Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 5
De locis theologicisSAepe diximus Theologiam nostram essentialiter esse habitum deductiuum: in hoc enim di- stinguitur a Theologia Beata; & patet experientia, non enim vnico intuitu totam Theologiam addiscimus, sed ex cognitione vnius proficiscimur ad cognitionem alterius. Itaque agendum superest, de Locis, ex quibus Theologia suas desumit conclusiones. De his erudite, ac subtiliter agit Melchior Canus Episc. Canarien; & post ipsum Zecchius Brixianus; nos vero breuius discurremus; quia deprincipalioribus ex professo agendum erit in Tract. de Fide; cum de Ecclesia, de Summo Pontifioρ, & de Concilus sermonem instituemus.
Articulus 1
Ocus Theologicus definitur Sedes quaedam, ex qua Theologia suas desumit argumentationes, vt dicitur de Locis Rhetoricae. Locus autem in genere duplex est, vt docet Beatiss. P. lib. 2. de Orde. 5. Duplex est via, quam sequimur, cum rerum obscuritas nos mouet, aut rationem, aut certe auctoritatem; & alijs in locis infra afferendis art. 10, Itaque locus alius est a ratione; alter ab auctoritate. Locus a ratione est ille, ex quo deducitur ratio inferens conclusionem Theologicam. Locus ab auctoritate est ille, quo ex dicto, vel scripto infertur conclusio; & moniplex est. 1. ab auctoritate sacrae Scripturae. 2. ab auctoritate Traditionum Apostolicarum 3. ab auctoritate Consuetudinum perpetuo durantium in Ecclesia Catholica. 4. ab auctoritate Ecclesiae. 5. ab auctoritate Conciliorum. 6. ab auctoritate Summorum Pontificum. 7. ab auctoritate Sanctorum Patrum, & praecipue Beatissimi Patrum Patris Augustini. 8. ab auctoritate Theologorum, & Doctorum Iuris Canonici. 9. ab¬ auctoritate Philosophorum, Hist oricorum natura lium, quibus additur auctoritas Sybillarum, Vatumque Gentilium.
Quia tamen Theologia in hoc distinguitur a scientiis naturalibus, quod in Theologiaplus valet Scripturae Diuinae auctoritas, quam totius humani ingenij perspicacitas, vt docet Beatiss.E Aug. 2. sup. Gen. c. 9. apud Fundatiss. Doct an Hec xam. p. 1. c. 10 in scientijs vero naturalibus ratio praeponderat auctoritati, ideo prius de locis ab auctoritate nobis discurrendum est, inter quaes cum emineat sacra Scriptura, ideo ab ipsa est incipiendum.
Nomine autem sacrae Scripturae intellis gimus omnes Libros, quos scripsere Canonici Scriptores dictante Spiritu Sancto iuxta illud Christi Domini Io: 14. Ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia, Et Apost. 1. Cor. 2. Nos non Spiritum huius Mundi accepimus, sed Spiritumaqui ex Deo est, vt sciamus, quae a Deo donata sumt nobis, quae & loquimur non in doctis humanae Sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus; Et paulo post. Nos autem sensum Christi habemus, Et Matt. 10. Nolite cogitare, quomodo, aut quid lo¬ quamini, dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini, non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Dei hoc sapientissime discurrit Beatiss. Doct. Aug. lib. I1I. de Ciu. Deic. 3& lib. 1. de Doctr. Christ. c. 371. & lib. 2. de bapt. contra Donatist. c. 3; & Epist. 7. ad Marcellin;ac 9. ad Hier; & in Proem. lib. 1. de. Trin. Hos libros enumerat Conc. Trid sess4. in decreto de Canonicis scriptis, & Flor. in Unione Armens & Beatiss. P. 2. de Doctr. Christ. c. 8; & alij apud Zecchium to.1. de Auctoritate Sac. Scrip. c. 3.
Et quidem de illis Scriptoribus, qui Hierosolymis repleti sunt Spiritu Sancto die Pentecostes, non est dubium, habetur enim Act. 21. quod loquebantur varjs linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis, illa autem lingua, quae est lingua omnium linguarum, procul dubio non est lingua hominis, sed lingua Dei, cuius proprium est vno Verbo dicere omnia, ergo Spiritus Sanctus, qui illis assistebat ad loquendum, assistebat etiam ad scribendum, quia scriptio nihil aliud est, quam quaedam muta locutio. Non enim minus ordinabantur verba vocalia ad promulgationem Fidei, quam verba scripta. Tum. quia si coeperunt loqui, cum repleti fuerunt Spiritu Sancto, constat, quod non caeperunt loquilingua hominis; non enim muti nati erant; ergocaeperunt loqui lingua Dei. De aliis autem qui non erant praesentes, habetur Act. 8; quod per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus: & Paulo adhuc caecutienti Act. 9. ait Ananias: Misit me Iesus, qui apparuit tibi in via, qua veniebas, vt videas, & implearis Spiritu Sanctos & Act. 19. habetur, quod Paulus, cum Ephesum venisset, inuenit quosdam Discipulos; & cum imposuisset illis manus, venit Spiritus Sanctus super eos, & loquebantur linguis, & prophetahant; ergo manifeste deducitur illos primos Scriptores, scripsisse Libros Canonicos dictante Spiritu Sancto; quod manifeste scribit. Betrus Epist. 2. c. 1. Spiritu Sancto inspirati locutisunt Sancti Dei homines.
Et hic est communis Ecclesiae sensus: nam Brig.Periarch. lib. 4. ait: Sacra Scriptura, quae ad homnum salutem Diuna largitione concessa est. Chrisost. hom. de Spiritu Sancto t. 3. in fine: ScripturanSpiritu Sancto originem ducit. Hil. in psal. Ea: Non ergo ex nobis est, quam intelligimus, sed exeo, qui, quae innoscibilia erant, fecit intelligi fiaque ab eo speranda est intelligentia, qui & pulsantibus aperit, & quaerentibus de monstrabit, & petentibus non negabit. Ambr. de Cain, & Abel. Calestium scripturarum eloquia diu tenere debemus; ubi vocat: Caelestes scripturas, quia e Caelis aPatre luminum descenderut; & tandem communis Mag. Aug. ser. 38. ad Fratres in Eremo: Haec est illa Sacra Sapientia, quae ex ore Altissimi prodijti & Ep. 9. ad Hier. ait: Nescio, qua dissimulatione. auertisti, vt non intenderes, quae consequantur aduersa, si semel creditum fuerit posse honeste, atque pie accipi Scriptorum Diuinorum librorum in aliqua sui operis parte mentiri.
Varias antiquitus excitarunt controuersias Haeretici circa Libros Canonicos; nam licet, faterentur Libros, qui vere Canonici sunt, dictatos fuisse a Spiritu Sancto, attamen asserebant non constare, quinam sint Canonici? Quapropter Aliqui reiecerunt Euangelia eo, quod Christus Dominus nec scripserit aliquid, nec constat, quod aliquod scribendum praeceperit, vt refert Beatiss. P. Aug. lib. 2. Retract. c.16. Alij reiecerunt. omnes Epistolas D. Pauli, vt refert Euseh. lib. 3. hist. Eccl.6. 27, & Iren. lib. 1. c. 26. Alij omnem Scripturam Veterem, vt narrat idem Beatiss. P. in lib. contra Faust; & Euseb. lib. 5. c. vlt, Alij Baruch; Alij Tobiam, Iudith, Sapietiam, Ecclesiasticum, duosque libros Machabaeorum; & alij Apocalypsim lo, vt narrat Orig. hom. 7. in Ezech; Nagian, in ApologiHieran Ezechae. 13: & in Hierem. c. 23. Alij Epistolam ad Hebraeos; Alij Epist. lacobi, vt refert Canus lib. 2. 6. 9. Caeterum modo findubij isti libri esse debent, definiti enim sunt in Conc. Trid; quod, quia Generale fuit, non est, qua Haeretici subterfugere possint.
Tandem Lutherus in praefat. Articulorum a Leone damnatorum, & Brentius contra Sotum apud Bellarm; quos postea secuti sunt Puritani, dixerunt Legem Dei esse facilem, & ideo non egeres interpretatione, nec Iudice controuersiarum, idest Pontifice; totus enim eorum scopus erat in excutienda Auctoritate Summi Pontificis, vt infrapatebit. Hanc doctrinam hauserant ab Erasmo Roter odamo eorum Magistro loccit. in seq art.
Sed Lutherus pestilentissimum perfidiae monstrum rebellauerat a nostra Religione duodecim annos, antequam rebellaret ab Ecclesia, & ingressus fuerat quandam Saxoniae Congregationem Summo Pontifici immediate subjectam dictam Andreae Prolem; segregauerat enim se a Religione anno 150s: & apostatauit. ab Ecclesia anno 1517, vt in Antiquis Ordinis Annalibus notat Emin. Seripadus, qui vixit propeeadem tepora; vt scribit anno 1505: & P517 his verbis: Martini Lutheri Haeresiarchae omnium, qui fuere, quique futuri sunt, scelestissimi, infandum nomen ex Andreae Prole, siue Alemaniae Congregatione audiri caeptum est, qua in re illa vtimur consolatione, quod ea Congregatio longe, priusquam hoc monstrum pareret, ab unione Ordinis subreptitijs se Bullis segregauerat, exemeratquea ne ea Religio, quam inuictissimus omnium Haereticorum Profligator Augustinus instituerat, Haeresis nota macularetur.
Imo nedum erat extra Religionem Lutherus, sed e contra protulit Religio Antilutberum Ioannem Hoffmeysterum Sueuu, qui scriptis editis in D. Pauli Epistolas, & concionibus in Euangelia totius anni, & de Sacrificio Missae; ac Dialogis vsque adeo praeclare, quod nullus prestiterit, pestifera illius dogmata confutauit, vt Catholi¬ eos confortauerit in Fide, prout habetur in Chron. Ordad annum. 1545. Nec fuit vnus, quanuis Unicus extiterit, Ioannes: nam anno 1524. Lutherum impetist Mag. Ambrosius Getilis Neap. Episcopus Lemocensis Mantuae suffraganeus: Anselmus Vicentinus, & in Capitulo Generali Neapoli coacto anno 1539. promulgata sunt Decreta contra Lutheri Doctrinam, vt vndequaque hic rebellis a Deo, & a Religione mordicus impeteretur. Cunque sub eodem tempore, anno scilicet 1524. Nostra Religio Fidem S. Thomae de Villanqua opera in nonas Indias inuexerit, ob haec maxima in Ecclesiam beneficia, quibus Fidem tueri contra Haereticos, & propagare in Gentiles visa est, plurimis priuilegiis, & gratijs a Sumis Pontificibus Iul. II; Clem. VII, Leon. X3 & Paulo III. fuit condecorata.
Lutherus ergo a Regula, & Doctrina Augustini rebellis, factus Erasmi discipulus solidissima atteritur Augustini doctrina, qui lib. 2. de Doctr. Christ. c. 5; & 6. ait: Obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt, quod totum diuinitus prouisum esse non duhito ad domandum labore superbiam, & intellectum a fastidio reuocandum, cui facile intellecta plerunque vilescunt. Quod didicerat ex. 2. Pet. 3. docente: In quibus sunt quaedam difficilia intellectu:
Haec autem est differentia, vt ait Apost. Rom. 33 inter locutione Dei, & hominum, quod illa est verax, & infallibilis, quia Deus est summa, imo ipsa Veritas, vt habetur Io 14. Ego sum Via, Veritas, & Vita; ista vero est fallibilis, & mendax; Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Unde colligitur Deum non posse. mentiri nec per se, nec per alium; quamobrem 2. Tim. 2. dicitur: Non est Deus quasi homo, vimentiatur. Et ratio est; quia cum mendacium sit peccatum, & Deus nec per se, nec per alium possit esse Auctor peccati, quod destrueret eius summam Bonitatem; quia, qui per alium facit, per seipsum facere censetur, ideo Deus nec per se, nec per alium potest mentiri, aut fallere. Praeterea si Deus per alios posset fallere, & mentiri, cum in sacris literis Deus frequentissime locutus sit, per alios, rarissime vero per se, imo cum totam Scriptura scripserit per alios, nihil enim immediate per seipsum scripsit, firmitas Fidei corrue ret: nam possemus suspicari, an Deus illis in locis, inquibus locutus fuit per alios, mentitus fuerit, & nos fallere intenderite Et sic illis possemus non assentiri; non enim minor est ratiocur Deus possit mentiri, & fallere per alium loquentem, quam per alium scribentem, quia Scriptura est vox in pagina, sicut locutio est voxin ore. Hinc Beatiss. Doct, Aug. lib. 20. de Ciu Dei ci25; quaerens quid Deus, cum sit omnipotens, non possit? Respondet: Menuri non potest. Sed de hoc fusius in Tract. de Fide. His stantibus.
Vuica conclusio. Argumenta ducta ex3. Auctoritate Sacrae Scripturae efficaciter infalli¬ biliter conuincunt. Haec conclusio est de Fide. Eam docet Fundatiss. Doct. in Hexam. loc cit; & de Laud. Diuin. Sap. c. 2: & saepe alibi; Et heatiss. P. Aug. lib. 4. de Trin. c. 6; Contra Scripturam ne moChristianus.
Prob. ratione. Ex simpliciter infallibilibus deducuntur conclusiones efficaciter infallibili. ter conuincentes, sicut ex praemissis probabilibus probabiles, ex falsis falsae, conclusiones enim sequuntur naturam suarum praemissarum, a quibus deriuant suam certitudinem, vel incertitudinem, veritatem, vel falsitatem; sed Scriptura sacra est simpliciter infallibilis, quia est dictata a Spiritu Sancto, qui nullo modo potest fallere, aut mentiri, cum sit ipsa Veritas; sicuti habitus mendacij in eo, quod est mendacium formaliter; non potest veritatem proferre, & tenebra in eo, quod tenebra, illuminare, sicut lux in eo, quod lux, obscurate; sunt enim effectus priuatiue oppositi, vt etiam lippientes videre possunt; ergo argumenta ex ea deducta efficaciter infallibiliter concludunt.
Minor prob. 1. ex Auctoritatibus allatis 2. ratione. Si Scriptura sacra non esset infallibilis simpliciter, vix quidquam certi haberet mus in Fide, & per consequens vix cuiquam teneremur firmiter assentiri, & credere. Ideo Beatiss. P. epist. 9. ad Hier. ait: Si etiam ad Scripturas Sanctas admissa fuerint velut officiosa mendacia; quid in eis remanebit Auctoritatis: Et paulo postNe Sancta Scriptura, quae ad Fidem posteris adita est, admissa Auctoritate mendaciu; tota dubia nutet, & fluctuet, non enim potest, aut oportet literis explicari, quantum, & quam inexplicabilia mala consequantur, si hoc concesserimus; sed hoc cuertit inconcussam Fidei Catholicae firmitate; ergo fatendum est Scripturam Sacram esse infallibilem. Prob. maior. Quotiescunque aliqua Doctrina non est simpliciter infallibilis, sed alis quam inuoluit falsitatem, & nobis non constat de eo, quod est infallibile, & de eo, quod est falsum, tunc licet dubitare de omnibus in illa contentis, nec tenemur cuiquam infallibiliter assentiri, quia quodlibet est dubium, & rei dubiae non tenemur nisi dubie assentiri, sicut cerre certo, infallibili infallibiliter; & opinabili opinabiliter; sed nobis non constat, quod in sacra Scriptura sit aliquod falsum, quia tota proponitur credenda, vt vera iuxta illud Iacob. 2. Quicunque autem totam legem seruauerit, offendat autem in vnos factus est omnium reus; ergo si Scriptura Sacranon esset infallibilis simpliciter, vix quidquam certi haber emus in Fide, & cuiquam vix teneremur assentiri, & credere. Minor constat; quia destruere assensum firmum, est destruere Fidem. Prob. 3. Illa Scriptura est simpliciter vera, & infallibilis; quae in omnibus semper adimpleta est, nec in vllo vnquam defecit a veritate; sed Scriptura Diuina in omnibus adimpleta est; nam Testamentum nouum adimpleuit vetus iuxta illud Christi Domini: Non veni soluere, sed adimplere nec in vllo vnquam defecit a veritate, vt patere. potest per Comentatores illius, qui eam exacto explicarunt, & vt constabit ex responsionibus ad objecta; ergo Scriptura sacra est simpliciter vera, & infallibilis; sed ex Loco vero, & infallibili deducuntur conclusiones verae, & infallibiles; ergo exi Auctoritate sacrae Scripturae Theologia arguit efficaciter infallibiliter; arguere enim infallibiliter est arguere efficaciter, sicuti arguere fallibiliter probabiliter est arguere inefficaciter; quapropter argumentum probabile dicitur inefficax, infallibile autem dicitur efficax.
A Obijcies 1. Quanuis scriptura Diuina sit infallibilis secundum seipsam, attamen nobis non constat de eius infallibilitate, quia nullus potest. certo scire, an sit a Deo reuelata, & an sit eade quam scripserunt Canonici Scriptores; vel an sit variata temporum, & hominum varietate, aut ypographorum inscitia, aut subdolorum fraudulentiaesed ex eo, quod non constat infallibiliter, nequit argui infallibiliter; quanuis illud sit. infallibile secundum seipsum, vt quia aliqua propositio necessaria non constat Idiotae, non potest ex illa arguere infallibiliter; ergo Theologia ex Scriptura sacra non arguit infallibili ter. Probmaior. Si aliquis certo sciret Scripturam Sacram esse a Deo reuelatam, & ei constaret de illius infallibilitate, maxime per Ecclesia, que proponit Scripturam sacram, ve crededam infallibiliter iuxta illudBeatiss. P. Aug. contraEpist. Fundam. "Ego Euangelio non crederem, nist Ecclesiae me commoueret auctoritas", sed nemo votestesse certus, an Ecclesia sit infallibilis in suis propositionibus, nam non constat de infallibilitate Ecclesiae, nisi per Scripturam iuxta illuo Man. 5. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi quast Egmicus, & Publicanus, vnde sicuti non constat deanfallibilitate Scripturae, ita non constat de infallibilitate Ecclesiae.
cons. 1. Scriptura Sacra fuit prius scriptaHebraico idiomate, sed non constat, an bene. transsata sit ad idioma latinum; quapropter S. Damasus Papa coegit D. Hieronymum, vt nonum festamentum de Latino verteret in Graecun. quodnon fecisset, nisi dubitasset in Latino idiomageesse aliquos errores; ergo salte Scriptura SactaLatino idiomate conscripta non est sim pliciter infallibilis.
Cons. 2. Quanis Scriptores Canonici multascripserint Spiritu Sancto reuelante, attamen multa humane scripsere, vt Lucas est mecum sodusmfalutat vos Lucas medicus: Trophimum relique infirmum; ad quae, quia sunt naturalia, non erat necessaria reuelatio supernaturalis, sed ea, quae sunt humanitus scripta, non habent infallibilitatem Diuinam; ergo Scriptura Sacra non est infallibilis simpliciter.
Resp. ad arg. neg. maiorem. Ad prob. dicit tur, quod infallibilitas Ecclesiae probatur a prio¬ ui per infallibilitatem sacrae Scripturae, & infal libilitas sacrae Scripturae a posteriori per infal libilitatem Ecclesiae; neque committitur citculus vitiosus: nam recte probatur effectus per causam, & causa per effectum; & quanuis infallibilitas Ecclesiae oriatur, & probetur per infallibilitatem sacrae Scripturae secundum rem, attamen nobis non constat tantum de infallibilitate Ecclesiae per sacram Scripturam, sed etiam ex continua Traditione, & ex innumeris signis ac miraculis nobis testificantibus euidenter infallibilitatem, & veritatem Ecclesiae Catholicae; haec autem signa duodecim principalia sunt: Primum est mors Martyrum, qui contra ius Naturae dictantis saluandam esse vitam, mortes immaniores, & atrociores adeo hilariter subiere. gaudentes de quolibet supplicio, vt de suauiori delicio. Secundum est Sanctitas, & puritas Ecclesiae docentis mores tam puros, & honestos Tertium est ruditas Apostolorum, qui adeo miris doctrinis Ecclesiam in toto Orbe plantarunt: Quartum est impletio Prophetiarum, quae de Ecclesia in Lege veteri praenunciatae sunt. Quintum est dispersio Populi Hebraici, qui Ecclesiam negauit. Sextum est destructio Idolatriae, quae Ecclesiae opponebatur. Septimum sunt miracula. edita a Christo Domino, ab Apostolis, & a Sanctis in Ecclesia genitis, & enutritis. Octauum est conuersio tot Principum, tot Philosophorum, ac Sapientum ab ignaris Piscatoribus connictorum. Nonum est perfectio doctrinae Christianae, quam tradit Ecclesia, eneruantis vitia, & roborantis virtutes. Decimum est concordia Scripturarum, & Scriptorum Canonicorum. Undecimum est stabilitas ipsius Ecclesiae. VItimum est infaelix perditioeorum, qui Ecclesiam persecuti sunt. Ex quibus cuidenter colligitur veracitas, & infallibilitas Ecclesiae
Ad 1. conf. dicitur versionem sacrae Scripturae nobis constare ex infallibilitate Ecclesiae definientis illam esse infallibiliter credendam vt patet ex Conc. Trid. ubi sup.
Ad 2. patet responsio ex dictis q. 1. art. 7:. nam sicuti propositiones naturales ex eo, quod vniantur propositionibus reuelatis, elcuantur ad infallibilitatem supernaturalem, ita ex continuatione verborum humanorum ad verba Diquina eleuatur ad reuelationem supernaturalem. Unde Spiritus Sanctus non interpolate, sed continuo dictabat; Hinc D. Hier: ait; in sacris literis singulos apices, & singula puncta esse plena mysterys; quod concordat Euangelio; Iota vnum, aut unus apex non praeteribit a lege; quod non esset. verum, si ibi esset al iquod verbum naturale, quod mysterium sine dubio non esset.
S Obiicies 2. Sacra Scriptura continet multa, quae sunt incerta, & occulta iuxta illud Psala 50. Incerta, & occulta Sapientiae tuae manifestasti mihi: & plura falsa, vt Ion. 3. Adhuc quadraginta dies, & Nimues subuertetur: non enim Nini¬ ques subuersa est. Et plura contradictoria, vt Io. 17. dicitur Christus non rogasse pro omnibus; Non pro Mundo rogos & 2. Cor. 15. dicitur rogasse pro omnibus. Item Io7. dixit, se nolle ascendere ad diem festum, & tamen ascendit. Tandem continet plura obsurda; nam Oseae 1. praecipitur, vt fornicetur; Et Ezech. 4. vt dormiat quadraginta diebus super dextrum latus; & comedat panem coctum sub stercoribus hominum, et boum; sed ex praemissis incertis, occultis, falsis, contradictorijs, & absurdis non eruuntur nisi conclusiones incertae, occultae, falsae, contradictoriae, & absurdae; ergo Theologia non arguit efficaciter infallibiliter ex sacra Scriptura
Resp. ad 1; Scripturam continere plura mysteria, quae sunt incerta, & occulta respe ctu luminis, & rationis naturalis, quae nequit illa naturaliter pertingere, esse tamen certissima in lumine Fidei. Praeterea illa particula Et sum itur, prout est idem, ac scilicet, & facit sensum i ncerta, idest occulta; quamdiu enim aliquod occultum est, incertum est, non quidem in sesed respectu nostri. Ad 2. dicitur quod illa Sententia fuit cominatoria, non executiua. Vel cum Beatiss. Doct. dicimus Niniuem fuisse subuersam moraliter, non physice, quia fuit de structa inmalo, aedificata in bono. Ad 3. dicitur, quod Christus non rogauit pro omnibus efficaciter, rogauit, tamen pro omnibus inefficaciter; & cum dixit se nolle ascendere, intelligedus est nolle ascenderes cum illis manifeste, sed sine illis occulte; vel quod pro tunc temporis nolebat ascendere, sed pro alio tempore. Ad alia dicitur non esse intelligenda literaliter, sed spiritaliter; scribit enim Apostolus: Litera occidit, Spiritus autem viuificat, Illud igitur Oseae significabat peccatum. vniuersae terrae, quo etiam iusti defecturi erant a Domino. Dormitio Ezechielis significabat captiquitatem Populi Hebraici figurati in dextra, a qua captiuitate erat summe affligendus, dormitio enim tam diuturna grauissunum causat laborem. Comedere panem coctum sub stercore, significabat Caritatem, & inopiam nedum fructuum; sed etiam lignorum, quae sunt necessaria ad coquendum panem. Idem dicitur ad illud de Iacob, qui vestibus Esau, & pilis illusit Patrem; & de Abrahamo, qui illusit seruos pergens ad immolandum Filium, cum illis dixit: Expectate hic dum Ego, & Isaac redeamus, lacobi enim factum ordinatum erat pure ad fignificandum, quiaDeus vtitur nedum verbis, sed etiam factis; Abraham vero prophetauit, nec habebat animum fallendi, sed sperabat, vt ait Apostolus, quod Deus debuisset suscitare Puerum.
Articulus 2
PPLurimos Haereticos antiquitus negasse Traditiones Apostolicas, inter quos Arriani fuere, (ut refert Beatiss. P. Aug. contra Ma¬ ximin; & Epiphan. Haeres. 733 qui in Synodo Seleuciana protestati sunt nihil omnino se recepturos praeter Diuinas Scripturas, quos secuti sunt Eunomius, Nestorius, Eutychius, Dioscorus, & omnes Iconoloclastae damnati in 7. Syn. actione 1; & 7 narrat Canus lib. 3. de loc. Theolog. c. 1. Quibus recenter additi sunt infoelices Lutherani, & Puritani, qui hoc nomen sortiti sunt eo, quia purae Scripturae adhaerendum esse arbitrentur. quibuscunque alijs omissis, & contemptis;: & Erasmus in Epist. nuncupatoria operum Hilarij ait: nihil ultra Theologiae esse, quam sacris libris proditum est, de finire, caetera omnia esse problemata reijcienda in illud tempus, cum sublato speculo videbimus Deum de facie; pro quorum refutatione.
Traditiones Apostolicae nihil aliud sunt, qua quaedam sententiae Apostolorum a Christo Domino Apostolis communicatae pertinentes ad Fidem, & ad mores, & ab Apostolis non scriptis, sed oretenus reuelatae, ac continaa successione in Ecclesia Catholica conseruatae. Dari has Traditiones in Ecclesia Dei adeo manifestum est, vt nihil clarius existat, habetur enim Epist. ad Tessal. 2. Itaque state Fratres, & tenete Traditiones, quas didicistis siue per sermonem (idest oretenus) siue per Epie stolam nostram; & 1. Cor. 11; Ego enim accepia Domino, quod et tradidi vobis, quapropter 7. Syndamnauit Iconoloclastas negantes adorationes Imaginum ob solam Traditionem Ecclesiae; & actione 7. statuit: Si quis omnem Traditionem Ecclesiasticam siue scriptam, siue non scriptam irritam facit, anathema sit. Et Syn. 8. Can. 1. contra Photij schisma: Tenere Traditiones, quas accepimus fiue per sermonem, siue per epistolam Sanctus rum, qui antea fuerunt, Paulus admonet; Apost enim nedum vbi supra, sed etiam 2. Cor. 3. ait Epistola estis Christi administrata nobis, & sepa ta non attramento, sed spiritu dei viui, non intasus lis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus& a ad Tim. o; Depositum custodi deuitans prophanas vocum nountates, & Conc. Constant. contra Mu cleffistas, & Lutheranos ait: Quascunque an quiores pestes non minus exhorruit Ecclesia ineia quod haiusmodi Traditiones inficiati sunt, quam in eo, quod Scripta Dogmata reiecerunt; & tandem Conc. Trid. Sess. 4. Traditiones ipsas tum adfilidem, tum ad mores pertinentes tanquam vel or& tenus a Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas; & continua successione in Ecclesia Catholica conseruas. tas pari pietatis affectu, ac reuerentia cum Libria sacris suscipit, ac veneratur; & paulo post: Si quis autem Traditiones praedictas sciens, & prudens contempserit, anaibema sit; & S. Stephanus Papastatuit contra S. Cyprianum Haereticus reduces ad Fidem non esse baptizandos ob solam Traditionem, quod maxime inculcat Beatiss. Doct. Aug. lib. 5. de Baptism. c. 23: & Tertullan lib. de Corona Militis c. 33 & 4. vbi ait: Traditionibus inesse Auctoritatem Apostoli; S. Iren. de Spirit. Sanct; S. Basit. Magn. aduersus Luciferianos: S: Hier in Prol. super Psal; S. Hilarius Pictauien; S. Nicephorus Patriarcha Constantinopol. apud nostrum eruditissimum Magistrum Lupum. super Canones 8. Syn. Can. 1. Ex quibus textibus, & Testimonijs tante auctoritatis deducitur non nisi perfricta fronte, clausis oculis, ac improbaaudacia negari ab Haereticis Apostolicas Traditiones.
prob, autem ratione 1. In Lege Veteri fuerunt Traditiones a Deo reuelatae Patriarchis, & prophetis, vt patet de Moyse, qui praeter Lege scriptam accepit a Deo plura mysteria pertinentia ad Legem; nam Deut. 32. habet Moyses: Interroga Patres tuos, & docebunt te; maiores tuos; & annunciabunt tibi; & ps. 43. Deus auribus nostris audiuimus, Patres nostri annunciauerumt nobis; & lib. 4. Esdr. c. 14. Enarraui Moysi mirabilia: multa, & praecepi ei dicens, haec in palam facies verba, & haec abscondes; & tandem Anatos lius apud Euseb. lib. 7. hist. Eccles. c. 28. refert se ptuaginta Interpretes Prolomaeo Regi multa ex Moysis Traditionibus respondisse; ergo & inLege nona debuerunt esse Traditiones: nam in tantum fuerunt in veteri Lege, in quantum altiora Mysteria debebant esse secretiora ob venerationem Legis, quae continet tam alta mysteria; sed in noua Lege sunt mysteria sanctiora: ergo debuerunt esse Traditiones.
Secundo Fides Catholica non fuit prius scripta, & postea promulgata; sed e contra fuit prius promulgata, & postea successu temporis scripta; ergo prius fuit oretenus a Spiritu Sacto renelata, sed reuelatio oretenus facta est Traditio; ergo fuerunt Traditiones. Maior patet; Nam Apostoli statim post acceptum Spiritum Sactum caeperunt ubique Fidem praedicare Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis.
Tertio. Non omnia, quae pertinent ad Fidem sunt scripta; quod aperte testatur Io vit. Nonomnia, quae fecit Iesus Scripta sunt in libro hocateleuatio oculorum ad Patrem, antequam cosecraret panem, non enim reperitur in Scriptura; & ideo fatendum est illam reuelasse D. Pehovt docet Fundatis. Doct. Aeg. in Cap. Firmites degumma Trin; Perpetua Virginitas Mariae; desgensus Christi ad inferos, & cetera huiusmodi ergo ista fuerunt per solam Traditionem. Praetetea adoratio imaginum, & reliquiarum, non rebaqugatio apostatarum redeuntium ad Fidem; & plura alia pertinentia ad materiam, & formam. Saeramentorum, quae non habentur in Scripturis Diuinis; ergo Traditiones Apostolice negari non possunt nisi a perfidis, & irrationabilibus Haerecis. His statutis
X Vnica conclusio Theologia arguit exTraditionibus Apostolicis infallibiliter. Proba Traditiones Apostolicae sunt reuclatae a Spiritu Sancto non minus, ac Scriptura; vt patet ex illo Apostoli: Sius per sermonem, siue per Epistolam & ex illo. Ego enim accepi a Domino, quod & tradidi vobii; ac ex alijs auctoritatibus supra allatis; sed ex eo, quod Scriptura sit reuelata a Spiritu Sancto, qui non potest fallere, aut falli, vt ostendimus in super, artie; Theologia ex illa arguit infallibiliter: ergo eodom modo arguit ex Traditionibus Apostolicis.
Cons. Motiuum definitionis de Fide est simpliciter infallibile, non enim motiuum fallibile potest esse causa propositionis infallibilis: sed Traditiones Apostolicae fuerunt motiuum definitionis de Fide, vt patet ex Concilijs supra allegatis; ergo sunt simpliciter infallibiles; sed exinfallibili arguitur infallibiter; ergo Theologia ex Traditionibus Apostolicis arguit infallibiliter:
Prob. tandem omnibus illis rationibus, quibus probata est conclusio praecedentis Arti culi; eadem enim est auctoritas Traditionum, ac sacrae Scripturae, quia Scriptura est Traditio Scripta, & Traditio est Scriptura oretenus habita¬
3. Obiijcies 1. illud Marci 7. Irritum facitis praeceptum Dei, vt Traditiones vestras seruetis; EtEpist. ad Colos. 2. Videte, ne quis vos seducat per Philosophiam, & inanem fallaciam secudum Traditiones hominum: ergo ex Traditionibus non arguitur infallibiliter
Resps hos textus loqui de Traditionibus. humanis, non de Apostolicis, quae non sunt abhomine, qui potest fallere, sed a Deo, qui nequit falli, aut fallere.
4. Obiicies 2. Sacra Scriptura continet omnem veritatem pertinentem ad Fidem: nam de Spiritu Sancto, qui eam dictauit, dixit Christus Dominus: Ille suggeret vobis omnia; aliter Scriptura esset imperfecta; sed Traditiones non sunt, in Scriptura, secus non essent Traditiones; ergo non pertinent ad Fidem, & ex illis nequit arguit infallibiliter.
Ad hoc arg. responsum fuit q. 1. art. 2. ad 2. n. 18. Dist. igitur maior. Scriptura continet omne veritatem vel formaliter explicite, vel implicite virtualiter, conc; formaliter tantum, neg; sunt, enim quaedam mysteria, quae non debebant scribi, sed tradi ob venerationem Fidei tam sublimis, & excelse. Suggestio aute Spiritus Sacti fuit. prius ore, & corde, quam scriptis; & dicitur omnia suggessisse Apostolis vel ore, vel scriptis; nec
propter hoc dicitur imperfecta Scriptura, quia continet sensus reconditos, qui habentur solum ex Traditione, sed potius mysteriis plena
Articulus 3
Osdem Aduersarios habet hic Art; quos habet superior, ideo ijsdem fere rati onibus probatur; pro maiori tamen claritate
I. Quid nomine Consuetudinis intelligatur: explicandum erit in 2. Lib. Sent. Tract. de Legibus, modo leuiter est innuendum. Porro Canus lib. 3. c. 6. confundit Consuetudinem cum Traditione referens verba Tertulliani lib. de Corona Milit; sed parum apta, & rationabilis haec confusio videtur, cum potius ex verbis eiusdem Tertulliani colligatur Consuetudinem a Traditione differre tanquam effectus a sua causa; ait enim: Antiquas obseruntiones Eccesiae, si nulla Scriptura determinauit, certe Cosuetudo corroborauit, quae sine dubio de Traditione manauit; & paulo post: Consuetude idonea est testis Traditionis veteris, quamobrem si Consuetudo manauit ex Traditione (loquendo de Consuetudine Ecclesiae; de qua solum est sermoin praesenti) & si testis est Traditionis, manifeste apparet non debere confundi cum Traditione. lgitur Consuetudo, vt sic, apud Gratianum dist. 1.c. Cosuetudo sic definitur: Cosuetudo est quoddam Iumoribus institutum, quod pro Lege suscipitur, cum deficit lex. Ex hoc intelligi potest, quid nomine Consuetudinis Ecclesiae sit accipiendum; est enim quoddam Iussum Diuinum, non quidem scriptu; aliter non esset Consuetudo, sed Lex, moribus Ecclesiae continuo institutum, quod tanquam Lex Diuina recipitur, & obseruatur; & si nulla Traditionis illius notitia habeatur, certo tamen tenendum est ex Traditione emanasse propter continuam durationem in Ecclesia retrogrediendo, Vsque ad illius principia. Et ratio huius est; nam Apostoli plantauerunt. Ecclesiam nedum verbis predicando, & docendo Fidei Diuinae Praecepta:s sed etiam factis, & moribus sanctis illam regulando, vt semper salua consisteret; Lex enim, vtait Apostolus, sine operibus mortua est; sed verba siue scripta, siue per Traditiones ad nos transmissa acceperunt a Spiritu Sancto; ergo & mores ab illis deriuantes, sed ex moribus Ecclesiae continuatis consurgit Cosuetudo, quae non habetur perScriptura; ergo habetur solum per Traditionem; a qua manauit, & orta est; & per consequens a posteriori euideter colligitur Cosuetudines Ecclesiae deriuasse ex Traditionibus Apostolicis, cum quibus continua suecessione connectuntur.
Conf. haec ratio. Ecclesia instruenda erat non minus praeceptis, quam factis Diuinis, facta enim maiorem vim ad monendum habent, quam verba iuxta illud Christi Domini: Docete prius exemplo; quod fert etiam illud Adagium communiter receptum: Plus mouent exempla, quam verba, sed Apostoli receperunt verba a Spiritu Sancto, quae docuerunt Ecclesiam; ergo a fortiori receperunt facta, & mores; ex quibus consurrexit Consuetudo, & quibus illam instruxerunt. Hanc quaestionem ortam esse sub Stephano Papa. tradit Baronanno 217. n. 132, & 33 & annp258. Sed verius est ipsam tunc temporis magis efferbuisse: nam occasione trium Conciliorum Prouincialium Aphricanorum aD. Cypriano, coactorum in causa de rebaptizandis S. Papa ob Consuetudinem Ecclesiae deriuatam ab Apostolis, ea Concilia reprobauit; multo tamen antea exorta erat haec discordia: nam sub Zephyrino auno 217. Tertull. hanc mouit in alio Conc. Aphricano pariter reprobato. Tandem acrius innaluit inter Donatistas, contra quos scripsit Beatiss. P. Aug. Libros de Bapt; & contra Petil; quibus oppositam sententiam prorsus extinxit. Hoc not.
Vnica conclusio. Ex Consuetudinibus Ecclesiae Theologia arguit infallibiliter. Prob. Ex infallibili arguitur infallibiliter; sed Consuetudines Ecclesiae sunt infallibiles; ergo ex illis Theologia arguit infallibiliter. Prob. minor. 1. Eg Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Bapt. c. 23. vbi ait: Apostoli nihil de Baptismo Haereticorum praeceperunt sed Consuetudo illa, quae opponebatur Cypriano, abeorum Traditione exordium sumpsisse credenda est; sicut sunt multa, quae uniuersa tenet Ecclesia; & ob hoc ab Apostolis praecepta bene creduntur; quanquam scripta non reperiantur. Ex quibus sic. Illud, quod ex Traditione Apostolorum emanasse creditur, est simpliciter infallibile; sed cre dendum est Consuetudines Ecclesiae uniuersalis (non enim hic loqui mur de Consuetudinibus huius, vel illius Ecclesiae particularis) deriuasse ab Apostolis; ergo sunt infallibiles simplicitera 2. Beatiss. P. in Epist. ad Casulan; & in alia ad Ianuar, ait: Insolentissimae insaniae est disputarea an eiusmodi Consuetudines seruandae sint, nec mienus esse eos coercendos, qui has contempserint, quam uis humanae aliquae illarum sint, quam si Diuma; leges praeuaricarentur. Ex quo sic Eodem modo corripiendi sunt, qui contemnunt Consuetus dines Ecclesiae; ac qui contemnunt sacram Scripa turam, in qua Diuima Lex continetur: ergo ean dem infallibilitatem habent Consuetudines, acsas era Scriptura, aliter non esset eadem ratio contemnentis vtranque.
3Prob. 2. eadem minor. Ex dist. 11. c. Eccles siasticarum. Qualis rerum facies erit; qualis prae sertim erga Deum pietas, cultus, caeremoniae, non in Ecclesia dico, cuius & mysteria, & Sacramenta maxima ex parte Traditione constant, sed in una; quaque Republica, vel mediocriter instituta, si mores illi, qui a principio statuim cum Republica adolea querunt, contemnantur, labefactentur, euertanture Ex quibus sic. Consuetudines continuae ortae Sunt ex moribus, qui statim cum Republica adoleuerunt, sed negare primos mores Ecclesiae est negare Auctoritatem Apostolorum, qui tales mores instituerunt; ergo negare Consuetudines Ecclesiae est negare Auctoritatem Apostolicam, & per consequens Spiritum Sanctum, & Christum, a quibus illam acceperunt Apostoli, sed Aucto¬ ritas Apostolica est infallibilis; ergo & Auctoritas Consuetudinum Ecclesiae.
praeterea prob. Consuetudo est altera lex, vtcommuniter dicitur; ergo Consuetudo Ecclesiae est lex Ecclesiae; sed lex Ecclesiae est infallibilis; quia lex Ecclesiae est Scriptura Diuina; ergo & Consuetudo Ecclesiae est infallibilis aeque, ac Scriptura Dinina; & per consequens ex ea infallibiliter arguitur.
A Tandem. Consuetudo Ecclesiae est Traditio Ecclesiae; Ecclesia enim tradit continuo suis successoribus suas Cofuetudines, sed Traditiones Ecclesiae sunt infallibiles, quia acceptae Sut ab Apostolis; tum quia ipsa Ecclesia est infallibilis, vepostendemus in seq. art; Tum quia 7. Syn. Gen. definiuit contra Iconomachos adorationem Imaginum ob solam Consuetudinem Ecclesiae: namact. 7. ait Fatemur nos Ecclesiasticas Traditiones siue scripto, siue Consuetudine valentes retinere velle, quarum de numero est Pmaginum effiguratio; ergo Consuetudines Ecclesiae habent Auctoritatem infallibilem.
Articulus 4
Mmaculatam Agni Diuini Sponsam a Deo paratam, & Caelestium Donorum ornatam monilibus Haeretica Draconis Tartarei: Cohors maculare ausa est; quippequi semperfuit solemne Vipereis hisce Geniminibus, quo- tiescunque Sanctae Matris Ecclesiae premuntur fluctoritate, ne fateantur veritatem, negatione. sevexpedire. Montanus apud Apollinarim, & Eissebium docuit, nihil reuerentiae deferendum esse Ecclesiae; Nestorius Ecclesiam errare, quia sequitur Doctores ignaros, & erroneos; puta Augustinum, Hieronymum, Ambrosium, HilariumChrisostomum, Basilium, & alios huiusmodi, quos ignaros vocat praeclara vnius Sapientis Nestomintelligentia; quibus additur Vuiclesf, & Luslerus cum suis dicentes ipsam errasse tribuendo Hieis Eucharistiam sub una tantum specie contra Christi Domini Legem.
Non est modo nostrum institutum agere diserta tractatione de Ecclesia; de ea enim agemus in 2, sent. in Tract. de Fide; quapropter hic solum inquirimus de illius infallibilitate in rebus Fidei iudicandis, vt ostendamus conclusiones ab Ecclesiae Auctoritate deductas infallibiliter concludere.
Nec loquimur hic de illa Triumphantium Militum, sed de hac Pugnantium Ecclesia; cuius nomine quid intelligatur, breuiter est inquirendum. P. Aliqui Ecclesiae nomine totam Collectionem Christianorum a Christo Domino usque ad finem Mundi intelligunt, vt Io: Driedo lib. 1. de Ecclesiasticis Scripturis c. 1, & ThoVualden. lib. 2. c. 19, & 20. Alij intelligunt Collectionem Fidelium, qui fuerunt tempore Apostolorum simul cum ipsis Apostolis, vit Dur. in 3. sent. dist. 24. quaest. 1; & verson de Vita Spirit. lect. 2. Corol. 7. Alij intelligunt Congregationem Iustorum tantum, vt Cathari, & Donatistae apud Canum lib. 4. c. 3. Alij Congregationem solorum Praedestinatorum, at Vuiclesf, & lo Hus; quibus ex parte adhaerent Lutherant.
Caeterum Ecclesia idem est, ac Concio, seu vocatio; vnde Ecclesiastes dicitur Concionator; & quanuis Concio generaliter vsurpata sit vocatio. piorum, & impiorum, siue Fidelium, & Infidelium, concire enim idem sonat, ac conuocare; attamen. in Scripturis vsurpatur tantum pro Collectione. Fidelium, qui vocantur ad audiendam Christi Fidem; unde ab Ecclesia excluduntur Haeretici, & alij, quicunque Fidem Christi non habent. Non tamen excluduntur Peccatores, nam Io: 1. c. 1. de Fidelibus, qui erant membra Ecclesiae; ait: Si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est; & Christus Dominus Matt. 6. suos Apostolos, quos constat fuisse membra Ecclesiae (ait enim Paulad Ephes5. Membra sumus corporis eius) docuit in oratione Dominica: Dimitte nobis debita nostra; & idem Apost. ad Hebr. 5. ait de Pontifice, qui est Caput Ecclesiae: Omnis autem Pontifex ex hominibus. assumptus pro hominibus constituitur in js, quae sunt ad Deum, vt offerat Dona, & Sacrificia propeccatis, qui condolere possit ijs, qui ignorant, & errant; quoniam & ipse circumdatus est infirmitate; & propterea debet, quemadmodum pro Populo, ita & pro semetipso offerre pro peccatis; ergo nomine Ecclesiae non intelligitur sola Collectio Iustorum, sed Iustorum, & peccatorum Fidelium; aliter nulla esset in Terris Ecclesia, quod est aperte contra Diuinas Scripturas; tum quia Ioin Apoc. redarguit tanquam peccatores multos Episcopos, quos tamen vocat Angelos Ecclesiae; tum quia Matt. 25. Ecclesia, quae regnum Caelorum dicitur, vt exponit D. Greg; constat ex Virinibus prudentibus, & fatuis figurantibus Fideles Praedestinatos, & Reprobos; & Matth. 13. comparatur Agro, in quo seminatum est bonum semen; & inimicus homo superseminauit zizania; nec tamen ea voluit eradicare, sed siuit crescere usque ad messem, & in tempore messis separauit zizama, idest reprobos ad comburendum, & triticum idest Praedestinatos in horreum, idest Gloriam; ergo nomine Ecclesiae intelligitur Congregatio hominum habentium Fidem Christi siue sint. iusti, siue peccatores, siue electi, siue reprobi.
Aduertendum tamen; quod etsi omnes Fideles sint membra Ecclesiae, attamen hic nomine Ecclesiae intelligimus tantum eos, in quibus residet potissimum, & principaliter Potestas, & Auctoritas Ecclesiae, qui sunt Episcopi, Doctores, & quicunque Praelati; sicuti nomine Ciuitaus id maxime intelligitur, vt ait Arist. 9. Eth. c. 9; quod in ea est principale; & habetur expresse 3. Reg: Si vbi de Principibus Tribuum, & Ducibus Familiarum congregatis in Hierusalem dicitur: Conuertitque Rex faciem suam, & benedixit omni Ecclesiae Israelomnis enim Ecclesia Israel stabat.
Igitur nomine Ecclesiae hic intelligitur Collectio omnium Doctorum, Episcoporum, & Praefectorum sub vno Capite, qui est Summus Potifex verus Christi Vicarius, & legitimus Petri successor, pro quocunque tempore existentium usque in finem Mundi. Sic eam intelligit Beatiss. Doct. Aug. de unico haptismo contra Petil. in fine c. 14. Ecclesia Christi non sine ullis hominibus malis, tanquam in horreo iam recondita; sed adhuc commixta palea, tanquam in Area constituta.
Dices. Sede vacante adhuc remanet Ecclesia, & tamen non est Pontifex; ergo nomine. Ecclesie nequit intelligi Collectio Fidelium sub vno Pontifice.
Resp. Fundatiss. Doct. Aeg. in Opusc. de Renunc. Papae c. 24. col. 33 & c. 10. p. 5. col. 4; quod vacante Sede residet Potestas Papalis in CollegioCardinalium electorum, ne hoc Corpus Mysticum sine Capite defectuosum remaneret. His suppositis.
3 Vnica conclusio. Ex Auctoritate Ecclesiae pro quocunque tempore existentis arguit, Theologia infallibiliter. Fundamentum est, Auctoritas Ecclesiae pro quocunque tempore existentis e st infallibilis simpliciter; ergo Theologia ex illa arguit infallibiliter simpliciter. Prob. antecedens 1: nam Oseae 2. habetur: Sponsabo te. mihi in sempiternum; & sponsabo te mihi in iustitia, & in iudicio, & in misericordia, & in miserationibus; & sponsabo te mihi in Fide. Quibus prophetabat Coniugium spirituale Ecclesiae cum Christo; ex quo sic. Si Ecclesia posset errare iniudicio Fidei, Coniugium Christi posset dissoluinam pro illo tempore amitteret Fidem, Iustitiam; & Iudicium rectum, quibus Ecclesia ei desponsatur; sed pro nullo tempore potest dissolui hoc Coniugium, aliter non esset in sempiternum: ergo pro nullo tempore Ecclesia potest errare inaudicio Fidei, & per consequens eius Auctoritas est simpliciter infallibilis.
A Praeterea Matt. ult. Christus Dominus, antequam ascenderet in Caelum loquens Apostolis, quos constituerat Principes Ecclesiae, ait: Data est mihi omnis potestas in Caelo; & in terra; Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti, docentes eos seruare omnia, quaecunque mandaui vobis; & ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quibus sic. Christus promisit se astiturum vsque in finem Mundi Apostolis docentibus Fidem a se illis traditam, sed hoc non potest intelligi de solis Apostolis tantum, quia Apostoli non sunt vsque in finem Mundi, aliter assisteret ijs, qui non sunt; ergo necessario debet intelligi de Successoribus Apostolorum componentium Ecclesiam praesentem vsque infinem Mundi, sed assistentia Christi Domini reddidit Ecclesiam tempore Apostolorum in rebus Fidei simpliciter infallibilem, aliter ex illis, & exeorum Scripturis nihil certi haberemus, vt superius habitum est; ergo eadem assistentia, quae erit pro omni tempore in finem Mundi, reddet eorum successores in rebus Fidei simpliciter infallibiles. Hoc confirmat illud Io: 14. Ego rogabo Patrem, & alium Paraclytum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis.
S Item Matt. 7. Christus Dominus constitues Petrum Caput Ecclesiae ait: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferi non praeualebunt aduersus eam. Ex quibus sic. Si Ecclesia posset errare, portae inferi possent praeualere aduersus eam; praeualere enim aduersus Ecclesiam nihil aliud est, quam ipsam inducere in errore Infidelitatis, per quam solum potest auerti a Christo Domino; sed portae inferi nequeunt praeualere aduersus eam; ergo Ecclesia. nequit erra re.
6 Praeterea Ephes. 5. ait Apostolus: Christus. dilexit Ecclesiam, & se ipsum tradidit pro ea; vt illam sanctificaret mundans lauacro aquae inverbo vitae, vt exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed vt sit Sancta, & immaculata. Ex quo sic valide impetuntur Haeretici. Si pro aliquo tempore Ecclesia posset errare, posset esse immunda, non Sancta, maculata, & rugosa; Infidelitas enim est maxima immunditia, & turpissima macula pugnans cum sanctitate; sed Ecclesia nequit esse immunda, maculata, rugosa, & non sancta, aliter non diligeretur a Christo, nec sanctificaretur &c: ergo nequit errate, & per consequens eius Auctoritas est simpliciter infallibilis
V. Tandem Christus Dominus Matt. 18. ait: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, & Publicanus, ex quo sic. Ethnicus est ille, qui negat Auctoritatem Dei; sed qui negat definitiones Ecclesiae, est Ethnicus; ergo qui negat definitiones Ecclesiae, negat Auctoritatem Dei; sed hoc non esset, nisi Auctoritas Ecclesiae esset Auctoritas Dei, & Auctoritas Dei est infallibilis; ergo Auctoritas Ecclesiae est infallibilis.
Adest celebris Auctoritas Beatiss. Doct, Augiquam sepius repetiuimus: "Ego Euangelio non crederem, nisi Ecclesiae me commoueret Auctoritas".
S Obiiciunt 1. Haeretici, Aaron, qui erat Summus Pontifex cum toto Populo Hebraico adorauit Vitulum conflatilem Exod. 32; ergo tota Ecclesia Hebraica errauit; sed nulla est mapior ratio de Ecclesia Catholica; ergo etiam haec potest errare. Idem accidit tempore Hierem, c. 2. vbi ait: Cofusi sunt domus Israel, ipsi, & Renes eorum. Principes, & Sacerdotes, & Prophetae dicetes ligno: Pater meus es tu; & lapidi, tu me genuisti; Et c. 5. Quaerite, an inueniatis virum facientem iudicium, & quaerentem Fidem, & propitius ero ei.
Resp. neg. anteced ens; nec enim Moyses nec Iosue; nec plurimi alij, quibus Moyses descendens de Monte dixit: Si quis est Domini, iungatur mihi; idest siquis non idolatrauit, mecum accipiat arma ad occidendos Idolatras, qui Idolum adorauerunt. Falsum est autem, quod Aarone tunc temporis esset Summus Pontifex, nondum enim erat Sacerdotio initiatus. Ad 2. respondet. Beatiss. P. Aug. lib. de Unit. Eccl. c. 12. Plerunque. Sermo Diuinus impias turbas Ecclesiae sic redarguit tanquam omnes tales sint, & nullus omninoremanserit, vt patet etaim Ezech. 3: & tamen certum est tam Hieremiam, quam Ezechielem vnunquenque suis temporibus non idolatrasse, sed seruasse Fidem; sumitur ergo Iy omnes, prout est idem, ac maior pars.
9 Obijcies 2. S. Hilarius scribit, quod suo tempore adeo creauerat haeresis Arriana, vt potius crederet, quam cerneret Ecclesiam. Et certe sub diuersis Pontificibus durante schismate tota Ecclesia defecerat; ergo Ecclesia non est infallibilis.
Ad 1. respondet Beatiss. Doct. Epist. 48. ad Vincens Ecclesia aliquando obscuratur quidem multitudine scandalorum, sed etiam tunc in suis firmissimis eminet; & D. Hieron, aduersus Luciferianos ait: Ingemuit totus Orbis, & Arrianum sed esse miratus est. Periclitabatur nauicula Apostolorum, vrgebant venti, fluctibus latera tundebantur, nihil iam supererat spei. Dominus excitatur: imperat tempestati, bestia moritur, tranquillitas redijt. Manifestius dicam, omnes Episcopi, qui depropriis sedibus fuerant exterminati, ad Ecclesias redeunt. Tunc Triumphatorem suum Athanasium Aeguptus excepit, tunc Hilarium de praelio reuerlentem Galliarum Ecclesia complexa est, tunc ad reditum Eusebij lugubres vestes Italia mutauit: stemansit ergo Ecclesia in fortissimis, & firmissi mis Episcopis, ac Doctoribus, in quibus maximeresidet, vt supra dictum est; ex quibus aperse deducitur, quod illa verba totus omnes perfiguram Synecdoche significare totum pro parte. fAda, dicitur, quod tempore schismatum Ecctesia semper viguit adeo, vt quodlibet schisma semper superarit; & quidem tempore Ioannis XX II. anno 1328; cum Ludouicus Bauarus creatum Antipapam conaretur ab omnibus adotari, ut refert Alphons. Ciac. Hist. Pontific. 1o. 1. pag. Sy& Aegid. Viterb. Hist. 20. Saecul: Italia rebellante, deficiente Vrbe, desciscente Clero VNVS EREMITARVM ORDO, & in fine perstcaret, & Bontificis Decreta, Danielis more, in ipsis Leonum. faucibus obseruaret.
ro. Obijcies. 3. Mait. 26. ait Christus Dominus: Omnes vos scandalum patiemini in me in¬ in nocte ista; ergo omnes Apostoli, in quibus Ecclesia residebat, defecerunt a Fide.
Resp. eodem modo ly omnes sumi, prout significat maiorem partem; patet enim, quod Ioannes non defecit, neque B. Virgo, neque alij: Praeterea dicitur, quod pro eo tunc, antequam Christus moreretur, non erat Ecclesia, quae exiuit e latere Christi in Cruce dormientis, vt probat Fundatiss. Doct. in opusc. de renunc. Papae c. 21. fol. 27.
Articulus 5
Omine Synodi, seu Concilij intellexerunt semper SS. Patres Congregatione Episcoporum, et doctiorum Theologorum in vnum locum ad causas Fidei, & mores Ecclesiae de finiendos, vt factum ipsum euidenter ostendit; in omnienim Concilio non leguntur, nisi Episcopi, Praelati, & doctiores Theologi. Hoc tamen non obstante recentes Haeretici Concilium debere constare non ex Episcopis, & Sacerdotibus, sed ex Laicorum turba, & Rethorum copia, qui verbis, & vocibus, non autem Scripturarum Diumarum, SS. Patrum auctoritate, ac Testimoniis, & rationibus praeualeant, asseruerunt. Caeterum hic error facillime excutitur; cum enim ratio naturalis dictet eos in ludices esse eligendos, qui inter alios praestant Sapientia; cunque Patres Concilij sint Iudices causarum Fidei, & Ecclesiae; non imperitum, & indisciplinatum vulgus, sed praestantiores, & doctiores sunt eligendi, quade re fuse, & conuincenter disputat Albertus Pighius.
Concilium aliud est Generale; aliud Prouinciale; & aliud Episcopale, seu Diecosanum, vtvocant. Concilium Generale est illud, quod conuocatione omnium Episcoporum Orbis celebratur; ybi notandum; quod ad rationem Concilij Generalis non requiritur, quod omnes Episcopi actu intersint; nullum enim Concilium esset Generale, quia naturaliter impossibile est, quod omnes in vnum locum congregentur ob impertransibilem locorum distantiam; tum quia posset aliquis Episcopus vel malitiose, vel negligenter non interesse, ne illud Concilium sit Generale; sufficit ergo, quod actu omnes vocentur. Tum quia nullum esset Concilium Generale. & sic Nicaenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense, Tridentinum, & caerera alia, quae communiter dicuntur Generalia, quia non interfuerunt omnes Episcopi, & Praelati totius Orbis, non essent Generalia. Concilium Prouinciale est illud, quod celebratur a Metropolita, vel Primate conuocatione omnium Episcoporum, & Praelatorum, qui ei subduntur. Concilium Episcopale, seu Diecosanum est illud, quod a quolibet Episcopo in sua Diecosi interuentu suo¬ rum Parochorum, & Theologorum celebratur.
Preterea Concilium aliud est conuocatum Auctoritate Summi Pontificis, aliud vero sine tali Auctoritate coactum.
Tandem Concilium siue sit congregatum iussu Romani Pontificis, siue non, aliud est confirmatum ab ipso Summo Pontifice de Sede Petri, & aliud non confirmatum: nam Concilium II. Ephesinum fuit coactum Auctoritate Leonis Papae, sed neque a Leone, neque ab alio Pontifice eius Successore fuit confirmatum; e contravero Concilium Constantiense, quanuis a principio non fuerit indictum Auctoritate Summi Pontificis, attamen a Martino V. fuit confirmatum; quod pariter dicitur de Concilio Mileuitano ab Innocentio, & Coelestino confirmato. Hoc supposito,
Vnica conclusio. Concilium siue Generale, siue Prouinciale, siue Episcopale, siue sit. coactum auctoritate Summi Pontificis, siue sine tali auctoritate, dummodo non sit confirmatum a Summo Pontifice, non habet auctoritatem infallibilem, nec est de Fide tenendum; sed solum Concilium confirmatum a Summo Pontifice quodcunque illud sit; vnde a sola confirmatione Summi Pontificis recipit firmitatem infallibilem, & euadit de Fide. Colligitur aperte haec conclusio ex verbis Christi Domini soli Petro I. Summo Pontifici dictis Luc. 22. Ego autem rogaqui pro te, vt non deficiat Fides tua: & tu aliquando conuersus confirma Fratres tuos. Ex quo sic arguitur. Sola Fides Petri est indefectibilis, & infallibilis, Fides autem Fratrum suorum, idest aliorum Apostolorum, & Discipulorum est defectibilis, & ideo fallibilis; ergo sola Fides Summi Pontificis est simpliciter indefectibilis, & infallibilis, & per hanc solam Concilia acquirunt firmitatem, & infallibilitatem, dum confirmantur; & per consequens Concilia non confirmata, quia carent tali indefectibilitate, & firmitate, non habent Auctoritatem infallibilem. Antecedens patet: nam sola Fides Petri fuit firmata per efficacem orationem Christi Domini, si enim Fides aliorum Apostolorum, & Discipulorum fuisset firmata aeque, ac Fides Petri, non debuisset Petrus eam confirmare; sicuti, quia fides Petri fuit firmata per orationem ChristiDomini, non debuit cofirmari per Fidem Apostolorum; Fides autem, quae indiget firmari, eest infirma, non indefectibilis: sicuti Fides, quae est, indefectibilis, non indiget confirmari. Prob. consequentia. Solus Summus Pontifex est successor. D. Petri, sicut alij Episcopi sunt successores aliorum Apostolorum, & Discipulorum; ergo solus Summus Pontifex habet Fidem indefectibilem, & infallibilem, & alij Episcopi, & Praelati habent fidem, quae indiget firmari a Fide infallibili Summi Pontificis, & per consequens defectibibilem, & fallibilem; quia si Summus Pontifex non haberet Fidem indefectibilem, iam Fides Petri defecisset mortuo Petro; Fides enim SummiPontificis est Fides Petri, quam Petrus docuit, & firmauit, & si esset defectibilis in Summo Potifice, in nullo esset indefectibilis, in aliis enim Episcopis etiam collectiue sumptis est defectibilis; si enim fuit defectibilis in Apostolis Fratribus Petri, quia indiguit confirmari, multo magis dicendum est esse defectibilem in Episcopis in Concilio congregatis; & sic Fides Petridefecisset mortuo Petro; patet autem ex dictis in sup. art; quod Fides Petri non deficiet in sempiternum: ergo Concilia confirmata per Auctoritatem infallibilem Summi Pontificis habent Fidem infallibilem, qua tamen carent Concilia non confirmata.
Colligitur etiam haec conclusio ex 7. Syn. Act. 6; & 8. Syn. act. 1, & 7 & Conc. Lat. sub Leone X. sess. 113 vbi dicitur, hoc fuisse de finitum in Syn.¬ Alex. Sicuti Iulius in Epist. ad Orientales, ait; fuisse de finitum a Syn. Nicaens & Marcellus in Epist. ad Antiochenos hoc statutum fuisse ab Apostolis.
Nec deest firma Auctoritas Beatiss. Doct. Aug. nam epist. 105. ad Sixtum, qui postea creatus fuit Summus Pontifex, paulo post initium ait: Cum literis Apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Aphricam missis, ex quibus formatur haec ratio. Si Concilia ex seipsis haberent firmitatem, & auctoritatem infallibilem, Patres Orietales, & Aphricani non petiissent eorum Concilia firmari a Summo Potifice tenente Sedem Apostolicam, idest Sedem Petri; quanuis enim alij Episcopi tenuerint Sedem aliorum Apostolorum, vt Patriarcha Hierosolymitanus Sedem. lacobi Apostoli, vel Episcopus Ephesinus Sedem loannis Euangelistae &c; quas tamen Sedes nunquam vocant Apostolicas, nec ab illis firmari Concilia petierunt; ergo Concilia solum per auctoritatem Apostolicam Summi Romani Potificis acquirunt firmitatem infallibilem. Vide Epist. Bonifacij ad Caesariam Arelaten; qui instante eodem Sancto Caesario Concilium II. Arauxic. confirmauit. Item Epist. Iulij ad Patres Orie tales; vbi dicitur: Conciliorum conuocandorum tura, & maiores causas ad Sedem Apostolicam Euangelicis, Apostolicisque institutis referri oportet; id a Sanctis Apostolis, & successoribus eorum. & a Nicena Synodo definitum est. Et in Epist. ad Episcopos Antiochiae idem Jul. Sicut B. Petrus primus fuit Apostolorum omnium; ita & haec Ecclesia suo nomine consecrata Domino instituente prima; & Caput est caeterarum, vt ad eam quasi ad Matrem, & Apicem omnium maiores Ecclesiae causae referantur; constat autem, quod maiores causae Ecclesiae sunt causae Fidei. Et Conc. Nicen. c. 18. Omnes Episcopi in grauioribus causis libere Apostolicam appellent Sedem, atque ad eam quasi ad Matrem confugiant; cuius dispositioni omnes maiores Ecclesiasticas causas antiqua Apostolorum Auctoritas reseruauit; sed si Concilia non confirmata haberent auctoritatem infallibilem, non liceret ad Summum Pontificem appellare; quia a rebus Fidei non datur appellatio, & a prima Sede non potest dari appellatio ad aliam Seden cum appellatio essentialiter sit ad Superiorem: ergo sola Concilia confirmata a Summo Pontifice habent auctoritatem infallibilem. Item Innocentius I. ad Concilium Carthaginense, & Mileuitanum scribit: Congrue Apostolicae Sedis arcana consulitis, antiquae regulae formam secuti, quam toto semper ab Orbe nostis esse seruatam, praeserum quoties ratio Fidei ventilatur. Idem confirmant Leo Epist. 54: & 67; Gelasius ad Anast. Augustum, & in decretis: Vigilius in suis decretis c. vli; Greg. ad Augustinum Anglum; &, vt alios omittamus, Lephirinus in Epist. ad Episcopos Sicilianos his verbis: Maiores Ecclesiae causae a Sede Apostolica, & non ab alia, sicut Apostoli statuerunt, sunt terminandae, iuxta illud: Quodcunque ligaueris, &c. Videantur dicenda in seq. Art; vbi magis confirmabitur haec veritas. Igitur si omnes. causae Fidei sunt terminandae, finiendae a Sede Apostolica, quam constat esse Sedem Summi Pontificis, quis audebit inficiari Concilia determinata, ac definita a confirmatione Summi Pontificis non habere infallibilitatem Fidei Diuine, a qua solum possunt terminati; Concilia vero non confirmata habere fallibilitatem, vitra quam nequeat appellari, aut progredi
3. Obiiciunt Haeretici: 1. Potifices, & Pharisei collegerunt Concilium, cuius sententia impia fuit; ut habetur Io: 113ergo & Concilium Catholici potest errate. 2. Si Concilia haberent veritatem infallibile, maxime ex pacto cum Christo Domino, quod tamen non apparet in Scripturis. 3. Cocilium Ariminense 600. Episcoporum errauit cum Arrio, Ephesinum cum Dioscoro, Constantinopolita. num cum Leone Imperatore; item 6: & 7. Synodus teste Alberto Pighio varios continet errores; quod patiter dicitur de Trullano, seu Quinisexto. Coneilium Constantiense definiuit Concilium esse supra Papam, cuius contrarium statuit Flor; & Lat. subleone X; & Basileen, prius de fintuerat esse haereticu. negare Concilium esse supra Papam, aut asserere Papam posse prorogare, & transferre Concilium inalium locum. 4. S. Aug. lib. 2. de Bapt. c. 3. ait: CoAiapriora, & si plenaria, sepe a posterioribus emedam. 5. Si solus Potifex Romanus posset infallipilitatem Fidei praestare, frustra congregaretur Concisium; ergo Concilia etiam confirmata nohabent Auctoritatem infallibilem:
Resp. ad 1. sententiam latam contra Christum Dominum, etsi impiam, fuisse tamen infale sibile, quia vere expediit, quod unus homo more retur pro Populo; & ideo apte de Caypha subiuSit Io: Cum esset Pontifex Anni illius prophetauit. Ad2. dicitur pactum Christi fuisse cum Petro tum illis verbis: Super hanc petram aedificabo &c. tum illis: Ego rogaui pro te Petre &c. Ad 3. dicitur Concilium Ariminense non fuisse confirmatum, sed damnatum, ita Ephesinum fuit repro¬ batum a Leone, & a Synodo Chalced; Constantinopolitanum vero a 7. Synodo Generali. Ad Trullanum dicitur fuisse Conciliabulum, vt habet noster Lupus in Scholijs. Ad 6: & 7. Synodum dicitur Auctoritatem Pighij nihil valere, praepoderat enim Florentinim, quod illas recipit Sess. S; Ad Concilium Constantiense, & Basileense. dicitur Concilium esse supra Papam tempore, Schismatis, tunc enim incertum est, quinam sit, verus Pontifex? sic definiuit Sixtus V. Ad 4. dicitur Beatiss. P. loqui de Cocilijs non confirmatis, & ideo probat nostram conclusionem. Ad yltimum dicitur, quod quanuis Summus Pontifex solus habeat auctoritatem infallibilem, non tamen frustra congregantur Concilia; quia definitiones Fidei debet praecedere prudens, & matura consultatio.
Articulus 6
SAcrosanctam Christi Domini AuctoritaOtem Diuo Petro immediate collatam, & a D. Petro in Sumos Pontifices successiue, ac continuo transfusam ab Haereticis negari animo minus iniquo ferri posset, sed vehementius dolendum a nonnullis, qui Catholicos ore senominant, inficiari; non aduertentibus, quod quemadmodum Haeretici negantes Summi Potificis auctoritatem verissimi Christi Vicarij, videfinitum est in Conc. Constantien, contra Vuiclesf. sess. 8; Christum negant; ita Catholici hanc eandem inficiantes, aut minuentes; Christum quoque inficiantur, & minuunt ita, vt quantum a communi sensu Conciliorum, SS.DP; & Doctorum Catholicorum infaelicius aberrant, tanto miserabilius Haereticorum se immisceant erroribus.
I Supponimus igitur ex dictis in sup. art. D. Petrum accepisse a Christo Domino Fidem indefectibilem, & hanc Petri Fidem esse permasuram in sempiternum, aliter aliquando deficeret, nec permaneret usque ad consumationem Saeculi; & Spirituale Coniugium Christi cum. Ecclesia aliquando dissolueretur; nec Spiritus veritatis missus a Christo maneret nohiscum in aeternum, non enim potest durare Ecclesia insempiternum, nisi Fides, qua substentatur, inipsa maneat: quomodo autem maneret Fides, si posset deficere in eius Successore? Quonia nseductis Principibus subditi populi maiorum exeplo facile pereunt; ait D. Hier; unde si deficeret. Fides in Capite, statim deficeret in membris, quae non nisi conseruato Capite conseruari queunt. Hoc supposito.
Vnica conclusio. Ex Auctoritate Summi Pontificis in Sede Petri iudicantis Theologiaarguit infallibil iter. Diximus in Sede Petri iudicantis; non enim est hic sermo, an Pontifex tanquam Doctor priuatus possit fallie De quo in Trast. de Fide, cum de Pontifice exacte discurremus; sed loqui mur tantum de Pontifice, prout de Sede Petri pronunciat definitiones ad Fide pertinentes. Fundamentum est, Auctoritas Summi Pontificis de Sede Petri iudicantis in rebus Fidei decernendis est infallibilis simpliciter; ergo ex illa arguitur infallibiliter simpliciter.
Prob. ante cedens 1. auctoritate S. Anacleti Papae in Epist. 1. de oppressione Episcoporum. dicente: Haec Sacro- Sancta Romana, & Apostolica Ecclesia non ab Apostolis, sed ab ipso DominoSaluatore nostro primatum obtinuit, & eminentiam potestatis super uniuersas Ecclesias, ac totum Christiani Populi Gregem assecuta est, sicut ipse B. Petro Apostolo dixit: Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Idem habet S. Euaristus eius Successor, & S. Alexander Successor Euaristi in Epist. ad omnes Orthodoxos. his verbis: Huius Sanctae, & Apostolicae Sedis Apici summarum dispositiones causarum, & omnium negotia Ecclesiarum ab ipso Domino traditasunt, quasi Capiti. Ex quibus sic arguitur, Auctoritas, & potestas super omnes Ecclesias tradita a Christo Domino est simpliciter infallibilis; quia potestas Christi Domini est, qui nequit falli, aut errare; sed potestas Pontificis Romaniest tradita a Christo Domino, ergo potestas Pontificis Romani est simpliciter infallibilis.
Nec potest dici, quod isti Sancti SummiPontifices in causa propria sua auctoritate pondus rationi non faciant, quasi desiderio regnandi curauerint iurisdictionem ampliare: nam praeterquanquod isti Summi Pontifices fuerunt Martyres Domini vitam, & omnia, quae sunt huius mundi, despicientes, solam Christi DominiFidem recenter ab Apostolis plantatam prae oculis habuerunt, propter quod non est dicendum, quod ambirent in terris regnare viuendo, dum affectabant in Caelis regnare cum Christomoriendo,
3 Confmagis. Cum S. Anacletus hoc scripsit, viuebant S. Simeon Filius Cleophae Christi consanguimeus Episcopus Hierosolymitanus Successor Iacobi Apostoli; S Timotheus D. Pauli Discipulus Episcopus Ephesinus; S. Ignatius Martyr Successor Petri in Ecclesia Antiochena simul cum Euodios cui postea cessit, & post mortem illius successit, apud Baron. in annot. Martyrol. die 1. Febr; S. Dionysius Areopagita unus ex Discipulis Domini; S. Papias Episcopus Hieropolitanus Discipulus: Ioannis Apostoli; S. Quadratus Discipulus quoque Apostolorum. Tempore autem Euaristi viuebant isti omnes excepto Simeone, et Timotheo; & tempore Alexandri, quando haec scripsit, viuebat Papias, Quadratus, & alij Discipuli Apostolorum, & plurimi alij apud Baron; Hier; & Euseb. Ex¬ quo deducitur manifeste hos Sanctos Pontifices accepisse hanc doctrinam ab Apostolis. Tum. quia credibile est, quod fuerint Apostolorum Discipuli ob propinquitatem temporis, & certe de Anacleto videtur innegabile, quod fuerit Discipulus Petri, cum Anacletus fuerit creatus in Pontificem solum post triginta tres annos a morte Detri, & Pauli, vt patet ex Chronologia Pontificum: nam Petrus Apostolus martyriocoronatus est anno 69. apud Baronium, & Alios; & Anacletus fuit electus anno I02; Non est autem credibile, quod adhuc Iuuenis fuerit creatus Pontifex ob grauitatem Summae Dignitatis, & ideo colligi potest fuisse Discipulum D. Petri; nam si S. Quadratus, qui obijcit post mortem Anacleti, & vixit illo longaenior, fuit Discipulus Apostolorum, quod dicendum pariter est de S. Papia, Dion; & Ignatio; multo magis credendum est de Anacleto, qui tepore ipsis (excepto Dion fuit anterior. Sed saltem fuit Discipulus S. Clementis Discipuli D. Petri, cui successit; & ideo secundum Doctrinam a D. Petro acceptam de auctoritate Ecclesiae Romanae scripsit. Tandem nullus Discipulus Domini tunc temporis viues; nec Discipuli Apostolorum, qui eis in Episcobatu successerant, reclamarunt, quando Summi Pontifices haec scripserunt, quae tamen scripserunt ad omnes Orbis Episcopos, quod qui dem procul dubio fecissent in re adeo graui ipsius Fidei, si contrariam ab Apostolis Fidemo & Scientiam accepissent; ergo Auctoritas horum trium Pontificum est ineluctabi lis, vtpote fum data in Chronologia, cui tantum adhaerent Ad uersarij huius temporis.
Prob. 2. Fides Petri est simpliciter indea fectibilis, & infallibilis, aliter oratio Christi Domini non fuisset efficax, vt supra dictum est; sed omnes Pontifices successores Petri, qui suut Pontifices Romani, habent Fidem Petri, alite Fides Petri non durasset in sempiternum ased aliquando defecisset; Tum quia si Auctontas Fidei Petri non esset successiue transsata ad eug Successores, eadem ratione potestas aliorum Apostolorum non esset transmissa ad Episcopos eorum Successores, & sic nulla esset in Ecclesia Dei potestas Sacerdotalis, aut Episcopalisa quod est omni impietate impius; ergo Fides Summorum Pontificum est simpliciter indefectibilis, & infallibili s.
Cons. Si Summus Pontifex in rebus Fide: posset errate, Ecclesia Dei aedificata supra Pea tram, quae est Petrus, nedum non esset firmiter aedificata, quia firmitatem infallibilitatis non haberet, sed vacillaret, & rueret; nam aedificium impositum super hanc Petram sunt Pontifices. Successores, & per consequens si isti vacillarent in Fide, aedificium non esset firmum; non enim nomine Ecclesiae intelliguntur lapides materia: les, sicuti nomine Petrae non intelligitur petra materialis, sed Petra spiritualis, quae est fundame tum aedificij spiritualis, & ideo nomine Ecclesiae aedificatae supra hanc petram non intelliguntur nisi Summi Pontifices illius Successores firmiter fundati in eius Fide infallibili, a qua suam firmitatem trahunt, sicuti aedificium materiale. illam trahit a suo fundamento; ergo Summi Potifices eo, quia firmantur in Fide Petri, quae est, simpliciter infallibilis, ab illa nunquam possum dimoueri, & per consequens habent Auctoritatem simpliciter infallibilem,
S Prob. 3. Haec est communis SS. PP. sententia, quorum aliquos tantum referemus, nenimium elongemus sermonem in re tam manifesta, & probata apud omnes veros Catholicos. S. Cyprianus in Epist. 55. ad Cornelium Papam sui per illud; Tues Petrus, ait: Non aliunde Haereses obortae sunt, aut nata schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus Sacerdos, ad tempus Iudex vicet Christi cogitatur; & hoc saepe repetit in lib. deVnitate Ecclesiae. Idem super eundem Textum. docet D. Hier. in Epist. 57. ad Damasum; & S. PAug. contra Epist. Fundam, & pluries alibi.
S Prob. 4. Traditiones Apostolicae sunt simpliciter infallibiles, vt dictum est art. 2, sed Auctoritas Papae in rebus Fidei indicandis est Traditio Apostolorum, habetur enim successiue ex Pontificibus immediate succedentibus ipsis Apostolis, vt ostensum est; ergo Auctoritas SummiPontificis est simpliciter infallibilis.
7. Prob. 5. Si Christus Dominus non constituisset Iudicem infallibilem ad tempus controuerfiarum, quae possunt oriri circa Diuina; Scripturas, nullam certitudinem infallibilem possemus habere circa res Fidei, sed omnia incerto nutarent, & fluctuarent iudicio; vt diximus ex Beatiss. P. art. 1. n. 4. vnusquisque enim prosuo arbitratu iudicaret absque eo, quod posset habere, vnde desumeret firmitatem infallibilem sui judicij; sunt enim aliqua, quae nequeunt indicariex Scripturis Diuinis, vt perpetua Virgini tar Mariae, & alia, de quibus supra; & sic Fides Diuina nullam firmitatem haberet; ergo debete dari Iudex infallibilis ad tempus controuersia. tum Fidei; sed hic nullus alius potest esse nis Successor Petri, cui traditae sunt claues ligandi, satque soluendi; ergo solus Romanus Pontifex, qurest successor D. Petri, & cui D. Petrus reliquit in morte tanquam in vitimo Testamento. duam Ecclesiam, est Iudex infallibilis controuersiarum Fidei.
Conf. Exnd. 18. Constituit Deus Iudicem populi Hebraici in his, quae pertinent ad Dei cultum, non enim sufficienter prouidisset conferuationi suae Legis, quia Lex non consesuatur nisi per declarationem errorum, dubiorum, & peruersarum interpretationum, quae Legem. destruunt, & obscurant; ergo in statu Legis gratiae debuit Christus constituere Iudicem infallibilem ad tempus controuersiarum Fidei, aliter suae Legis indemnitati sufficienter non prouidisset.
8 Obiiciunt 1. Ioannes XXII. docuit animas. iustas non visuras Deum usque ad diem Iudicu; cauitque, ne quis consequeretur lauream Parisusanisi in hanc sententiam iurasset. Et de Diuortus c. Quanto Caelestin. III. statuit, quod, cum alter Coniugum labitur in haeresim, dissoluitur matrimonium. Et Alexand. III. De Sponsa duorum c. Licet, ait: Suos Praedecessores quasdam iudicasse, quod post matrimoium contractum per verba de praesenti non consummatum, si aliud nouum consummetur, primum dirimitur, secundum est validum. Et c. Cum esses de Testam. ait, alienum esse a Diuina Lege, vt Testamenta, nisi quinque, vel septem testium fuerint subscriptione firmata, penitus rescindantur, quod in praxi non approbatur. a Viris Ecclesiasticis. Et Nicol. ad Consulta Bulgarorum definit, quod si in nomine Christi aliquis: baptizetur, rebaptizari non debet. At Pelagius oppositum determinat in Epist. ad Gaudent. Tandem Gelasius contra Eutychen, & Nestor. definit. in Sacramento Altaris facta consecratione remanere substantiam panis, & vini, quod est alienum a Fide; ergo Pontifex potest errare.
Resp. ad Io nihil circa hoc definiuisse, refert enim, quod Benedictus XI. in sua Extraumorte praeuentus nihil potuit definire; quod pariter dicitur de Caelest: nam Innoc. III. referens sententiam Caelestini ait, sensisse, non definiuisse. Ad Alexandrum dicitur, quod ly verbum iudicasse vsurpatum est, prout est idem, ac opinati sunt, Ad alterum Textum eiusdem Alexandri dicitur; quod nil aliud intendit Summus Pontifex, nisit quod in Legatis pijs duo, vel tres solum Testes aIudicibus exigantur. Ad Nicolaum dicitur, quod loquitur de Baptismo collato tempore Apostolorum ex speciali dispensatione Diuina, vt haberetur in honore nomen Christi. Ad Gelasium dicitur, quod ille liber non est Gelasij, vt colligitur ex textur nam in eo habetur, quod erat recens altercatio de duabus Naturis in Christo; tempore autem Gelasij non erat recens, quia iam profligata fuerat a Leone, & Concil. Calcedon. Ad alias similes Auctoritates respondetur Summos Pontifices locutos fuisse ex propria sententia tanquam priquatos Doctores nihil definiendo, quod non est contra Fidem, quotiescunque per Fidem non sunt definita.
Obiiciunt 2. Honorius in 6. Syn. fuit solemniter anathematizatus eo, quod admiserit haeresim Sergij, & aliorum Monothelitarum adstruentium tantum unam uoluntatem, & unam operationem in Christo Domino; Item Liberius, vtait Hier. in Chron; exilij taedio victus haereticae, prauitati subscripsit, Marcellinus timore fractus Idolis sacrificauit; Victor Paulianistis adhaesit, vt scribit Eusebius lib. 5. Hist. Eccl. c.23 Anastasius a Gratiano haeresis Arrianae insimulatur.
Resp. ad Honorium, de quo solum potest. esse difficultas in argumento; de caeteris enim non est ad temnostram, quia patet eos quidquam non iudicasse de Sede; sed ad summum errasse, vt Pet sonas Priuatas. Honorius ergo non iudicanit, sed suspendit indicium, vel quia adhuc Spiritus S. non spirabat, nec se ab eo moneri intrinsece sentiebat, quemadmodum in casu Coceptionis B. Virginis Gregorius XV. exoratus a Margarita Austriaca, ut ad de finitionem veniret, in Epist. ad ea data die 4. Iulij. 1622. apud Ioc48S. Tho: 1. p. in approhat. Doctr. S. Tho:disp. 2. art. 3. ait: Spiritus Sanctus accuratissimis precibus exoratus: nondum tanti Mysteriis arcanum Ecclesiae suae patefecit: Nos autem non nisi eo praecunte aeternitatis volumin in Christianae Sapientiae Cathedra legere debemus. Vel suspendit definitionem, ne daret occasionem repullulandi Haeresi Nestorianae, vel haeresi Euthychianae, quod patet ex literis ipsius datis ad ipsum Sergium, & relatis a nostro Magistro Lupo super 6. Syn. c. 4. de progressu Monothelitarum; & ex alijs datis ad Cyrum, & adS. Sophronium Episcopum Hierosol. relatis in eadem 6. Syn. act. 13. in quibus madauit credi uvnum Christum, operantem in Natura Diuma, & humana, cauens: ne disputaretur de duplici, vel una uoluntate, hoc. autem non esse definire, sed suspedere iudicium, manifestum est; nam ex eo, quod Summus Ponti fex vetuit disputationem de efficacia Gratiae, millus diceret alteram partem definiuisse; tum quia S. Martinus, & S. Agatho damnantes Sergium, & Paulum non fecerunt mentionem Honoru: quam fecissent, si fuisset in hac sententia; & licet, in 6. Syn. declavatus fuerit Haereticus, hoc fuit, quia Sergius protulit duas literas Honorij, quas tamen esse fictitias, aperte colligitur ex eo, quod non reseruentur in Archiuio Romano, in quo omnes Bullas reseruari semper fuit solemne. Nec Synodus damnado ipsum errauit in ijs, quae sunt Iuris; sed tantum in ijs, quae sunt factis nam an aliquis sit huius, vel illius Sententiae, est quaestio de facto; non de Iure; Sicuti quaestio Iuris est, au haec, vel illa sententia sit vera, vel falsa Quod autem Concilium possit errare in ijs, quae sunt de facto, non autem in ijs, quae Sut de Iure docet Beatiss. P. Aug lib. 2. contra Crescon. cap. 21. Quanuis Conc. possit errate etiam in ijs, quae Sunt de Iure, praecisa tamen Auctoritate Pontificis, apud quem solum residet infallibilitas, vt dictum est art. 5. Quod autem Leo II. in 6. Syns & Agatho, & Adrianus II. in Conc. Rom; & in quodam antiquo formulario Romano, in quibus anathematizatur Honorius, non abraserint illius nomen, tvel fuit, quia adhuc non constabat de fictione literarum; vel quia voluerunt Summi Pontifices satisfacere Episcopis Graecis seductis contraHonorium per literas fictas a Sergio, immolites ob, pacem Ecclesiarum vnum Honorium pro Salute plurimorum, qui aliter desciuisset a Fide in eo contenti, quod S. Martinus, & Agatbo in suis Cocilijs Honorium inter Haereticos non nominarint. Videatur noster Lupus super Canon. 6. Syn. act. 17. & 18. q. 2, apud quem Baronius. Tandem qui aPontifex in haere sim lapsus esset deponendus, vt docet Fundatiss. Doct, in Opusc. de Renunc. Papae c. 9. Honorij autem depositio nusquam legitur, & ideo non est censendus Haereticus.
Ad Mar cellinum dicitur cum Beatiss. Aug. De unico Baptis, contra Petil. c.16. id fuisse per consimiles literas a Donatistis medaciter fictas simus cum Melchiade, & Syluestro calumniatum, non obi alium finem; quam vt excuterent Setentiam anathematis in ipsos ab illis latam; qui enim semel lapsus erat in haeresim, non poterat in Episcopum ordinari; & ideo asserebant sententiam latam ab illis nullam esse.
Nec officit, quod Franc. Longus in summ. Conc. anno 3o03: asserat tale Concilium potuisse latere Augustinum, sicut illum diu latuit Chronicon Eusebij, quod tamen Graecis, & Latinis prae manibus erat; propterea per Alipium illud accepit a Paulino Nolano, vt fatetur Ep. 35.. Non officit, inquam: nam ex illa Epist. habetur, non quod Chronicon Eusebij ignotum fuerit Augustino, sed quod Augustinus non habebat Codicem, quem tamen transcribendum. rogauerat a Paulino per Alipium; multorum enim librorum notitia habetur, qui tamen non possidentur; unde cum Augustinus fuerit Rome: & Mediolani, potuit illum legere, non tamen habere; non enim verisimile est, quod transcripserit omnes libros, quos legerat. Praeterea quauis concedatur Chronicon Eusebij fuisse ignotum Augustino, quod putamus falsissimum, attamen non est idem iudicium faciendum de Cocjquia historia non est res de fide, Concilium autem continet res Fidei; quas non neglexisset habere Augustinus, vt responderet Haereticis.
Sed hoc, quod dicitur de Marcellino, & alijs Summis Pontificibus, quaerit, an Pontifex possit etiam, vt homo priuatus, deficere a Fideo Quam quaestionem resoluit Albertus Pighius Campensis negatiue; Canus vero lib. 6. c. vli; Zecchius de Rom. Pont. corol. 1. vbi refert Caiet, de Primatu Ecclesiae Rom. affirmatiue defendit, asserens exemplum D. Petri, qui defecit a Fide ne gando Christum; & aliorum Pontificum, quos retulimus. Caeterum exemplum D. Petri nihil facit; quia tunc temporis Petrus adhuc non erat Sunmus Pontifex, nam viuebat Christus, qui illi dixit aedificabo in tempore de futuro, non de praesenti, vt ostenderet post eius mortem futurum esse eius Vicarium, aliter fuissent simul duo Sumi Pontifices, idest Christus, & Petrus; & sic non fuisset vnum tantum Caput Ecclesiae; sed quicquid sit de hoc: de quo in Tract. de Summo Pontifice; vbi omnia illa, quae pertinent ad supremam, venerandamque illius Potestate, explicabimus; Interim Aduersariis pro nunc vale dicimus verbis Beatiss. P. Aug. in supplem. contra Iul. lib. 2. c. 12. Ipsi vobis datis palmam contra tot Antistites. Dei, qui ante nos ea, quae oppugnatis, in Ecclesia Christi didicerunt, atque docuerunt, bibentes, & ministrantes de fontibus Israel. Hoc ergo cum. facitis, non est victoriae possessione cluere, sed in odiosae arrogantiae cloacam deformiter fluere, cluere quippe pollere est. Quomodo autem potestis victoriae possessione pollere, qui conamini Catholica dogmata antiqua, & inuicta polluere? Quare Summum Pontificem (ibidem c. 9.) Si audetis, criminamini. Attendite, in quem dicitis. Et si ullus vobis vel Dei timor, vel humanus pudor est, conticescite. Nos oportet cum talibus vestra conuitia. non solum patienter, sed etiam gratulanter audire, sed vos debetis in talibus lacerandis, & humana erubescere, & Diuina formidare iudicia.
Articulus 7
HAeretici, vt dicebamus, quotiescunque TTtorqueri se sentiunt apertissimis SSi Patrum Testimoniis, a quibus, cum videant se non posse dissoluere, ad detrahendum eorum. Auctoritati se vertunt. Vsque adeo cicuit corum audacia, vt Io Dalleus in libro, quem Gentuae edidit de Bono vsu Patrum ad ea definienda Religionis capita, quae sunt controuersa, vt accepimus. ab Antonio Magliabeco plenae eruditionis Viro a Bibliotheca SERENISSIMI COSMI
III. MAGNI DVCIS AETNVRIAE; SEI VsRVTIBVSMAXIMI, postqua c.4. recensuit varios errores Iustini, Irenai, Clementis Alexandrini, Tertulliani, Cypriani, Origenis, Eusebij, Didymi, Apollinaris, Lactantj, Hilarij; Basiliuj Episcopi Cesareae, Gregorij Constantnopolitai: Gregorij Nisseni Fratris Basilij, Ambros u Epiphanj, Ioannis Chrisostomi, Hieronymi, & Augus stini, concluserit auctoritatem Sanctorum Patrum nihili, vel certe pauci faciendam esse. Perditissimi huius hominis impudentia ita visa est. omnibus execranda, vt Scriuenerus alter Haereticus stomachans turpissimi oris feditates ipsum impugnauerit ipsis etiam Haereticis, nedum Catholicis intolerabilem. Sed mirum, quod, qui Summi Pontificis, & Ecclesiae Auctoritatem tamaudacter irridet, Ecclesiae Patres errorum accusatione insimulet? & sicuti Ecclesiam a Deo edificatam instabili doctrinarum vento circumfermita illius Doctores a Christo datos inxta illud Apost. Ephes. 4. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Euangelistas, alios autem Pastores, & Doctores ad consummationem Sanctorum, vt non simus iam paruuli fluctuantes, & circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in ascutia ad circunuentionem erroris, falsitatum nebulis offundi asserat; clarissima enim Patrum lumina illius offendunt caecitatem, & infallibilis Ecclesiae Sanctitas haereticam condemnat nequitiam.
Et quod maxime nostris temporibus do¬ lendum, quodque me fortius compulit ad scribendum, vt huic rei qualitercunque prospicere, est Aliquos Recentes, quanuis Aristotelis Auctoritatem tanti pendant, vt ei rationem appendere videantur, nullam tamen vim facere inSS.PP, qui quidem in Theologia sunt nostri Aristoteles, vt docet Fundatiss. Doct; vanis Speculationibus prorsus absorptos. Igitur.
2 Not; quod hic non loquimur de Auctoritate SS. PRin ordine ad confirmanda Philosophiae dogmata, seu conlusiones naturales, quae ad Fidem non pertinent, quanuis enim SSi Patres sint semper, maximeque obseruandi, attamen, quia hoc ad tem nostram non facit, huic molumus immiscere sermonem.
Praeterea de SS. PP. tripliciter loqui possumus. 1. de vno, vel altero; seu de pauciori numero citca aliquam doctrinam, in qua alij SS. Patres non repugnat, neque contradicunt. 2. de pauciori numero citca aliquam doctrinam, cur maior pars ipsorum repugnat. 3. de omnibus. collectiue sumptis.
3 Certum est 1, quod negare Auctoritatem unius, vel alterius S. Patris in aliqua materia non definita ab Ecciesia, cui repugnant fere omnes SS. Patres, licitum est; non enim SS. Patres habent Auctoritatem infallibilem, si singulatim sumantur; nec temeritatis notam offendit, quia dum paucos negamus, maiore partem, & ideo tutiore sequimur, quapropter a SS. Patribus non discedimus; sed magis accedimus, vt si quis neget Auctoritate Irenaei substinentis (ut aiunt) animas iustas non visuras Deum nisi poest diem iudicij, non incurrit temeritatem; quia maior pars SS. Patrum contrarium defendit; etiamsi non adesset definitio Ecclesiae, quae hanc quaestionem determinauit. Caeterum doctius, & pius est explicare, & interpretari; non desunt enim sensus mystici, quibus ad bonum intellectum trahi possunt.
4 Certum est 2, quod negare aliquem S. Patrem in aliqua materia determinata per Summum Pontificem de sede haereticum est, illa enim doctrina accedente Auctoritate Summi Pontificis fit infallibilis, & de Fide, vt si quis negaret Beatissimum Doctorem Augustinum in materia de Gratia, & Libero arbitrio esse sequendum, haeresim saperet: tum quia Hormisdas in Epist. ad Possessorem ait: De Arbitrio tamen libero & Gratia Dei, quid Romana, hoc est Catholica, sequatur, & seruet Ecclesia, licet in varjs libris B. Augustimi, & maxime ad Prosperum, & Hilarium abunde possit agnosci; tamen & in Scrinijs Ecclesiasticis: expressa Capitula continentur; Et Io: II. in Epist. ad Abienum asserit: Sanctus Augustinus, cuius doctrinam secudum statuta Praedecessorum meorum. Romana sequitur, & seruat Ecclesia. Et in Conc. 4. Lat. damnatus est tanquam Haereticus Almericus; quia asseruit Deum locutum fuisse in Quidio; sicut in Augustino. Et S. Prudetius Episcopus Tricassinus in Epist. ad Hincmarum, & Pardulum testatur doctrinam S. P. Augustini in quoquam susceptam fuisse ab Innocentio, & a totius Orbis Episcopis; & per consequens a tota Ecclesia; unde si Auctoritas Ecclesiae facit infallibilitatem, vi superius dictum est, remanet negari non posse. doctrinam S. Augustini, quin negetur Auctorita. Ecclesiae. Praeterea Zosimus, & Bonifacius eam confirmarunt, vt omittamus alios Summos Pone tifices, & Concilia, quae videri possunt apud nostrum Fulgentium Tolosanum q. 5. c. 1. per totum; Et Francisum Macedo in Concentu Euchologici die 28. Augusti. Tandem S. Paulin. Nolan. Epist. 35. inter Epist. S. Aug. ait: De quinque eius libris de Gratia missis ab Alipio; Miramur, atque suspicimus, vt dictata diumitus verba credamus.
S Vnica Conclusio: Negare Auctoritatem omnium SS. PP. collectiue, & negare Auctoritatem vnius Beatiss. Patris Augustini in materia de Grat ia, & libero arbitrio contra Pelagianos, & Semipelagianos est haereticum, at vero inalijs materiebus Theologicis, licet non sit haereticum, est tamen valde periculosum, & temerarium:
Prob. 1. pars conclusionis: nam Lucae 17. Christus Dominus inquit leprosis: Ite, ostendite vos Sacerdotibus, nomine autem leprae Beatiss. P Aug. lib. 2. Quaest. Euang. q. 40. intelligit doctrina admixtam erroribus, seu compositam ex veri tate, & falsitate; nomine autem Sacerdotum intelligit Sanctos Doctores, qui lepram, idese falsam doctrinam, abstergunt; ergo quod sequamus Sactos Patres in doctrinis Theologicis praeceptum Christi Domini est; sed negare obsequi procepto Christi Domini est haereticum; ergo negare Auctoritatem Sanctorum Patrum est haereticum.
Conf. ex illo Apost. Ephes. 4; obi supra. Non sequi doctrinam Apostolorum, Euangelistarum. & Prophetarum est haereticum; ergo non sequi doctrina Sanctorum Patrum est haereticum, nam ideo non sequi doctrinam Apostolorum, Euam gelistarum, & Prophetarum est haereticum, quia Apostoli, Euangelistae; & Prophetae sunt nobis dati a Christo Domino taquam Magistri nostrae Fidei iuxta illud Apost; Alios dedit quidem Apostolos, alios Euangelistas &c; & quia hoc determinauit Ecclesia; sed etiam Sancti Doctores sunt nobis dati a Christo Domino, vt habetur in eo de textu; & hoc determinauit Ecclesia, nam ConoVien,. in Clementina refert Clemente V. sic definie te: Nos ad Sanctorum Patrum, & Doctorum communem sententia Apostolicae considerationis aciem con uertentes declavamus &c. Et Conc. Calced act. 4. Sancta Synodus secundum expositionem Sanctoris Patrum credit nullo modo ab eorum Fide recedes: Et Conc. Lat. 11. consultat. 5. super his omnibus. sequimur Sanctos Patres, Doctoresque Ecclesiae. Athanasium, Hilarium, Basilium, Gregorium Theologum, & Gregorium Nicenensem, Ambrosium Augustinum &c, & expressius Conc. Nicen. II. in decreto Can. 7. Qui doctrinam Sactorum Patrum contemnunt, execratio; ergo negare Auctoritatem omnium Sanctorum Patrum est haereticum.
Conf. 2. Negare non esse sequendam Regulam Fidei in ijs, quae pertinent ad Fidem, eest haereticum, sed Concilia decernunt doctrinam Sanctorum Patrum esse Regulam Fidei, ergo negare doctrinam Sanctorum Patrum est haereticum.
Praeterea hoc praeceptum habetur etiam Eccl. 8. Non te praetereat narratio Seniorum, ipsi enim didicerunt a Patribus suis, & ab ipsis disces intellectum, & in tempore nece ssitatis dabis resposum, Et Aggaei 2. Interroga Sacerdotes legem. EtDeut. 32. Interroga Patrem tuum, & annunciabit. tibi, matores tuos, & dicent tibi. Et Eccl. 9. In sensu vero Seniorum verbum, ergo negare Auctoritatem omnium Sanctorum Patrum est haereticum.
6 Prob. 2. pars Conclusionis. Doctrina Sancti Patris Augustini in materia de Gratia, & libero arbitrio est de Fide teneda, vt supra visum est; ergo ipsam negare in tali materia est haereticum. Praeterea talis doctrina fuit definita in Conc. Palestino contra Pelagium, & in Conc. Araux. contra Semipelagianos; ergo ipsam negare est negare definitiones horum Concliorum.
Prob. 3. pars Conclusionis. Doctrina Sacti Patris Augustini teste S. Prudentio vbi supra est in quoquam approbata a tota Ecclesia, licet, non sit in quoquam definita; sed negare approbationem Ecclesiae est valde periculosum, & temerarium; ergo negare Auctoritatem Beatiss. Patris Augustini est valde periculosum, & temerarium.
Praeterea. Omnia Concilia, quae fuerunt post mortem Beatiss. Doctoris sunt composita ex illius doctrina. Et Franciscus Macedo, ubi supra, ac noster Fulgentius Tolosanus enumerant quadraginta Concilia; & omnes Sancti Patres, qui fuerunt post ipsum, ac principaliores Theologi, & Uniuersitates Catholicae illam asseruerunt teste S. Carolo Borromeo apud MacedoPer Augustini doctrinam, & a Patribus post ipsum natis, & a Concilijs & a Theologis, et ab Vniquersitatibus Catholicis tot, & tanta Ecclesiae dogmata sunt stabilita; & ipse Augustinus sequutus est praedicatissimos Ecclesiae Doctores, qui ante ipsum scripserunt, vt testatur in supplem, contra Iul. lib. 1. c. 9. his verbis: Nunc autem respondendum est conuitijs potius, quam accusationibus tuis, quae non in me, sed etiam in Ambrosium, Hilarium, aliosque praedicatissimos Ecclesiae Doctores fronte impudentissima, & lingua procacissima iacularis: sed negare doctrinam tot Conciliorum, & Patrum est ad minus periculosum, & temerarium; ergo negare doctrinam S. Patris Augustini inalijs materiebus Theologicis est periculosum. in Fide, & temerarium.
Praeterea Concilium V. Generale, quod fuit II. Constantinopol absque ulla exceptione ait: Sequimur per omnia S. Augustinum; Et V. Synodus illam consecranit, cui consonans Conc. Flor. sess. 7. ait: In primis Augustini Illustrissimi Latimorum Doctoris, quem V. Synodus consecrauit: afferamus auctoritates, super quod Gennadius Scholarius pro Concilio Florentino, & Patriarcha Constantinopolitanus c. 1. sect. 8. Audis, vt anathemati subjjcitur, qui Augustini sententias non recipit. Et Serapion, ac Arnobius tunior in Bibliot. Pp. aiunt: Primus quidem: Fateor me Augustini asfertiones ita probatas habere, vt se ipsum ore suo haereticum detegat, qui in aliquo putauerit esse reprehendendum eloquio. Secundus vero: Quae Augustini profero, ac si sacratissima Apostolorum scripia sic eredo, teneo, ac defendo; sed negare doctrinam consecratam a Concilijs, & probatam est valde periculosum, & temerarium; ergo negare doctrinam Beatiss. Patris est valde periculosum, & temerarium.
Conf. Doctrina Beatiss. Patris Augustini est fundamentum, ad quod recurrit Ecclesia in Concilijs ad definiendas res Fidei, & cuertendas haereses; sed negare fundamentum, ad quod recurrunt Ecclesia, & Concilia in rebus Fidei definiendis, est aeque periculosum, ac temera rium; ergo negare doctrinam S.P. Aug. est aeque periculosum, ac temerarium, quod a veris Catholicis est maxime ponderandum.
Tandem Coelestinus I. anno 423. appellat Augustinum optimum Fidei Magisirum; Foelix IV. anno 526. vocat Normam, & Regulam Doctrinae Catholicae; Io. II. anno 5 32. vocat Magistrum Ecclesiae; Martin. I. anno 647. vocat Oraculum Spiritus Sancti; Adrianus I. anno 772. Praecipuum Patrem, & Doctorem; Pascalis II. anno1099. Auctoritatem Ecclesiae; Sixtus IV. anno I4VI. Inter Ecclesiae Doctores praecipuum, Leo X. anno 1513. Omnium difficultatum Ecclesiae quielem. Sixtus V. anno 1585. Praecipuum Ecclesiae lumen; Clemens VIII. anno 1592. Ducem Ecclesiae; Alex. VII. anno 1655. Doctorem tutissimum. & ex SS.PP. D. Hieronym. Nouum Conditorem Fidei; S. Paulin. Os Dei. S. Bernard. Ecclesiae linguam. S. Fulgent. Fontem vitae aeternae. Victor Vtilens. Architectum Ecclesiae; Abbas Clumacensis. Egimum post Apostolos: Rupert. Abh. ThronumSapientiae Dei; Hugo de SVict. Alumnum, & Discipulum Spiritus Sancti: Vincentius Belluacensis. Futorem Fidei; S. Vincent. Ferrer. Substentacudumomnium Doctorum; S. Antonin. Florent. Patmem Theologorum; S. Thomas Villanou. Solem omnium Doctorum; sed negare Auctoritatem Magistri Fidei, & Ecclesiae, Regulae veritatis Catholicae, Oraculi Spiritus Sancti, Auctoritatis Ecclesiae. Quietis, & Ducis Fidei &c, est valde periculosum, & temerarium, quia est adimere quietem, fundamentum, Auctoritatem, Regulam, & Magistrum Ecclesiae; ergo negare Auctoritatem Beatiss. Doct. Augustini est valde pe¬ riculosum, in Fide, & temerarium
S Obiiciunt 1. contra 1. partem conclusionis. Omnes SS. PP. simul sumpti loquuntur Fide humana, quia infallibilitas Fidei non residet nisi in Summo Pontifice; ergo ipsos negare non est haereticum.
Resp. dist. antecedens. Omnes SS. PP. simul sumpti loquuntur Fide humana, si inspiciantur secundum se, cone; si prout illis accedit Auctoritas Christi Domini, Summorum Pontificum. & Conciliorum, nege Quanuis igitur SS. PP. secundum se ipsos non faciant Fidem infallibile, attamen Auctoritas Summi Pontificis potest reddere infallibile Testimonium illorum.
9 Obiicit 2. Io: Dalleus., Libri SS. Patrum continent multos errores, qui non possunt secundum Fidem substineri; ergo S8. Patres simul sumpti possunt negari; antecedens patet enumeratione aliquarum sententiarum, quarum loco cit. Hereticus texit Catalogum; consequenquentia etiam liquet: nam a singularibus sufficienter enumeratis valet consequentia ad uniuersale.
Resp. dist. antecedens. Libri SS. PP. continent multos errores ita, vtomnes vnanimiter errauerint circa vnam, & eande propositionem, nega circa diuersam materia, transeat antecedens, & neg, consequentia, quando autem Ecclesia iubet SS. Patres esse sequendos, intelligitur esse sequendos in ijs, quae vnanimi consensu docue runt, in quibus non potuerunt errate; non autem in iis, quae discorditer scripserunt; manifestum enim est, quod in ijs, in quibus discordant, nos non possumus omnes sequi, dum enim sequimur vnum, alterum necessario negamus; & sic dum Ecclesia non determinat, quinam sit sequendus, nullum determinate iubet esse sequendum
Io. Obijcit 3. idem contra 3. partem conclusionis. Augustinus in js, quae vel a se, vel ab alijs habuit, suos passum esse manes, nemo jure inficiabitur. Etusmodi est, quod adaerfus Pueros ante. Baptismum morientes adeo immisericorditer pronunciat, non solum Visione Dei esse priuandos, quae sententia vulgo nunc obtinet, sed etiam Inferorum igne esse cruciandos: & paulo post: statuit etiam Augustinus Eucharistiam Pueris necessariam, vt ad aliud argumentum supra annotauimus. Huic subijcienda est alia opinio, in quam euidenter propendet, animam esse ex traduce, & de Patre in filium transire, & ex eius substantia non minus, quam corpus progigni, minime vero a Deo creari, & immitti, quae hodie nostra omnium Fides est Nemo nescit ipsum passim Angelis naturam corpoream tribuere; temere item affirmare Uniuersum Orbem momento creatum, & sex dierum interualla in creatione ad varios gradus cognitionis Angelicae referre; deinde; Quid quod dubitat, an sydera ratione, & intellectu praedita sint, & ad Ecclesiae corpus pertineant? Tandem; Sed hunc qui¬ dem nihil opus est longis sermonibus probare in rebus ad Religionem errare potuisse, qui id vltro ipse luculentissimo Retractationum Opere confessus. est, quo varia, quae pridem praeter, vel contra veritatem scripserat, styli ipse sui mucrone confudit.
Resp. haec conuitia a perditis hominibus mendaciter eructata in Beatissimum Doct. fuisse ab eodem praeuisa; nam lib. 1. de Trin. c. 3. Scribit: Arbitrer sane nonullos tardiores in quibusdam locis librorum meorum opinaturos me non sensisse. quod sensi, & sensisse, quod non sensi, quorum errorem mihi tribui non debere quis nesciate His omnibus docte satisfecit noster Sapientiss. Henric. de Noris in Vind. August. c. 4. Ad 1. de paena paruulorum ostendit prefatus Auctor hanc esse vetam sententiam Catholicorum, quae tamen displicet Pelagianis, Semipelagianis, eorunque Reliquijs; vtpote negantibus peccatum origina le, & per consequens paenam illi debitam, & alijs negatibus reprobationem negatiuam fuisse post. praeuisionem peccati Originalis. Et vitra ea, quae ibidem adducuntur, placet duos alios subtilissi mos, & elegatissimos textus afferre ex Supplem: contra Iul. Primus sumitur ex lib. 1. c. 130, vb. ostendit, quod sententia admittens Limbum proparuulis Pelagiana est, his verbis; Agnoscit Deus in stirpe damnata bonum, quod creet, & si tibi displicet Deum creare, quos damnet, contradic ei,si potes; ne creet eos, quos malos futuros, & in malignitate usque in fine perscueraturos, & ob hoc sine dubitatione damnandos esse praesciuit, Aut ei sug. gere, si videtur, vt tot millia paruulorum non baptizatorum, quos nouit perdite esse victuros, et in aeternum ignem, damnante ipso, cum Diabolo ituros, rapiat ex hac vita, dum sunt innocentes, & boni, vt sinon in Regno eius, certe in loco aliquo secundae felicitatis, quem talibus AEDIFICAVIT HAE RESISVESTRA, vitam teneant sempiterna. Ex quibus patet Limbum esse Paradisum Pelagiano. ram. Alter sumitur ex lib. 2. 6. 11 3. Facitis duas faelicitates, unam, quae sit in Regno Dei, alteram, quae sit extra Regnum Dei. Dicite, obsecro; In ea faelicitate, quae extra Dei Regnum erit, ullus ne regnabit, an nullus? Si nullus, liberior erit procul dubio sine vllo Rege illa faelicitas. Si vero ullus in ea regnabit, quis erit Rex Imaginum Dei, qui non erit Deus: Porro si Deus erit, vos introducitis alterum Deum & me dicitis Manichaeum? Quod si Deus ipse ibiregnabit, cuius illae Imagines sunt, etiam ipsae imagines eius fine Dei sui Regno faelices erunt. Et ubi erit Euangelica vox: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu, non potest intruire in Regnum Dei Propterea in quadam professione Fidei a Pelagianis missa Augustino Aquileiae Primati, ad quem Scripsit S. Leo Magnus conquerens, quocd in eius Diaecesi adeo multiplicarentur Pelagiani, continetur confessio Limbi paruulorum: vt a Viro integerimae Fidei Antonio Maglia beco accepimus. Ratio autem, quare Parums li puniantur etiam paena sensus, affertur in eo¬ dem lib. 1. c. 48. vbi dicitur, quod peccatum Originale est alienum, & nostrum, alienum, quia trahitur de parentibus, & nostrum, quia in illis nos omnes peccauimus iuxta Apost: In Adam omnes pec- cauerunt; sed peccatum nostrum proprium punitur paena sensus; ergo peccatum originale, quatenus nostrum proprium, sensibiliter, quanuis leniter, debet torqueri, sed de hoc suo loco. Dist. ergo illa propositio Dallaei. Sententia asserens Limbum vulgo nunc obtinet, apud vulgus Pelagianum, conc; apud Catholicum, neg.
Ad id, quod additur de Eucharistiae necessitate in Pueris, dicitur, quod redarguit Pelagianos, qui duo dicebant; nempe Paruulos decedens tes sine Baptismo non ituros quidem in Regnum. Caelorum, attamen habituros quandam vitam Beatam in Terris. Primum reprobabat Sanctiss. Doct. ex verbis Christi Domini Io:3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & Spiritu Sancto non introihit in Regnum Dei; quo testimonio connicti Pelagiani fatebantur Pueros decedentes sine Baptismo non introire in Regnum Dei. Secundum tamen, quod admittebatur a Pelagianis, scilicet, Vita Beata in Limbo, & negabatur a Beatiss. Doct; sic improbabatur alio textu Io6. Nisi manducaueritis carnem Filij hominis, & biberitis eius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; ex quo deducit non quidem, quod Eucharistia sit necessaria ad salutem, sed quod sit necessaria ad illam vitam Beatam, quam Pelagiani admittebant in Paruulis, & quam sine Eucharistia habere non poterant paruuli, quia Encharistia nequit conferri, nisi post Baptismum. Aliud est ergo Eucharistiam esse necessariam ad vitam Beatam. extra Regnum Dei; & aliud ad salutem aeternam in Regno Dei. Haec est magis legitima interpretatio S. Doctoris, quam recurrere ad morem veteris Ecclesiae, quae pueris statim post Baptismum Eucharistiam ministrare solebat, ve tradunt Cypr. in lib. de Lapsis, Beatiss. P. Epist. 1073 & Conc. 3. Tolet. c. 11, & Trid. sess. 21. de Commumone c. 4. quod autem non docuerit Eucharistiam esse necessariam ad consecutionem Gloriae, patet expresse ex lib. 1. de Orig. Animae c. 9. & lib. 3. c. 9: vbi docet Latronem sceleratum fuisse, & tamen certum est non sumpsisse Eucharistiam pridie in coena institutam
Ad illud de Origine Animae dicitur, quod S. Doct. nunquam necessarium duxit soluere illa quaestionem, sed semper suspendit sententiam vt patet ex lib. 1. de Orig. An. c. 17. vbi ait: Ego nec defendo, nec refello; Totus ergo erat intentus ad probandum, quod anima siue sit ex traduce siue ex creatione, semper contrahebat peccatum poriginale, & hic est verus modus arguendi; nam si voluisset decidere quaestionem circa animae productionem, necessario debuisset relinquere quaestionem de peccato originali, quam principaliter intendebat, & ideo defecisset a principali intento; quod an recte fecisset, videant, qui mentem habent. Ad id de Corporeitate Angelorum, & animae rationalis respondetur cum Fundatiss. Doct;, vtvidebimus in Tract. de Angelis, ipsum nomine. corporeitatis intelligere yleachim, seu potentialitatem passiuam, vt ostenderet Angelos, & animas non esse actus purissimos, sicuti est Deus, quemadmodum est intelligenda Synodus Nicaena act. 5. dicens: Solummodo autem Deus incorporeus, & informabilis; intelligibiles autem creaturae. nequaquam ex toto sunt incorporeae; quando tamen loquitur de corporeitate Physica, illam negat Angelis, & Animae, vt patet lib. 8. de Gen. ad lit. c. 20, vbi ait: In quibus rebus quaedam spiritualia, quaedam corporalia Deus condidit, &c. Spigitalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutariposset, corporalis autem per tempora, & loca. Si autem tribueret Angelis corpora acrea mouerentur per tempora, & loca; corpus enim acreum. vere materiale est, & replens locum. Et in Ep28. ad Hieron, ait: Incorpoream quoque esse animam, & si difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum.
Ad illud de creatione Mundi dicitur Beatss. Patrem in c. 1. Gen. afferre interpretationem: mysticam, vt dictum Moysis liberaret a grauissimis difficultatibus, quibus subjcitur, & quas in lib.de Genad lit. refert: non tamen propter hoc negat aliam expositionem, quam etiam ipse promittit alias forte daturum his verbis: Quisquis ergo non eam, quam pro nostro modulo, vel indagare, vel putare potuimus, sed aliam requirit in illorum dierum enumeratione sententiam, quae non in Prophetia figurate, sed in hac Creaturarum conditione proprie, meliusque possit intelligi, quaerat, & diuinitus adiutus inueniat; fieri enim potest, vt etiam ego aliam his Diuinae Scripturae verbis conignuentiorem fortassis inueniam; Sensus autem mysticos esse veros quis Catholicus contraApostolum potest inficiari?
Ad illud de Syderibus, dicitur, quod lib. 13. deCiuu. Dei c. 16. suam profert sententiam: Neque enim continuo concedendum est globos istos luminum, siue orbiculos luce corporea super terras, seudie, seu nocte fulgentes suis quibusdam proprus animis viuere, eisque intellectualibus, & Beatis. Sunpost. lib. Retract. c. 7. & Tract. 1. in Ios idem confirmat.
Ad vltimum dicitur, quod Sanctiss. Doct; quia ob multitudinem haeresum Manichaeorum. drrianorum, Donatistarum, Pelagianorum, Semipelagianorum, aliorumque Haereticorum, quos impugnabat, destituebatur tempore, quo posset. telegere, quae dictarat, aut scripserat, vt colligistur in eius Epist. ad Marcellin; ideo antequa decederet, voluit senili maturitate recogno scere omnia, quae scripserat, explicans, quae minus claresediderat, & humilitatis gratia libros Retractationum, qui potius Reuisionum inscribendi. erant, nunc upauit. Dices: S. Aug. super illud Apost. Rom. 14. Omne, quod non est ex Fide, peccatum est; ait omnia opera Infidelium esse peccata; sed haec est 25. propositio Michaclis Baj damnata a B. Pio Van Bulla, quam confirmauit Greg. XIII; & Vrb. VIIIsergo in Fide errauit.
Resp; quod tali propositioni subtracta fuit. particula non, vt vult Suarex Prolog. 6. de Grat. c. 2. n. 7, erat enim propositio Baij: Omnia opera Infidelium non sunt peccata, & virtutes Philosophorum non sunt vitia. Praeterea Baius admittebat tantum gratiam Spiritus Sancti inhabitantis in anima; & ideo arbitrabatur nullum gratiae auxilium posse conferri Infideli, per quod aliquod opus bonum eliceret; in quo sensu damnata est haec propositio; sed in hoc sensu non sumitur a Beatiss. P; nam de Grat. Christi c. 24. aperte docet Infidelem mediante gratia posse elicere actus bonos, & se conuertere. Videatur noster Henricus Noris ubi supra S.5. Addimus, quod aliquod opus potest esse peccatum, & vitium, vel ex genere, & objecto, vel ex fine; vel materialiter, quatenus coniungitur cum aliquo habitu peccaminoso. Quanuis igitur virtutes Phi losophorum, & opera Infidelium non sint peccata ex genere, & objecto, sunt tamen peccata ex finequatenus non referuntur in verum Deum; sed in falsa: eorum Idola, & qua tenus eliciuntur a voluntate vitiata per peccatum. Igitur in 1. sensu damnata est illa propositio, non autem in secundo sensu, in quo traditur nedum ab Apostolo, sed etiam a Christo Domino docente. Non potest arbor mala bonos fructus sacere; & aSynodo Byzacena lib. de Incarnat; & Grat. cap. 253 & a Bonif. II. in Epist: ad Caesar, Arelat, & in hoc Sesu ait S.P. Aug. opera Infidelium esse peccata, quia referebantur in finem, vel inanis glorie, vel &c.
II Obiicies vltimo P. Aug. lib. 1. de Trinc. 2. ait: Nec pigebit autem me, sicubi haesito quaerere, nec pudebit sicut erro, discere. Proinde quisquis haec legit; ubi pariter certus est, pergat mecum vbi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me; ergo ex testimonio ipsius licitum est nenegare illius Auctoritatem.
Resp. hoc, & alia huiusmodi Testimonia. referenda esse ad illius profundissimam humilitatem, super quam altissimam erigebat sapientiam, imitans Apostolum dicentem: Ego sum minimus Apostolorum, indignus vocari Apostolus. Praeterquanquod quanuis cum haec scriberet, liceret dubitare de illius doctrina; quia tunc temporis nulla erat definitio Ecclesiae; attamen amplius non licet post tot approbationes, acclamationes, & declarationes Summorum Pontificum, & Conciliorum. Vid. Emanuelem Zerda, Carolum Moreau in Vind.
Nouerat Sanctiss. Doctor eius doctrinam futuris post ipsum temporibus mordendam. esse; contra tamen omnium morsus se instruxit. his verbis: Nec trepidus ero proferre sententiam meam, in qua magis amabo inspici a rectis, quam timebo morderi a peruersis. Gratanter enim suscipit osculum Columbinum pulcherrima, & modestissima charitas; dentem autem Caninum vel euitat cautissima humilitas, vel retundit solidissima veritas. Haec lib. 2. de Trin. in Proem.
Articulus 8
QPnedum Doctores scholasticos procedentes via syllogistica, de quibus egimus q. 1. art. 33. sed etiam Iuris Pontificij Doctores, qui Canonum profitentur scientiam; cum enim Theologia multa ex Canonis deducat, & doceat nedum legem Diumam, sed etiam Ecclesiasticam, quae per Canones constituitur; ideo Iuris Pone tificij, seu Canonum scientia ad Theologiam spectat, & Doctor Iuris Canonici Theologus. appellandus est.
Haeretici de more, cum nequeunt respondere rationibus quoruncunque Doctorum, eorum negant auctoritatem, exibilant scientiam; hinc Vuicleffistae; & Lutherani, vocant Theologiam ignorantiam veritatis, inanenque fallaciam; Scholas Theologorum Antichristi Lupanaria professionem profanam, Euangelijs infensam, & Fidei obnoxiam, vt diximus q. 1. art. 3: & 4. vbi postendimus illius necessitatem, & vtilitatem, & eorum mendacesansanias, ac stultiloquia excussimus. Igitur.
Aduerteda sunt ea, que diximus in sup. art. n. 3e scilicet, quod de Theologis dupliciter loqui possumus, vel de pauciori numero circa aliquam doctrinam, cui mator pars Theologorum repugnat, & in hoc sensu licet eos negare, & hoc a fortiori, quam de SS. Patribus; auctoritas enim vnius S. Patris praeualet auctoritati Doctoris Theologi; vel de omnibus Theologis collectiue sumptis; quibus obseruatis.
E Vnica conclusio. Negare Auctoritatem. omnium Theologorum vnanimiter consentientium est error manifestus. Ita Melchior Canus lib. 8. c. 4. conc. 33& 4. Et prob. 1. ex Scripturis in sup. art. adductis; Theologi enim sunt nostri Doctores, qui Nobis dati sunt a Christo Dominoad explicandas res Fidei: vnde in conclusionibus Theologicis deductis ex propositionibus. reuelatis sequendi sunt, cum vnanimi consensu. illas docent.
Praeterea Conc. Vien, in Clement. unica de Summa Trinit. ait: Opinionem illam, quae dicit, tam paruulis, quam adultis coferri in baptismo informantem gratiam, & virtutes, tanquam probabiliorem, & Doctorum Modernorum Theologiae magis consonam, & concordem, fore a Catholicis. eligendam; Sed non sequi Regulam Veritatis: quam sequuntur Concilia est maxima temeritas; & error manifestus; qui enim Regulam Ve¬ ritatis sequitur, temere per falsitates aberrat: ergo negare Auctoritatem omnium Theologorum vnanimiter consentientium magna temeritas est, & error manifestus.
Conf. Conc. Flor; & Trid. doctrinam nedum SS.PP, sed etiam Doctorum sequuta sunt, vt ostendimus φ. 1. art. 2, & 4ι ergo doctrinam DD. Scholasticorum affirmarunt; sed negare. quod affirmant Concilia est error manifestus; ergo negare Auctoritatem omnium Theo logorum est error manifestus.
Praeterea nulla Doctrina a Theologis conmuniter asseritur, quam vniuersa non teneat, & sequatur Ecclesia, quae quingentis ab hinc annis sequitur, & vtitur Theologia Scholastica; sed negare Doctrinam, quam sequitur, & qua vtitur Ecclesia, est error manifestus; ergo negare. Auctoritatem omnium Theologorum est erros manifestus.
Tandem. Theologi deducunt suas conclusiones ex propositionibus Fidei ad Fidem confirmandam, & roborandam Ecclesiam, ad errores, & sophismata haereticorum confutanda; sed negare Auctoritatem Doctorum confirmantium Fidem, & Ecclesiam, ac refutantium errores, & fallacias, est temeritas, & error manifestus: ergo temeritas, & error manifestus est negare auctoritatem Theologorum. Prob. maior. In Ecclesia Dei debent esse ad tempus Doctores explicates legem, & explodentes falsas doctrinas; quae legem inficerent, & tollerent, fuerunt enim in veteri Lege; & de nostra expresse habetur Ephes 4: vt superius dictum est,; sed isti Doctores sunt Theologi, vt ostendimus φ. 1. loc. cit; ergo Theologi deducunt suas conclusiones ex propositionibus Fidei ad Fidem confirmandam, & roborandam Ecclesiam. Quod autem in Ecclesia debeant esse Doctores explicantes pro positiones Fidei pro quolibet tempore, manifestum est ex ijs, quae supra diximus art. 6. in 5, prob. concln. 7: non enim Fides potest plantari, & roborati in cordibus hominum sine Magistris docetibus luxta illud Apostoli Rom. 10. Quomodo credent i, quem non audierunte quomodo autem audient sine praedicante? quomodo autem praedicabunt, nisit mittantur? sicut Scriptum est: quam speciosi pedes Euangelizantium pacem, Euangelizantium bonas & sicuti necessarius est ad tempus in Eccesia. Dei Iudex infallibilis, qui est Summus Potifex, ad definiendas difficultates, quae circa res Fidei oriuntur, vel suscitantur ab Haereticis, aliter Fides incerto vacillaret iudicio; ita necessarij sunt, ad tempus Doctores explicantes definitiones. Summi Pontificis, illasque in cordibus Fidelium plantantes, & a peruersis impugnationibus, & interpretationibus Pseudotheologorum defendentes, ac per Vniuersum Orbem disseminantes; aliter illae definitiones vel laterent occultae, vel sine tutamine vagarentur, & non haberent, quo ah adulteris Diuina Sapientiae suae. veritatis puritatem possent defendere. Quamobrem sicuti si non fuissent SS. PP, qui contra Haereticos suorum temporum theologizassent, magnam passa fuisset Ecclesia iacturam, ita sinunc non essent Doctores Theologi, qui doctrina SS. Patrum suas deducunt conclusiones exDiuinis Scripturis, non paruum sentiret detrimentum Ecclesia; ergo semper sunt necessarij in Ecclesia Dei Doctores ex rebus Fidei theologigantes in ordine ad explicandam, promulgandam, roborandam, & defendendam Fidem Catholicam, quos esse Theologos nostri temporis non est opus probatione, experientia enim id aperte conuincit.
Conf. Sequi Doctrinam haereticorum, & relinquere Doctrinam Doctorum Catholicorum est error manifestus; sed negare Auctoritatem, omnium Theologorum est sequi Doctrina Haereticorum, ac relinquere Doctrina DD. Cathodicorum; ergo negare Auctoritate omnium Theologorum est error manifestus.
Vid; quae diximus φ. 1. loc. cit; vbi habentur solutiones objectionum, quae fieri possunt contra hanc conclusionem.
3 Ex hoc deducitur, quod argumenta, que fiunt in Theologia ex Auctoritate omnium Theologorum in re graui, & ad Fidem pertinete, & si non habeant infallibiliter conuincere, quia nulla adest explicita circa hoc definitioEcclesiae, apud quam solum residet infallibilitas habent tamen magnam vim, & talem efficaciam, vt ea negare sit temeritatis notam incurrere, & inter errores, qui ducunt ad lapsum, versari, scriptum enim est; Qui minima spernit, paulatuim decidet: sic enim Haeretici caeperunt negare Aucto ritates Doctorum, postea SS. Patrum, deinde Summorum Pontificum, & Scripturarum, & tadem Fidei Diuinae.
Articulus 9
Vatum Gentilium. T Eritatem naturalem non repugnare veriVtati supernaturali satis compertum est; cum enim Deus sit Auctor vtriusque, quia est Conditor Naturae, & Gratig; si veritas Nature repugnaret veritati Gratie, quae diceret Deus, vt Auctor Naturae, contradicerent Deo dicenti, vt est fluctor Gratiae. Quod si veritas naturalis non reffagatur, sed suffragatur veritati supernaturafireliquum est, vt etiam Philosophi, & Historicinaturales aliquo modo Theologum adiuuct, tanquam famuli Domino ministrantes. Hinc diimus q. 1. art. 7 & alibi; quod Theologia plures veritates naturales assumit ad inferendas suas conclusiones. Iure igitur Auctoritas Philosophorum, & Historicorum naturalium inter Loca, ex quibus arguit Theologia, connumeratur.
Verum, quoniam duo proponuntur in ti¬ tulo, quae non eadem ratione probantur, vt videbimus; ob maiore claritate duos S. instituimus.
storicis siue profanis, siue Ecclesiasticis quantum ad ea, quae communiter habentur taquam dubia, incerta, & falsa; patet enim, quod ex dubijs, incertis, & falsis non nisi dubia, incerta, & falsa colligi possunt, sed quantum ad ea quae communiter accipiuntur tanquam vera, & certa, ac indubia, ac etiam ipsis Theologis probata eo, quia non repugnant Fidei Catholicae, aut rationi.
I Vnica conclusio. Argumenta ducta ab Auctoritate Philosophorum, & Historicorum. naturalium in re naturaliter certa, & communiter ab omnibus admissa, & aliunde Fidei non repugnante, magnam vim habent in Theologia, & certam Fidem.
Prob. 1. ex testimonio SS. Patrum. Illud facit certam Fidem in Theologia, quod assumitur? a SS. Patribus ad inferendas coclusiones Theogicas; sed Auctoritas Philosophorum, & Historicorum assumitur a SS. Patribus ad inferendas conclusiones Theologicas; ergo Auctoritas Philosophorum, & Historicorum naturalium in rebus veris, & certis certa Fidem facit. Maror patet: nam non ese dicendum S8. Patres argumentatos fuisse ex probabilibus, aliter Fidem non nisi probabilem facerent, quod est contra ea, que diximus art. 7. Minor traditur a Beatiss. Doct. Aug. lib. 2. de Doct. Christ. c. 39. in fine. Philosophi autem, qui vocantur, si qua forte vera, & Fidei nostrae acconmoda dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam iniustis possessoribus in esum nostrum vendicanda; Et affert exemplum de Acgyptys, qui non solum habebant Idola, & onera grausa, quae Populus electus debebat fugere, sed etiam Vasa autea, & argentea, quae praecipiente Deo debebat in proprium vsum conuertere; sic Philosophi, Historici Gentiles habent quidem plures falsitates, quas Catholici tractatores debent fugere; sed habent etiam nonnullas veritates de Vno Deo colendo, quae debent a Theologis in proprium vsum tanquam vasa autea conuerti. Hinc idem Beatiss. Doct. in lib. de Ciu. Dei fere semper vtitur Auctoritatibus Philosophorum, & Historicorum; D. Hier, in Hierem. c. 17 & lib. 2. aduersus Iouin. ytitur multis testimoniis Philosophorum, & historiis naturalibus; ergo Auctoritas Philosophorum, & Historicorum naturalium assumitur aSS. Patribus
Prob. 2. Propositio naturalis per se nota coniuncta cum propositione reuelata facit Fide certam ad inferendam conclusionem Theologicam, sed Auctoritas Philosophorum, & Historicorum naturalium in re apud omnes certa ha¬ betur tanquam propositio per se nota quoad Philosophos; nullus enim Philosophus auditam negat, sed quilibet illi assentitur; ergo coniuncta cum propositione reuelata habet certam Fi¬
Cons. Quo certiores sunt propositiones. quas Theologia accipit a Scientiis Naturalibus. sibi ministrantibus, eo maiorem habent vim ad inferendam conclusionem; sed Auctoritas Philosophorum, & Historicorum naturalium in recommuniter admissa est certior, quam quaelibet veritas naturalis ab vno tantum, vel altero Philosopho admissa; quia illa est manifestior, haec vero occultior; manifestatio autem, seu lumenconcurrit ad causandam certitudinem, vt diximus q. 1. art. 6. n.6; ergo ex Auctoritate Philosophorum, & Historicorum naturalium in recommuniter certa facit certam Fidem ad inferendam conclusionem Theologicam,
3 Tandem prob. Ex Chronologia temporum multae deducuntur conclusiones certae in Theologia, vt ex Historia Anacleti art. 6. deduximus doctrinam ab illo traditam fuisse ab ipsoacceptam ab Apostolis, vel quia admodum verisimile est, quod fuerit Discipulus Apostolorum, vel quia adhuc viuebant Discipuli Domini, qui certereclamassent, si talis doctrina non fuisset Apostolica; & ex historijs Cociliorum, Summorum Pontificum, statuum Ecclesiae, Imperatorum, SS. Patrum, & aliorum huiusmodi deducuntur fere innumerae conclusiones in Theologia efficaciter concludentes; ergo Auctoritas Historicorum. communiter assentientium certam fidem facit? ad inferendam conclusionem Theologicam, De Philosophis autem manifestum est, eorum Auctoritatem in re communiter admissa habere certitudinem, & ideo facere fidem certam.; nam si certitudinem non haberet, nulla daretur certitudo naturalis; quia si propositio communiter admissa certitudine caret, multo magis propositio, quae ab vno admittitur, & ab alio negatur.
Argumenta, quae fieri possunt contra hanc conclusionem siue ex Scripturis Diuinis, siue ex SS. Patribus, soluta sunt φ. 1. art. 2, procedunt, enim vel de Philosophia, & Histonia deceptiua, & fallaci: non autem de veridica, & certa; vel de Philosophis, & Historicis in rebus dubijs, incertis, & controuersis; tunc enim non possunt facere fidem, nisi dubiam, incertam, & controuersam in ordine ad inferendam conclusionem opinatiuam, vt dictum est q. 3. art. 7.
S. 2. De Sybillis, alijsque Vatibus Gentilibus. Vbillas fuisse, refert Varro apud Beatisse SP. Aug. lib. 18. de Ciuit. Dei c. 23: & lib. 13. contra Faust. c.15: & noster Panumius lib. de Sybillinis Oraculis. Praeter Sybillas fuisse alios Vates Gentiles, vt Hermetem, Orpheum narrat ide Beatiss. Doct. lib. cit, contra Faust; nihil tamen determinando circa eorum existentiam, quia, vtpatet legenti, loquitur ex aliorum testimonioabsque approbatione, vel reprobatione. Hoc nomen Sybilla componitur ex duobus nominibus Graecis, quae significant idem, ac cognoscens consilium Dei; propterea Sybillae dictae sunt, quia aliqua de Deo vaticinatae sunt. Inter has fuit Eritrea, quae floruit tempore, quo Roma condita fuit, vt habetur ex Varrone apud Beatiss. P. Aug. lib. cu. de Ciu. Dei, quae manifeste vaticinata est Christum Dominum; ait enim B.P. Haec sane Eritrea Sybilla de Christo manifesta conscripsit. Supposito igitur, quod fuerint Sybillae, de quarum existentia non est ad rem praesentem determinare; de quo recenter scripsit Isaac Vossius; quaerimus an fuerint vere illuminatae a Spiritu Sancto, vel an fuerint oppressae a Daemone, & abipso aliquas veritates Fidei edoctae, & an argumenta ducta a Theologo ex eorum vaticinije vim habeant
Circa hoc D. Ambr. ait; quod Demones loquerentur in Sybillis, quod congruenter arguitur ex eo, quod Sybillae redderent oracula, quaea Daemonibus promulgabantur, vt patet de Sybili la Cumana apad Virgil.6. Aeneid. Beatiss. Doct, Aug. nihil citca hoc determinat, docens tantum Sybillas, & alios Vates Gentiles, licet aliquae praedixerint de Christo, non tamen fuisse veros Christi Prophetas; ait enim super Epistolamad Rom. Fuerunt enim, & Prophetae, non ipsius, idetm Christi: & quanuis ibidem asserat Sybillas fuisse plenas Spiritu Sancto; ibi tamen loquitur potius supponendo; supposito enim, quod locutae fuerint ore Dei, de quibus nulla est determinatae veritas, necesse est, quod fuerint plenae Spiriti Sancto. Panuinius ait, quod antiquitus dicebam tur Mulieres Deo plenae; sed neque ex hoca quid infertur: nam Gentiles verum Deum none agnoscebant, & solos Daemones colebantag fideo dicendo eas Deo plenas, non significabam vero Deo, sed potius suis Diis inanibus, quos adorabant; videntes enim eas praedicere futura; quorum cognitio superat nostram naturalem indaginem, ideo putabant eas Diuinitate repletas. Igitur an Sybillae vaticinatae fuerint Deo. inspirante, vel Daemone in ipsis loquente, nihil decernere rationabiliter possumus, sed quaess tum in sua ambiguitate relinquimus; vtrinque enim nonnisi congruentiae mere opinabiles ade duci queunt. Nam pro vna parte dici potest quod Deus propter harum Mulierum putita tem virginalem illis concesserit Spiritum Prophetiae, quae est gratia gratis data, & alias non repugnat stare cum peccato: vt patet de multis Prophetis Sacrilegis veteris Legis. Praeterea dato, quod recte vixissent in Lege Naturae, pie possemus arbitrari, quod illis Deus reuelauerit, principalia Fidei mysteria, vt est Mysterium Incarnatuonis. Hoc potest deduci ex B. Iob; qui fuit, Propheta Gentilis. Et noster Christianus Lupus super 7. Syn. c. 11. narrat ex Theophane, quod anno τ8o; cum pijssima Irene simul cum ConstantinoFilio Imperium accepit, in longis Thraciae muris quidam homo fodiens terram inuenit arcam Iapideam, quam cum aperuisset, inuenit virum iacentem, & literas Arcae conglutinatas reperit continentes haec verba: Christus nascetur ex Virgine. Maria. Credo in eum. Sub Constantino; & Irene Imperatoribus, o Sol, iterum me videhis. De hoc tamen, & de Sybillis nobis non constat fuisset Christi Prophetas, quia nulla extat Ecclesiae de terminatio, sicut extat de Iob; & alijs Prophetis Hebraicae Legis, quorum Prophetiam testatur sacra Scriptura, & determinat Ecclesia. Ex alter ra parte possumus dicere, quod licet Daemone nequeat penetrare mysteria supernaturalia, quia caret lumine supernaturali, attamen ex dictis Prophetarum, & factis Hebraeorum colligere poterat aduentum veri Dei ad reparandum genus humanum, & hoc poterat Sybillis reuelare; sicuti multa futura pertinentia ad ordinem Naturae in illis praedicere; quia Daemon plures effectus naturales cognoscit in suis causis proximis determinatis, cum perfectius cognoscat, Astrorum motus, & aspectus, quam Astrologi: vel quia Angeli boni aliqua reuelant Daemonibus pertinentia ad bonum Fidei, vt docet B. Doct Aegid. in 2. dist. 21. q. 2. art. 4. dub. 4. vel quia perfectius cognoscunt hanc materiam singulatem; vel quia per signa exteriora cognoscunt. etiam cogitationes, vt docet Beatiss. P. Aug. 11. super Gen. apud B. Doct. Aegid. in 2. dist. 7. q. 2. art4 vbi ostendit, quod Daemones naturalia tribus modis possunt cognoscere. Igitur quidquid sit, an Sybillae locutae fuerint Deo inspirante, vel Demone in illis loquente; quanuis possemus dicere, quod aliquae Deo inspirante, aliae Daemoneloquente locutae fuerint, inquirimus, ad quid. valeant argumenta, que Theologia potest ducere ex ipsarum vaticinijs, & quam efficaciam habeant; pro cuius decisione.
S. Vnica conclusio Theologia ex testimoniis Sybillarum, & Vatum Gentilium probabiliter arguit, & praecipue ad conuincendos Paganos; non tamen infallibiliter. Ita Beatiss. Doct. Augecontra Faust. vbi supivbi ait de Hermete. Ttimegystro, qui scripsit: Monas genuit Monadem, & in se reflexa suum repercussit ardorem & de Sybillis, Orpheo, & Hermete: Sybillae, & Orpheus, & nescio quis Hermes, & si quis alis Vates, vel Theologi, vel Sapientes, vel Philosophi, Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse, seu dixisse perhibentur; valet quidem aliquid ad Pacanorum vanitatem reuincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam.
Prob. 1. pars concl. ex B. Doct. Aegid. in 2. dist. 21. q. 2. art. 4. dub. 4. Ea, quae dicuntur abInimicis in laudem, sunt probabiliora testimonia veritatis, & per consequens magis creden¬ da ab Inimicis, quia ibi non supponitur fictio ex affectu proueniens; sed testimonia Sybi llarum: & Vatum Gentilium dicuntur a Gentilibus, qui Sut Fidei Catholice Inimici; ergo sunt probabiliora testimonia veritatis, & per cosequens magis credenda, ab ipsis Gent ilibus, qui talia dixere: nam Gentiles magis probabiliter credere tenentur Auctoribus sequacibus suarum Sectarum, quam alienis; ergo Theologia ex testimoniis Sybillarum, & Vatum Gentilium eruit argumenta valde probabilia, & praecipue ad conuincendos Paganos Gentiles.
Conf. Ex testimonio nationali, & eiusdem Legis eruitnr argumentum ad hominem magis validam ad conuincenda Gente illius Legis, quam sit testimonium alienum prolatum ab Aliquo diuersae Legis, vt ex Testimonio Legis Hebraicae, vel Prophetae magis validum argumentum eruitur ad conuincendos Hebraeos, quam exTestimonio Nouae Legis, vel alicuius S. P. Catholici; & sic dicendum est de Turcis, & de alijs lectarijs, vt dicemus in Tract. de Trin. q. 1. art. 4. Hinc fertur D. Catarinam Alexandrinam Proctetricem maxime vsam fuisse Testimoniis Sybyllarum ad conuincendos Philosophos Gentiles; ergo Theologia ex Testimoniis Sybillarum, & Vatum Gentilium eruit valde probabilia argumenta ad conuincendos ipsos Gentiles, qui sunt eiusdem Legis.
6 Prob. 2. Testimonium modo mitabili, & excedente, cognitionem naturalem prolatum est valde probabile, & validum ad inducendas ad assensum gentes eiusdem legis: monet enim ad credendum, quod dicens sit illuminatum abaliquo, qui non est homo, sed super homines, & consequenter ab Aliquo, qui perfectiori, & certiori modo cognoscit, quam homo; sed testimonium Sybillarum, & Vatum Gentilium est, prolatum modo mirabili excedente cognitionem naturalem; ergo plurimum valet ad euincendos ipsos Gentiles, qui sunt eiusdem Legis.
Quod autem valeat etiam ad confirmandos Catholicos, inde patet: nam testimonia Inimicorum magis roborant assensum, quem praestamus nostris testimoniis infallibilibus; sed testimonia Sybillarum, & Vatum Gentilium sunt, huiusmodi, ergo magis roborant assensum,
7 Prob. 2. pars concl. Ex illo tantum arguitur infallibiliter, quod ita est certum, vt nullatenus ei possit error subesse, sed Vaticinia Sybillarum, & Vatum Gentilium non sunt ita certa; vt eis non possit error subesse, ergo ex illis non arguitur infallibiliter, Maior patet. Prob. minor, Illud ita est certum, vt nequeat ei erros subesse, quod est de Fide esse reuelatum a Christo Domino, vel traditum ab Apostolis; & nobis constat: per Ecclesiam nobis proponentem illud, vt credendum iuxta illud Beatiss. Doct. Aug. "Ego Euangelio non crederem, nisi Ecclesiae me commoueret auctoritas"; sed non est definitum ab Ecclesia, nec nobis proponitur vt credendum. quod Vaticinia Sybillarum, & Vatum Gentilium sint a Deo illis reuelata; ergo Vaticinia Sybillarum, & Vatum Gentilium non sunt ita gerta, vt nequeat error eis subesset
. Obiicies 1. contra 1. partem concl. Plures SS. Pbiinter quos D. Ambri volunt, quod Demon loqueretur m Sybillis; ergo ex ipsarum testi moniis non eruuntur argumenta probabilia nam Demon est Pater mendacij, inimicus veritatis, & maxime Catholicae: a mendace autem nequit sumi testimonium, nisi mendax, sicuti a veraci sumitur testimonium verum.
Resp. omisso antecedente neg. consequentiam. Ad cuius prob. insertam dicitur, quod licet a mendaci, prout mendax est, nequeat sumi nisi argumentum mendax, a mendaci tamen, prout compellitur ad dicendam veritatem, potest sumi argumentum verum. Daemon igitur aliquando compellitur a Deo ad proferendam veritatem, vt Fides Catholica recipiat testificat tionem veritatis etiam ab Inimicis, vt Lucq. Amultis autem exibant Demonia clamantia, & dicentia, quia tu es Filius Dei, quibus verbis compellebatur testificari Iudaeis Christi Domini Diuinitatem.
P Obiicies 2. contra 2. partem concl. Sybillae loquebantur Deo inspirante; propterea dice bantur, Mulieres Spiritu Sancto plenae; vt haber Beatiss. Ps seu Mulieres Deo plenae, vt refert Panuinius; sed testimonium Dei, & Spiritus Sancti loquentis est infallibile; ergo ex testimoniis Sybillarum arguitur infallibiliter.
Resp. omisso antecedente dist. minorem. Si nobis constet illud esse testimonium Dei, & Spiritus Sancti, conci si nobis non constet, neg Quare licet testimonium Dei secundum se sit. infallibile, attamen respectu nostri, si nobis certe non constet illud esse testimonium Dei, est fallibile; non potest autem constare, nisi per Ecclesiam proponentem illud esse credendum, vetestimonium Dei loquentis; cum autem non detur ista propositio, ideo non constat de illius infallibilitate, sed possumus dubitare, vt dubitant. SS.PP. Qui plura cupit citca Sybillas, consulat, Panuinium, & Vossium.
Articulus 10
Deo malignantis nature sunt Haeretici, ut nedum Auctoritate, sed etiam rationem negare ausi sint, cum illam, quoties perstringuntur, soluere nequeant. Porro Theologiam vti ratione in deducedis suis conclusionibus solus rationis impos inficiabitur; Ratio enim, quaeprout hic sumitur; non est discursus humanus, quemadmodum a multis confunditur; quia cum hic sumatur Ratio, vt contradistinguitur ab Au¬ ctoritate; dixi mus nanque superius, Locum, a quo Theologia desumit suas argumentationes, alius esse a Ratione, alium ab Auctoritate; cunque discursus sit comunis Auctoritati, & Rationi, quia nedum ex Auctoritate, sed etiam ex Ratione deducimus conclusiones: hinc fit, quod Ratio hic non sumitur, prout idem est, ac discursus, quia sic non sumeretur, prout contradistinguitur ab Auctoritate. Igitur Ratio in praesenti accipitur procausa, seu motiuo, non quide reuelato, sed scitor aut noto ipsius coclusionis, siue haec causa causet nedum in inferendo, sed etiam in essendo, & perconsequens a priori; siue tantum in inferendos non tamen in essendo, aut a posteriori. Igitur
Theologiam deducere a Ratione suas conclusiones, nihil aliud est, quam assumere aliquas ptopositiones notas in scientiis naturalibus, & ex illis inferre conclusionem Theologicam; vev. 8. cum probat Processionem Verbi Diuinesse. veram generationem, quia est origo viuentisra viquente in similitudinem naturae, coniungedos huic propositioni, quae est nota in Philosophia, altera propositionem reuelatam, scilicet quod Emanatio Verbi Diuini est origo viuentis a viuante an similitudinem Naturae. Itaque Theologiamutiratione omnibus indubium debet esse, est enim scientia omnibus scientiarum naturalium rationabilissima assumes ex illis tanquam ex siba mis nistrantibus earum rationes. Patet hoc nec lum ex SS.PP, qui vtuntur fere semper Auctor itate & Ratione ad probanda Mysteria Fidei comtra Hereticos, & praecipue ex Bea tiss. PP. Patre Aug lib. 2. de Ordine c. 5. Duplex est via, quam se quis mur, cum rerum obscuritas nos mouet, aut Reuo nem, aut certe Auctoritatem; & c. 9. Ad discedum necessario ducimur Auctoritate, atque Ratione E lib. 3. contra Academ. c. 20. ait: Nulli nanque due bium est gemino pondere nos impelli ad discendum Auctoritatis, atque Rationis, mihi autem certum est nusqua prorsus a Christi Auctoritate discede re, non enim reperio valentiorem, sed etiam exsacra Scriptura: nam Dominus Matt. 12. ad com fundendos Hebraeos, qui eum calumniabantur quod aegrotum die Sabbati curasset, vtitur ratione ducta ab exemplo Bouis, & Asini, qui si cadatin fqueam, licet die Sabbati illum extrahere: & probiGratia enim non destruit naturam, sed perficit ipsam assumendo, & eleuando ad ordinem supernaturalem; ergo Theologia non destruit rationem naturalem, sed perficit ipsam eleuando ad inferendas conclusiones supernaturales; tum quia Theologia debet vti motiuis, quae magis inducunt ad assensum Fidei; sed ratio naturalis; vtpote per se nota, monet ad assensum Fideisergo Theologia debet vti ratione naturali. Hoc supposito.
Quaerimus in praesenti, quam vim habeant in Theologia argumentationes ducte a rati one. naturali.
Aduertendum igitur, quod, vt superius di¬ ximus, Theologia deducit conclusiones vel exmotiuis probabilibus, & tunc tales argumetationes non habent nisi vim probabilitatis, sicutiquae libet alia Scientia naturalis procedens exprobabilibus, vel ex motiuis per se notis, & certis, & de his quaerimus in praesenti¬
Vnica conclusio. Argumentationes ducte a ratione per se nota, & certa magnam vim habent in Theologia. Prob. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. 1. contra Faelicem Manichaeum c. 10. docentes Fidei Imperator clementissimus, & per Conuentus celeberrimos Populorum, atque Gentium, sedesque ipsas Apostolorum Arce Auctoritatis muniuit Ecclesiam, & per pauciores pie doctos copiosissimis apparatibus etiam inuictissimae rationis armauit. Verum illa rectissima disciplina est, in Arcem Fidei recipi infirmos, vt pro eis iam in tuto positis sortissima ratione pugnetur. Ex quibus deducitur haec ratio. Deus muniuit Ecclesiam Auctoritate infallibili, & Ratione fortissima, ac inuictissima ad propugnandam Fidem Catholicam, ergo Theologia nedum ex Auctoritate, sed etiam exRatione valida desumit argumenta, aliter rationon, esset inuictissima, & fortissima, si ex illa non desumerentur enincentia, & fortia argumenta. & Deus non providisset Ecclesiam inuictissimis, & fortissimis armis contra oppugnatores Fidei: quia etsi Auctoritas esset inuicta, attamen ratio, qua defenditur Auctoritas, esset debilis, & vincibilis.
Conf. Ex Rationibus certis, & per se notis etuuntur argumentationes certae, & infallibiles; & eo magis si tales Rationes eleuetur per lumen supernaturale, cui nequit subesse error; sed Theologia vtitur Rationibus certis, & per se notis eleuatis per lumen Fidei, vt diximus q. 1. ant. 7. ergo ex illis eruit conclusiones certas, & infallibiles, & per conseques efficaciter argumentatur.
S Prob. 2. Si Ratio naturalis non haberet: magnam vim in Theologia, sequeretur, quod nulla esset via ad impugnandos & conuincendos. Haereticos, Iudaeos, & Paganos: nam Haeretici negant Auctoritatem Ecclesiae; & Summorum Ponuficum, & cum impetuntur Auctoritatibus, illas perperam exponunt, & peruertunt ita, vt si Ra¬ tio non suppeteret, vix quidquam posset contra illos obtineri, & Iudaei negant Auctoritatem noqui Testamentis & licet probetur per Auctoritatem Legis Veteris, attamen omnino tergiuersantur; & Pagani negant omnem Auctoritatem Diuinam. tam Veteris, quam Nouitestamenti; & si Ecclesia non posset desumere validas argumentationes. a Ratione, non haberet, quo posset fortiter euertere hos suos Inimicos, & fic Deus sufficienter, & valide non providisset suam Ecclesiam ad defendendum se, & ad vincendos suos hostes.
A Porro qui inuehuntur contra Rationem omnino irrationales sunt Mahometanis haud dissimiles, qui omnes disciplinas proscribunt, corpori, non menti inseruientes, Brutis irrationalibus similes esse cupientes. Nec aliqua obiectionem momentaneam afferunt, quae sit scriptudigna: nam vel ducitur ex sacris Scripturis, & SS. Patribus vocantibus vanam Philosophiam; & de hoc iam diximus φ. 1. art.2, quod scilicet loquuntur de Philosophia sophystica, & deceptiua, non autem de vera, & certa, quam, vt ibidem. dicebamus, certum est esse perfectionem simpliciter simplicem; vel adeo leues sunt, vt & ipsi Tyrones possint eas dissoluere
Aduertendum tamen non ita Ratione vtedem esse, vt spernamus Auctoritates. Unde Eusebius lib. 5. Hist. Eccl. ait quosdam peruertisse totam Theologiam naturali Ratione; quod de quibusdam nostri temporis verificari videtur; qui solis speculationibus Theologia explicare conantur; quos tamen redarguit Sapientiss. Ecclesiae Mag. Aug. Epist. 56. ad Diose, & Ber. Epist. 189. his verbis, Fundamentum nostrae Theologiae est veritas requelata; quae si non creditur, euertitur Theologia. Ita igitur vti debemus Ratione, vt Auctoritatis adiungatur tanqua illius adiutrix; & vt ostendatur impossibilia non esse ea, quae Fides docet, quibus Auditor fortius vincatur, & Veritas Christiana firmius solidetur; Fundamentum enim Theologiae est Fides, quae est ex Auctoritate dicentis; vnde qui sine Auctoritate procedit, sine fundamento stabili theologizat, vt per inania feratur.