euitet? Porro si scit, profecto inest ei sua quaedam scientia, &c, ergo si aliquis inuincibiliter ignoraret Deum, non posset ipsum amare, & per consequens non posset obseruare ipsius praecepta; nec posset demereri transgre diendo praecepta, habet enim Beatiss. Doct, Augi lib. 3. de lib. arbitr. c. 15. Non tibi deputatur ad culpam, quod inuitus ignoras, sed quod negligis quaerere, quod agnoscis; & ideo dicitur ignora tiam inuinc ibilem excusare a peccato. Unde ignorantes inuincibiliter transgrediendo prae cepta nedum non peccarent, sed nec possent res prehendi, & inexcu sabiles vocari, quod est comtra Apose. Rom. 1. redarguentem tanquam in& cusabiles ignorantes Deum.
6 Prob. 4. Nam Greg. lib. 17. Mor. c. 3.: ait? Omnis homo eo ipso, quo rationalis est conditus, debet ex ratione colligere, eum, qui se condidi Deum esse. Et haec est ratio superius explicata deducta ex prima auctoritate Beatiss. Ps nanm quia omnis homo est praeditus ratione, quae est spiritualis secundum esse, potest operati circaspiritualia, cognoscendo illa saltem quoad an estm quae cognitio est prima; & facilior, quae potest. haberi de quacunque re, operari enim sequiuum ad esse, ergo si habet esse spirituale, potest oper rari circa spiritualia. Praeterea Hil. 11. de Trine loquens de Deo ait: Ne que Mundo ignorabilis effici potest; sed de illo, quod nequit esse ignos rabile, nequit dari ignorantia inuincibilis; actus enim specificatur ab obi ecto, vnde si objectum. nequit esse ignorabile, imperceptibile est, quod circa ipsum detur actualis ignorantia. Tandem prob. ex alijs PP. docentibus notitiam Dei esse naturaliter insitam omni Creaturae rationali:s quae doctrina non esset vera, si daretur aliqua Creatura, quae nec actualiter, nec habitualiter posset cognoscere Deum.
T Prob. 5. ex Fundatiss. Doct. ubi sup. Ignorantia Iuris praesertim in ijs, quae pertinent ad salutem, nequit esse inuincibilis, quod a fortioriverificatur de Iure communissimo, quod est Ius Naturae, quod dicitur Ius Naturae, quia consequitur ad totam Naturam, & cognitio illius naturaliter est indita, saltem habitualiter in quaeunque Natura cognoscitiua; sed nequit cognosci Ius Naturae, nisi cognoscatur Auctor Naturae: nam omne lus est ab aliquo Legislatore actualiter existente habente dominium nulla enim Lex potest ferri a Rege futuro, vel praeterito, ergo nequit dari ignorantia inuincibilis esse Auctoris Naturae, qui est Deus.
S Prob. 6. ex eodem. Omnis effectus quantuncunque improportionatus a nobis naturaliter cognitus potest naturaliter ducere in cognitionem existentiae suae causae; sed Creaturaensibilis est effectus Dei, & a nobis naturaliter cognoscitur; ergo potest ducere in cognitionem existentiae Dei: & per consequens Deus nequit inuincibiliter ignorari. Maior patet; quia Causas agit, in quantum actu est; ergo ex existentia cujussibet effectus ducimur in cognitionem existentiae ipsius causae. Prob. maior. Creatura sensibilis etiam, prout sensibilis, est effectus Dei; nam Creatura, prout sensibilis, creatur a Deo: nulla enim prorsus datur ratio in Creatura, quae non sit descendens a Deo, & prout sensibilis, eest tutra latitudinem objecti naturalis nostri intellectus; ergo Creatura est effectus Dei a nobis naturaliter cognitus.
S Probatur 7. Si intellectus humanus non posset ex effectibus cognoscere existentiam Dei, maxime, quia posset cognoscere processum. infinitum in causis; sic enim non cognosceret primam Causam, quae est Deus, sed facilius potest. cognoscere primam Causam, quam processum. immnitum; quia illud facilius cognoscitur ab intellectu humano, quod est illi magis proportionatum; intellectui autem humano est magis proportionatus processus finitus, quam infinitus; cum intellectus sit finitus, & finito magis proportionetur finitum, quam infinitum; ergo facilius potest cognoscere primam Causam.
Praeterea ex eodem vbi supra. Deus vult omnes homines ad agnitionem veritatis venire. exApost; ergo naturaliter omnis homo potest. gognoscere Deum esse: nam Deus non vult omnes homines venire ad agnitionem veritatis perlumen Gloriae, quia non omnes saluantur, nequ e persumen Fidei, quia non omnes sunt Fideles; neque sine lumine, quia vellet aliquod simpliciterimpossibile; impossibile enim est dari agnitionesine lumine; ergo vult omnes homines venre ad agnitionem veritatis per lumen naturale
ro Tandem prob. ex mirabili terribiliorum effectuum aspectu, qui aliquando videntur. Sicuti nullus est homo, qui videns aeris tranquillitatem, prosperas temporum vices, ube remterre feracitatem, fructuum copiam, plantarum ac florum elegantiam, necnon foelices Naturae cuentus, non gaudeat, & erigat se in amorem Opificis, qui hos effectus producit, ita videns furibundos ventorum afflatus, tonitruum fragores, horrificas Fulgurum fiammas, sagittarum rumas, terremotuum hyatus, nec non quoscunque formidabiles Naturae euentus, non est, qui naturaliter non timeat Causam, a qua producuntur tales effectus; ergo existentia Dei nequit. inuincibiliter ignorari. Antecedens experientia. constat; Quilibet enim, sicuti naturaliter gaudet: de foelicibus rerum cuentibus, quia nobis bonisunt, gaudium enim est de bono; ita naturaliter timet calamitates, & infaustos cuentus, quia nobis mali sunt, & timor est de malo. Prob. consequentia. Videns terram, & aerem terribiliter moneri, naturaliter cognoscit haec corpora insensata a se ipsis moueri non posse; neque ab Aliquo Agente corporeo posse concuti his motibus adeo violentis; quia hoc Agens corporeum deberet esse maximae molis, & per consequens. videretur; ergo quilibet deducit illa fieri abAgente inuisibili spirituali; & naturaliter cognoscitur hoc Agens inuisibile habere dominium totius Mundi, aliter in ipsum agere non posset, quia in illum potestatem non haberet; ergo naturaliter cognoscit Agens habens supremum. Dominium totius Mundi; sed hic est Deus; ergo naturaliter nequit ignorari Deum esse.
Dices. Isti effectus possunt esse ab Aereis potestatibus, possunt enim fieri a Daemonibus, & Angelis bonis, ergo hac ratione solum probatur dari Angelos.
Sed contra est; nam in tantum negatur Rudibus cognitio existentiae Dei, in quantum Deus est spiritualis, & inuisibilis, non enim illis denegatur haec cognitio, quia Deus est Ens supernaturale: nam in quantum est supernaturalis, nec etiam a Sapientibus naturaliter potest cognosci; ergo si Rudiores ex aspectu effectuum terribiliorum possunt cognoscere substantias pirituales naturales, eodem modo possunt cognoscere Deum, vt Auctorem Naturae: imo facilius, quam Angelos, quia isti non deducuntur ex illo processu causarum, sicuti deducitur Deus.
II Probant alij hanc conclusionem ex eo, quod Puer perueniens ad vsum rationis, tenetur se conuertere in Deum; nequit autem se conuertere in id, quod non cognoscit esse; ergo quilibet naturaliter cognoscit Deum.
Caeterum haec ratio secundum doctrinam horum Auctorum non probat id, quod hic intendimus, aiunt enim, quod Puer perueniens advsum rationis tenetur se conuertere ad Deum: in communi, quatenus continetur in Bono honesto, & quatenus est objectum dictaminis re¬ ctae rationis, quam tenetur Puer sequi, & ideo non probat cognoscere Deum in speciali explicite, quatenus Deus est in se ipso, quare omittenda est.
I2 Obiicies 1. Ea, quae sunt Fidei, possunt, inuincibiliter ignorari; sed Deum esse est dogma Fidei; ergo potest inuincibiliter ignorari. Prob. maior. Nam possunt dari Infideles negatiue, qui non peccant committendo actus infidelitatis, non Job aliam rationem, nisi quia inuincibiliter ignorant praecepta Fidei, cum sola ignorantia inuincibilis excuset a peccato. Prob, minor. ex Apost. Hebr. 11. dicente: Accedentem ad Deum oportet. credere, quia est, & quia remunerator est. Ex quibus verbis colligitur Apostolum loqui de Deo. nedum, vt est Auctor supernaturalis; non enim est remunerator, nisi vt Auctor supernaturalis sed etiam, vt est Auctor Naturae, quia vt Auctor Naturae existit; propterea Apostolus distinguit, haec duo. Quia est, & quia remunerator est; quidquid in contrarium dicat Gonet; ergo nedum. est dogma Fidei Deum esse Auctorem Gratiae; sed etiam esse Auctorem Naturae.
Ad hoc responsum fuit in sup. artic. ad 4. Dicitur ergo Apostolum loqui de cognitione. existentiae Dei quoad quid rei, quae in hac vitanequit haberi, nisi per lumen Fidei, vt diximus art. 1: non autem de cognitione quoad quid nominis, quia de hac Rom. 1. ait: Inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Vel dist. maior. Ea, quae sunt Fidei tantum reuelata perFidem, quia sunt supernaturalia, conc;quae sunt, cognita etiam naturaliter, neg.
13. Obiicies 2. Ad hoc, vt cognoscamus Deum esse, oportet, vt cognoscamus, quid significetur nomine Dei, & existentiae; quod nequit fieri sine discursu, & ratiocinatione, vt dictum est in sup. art; sed reperiuntur quidam homines adeo rudes, & indociles, vt incapaces sint discursus, & ratiocinationis; quae non habetur nisi per Logicam; ergo ab istis Deum esse inuincibiliter potest ignorari.
Ad hoc quoque fuit responsum in sup. art. ad 2. confirm. ult. argum. Dist. igitur minor. Reperiuntur quidam homines adeo rudes, vt incapaces sint discursus artificialis, qui habetur perLogicam, transeat; discursus naturalis inditi a natura, neg; cum enim homo reddatur capax discursus naturalis per rationalitatem, quae est radix, & principium discursus naturalis; si reperiretur aliquis homo incapax discursus naturalis, ille esset sine rationalitate, & per consequens. non esset homo; vnde sicuti implicat esse hominem sine rationalitate, ita implicat esse sine capacitate discursus naturalis.
14. Obiicit 3. Mol. Ex multorum relatione Fide digna habetur, quod Brasiles, antequam, subiugaretur a Lusitanis, nullum colebant Deum ergo isti Populi Deum nuincibiliter ignorabant: nam cognito Deo est principium per se notum Deum esse colendum, vr diximus in sup. art.
Resp. adhuc admissa relatione neg. consequentiam; non enim valet arguere ex eo, quod aliqui Deum non cognouerunt, quod non potuerint cognoscere; quia ab actu ad potentiam non valet. Igitur illi Populi non cognouerunt Deum esse, non quia non potuerunt cognoscere, sed quia neglexerunt, quapropter eorum ignorantia fuit neglecta, & omissionis, non autem inuincibilis, & inuoluntaria.
Articulus 4
TTAec, & sequens controuersia dilucide Asolui non potest, nisi explicetur, in quo consistat ratio formalis demonstrationis proprie dictae? Quod explicabimus in seq. 8.
Iuiditur Syllogismus ratione materiae, vt aiunt Logiculi, in necessarium, topicum, & sophi sticum. Necessarius est ille, qui constat ex pro positionibus, quae non possunt non es se; topicus ex proposi tionibus, quae possunt esse, & non esse; Sophisticus vero, ex propositionibus, quae non possunt sic esse. Certum est demonstratio nem non esse Syll ogismum topicum, & Sophi sticum; tum quia demonstratio est ex necessariis vt dicitur in eius definitione; tum quia generat scientiam, li quet autem, quod Syllogismus topicus generat opinionem; & Sophisticus habitum deceptiuum. Relictis ergo Syllogismotopico, & Sophistico.
Syllogismus necessarius alius est infallibilis, seu identicus, qui per medium necessarium identificatum cum extremis, vel cum altero & tremorum, quod tamen non est causa, nec effectus alterius, eu identer, & necessario concludit; vt cum dicitur: Omne ens est aliquod omnis res est ens; ergo omnis res est aliquod. Ubi Ens, quod est medium, nec est causa, nec effectus rei, nec alicus ius; ista enim tria Sunt idem formalissime, vtdici tur in Met; quia res, & aliquid non sunt passio nes, neque causa entis. Unde syllogismus idem ticus, seu infallibilis, quauis sit in materia necessaria, & euidenter concludat, non tamen est de monstratiuus; quia non est per causam, Demo stratiuus est ille, qui est per causam, vel per effectum. Hoc tamen non est intelligendum de causa consequentiae, quae est causa Logica, aliter omnis syllogismus esset demonstratiuus, quia omnis syllogismus est per premissas, quae sunt, causa consequentiae; ex illis enim oritur consequentia; sed debet esse per causam consequetis; quae duplex est; alia physica, & realis, vt animao respectu suarum passionum; alia Metaphysica, & virtualis virtualiter tantum distincta a suo effectus vt Ens respectu suarum proprietatum. Dem onstratinus adhuc duplex est; alius a priori, quo per causam probatur effectus, causa enim est prior effectu; alter a posteriori, quo per effectum probatur causa. Et vterque duplex est, vr dixi mus art. 1. 8S. 1. n. 12; scilicet alius propter quid, quo per causam propriam, vel per effectum pro portionatum, & conuertibilem probatur quid rei; & alter quia, quo per causam remotam, communem, vel per effectum improportionatum non conuertibilem probatur quid nominis, vel an est rei
Ex inaduertentia harum diuisionum Syllogismi necessarij oritur tota controuersia interAuctores in hoc ari; quia enim Aliqui confundunt Syllogismum necessarium cum demonstratione, idcirco ex eo, quod videant existentiam posse concludi de Deo euidenter per aliquoc praedicatum essentiale constitutiuum ipsius idetificatum etiam virtualiter cum illa, imaginam tur posse demonstrari. Hoc tamen proprie loquendo verum non est, quia demonstratio, si non velimus fingere nonam illius definitionem, est essentialiter per causam; quae saltem virtua liter debet distingui a suo effectus cum idem formalissime nequeat esse causa sui ipsius.
A Modo controuersia est, an ista causa, quae estmedium in demonstratione, sit sela passio, vel annta sit passio, vt possit etiam esse definitio passionis, & definitio subiectie Et an effectus demonstratus de subiecto sit sola passio inferior, quae apriori demonstratur per primam passionem; vel possit esse etiam praedicatum essentiale ipsius subieζιῳ γ. 8. An medium demonstrans rilibilitatem dehomine debeat esse admirabilitas, a qua oriturrisibilitas; an vero possit esse etiam rationalitaso quae est praedicatum Essentiale ipsius hominise Et sic an sola passio possit esse effectus demonstratus de homines an vero etiam praedigatum essentiale hominis, vt rationalitas possit. esseveffectus demonstratus de homine per aliquam causam. Qua im re¬
S.. Quidam pauci Hecentiores, qui videri possunt in Logica, substinent definitionem passignis posse esse medium ad demonstrandam passionem de subjecto; & definitionem subjecti spesse esse medium ad demonstrandam definitionem passionis de subjecto. Et ita praedicatum essentiale posse demonstrari per aliquod aliud piius; quod sit ratio, cur illud puaedicatum condeniat subjecto. Hoc tamen non est ita intelligendum, vt definitio vnius passionis prioris posfitesse medium ad demonseradam aliam passiomeminferiorem; de hoc nanque dubium non estaisicuti enim passio superior est medium addemonstrandam passionem inferiorem, ita illius denitio; cum definitio rei nihil aliud sit, quam ipsares; nihil enim est magis ide cum re, quam suaessentia. Intelligitur ergo de definitione. passionis in ordine ad eandem passionem definitam. Et difficultas solet restringi ad primam passionem, quae immediate ori tur a subjecto, de qua quaeritur, an possit a priori demonstrari persuam definitionem &
4. Godoy 1. p. q. 2. disp. 3. §. 2. n. 32, & seq. ait; quod per definitionem primae passionis potest a priori demonstrari prima passio, non quidem secundum se, quia secundum se facit propositionem per se notam, quae inxta eius sententiam a priori est indemonstrabilis, vt vidimus art. 1, sed secundum nos, quia secundum nos non est perse nota; Tum quia definitio differt a definito solum secundum explicitum, & implicitum, & ideo secundum nos, non secundum re; igitur prima passiohabet causam secundum nos, non secundum remEt hoc intendit deducere ex D. Tho. 2. Post. c. 1. docente: Oportet concludere passionem de subjecto, per de finitionem passionis, & e contra de finitionem passionis per definitionem subiecti. Ex hac tamen auctoritate nihil omnino obtinere potest Godoymullus enim est, qui non videat, quantum intersit inter concludere, & demonstrare? Syllogismus nanque identicus, vt diximus, cuidenter concludit; non tamen demonstrat ob defectum. causae, quae essentialiter requititur ad veram demonstrationem. Nec putamus, quod S. Tho. Vvsquam docuerit definitionem rei esse causam. ipsius; tum quia non distinguitur virtualiter a re; aliter esset diuersae speciei, cum distinctio virtualis etiam secundum Thomistas importet diquersitatem specificam, seu linearem; vt videbimus in Tract. de Attr. in communtq. Lart. qe esset. autem ridiculum dicere, quod animal rationale sit diuerse speciei ab homine, quia, cum animal rationale sit essentia, seu species hominis, essentia, & species hominis esset diuersa a se ipsa Tum quia definitio essentialis contradistinguitur a causali secundum Logiculos. Tandem, quia in tantum esset causa secundum nos, inquantum nos deducimus ex definitione rem definitam; ista autem causalitas, cum sit tantum consequentiae, non sufficit ad veram demonstrationem, ad quam essentialiter requititur causalitas secundum rem; propterea Arist. lib. 2. Post. c. 2. ait; demonstrationem esse per causam, propter quam res est, non autem ait, esse per causam; propter quam res cognoscitur, aut deducitur; ex quo habetur demonstrationem esse per causam in essendo, non in cognoscendo, vt communiter omnes admittunt. Ex quo sequitur, quod ratioexpliciti, & impliciti non sufficit ad demonstrationem, si causam saltem virtualiter ex parte reinon includat. Nec ratio per se noti tollit demonstrationem a priori; vt fuse ostendimus art. 2, & q. 2. Proem. art. 2, & ita ratio ignoti, si percausam non manifestetur, non sufficit.
S Fundatiss. Doct. lib. 2. Post. 1. Sed habentium medium fol. 102, & de medio Demonstrationis, docet primam passionem esse indemonstrabilem, simpliciter de subjecto, concludi tamen conuincenter per suam definitionem; & sic omne prae¬ dicatum substantiale esse indemonstrabile; quia secundum Philos. substantia est indemonstrabilis ob solum defectum causae, quae essentialiter requiritur ad veram demonstrationem. Et hanc esse sententiam D. Tho: non ambigimus; quam docet Caret. 1. Post. c. 2, & 3: Sot. q. 3. ad 9 Ferrar: 1. contra Gent. c.11: & plurimi alij Thomistae insignioris notae. Quare.
6 Certum est 1; (ait Fundatiss. loco cit. quod scientiae resoluunt suas conclusiones Vsque ad prima principia per se nota, quae a nullo negari possunt; quia sunt propositiones propinque sensui, cum sint abstractissimae, & vniuersalissime, nam illud est propinquissimum sensui, a quo incipit noster intellectus, qui pro hoc statu, in quo cognoscit dependenter a phantasmatibus, incipit a sensu iuxta illud Phil. docentis: Omnis nostra cognitio ortum habet a sensu; noster autem intellectus incipit a communioribus; tum quia communiora sunt faciliora cognitu; tum quia ultimae differentiae sunt nobis ignotae: & per consequens illud, quod magis accedit ad vltimas differetias, est magis ignotum, quam illud, quod magis elongatur; praedicata autem communiora magis elongantur ab vltimis differentijs, quam predicata minus communia, & ideo illa sunt notiora, quam ista; cunque noster intellectus procedat a noto ad ignotum, ideo semper incipit ab vniuersalioribus; ergo propositiones vniuersalissimae sunt propinquae sensui; Sed ea, quae sunt propinqua, & immediate se tangunt, ita se habent, vt vnum participet naturam, & modum alterius, quapropter homo, qui est proximus naturae irrationali, participat esse sensitiuum, quod est proprium naturae irrationalis; ergo intellectus tendens in propositiones vniuersalissimas, quia est proximus sensui, participat naturam, & modum sensus; & per consequens sicut sensus tendit in per se nota; visus enim, v. 8. tendens in parietem, non indiget aliquo medio, exquo deducatur visio parietis; ita intellectus tendens in propositiones uniuersalissimas tendit in per se nota, nec eget medio eas notificante.
Certum est 2; quod scientiae sumunt sua certitudinem a propositionibus abstractissimis, & vniuersalissimis simpliciter: nam ab eo sumunt, suam certitudinem, quod est per se notum, & per quod nota sunt alia; sicuti enim ignotum est incertum, ita notum est certum; sed propositiones abstractissimae, & vniuersalissimae sunt perse notae, aliter si possent notificari per aliud, non essent primae, & abstractissunae; ergo scientiae sumunt suam certitudinem a propositionibus abstractissimis, & vniuersalissimis.
S Certum est 3. Scientias a propositionibus. vniuersalissimis habere nedum suam certitudinem; sed etiam suam vnitatem, vt diximus φ. 3. Proemart. 15 nam si scientia non resolueret suas conclusiones in vnam primam rationem forma. dem, a qua omnes conclusiones accipiunt veri¬ tatem, & certitudinem, cum tot, & tam diuersasint objecta partialia, quae considerat, non daretur ex parte objecti, a quo posset sumi vnitas formalis, & specifica scientiae; sicuti nisi omnes milites ordinarentur ad vnum Ducem, a cuius vnitate sumitur vnitas exercitus, non daretur, a quo posset dici vnus exercitus.
Ex his apparet, quod si quis tolleret a scientia resolutionem suarum conclusionum insua principia vsque ad primum principium vniuersalissimum, & abstractissimum simpliciter, tolleret ab ipsa nedum certitudinem, & euidentiam, sed etiam vnitatem: Nam conclusiones non sunt: certae nisi per principia; neque sunt euidentes; nisi per propositiones per se notas, quae solae Sut euidentes propter propinquitatem sensus, cuius proprium est videre; neque sunt vnum, nisi per vnitatem rationis formalis; objecta enim mater rialia sunt plura, vt patet.
9 Certum est tandem passiones esse in triplici differentia; aliae enim sunt abstractissimae yniuersalissime, simpliciter primae in omni genere, & istae faciunt propositionem per se nota simpliciter indemonstrabilem a priori; quae vocatur Digniias; & ingreditur demonstrationem solum secundum virtutem, non secundum substantiam. Aliae sunt abstractae solum in vno genere supremo, non in omni genere; & istae faciunt proposis tionem indemostrabilem tantum in illo generei quia in illo genere non datur prior: non autem indemonstrabilem in omni genere; quia possunt demostrari per Dignitatem abstractissimam in omni genere. Aliae tandem sunt abstractae solum in vna specie; & istae faciunt propositionem per se notam indemonstrabilem in illaspecie dumtaxat, demonstrabilem tamens per propositionem abstractam in toto generesο per abstractissimam in omni genere. Et ratio traditur a Dost. Nam cum in vnaquaque resint praedicata vniuersalissima in omni genere, vt ra tio Entis, & praedicata vniuersalia tantum in vnogenere, vt subsiantia; & tandem praedicata specifica, vt rationalitas; & cum haec praedicata sint quasi formae; seu formalitates Metaphysicae vira tualiter distinctae, necessario ponendae sunt plures proprietates pullulantes ab ijsdem praedicas tis, seu formalitatibus essentialibus; sed proprie tates aeque late patent, & conuertuntur cum formis, a quibus dimanant, vt dicitur in Logica; ergo sicuti praedicata essentialia alia sunt abstractissima, alia abstracta tantum in vno genere; & alia abstracta tantum in specie; ita dicendum est de illorum proprietatibus, secus cum illis non conuerterentur. Exemplum sit. In Petro est esse personale indiuiduale; a quo fluunt proprietates indiuiduales contentae in illo carmine: Forma. Figura, Locus, Stirps, Nomen, Patria, Tempus; sed de his non agit Scientia, quia scientia est tantum de vniuersalibus, non de particularibus. Datur esse specificum, quod est rationale, a quo fluumi risibilitas, disciplinabilitas, admiratiuitas, &c. Vltra esse specificum datur esse genericum, & hoc duplex est; aliud subalternum, vt animalitas, a qua fluunt potentiae sensitiuae, Vita, a qua fluunt, potentiae nutritiua, generatiua, augmentatiua &c. Corpus, a quo fluit quantitas, mobilitas &c; & aliud supremum, vt Substantia, a qua manant eius proprietates, de quibus in Logica. Tandem sua pra substantiam datur ratio Entis, quae est yniquersalissima simpliciter, a qua fluunt Veritas, Vnitas, & Bonitas; quae sunt passiones abstractissimae, & propinquae sensui.
to. Istae aute proprietates ita colligantur ad inuicem, vt inferior resoluatur in superiorem tanquam in rationem a priori, & sic vsque invniuersalissimam simpliciter in aliam irresolubi. lem, & cognoscibilem solum per sensum, & experientiam. Ex qua colligatione, & nexu mirabili proprietatum generatur scientia. Hoc expresse descripsit Sapiens Prou. 1. dicens: Audi Filimi disciplinam Patris tui; & ne dimittas legem Matris tuae, vt addatur gratia Capiti tuo; & torques collo tuo. Quod sic exponitur, Audi; quia loquitur discenti, qui dicitur Auditor. Fili mi, quia Discipulus generatur sciens a Magistro. Disciplinam, idest doctrinam, quae in Discipulo Disciplina nuncupatur. Patris tui, idest Magistri, qui in Discipulo generat scientiam. Et ne dimittas legem Matris tuae, idest ne negligas cognoscere ordinem matris Naturae; ex cuius contemplatione in hac vita solum generatur scientia. Dicitur autem lex a ligando, quia Natura ita colligauit terum naturalium proprietates, vt inferior connectatur superiori, quae colligatio est a Natura enulgata tanquam lex, & regula inuiolabiliter inspicienda, & obseruanda in acquisitione scientarum. Vt addatur gratia Capiti tuos idest, vt tua; mens(sumitur enim Caput, quod est continens, promente, quae est contenta) acquirat speciositatem, & pulchritudinem scientiae, a qua solum mens pulcra fuit. Et torques, idest scientia, quaeformaliter consistit in cognitione colligationis plurium nexuum, quibus nectuntur causae probatiuae, quae sunt passiones. Tadem collo tuo, idest utscientia, quae in mente latet, manifefretur per focem, quae in cauo in teriori ipsius colli efformatur; & fiat omnibus patens: nam sicut collam mudum est, & ab omnibus videtur, ita pretiosa totques scientiae pendens e voce Magistri ab omnibus manifeste percipitur. His suppositis.
Unica conclusio. Medium in demonstra tione a priori est sola passio superior, & res de monstrata est sola passio inferior, non definitio spassionis, vel subjecti, vel praedicatum substantiale.
He. Prob. 1. via ostensiua sic. Ex Phil. 2. Eth. dequid est Tonitruum: habetur: Ratio primi terminis vel ipsius (supple passionis) est propter quid& medium in demonstratione; & dat exemplumde Ecclypsi, quae demostratur per interpositionem terrae, quae non est definitio subjecti, nempe Lunae, neque aliquod praedicatum substantiale ipsius Lunae, sed est causa defectus lumiius, qui defectus est passio Lunae; ergo secundum Phil. sola passio, quae est causa, est medium, per quod demonstratur passio, quae est effectus; Antecedens patet: nam interpositio terrae interLunam, & Solem est aliquod consequens ad ipsam Lunam; non enim est definitio, vel praedicatum essentiale ipsius Lunae; & est causa defectus luminis, qui est passio Lunae; ergo iuxta Phil. per passionem habetur vera demostratio. Probconsequentia: nam vel illa passio est abstractissima simpliciter, qua non datur alia prior; vel minus abstracta, qua datur alia prior? Si primum; ergo illa passio facit propositionem per se notam simpliciter irresolubilem in aliam propositionem abstractiorem: nam si esset resolubilis vel esset resolubilis in definitionem passionis; & haec non est abstractior, quia definitio aeque late patet, ac definitum, vel in definitionem subjecti, & haec pariter non esset abstractior; quia sicut subjectum aeque late patet, ac passio ipsius, ita definitio subjecti, quae nihil aliud est, quam ipsum subjectum, & conuertitur cum ipso, aeque late patet, ac passio, & ideo illa resolutio non esset in propositionem abstractiorem, & vniuersaliorem. Tum quia resolutio passionis in suam definitionem non est resolutio in causam, & ideo definitio non est medium demonstratiuum; & resolutio in definitionem subjecti, vel in aliquod praedicatum substantiale ipsius subjecti non pertinet ad demonstrationem, sed ad syllogismum fidenticum, quia secundum Phil. demonstratio non vadit de genere in genus; ergo prima passio, quae est supremum in genere Qualitatis, non potest resolui in praedicata substantialia, quae sunt, in genere Substantiae; ergo medium demonstrationis, & res demonstrata est sola passio, quae dicitur de subjecto. Si secundum; ergo illa passio potest resolui in passionem superiorem Vsque ad primam simpliciter; ubi sit status
Conf. Si posset fieri processus de vno genere supremo ad aliud genus supremum, vnum praedicamentum continuaretur alteri; sed hoc est falsum, tum quia praedicamenta sunt primo diuersa; Tum quia si postquam peruentum est, ad id, quod est supremum in genere Accidentis, possemus vlterius procedere, procederemus ad Substantiam, quia vitra Accidens non datur nisi Substantia; & sic Accidens esset Genus inferius Substantia; ergo non esset supremum genus; quia inferius repugnat esse supremum, vt patet: Tum quia praedicamenta sunt genera irreducibilia, vt dicitur in eorum definitione; Tum quia esset vnicum tantum praedicamentum simpliciter irreducibile; Tandem quia Accidens magis esset substantia, quam genera substantiae; genera enim inferiora, cum magis accedant ad substatias indiuiduas, sunt magis substantiae; ergo non potest fieri iste processus. IE Prob. 2. via ducente ad impossibile. Sidemonstrationes resoluerentur in definitionem subjecti, vel in aliquod praedicatum substantiale,; tolleretur certitudo, & vnitas scientiae; & perconsequens tolleretur scientia, quae sine certitudine, & vnitate stare non potest; ergo pariter tolleretur demonstratio, per quam formaliter generatur scientia, quae est habitus per demonstrationem acquisitus.
Prima pars sequelae prob. Certitudo scietiae consistit in hoc, quod reducat suas conclusiones ad principia per se nota, quae; quia abstractissima sunt, & propinqua senfui, a nullo possunt, negari, vt supra dictum est; sed si demonstrationes resoluerentur in definitionem essentialem subjecti, vel in aliquod praedicatum substantiale, quod est pars definitionis, seu definitio inadequata, non resoluerentur in principia per se nota, & propinqua sensui, nam definitio essentialis adae quata, quae constat ex genere, & differentia; seu inadaequata, quae explicatur per vnum, vel alterum praedicatum essentiale tantum, vel est definitio rei, & haec non est per se nota, quia inquiritur, non praesupponitur, a scientia, illud autem, quod est per se notum, praesupponitur, non inquiritur. Tum quia Essentiae rerum sunt nobis ignote, nec nobis notificantur nisi per accidetia, & per consequens sunt remotae a sensu; non propinquae. Vel est definitio nominis, & haec non tollit rationem per se noti, nec resoluit in aliud prius per se notum; quia explicatio terminorum non est alia propositio per se nota, in quam resoluatur propositio, cuius terminos explicat, sed est mera explicatio terminorum illius; vnde explicatio totius, & partis non est aliqua propositio per se nota distincta ab hac propositione. Omne totum est maius sua parte, sed est tantum explicatio nominum, vt diximus art. 2: & ideo si scientia resoluerat suas conclusiones in definitionem nominis, non resolueret in per se nota, & per conseqnens non haberet certitudinem,
Prob. 2. pars sequelae. Scientia habet suam vnitatem formalem ex eo, quod considerat omnia objecta materialia in ordine ad vnam prima rationem formalem objectiuam, ad quam reducuntur omnia, quae tractantur in tali scientia, vtdiximus φ. 3. Proem; sed si resolueret suas conclusiones ad definitionem subjecti, non reducerentur ad vnam primam rationem formaleni,, Tum quia vna definitio non probatur per aliam? & ideo non reducitur ad illam, reduci enim inpraesenti nihil aliud est, quam probari; etenim. ex vna definitione ad aliam nequit fieri syllogismus affirmatiue concludens; nam non valet: principium sentiendi est de finitio animalis, sed homo est princi pium sentiendi, ergo homo est definitioanimalis; valet autem solum negatiue; & per cosequens vna definitio nequit esse medium demonstratiuum alterius, quia nequit esse causaillius, nam causa est aliquod positiuum, cum cau¬ set in quantum est, illud autem, quod est, positiuum est, sicuti negatiuum est illud, quod nonest, ergo per definitiones nequit fieri resolutioad vnam primam definitionem: Tum quia vna definitio nequit esse causa alterius definitionis, nullus enim diceret, quod definitio animalis sit causa definitionis hominis; aliter cum definitiohominis sit nobilior definitione animalis, dare tur effectus nobilior sua causa; Tum quia definitiorei est per naturam rei, siue per praedicata constituentia naturam; sed natura est id, quod est, primum in ipsa re ita, vt implicet esse, vel intelligi aliquid; quod sit prius in ipsa re, per quod possit demonstrari, propter quod ait; Arist. quod substantia est indemonstrabilis. Tum quia si vna definitio resolueretur in aliam definitionem, vel resolueretur in aliam definitionem substantiale, vel in definitionem passionis? No primum; quia in definitione substantiali sit status, vt dictum est; Neque secundum; quia cum passio sit accidens, & accidens nequeat esse causa principalis substantiae, aliter effectus esset nobilior sua causa, ideo passio, seu definitio passionis nequit esse medium demonstratiuum substantiae, ex quo apparet, quod sola passio est res demonstrata) sicuti sola passio est causa demonstrans. Tandem quia licet omnes passiones Trianguli, vt v. & habere tres angulos, habere unum angulum extrinsecum aequiualentem duobus angulis intrinsecis, posse dari unam lineam aeque distantem a tertio latere; paralellas, idest lineas aequales, ductaab vno angulo non concurrere, explicentur pet definitionem Trianguli, attamen ibi sit status quia definitio Trianguli nequit explicari per definitionem Quadranguli, cum ab illa non causetur; nec definitio Pentagoni per definitionem Hexagoni, Octagoni &c; vna enim non causatur ab alia; ergo vna definitio non reducitur in aliami sed ablata reductione, tollitur vnitas scientiae?; ergo scientia non esset vna.
13 Prob. 3. In hoc distinguitur abstractio, quae conuenit passionibus, ab abstractione, quae conuenit praedicatis substatialibus, quod maior abstractio passionis importat maiorem actualitatem faltem extensiue, quam importet minor abstractio eiusdem passionis; sensibilitas enim quae est abstractior, quam risibilitas, habet magis de existentia, cum existat in omnibus animalibus, quam risibilitas, quae existit tantum in homine, nam cum passio sit accidens, & accidens sit actus, quia est forma, ideo quo magis extenditur, eo magis habet de actualitate, at vero maior abstractio praedicatorum essentialium minorem importat actualitatem, quia habent mapiorem potentialitatem, cum magis elongentur a sua indiuidualitate, quae est vltima actualitas claudens naturam; diuersimode enim dicuntur. yniuersales passiones, & praedicata substantialias nam passiones dicuntur magis vniuersales eo, quia extenduntur ad plura indiuidua, in quibus sunt; praedicata vero substantialia dicuntur magis abstracta, quia magis, separantur ab actualitate indiuiduali; & ideo sicuti praedicata substantialia. quo magis abstracta, sunt magis potentialia, quia magis separantur ab actualitate indiuiduali; ita passiones, quo magis abstractae, dicuntur magis actuales, quia extenduntur ad plures actualitates indiuiduales; sed a gradu actuali valet consequentia ad gradum potentialem, non e contra, vt est rationale; ergo est animal: non autem est animal; ergo est rationale; ergo passic. abstractior est optimum medium ad demonstradam passionem minus abstractam, non autem ptaedicatum substantiale abstractius est medium aptum ad probadum praedicatum minus abstractum; sed resolutio conclusionum fit in propositiones abstractiores, quia sit in propositiones vniuersaliores; ergo non fit in praedicata substatialia.
14 Prob. 4. Medium demonstrationis debet mediare inter subjectum, & praedicatum; est enim nexus duorum, de cuius ratione est, quod mediet inter duo extrema, quae non sunt nisi subjectum, & praedicatum conclusionis, cum in syllogismo non reperiantur nisi isti tres termini: ergo medium demonstrationis nequit esse definitio passionis, vel subjecti, vel aliquod praedicatum substatiale; nam de ratione medij est, quocd aequaliter distet ab extremis: vnde si quis in linea bipalmari designaret vnum punctum inequaliter distantem ab extremis, nullus diceret illud esse medium; sed definitio passionis non distat aequaliter a passione, & a subjecto, quia a subjecto differt realiter, & a passione nec etiam virtualiter; & e contra definitio subjecti, & praedicatum substantiale non differunt realiter a subjecto, & a passione differunt realiter; ergo nequit esse medium
Confir. 1. Medium demonstrationis debet. esse medium in ratione causae, & causati, quiademonstratio est effectus per causam, & e contra: sed medium vniens in ratione causae, & causati debet ita esse causa praedicati, vt sit effectus subiectis nam Pater in tantum est medium in ratione causae, & causati inter Filium, & Auum; inquantum est causa Filij, & est effectus Aui, aliter sPater non esset causatus ab Auo Filij, nonposset vnire Filium cum Auo in ratione causae, & causati; ergo medium demonstrationis debet. esse effectus subjecti, & causa praedicati, & consequenter nequit esse definitio passionis, quaemon est causa passionis, neque definitio subier ctis aut praedicatum Substantiale, quia non est effectus subjecti.
Conf. 2. Implicat, quod vnum extremum. fmagis vniatur cum alio extremo, quam cum medio; extrema enim vniuntur per medium, & propter quod nunquodque tale, & illud magis: sed praedicatum substantiale magis unitur cum subjecto, cui identificatur realiter, quam passios quae distinguitur realiter; ergo praedicatum Sub¬ stantiale nequit esse res demonstrata de subiectos & per consequens medium demonstrans illud non potest esse passio, aliter medium minus vniretur cum extremis, quam extrema vniantur inter se¬
15. Dices. Quando per definitionem subiecti probatur passio, est probatio cuidens, & tamen medium est identificatum solum cum vnoextremo; ergo haec ratio non valet; nam ad omnem syllogismum requiritur verum medium. vniens extrema¬
Resp. dist. antecedes; Est probatio per causam, negiidentica, conc. Ad conseq. dicitur; quod ad omnem syllogismum non requiritur, quod medium mediet in ratione causae in essendo, aliter omnis syllogismus esset demonstratiuus, sed sufficit, quod mediet in ratione causae in cognoscendo; & ideo sufficit, quod cognoscibiliter, & ratione distinguatur ab ambobus extremis, vel ab vno tantum, non enim distinctio in esse entis consideratur; quia non consideratur in ratione causae¬
Ad auctoritates Philosophi, quas affert noster Paulus Venetus lib. 2. Post: respi ipsum loqui vel de demonstratione generice, & late Supta, prout comprehendit etiam syllogismum necessarium, vel de demonstratione non potissima, quae est demonstratio propter quid, sed de demonstratione quia.
formale scientiae requiri euidetiam, veostedimus q. 3. Proem. ar, 5;nam scientia essetialiter ex per se notis, quae, vtpote propinqua Sesui, cuus proprium est videre, & intueri, euidentiam important. Euidetia autem nihil aliud est, quam claritas, & perspicua ret manifestatio; & triplex est, scilicet Moralis, Physica, & Metaphyficavt habetur 1. Post. Euidentia Moralis est illa, quae habetur ex multorum Sapientum, & grauissimorum Doctorum testimonio determinante nostrum intellectum moraliter ad assentiendum tali ret aeque ac si intuitiue illam videremus. Euidentia Physicaest illa, quae oritur ex principiis phyficis per se notis determinantibus intellectum ad assentiendum tali rei propter visionem sensitiuam, quam habemus de medio demonstrante talem rem; Vt quia videmus dari accidens, & scimus accidens inhaerere substantiae, euidenter cognoscimus dari substantiam. Metaphysica est illa, quae oritur ex principijs Metaphysicis, quorum vnum est causa Metaphysica alterius, scilicet est ratio formalis, ad quam essentialiter sequitur, & resultat aliud, vtcum videmus hominem esse admiratiuum, deducimus esse risiuum. Euidentia Metaphysica, quae dicitur etiam euidentia Logica, est maior: & potissima inter alias, quia illi absolute nequit subesse falsitas; nam cum essentiae rerum sint inuariabiles, quia sunt sicuti numeri, nunquam possunt variari de veritate in falsitatem. Euidentia Physica est minor euidentia Metaphysica; quia licet secundum ordinem naturae ei non possit subesse falsitas, attamen per potentiam absoluta potest subijci falsitatis nam quanuis accidens secundum cursum ordinarium naturae seper inhaereat substantiae, attamen per potentiam. Dei absolutam existit sine substantia, vt quantitas in Sacramento Altaris, Moralis est minima omnium: nam quanuis iudicium, & testimonium humanum sit prudens, granue, & Fide dignum attamen falli potest, vt diximus φ. 1. Proem. art. 6. Unde haec est differentia inter has tres euidetias, quod moralis potest esse naturaliter falsa. Physica supernaturaliter, Metaphysica vero nec naturaliter, nec supernaturaliter.
Euidentia tam Physica, quam Metaphysica alia est immediata, qua sine medio assentimur. alicui propositioni per se notae propter solam explicationem terminorum; altera mediata, qua per aliquod medium assentimur conclusioni demoscratae. Euidentia immediata est maior euidentia mediata; quia illa est propinqua sensui, a quo proprie sumitur cuidetia, vt dictum est in sup. 8. Hanc subdiuisionem euidentiae omittentes Theologi in causa sunt, quod adeo confuse loquantur in hac difficultate expedienda.
17. Prima sententia vult Deum esse posse a priori demonstrari, non quidem ab initio per cognitionem directam ipsius Dei, sed postquam cognonimus Deum per analogiam ad Creaturas, scilicet postquam a posteriori ex Creaturis cognonimus, quanuis imperfecte, Deum esse primam Causam, primum Ens, Actum purum &c; possumus per quendam regressum demonstratiuum a priori probare Deum esse. Beati autem per Visionem intuitiuam possunt demone strare a priori; Viatores vero non nisi abstractiue. Tribuitur Scot. in 1. dist. 2. q. 2. §. Sed si quaeritur; Olam. dist. 3. q. 43 Gabr. q. 4. art. 2. conc. 3. Rubion. dist. 2. q. 1art. 2. conc. 4. Mapor. q. 1. conc. 2. Quibus accedit Godoy loc cit. in sup. Siasserens. quod supposito existentiam distingui ratione. ratiocinata (quod docet in eadem q. 2. disp. 4. S. 10) potest a priori demonstrari secundum nos per definitionem vel ipsius existentiae, vel subjecti, vt docet disp. 3. cit. 8. 2. n. 32; & 35; Sua, in Met. disp. 283 & 29.
Secunda sententia docet Deum esse nullo modo posse demonstrari a priori neque a Viatoribus, neque a Beatis demonstratione proprie sumpta ob defectum medij demonstratiui. ItaFundatiss. Doct. in 1.dist. 3. p. 1. princ. 1. q. 33 Gerdist. 3. q. 2. art. 4. Toletan. ibid. q. 1. artic. 3, & Ai. Franc, a Christ. q. 33 Putean. 1. p. art. 33 & 4. Brunus Quodl. 2. disp. 9. c. 1, Fulgen. Tolos. 4. 1. de. Exist. c. 2. 8. 1. in 1. Not: & D. Thomas 1. p. q. 2. art. 33 & alij communiter; pro cuius resolutione.
IS Vnica conclusio Deum esse a priori nequit demonstrari a quocunque intellectu, & fa¬ cta quacunque suppositione. Colligitur aperte quantum ad intellectum Viatoris ex Beatiss. Doct. dug; qui lib. 15. de Trin. c. 20. expresse docet. Deum posse naturaliter cognosci per Creaturas tanquam per speculum, quod saepissime repetit; & lib. 2. c. 1. ait: Non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei, siue per scriptura, siue per Creaturam, quae viraque ad hoc nobis proponitur intuenda, sed cognitio per Creaturam non est a priori, quia est per effectum, & cognitio per Scripturam non est demonstratiua, quia non est, ex per se notis, ergo iuxta illius doctrinam nec quit a priori demonstrari Deum esse. Idem manifeste tradit de Exisientia Dei in eod. lib. 2. c. 4.
per passionem primariam inferentem passionem. secundariam de subjecto, sed nequit dari passio, seu Attributum Dei antecedens, & causans existentiam ipsius; neque ipsa existentia est passio: seu Attributum Dei, ergo Deum esse nequit demonstrari a priori. Maior probata est in super. S. Tum quia secundum Phil. medium in demonstratione Ecclipsis, & res demonstrata est passio Lunae; demonstratio autem non vadit de genere in genus, secundum eundem; unde si est in genere passionis, ab illo exire non potest. Tum quia conclusio demonstrata resoluitur inpropositione aper se notas, & propinquas sensui; propositiones autem per se notae, & propinque sensui non sunt propositiones essentiales: quae sunt ig notae; ergo sunt propositiones accidentales propriae, vel quasi accidentales; accidentia enim sunt propinquiora sensui, quam substantia. Tum quia debent resolui in vnam primam rationem formalem ad hoc, vt saluetur vnitas scientiae, haec autem resolutio non potest. fieri per definitiones substantiales, quia per vnam definitionem non probatur altera. Tum quia resolutio semper sit in propositionem abstractiorem, & yniuersaliorem, per quam probatur inferior; per pro positionem autem essentialem abstractiorem, quia est potentialior, non probatur inferior, quae est actualior; a potentia enim ad actum non valet conse quentia; at vero propositio continens passionem, quo abstractior est, magis habet de actualitate; & ideo per ipsam probatur inferior, quae minus habet de actualitate. Tandem quia medium demonstrationis: cum debeat vnire extrema in ratione causae, & causati, ita debet esse effectus subjecti, vt sit causa praedicati: nam sicuti non potest vnire demonstratiue praedicatum cum subjecto, si non sit causa praedicati, ita ab opposito nequit demonstratiue vnire subjectum cum praedicato, nisi sit effectus subjecti: nam si esset causa etiam subjecti, non haberet rationem medij, quia AUUs, qui est causa Patris, & Filij, non est medius inter Patrem, & Filium; Pater tamen, qui est causa Filij; & est effectus Aui, est medius inter¬ Filium, & Auum; nec sufficit habere rationem medij in cognoscendo, sicut in alijs syllogismis, sed requititur, quod habeat rationem medij inessendo, aliter omnis syllogismus esset demon stratio, vt supra dictum est; quod si est medium in essendo respectu praedicati, & ideo est causa. praedicati, ita est medium in essendo respectu subjecti, & ideo non potest non esse effectus illius; medium enim aequaliter respicit extrema: ende cum sola passio superior sit huiusmodi manifeste sequitur, solam passionem superiore. esse medium in demonstratione. Minor patet: quia Existentia est actus primarius essentiae, sicuti forma est actus primarius materiae; ergo neque est passio, quae essentialiter est actus secunidarius, cum sit de genere accidentis; neque supponit passionem, aliter primarium supponeret. secundarium.
Dices, Deum esse est per se notum secudum. se, & Sapientibus, vt diximus art. 2, sed Existem tia Dei non est passio, vt conceditur; & per propositionem per se notam demonstratur a prioripropositio ignota; ergo falsum est medium demonstrationis esse solam passionem.
Resp. dist. 2. partem minoris. Per propositionemper se notam continentem passionem. idemostratur propositio ignota, conca per propositionem per se notam essentialem, neg. Sicut ergoduplex est propositio per se nota, alia essentialis identica, & alia causalis propria, ita duplex est medium probatiuum, aliud identicum, quod deseruit syllogismo identico; & aliud causale, quod deseruit syllogismo demonstratiuo.
no Prob. 3. a priori: Demonstratio nedum. est ex prioribus, & causis, sed etia ex notioribus. ut dicitur in eius definitione; sed Existentia est idi quod est magis notum in qualibet re, quiacognitio an est, praecedit cognitionem quid est, & idiquod praecedit, est magis notum, cum noster iutellectus semper procedat de noto ad ignotum; lergo existentia Dei nequit a priori demostrari:
a1 Prob. 4. Nullum praedicatum substantiade constitutiuum Essentiae potest a priori demonstrari, quia praedicatum constitutiuum est id, quodprius intelligitur in re; & prius non habet supra se aliud, propterea ait Arist. Substantiam. essea priori inde monstrabilem, & per conseques. omnia praedicata substantialia; Tum quia praedieata substantialia priora sunt magis potentialia, aquibus non valet consequentia affirmatiue ad inferiora; sed existentia est praedicatum constitutiuum Dei, vt probabimus in seq. φι ergo a ptiori est indemonstrabilis
22. Prob. 5. Si existentia Dei posset a prioridemonstrari, maxime esset per aliquod praedicatum essentiale antecedens existentiam per nostrum modum intelligedi, vt est ratio entis a se, actus puri &c; sed consequens est falsum; ergo & id, vnde sequitur. Mator est fundamentum Aduersariorum asserentium essentiam,, & per¬ consequens omnia praedicata essentialia antecedere existentiam, ex quo deducunt quodlibet praedicatum essentiale esse optimum medium. ad demonstrandam existentiam a priori. Prob. minor. Vel ista praedicata essentialia accipiuntur, prout includunt formalissime existentiam Diuinam, vel prout praescindunt ab illa? Si primumi ergo illam non antecedunt, sed sunt formalissime simul cum illa; implicat enim, quod aliquod concipiatur, vt idem cum alio, & non concipiatur, vt simul cum illo; identitas nanque est maior omni simultate. Si secundum; ergo illa predicata concipiuntur, vt potentialia, & contrahibilia perexistentiam, illud enim est potentiale, quod concipitur, vt carens suo proprio actu, actus autem proprius Essentiae est Existentia procul dubio; & ideo si illa praedicata concipiantur sine existentia, concipiuntur vt potentialia; sed praedicatum potentiale non est medium aptum ad demonstrandum praedicatum actuale, vt diximus; ergo existentia Dei nequit a priori demonstrari per praedicata essentialia. Hec ratio, que affertur a Doctore hic, manifeste conuincit.
Ceterum haec ratio nihil concludit, quia non repugnat propositioni per se notae demonstrari a posteriori; & si non sit propositio vniquersalissima, & prima, non repugnat demonstrari etiam a priori, vt ostendimus art. 2. Et quanuis conclusio illata per discursum debeat esseessentialiter ignota, cum discursus essentialiter sit illatio vnius ignoti ex altero noto; attamen noun repugnat, quod idem sit notum, & ignotum secundum diuersam rationem; unde eadem propositio potest esse nota per simplicem intuitum, & ignota per discursum; quia cum notificatur per simplicem intuitum, tunc ignoratur, an habeat connexionem cum aliquo medio, per quod possit notificari, & secundum hanc connexionem dicitur ignota, cum haec connexio ignoretur, notificatur autem per discursum. Sed de hoc in seqe art.
Secunda pars concl; quae asserit existentia Dei esse a priori indemonstrabilem a quocunque intellectu, etiam facta quacunque suppositione, satis probata manet; nam illud, quod causam non habet, a nullo intellectu potest cognosci percausam, etiam facta quacunque suppositione. secus conciperetur aliter, ac est; sed existentia Dei non habet causam; ergo nequit concipi percausam; & per consequens nequit demonstrari¬
24. Obiicies 1. ex Sua. Per aliquod Attributum, quod realiter est Essentia Dei, a nobis tamen conceptum, vt abstractius, & vniuersalius Essentia, potest concludi aliud minus abstractum, & vniuersale; ergo supposito, quod ex negatione processus in infinitum probatum sit dari primum Ens, & primam causam, optime perhaec praedicata cocluditur a priori existetia Dei. Cons. Essentia est prior existentia, ergo per aliquod praedicatum Essentiae a priori probatur existentia.
Resp. ad arg. neg, consequentiam; & dispari tas est; quia Vnum Attributum dimanat abalio virtualiter, sicut passio realis dimanat realiter ab Essentia creata; & ideo Attributum poriginans potest esse medium ad demonstrandum aliud Attributum originatum de Essentia. Diuina; at vero Existentia non est actio dimanans a primo Ente, vel Causa, sed est actus Essentiae Diuine virtualiter indistinctus, & ideo est. indemonstrabilis de ipsa.
Ad conf. dist. 1. antecedens. Essetia est priorexistentia virtualiter; neg, secundum munera conc. Vid. infra q. 2. art. 3. S. 2. Ad hoc autem, vehabeat rationem causae, requiritur, quod saltem virtu aliter distinguatur. 2. neg. consequentia quauis enim concedatur Essentiam Dei esse priorem existentia, attamen per ipsam nequit demon strari, quia non est passiosvt dictum est in sup. 8.
25. Obiicies 2. ex Scoto. Ab intellectu Viatoris possunt in Deo haec tria distingui, scilicet, Deitas, vt subjectum, Existentia, vt praedicatum & ratio Entis a se, vt medium; sed medium est essentialiter posterius subjecto, & prius praedicato; & quod est huiusmodi, est sufficiens ad formandam demonstrationem a priori; ergo perrationem Entis a se potest a priori demonstrai existentia de Deo.
Conf. Ratio Entis a se non est posterior existentia, quia non est Attributum; ergo est prior; sed prius est medium sufficiens ad probandum posterius a priori; ergo ratio Entis a seest medium sufficiens ad probandam existentiam Dei a priori¬
Resp. ad arg. dist. maiorem. Ab intellectus Viatoris, possunt distingui illa tria formaliter, vel virtualiter in ratione dimanantis, & dimanati, negi ratione ratiocinante tanquam praedicata. essentialia inadaequata formalissime identificata, quorum neutrum habet rationem passionis dimanantis, conc; & sic dist. mi. Medium est es sentialiter prius praedicato in cognoscendo, conc; in essendo, subdist. in demonstratione, conc; insyllogismo infallibili identico, negi& ideo quod est prius in essendo est medium sufficiens ad demonstrandum a priori, non autem quod est, prius solum in cognoscendo, Talis igitur syllogismus est vtique a priori, quia ratio entis a se concipitur a nobis, vt prior existentia, attamen non est demonstratiuus, quia non habet rationem causae existentiae; cum existentia non dima net a ratione Entis a se, vt Attributum, & passio illius,
Ad confs. eodem modo dist. minor. Prius virtualiter, quod habet rationem causae virtualis, conce Prius tantum ratione ratiocinante. quod nullo modo habet rationem causae, negi demonstratio enim essentialiter debet esse per causam. 26. Obiicies 3. Hic syllogismus est vera demonstratio: Prima causa necessario existit Deus est prima causa; ergo Deus necessario existit; ergo per hunc syllogismum demonseratur a priori existentia Dei. Prob. antecedens. Illaest vera demonstratio, in qua assumitur medius terminus, qui est causa; sed in hoc syllogisme assumitur medius terminus, qui est causa; ergo est vera demonstratio.
Conf. Hic syllogismus concludit euidenter; ergo demonstratiue. Prob. antecedens.. Ille syllogismus concludit cuidenter, qui est in materia necessaria, & necessitat intellectum ad assentiendum conclusioni, quae ex vi formae aliter se habere non potest; sed hic est huiusmodijerge, concludit euidenter. Prob. consequentia. Ubiponitur essentia rei, ibi ponitur ipsa res; sed eui dentia est essentia demonstrationis: ergo si eui dentia ponitur in hoc syllogismo, iste syllogismus erit demonstratiuus.
Resp. ad arg. neg. antecedens. Ad probidist. maior, Illa est demonstratio, in qua pro medio assumitur causa consequentis in conclusione. cone; sed in hoc sensu neg. minor: nam prima Causa, quae est medium in hoc syllogismo, eest causa Creaturarum: non autem existentiae Dei. causa alterius distincti a consequente, vt in hoc syllogismo, neg.
Ad confneg. consequentia. Ad prob. dist. maior. Ubi ponitur essentia rei adaequate secundum genus, & differentiam, conc: inadaequate tantum secundum genus, vt patet de animali, quod ponitur in homine, & Cane, neg. Et ad minorem dicitur, quod cuidentia se habet, vt genus ad demonstrationem, quia est communis visioni intuitiue siue intellectiuae, siue Sesitiuae; qui tamen non est demonstratio; esse autem per causam in effendo se habet, vt differentia demonstrationis.
27. Obiicies 4. De Ente ab alio potest de monstrari a priori contingentia existentiae; ergo de Ente a se potest demostrari a priori necessitas existentiae; oppositorum enim est eadem ratios
Resp. 1. negando antecedens: nam existentia creata non est passio, quia non est acc idens; licet accidentaliter adueniat, quia aduenit contingenter. Demonstratur autem sola passio; & de contingentibus nequit esse demonstratio 2. neg. consequentia: nam existentia creata hanet causam, increata vero non habet causam Ad illud axioma dicitur, verum esse de iis, quae sunt sub eodem genere vniuoco, quod scilicet, habent eandem rationem genericam, vel spectant ad eandem scientiam, & potentiam; vt albedo, & nigredo habent eandem rationem coloris, & spectant ad eandem potentiam visiuam falsum tamen esse de ijs, quae tantum analogice dicuntur; vt Deus, & Creatura; ideo quanuis Creatura sit per creationem, non tamen Deus.
28. Obiicies 5. Ex Fundatiss. Doct. 2. Physo t. c. 17. dub. 2. In hoc distinguitur Philosophia a Metaphysica, quod Philosophia non agit de Dinina Substantia secundum se; Metaphysica vero de illa agit a priori; sed Metaphysica cognoscit: Deum esse, ergo illud cognoscit a priori; sed cognitio a priori est per causa; & cognitio per causam est de monstratio: ergo demonstrat Deum esse. Hinc subdit Doct; quod si Metaphysica agat.
de Deo solum per effectus, hoc non est ratione ipsius scientiae; sed ratione nostri modi cognoscendi, qui cum pro hoc statu sit perordinem ad phantasmata, habet solum per effectus sensibiles, & phantasiabiles Deum cognoscere; erge saltem pro alio statu potest Deum esse a priorcognoscere.
Resp. dist. antecedens. Metaphysica potest cognoscere a priori ea praedicata Dei, quae habent causam virtualem, vt Attributa, conc; quae non habent causam virtualem, vt existentia neg. Vel dicitur, quod cognoscit a priori, veLogice per rationem priorem virtualiter identificatam ea, quae sic sunt cognoscibilia, vt existentiam; vel Metaphysice per rationem virtua. diter distinctam, vt Attributa. Cognoscere autema priori primo modo non est demonstrare. Et sic cognoscit existentiam Dei.
Articulus 5
ART. V. An Deum esse possit demonstrari a posteriori; & an ex eo, quod ostendatur esse per se notum, magis euidenter conuincatur Atheismus, quam ex eo, quod possit demonstrariesm
AGcredimus Ciceroni lib. 1. de Nat Deorum; & Plut. lib. 1. de Placitis Philos. c. 2. Lactant. lib. 1. Diuinar, instit. c. 2; & lib. de Ira Deic. SEuseb. 14. de Demonser. Euang.c. 6; & Theodoreto lib. 3. Graecanic. affection;, primus, qui in Mundum inuexit Atheismum fuit Protagoras, qui incepit dubitare, an detur Deus in rerum natura? Hic error paulatim inualuit adeo, vt Diagoras (e quo Beatiss. P. Aug. lib. 3. contra Petil. c. 21. ait: Quid hic facit Atheus Diagoras, qui esse Deum negauit?) Melius, Cyrenaicus, Theodorus, & alij expresse negauerint Deum esse. Inter Atheistas perduxit aliquos Haereticos inconstantia in suis fectis, ab vna nanque ad aliam permeant, ve tandem Deum negent. Atheorum impietatem oluerunt quidam Politici asseretes cultum Dei. esse negligendum, ex hoc enim consurgit Ciuitatum, Rtegnorunque affluentia, Gentium multitudo, & per consequens statuum defensio. Ad retundendam horum perfidiam instituerunt primaeui Theologiae Doctores hunc Articulum; & dicet sufficienter conuincantur insipientiae ex ille Pser 3. Dixit insipiens: non est Deus; attamen eade audacia, qua negant Deum esse, negant etiam Dei Scripturas; & ideo necesse fuit ratione naturali eos confundere.
Aliqui Recentiores, inter quos Suar. lib. I. de Essent. Dei c. 1. n. 13? Mol; Zum: Val, & alij putant pertinere aliqualiter ad Fidem posse demostrari Deum esse, & hoc negare temerarium esse, ac errori proximu; quia ad Atheismum declinat, illique valde fauet. Vid. Fasol. hic dubit. 2. n. 8.
Verum quantum aequiuocent isti Auctos res, infra patebit, nedum quia circa hanc remnulla extat definitio Ecclesiae; cui non incumbit. definire, an haec probatio sit demonstratiua, vel none hoc enim pertinet ad Scholas; sufficit nanque Ecclesiae, quod haec sit probatio infallibilis, innegabilis, & euidens; sed etiam, quia potest dari maior euidentia, quam euidentia demonstrationis: nam euidentia propositionis per senotae procul dubio est maior euidentia demonstrationis; demonstratio enim trahit suam euidentiam ab euidentia propositionis per se notae; quae, cum sit propinqua sensui ab illo participati cuidentiam, vt diximus in sup. art. §. 13 propter quod autem vnunquodque tale, & illud magis; sed maior euidetia magis confundit Atheistas, quia magis clare ostendit veritatem ab ipsis negatam; ergo negantes posse proprie demonstrari, Deum esse, & concedentes, quod declaratis terminis: Deum esse, est per se notum, magis elongantur abAtheismo, quam concedentes posse demonstrari, non autem esse per se notum.
Secunda sententia vult Deum esse sola Fide credi, & sola reuelatione constare, posse tamen naturali ratione probabiliter ostendi, non autem cuidenter demonserari, quia talis probabilitas, etsi maxima sit, ad cuidentiam tamen non potest pertingere, cum nulla euidens Dei notitia possit haberi. Ita Alliac. dist. 2. q. 3. art. 25Holcot in 1. dist. 1. q. 4. Bassol. dist. 2. q. 1. art. 3: Major. dist. 2. q. 1. conc. 23 qui asserunt omnes rationes probantes Dei existentiam faciliter solut posse: Tribuitur etiam Rabbi Moysi lib. 3. Philosoph. c. 6:D. Tho: tamen de Verit. q. 10art. 12. asserit hunc Rabbinum referre tantum hanc sententiam, non autem illam asserere.
Tertia Sententia vult posse demonstrari a posteriori directe, scilicet quoad quid rei. Ita D. Tho: 1. p. q. 1. art. 2, & 33 Et I. contra Gent; & ibid. Ferrars Ban; V asq. q. 2. art. 3. c. 33 Sua, Moli Val, Fasol & omnes Thomistae communiter; & ex nostris Tolet. in 1. dist. 2. q. 1. art. 2. conc. 1, Putean1. p. q. 2. art. 3.
Quarta sententia docet Deum esse non posset demonstrari a posteriori directe demonstatione quidobene tamen indirecte demostratione quia; vnde omnes demonstrationes sunt tantum declaratiuae terminorum, quibus declaratis euideter apparet Deum esse, propter quod cuidentia huius propositionis, Deus est, maior est quam euidentia, quae habetur per demonstrationem: ideo magis aperte confundit Atheistas. Ita Fudatiss. Doct. hic dist. 3. princ. 1. q. 3. Ger. q. 2. art. 4. Frane. a Christo q. 3. Brun. Quodlib. 2. disp. 9. c. 13. Arget. dist. 3. q. 1. ar. 3. ad 2, D Tho: Inclinat Caiet; Eum; & alij insignes Thomistae; pro cuius decis. ll. 39: Not. 1, quod Fundatiss. Doct, non probat: existentiam Dei esse indemonstrabilem a posteriori, vt putat Vasque ex eo, quia existentia identificatur realiter cum Deitate: nam passiones Entis identificantur realiter cum Ente, & tamensunt demostrabiles de Ente, aliter Metaphysicanon demonstraret, cuius oppositum docet Fundatiss. Doct. lib. 1. Met: q. 9; & 22. Probat igitur suam sententiam exeo, quod existentia non est? passio essentiae, nec virtualiter distinguitur ab essentia; & ideo non potest dari medium in ratione causae, & causati, vt diximus in sup. art. §. 1.
Not. 2. quod cognitio nominis ex Arist. 1. Post. c. 1. com. 3. nihil aliud est, quam quaedam cognitio incompleta, per quam scimus distinguere, vnam rem ab alia, & significationem unius a significatione alterius, & hoc nomine significari hac rem, non alteram absqe eo tamen, quod cognoscamus praedicata quiditdtiua talis rei, quibus formatus definitio illius. Cognitio autem rei est, qua cognoscimus praedicata quiditatua illius, quibus formamus definitionem adaequatam. Exemplum est de Puero, qui audiens panem portat panem, non lapidem, vt diximus art. 1. §. 1. n. 10. His not.
Vnica conelusio. Deum esse nequit a posteriori demonstrari directe, seu quoad quid rei sed tatum indirecte, seu quoad quid nominis, scilicet demonstratione declaratiua terminorum: & ex hoc validius oppugnatur Atheismus. Istam conclusionem tenentur substinere Thomistae, & omnes illi, qui asserunt Deum in hac vita non posse quiditatiue naturaliter cognosci, vt docet etiam D. Thomas. Si enim Deus a posteriori posset quiditatiue demostrari naturalitercloquimur enim hic de sola cognitione naturali, vt supra dictum est) posset quoque naturaliter quiditatis ue cognosci; demonstrationem nanque naturalem esse cognitionem naturalem nullus potest. negare, & ideo vnum sine alio negare, vel concedere contradictio est.
Prima pars concl. prob. ex dictis art. 1. §. 2. Implicat Deum quiditatiue naturaliter cognosci siue a priori, siue a posteriori; propterea docet Beatiss. P. Aug. in Io. tract. 1. Quia inspiratus dixit aliquidisi non inspiratus, dixisset nihil; & ratio est quia Deus, vt quiditatiue cognoscibilis, est supernaturalis simpliciter, quiditas enim Dei est supra omnem naturam creatam, & creabilem; supernaturale autem simpliciter nequit quiditatiue cognosci siue a priori, siue a poste riori; aliter mysteria Gratiae possent quiditatiue cognosci saltem a posteriori, tum quia nullus datur effectus proportionatus, & vniuocus Dei, in quo possit cognosci quiditas Dei quiditatine; tum quia nequit dari species quidit atjue repraesentans Deum siue a priori, siue a postetiori; tum quia lumen naturale non est fufficiens ad manifestandas nisi quiditates naturales, vt ostendimus art. 1. S. 2, ergo implicat Deum a posteriori quiditatiue demonstrari; demonstra tioenim est cognitio, imo maxima inter cognitiones naturales, & ideo cocedens posse Deum naturaliter demostrari quiditatiue, cogitur cocedere posse maxime quiditatiue cognosci naturalitera secus incurrit manifestam contradictionem.
Conf. Per omnes demonstrationes, quas formamus de Deo, solum acquirtimus cognitionem, qua scimus ipsum distinguere a Creaturis, & a Diis falsis; non tamen, qua scimus omnia praedicata essentialia, nec de ipsis formamus definitionem adaequatam, aliter Deus secundum omnia praedicata essentialia esset naturaliter, cognitus a nobis, & sic Essentia Dei non esset subernaturalis simpliciter; ergo Deus nequit quia ditatiue demonstrari, sed sola demonstratione quid nominis. Dices, non demonstrari a posteriori qui ditatiue Essentiam Dei, quia Essentia Dei est, supernaturalis: & hanc non posse quiditatime atcingi naturaliter; demonstrari tamen quiditatiue hoc complexum Deus est.
Sed contra est 1: nam cognitio quiditatiua est cognitio quiditatis; quiditas autem, & essetia secundum D. Thomam idem est; ergo demostratio quiditatiua est demonstratio Essentiae 2. Ad hanc propositionem per se notam Deus. est requiritur cognitio quid rei terminorum secundum D. Thomam; sed hoc complexum Deus est, essentialiter constat ex essentia, & existentia, ergo ad cognitionem quiditatiuam huius complexi requiritur cognitio quiditatis, & essentiae, aliter non esset quiditatiua, dicitur enim quiditatiua a quiditate, quae cognoscitura & si non cognosceretur quiditas, non esset, a quo posset denominari quiditatiua. 3. Vel dicitur demostrari quiditatiue hoc complexum, quia cognoscitur vnio, vel quia demostratur existentia; vel quia cognoscitur Essetia, & existetia quae sunt extrema vnita? Non primum; quia vnio non est? aliqua quiditas distincta ab extremis vnitis, & i deo ab vnione praecise nequit dici demonstratio quiditatiua. Neque secundum, quia quidi tas existentiae est Essentia, vt patet; tum quiaquiditas existentiae Dei non est minus superna: turalis, quam quiditas Essentiae, & si vna nequit naturaliter attingi, neque alia propter eandem rationem. Si tertium; ergo argumentum manet in suo robore.
S Prob. 2. Sola passio potest demonstratius quiditatiue probari per alia passione priorem, si probatio sit a priori; vel per aliam passionem inferiorem, si sit a posteriori, vt probatum est, in sup. art; sed existentia non est passio superior, & Creatura non est passio Dei, vt patet; ergo existentia Dei nequit quiditatiue demonstrari a posteriori.
6 Prob. 3. Demonstratio rigorose sumpta exigit tres terminos saltem virtualiter distinctos in ratione causae, & effectus, sed existentianon distinguitur virtualiter ab Essentia Dei; ergo est inde monstrabilis de Essentia.
ui Conf. Implicat, quod vnum extremum sit, magis vnitum cum altero extremo, quam cum metsioniente illa duo extrema, quia implicat, magis niri ea, quae vniuntur mediate, quam illa,quae vniuntur immediate, cum vnio immediata sit maior vnione mediata, vnio enim mediata non est, nisi per aliquod medium immediate vniens; & propter quod vnunquodque tale, & illud magis: medium autem vnitur extremis immediate, quia non vnitur per aliud medium: aliter daretur processus in infinitum, & extremayniuntur per medium, quia per illud se tangunt; ergo si medium demonstrationis debet esse saltem virtualiter distinctum ab extremis, quia debet esse causa, vel effectus, multo magis vnum extremum debet esse virtualiter distinctum abalio, aliter de eodem formalissime demonstrare. tur permedium tantum in cognoscendo, non in essendo, & sic esset syllogismus tantum identieus; non demonstratiuus; sed existentia non distinguitur virtualiter ab essentia Dei, ergo nequit de illa quiditatiue demonstrari, Hanc efficacissimam rationem si percepisset Vasquex, non scripsisset adeo leuiter falli Fundatiss. Doct.
Dices. Ex hac doctrina tria sequuntur inconuenientia. Primum est, quod de Attributis Diuinis nulla posset dari demonstratio, quia illud Attributum, quod demostratur de Essentia, no differt magis ab illa, quam illud Attributum, quod est medium demonstrationis, omnia enim Attributa tantum virtualiter distinguuntur abEssentia. Secundum est, quod nulla daretur demonstratio naturalis de Creaturis, passio enim, quae est medium demonstrationis eodem modoidistinguitur ab essentia Creaturae, ac passio demoustrata, quia vtraque distinguitur realiter. fertium est, quod per Creaturas nullum posset. aposteriori demonstrari Attributum Dei: nam Creaturae distinguuntur realiter a Deo; Attributavero tantum virtualiter; ergo haec doctrina non subsistit:
Resp. neg. sequelam. Ad prima duo inconquenientia dicitur, quod intra eande specie distinctionis datur latitudo, & ideo datur magis, ac minus; nam Petrus distinguitur realiter ab equo, & aplanta, & tamen magis distinguitur a planta, quam ab equo; quia magis disconuennt cum planta, vnde quanuis Attributa distinguantur tantum virtualiter ab Essentia, attamen inagis puirtualiter distinguitur illud, quod vnitur mediante alio, quam illud, quod vnitur immediate Ad 3. dicitur, quod per Creaturas nulla potest. fieri demonstratio quiditatiua cuiuscunque praedicati Diuini, cum nullum praedicatum Dei possit. naturaliter cognosci quoad quid rei, & per consequens omnis demonstratio est demonstratio¬ quia, & quid nominis, loquendo de demonstratione naturali.
7 Probi4. De eo, quod necessario praesupponitur ad demonstrationem quid rei, nequit daridemostratio quid rei, aliter ide praesupponeretur: sibi ipsi; sed demonstratio quid res praesupponit. demostrationem quia est talis res, & demostrationem quid nominis secundum. Phil, demonstratioautem quia est illa, per quam ostenditur existetia, vt supra dictum est; ergo de existentia Dei nequit directe demonstrari quid res.
Cons. Omnes demonstrationes, quas affert D. Tho: ad probandum Deum esse, directe concludunt Attributa Diuina, vt aduertit Cajet. in hoc art. 3; & Io a S. Tho. hicart. 2. n. 1, & Gonet. art. 2: nam prima ratio ducta exmonentibus, & motis directe concludit Immutabilitatem; 2. ex. efficientia concludit Omnipotentiam, 3. concludit Continentiam eminentialem, omnium Creaturarum, 4. concludit bonitatem, seu perfectionem, & 5. ducta ex Gubernio, & Regimine. Mundi concludit Prouidentia, ex quibus postea infertur existentia Dei; ergo secundum D. Thor¬: & Thomisias non potest directe demonstrari exirstentia Dei, sed tatum indirecte; seu demostratione declaratiua nominis, per quam postea apparet res significatas per nomina esse inter se conexas.
S Prob. 2. pars concl. nam, vtsupra dicebamus, fortius ingulatur Atheus per maiorem cuidentiam, quam per minorem, sed demonstratio declaratiua nominum manifestans propositionem per se notam habet maiorem euidentia, quam demonstratio quiditatiua rei, quae non est euidens, nisi per propositionem per se notam, in quam reducitur, & cui solum competit euidentia, quia est propinqua sensui, cuius proprium est videre, vt supra diximus; & propositio per se nota nequit probari, nisi demonstratione declaratiua nominum, vt habet Phil; ergo ex eo, quod haec propositio, Deus est, non probetur, nisi demonstratione declaratiua nominum, fortius iugulatur Atheista, quam si probaretur demonstratione quid rei. Maior patet, quia mator cuidentia magis aperte manifestat intentum, & conuincit oppositum. Minor etiam patet ex dictis in sup. art; tum quia demonstratio quiditatiqua, seu quid rei, quanuis sit sufficiens ad conuincendos Sapientes, qui callent artem Syllogisticam, non tamen est adeo valida ad conuincendos insipientes Atheistas expertes omni sapientia, sicuti demonstratio declaratiua nominum nam declaratis nominibus statim absque aliqua regula Logicali assentimur tali propositioni, vnde explicato, quid significet totum, & parpstatim. per solum lumen rationis assentimur huic propositioni, Omne totum est maius sua parte; ergo stemonstratio declaratiua est magis cuidens, quam quiditatiu 2.. Verum tamen est, quod si isti Auctores contendant sententiam asserentem, Deum esse, posseeuidenter demostrari ex Creaturis, magis esse remotam ab Atheismo, quam sententiam asserentem posse solum probabiliter ostendi, verum dicunt, attamen ex hoc non concludunt sententiam Fundatiss. Doct esse magis proxima Atheismo, quam eorum sententiam, quia Fundatiss. Doct. non ait posse tantum probabiliter postendi, sed quod declaratis terminis est per se notum, & ideo magis distat ab Atheismo, quam distent ipsi, quia maiorem concedit euidentiam, & maiorem necessitatem assensus, quam concedant ipsi, qui concedunt solum euidentiam demonstrationis, non euidentiam per se notam, quae procul dubio maior, & fortior est, & ideo ipsi propinquiores sunt Atheistis, quam nos.
IO Obiicit 1. Sua. Deum posse demonstrari a posteriori pertinea ad doctrinam Fidei, ergo hoc negare est temerarium, & errori proximum; Prob. antecedens: nam Iob 36. habetur: Omnes homines videntreum, & unusquisque intuetur proculs & ps. 1.33 883 1133 1405 148. dicitur Deus ex creaturis cuidenter cognosci. Et Apost. Rom. I. Inuisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, vbi notanda sunt illa verba intellecta conspiciuntur: nam conspici idem est, ac euidenter cognosci; vnde Apost. addit, hoc esse manifestum; propterea Beatiss. P. Aug. tract. 2. in Ioait: Deus potest inueniri per Creaturam euidenter dicente Apostolo: Inuisibilia Dei &c. Et D. Ansele apud Fundatiss. Doct. hic: Notum Dei est, quod naturali ingenio sciri potest de Deo. Hoc autem pde Deo naturaliter sciri potest, quod ipse sit Deus; quod asserunt omnes alij SS. PP. communiter; sed ista verba euidenter cognosci, manifestum esse, notum esse, videri, & conspici nequeunt intelligi de cognitione probabili, aut conjecturali; ergo intelligenda sunt de cognitione demonstratiua.
Resp. hoc argumentum concludere contra secundam sententiam, & nostram probare contra ipsum Sua; quandoquidem illa verba conspici, notum esse, videri magis explicantur de cognitione propositionis per se notae, quae de se euit dens est, manifesta, & nota, cum sit propinqua sensui, quam de cognitione demonstratiua, qua non est euidens, manifesta, & nota secundum se cum sit remota a sensu, sed sit euidens tantum quatenus resoluitur in propositionem per se notam. Vnde potius pertinet ad doctrinam Fidei Deum esse per se notum declaratis terminis exCreaturis, qua demostrari ex creaturis. Dist. ergo antecedens. Deum posse demostrari declaratiue quoad quid nominis pertinet ad doctrina Fidei, cone; quiditatiue, negi nam quando Spiritus Sanctus in Scripturis loquitur de cognitione quiditatiua Dei, vocat eum Inuisibilem, ineffabilem, inenarrabilem; quae cum non possint intelligi de cognitione, visione, aut enarratione quoad quid nominis, necessario debent intelligi de co¬ gnitione quoad quid rei. Ad prob. dicitur, quod inter demonstrari, & cognosci probabiliter mediat cognosci euidenter immediate, hoc vitimum dicimus intelligi a SS.PP, qui per hoc magis, quam per demonstrationem existentiam Dei probant esse manifestam.
Instat Fasol. dubit. 2. n. 8. Illa verba conspici, manifestare, euidenter cognosci debent sumi secundum propriam significationem, non secundum impropriam; coniunguntur enim materiae, quae ex sua natura habet certitudinem, & cenidens. tiam; existentia nanque Dei est demonstrabilis, a posteriori per Creaturas; ergo debent intelligrde demonstratione.
Resp; quod propria significatio illorum nominum proprie significat simplicen intuitum; qui copetit Sesui; & ideo minus proprie trasfertur ad significandam demonstrationem. Nec sufficit, quod materia ex sua natura sit euidens;, & certa, aliter cognitio principiorum esset demonstratio; sed vltra requiritur, quod sit per causam, vel per effectum, qui sit passio ipsius, & sit verum medium in essendo, vt dictum est.
II Obiicit 2. Vasque Argumenta, quibus probatur Deum esse, non explicant solum quid nominis Dei, sed vtra explicationem confirmant intellectum contra omnem dubitationem, quae potest oriri circa assensum talis propositionis, nam facta explicatione nominis adhuc aliquis potest dubitare de re, an Deus existat, contraquam dubitationem ponitur demonstratio; ergo nedum demonstratione quid nominis, sed etiam quid rei potest probari Deum esse. Tum quia si non posset demonstrari, maxime, quia haec propositio est per se nota, sed propositio per se nota a posteriori demostratur;: ergo nulla est ratio¬
Resp. neg. antecedes; & ad prob. neg; quoc facta explicatione nominis possit dubitari de res si enim illa propositio est per se nota, manifestum est a nullo posse negari; dubitatio autem cadit solum supra rem, quae potest negari. Vel dicitur, quod explicatio confirmat intellectum indirecte, quatenus manifestat significatum nominis, ex qua manifestatione assentitur necessario tali propositioni. Ad 3. neg. maior, vt superrius diximus.
I2. Obiicies 3. Ex quolibet effectu, dum modo sit notior sua causa, potest directe demonstrari causa quoad an est, vt docet Arist. 1. Post. c. 10, sed Creaturae sunt effectus Dei, & sunt notiores, quam Deus; ergo per ipsas potest demonstrari Deus quoad an est.
Resp. dist. maiorem. Ex quolibet effectu adaequato, & vniuoco, conc; inadaequato, & analogico, sicuti est creatura respectu Dei, subdist. Potest demonstrari causa quiditatiue quoad quid rei, neg; quoad quid nominis, conc.
13. Obijeies 4. Si existentia Dei non esset. directe a posteriori demonstrabilis, homines ignorantes eius existentiam, essent excusabiles. quia possent dubitare; sed Apost. Rom. 1. vocat, omnes inexcusabiles; ergo potest demonstrari.
Conf. Sap. 15. habetur. Vani autem sunt sesus hominum, in quibus non subest scientia Dei, & de his, quae videntur bona, non potuerunt intelligereeum, qui est; neque operibus attendentes agnouerunt, qui esset Artifex; sed Spiritus Sanctus nom posset appellare vanos sensus, in quibus non est scientia existentiae Dei, si in ipsis non posset: esse demonstratio, quae generat scientiam, ergo potest demonstrari.
stesp. ad arg. neg. maiorem: magis enim mencusabiles sunt ex eo, quod sit per se notum, quam ex eo, quod sit demonstrabsse; quia tardiores non valentes assequi demonstrationem: excusarentur; nullus autem est, qui non valeat cognoscere per se notum; nec ex eo, quod aliquod non sit demonstrabile, sequitur, quod possit de illo dubitari: nam propositio per se nota non est demonstrabilis, & tamen de ea nequit dubitari.
Ad conf. dicitur, quod scientia sumitur promotitia; vnde secundum aliam versionem loco scientiae ponitur notitia. Vel si sumi placeat proprie, intelligenda est, quoad quid nominis, non quoad quid rei, vt dictum est;
Instabis. Quid nominis debet supponi inoni demonstratione ex Arist. 1. Post. c. 1; ergo. Deum esse nequit demonstrari demonstratione quid nominis.
Resp. dist. antecedens. In omni demonstratione quiditatiua debet supponi quid nominis: conesm omni demonstratione declaratiua, neg
14. Obiicies 5. Per passionem adaequatam. potest quiditatiue demonstrari existentia suae eausae; ex Arist; ergo saltem per aliquod Attributum Diuinum, v. 8. per immutabilitatem, potest probari existentia Dei.
Resp. 1. neg. antecedensinam demonstratio secundum Arist,. non vadit de genere in genus; vndeexistentia, cum sit actus substantialis, est indemonstrabilis per passionem, quae est accidens. aidistantecedens. Potest demonstrari existentia. distincta, transeat; indistincta etiam virtualiter, stest existentia Dei, neg. Ad Arist. autem diciturloqui de demonstratione quoad quid nomiigenam quando loquitur de demonstratione aunad quid ret, ait substantiam esse indemonstrabisem, unde cum existentia sit substantia, secundumipsum est quiditatiue indemonstrabilis.
Articulus 6
PTUndatiss. Doct. in hac 3. dist. p. 1. princ. 1. art. 3. demonstrationes, quibus a postetiori potest indirecte probari Deum esse, reducit ad tria genera; cum enim id, quod importatur per hoc nomen Deusa tripliciter a nobis cogno¬ sci possit, vt docet D. Dion lib. 5. de Diuin. Nom; scilicet per excellentiam, per causalitatem, & per remotionam, seu negationem, vtvid. q. 1. de Scient. Dei art. 13 idcirco secundum quodlibet istorum demonstrationes indirecte fieri possunt, quia fecundum illud fieri possunt demonstrationes, secundum quod potest haberi cognitio Dei naturalis. Iuxta primum genus demonstrationis quatuor species demonstrationum habentur. Nam Deus, quatum ad praesens spectat, excedit Creaturas quadrupliciter; 1. quantum ad Eminentia. potentiae; 2. quantum ad Plenitudine perfectionis; 3. quantum ad Excellentiam bonitatis, 4quantum ad Perfectionem pulchritudinis.
Penes secundum genus sumuntur quatuor aliae species demonstrationis; Deus enim quatuor causat in Vniuerso, scilicet esse, motum, concordiam, & ordinem.
Tertium genus complectitur omnes illas demonstrationes, quae possunt fieri per negationem alicuius imperfectionis repertae in Creatura; quae imperfectio primo Enti, & primae Causae repugnat; & sic per remotionem possunt probari omnia ea; quae probantur per Excellentiam, & Causalitatem, vt patet consideranti.
Primae quatuor demostrationes desumptae secundum excellentiam afferuntur a Magistro Sent. iuxta doctrinam Arist; nam lib. 1. de Caelo, & Mundo t. c. 2. ait: Laudare habemus Deum, unum Creatorem supe reminentem proprietatibus rerum; ex quo habetur demonstratio secundum Eminetiam potentiae, Et 5. Mett. 6. 21. ait: Est dare aliquod perfectum simpliciter, in quo congregantur omnes perfectiones generum; ex quo sumitur demonstratio secundum plenitudinem perfectionis. Et lib. 12. Met t. c. 52. ait: Bonum primum est bonum Ducis, ad quod omne aliud bonum ordinatur, quod idem est, ac habere rationem optimi; ex quo sumitur demonstratio secundum Excellentiam bonitatis, Tandem lib. 12. Me t. 1. c. 39. ait: Deus est viuus, aeternus, nobilis in fine nobilitatis, ex quo sumitur demonstratio secundum Pulchritudinem: siue nobilitatem, quod idem est; nam pulchritudo in spiritualibus idem est, ac nobilitas.
2. Quatuor demonstrationes secundum causalitatem afferuntur a D. Damasc. lib. 1. de Fide cap. 3: & etiam ex Phil. locis infra citandis.
1. Sic efformatur: Omne, quod est creatum, vel est a se, vel ab alio; sed implicat, quod sit. creatum a seipsos patet enim expe rientia, quod nullus potest producere seipsum substantialiter; ergo erit ab alio; sed in causis efficietibus subordinatis non datur processus in infinitum, nec circulatio in eodem genere causae efficientis; ergo deueniedum est ad primam Causam causantem, non causatam, sed haec est Deus; nomine enim Dei intelligitur prima Causa omnia creans, & conseruans; ergo Deus est. Hanc demonstrationem tradit Phil. 2. Met: ubi ait: Quod in Agentibus non est abire in infinitum.
2. Demonstratio, quae sumitur ex motu, sic efformatur. Omne, quod monetur, ab alio moquetur; sicuti omne mouens necessario aliud mouet, quia idem secundum idem nequit esse moquens, & motum: nam prout mouens debet esse. actu secundum illam formam, secundum quam mouet, & per consequens debet illam formam actu habere; & prout motum, seu prout mobile ad aliquam formam, debet esse in potentia passiqua ad recipiendam talem formam, & per conseques debet carere illa forma; patet autem, quod habere actu formam, & actu non habere sunt, contradictoria, quae eidem secundum idem non possunt competere; igitur omne, quod monetur, ab alio monetur; sed in monentibus, & motis nequit dari processus in infinitum; ergo deue niendum est vnum primum Mouens immobile; sed nomine Dei intelligimus vnum primum. Ens omnia mouens immobiliter: ergo Deus est. Hec demonstratio sumitur ex Phil. 8. Phyt. c. 46. vbi probat in motibus deueniendum esse ad vnum primum Mouens immobile,
3. Demonstratio sumitur ex connexione. partium Vniuersi sic. In Vmuerso Sunt plura Elementa, innumera Mixta inter se contraria, & dissidentia, imo se inuicem destruentia, & tamen sunt inter se indissolubiliter connexa, & vnita sed non possunt esse connexa a se ipsis, cum ipsa potius habeant inter se contrarietatem, & potius leparationem: illud enim, quod alteri ex sua natura resistit, & repugnat secundum se, nititur abillo separari, vt patet de aqua, & igne; ergo necesse est, quod detur supremum Agens connectens; ergo Deus est, Haec demonstratio traditur a Phil. lib. 1. Meteor, secudum veterem traslationes t. c. 1. vbi ait: Sic Elemeta disposuit Deus gloriosus. cuius fama est sublimis Hanc rationem docet B. Doct. Aug. lib. 10. Confess & 11. de Trin, scribes: Mudus iste ordinatissima sua mutabilitate, & mobilitate, et visibilium omnium pulcherrima specie. quodammodo tacitus, et factum se esse & non nisi a Deo ineffabiliter pulchro fieri se potuisse proclamat.
4. Tandem demostratio sumitur ex ordine sic. Omnis Natura ordinate agit propter bonum; ergo debet esse ab aliquo dirigente ordinata inillud bonum, ad quod omnia bona ordinantur: aliter si non daretur hoc Supremum Dirigens & Ordinas naturas rerum in bonum, omnia essent a casu, & fortuito, quod tolleret ordinem Vniuersi; sed nomine Dei intelligimus hoc sua premum Dirigens, Ordinans, & Gubernans naturas rerum; ergo Deus est. Sumitur ex Phil. lib. 2. de And. c. 343vbi ait: Omnia appetunt illud optimum, & propter illud agunt, quidquid agunt,
3. Omnes iste rationes fudantur in illo principio, scilicet: In causis per se, et essentialiter subordinatis, non datur processus in infinitum, quod habetur ex Arist. 2. Met: & exprofesso probatur aFundatiss. Doct. in eod. 2. Met. q. 18; quia quod tollit Primum, tollit omnem numerum descen¬ dentem a Primo; nam numerus essentialiter supponit aliquod supra se, quod numerat, aliter eslet numerus nihili; sed id, quod supponit numerus, & numeratur a numero, non potest esse, nisi Vnitas, quae est principium omnium numerorum; quauis enim possit dici, quod numerus quaternarius numeret duplicem numerum binarium, attamen non potest dici, quod numerus binarius numeret alium numerum superiorem; quia non datur numerus superior binario, vt patet; ergo si non daretur Vnitas, quae ita est principium omnium numerorum, vt nihil aliud habeat supra se, numerus binarius non numeraret duplicem vnitatem, & sic non posset dici binarius, sed nihilarius, quia non daretur vnitas, ex cuius reduplicatione sit numerus binarius; & si non daretur numerus binarius, nec daretur quaternarius numerans duplicem binarium, & sic de caeteris, sed causae essentialiter subordinatae se habent sicuti numeri, quorum vnus ponitur ab alatero, & essentialiter alterum supponit; ergo necessario deueniedum est ad vnam primam Causam; a qua descendunt omnes aliae causae; & per consequens non datur processus in infinitum in causis per se subordinatis.
Dices. Non implicat secundum Fundause. Doct. doctrinam lib. de Caelo, & Mun. infinitas generationes fuisse ab aeterno; sed posteriores generationes possent numerari, & tamen non esset deueniendum ad vnam primam generationem, quae esset principium illarum, quia infinitum caret principio, aliter haberet terminum, cumprincipium, & finis sint termini finietes rem; erge in causis subordinatis potest dari processus in infinitum; & per consequens hoc principiumo quod supponitur ab omnibus demonstrationibus superius allatis, falsum est; ac propterea tales demonstrationes nihil concludunt.
Resp. ex eodem ibid; infinitas generationes non esse per se, & essetialiter, sed tatum per accides subordinatas, quatenus vna sequitur ad aliams nam illae causae sunt essetialiter subordinatae, que sunt diuersi ordinis, & ita inter se colligantur in agedo, vt vna moueat alia; & inferior non possit. agere, nisi agat superior, & ab ipsa moueatur, vepatet de Creatura, & Deo; de causa sublunaris & Caelesti; Sut. n. vt Rotae Horologij; & hoc sonat nomen Subordinari, idest poni sub ordine alterius; quae aute Sut in eode ordine, non dicuntur subora dinari; quia vnum non est sub ordine alterius; sed int finiti homines generates v.8. non esset diuersi ordinis, aliter esset diuerse speciei, & diuersi generis, quia, que differunt ordine, differunt genere; nec ita colligatur in agedo, vt vnus non possit ageret alio non agente, aliter mortuo homine priori suecedes non posset agere; ergo non Sunt per se, & es Sentialiter subordinati, sed tatum accidentaliter, quatenus vnus succedit alteri. In causis ergo accidentaliter subordinatis, quia non datur subordinatio per se, ideo non datur numerus per se, qui essetialiter importat diuersitate specifica, omnis enim numerus specie differt ab alio, vt patet, & si non datur numerus per se, nec datur descensus ab Vnitate, quae est principium numerorum; & ideo in ipsis potest non esse principium. At vero in causis per se subordinatis, quia Sunt sicuti numeri, ideo repugnat non dari vnitaten, & primumprincipium, a quo incipiunt, & descendunt; ac percosequens in illis, non in istis potest dari processus in infinitum. Tum quia si in causis per se subordinatis daretur processus infinitus, nullus effectus produceretur in tepore: quia cum, infinitae cause agant, vt motae ab alia superiori per ordinem, ad hoc, vt produceretur effectus, deberet ille motus transire seriem infinitam causarum; sed infinitum est impertransibile; ergo nullus effectus vnquam produceretur. Tum quia quilibet effectus productus esset infinitus simpliciter in omni genere; quia causae infinitae diuersi generis, & speciei, vt sunt causae subordinatae, influerent esse specificum, & genericum. & ideo sicuti essent infinitae causae specifice, & generice diuersae, ita influerent diuersa esse specifica, & generica infinita in omni genere, aliter si non influerent, non agerent, agere enim idem est, ac influere, Hae autem absurditates non sequuntur ex positione causarum infinitarum perpaccidens subordinatarum; quia istae non influumt in effectum, nec agunt; vt sapra dictum est.
4 Praeter istud principium, in quo fundam tur demonstrationes ductae ex causalitate, datur aliud principium, in quo fundantur demonstrationes primi, & secundi generis; scilicet: Ubi est dare magis, & minus, est dare maximum, & perfectum simpliciter, in quo adunantur perfectiones. omnium generum, quod habetur ex Alpharabio; & Arist. Nam vbi est dare magis, & minus, ibi est dare partem, & partem, minus enim deficit abeo; quod est maius; quod autem deficit ab alio nonmhabet omne, illud, quod habet aliud; & quod non habet omne illud, quod habet aliud, testtantum pars illius; vt Elementum terrae; quia nonestomne illud, quod est totus Mundus, sed reideficit aliquod, quod est in Mundo, ideo est tantum, pars Mundi; sed pars dicit correlationem: ad totum, & implicat dari vnum relatiuum smersuo, correlatiuo; ergo vbi datur magis, & minus, ibi est dare totum; sed totum est maximum, inquo conseruantur omnes partes, & nulsa pars ei deficit, & ideo in illo nullus defectus esse potest; & maximum supereminet ad infetius; ergo est dare aliquod, dicens supercellem tiam ad omnia, & remotionem ab omni defectus quem importat pars: & per consequens hoc principium regulat demonstrationes ductas a superexcellentia, & remotione imperfectionum.
Rtesp. quod quanuis omnes demonstrationes sint efficaces, & certae; si enim ab ipsis tolle¬ retur certitudo, tolleretur Essentia demonstrationis, artamen quia potest: dari maior, vel minor certitudo, vt docet Arist. 1. Eth. c. 3: illae enim demonstrationes, quae magis accedunt ad per se nota, sunt magis certae, & efficaces; efficacia nanque sumitur a certitudine; Dicimus, quod illae, quae ducuntur ex causalitate, sunt efficaciores, tum quia principium illud; Non datur processus in infinitum, fundatur in hoc: Omne, quod fit, ab alio fit; quod est magis per se notum, quam aliud principium: Ubi est dare magis, & minus &c. Tum quia si aliae demonstrationes. bene considerentur, reducuntur ad demonstrationes ductas ex causalitate, illud enim, quod dicitur per excellentiam, nequit esse causatum; quia causatum participat esse, & habet partem de esse, & Ideo quod dicitur per excellentiani,, nequit esse causatum. Et quod dicitur per remotionem imperfectionis, non habet imperfectionem causalitatis, receptionis esse, & ideo est incausatum, sed demonitratio, ad quam reducitur alia; est efficacior, & validior illa; ergo demonstrationes 1: & 3. generis sunt minus efficaces.
Resp. esse duas priores: & ex istis prima est efficacior. Ratio primi est; quia duae postremae reducuntur ad duas priores, quod enim est regulatum, & dispositum ab alio, est causatum ab illo; & quod est ordinatum simpliciter ab alio, est quoque causatum ab illo; nam primum Creans est primum Ordinans; & in tantum naturaliter ad illum ordinantur, in quantum ab illo creantur; ordo enim consurgit excausalitate, si sit ordo ad primum Ordinans, aquo omnia dependent nedum in ordinari, sed etiam in esse. Et sic quod est dispositum, & ordinatum ab alio, mouetur ab illo: nam non potest ordinari, & disponi in finem, nisi in finem moueatur. Ratio secundi eadem est; in tantum enim idem non potest monere se ipsum, in quanum nequit se ipsum causare, quia si Creatura posset mouere se ipsam omni motu, posset mouere se ipsam etiam motu substantiali, qui est causatiuus. Si autem monere restringatur ad determinatam speciem motus, vt restringunt Nazari & Zum; quanuis irrationabiliter, quia in nullo genere motus Creatura potest esse primum Moquens simpliciter, licet possit esse primum in vnogenere, vt dicitur de igne, qui est primus in genere calidorum formaliter, attamen motus formalis reducitur in efficientem, quia causa efficiens est causa omnium causarum monens omnes. alias causas; ergo 2. ratio reducitur ad primam.
7 Obiicit Sua in Met. disp. 29. sect. 1. n. 7. ostedendo 2. rationem ducta a motu esse inefficace sic. Non est omnino certum, quod omne motum ab alio moueatur, quia idem suppositum potest mouere se nedum secudum diuersas partes, sed etiam secundum diuersas rationes virtualiter distinctas; & ideo sufficit, quod secudum vnam partem vel realiter, vel virtu aliter distincta sit in actu, & seeundum aliam sit in potetia: nam quodlibet animal secundum formam monet se ipsun: secundum materiam; & voluntas, sicuti omnis appetitus mouet se in finem ita, vt mouens, & mobile sint ide re aliter cum sola distinctione virtuali, quod dicendum est etiam de aqua calida monente se ad pristinam frigiditatem: ergo ratio ducta a motu, vtpote incerta, efficaciter non concludit
Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. insertam dicitur, quod anima mouens corpus, mouendo mouetur; quia dum mouet corpus localiter, etiam ipsa de loco ad locum mouetur; Omne enim Agens: secundum Phil. agendo repatitur, ergo debet abalio moueri; sicuti enim corpus nequit a se ipsomoueri, quia est in potentia passiua ad tale motum, ita anima, quado monetur de loco ad locum, nequit a se ipsa moneri; quia etiam ipsa est in potentia passiua ad tale motum. Hoc autem aliud, a quo monetur anima, nequit esse corpus, quia nequit dari circulatio in causis, vt optime ostendit Fundatiss. Doct. hic; aliter non esset designabilis pars monens, & pars mota; & sic non minus anima moueret corpus, quam corpus anima. Igitur de hoc alio quaerendum est, an ita moneat, vtnon moueatur; vel an ita moneat, vt moneatur abalio? Si primum; ergo necessatio deueniendum est. ad vnum primum Mones immobile, quod est Deus. Si secudum; de illo alio quaerendum est; & sic in infinitu. Praeterea, vt arguit B. Doct. in lib. de Causis proposit. 13 vel illud Monens monet per virtutem acceptam ab alio, vel per virtutem, quam habet a se? Si primum; ergo illud Monens mouetur ab illo, a quo accepit virtutem motiuam; quia ad illam virtutem recipiendam erat in potetia passiqua; & sic de illo, a quo accepit virtutem, quaeredum est in infinitum. Si secundum: habetur inte¬
tum; quia solus Deus habet virtute, & esse a sex ergo optime per tale rationem probatur Deum esse.
Ad id, quod dicitur de voluntate, & appetitu, respi moueri ab objectis iuxta illudeVoluntas. trahitur a rebus; & trahit sua quemque uoluptas; patet autem, quod tractio motus est. Objecta vero mouent invirtute causarum superiorum; & cause superiores virtute primi Agentis. Vel dicitur, quod voluntas, & appetitus immediate monetur. a prima Causa; quia causa subordinata essetialiter mouet mota a prima Causa, cui subordinatur. Vel quod voluntas, & appetitus monent se per virtutem accepta ab alio, sicuti aqua moue, tur ad frigiditate per virtute accepta a generate; & ideo monet se, vt mota. Tande, quia vt probat B. Doct. de Causis, actio, per quam agit Creatura, est actio, per quam agit Deus; ergo ille motus productus a creatura, est in ea productus a Deo.
Dices. Quanuis ex mouentibus, & motis probetur deuemedum esse ad vnum primum Moquens immobile in illo genere, attamen non probatur deueniendum esse ad vnum primum Mones. immobile simpliciter in omni genere; vt quauis ex alterantibus, & alteratis probetur dari vnum primum Alterans, quod est Celum, non tamen probatur Celum esse immobile simpliciter, secus probaretur non esse mobile motu locali, quod est absurdum; sed solus Deus est immobilis simpliciter; ergo non probatur Deum esse.
Resp;quod hoc argumentum sit nedum de his, quae sunt in eode genere, vt de alterantibus, & alteratis, sed etiam de genere ad genus; nam de Caelo, quod est primu alteras, queri potest, ancalteret, vt motum ab alio efficieter, & sic in infinitum.
Resp. B. Doct, quod licet detur in causis: intrinsecis, repugnat tamen in genere causae efficie tis, quae essentialiter debet esse existes, & vltimo terminata, vt agat, quia actiones sunt subsistentium; & ideo repugnat ab alia fieri, quia quod fit, existentiam non habet, vt patet de causis intrinsecis.
S Reliquum est, vt excutiantur Politici. Illa est vera prudentia faciens ad pace, tranquillitatem, & securitatem Regnorum, quae maiori negulatur Sapientia, & consilio; insipientia enimest causa perturbationis, & subuersionis Regnorum; sed Politica docens cultum veri Dei regulatur maiori sapientia, & cosilio, quia imitatur regulas primi Gubernantis, nempe Dei, qui docet cultum Diuinum; ergo Poli tica docens cultum veri Dei magis facit ad pacem, ac securitatem Regnorum.
Cons. Nihil est, quod magis euertat Regna, quam ciuiles discordie; sed diuersitas Religionis Sumas causat discordias ciuiles, vt patet de ftegnis, in quibus sunt variae Sectae; ergo vnitas Religionis facit ad securitatem Regnorum,; sed haec Religio nequit esse falsa, quia vbi non colitur verus Deus, non est vera pax, cum ipse sit, pax; ait. enim: Pax vobis ego sum; ergo Politica docens cultum veri Dei magis facit ad securitatem Regnorum.