Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

QUAEST VNICA De purissima Dei Simplicitate

2

DVplex est compositio, quae simplicitati opponitur; alia realis, alia rationis; quia cum conpositio Oimportet vnionem distinctorum, & cum Vnum dicatur tot modis, quot dicitur Ens, cum sit passio illius, sicut Ens in sui primaria diuisione diuiditur in Ens reale, & rationis, ita & compositio diuidenda est. Compositio realis subdiuiditur in Physicam, & Metaphysicam, & vtraque in substantialem, & accidentalem. Quaerimus in praesenti quest. de qualibet ex his compositionibus.

Articulus 1

3

ART. I. PAn in Deo detur compositio substantialis. Ais coni aadd Physica8.

4

DIfficultas haec adeo antiqua est, vtinil eainueniatur antiquius, nihilque ita controuersum apud priscos Philosophos: Noenim a Sadducaeis negantibus omnem substantiam spiritualem, & ideo asserentibus animam esse, corpoream physice compositam ex materia ii;, & forma, vt habetur Actor. 23. 8i ortum habuit, vt volunt Aliqui; vel vt placuit alijs, a Stoicis statuentibus animam esse corpus; & hunc mundum, qui sensu percipitur, esse Deum; de quibus Beatiss. P. Aug. Epist. 56, vel a Gnotistis, seu Borboritis, qui, vt refert ide Sanctiss. P; ad Quod uult deum Haeresi o asserebant animas nostras nihil aliud esse, quam Dei Naturam aduenientem in nostra corpora; vel ab Antropemorphytis, siue Vadianis, vel Audianis ortis abAudio; vel Audeo, qui natus in Mesopotamia vixit teporibus Arru; vt refert Epiphamus, Haeres. 70; de quibus Magnus P. Aug. Haeresisos afescrentibus Deum esse corporeum habentemo humanam figuram, quod deducebant ex Gen. 1Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram, intelligentes hunc textum de imagine corporali, non spirituali, quorum errorem sequutos fuisse quosdam Monachos in Aegypto te¬ statur Cassianus Collat. 20.c. 3. & 5, potius ex imperitia, & ignorantia, quam ex malitia, & perquersitate, nec non Tertullianum, vt censet Pamelius in Tertull. Paradoxis c. 15; & deducitur ex Beatiss. P. epist. 157. circa medium; & lib. 10. de Gen. ad lit. c. 55; quanuis ad Quoduultdeum haeres. 36. ipsum excuset; quatenus nomine corporis intell igat Ens, prout contradistinguitur a nihilo. Differt autem Tertullianus ab Antropomorphitis, quia illi ponebat Deum compositum ex partibus corporeis integrantibus eiusdem figurae cum membris hominis; iste vero ex partibus diuerse rationis, & naturae a partibus corporis humani, quam differentiam innuit Beatiss. P haeres. 86. dicens: Tertullianum posuisse Deum corporeum, sed non effigiatum; Tandem Dauid Dinando voluit Deum esse materiam primam & impugnatur a D. Thos potest autem excusari, quod loquatur de materia prima, quatenus materies idem est, ac mater rerum in genere causae efficientis, sed quidquid sit. De his omnibus videatur Sanctiss. Doct. vitra loca citata lib. 1. d. Gen;aduersus Manichaeos c. 17 & lib. 83. q. q. 52. D. Hier, epist. 153 D. Isid. lib. 7. Aethimolog. c. 13 & D. Damasc. lib. 1. de Fide c. 14.

5

2 Abistis igitur Haereticis non habuit ortum haec difficultas, sed maxime inter Gentiles viguit; nam, vt narrat Beatiss. P. Aug. lib. 8. de Ciuit. Dei c. 23 duae extabant celebres Uniuersitates, seu Schole, vna Graeca in Ionia in Ciuitate Miletos quae est in Asia Minore inter Lycaones, & Lydos; in qua primum Tales Milesius vnus ex septem. illis Sapientibus, qui fuerunt Chilo Lacedemo. nius, Pithacus Mitileneus, Bias Prienaeus, Cleobolus Lindius, Periader Chorinthius, ac Salon Atheniensis, caepit philosophari, & scrutari rerum secreta, suasque disputationes in scriptis tradere discipulis, & in hoc discernebatur ab alijs Sapien tibus, qui tantummodo praecepta quoad mores. & ad vitam moralem pertinentia oretenus tradiderant. Thaletis discipulus fuit Anaximander; Anaximandri autem Anaximenes; Anaximenis. Anaxagoras, & Diogenes; Anaxagorae Archelaus: Archelai Socrates; Socratis Plato, & multi alij discipuli, scilicet Academici, Cirenaici, Cinici, Peripathetici, Megarenses, Stoici &c, & Platonis Aristotelis auditor fuit, ac cum eo Proclus. AlteraSchola fuit in Magna Graecia, quae est pars Italie, in. qua primum philosophatus est Pythagoras Samius, & vt Scribit Pomponius Mela Pythagorae, Magister in Ciuitate Tarenti, quae est inter promontoria Salem, & Lacinium. Igitur in ScholaIonica maxime extabat haec quaestio; Tales enim putauit Deum esse aquam hanc corporalem, seu humorem aqueum. Anaximander, vt refert Cielib. 1. de natura Deorum, voluit Deum esse mundum hunc visibilem, imo infinitos mundos orie tes, & occidentes, qui fiunt, & desinunt per calidum, & frigidum sempiternum; Anaximenes voluit esse aerem, ex quo orti sunt omnes Dij;huno sequutus est Diogenes eius discipulus, Anaxagoras vero esse animum, quem sequutus est eius discipulus Archelaus. Socrates hos omnes impugnauit; sententiam tamen suam abscondit. Stoiciautem voluerunt Deum esse ignem. Tandem Plato, & eius discipuli voluerunt Deum esse incorporeum, vt testatur D. P. Aug. in eodem lib.es 6; in cuius commento Altinous ex doctrina Platonis sic arguit. Si corpus Deus esset, ex materia& forma componeretur; nam omne corpus ex his duobus conflatum est: ita simile id eis fit, quorum particeps est latenti quadam ratione, & modo. Absurdum vero est ex materia, & specie componiquandoquidem nec simplex tunc esset, neque principium; idcirco omni corpore vacat. Accedit huc, quod si corpus est, ex materia constet, necesse est. Quid ergo? Ignis erit Deus ?an aer, terra, an potius aquac quodcunque horum sit, principium certe non erit: quin potius, minus, ac posterius quiddam ipsa materia, ex qua constabit. Nefanda haec sunt Deum ergo incorporeum esse dicendum est. Profecto si est corpus, genitus erit, & corruptioni obnoxius, ac morti, sed haec omnia, qua longissime a Deo absunt.

6

Sed nec in his Scholis, quorum scientiade Deo a Beatiss. P. appellatur Theologia ciuilis, suum sortita est initium sententia de Dei corporeitate, prius enim etiam fabulosa Theologia. Gentilium, quae practica dicitur, quia ob magis crassam, supinanque ignorantiam fatuiori modo de Deo loquebatur, non nisi corporeos Deos. agnoscebat; distinguebat enim Deos in Caelestes. & Terrestres; primos dicebat ortos ex Caelo; vnde ipsum Caelum Patrem Caelestium Deorum agnoscebat, alios ortos ex Terra, ac propterea Tellurem Deam omnium Deorum Matrem: appellabat. Deos celestes volebat esse masculos, terrestres vero faeminas, quanuis postea sibi infinities contradicens, & faeminas, vt Mineruam, Iunonem &c; tribueret Caelo, & masculos, veNeptunum, Ditem &c, tribueret terrae, vt manifeste colligitur ex Varrone apud Sanctiss. P. Aug. lib. 7. de. Ciu. Dei c. 28. Deinde innumeros Deos. nedum inanimatos, vt stellas, lunam, sed etiam animatos, vt plantas, feras, beluas, mostra, Satyros. Tauros, homines, Iouem, Saturnum &c, qui corpore constabant, effinxit, quos sacrilege idolatraret.

7

Huius ergo sententiae originem inuenire 4 non possumus, nisi primum idolatram rei corporalis reperiamus; ille enim Deum corporeum. primitus effinxit. Res difficilis etiam Doctissimis antiquis Scriptoribus visa est, vt testatur. S. P. Aug. lib.16. de Ciu. Dei c. 11. in fine. Attamen possemus dicere, quod si velimus loqui de eo quod nobis constare potest ex Scripturis ( omittentes, quod Adam voluerit se tanquam Deum adorare, & quod Lucifer fuerit primus suggestor Idolatriae) cum Filij Cham rebelles a Deo fabricassent Turrim Babelis post diuisionem linguarum, Mesraim profectus est in Aegyptum; Nembroth in Petsiam, Assur in Assyriam, & Chui¬ in Aet hiopiam, & filij eorum in alias regiones. Porro certum est Nembroth docuisse Petsas, & Caldaeos colere Ignem, vt videtur apud Tostatum in Gen. c. 11, fol. 57. lit. D. Quapropter Abraha, qui natus est in Assyria temporibus Nini prones potis, vt fertur, Nembroth, Vr, idest igne dictum Vr ab vrendo adorari ab Assyrijs testatus est, Unde Nembroth primum idolatriae manifestum reum pronunciare non ambigimus. De Mefrat in Acgypto non nisi a posteriori licet conjecturari; cum enim Aegyptij, vtpote Astrorum obseruatores, Astra colere semper habiti sint, credibile est Mesrai, sicut Nembroth Persas, & Caldaeos, Aegyptios idolatriam docuisse. Deinde temporibus Iacob, & Ioseph filij eius, cum Apis Rex Argiuorum in Aegyptum naui transuectus esset, ibique mortuus, declaratus est maximus Acgyptiorum Deus nomine Serapis, idest Arca, seu sepulcrum Apis, & lege sancitum est, poenam capitalem dicenti eum esse hominem, & sic Aegyptij homines tanquam Deos adorare. ceperunt. In Babilonia autem, cum mortuus esset Belus, quem volunt esse filium Nembroth, apud Tostatum, ubi supra, Ninus eius filius imperauit, qui cepit eum adorare, & tanquam Deum habere, qui postea dictus fuit Baal; Alij. vtSuidas, volunt Seruch inuenisse idolatriam simulacrorum hominum; alij autem narrant initium Idolatriae; qua ceperant adorari homines, aliter fuisse, fuit enim quidam in Aegypto, vtnarrat Eusebius, cui mortuus fuerat filius ab eo vnice dilectus, Huic construi iussit statuam, cuius in gratiam, cum aliquid ab ipso peteretur, statim concedebatur, & sic ceperunt multiplicari statuae hominum, & tanquam Dij haberi, hoc tamen licet sit verum de Idolatria hominum, non tamen de Idolatria cuiuscunque creaturae nam patet, quod ignis antea adorabatur ex instituto Nembrath.

8

5 Quanuis autem fere sub ide tempus Idolatria in Persia, & in Acgypto orta sit, attamen ipsam maxime ex Aegypto propagatam credendum est ob multitudine Deorum ab Acgyptiis excultorum. Et apud ipsos maxime agitata est haec quaestio de Dei Vnitate eo, quia Acgyptij edocti ab Hebraeis scientias, ab Abrahamo quidem, quando illuc peragrauit, & a Moyse. cuius discipulum fuisse Hermetem Trismegisium Aegyptium, seu Mercurium, qui idem est studia maxime coluerunt, in quibus principaliter quaerebatur Dei notitia; Quapropter Hermes apuc P. Aug. lib. 8. de Giu. Dei c. 23: & 24. multa discurrit de Diuinitate, Deos Parentum suorum commemorat, & diuinatur fore tempus, vt appareat incassum Aegyptios talia idola veneratos; exquo constat idolatriam in Aegypto maxime antiqua fuisse; receset enim Hermes Deos proauorum suorum, a quibus vna cum vana eorum Theologia eorum superstitio traducta fuit. Scientiae aitem ab Aegyptys deriuarunt in Caldaeos, a Cal¬ deis in Graecos, vt vult Herodotus; a Graecis inLatinos, & a Latinis tandem in Romanos transie re, vt videtur velle Tertull. dicens: Religionem Romae ordinatam esse a Numa paucis ceremoniis & sine simulaeris, quia nondum Romam aduenerant Etrusci, seu Latini, aut Graeci. Vid. Vincentius Cartarius lib. de imaginibus Deorum Italice conscripto. Diuidebatur haec eorum Theologiain Thetralem, quam cognoscebantur Dij Praesidentes Theatris, naturalem, qua cognoscebam tur Dij accomodati ad Mundi, seu totius natura gubernium, & Ciuilem, qua cognoscebantur Dij praesidentes Ciuitatibus, vt testatur Beatiss. P. Aug. lib. 6. de Ciu. Dei c.6.

9

Fabulosa Gentilium figmenta irrisit etiam ipsemet Gentilis Lucianus Samosatenus lib. de Natura Deorum: mordicus tamen, impugnanit Schola Platonica, vt supra diximus; Haereticos vero acriter impetiere SS. PP. Hoc autem est discrimen inter idolatras Deos corporeos colen tes, & Haereticos pariter corpus Deo tribueni tes, quod illi ignorantes verum Deum, Deos corporeos sibi fingebant, quapropter Idolatria, vt plurimum, ex ignorantia oborta est; at vero Haeretici, quanuis Deum verum cognoscant; attamen illi corpus attribuentes aliter, ac est ipsum notificant. Contra autem horum, & illorum insipientiam, Theologia Catholica, quae vera sapientia est, hunc instituit Articulum pro cuius decisione.

10

6 Not. 1; quod conpositio substantialis Phyasica nihil aliud est, quam vnio partium compositi Physici, quae sunt materia, & forma: istae enim sunt partes Physice; quia Physica agit de corpore mobili, quod constat ex duabus partibus;que sunt materia, & forma, ideo compositio Phylica: est compositio ex materia, & forma.

11

Praeterea compositio Physica, vt docet B. Doctor in 1. dist. 24. princ. 1. par. 1. 8. Secunda via, potest dupliciter considerati. 1. in ordinead totum compositum ex partibus, & talis compositio dicitur ex his; quia totum compositum est ex partibus, & vocatur totum ex partibus. 2. imor dine ad partes componentes, quatenus vna pars componitur alteri parti; & talis compositio dicitur huic; quia forma non dicitur componiex materia, sed componi materiae, & e contraa & compositum resultans ex compositione huicdie. citur totum in partibus. Quaerimus in praesentide vtraque compositione; an Deus sit quoddam totum, seu corpus compositum ex materiaν & forma, vt homo. Et hoc pariter dupliciter vel compositus ex materia, & forma Physica inclus dente quantitatem Physicam, per quam constituitur corpus Mathematicum, quod constat expartibus integrantibus siue homogeneis; siue heterogeneis, vt volebant Autropomorphitae; & Audiani, vel ex materia Metaphysica, vt videtur voluisse Tertull. dicens; Deum esse corpus, non aamen effigiatum, quod necessario est sine quanti tate; quae sola est susceptiua colorum, & aliorum accidentium sensiblium, quae fundantur in quatitate; vel saltem, an sit compositus compositione huic, & hoc quoque dupliciter; scilicet vel compositus materiae; tanquam forma, seu anima ipsius, vt dicebat Varro, & Genilis Theologia quam sequutus est Almericus damnatus in ConcLat; & alij citandi art. 4, vel compositus formae tanquam materia ipsius, vt volebat Dauid de Dinando. Ratio autem huius multiplicis acceptionis est; quia corpus sumi potest tripliciter scilicet Mathematice, Metaphysice, & Physice. Mathematice dicit quantitatem trine dimesam; Metaphysice dicit compositum ex materia, & forma, quod est totum, quod ponitur in recta linea praedicamentali. Physice vero dicit alteram partem compositi, quae est susceptiua formae Physicae. Et sic aliquid potest dici corporeum. tripliciter. 1. Mathematice, quatenus dicit aliquod totum constans ex pluribus partibus extensis, siue eiusdem, siue diuersae rationis; & ideo siue homogeneum, siue heterogeneum. 2. Metaphysice, quatenus dicit aliquod compositum ex forma, & materia vel Physica, vel Metaphysica. 3. Physice vel quatenus est materia Phyfica affecta modis quantitatiuis, & qualificatiuis; vel quatenus est forma Physica, quae est actus corporis Physici; nullo enim alio modopotest aliqua res denominari corporea, vt patet. Unde ad excludendam rationem corporeitatis a Deo simpliciter, necesse est agitare hanc difficultatem in omnibus his acceptionibus.

12

Ad hoc autem, vt restringamus hanc difficultatem ad pauciora mebra, quam fieri potestaduertendum, quod quantitas molis, quae constituit duplex totum mathematicum homogeneum; & heterogeneum, necessario fundatur in mater ria Physica, quia sola materia Physica est capax extensionis quantitatiuae. Quare excludedo compositionem Physicam ex his a Deo excludetur? pariter compositio Mathematica, quae non nisi in illa fundatur. Insuper quia materia non potest esse sine forma, vt supponimus ex Physicis, excludendo a Deo compositionem ex materia, & forma, excludimus pariter, quod non sit materia prima. Reducitur ergo difficultas ad duo. Primi est, an Deus sit compositus ex materia, & forma: secundum est an sit forma omnis materiae, seu anima mundi, vt volebat Varro? Et hoc secundum dupliciter potest intelligi. 1. an sit forma informans materiam, sicuti anima nostra informat corpuse2. an saltem possit esse forma extrinsece teminans, non autem informans; & hoc propter vnionem hypostaticam, in qua Natura Diquina habet modum formae extrinsece terminantis naturam humanam in genere causae efficientis, non formalis; & propter Visionem beatam: in qua Natura Diuina habet rationem formae intelligibilis respectu intellectus creati, sed de hoc Vltimo inferius loquemur. V. Not 2; quod nomine materiae intelligunt omnes Philosophi potentiam passiuam ad recipiendam formam, quidquid sit, an talis potentia sit pure passiua excludens omnem actum etiam. Metaphysicum, & entitatium, de quo nolumus disputare modo, sufficit enim, quod sit ens potentiale excludens formam, quam recipere potest; aliter si ipsam non excluderet, diceretur recipere se ipsam, vel esset in potentia ad se ipsam; nomine nanque materie comuniter intelligitur receptaculum omnium formarum: nomine aute formae intelligitur actus informas, & determinans ipsa materiam ad hac potius specie, quam ad illa. In hoc autem differt potentia passiua a suo actu, quod potentia passiua dicit non esse id actu, ad quod dicitur potentia, aliter si diceret ipsum esse, non esset potentia passiua receptiua illius, sed esset ipsemet actus. Actus vero dicit ipsum esse actuale actuans ipsam potentiam passiuam. Vid;quae diximus q. 2. de Subst. Dei art. 3. 8. 1. Quia autem ab esse sumitur perfectio, & a potetialitate imperfectio, ideo a materia sumitur imperfectio, & perfectio a forma, quapropter ubi datur vnum, & aliud, ibi datur imperfectio, & perfectio, seu mixtu ex imperfectione, & perfectione, quia datur illud Ens imperfectum, quod perficitur a sua perfectione, & datur perfectio, quae imperficitur ab ente imperfecto, in quo recipitur, quia perfectio ab, illo, in quo recipitur, recipit esse materiale, & imperfectum

13

Quapropter quaelibet compositio imper fectionem inuoluit, quia importat aliquod imperfectum vnitum cum sua perfectione, & per consequens quae libet compositio importat duo, quo- rum vnum habet rationem potentiae passiuae, & alterum actus;vt habet Fundat. Doct. in 1. disi. 8. p. 2. princ. 2. q. 4. Ista autem duo quanuis secundum se ipsa praecise sumpta sint duo entia totalia, & completa, quia forma non completur in ratione formae per materiam, aut e contra; attamen respectu totius compositi resultantis ex vnione. vtriusque sunt incompleta, quia nec sola materia est compositum, nec sola forma, sed ambae simul sumptae faciunt totum compositum. Igitur ex alio capite sumitur imperfectio totius compositi, & ex alio sumitur imperfectio partis combonentis: nam imperfectio totius compositi sumitur ex eo, quod includat potetiam passiuam, imperfectio autem formae sumitur ex eo, quod sit pars totius; & materiae non solum, quia est pars, sed quia est essentialiter potentia passiua propter quod materia est magis imperfectaquam forma.

14

S Vnica concl. Deus non est compositus exmateria, & forma, neque est ipsa materia, aut forma intrinsece informas vniuer saliter omnia, & per consequens est simpliciter incorporeus Haec conclusio est de Fide. Prob. 1. ex illo Io4. Spiritus est Deus; super quod Beatiss. P. Aug. 5. de Trin. c. 11. ait: Quoniam Deus Spiritus est, po¬ test quidem uniuersaliter dici, quia & Pater spiritus, & Filius spiritus, & Pater Sactus, & Filius Sanctus. Itaque & Pater, & Filius, & Spiritus. Sanctus, quoniam unus Deus, & viique Deus Sactus est, & Deus Spiritus est; & lib. 8. c. 4. loquens de Deo ait: Non enim est corpus, vt carneis oculis inquiratur: & lib. 15. c. 5. Incorporalis autem, vel incorporeus ideo dicitur Deus, vt Spiritus credatur, vel intelligatur, & non corpus. Praeterea inConc. Lat, in quo damnatus fuit Almericus sustinens sententiam Varronis opinantis Deum esse. animam Mundi, habetur: Cuius mentem sic Pater. mendacij excaecauit, vi eius dectrina non tam haeretica, quam insana sit.

15

SProb. ratione desumpta ex D. P. Aug. de. Trin. lib. 5. c. 10, ad euincendos enim Paganos Scripturis vti non possumus. Deus est primum Ens, prima Vnitas, & primum Agens immobis le; ergo non componitur ex materia, & forma. neque est materia, vel forma informans, & per consequens est simpliciter incorporeus. Antecedens admittitur ab omnibus etiam Gentilibus. quia nomine Dei nil aliud intelligimus nisi illam substa ntiam, seu Ens, cui subordinantur omnes creaturae, & a quo dependet earum esse, & non esse, Vita, & Mors, paena, & praemium propter quod etiam ipsi Gentiles sacrificia instituebant suis falsis Diis, vt eos sibimetipsis placarent, & propitiarent, quod non fecissent, nisiis se subditos cognoscerent; sed illud, cui subdantur omnia entia creata est primum Ens, quia primum est illud, cui cetera subduntur, & quod a nullo producitur, vt patet de vnitate, quae est, primum omnium numerorum: & ex eo, quod sit primum Ens, sequitur, quod sit primum Vnum ynum enim est passio Entis, & sequitur ad illud, commensuraturque cum illo; tande ex eo, quod sit primum Ens, sequitur, quod sit primum Agens: quia agere sequitur ad esse, & primum agere, sequitur ad primumesse, propter quod dicitur quod primum est causa ceterorum, ergo Deus est, primum Ens; prima Vnitas, & primum Agens immobile. Prob. 1. pars consequentiae a B. Doct. in lib. de Causis prop. 21. Si Deus esset compositus ex materia, & forma, sequeretur, quod materia, & forma essent causae intrinsecae componentes ipsum Deum, & hoc compositum Deus esset effectus materiae, & formae; sed quilibet esfectus est posterior saltem natura sua causa; ergonon esset primum Ens, quia primum nihil habet prius se ipso, aliter non esset primum, vt dictum est. Praeterea materia nullius est actiuitatis, & ideo nequit transmutare seipsam ad talem formam, & forma nequit se ipsam educere de potentia materiae, vel se ipsam creare ex nihilo, aliter esset actu, antequam esset; quia Agens in tantum agit, in quantum actu est; & per consequens. materia, & forma, quae sunt causae intrinsecaerre quirunt essentialiter causam efficientem extrinsecam transmutante materiam, & educentem. seu creantem formam; & ideo sunt effectus causae efficientis, & posteriores illa; ergo Deus nequit esse materia, vel forma; aliter non esset primum Ens, & primum Agens.

16

I0 Prob. 2. pars conseq. a B. Doct. in Theor. de Esse, & Essentia propos. 2; & 3; & de Causit prop. 30, & etiam in 1. dist. 8. p. 2. princ. 2. q. 1ι& 2. Metaph. q.16, & in 2. dist. 1. p. 1. q. 2. art. 3. De ratione primae Vnitatis est, quod excludat omnem multiplicitatem, & pluralitatem vnitatum, vt patet de vnitate, quae est principium omnium numerorum, quae ita indiuisibilis est, vt non possit diuidi in plures vnitates illam componen tes; hoc enim competit soli numero, qui ess entialiter componitur ex plur ibus vnitatibus; ergo si Deus esset compositus ex materia, & forma. iam non esset prima Vnitas, quia esset diuisibilis in duas vnitates sequentes ad duas entitates: que illum componerent. Preterea si esset materia, cum materia in genere causae formalis sit posterior forma; forma enim informat materiam & est causa formalis, per quam materia informatur, sic non esset prima Vnitas, quia essetposterior forma, quae pariter est vna; & sic de cendum de forma: nam forma in genere eausa materialis praesupponit materiam, ex quagduam citur, vel in qua recipitur, & sic si Deus gei forma intrinsece informans materiam, non esset prima Vnitas. Tandem prima Vnitas est summa Simplicitas, quia summe vnum est summe indiuisibile, & sume indiuisibile est summe sima plex; sed summa Simplicitas excludit omnemo compositionem, vel in se, vel in alio; quia sicuti quod est compositum in se, non est simplex im se, ita quod est compositum in alio, non est sim plex in alio; ergo si Deus esset copositus exmateria, & forma, non esset suma, & prima Vnitas,

17

II Prob. 3. pars eiusdem conseq. a B. Dect in 1. dist. 8. cit. Illud est immobile, quod non habet in se principium passiuum, per quod possit moqueri, nec coniungitur cum aliquo, quod possit moueri, contingit enim dupliciter aliquod essemobile. 1. per se, & ratione sui, quado in se ipso habet aliquod principium receptiuum motus; ratione cuius potest moueri. 2. per aliud, & per accidens, quando scilicet coniungitur cum aliquo, quod potest moueri; tunc enim moue tur ad motum alterius: & instantia habemus im nobis; in nobis enim est anima, quae per se ipsa potest motu locali, se monere, & quia corpus coniungitur cum anima, quae potest se mouere localiter, etiam corpus ad motum animae potest. localiter moueri; & quia oppositorum oppositae sunt rationes, ideo illud est immobile simplici citer, quod in se ipso non habet principium passiuum receptiuum motus, nec coniungitur cum aliquo substantialiter, quod potest substam tialiter moueri; sed materia est principium passiuum motus, quia materia est radix transmutationis substantialis, corruptionis, & generationis: ergo Deus non coponitur ex materia, & forma, quia sic esset per se mobile; neque est forma cojuncta materiae, quia runc esset mobile per aliuda in quo est, sed illud, quod est mobile, non est primum Mouens immobile, quia quod monetur, abalio monetur, nam moueri passiue dicit relationen ad mones actiue; Cuilibet enim potentiae passiuae. correspodet potentia actiua; ergo si Deus haberet: in se ipso materiam, vel si coniungeretur materiae tanquam anima ipsius, non esset primum. Agens simpliciter immobile.

18

Dices. Ex eo, quod anima rationalis sit inmateria, quae est mobilis motu corruptionis, non sequitur, quod anima sit corruptibilis; contrarium enim docet Fides Catholica; ergo ex eo, quod Deus recipiatur tanquam forma in materia, que est mobilis, non sequitur, quod sit mobilis, & perconsequens haec ratio non probat.

19

Resp. dist. antecedens. Non sequitur, quod anima sit corruptibilis secundum suam entitate, & per se, conc; secundum illud esse totale, quod conuenit composito, & per accidens, negi nam quanuis ex eo, quod Deus sit forma informans materiam, non sequatur, quod sit mobilis per se, sequitur tamen, quod sit mobilis per aliud, quaζutenus potest separati ab illo esse, quod habet in etali materia, & deperdere illud esse, quod habet

20

in tali materia.

21

Conf. 1. Non minus Deus est primum Ens, & primum Vnum, quam primum Bonum, sicut enim vnitas, ita & bonitas sequitur ad Ens; sed primum Bonum est omnis boni bonum, a quo sunt cetera bona, sicut primum Ens est omnis entis Ens, a quo sunt omnia entia; ergo Deus est omnis bonibonum; sed quod est omnis boni bonum, a quo sunt: omnia bona, est omne bonum; sicut quod est omnis entis Ens, a quo sunt omnia entia, est omne Ens, quia causa debet continere in se omne illud, quod potest causare; ergo Deus est omne bonum, sicut est omne Ens sed quod est omne. bonum, excludit omne malum, quia cum malum, sitcarentia boni, si ineluderet aliquod malum, iam non esset omne bonum, non enim esset illud bonum, quod excluderet illud malum, quod includeret; ergo Deus excludit omnem potentialitate, quia malum contingit in rebus propter potentialitatem, vt habet Phil; sed quod excludit omnem. potentialitate excludit materia, quae est potentialitas; ergo neque componitur ex illa, neque includitur in ipsa, tanquam forma ipsius. Videatur B. Doct. in 1. dist. 19. princ. 1. p. 1. 4. 1. in corp.

22

Vrgetur amplius haec ratio. Omne bonum est, purissima bonitas depurata a quacuque malitia, si enim non esset bonitas depurata a quacunque malitia, iam haberet aliqua malitia, a qua non esset depurata; ergo omne bonum est purissimus actus depuratus a quacunque potentialitate, bonitas enim sumitur ab actu, vt dictum est; sed actus purissimus excludit quodcunque non esse, quod est defectus ipsius esse, ergo excludit quancunque potentialitatem passiuam, quae essentialiter importat non esse, & per consequens. non est compositus ex materia, & forma, neque est actus materiae, quia materia importat potentialitatem passiuam, & per consequens. non esse.

23

Consf. 2. Omne mobile reducitur ad primum simpliciter immobile, quia in per se mouentibus, & motis non est procedere in infinitum aliter nunquam sequeretur motus, quia infinitum non est pertransibile; ergo omne defectibile reducitur ad primum simpliciter indefectibile: nam sicuti mobile reducitur ad immobile, ita defectibile ad indefectibile, non enim est defectibile nisi per motum, neque est indefectibile nisi per negationem motus, quia defectibilitas dicit transitum de esse ad non esse, qui transitus est motus, vt patet ex eius definitione; indefectibilitas vero dicit perpetua consistentia in esse, quae essetialiter excludit motum ad non esse, & per conseques. importat immobilitate in esse, sed nomine Dei intelligimus primum Monens simpliciter immobile; ergo intelligimus primum simpliciter indefectibile; atqui Ens simpliciter indefectibile excludit potentialitate passiuam ad esse, & non esse, vt subtiliter ostendit B. Doct in Theor. de Esse, & Essentia prop. 13. quia potentialitas passiua dicit non esse cum aptitudine ad esse; & solum ratione non esse potest res deficere, sicuti ratione esse potest existere; ergo Deus simpliciter excludit materia, tanquam partem componentem, vel tanquam compartem, cui componatur.

24

Conf. 3. Quod est omne esse, est infinitum, quia quod est omne esse, non est limitatum ad vnum esse, aliter non esset omne esse, sed quod est infinitum, neque est compositum ex materia, & forma, neque est materia, vel forma; quia materia limitatur per formam (materia enim per formam ligni limitatur ad lignum, & non ad labidem) & forma finitur per materiam, quia materia recipiens formam illam ita includit, vt non sinat includi in alia materia, ideo dicitur, quod quodlibet limitatur per suum oppositum, ergo omne esse non est compositum ex materia, & forma, neque est materia, vel forma; sed Deus est omne esse, quia est primum Ens, quod est causaomnium entium; ergo Deus non est compositus ex materia, & forma, neque est materia, vel forma informans materiam.

25

Tandem prob. ratione generaliter exIE cludente omnem compositionem a Deo desumpta ex B. Doct. in lib. de Causis prop. 32. lit. X; & in hac dist. 8. p. 2. princ. 2. q. 3. Omnis compositio essentialiter importat indigentiam, vt patet discurrendo per omnes species compositionis; nam in compositione accidentali substantia con¬

26

bonitur accidenti, quia indiget accidente ad operandum, & accidens componitur substantiae; quia indiget substantia ad existendum; in copositione vero substantiali materia coponitur for¬ mae, quia indiget forma ad hoc, vt sit in aliqua specie, forma vero indiget materia ad hoc, vt substentetur, & essentia indiget existentia, vt existat; existentia vero indiget essentia ad hoc, vt sit in aliqua specie, & natura indiget supposito ad hoc, vt sit in se, & per se incommunicabiliter; suppositum vero indiget natura ad hoc, vt operetur, cum natura sit principium operandi: & sic dicendum de compositione ex his, quae non sit nisi per compositionem huic, vt dicemus art.4. nam quodlibet compositum indiget suis partibus componentibus, vel ad essendum, vel ad operandum, vt patet discurrendo simili modo, ac de compositione huic; sed Deus nullius rei habet indigentiam, cum habeat superabundantiam omnis esse, & omnis perfectionis, vt etiam fatentur Philosophi Gentiles; ergo Deus nullam habet compositionent.

27

Omnes istae rationes tanguntur ab Alcinoovbi sup. ex doctrina Platonis, & B. Doct. Aegidius aliquas ex ipsis deduxit ex propositionibus Procli Platonis discipuli, quare aperte concludit Beatiss. P. Aug. de Ciu. Dei lib. 8. c. 65 7, 8; & o. Theologiam Platonis, quantum ad hoc pluris faciendam esse, quam quanlibet aliam aliarum. Gentium, & magis accedere ad Theologiam Catholicam

28

I3 Altera pars concl; quod scilicet Deus neque sit corpus, neque corporeus, colligitur ex dictis; nam si Deus esset corpus, esset compositus ex materia, & forma, vt arguebat Alcinous, vel esset ipsa materia, quae est corpus Physice acceptum, quod est altera pars compositi, vt probat B. Doct, in tract. de Gradibus Formar; vel esset forma informans materiam, cuius tantum propria est forma corporeitatis, vt volunt al ij sed nullum ex his dici potest, vt probatum est; ergo dicendum est Deum esse simpliciter incorporeum.

29

14. Obiicies 1. Si Deus esset compositus exmateria, & forma, adhuc esset primum Agens; quia ageret per formam, quae est principium quo agendi, & non poneret in numerum cum principio quod; ergo haec ratio non probat. Prob. antecedens. Ex eo, quod forma sit ratioagendi ipsius compositi, quod est principium quod, non sequitur, quod ipsum compositum sit, Agens secundum, & forma primum Agens; & ratio est, quia forma, & compositum non sunt, duo principia, sed vnum, & idem principium ergo si Deus ageret per formam tanquam peractionem formalem agendi, attamen non sequeretur, quod non esset primum Agens.

30

Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam, cone; quod principium quo non ponat in numero cum principio quod, attamen neg. suppositum; scilicet rationem Agentis primi, & secundi desumi penes rationem principij quo, & quod; desumitur enim solum penes diuersum principium quodinam quanuis Omnipotentia sit ratio; qua Deus sit formaliter Agens, non tamen Deus dicitur secundum Agens ob rationem adductam in argumento, quia scilicet principium quo non bonit in numerum cum principio quod. Ranc ergo primi, & secundi Agentis sumitur penes. diuersum principium quod. Ad alteram probconcesso antecedente dist. conseq. Non sequeretur, quod Deus non sit primum Agens, ex eo praecise, quod daretur ratio formalis, seu princibium formale quo in ipso, cone; ex eo, quod daretur diuersum Agens, vt quod, neg;ex eo nanque quod illa forma ageret, vt recepta in materia, praesupponeretur aliud Agens, vt quod) a quo illa forma educta; vel inducta efficienter esset in materiam, vt dictum est.

31

Instabis. Ignis dicitur per se primo calefacere, quanuis habeat formam receptam, ergo licet Deus haberet formam receptam in mate: ria, adhuc diceretur primum Agens, & per consequens illa ratio non probat.

32

Resp. neg. conseque. & disparitas est; quia calefacere est actio in genere causae formalis creatae, & ideo non implicat, quod in tali generes Deus non habeat rationem primi, quia tale ges nus est imperfectum; quapropter aliquod ime perfectum, quod est creatura, potest habere formaliter rationem primi, etiansi in genere causa efficientis habeat esse receptum a Deo; attamen ignis in genere causae efficientis nequit habere, esse receptum ab alio, & habere rationem primiefficientis; ex eo enim, quod habet esse receptum ab alio, supponit aliud efficiens, a quo habet ilelud esse receptum, & per consequens non est primum efficiens; quanuis ergo ex receptione, formae in materia non probetur tolli rationem primi Agentis in genere causae intrinsecae, siueformalis, siue materialis; attamen optime probatur in genere causae extrinsecae, scilicet efficientis, vel finalis.

33

I5 Obijcies 2. Materia, & forma sunt ano Deo; ergo Deus componitur ex materia, & forma. Prob. ante cedens. Omnis effectus continetur in sua causa; sed materia, & forma sunt effectus Dei; ergo sunt in Deo. Patet conseque quia in tantum homo componitur ex mate ria, & forma, in quantum in illo sunt materia, & forma

34

Resp. dist. antecedens, Materia, & forma sunt in Deo virtualiter eminenter, conc; forma diter, negimateria enim, & forma secundum proprium conceptum formalem dicunt imperfectionem, & ideo nequeunt formaliter contineti in Deo. Ad prob. dist. eodem modo. Effectus continetur in causa virtualiter, vel formaliter, concitantum formaliter, neg.

35

I6. Obijcies 3. Potentia coniuncta cum actu non repugnat Deo; ergo neque repugnat materia actuata per actum. Prob. antecedens. Potentia coniuncta cum actu, siue sub actu est omnino, & absolute actualis; ergo non repugnat Deo.

36

Conf. In Deo est omnis potentia, aliter Deus non esset omnipotens; ergo potentia non repugnat Deo.

37

Resp. ad arg. neg. antecedens. Ad prob. dist. antecedens. Potentia sub actu est omnino actualis purissime sine ulla imperfectione actualitatis, neg, aliter si nulla esset potentialitas, non est set potentia sub actu, sed esset purus, & solus actus. Est actualis cum admixtione potentialitatis, quae actualitas repugnat Deo, conc.

38

Ad conf. dist. antecedens. In Deo est omnis potentia actiua, quae est purissimus actus, cone; potentia passiua, quae est carentia actus, neg. Dicitur autem omnipotens respectu potentiae actiuae, non vero respectu potentiae passiquae; quia ratione potentiae passiuae diceretur patiens, non Agens; sicut dicitur de materia.

39

17. Obiicies 4. Potest aliquod esse tale performam receptam in se ipso, non vero receptam, ab alio; ergo illa ratio non concludit in casus qnanuis concludat de forma recepta ab alio. Probi antecedens, Deus est sapiens per sapientiam irreceptam ab alio, & sic dicendum de Bonitate, Iustitia, &c; quae sunt perfectiones formaliter in Deo existentes; ergo potest aliquod esse tale formaliter per formam existentem inse, nen tamen receptam ab alio¬

40

Resp. dist. antecedens. Potest esse tale per formam realiter distinctam non receptam abalio, negirealiter identificatam, conc; quod enim est realiter distinctum a se, & est receptum in seipso, non potest efficienter esse causatum a se ipso, aliter idem ageret secundum idem, & esset in actu secundum illam formam, quam efficeret, antequam illam formam actu haberet.

41

I8. Obiicies 5. Ex Gen. 6. 1. habetur, quod Deus in creatione hominis dixerit, faciamus hominem adimaginem, & similitudinem nostram sed homo est compositus ex materia, & forma & eius imago habetur secundum corpus ergo & Deus.

42

Conf. in sac. Script. tribuuntur Deo membra corporea, vt Iob 40. Si habes brachium, sicut Deus, & c. 10. Manus tuae fecerunt me, quod etiam habetur in psal. 1183 vbi dicitur: Manus tuae fecerunt me, & plasmauerunt me. Item Luc. 11. habetur: Si in digito Dei eucio demonia; & Reg. 11. Inueni hominem iuxta cor meum: nec non pluribus alijs in locis, in quibus alia membra humana Deo tribuuntur: Tandem Iob 11. tribuitur Deo trina dimensio, scilicet Profunditas, longitudo, & latitudo, per quam formaliter conficitur corpus; quod definitur per id, quod sit quantitas trine dimensa, quae omnia verificari non possent, nisi Deus componeretur ex mater ria, & forma

43

Resphas locutiones esse met aphoricas, & translatiuas ab his, quae videmus in creaturis; cum enim Deus in Scripturis loqueretur Populo rudi, ideo debebat loqui tali modo, vt abipsis perciperetur, & quia ipsi non percipiebant fortitudinem Dei, nisi eo modo, quo est in creatura visibili, quae non est nisi in brachio fortia ideo brachium tribuitur Deo ad indicandam. eius fortitudinem. Idem dicitur de amore, qui in creatura corporali residet in corde, & ideo ad indicandum amorem Dei assumitur cor, & de opicio, quod cum a creatura non fiat nisi manibus, ideo manus assumitur ad significandam artenOpificis Supremi, cuius infinita Sapientia omnia sunt condita. Ad illud autem de imagine dicitur de Deo secundum Spiritum, non secundum Corpus, vt habet D. P. Aug. de speculo c. 13. Vel. secundum dominium, vt habet Chrisost. hom. 5. in Gen, quapropter statim subdit Deus, vt praesit piscibus maris, et uolatilibus Caeli. Interpretatio autem. D. Patris est magis propria, quia cum per imaginam nostram designetur imago Diuinarum; Personarum, non vero Deitatis: nam illud verbum nostrum designat pluralitatem, quae competit tantum Personis, non autem Deitati, & cum imago Diuinarum Personarum sumatur tantum secundum Trinitatem potentiarum rationalium in vna anima rationali, quae est spiritualis; vt videb. in tract. de Trinit; ideo tale dictum sumitur secundum spiritum, non secundum corpus

44

I9 Obiicies 6. Quanuis allatis rationibus. probetur non dari in Deo materiam Physicam, non tamen probatur non dari materiam spiritualem, seu Metaphysicam, quia etsi materia Physica pugnet cum spiritualitate, non tamen materia Metaphysica, quae competit etiam Angelis; ergo in Deo debet saltem concedimateria spiritualis.

45

Resp. neg. antecedens: nam illa materia spiritualis, seu Metaphysica esset potentia passiua, & per consequens haberet esse receptum; finitum, imperfectum &c; quod repugnat Deo, qui est perfectissimus, immobilis, infinitus, simplicissimus, purissimus actus, vevideb. in seq arti

46

2O. Obiicies 7. Diuina Natura in Incarnatione vnitur corpori; ergo Deus potest esse forma corporis, & per consequens venire in compositionem cum corpore.

47

Resp. dist. antecedens. Diuina Natura vnitur corpori, vt quoddam totum actuale extrinlece terminans, cone; vt pars, & forma intrinseceinformans, neg. Sed de hoc art. 3.

Articulus 2

48

ART. II. An in Deo detur aliqua compositio realis Metaphyfica:

49

I TOmpositio Metaphysica duplex est, alia Creatis inter extrema realia realiter distincta; & alia rationis ex genere, & differentia, quae distinguuntur tantum virtualiter. Compositio autem realis adhuc duplex est; alia ex esse, & essentia, per quam compositionem constituitur totum, quod vocatur natura completa, quae est principium operandi; alia vero ex natura; & suppositalitate, qua costituitur ip sum suppositum vt diximus q. 2. de Subst. Dei art4. §. 13 & 2. Inquirimus in praesenti tantum de compositione. Metaphysica reali substantiali; non autem de compositione rationis ex genere, & differentia, de qua agemus infra; & sensus est, an detur etiam in Deo, sicuti in creatura, compositio realis ex esse, & existentia, & ex natura, & suppositalitate, vel aliqua tantum ex his duabus.

50

Haec difficultas pariter procedit de compositione ex his, an scilicet intra Deum Essentia, & existentia, vel Natura, & Suppositalitas sint. realiter distinctae constituentes realiter Deum vel Personam Diuinam compositam; non autem de compositione huic, an scilicet Essentia Dei possit intrinsece componi cum existentia creata, vel e contra; aut per modum naturae cum supposito creato, vel e contra; de hoc enim agemus infraart. 4. Et quanuis ex ijs, quae diximus φ. 2. de. Subst. Dei locis cit; in quibus ostendimus existentiam Dei esse constitutiuam formaliter Essentiae Dei, & suppositatlitate Diuina non distingui realiter a Natura Diuina, & ideo non constituere compositionem realem, quae non habetur, nisi per distinctionem realem extremorum; attamen maioris claritatis gratia de vtraque compositione hic breuiter agendum est.

51

2 Circa hanc rem nulla est inter Doct. Catholicos controuersia; quia secundum Fidem nulla datur in Deo distinctio realis nisi inter Diuinas Personas. Solum ergo contra haereticos, & Gentiles agendum est; cum enim aliqui existis, vt diximus in sup. ari; admiserint in Deo. compositionem ex materia, & forma, necessario admittere debent etiam duplicem compositionem realem Metaphysicam, que minor est compositione Physica, & necessario sequitur ad illa. Quanuis enim compositio Metaphysica non supponat, aut fundetur necessario in compositione Physica, quia in Angelis datur compositioex esse, & essentia; ex natura, & supposito, non tamen datur compositio ex materia, & forma attamen compositio Physica necessario fundat, compositionem Metaphysicam, quia creaturacorporea, quae est intrinsece composita ex materia, & forma, est etiam composita ex essentia, & esse, & ex natura, & suppositalitate; cum vbi datur maius, ibi detur, & minus, non autem, & contra. Quare

52

SNot; quod sicut se habet forma respectu materig, ita se habet existentia respectu essentiae; & suppositalitas respectu naturae; nam sicuti forma est actus determinans, contrahens, & perficiens materiam; materia vero est potentia passiqua determinabilis, contrahibilis, & perfectibilis per formam, ita existentia est actus determinans: essentiam, contrahens illam ad hoc indiuiduum, perficiens, quatenus dat illi actualiter esse inrerum natura, in quo consistit perfectio rei, quae nabetur ab actualitate, vt diximus in sup. art; essentia vero est potentia passiua receptiua existe¬ tiae, determinabilis, contrahibilis, & perfectibiis per illam, quatenus recipit actualiter essequod tantum respiciebat in potentia; & suppositalitas eodem modo respicit naturam, quia est, actus naturae constitues ipsam in esse subsistentis: Indiuidui incomunicabilis, determinans, & contrahes illam ad hoc indiuiduum, & suppositum, ac perficiens ipsam, quatenus eam actualiter ponit in hoc indiuiduo, ad quod tantum erat inpotentia; Suppositalitas enim, vt diximus φ. 2. deSubst. Dei art. 4. 8. 2; formaliter importat subsistentiam indiuidua inconmunicabilem; natura vero est potentia passiua receptiua suppositalitatis determinabilis, & contrahibilis per ipsam; quatenus per suppositalitatem constituitur actu inhoc indiuiduo, ad quod tantum erat in potentia passiua; natura enim hominis praecisa suppositalitate est indifferens ad essendum in Petro, Paulo &c; nec determinatur, & actu ponitur insupposito Petri, nisi per suppositalitate propria ipsius Petri; & hoc manifeste deducitur ex Mysterio Incarnationis, in quo natura humana non sit existes, nisi per suppositalitate Verbi Diuini, Eedem ergo rationes, quibus excluditur a Deo compositio ex materia, & forma, adaptantur etiam ad excludendam compositionem realem ex esset & essentia, seu ex natura, & supposito; generaliter enim probant de omni compositione; t. faciliter potest videri.

53

4 Vnica conclusio. Nulla datur in Deo compositio realis Metaphysica. Haec conclusio est certa secundum Fidem. Prob. 1. ex Conc. Rhemi vbi dicitur: Ne aliqua ratio inter Natura, & Pensonam diuideret, neque Deus Diuina Essentia dis peretur ex sensu ablatiui, sed etiam nominatiui, Ex quibus manifeste deducitur inter Naturam Diuinam; & Personalitatem, seu Suppositalitate Diuinam non dari distinctionem realem, & per consequens nec dari compositionem realem ex natura, & suppositalitate; quia compositio realis supponit necessario distinctionem realem. Quod si non datur distinctio realis inter Essentiam, & Personalitatem, quae spectant ad diuersa genera, multo minus dabitur inter Essentia, & Existentiam Diuinam, quae spectant ad idem genus absolutu; ac propterea nulla datur copositio realis Metaphysica. Item ex Concil. Lat. in cap. firmiter damnamus, habetur: Dicimus Diuinam Naturam, & Substantiam omnino simplicem esse; non autem esset omnino simplex, si daretur aliqua realis conpositio, quia compositio tollit simplicitatem Idem habetur in Conc. Bar; ubi dicitur: Omnia in Diuinis sunt unum, ubi non obuiat mutua relauonis, oppositio. Et Concl. Flor. fess. 17, 18, 19; ait; quod relatio sela ratione a natura distinguitur. Quod colligitur ex Beatiss. P. Aug. in lib. de Trin. ubi sup. de Attributis in comm.q. 2. ab art. 5. usquead I6,& I1. de Ciu. Dei c. 10, vbi ait: Deum, atque. Trinitatem simplicem omnino esse; simplicitas autem Deitatis nequit stare cum compositione. ex essentia, & existentia. Idem probat ex professo lib. 3. cont. Max. c. 33 & est omnium SS. Pp. & Theol. Cath. sententia, quam probat FundatisDoct. in 1. dist. 8. p. 2. princ. 1. q. 2. art. 4; & princ. 2. q. 1, & alibi.

54

S Prob. autem rationibus, quibus probata fuit conclusio praecedentis art. Deus est actus purissimus, simpliciter infinitus; ergo nulla copositione Metaphysica componitur. Antecedes patet, quia Deus est primum Ens,primum Vnum, & primum Agens simpliciter immobile, sed ex eo, quod sit primum Ens, deducitur, quod non sit compositus ex partibus; quia partes essent priores ipso, & sic non esset primum: & ex eoquod sit primum Vnum, infertur, quod in ipse nulla sit multiplicitas, & diuisibilitas absoluta & per consequens nulla finitas, quae oritur ex multiplicitate, & diuisione; & ex eo, quod sit, primum Agens, deducitur, quod habeat, essentiam indistantem, & indistinctam ab esse, quia si haberet esse distans a sua essentia, cum ipsa essentia non possit sibimetipsi coniungere, luum esse, quia nulla essentia potest se producere, & per consequens Essentia Dei, si esset distincta a suo esse, requireret Agens distinctum illa coniungens cum sua existentia, & sic illa essentiae non est primum Agens; quod si Deus non est conpositus ex partibus, quia est primum Ens, neque habet essentiam distinctam a suo esse, neque est, diuisibile in partes, necessario sequitur, quod sit actus purissimus, simpliciter infinitus. Prob. conseque quia compositio realis importat potentialitatem, que incompossibilis est cum actu purissimo; & distinctionem realem partium, quae repugnat infinitati simpliciter simplici; ergo ex eo, quod Deus sit actus purissimus simpliciter infinitus, optime probatur nulla compositione reali Metaphysica componi¬

55

Cons. Omne illud, quod habet essentiam distinctam realiter ab existentia, & natura a supposito, potest destrui, & produci; sed omne ildud, quod potest destrui, & produci, non est immobile simpliciter; quia destructio, & productio sunt essentialiter motus, cum sint transitus de non esse ad esse, & e contra; ergo Deus non est

56

compositus ex esse, & essentia, vel ex natura, &

57

pposito. Prob. maior, in qua solum est difficulas. Ideo potest produci, & destrui compositum

58

nysicum; quia forma, ex qua constat, potest setrari a materia, & cum ipsa realiter vniri; detructio enim compositi nihil aliud est, quam se¬

59

catio formae a materia, sicuti constitutio ipius nihil aliud est, quam vnio formae cum materia, vt manifestum est ex ipso sensu; sed illa, quae distinguuntur realiter, possunt realiter separari, & realiter uniri, quotiescunque ordinantur inter se per modum actus, & potentiae passiuae, quia actus essentialiter potest vniri cum sua potentia, & e contra; ergo omne illud, quod habet essentiam realiter distinctam ab existentia & natura a supposito, potest produci, & destruit. sed Deus non potest produci, & destrui, aliter non esset immobilis substantialiter; ergo non habet essentiam distinctam ab existentia, & naturam a supposito: & per consequens non est exillis realiter compositus.

60

Conf. 2. Esse coniunctum cum non esse non est purum esse, sed est quoddam mixtum ex esse, & non esse, vt est creatura; sed quod habet essetiam distinctam realiter ab existentia, habet esse coniunctum cum non esse; ergo quod habet essentiam distinctam realiter ab existentia, non est, purum esse, sed quoddam mixtum ex esse, & non esse. Maior patet; quia esse dicitur purum, quatenus separatur ab omni non esse, quod est eius oppositum; sicuti Vinum dicitur purum, quod separatur ab omni alio liquore, quod non est vinum. Prob. minor. Essentia realiter importat putam potentiam passiuam, quae dicit non essequia essentia realiter distincta ab existentia negatur de existentia, cum distinctio realis sit negatio realis de eo, a quo distinguitur, & ideo essetia realiter distincta ab existentia importat realiter non esse, quia importat negationem esse, quae negatio explicatur per non esse, sicuti affirmatio explicatur per esse; existentia autem dicit: esse, vt patet; ergo quod habet essentiam realiter distinctam ab existentia, quando est existens; habet esse coniunctum cum non esse, sicuti materia, quia realiter distinguitur a forma, quando actu haber formam, est potentia coniuncta actuit. & non est purus actus

61

6 Vrgetur magis. Ideo creatura est defectibilis, & per consequens mobilis ab esse ad nonesse, & e contra, quia eius essentia distinguitur a sua existentia, & per consequens potest ab illo separati; vt probauimus q. 2. de Subst. Dei art. 3. S.1, sed Deus est simpliciter immobilis, & indefectibilis; ergo nequit componi ex essentia, & existentia; Idem dicitur de natura, & supposito. Vide alias rationes ubi sup.

62

Roboratur haec ratio. Existentia, & essentia, vel distinguuntur in creatura, vel non? Si primum; ergo in Deo non distinguuntur; quia ideo essentia, & existentia distinguuntur in creatura, quia creatura potest deficere, vt asserunt, qui tenent hanc sententiam. Si secundum; ergo multo minus distinguuntur in Deo, in quo minor est distinctio, quia est maior perfectio¬

63

Conf. 3. Omnis essentia, quae distinguitur realiter ab existentia, est multiplicabilis speciei, & omnis natura, quae distinguitur realiter a sua suppositalitate, est multiplicabilis numero; sed Essentia, & Natura Diuma non est multiplicabilis specie, vel numero, ergo Essentia non distinguitur realiter ab existentia, nec Natura a Suppositalitate Dinina, & per consequens non datur ex ipsis compositio realis Metaphysica in Deo. Prob, maior. Omnis essentia, quae distinguitur realiter ab existentia, est determinabilis, & li¬ mitabilis per existentiam; quia quodlibet determinatur, & limitatur per suum oppositum; oppositum autem essentiae est existentia, quia essetia est potentia ad existentiam, & existentia est actus essentiae; & ideo materia, quae est potentia. ad formam, limitatur per forma ligni, v.8. ad stadum tantum sub forma ligni, non auti &c; & forma, quae est actus materiae, limitatur ad essendum forma tantum huius indiuidui, non alterius; sed quodlibet limitatum, & deterininatum est multiplicabile, quia sicuti infinitas est ratio identitatis, quae est perfectissima Vnitas, ita limitatio, & determinatio est ratio multiplicationis, & diuisionis, quae opponuntur vnitati, oppositorum enim oppositae sunt rationes: vnde si sit limitatio secundum speciem, erit multipli cabilitas secundum speciem; si aute secundum suppositum, erit, multiplicatio secundum numerum; quapropter Angeli, quia habent essentiam distincta ab existentia, & naturam a supposito, multiplicantur specie, & numero; ergo omnis essentia, quae distinguitur realiter a sua existentia, est multiplicabilis specie; & omnis natura, quae distinguitur realiter a sua suppositalitate, est multiplicabilis numero. Prob. minor. Si Essentia, & Natura Diui na esset multiplicabilis specie, vel numero, daretur Polytheismus, idest multitudo Deorum, que reprobata est in sup. q. quia nullus illorum Deorum esset perfectissimus, omne esse, omnis actus, infinitus, primum Ens, primum Agens &c; ergo Essentia, & Natura Diuina non est multiplicabilis specie, vel numero, & per consequens non distinguitur realiter ab existentia, & suppositalitate, nec facit compositionem cum illis.

64

Dices. Pater in Diuinis distinguitur realiter a Filio, eique opponitur, & tamen non limitatur, aut multiplicatur per Filium; ergo quan uis Essentia Diuina distinguatur realiter ab existentia, eique opponatur, attamen nec limitatur per ipsam, nec multiplicetur, & per consequens. ratio adducta nihil probat.

65

Resp. dist. 1. partem antecedentis. Pater in Diuinis distinguitur realiter a Filio secundum. entitatem, negi secundum relationem, conc; & ratio est, quia si Essentia distiugueretur ab existentia secundum entitatem, alia esset entitas essentiae, & alia existentiae; illud autem, quod est distinctum ab alio secundum entitatem, non est entitas illius, & quod non est entitas alterius, clauditur extra entitatem illius, & per consequens finitur, ac limitatur ab illo, at vero licet Pater distinguatur a Filio realiter, non distinguitur tamen secundum entitatem, quia secundum entitatem vnum sunt, & omnia sunt idem & ideo secundum entitatem, nec excluduntur, nec limitantur; distinguitur tamen secundum relationes oppositas, quae quia identificantur secundum substantiam, & entitatem absolutam, ideo nulla datur limitatio, quae proprie est respectu esse absoluti, non respectu relationis, Replicabis. Quanuis esse Dei distinguatur realiter ab esse creature secundum entitatem, attamen esse Dei per talem distinctionem non limitatur, aliter Deus de facto esset finitus ergo ruit data disparitas.

66

stesp. neg. conseque & ratio est, quia esse Dei ita distinguitur ab esse creaturarum, vttamen contineat, & identificet sibi omne esse omnium creaturarum perfectiori modo, quam sit in creatura, & ideo ratione talis identificationis es se Dei dicitur infinitum, quod si esse Dei non contineret esse omnium creaturarum, sed distingueretur per omnimodam exclusionem, sicut distinguitur esse Petri ab esse Pauli, procudubio esset finitum, & limitatum ratione talis distinctionis exclusiuae; at vero Essentia Dei ita distingueretur a sua existentia, vt non contines ret illam perfectiori, & actualiori modo, aliter sua existentia, per quam esset formaliter existes, esset minus perfecta, ac defectuo sa, quam exi stentia eminenter contenta; ergo Essentia Dei per talem distinctionem exclusiuam esset finita, & limitata.

67

7. Prob. 2. ratione petita ex indigentia allata in sup. art. n. 12, quae efficacissima est. Tandem prob. ex perfectione. Essentia, & Natura Diuina est perfectissima sine vlla imperfectiones ergo ne distinguitur realiter ab existentia, & suppositalia tate. Antecedens patet; quia nomine Dei intel ligitur id, quod est perfectissimum sine vlla ime perfectione. Conseq. prob; quia partes reales alicuius totius ita se habent, vt vna non inclus dat perfectionem alterius eo, quia de illa negatur perfectio huius; vt de materia negatur actua litas formae, quae est perfectio eiusdem formae ergo Essentia Diuina nequit distingui realiter ab existentia, nec Natura a sua Suppositalitate, & per consequens non datur compositio realis ex illis, quia compositio nequit esse sine reali distinctione partium, aliter daretur in Deo imperfectio partium.

68

S Obiicies 1. Filius realiter, recipit esse a Patre, & Spiritus Sanctus a Patre, & Filio; erge saltem in Filio, & Spiritu S. datur compositio realis ex esse, & essentia. Antecedens est defie de. Prob. conseq. Ex receptione existentiae arguitur distinctio inter essentiam, & existentiam, quia idem nequit realiter recipere se ipsum & per consequens datur distinctio realis inter recipiens, & receptum, sed esse, quod realiter res cipit Filius a Patre, non recipitur in nihilo; exge recipitur in Essentia, & per cosequens saltem an Filio, & Spiritu Sancto datur compositio realis ex esse, & Essentia, sed Filius non est finitus, & limitatus, aliter esset creatura, vt volebant Arriani, ergo distinctio realis inter essentiam, & ext steatiam non arguit finitatem, & per consequens allata ratio non probat.

69

Resp. dist. antecedens. Filius recipit realiter esse a Patre per communicationem puris mam sine diuisione naturae, cone; per distinctionem, & diuisionem Naturae; neg. Ad prob. conseq. dist. eodem modo maior. Ex receptione existentiae per distinctionem, & diuisionem arguitur distinctio inter essentiam, & existentiam, concper identitatem formalissimam, neg. maior. Ad minorem dicitur, quod Filius vtique realiter recipit esse a Patre, quia distinguitur realiter a Patre, attamen illud esse, licet sit receptum ab alio, non est receptum in alio; quia cum non sit per distinctionem, sed per summam identitatem, & purissimam communicationem naturae, non datur subjectum, in quo realiter recipiatur; sicut datur respectu formae, quae recipitur in materia, quae realiter distinguitur a forma. Unde sicuti natura, quam recipit Filius a Patre, est eadem realiter cum natura Patris, quia est per simplicissimam communicationem identicam, non per distinctionem, ita dicendum de existentia, quam trecipit Filius a Patre, cum in Patre sit idem cum eius natura, & idem realiter cum existentia Patris propter eandem rationem. Et sic de Sp. S.

70

9. Obijcies 2. Concretum, & abstractum distinguuntur realiter, vt album, & albedo; album enim dicit parietem, qui est subjectum albedinis; albedo vero dicit formam extra subjectum; sed existens, & existentia in Dininis sunt concretum, & abstractum, & existens importat essentiam, quae existit per existentiam, ergo essentia, & existentia Diuina distinguuntur realiter, & per consequens realiter componunt.

71

Resp. dist. maiorem. Concretum, & abstractum per compositionem realem, conc; per iden titatem realem, & per solam abstractionem Logicam, neginam Deus, & Deitas; homo, & humanitas, rationale, & rationalitas sunt concretum. & abstractum Metaphysicum, & tamen nullus diceret, quod distinguantur realiter. Existens autem, & existentia in Diuinis sunt concretum. & abstractum Logicum. Et sic dist. min. Sunt concretum, & abstractum Metaphysicum, conciphysicum, negatur minor, & consequentia.

72

Instabis. Deus est quoddam totum substantiale, non enim est pars, quia sic esset quid incompletum; & ideo est totum, quia est completum, sed totum substantiale componitur ex partibus substantialibus; ergo Deus est compositus ex esse, & essentia.

73

Resp. B. Doct. lib. de Causis prop. 22; & in 1. dist. 8. p. 2. princ. 2. q. 1. 8. Ut ergo; quod totum aliud est ex partibus, & sic est compositum; Aliud in parte; & sic vna pars est in alia; totaenim forma recipitur in materia, & tota haec materia vnitur huic formae. Et aliud ante partes, & est illud, quod omnia includit simplicissimo. modo, & ita est Deus, quia est quoddam totum omnia continens purissimo modo, & sic sine vlla distinctione, & compositione.

74

IO Obijcies 3. D. Hier. exponens illud Ephes. 3. A quo omnis Paternitas in Caelo, & in Terra, ait; Deum esse originem sui esse, sed illudi quod est originatum, distinguitur realiter ab originate; cum nil possit originare se ipsum, sicut necpot est se producere; ergo existentia distinguitur: realiter a Deitate, seu Essentia Diuina; & perconsequens realiter componit cum illa¬

75

Resp. ex nostro Put. p. 1. 4. 3. art. 4. conol. 1. Deum esse originem sui esse negatiue, quatenus esse Dei non est ab alio, sed a se, cum sit suum esse, non autem effectine, quasi esse Dei effectiue producatur ab eius Essentia.

76

III Obijcies 4. Idem nequit simul, & semel cognosci, & ignorari, sed nos cognoscimus existentiam, non essentiam Dei; quia cognoscimus Deum, quantum ad an sit, non quantum ad quid sit?ergo essentia, & existentia Dei realiter distinguuntur.

77

Resp. hoc arge nimis probare: nam nos cognoscimus animalitatem non cognita rationalitate, & e contra, & tamen non sequitur, quod animalitas, & rationalitas realiter distinguatur.: Dist. ergo maior. Idem nequit simul, & semel cognosci, & ignorari intuitiue secundum totam quidditatem, conc; abstractiue secundum vnam. formalitatem explicitam, & non secundum alteram, negivt patet in exemplo adducto de animalitate, & rationalitate; & sic dist. minor; cognoscimus Dei existentiam, & non essentiam intuitiue secundum entitate adaequate, negiabstractine secundum esse explicitum vnius, & non secundum esse explicitum alterius, conc; vt diximus De Aur. in com. q. 2. art. 9i & q. 3. art. 1.

78

I2. Obiicies 5. Vnio hypostatica fuit factaimmediate in supposito Verbi Diuini, non aute in natura Diuina; ergo suppositum, & natura Diuina realiter distinguuntur;: impossibile enim est, quod aliqua duo sint idem realiter, & quod tertium vniatur vni illorum, & non alteri.

79

Resp. omisso antecedente, de quo suo loco, neg. conseq. Ad cuius prob. dist. assumptum. Impossibile est, quod aliqua duo sint idem realiter, & vni illorum vniatur tertium absque eo, quod vniatur alteri realiter, cone; sic enim humanitas vnitur Personae, & naturae Diuinae, quanuis ratio immediata, per quam vnitur, Sit Personalitas, non natura; quod aliqua duo sint idem realiter, & diuersa virtualiter secundum diuersos conceptus explicitos, & quod tertium vniatur vni illorum secundum esse explicitum, & secundum esse inexplicitum non vniatur alteri, neg.

80

I3. Obiicies 6. Aliquod competit realiter Personae Diuinae, quod non competit realiter naturae: nam Personae competit generare, quod non competit realiter naturae; ergo natura, & Personalitas in Deo distinguuntur realiter, quia impossibile est, quod aliqua duo sint ide realiter, & aliquod realiter competat vm, & non alteri¬

81

Resp. neg. conseq. Ad prob. dist. Impossibile est, quod aliqua duo Sint idem realiter, & aliquod competat vni, & non alteri substantiue, conc; adiectiue, seu relatiue, neg. Substantiue enim idem sunt realiter, & ideo quod realiter competit vni, competit alteri substantiue; adiectiue vero, seu relatiue idem non important, & ideo aliquod potest competere vni, & non a lteti adiectiue. Vid. de Atr, in com. q. 3. art. 2. n. 6.

82

14. Obiicies 7. Nihil est ide realiter cum eos per quod realiter distinguitur ab alio; sed Pater per Paternitatem distinguitur realiter, a Filio ergo Paternitas nequit esse idem realiter cum Essentia, per quam Pater est idem realiter cum Filio. Min. patet. Prob,. maior: nam aliter idem realiter distingue retur, & non distingueretur realiter, quod est contradictorium.

83

Resp. dist. maiorem. Nihil est idem realiter, & virtualiter cum eo, per quod distinguitur realiter ab alio, conc; realiter tantum, neg; quanuis enim Essentia, & Paternitas sint idem realiter, attamen quia distinguuntur virtualiter, quae distinctio virtua lis sufficit ad prestadum id quod praestaret, si esset distinctio realis, propter quod dicitur virtualis, ideo per aliquod realiter idem, & diuersum virtualiter potest identificari cum alio, & realiter ab illo distingui.

84

I5. Obijcies 8. Si Pater non distingueretur. realiter ab Essentia Diuina, sequeretur, quod sicuti est Pater, quia generat, ita esset Deus quia generat; sed hoc secundum est falsum, vediximus ex Beatiss. P. de Atir. in com. q. 2.art. 123. ergo & primum. Prob. maior; quia quae identificantur realiter, quotiescunque vnum praedicatur realiter de aliquo, praedicatur etiam reater de alio

85

Resp. sicut ad 6. neg. maiorem; & ad prob. dicitur verum esse de praedicatione substantiua, non autem de adiectiua.

86

Ceterae obiectiones sumi possunt ex Scotistis recentioribus, quibus probant distinctionem formalem, possunt enim reduci ad distinctionem realem. Responsiones vero sumi debent ex dictis de Aur. in comm. 4. 2. art. 7.

Articulus 3

87

ART. III. An in Deo detur realis compositio acci dentalis Physica, vel Metaphysica, vel modalis e

88

POstquam egimus de compositione reali substantiali Physica, & Met aphysica, superest agendum de compositione reali accidentali, quae pariter duplex est, scilicet Physica, & Metaphysica; sicuti enim duplex est substantia. nempe Physica, & Metaphysica, ita duplex est, accidens, aliud sequens substantiam Physicam, & aliud sequens substantiam Metaphysicam, Substantia enim creata sine suis accidentibus, quae sunt propriae virtutes illius, naturaliter essc non potest; quemadmodum igitur ad substantia compositam Physica sequuntur accidentia Physica, quae cum illa faciunt compositum accidentale Physicum; ita ad substantiam Metaphysicasequuntur accidentia Metaphysica, quae cum illa accidentaliter componunt. De vtraque ergo compositione agendum est.,

89

Alij diuidunt compositionem Metaphysicam accidentalem in entitatiuam, & modalem, vt noster Iacob. Viterb. apud nostrum Tolet. hic, & illi, quos citamus de Attr. in com. q. 2. art. 2, & 6; qui substinent modum superaddere rei, cuius est modus, aliquam entitatem diminutam; Cunque ex vnione plurium entitatum, etiansi altetra illorum Sit diminuta, vt patet de accidente. quod est entis Ens, & entitas diminuta respectu entitatis substantialis, fiat compositio; consequenter substinent dari compositionen modalem. Cum autem agere de modis pertineat ad Metaphysicam, cuius proprium est agere de modis entis, ideo volunt compositionem accidentalem Metaphysicam diuidi in realem Simpliciter, & realem modalem. Caeterum quia nos negauimus modos esse entitates, quantuncunque paruas, & diminutas, asserentes esse tantummodo obliquitates rerum taliter se habentium, consequenter negamus compositionem modale realem. Reducitur ergo praesens difficultas ad compositionem accidentalem Physicam, vel Metaphysicam; praeterquanquod ostendendo, quod in Deo nulla possit dari distinctio realis intrinseca entitatum, quaecunquae illae Sint, Siue maximae, siue minimae, probabimus nullam dariin Deo compositionem realem modalem:

90

Prima sententia arbitratur in Deo esse. compositionem accidentalem Physicam, & Metaphysicam. Ita Gentiles, & Haeretici, qui substinent dari in Deo compositionem ex materia & forma, ex esse, & essentia, vt diximus in supart; quia sicuti compositum Physicum est ca pax quantitatis, & aliorum accidentium sensibis lium, ita compositum Metaphysicum est capam accidentium Metaphysicorum, & sicuti ex vnione. accidentium Physicorum cum substantia Physisica sit compositio accidentalis Physica, ita ex vnione accidentium Metaphysicorum cum substantia Metaphysica. Antropomorphitae interalios, qui tenebant Deum esse figuratum, hoc debent substinere, figuratio enim non sit nisi per quantitatem, & qualitates sensibiles corporeas, ex quibus componuntur colores, quae quaditates sunt accidentia Physica. His adiungum tur quidam Mahometani, qui teste Auerroe. Ia, Met. 1. c. 39; & D. Tho. contra Gent. c. 23. in fines admittunt in Deo dispositiones, hoc est accidentia realia

91

Secunda sententia arbitratur dari in Deo. compositionem Metaphysicam, & haec diuidi tur in alios admittentes quasdam virtutes accidentales superadditas realiter Diuinae Essentiae; ita aliqui Saraceni, quos refert D. Tho. 1. contra Gent. c. 3: & in alios admittentes tantum compositionem realem modalem; ita censere tenentur, qui volunt dari in Deo distinctionem modalem.

92

Vltima tande sententia docet nullam da¬ ri compositionem accidentale Siue Physicam,, Siue Metaphysicam, Siue entitatiuam, Siue modalem. Ita B. Doct. in 1. dist. 8. p. 2. princip. 1. q. 5. & seque & princip. 2. q. 1, 23 & locis cit. de Aur. in comm. q. 2.art. 2; & o; pro cuius explicatione.

93

3. Not. 1, quod compositio accidentalis duplex est, alia accidentis cum substantias licet enim substantia ingrediatur compositionem, attamenquia ingreditur, vt subjectum receptiuum accidentium, & subjectum receptiuum se habet, vi materia; accidens vero se habet, vt forma recepta in substantia, & quaecunque denominatio formalis habetur a forma, ideo compositio ex substantia, & accidente simpliciter est dicenda accidentalis; alia vero compositio accidentalis est, qua vnum accidens componitur cum alio, vequalitas cum quantitate. Hic quaerimus de vtraque compositiones

94

4. Not. 23 quod Sicuti ad compositionem substantialem requiruntur plures partes realiter distinctae, quarum vna habeat rationem potentis passiue perfectibilis per alteram, & altera habeat rationem actus perfectiui alterius compartis; ita ad compositionem accidentalem realem requiruntur plures partes componentes, quarum vnahabeat rationem potentiae passiuae receptiuae alterius, altera vero habeat rationem actus perfectiui illius. Illa enim, quae componuntur, Simul ponuntur, quia componi nil aliud sonat, quam poni cum alio; non potest autem vnum poni cum alio, nisi illud recipiat istud vel secundum Situationem localem, vt in aggregatis per acciidens, vel secundum intrinsecam informationem vt in intrinsece compositis, sed recipere aliuc dicit potentiam passiuam: nam posse recipere, idem est, ac posse pati; ergo illa, quae componuntur, ita se habent, vt vnum habeat rationem potentiae passiuae, & aliud habeat rationem actus perfectiui. Videantur, quae diximus de Attr. in comm. q. 2. art. 5. n. 6.

95

S. Vnica conclusio. In Deo nulla datur conpositio realis accidentalis Sine Physica, SiueMetaphysica, Siue entitatiua, Siue modalis. Haec veritas definita est tum in Conc. Lat, cap firmiter; vbi statuitur, Diuinam Essentiam, aut substantiam esse omnino simplicem; & in Conc. Flor. in c. damnamus de Summa Trins vbi habetur, quod Deus est omnino simplex: & in Conc. Rhem; ubi decretum est contra Gilbertum, quod Pater est Deitas in nominatiuo, & in recto; sed omnimoda Simplicitas tollit omnem compositionem, sicut omnimoda vnitas tollit omnem distinctionem, aliter si daretur aliqua compositio realis accidentalis, non esset Deus omnino simplex, sed aliqualiter compositus; ergo decernitur nullam compositionem, nec substantialem, nec accidetalem esse in Deo. Praeterea totum compositum nequit praedicari de parte in recto, non enim valet: materia est compositum, sed Concil. Rhemdamnat sententiam asserentem Deitatem non praedicari de suis Attributis inrecto; ergo statuit in Deo nullam esse compositionem. Hanc doctrinam hauserant PP. horum Concil.ab Ecclesiae Magistro Aug. passim in lib. de Trins & praecipue lib. 7. cap. 5; vbi ait: Deus est, in quo non est ali quod tanquam in subjecto; nefas est dicere, viipsa subdit suae bonitati, atque sua Bonitas non sit substantia, vel essentia, neque ipse Deus sit sua Bonitas, sed in illo sit tanquam in subjecto. Et lib. 15. cap. 5. Quid quid secundum qualitates illic dici videtur, secundum substantiam, vel essentiam. est intelligendum, propter summam eius simplicitatem, vt supra dixerat; & lib. 5. cap. 10. habet: Deus autem non ea magnitudine Magnus est, quae non est, quod ipse, vt quasi particeps eius sit &c. Sed se ipso magnus est, quia est sua magnitudo, quae sunt verba Concil. Rhem; ex quibus deducitur ratio; quod si daretur aliquod accidens inDeo realiter distinctum, Deus non esset realiter illud accides, sed illud participaret ab alio, quia receptioni passiue debet correspodere receptioactiua, si autem Deus reciperet aliquod ab alio, iam non esset primum Agens; supponeret enim illud Agens, a quo reciperet illud accidens, & sic non esset primum Ens, nec primum Vnum, vt ostendimus in sup. art. ex eodem lib. 5. c. 3. dicente: Quidquid de Deo dicitur, non secundum accidens, sed secundum substantiam dicitur; & aliam rationem adducit c. 4. seq. subdens: nil itaque. accidens in Deo, quia nil mutabile, & amissibile; quod si ex eo, quod Deus sit immobilis, seu immutabilis, arguitur nullum in Deo esse accides: ex eo, quod nullum accides est in Deo, arguitur, quod nulla copositio accidentalis realis in ipsopossit reperiri. Tande ex eo, quod dicit omnia, quae sunt in Deo, esse idem, ac eius substantiam, dedit aliam rationem de Vnitate, quae, vt sit prima, nequit habere aliquam multiplicitatem realem absolutam. Unde clare apparet rationes adductas ad probandos duos praecedentes articulos esse acceptas ex doctr. Beatiss. P.

96

Reducuntur aute sic illae rationes ad probandam hanc concl. Deus est primum Ens simpliciter in omni genere, aliter si in aliquo genere non esset primum Ens, in aliquo genere esset. creatura, & non Deus; sed si esset compositus ex substantia, & accidente, non esset primum Ens simpliciter in omni genere, quia partes componentes essent priores Deo composito ex substantia, & accidente; ergo non componitur ex substantia, & accidente. 2. Deus est prima Vnitas simpliciter in omni genere; sed si esset compositus ex substantia, & accidente, non esset prima Vnitas, quia, prout sic compositus, esset multiplex, non vnus; ergo non est compositus ex substantia, & accidente. 3. Deus est immobilis simpliciter in omni genere, aliter si in aliquo genenere non esset immobilis, in illo genere esset creatura, quia posset moneri de non esse ad illud esse, & per consequens transire de non esse¬ illud esse, quod autem potest transire de non esse ad esse, potest esse sub non esse, & sub esse,. quod nequit fieri, nisi illud esse in illo de nonoproducatur ex non esse, quod proprie est creari; tum quia quod realiter distinguitur ab aliquo esse, recipit realiter illud esse, nam quodcunque esse, vel habetur a se, vel ab alios si habetur a se, iam est illud esse, nec ab ipso distinguitur; quia producens debet esse in actu secundum illam formam, quam producit, Agens enim in tantum agit, in quantum actu est; si ab alio; ergo Substantia Dei est tantum potentia passiua receptiua illius esse, aliter esset illud esse, & Sic non distingueretur; ergo non posset efficienter producere illud esse, & id eo ab alio produceretur illud esse, & Sic deberet dari aliud Agens productiuum illius esse, sed quodlibet produces est prius producto; ergo daretur aliquod prius ipso esseaccidentali, quod recipit Substantia Dei, & Sic in genere illius esse Deus non esset Agens primum.

97

Conf. Si darentur in Deo accidentia realiter distincta ab eius Essentia, sequeretur, quod Essentia Diuina non esset realiter omne esse omnis actus, omnis perfectio: & per conseques. non esset infinita secundum esse, secundum. actum, & perfectionem, quia infinitas sumit totam collectionem omnium esse, omnium actuum, & omnium perfectionem, aliter infinito posset. fieri additio, quia posset addi illud esse, actus, & perfectio, quam non includeret; ergo non datur. in Deo compositio realis ex substantia & accidente. Prob,. maior. Ideo essentia creaturae non est omne esse, omnis actus, & omnis perfectio, quia distinguitur realiter ab omni esse, ab omniactu, & perfectiones v. 8. ideo essentia hominis non est esse sapies actualiter, quia actualitas sapietiae distinguitur realiter ab actualitate essentiae hominis, potest enim dari essentia hominis sine actuali sapientia; ergo si darentur accidentia realiter distincta ab Essetia Dei in ipso Deo, iam Essentia Dei non esset omne esse, omnis actus, & omnis perfectio, & per consequens neque insinita secundum esse, actum, & perfectionem; sed illud, quod non est omne esse, omnis actus, & omnis perfectio, est creatura, quia nomine creaturae nil aliud intelligimus, nist Ens habes esse limitatum, actualitatem, & perfectionem finitam; ergo Essentia Dei non esset Essentia Dei, sed creaturae.

98

6 Praeterea si Essentia Dei esset realiter distincta ab eius proprietatibus, sequeretur, quod esset in potentia passiua ad illas recipiendas, & esset perfectibilis per ipsas, sed hoc dicit summam imperfectionem propriam solius creaturae; Deoque intrinsece repugnantem; ergo non datur in Deo compositio realis ex substantia, & accidente. Prob. maior. Si Essentia Dei non esset in potentia passiua ad illas recipiedas, seque retur, quod illae nunquam possent esse in Diui¬ na Essentia, quia dupliciter aliquod potest solum esse in alio, scilicet vel per idetificationem realem cum illo, vel per actualem receptionem in illo; nullus enim alius modus est excogitabiis, & ideo si Essentia Diuina non esset in potetia ad recipiendas suas proprietates, & non esset identificata realiter cum illis, nullo modo eius proptietates essent in ipsa, vt quia natura lapidis neque idetificatur cum rationalitate, nec est in potentia ad recipiendam rationalitatem, nullo modo rationalitas est in natura lapidis, ergo si Essentia Diuina realiter distingueretur a suis proprietatibus, esset in potentia passiua ad illas recipiendas, vel illae nullo modo essent inipsa; & sic non essent proprietates illius, quia proprietas ess entialiter est in essentia, cuius est proprietas, cum sit inseparabilis ab illa. Prob. min. Si Essentia Diuina esset in potentia passiua ad recipiendas suas proprietates, daretur in Essentia Diuina non esse, seu carentia suarum proprietatum, potentia enim passiua ess entialiter dicit non esse, sicuti actus illi correspondes importat esse; sed non esse dicit imperfectionem, quia dicit defectum esse, a quo sumitur perfectio; ergo Essentia Diuina secundum se precise sumpta esset realiter imperfecta respectu omnium, suarum proprietatum.

99

T Tum quia omne accidens est essentialiter dependens in esse, fieri & conseruari a suo subjecto, quapropter communiter dicitur enus ens: & hinc sequitur, quod sit Ens diminutum, & imperfectum, quia deest illi perfectio, a qua diminuitur; sed entit as essentialiter dependens: in esse, in fieri, & conseruari, diminuta) & imperfecta repugnat Deo, quia entitas dependens in esse est creata, ergo repugnat dari in Deo accidentia, & per consequens dari compositionem ex illius substantia, & accidentibus.

100

S Tandem prob. ex B. Doct. dist. 8. q. 11cι Ideo in nobis datur compositio accidentalis, quia nostra substantia non est sua virtus operatiuaea virtus enim operatiua sequitur ad esse ipsius rei operantis, & cum illo commensuratur; unde sicuti nostra substantia non est suum esse, ita mon est sua virtus operatiua; & hoc a fortiori, quia esse est magis proximum essentiae, cum sit actus substantialis proprius essetiae, quam virtus operatiua, quae est aliquod accidentale illi superue niens; sed Substantia Dei est sua virtus operatis lia, quia eius Essentia est sua existentia, vt dictum est in sup. art; ergo non datur in Deo composito ex substantia, & virtute accidentali. Ex hoc cole ligitur, quod compositio accidentalis. suppo nit compositionem substantialem, tanquam radicem, a qua oritur; sicut enim accidens supe bonit substantiam, a qua oritur, & cui adueito ta distinctio accidentis supponit distinctionem substantialem, & per consequens compositio ae cidentalis, quae sequitur distinctionem, supponit compositionem substantialem: Unde sidar tur aliqua substantia, quae nullo modo esset substantialiter composita, illa identificaret sibi omnia sua accidentia, & nuliam compositionem accidentale admitteret; si enim identificaret sibi id, quod est maius, nempe esse substatiale, a fortiori identificaret sibi id, quod est minus, nempe accidens. Cum ergo Essentia Dei identificet sibi omnem perfectionem substantialem, necessario identificat sibi etiam omnem perfectionem accidentalem; & per consequens nulla datur in ipsa compositio accidentalis.

101

Videantur aliae rationes, quas attulimus in duobus supart; & de Attr. in comm.q. 2. per totam, & specialiter art. 537: & 9ι& q. 3. art. 1.

102

O Prob. 2. pars concl. ex dictis de Attr. incom. q. 2. art. 2& 6; vbi probauimus in Deo non dari distinctionem modalem, quia distinctiomodalis non datur nisi inter rem transeuntem a non modificatione ad modificationem, cum autem in Deo nullus ralis transitus possit dari, fideo nulla distinctio modalis in ipso reperitur; & quia vbi non est distinctio, non est compositio, ideo nulla compositio modalis datur inDeo. Tum quia modus non est aliqua entitas, sed obliquitas ipsius entitatis, seu ipsa res sic se habens, ergo nequit facere compositionem cum ipsa re, quia compositio dicit positionem vnius rei cum alia re; vnde cum modus non sit res distincta a re, cuius est modus, sequitur nullam facere compositionem cum illa.

103

ro. Obijcies 1. Datur in Deo vere, & formaliter substantia; ergo in ipso vere, & proprie datur accidens, & per consequens compositioex substantia, & accidente. Antecedens communiter admittitur; quia praedicatum substantiae est, constitutiuum Dei, vt diximus de Subst. Dei; sed constitutiua sunt formaliter in re constituta; ergo substantia est formaliter in Deo. Praeterea Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trinit. c. 8; & ex eo Boetius, admittit in Deo tantum duo praedicamenta, scilicet substantiam, & relationem. Prob. conseq. Substantia dicitur a substando accidentibus; ergo si datur in Deo substantia, necessario debent admitti in ipso accidentia, quibus substat, & in ordine ad quae tantum dicitur substare.

104

Resp. neg. conseq. Ad prob. dicitur, quod substantia non solum dicitur a substando alijs, sed etiam a subsistendo in se, & per se; & prout dicitur a subsistendo in se, dicitur proprie, & formaliter, quia subsistere in se, & per se est constitutiuum formale substantiae, vt diximus de Subst. Dei q. 2. art. 4. S. 13 prout vero dicitur a substando, conuenit tantum substantiae consequenter; in Deo autem ponitur substantia proprie, & formaliter, prout dicitur a subsistendo in se, prout vero dicitur a substando, non dicitur de Deo nisi abusiue, vt docet Beatiss. P. lib. 7. de Trin. c. 5; abutendo scilicet hoc vocabulo, quod significat substare accidentibus, pro eo, quod significat subsistere in se, & per se. Ratio autem, qua nos nominamus substantiam per ordinem ad accidentia, non vero per ordinem ad se, est, quia non cognoscimus substantiam nisi per accidentia, quae nobis sunt nota per se, & indicatiua illius, quod est nobis ignotum.

105

Instabis. Substantia ponitur in Deo, prout. dicit subsistere, quia sic non importat aliquam imperfectionem; ergo accidens, prout non importat aliquam imperfectionem, potest poni inDeo; constat enim accidens importare aliquam perfectionem admixtam imperfectioni, sicuti ildam importat substantia, vt dictum est; aliter si accidens nullam importaret perfectionem, nulum importaret esse, a quo sumitur perfectio, & sic esset nihil.

106

Resp. neg. conseque & disparitas est, quia aliqua sunt in creaturis, quae important imperfectionem admixtam cum perfectione formaliter secundum suum primarium conceptum, & haec non possunt poni in Deo formaliter, quia poneretur in ipso imperfectio, quae est de conceptu formali illorum; & alia important imperfectionem admixtam perfectioni tantum mater ialiter, & secundario, & haec possunt poni in Deo secundum suum conceptum formalem primarium. absque eo, quod ponatur talis imperfectio; ita se habent substantia, & accidens: nam substantia secundum suum conceptum formalem primarium importat subsistere in se, quod dicit putam perfectionem, & ideo secundum hunc conceptum formalem ponitur formaliter in Deo. secundario autem, & materialiter importat imperfectionem substandi accidentibus, & secundum hoc non ponitur in Deo; at vero accidentia e contra se habent; nam secundum suum conreptum formalem primarium important inhaerere alteri saltem aptitudinaliter, & ideo secundum hunc conceptum nequeunt poni formaliter in Deo, quia sicut substare alteri dicit formaliter imperfectionem, ita inhaerere alteri dicit imperfectionem formalem, quia substare alteri dicit recipere, quod est imperfectio; & inherere alteri dicit recipi, quod, cum sit correlatiuum recipere, dicit imperfectionem correspondentem ipsi recipere. Ponitur ergo perfectioaccidentis in Deo sine inhaerentia, & per consequens sine accidentalitate reali, quae formaliter consistit in inhaerentia; & ideo ponitur sine distinctione, & identice; sic enim nullam inhaerentiam importat. Hoc autem est poni eminenter, non formaliter, vt inferius dicemus.

107

II Obiicies 2. Potest aliquod accidens dimanare a sua essentia, cui accidit, absque eo, quod efficienter producatur ab aliquo Agente. extrinseco; ergo ex eo, quod detur accidens inDeo, non destruitur ratio primi Agentis. Prob. antecedens: nam proprietates animae rationalis dimanant ab anima absque eo, quod producantur ab aliquo efficiente extrinseco; & etiam in Diuinis dicimus Attributa, & relationes dima¬ nare ab Essentia Diuina absque eo, quod producantur ab aliquo efficiente extrinseco.

108

Resp. dist. antecedens. Potest aliquod dimanare ab alio per emanationem importantem distinctionem realem absque eo, quod produca tur ab aliquo efficiente extrinseco, negeper idetitatem realem, conc. Ad prob. dicitur, quod passiones animae, sicuti proprietates vniuscuiusque alterius essentiae, producuntur efficienter ab Agente producente efficienter ipsam animam quia qui dat formam, dat omnia consequentia. ad formam; Attributa vero, & relationes emanant identice, non vero cum distinctione reali, & ideo nihil contra nos.

109

I2. Obiicies 3. In nobis virtutes immediate operatiuae sunt accidentia, quia nulla substantia. est immediate operatiua, ergo & in Deo, nam Comment. 8. Met, comm. 30. ait: ideo calor in igne est accidens, quia in aliquo est accidens; ergo ideo virtus operatiua in nobis est accidens, quia in Deo est accidens.

110

Resp. neg. conseq. Ad prob. neg. conseque facit enim transitum de Genere ad id, quod est, extra Genus. Quanuis igitur valeat de iis, quaesunt in eodem genere, vt quod accidentaliter conuenit alicui supposito vnius Generis, etiam accidentaliter conueniat alteri eiusdem generis, non tamen valet, si fiat transitus de genere. ad genus, vt quia plantae conuenit accidentaliter esse extensam, ideo omni entitati conuenit accidentaliter esse extensam: nam substantiae conuenit accidentaliter esse extensam, quantitati autem non conuenit accidentaliter; quiaextensio primo, & per se, & formaliter conuenit. quantitati in nostra sententia; quanuis ergo ex eo, quod vni calido conueniat accidentaliter calor, arguatur, quod omni calido existenti in genere calidorum conueniat calor accidentalitera attamen non argnitur, quod conueniat accidens taliter etiam iis, quae sunt extra genus calidorum. Igitur cum Deus sit extra omnia genera ideo nihil probat praedicta ratio¬

111

13 Obiicies 4. In Deo datur aequalitas, & similitudo vere, proprie, & formaliter; ergo inipso dantur accidentia. Anrecedens patet, quia Pater dicitur aequalis Filio, vt probat Beatiss. P. Aug. in lib. de Trin. contra Arrianos; & Filius est similis Patri, quia procedit, vtgenitus, vt docent communiter Theologi, haec autem aequalitas, & similitudo nequit esse impropria, & Metaphorica, aliter Filius esset proprie, & formaliter inaequalis Patri, ac tantum Metaphorice aequalis; & sic non esset vere, & proprie genitus, sed tantum improprie: nam generatio imporcat similitudinem formaliter, & ideo talis est generatio, qualis est similitudo. Prob. coseque quia aequalitas ex Phil. fundatur in quantitate, & similitudo in qualitate; equalitas enim est passio quantitatis, & similitudo qualitatis, sed quantitas, & qualitas sunt accidentia; ergo in Deo sunt accidentia. Resp. ex Fundatiss. Doct. in 1. dist. 19. p. 2. princ. 2. φ. 1. neg. conseq. Ad prob. dist. maior. Acqualitas fundatur vel in quantitate molis, vel in quantitate virtutis, quae dicitur magnitudo, cone; tantum in quantitate molis, neg; & sic similitudo fundatur vel in qualitate secundum. esse, vel secundum dici, conc; in qualitate tantum secundum esse, neg. Datur ergo in Deo vera aequalitas fundata in quantitate virtutis, quae non est accidens in Deo, sed substantia; quiaipse Deus est sua magnitudo, vt supra dictum, est; & datur vera similitudo, quia similitudo dicit conuenientiam, quae est quaedam vnitas, datur autem perfectissima, & simplicissima Vnita. in Essentia Patris, & Filij, quia procedit per intellectum, cuius est proprium assimilare sibi Verbum, seu speciem expressam; non datur tamen. qualitas secundum esse, sed sufficit, quod ibi sit substantia habens modum qualitatis.

112

14. Obiicies 5. Ex Beatiss. Doct. Aug. 5. de Trin. e. 4, 5, & alibi habetur, quod non omnia, quae sunt in Deo, dicuntur secundum substantiam, erge aliqua dicuntur secundum accidens; accidens enim immediate contradistinguitur a substantia; ergo accidentia dantur in Deo.

113

Resp. D. P. sumere substantiam, prout idem est, ac subsistentia, vt ostensum est ad 1, subsistem tia aute, cum sit in ordine ad se, contradistinguitur ab eo, quod est in ordine ad aliud, & ideo bene arguitur ex eo, quod non omnia, quae sunt in Deo, dicantur secundum substantiam, quod aliqua dicantur secundum relationem, non veros quod aliqua dicantur secundum accidens.

114

I5 Obijcies 6. In omni genere continetur aliquod primum simpliciter, sed primum simpli citer est Deus; ergo Deus est primum in one genere, sed accidens est in aliquo genere; erge Deus est primum in genere accidentis, sed ex co, quod Deus est primum in genere substantia substantia est formaliter in Deo: ergo exρρορ quod sit primum in genere accidentis, accidens est formaliter in illo.

115

Resp. dist. maiorem. In omni genere est aliquod primum simpliciter in illo genere, conti simpliciter in omni genere, nege primum enim simpliciter in omni genere est super omniagenera, & ideo non est in illis, quia non esset supra illa. Et sic dist. minor. Deus est primum in omnigenere simpliciter, cone; in vno genere tantum neg. Minor autem subsumpta neg; non enim ideo substantia est formaliter in Deo, quia Deus est primum in genere substantiae: nam Deus non est formaliter in genere substantie, quia non componitur ex genere, & differentia, vt infrae videbimus, sed est formaliter in Deo, quia secundum suum conceptum formalem nullam die cit imperfectionem, assumitur ergo non causa pro causa.

116

I6. Obijcies 7. Dantur in Deo actus liberis qui sunt perfectiones Dei, quae possunt esse ρ non esse, ergo dantur in Deo accidentias nam accidentia sunt illa, quae possunt esse, & non esse in subjecto.

117

Besp. Actus liberos Dei importare actum immanentem, & actionem transeuntem; quoac actionem transeuntem: non est dubium, quod possit esse, & non esse, hoc autem non ponit aliquod accidentale in Deo, quia actio transiens est extra Deum; est enim in creatura. Actus vero immanens importat actum necessarium, & modum relatiuum, & supra modum relatiuum relationem rationis correspondentem relationi reali, quae est in actione transcunte recepta increatura. Actus liber quoad actum necessarium non potest deficere, nec est accidens, quia est, idem, ac entitas Dei, quoad modum relatiuum potest absolute deficere, non autem ex suppositione; supposito enim, quod Deus velit, nequit nolle, quia nequit velle in tepore, quod nolebat, ab aeterno, & e contra, aliter mutaretur, vt vidin de Volunt; absolute tamen ita est, vt potuerit non fuisse; nulla tamen mutatio fuisset facta inDeo, si non fuisset, vt dictum est q. 2. de Autr. in commart. 6. n. 12. Igitur in forma ad arg. dist. 2. pars antecedentis; quae possunt esse, & non esse. absolute, quoad modificationem, cone, quoad entitatem, neg. Ad prob. dicitur, quod accidem tia possunt adesse, & abesse a subjecto quoad entitatem, hoc autem non verificatur de actu libero, ideo non est accidens.

118

17. Obiicies 8. Arist. 1. Phys. t. 23; & 30habet, quod substantia nulli est accidens; sed sapietia, Iustitia &c. sunt accidentia creaturis; ergo in Deo non sunt substantia, aliter essent substantia ipsis creaturis.

119

Resp; quod Arist. vult hoc praedicatum substantiae non posse competere alicui subjecto per accidens, quod verissimum est, quia ratio substantiae in nulla re potest accidere; accidere, enim supponit substantiam, & sic substantia supponeret se ipsam; hoc autem repugnat, quia substantia est primum, quod est in re¬ non tamen vult, quod omne praedicatum substantiale. fidentificatum realiter cum substantia non possit competere alicui accidentaliter: nam docet quod in aeternis esse, & posse idem sunt; sed potentia in creatura est accidens, in aeternis vero est substantia, quia est idem, ac esse, quod est substantia; ergo secundum Phil. aliquod praedicatum substant iale potest alicui competere accidentaliter:

120

I8. Obiicies 9. Virtus est quid inedium inter substantiam, & effectum, medium autem distat aequaliter ab extremis; sed virtus distat abeffectu realiter; ergo & a substantia distat realiter, sed virtus est in Deo: ergo in Deo datur. accidens realiter distinctum ab eius substantia.

121

Resp. dist. antecedens. Virtus est quid medium mathematicum, negi nam virtus est separata ab effectu, non autem a substantia, medium autem Mathematicum est separatum secundum aequalem distantiam ab vtroque extremo, vtpatet de puncto in medio lineae; est medium Metaphysicum, vel Physicum, quod dicit inaequalem distantiam, & distinctionem, in quo sensu numerus binarius est medius inter vnita; tem, & numerum centenatium, non tamen aequaliter distat ab entitate, a qua non distat nisi per vnicam vnitatem, & a numero centenario, a quo distat per nonaginta, & octo vnitates, conc. Virtus ergo est quid medium Physicum, quando est realiter distincta a substantia, cuius est virtus, & hoc modo non est in Deo, in quo tantum est quid medium virtuale distinctum solum virtualiter, & ratione.

Articulus 4

122

ART. IV. An Deus possit intrinsece componi cum alio vel actiue, vel passiue e

123

DIximus in Lart. compositionem realem duplicem esse, scilicet ex his, quae conquenit soli composito, cuius tantum proprium est componi ex partibus: & compositionem huic, quae conuenit partibus, quibus proprium est componi alteri comparti. Igitur cum iam disputauerimus de omni compositione ex his, remanet modo agendum de compositione huic.

124

Praeterea cum, vt supra dictum est, compositio per modum partis duplex sit, alia permodum partis intrinsece afficietis; alia per modum termini extrinsece tantum terminantis, vein Vnione Hypostatica, in praesenti agimus solum in 1. non in 2, sensu.

125

2 Gentiles, vt supra dicebamus, primi omnium circa hoc errauerunt: nam Terentius Varro opinatus est Deum esse Animam Mundi testeD. P. Aug. de Ciu. Dei lib. 7. c. 6. Hunc errorem. professi sunt Pythagoras apud Minutium Felicem, eiusque Discipuli, inter quos Dorilaus, Philolaus Crotonensis, & alij: Item plures ex Stoicis, & etiam ex Ionicis, vt Anaxagoras, eiusque Discipulus Archelaus. Quos sequuti Sut aliqui Heretici; & 1. Gnostici, seu Borboritae, deinde Priscillianistae apud D. P. Aug. de Haeresibus Haerest 3o Manichaei apud Leonem I. Epist. ad Turribium Asturicensem. Tandem Almericus damnatus in Conc. Lat; & Dauid Dinando Almerioi Discipulus deterius sentit dicens Deum esse materiam primam, vt diximus art. 1.

126

Communis tamen Catholicorum, & etiam plurium Gentilium sententia, & praesertim Platonicorum, vt ostendimus art. 13 est Deum neque esse formam partis intrinsece componentem. neque posse esse, vel venire in compositionem cum altera comparte intrinsece, & formaliter: Hanc sententiam probat B. Doct. in 1. dist. 1. princip. 1. q. 2. p. 1. art. 33 & in 3. dist. 6. p. 3. art. ultimo; & p.4. 4. 1. art. 15 pro cuius decisione.

127

3 Not. 1, quod resolutio huius difficultatis omnino pendet ex eo, quod statuimus φ. 2. de. Attr. in com. art. 12. ad 2. An scilicet Simplicitas nedum opponatur copositioni ex his, seu in se ipsa; sed etiam alteri, seu in altero; an vero tantum opponatur compositioni ex his, non aute compositioni huic; seu quod idem est, an Simplicitas importet solam negationem compositionis: passiuae, qua aliquod Ens dicitur componi ex partibus vnitis, an vero importet etiam negationem compositionis actiuae, qua vna pars dicitur componere cum altera? Pro qua re Fasol. 1. p. q. 3. art. 7. dub. 1. n. 3. opinatur simplicitatem importare formaliter solam negationem compositionis ex his seu, vt ipse vocat, compositionis passiuae; negationem vero compositionis huic, seu actiuae importate tantum consecutiue, quatenus effectum necessario consequente ad Simplicitatem; ex eo enim, quod Simplicitas excludat compositionem ex his, quorum vnum habet conponere actiue cum altero, necessario etiam excludit compositionem actiuam, sine qua nequit esse compositio passiua, quae necessario consurgit ex compositione actiua. Fundamenta eisus sunt haec. 1. SS. PP. loquentes de Simplicitate. Dei pro eode vsurpant simplex, & incopositum; vt Cyrill. 7. de Trin; ait: Simplex, & incomposita est Diuina Natura. Irenaeus 2. aduersus Haeres. Haer. 10. Simplex, & non compositus. Basil. lib. 1. contra Eunomium. Simplex omnino; & incompositus; quare communis conceptus Si mplicitatis est; quod neget solam compositionem passiuam, siue ex his; quapropter idem Basil. ibid ait: Simplex enim est, quod non ex pluribus constitutionem habet; sed incompositum negat tantum compositionem passiuam, siue ex his, sicuti incomponens negat componentiam actiuam; ergo Simplicitas opponitur tantum conpositioni passiuae, non autem actiuae. 2. Si Simplicitas opponeretur etiam compositioni actiuae, siue huic Angelicus Doct. insufficienter probasset Simplicitatem Dei ex eo, quod Deus nullo modo sit. conpositus; debuisset enim assumere, quod Deus nul lo modo sit compositus, aut componens, sic enim totaliter probasset Simplicitatem, quiaunum contrarium totaliter non probatur nisi extotali remotione alterius oppositi: non autem remouisset S. Tho: totum oppositum Simplicitatis Dei, quia remouisset solam compositionem. ex his, seu passiuam, non autem compositionem: huic, siue actiuam; ergo totaliter, & sufficienter non probasset Dei Simplicitatem. 3. Materia, & forma per se consideratae sunt partes simplices: non enim materia coponitur ex pluribus materiebus partialibus; & sic de forma; & tamen hoc non obstate forma componit cum materia actiue, ergo compositio actiua non: opponitur Simplicitati. Vt autem haec dissoluantur;

128

A Aduertendum, quod compositio huic non est alia, & distincta compositio a compositione. ex his, sed eadem prorsus, & omnino etiam formaliter, diuersificata solum secundum diuersos respectus, quod ostenditur sic. In composito substantiali Bhysico non dantur duae vniones, per quarum vnam forma vniatur materiae, & per alteram materia, & forma vniantur composito; Compositum enim non est tertia entitas distincta a materia, & forma simul, vt supponimus exPhysy aliter si copositum esset tertia entitas formaliter distincta a materia, & forma simul; de illa posset negari materia, & forma simul; & sic posset dici, quod homo formaliter, vt dicit compositum, non est formaliter ex anima, & corpore simul; ergo in composito substantiali Physico non sunt duae compositiones, quia compositio est ynio; & si non multiplicatur vnio, neque pariter multiplicatur compositio. Igitur vna, & eadem est compositio, qua forma componitur materis, & qua compositum componitur ex materia, & forma, quae compositio per ordinem ad partes componentes dicitur huic, per ordinem vero ad totum compositum dicitur ex his; vnde dicuntur solum multiplicari respectus, non autem compositiones; quare si Simplicitas formaliter opponitur compositioni ex his, necessario opponitur formaliter etiam compositioni huic.

129

Praeterea Simplicitas opponitur formaliter vnioni plurium distinctorum, quia formaliter opponitur compositioni, quae nihil aliud est, qua ynio distinctorum; sed compositio huic formaliter importat vnionem plurium distinctorum; non enim est intelligibilis compositio quocunque modo sumpta sine vnione plurium; aliter posset intelligi res sine sua essentia, quia posset intellia gi sine sua definitione, ergo Simplicitas formaliter opponitur etiam compositioni huic.

130

Insuper, vt dicebamus q. 2. cit. de Attr. in com¬¬ Simplicitas importat essentialiter vnitatem perfectissimam, sed vnitas importat formaliter indiquisionem in se, & diuisionem a quolibet alio; ergo Simplicitas formaliter negat diuisionem inse, & a quolibet alio; sed vnum, prout compone cum altero, non importat diuisionem ab alio; cum quo componit, sed potius coniunctionem cum illo; ergo Simplicitas nedum opponitur formaliter compositioni ex his, siue diuisioni in se;, sed etiam compositioni huic, siue¬dis quisioni ab alio.

131

Tandem compositio huic non est compositio mere actiua, vt supponit Fasol; sed vel est mere passiua, vel est compositio actiua formalis; quae essentialiter importat passionem, ut au B. Doct in hac dist. 8. p. 2. princ. 2. q. 1. 8. Utergos igitur si per talem Auctorem Simplicitas opponitur formaliter compositioni passiue, opponitur formaliter etiam compositioni actiuae. Lpars antecedentis patet, materia enim componitur formae mere passiuae, quia materia nullam habet, actiuitatem respectu formae; cum tota eius causalitas consistat in passiue recipere formam. 2. pars, quae docet, quod compositio actiua fora malis, qua forma dicitur actiue componere cum materia, essentialiter importet passionem, sic probatur.

132

Actio formalis est media inter actionem, effectiuam, & causalitatem materialem receptiquam, sicuti causa formalis est media inter causam efficientem, & materialem; prima enim Causa, a qua incipit, v. g. generatio substantialis, est causa efficiens, quapropter causa efficiens est prima inter causas Physice monentes (dicimus Physice, mouentes, vt excipiatur causa finalis, quae non monet Physice, idest cum motu, licet moueat, realiter, vt dicitur in 2. Physi in quo stabilitur, causam finalem esse simpliciter primam) & post causam efficientem, quae est extrinseca, est causa formalis intrinseca, per quam monetur materia: tandem post causam forinalem est causa mate rialis, quae recipit ipsam formam, qua recepta terminatur, & completur motus, sed medium debet participare de extremis, vt patet de homine, qui, cum sit medius inter naturam spiritualem, & corpoream, habet animam spiritualem, & materiam corporalem; & in accidentibus de colore medio, qui, cum sit medius interalbedinem, & nigredinem, participat de vtraque ergo causa formalis, & eius actio participat essentialiter de causa, & actione causae efficientis; & de causa, & causalitate causae materialis, sed causa efficiens, & eius causalitas est essentialiter actiua; & causa materialis, eiusque causalitas est essentialiter passiua; ergo compositio actiua formalis, quae est actio formalis (est enim actio, seuipsa causalitas formae) essentialiter participat passionem, & per coseques opponitur Simplicitatis,

133

Conf. Forma nedum dicitur componere. cum materia, sed etiam dicitur componi cum materia, quatenus per actionem Agentis extrinseci vnitur, & ponitur simul cum materia; Agens vero extrinsecum dicitur producere stompositum, non tamen dicitur produci cum. composito; sed verbum componi indicat passionem, quia est verbum passiuum; ergo causa formalis essentialiter importat passionem respectu efficientis extrinseci¬

134

S Hac ratione plurima probantur controquersa nedum in Theologia, sed etiam in Philosophia; probatur enim Deum non posse supplere rationem causae formalis, nec eius actionem exercere; sicuti potest supplere rationem causae efficientis creatae; quia causa formalis essentialiter importat passionem, vt ostensum est; sed Deus nullo modo potest pati, quia pati essentialiter importat imperfectionem, ergo nullo modo potest supplere rationem causae tormalis, & eius causalitatem exercere, quia tamen causa. efficiens, vt efficiens est, nullam dicit passionem: sed puram actiuitatem, ideo potest suppleri a Deo. Item probatur Deum non posse esse primum in genere causae formalis, sicuti est primum in genere causae efficientis, quia primum in genere causae formalis dicit essentialiter passione, quae Deo repugnat: vnde nequit dici; quod Deus sit primum calidum formaliter, primum informans subjectum, bene tamen potest dici, quod Deus sit primum Efficiens, primum Ages; & cetera huiusmodi, quae in progressu doctrinae ostendemus; vnde valde notanda est haec ratioEt quanuis in Deo admittantur: potentiae vitales, vt intellectus, & voluntas &c; attamen ad mittuntur sine distinctione a suis actionibus: etiam virtuali; aliter nullo modo posset cuitari passio, & per consequens imperfectio¬

135

6 Et ex hac doctrina soluuntur omnes rationes Fasol: Ad 1. enim ductam ex SS.DP. dicitur, quod per incompositionem optime probatur Simplicitas; quia incompositio negat compositionem passiuam; sed tam compositio ex his; quam compositio huic est essentialiter passiua. vt ostensum est. Et ideo sufficientissime Angelicus Doct probat ex non compositione Simplicitatem, quia compositio importat essentialiter compositionem ex his, & huic. Ad vilt. dicitur, quod partes Physicae possunt dupliciter consideram, vel secundum se sine ordine ad inuicem, & in hoc sensu sunt simplices, quia non dicunt compositionem in se ex his, neque compositionem huic, nisi prout comparantur ad aliam compartem; vel prout comparantur ad inuicem, & sic simplices non sunt, quia dicunt vnionem ad inuicem: impossibile enim est, quod aliquod conponat huic, nisi vniatur cum hoc; sed ubi est vnio, est compositio: & ubi est compositio, non est, simplicitas; ergo in hoc sensu non sunt simplices, sed compositae compositione huic. Vid. B. Doct. in 1. dist. 24. princ. 1. q. 13 vbi ait; partes Physicas non esse simplices proprie, quia non sunt per se, sed gratia alterius, quod autem est simplex, est gratia sui.

136

Status ergo huius difficultatis est, an Deus possit componi alteri actiue, idest per modum forme, sicut volebat Varro, & alij; vel passiue, idest per modum materiae; vt sentiebat Dauid Dinando.

137

7. Not. 23. quod duo Auctores Tolosani vnus ex Schola Thomistica, qui est Goneth dispo 4. de Attr. in part. art. 1. 8, 33 alter noster Lafosse. q. 4. de Simplic. Dei c. 2. ad 13 vr defendant Deum in Incarnatione non venire in compositionem huic cum natura humana, afferunt quandam alia compositionem distinctam a, compositione exhis: & a compositione huic, quam vocant compositionem cum his, & hac dicunt esse compositionem improprie, & secundum quidi non vero proprie, & simpliciter. Asserunt ergo, quod conpositio ex his est propria compositio, quia fit expartibus incompletis: vt in composito ex materia, & forma; compositio autem cum his non est propria compositio, quia sit ex totis completis; vt patet de cumulo lapidum, qui sit ex pluribus lapidibus completis. Verbum igitur Diuinum in Incarnatione non est pars incompleta simul eum natura humana faciens vnum per se subsistens, quod est Christus Dominus, sed est purus terminus completus, infinitus, continens eminenter naturam humanam, & per consequens. corpus, & Animam, & omnia alia, quae se tenent ex parte humanitatis, neque est pars minor toto, ac propterea non facit copositione ex his, sed cum his. Ceterum haec species compositionis mere vocabularia videtur, quod sic ostenditur.

138

8. Componere cum his nihil aliud sonat exvi vocabuli, quam simul cum alio construere aliquod totum; unde forma, cum materia dicitur componere totum Physicum, vnus lapis cum alijs lapidibus componere parietem, non autem compositum dicitur cum materia, & forma componere, quia cum componere sit verbum actiuum importans aliquam actionem, & per conseques aliquem effectum correspondentem illi actioni; cunque compositum non sit causa alicuius compositionis, sed effectus vitimus partium componentium, idcirco compositum non dicitur actiue componere cum his, sed tantum passiue componi ex his. Partes autem componentes conpositum dicuntur componere actiue; & hoc dupliciter, scilicet componere alteri, quatenus vnapars se vnit alteri, & cum illa componit totum: quod componitur ex his. Igitur componere cum bis, & componere alteri conuenit partibus etiam incompletis, quia forma dicitur componeres cum materia totum compositum, & vnus lapis cum alijs lapidibus componere parietem; materia autem, & forma sunt partes compositi,, & consequenter male assumitur compositio cum bis ad ostendedam compositionem Vnionis Hypostathicae non esse veram compositionem, ac propterea ludunt vocabulis. Praeterea falsum. est exemplum, quod afferunt de lapidibuss nam licet vnus, & quilibet lapis sigillatim sumptus sit quoddam totum completum in se ipso, quia nihil ei deficit ad integritatem lapidis; quapropter, vt ait B. Doct loco laudilapis dicitur totum in parte, non autem ex partibus, vel ante partes; attamen comparatiue ad parietem, quem constituit simul cum alijs lapidibus, non est totum, quia nullus diceret, quod vni lapidi nihil deficiat ad integritatem parietis, aliter tot essent completi parietes, quot sunt lapides in pariete, quod est ridiculum; & sic dicimus de materia, & forma, quae licet sint completa in se ipsis sigillatim sumptis; materia enim non est de integritate formae, & e contra, attamen respectu compositi nulla ex illis est completa, quia compositum non integratur, ex sola materia, vel ex solaforma, aliter compositum esset simplex, non compositum. Relicta igitur hac vocabularia doctrina horum Recentium diuidentium compositionem in cum his, & huic.

139

S Recolendum est id, quod supra diximus, scilicet compositionem realem aliam esse Physicam ex materia, & forma; & aliam Metaphy¬ sicam, scificet ex esse, & essentia, & ex natura & supposito. Hic quaerimus de qualibet ex istis; idest an Deus possit venire in compositionem rei materialis, vel vt forma, vel vtmateria, vel an saltem possit venire in compositionem rei siue corporalis, siue spiritualis per modum existentiae, aut essentiae, vel per modum naturae, aut suppositi? His notatis.

140

IO Vnica conclusio. Deus nequit etiam per suam Omnipotentiam intrinsece componi, vel componere cum creatura per modum formae, vel materiae; seu per modum existentiae, aut essentiae; vel per modum naturae, aut suppositi¬

141

Prima pars, quae asserit Deum non posse componi cum creatura per modum formae; ver materie; est expresse definita in Conc. Eat contra: Almaericum, vt vidimus art. 1. Secunda pars vero, quantum ad id, quod non possit coponisper modum essentiae cum existentia creata, est definita contra Arrianos, & Mandonianos: nam si posset Essentia Diuina existere per existentiam creaturae, Essentia Dinina posset esse essentia creaturae, & per consequens creatura: namo quaelibet potentia specificatur a suo actu; actus autem essentiae: est existentia; vnde si esset existentia creat a, etiam essentia esset creata; quantum autem ad id, quod non possit vniri per modum naturae in supposito creato, est definitum contra Nestorium admittentem in Christo Domino suppositum creatum. Ex quibus recte deducitur non posse uniri per modum existentiae, aut suppositi intrinsece informantis, propter quod haec conclusio communiter defenditur a Catholicis docentibus naturam, & Suppositum Diuinum in Incarnatione se habere per modum termini pure extrinsece actuantis naturam creatam; non autem per modum formae intrinseceinformantis; & efficientis.

142

II Prob. 1. conclusio rationibus adductis art. 1, &: nam si Deus posset esse pars intrinsece componens aliquod totum per modum informationis intrinsecae, Deus non esset primum Ens, & primum Agens, quia daretur aliquod Agens extrinsecum efficiens; causa enim intrinseca supponit causam extrinsecam efficientem: a qua coniungatur cum alia concausa intrinsecat sed causa efficiens est prior causa intrinseca; ab illa enim incipit actio, ergo Deus non esset primum Ens, & primum Agens; & sic non esset primum Vnum, quia primum Vnum dicitur de primo Ente ita, vt quod non est primum Ens; non est primum Vnum. Tum quia causa materialis; & formalis, vel habens rationem causae materialis, vt essentia, & natura in creaturis, & habens rationem causae formalis, vt existentia, & suppositalitas, quia ad inuicem sibi sunt causae, ideo ineo, quod sunt cause; se antecedunt, causa enim est prior causato; ergo si Deus posset habere rationem cause intrinsecae, posset esse posterior alia causa, & sic non esset primum simpliciter Conf. 1. Si Deus posset intrinsece vuiri perinformationem cum aliqua creatura, Deus esset, mobilis; materia enim non vnitur formae, nisi per matationem sui, & forma non vnitur materiae; nisi per realem transitum de non esse informantem ad esse informantem; sed Deus est simpliciter immobilis; ergo nequit etiam per suam, Omnipotentiam intrinsece componi cum creatura per modum forme, vel materiae, seu per modum existentiae; & essentiae, vel nature, & suppositi¬

143

Conf. 2. Si Deus posset esse forma informans, vel materia; autaliquod habens similitus dinem cum forma intrinsece informante, vel cum materia informata, posset habere rationem partis intrinsecae, sed hoc repugnat; ergo & id, vnde sequitur. Prob. maior; quia forma, & materia. & cetera huiusmodi, ideo habent rationem partis, quia intrinsece concurrunt ad constitutione formalem compositi; ergo a pari. Prob. minor: Si Deus posset habere rationem partis, possetminorari, quia pars essentialiter est minor suo toto, quod constituit; repugnac autem Deo esse minor quocunque composito, quia est omne esse; quapropter B. Doct. 1. Met. 4. 10; & Quodio 6. q. 7. ait, quod Deus, & creatura non est quid. maius, quam Deus, solus; ergo repugnat Deum. habere rationem partis. Tum quia vna parsdicit carentiam perfectionis alterius, quia distinguitur ab ipsa; aliter si non distingueretur, no n esset pars; distinctio autem semper importat negationem illius, a quo distinguitur; ergo Deus imperficeretur, quod pariter repugnat.

144

12 Dices. Quanuis Deus non possit esse forma partialis informans intrinsece, vt pars cattamen potest esse intrinsece informans, vequoddam totum; sicuti si daretur vna forma informans intrinsece omnes materias, non dicere. tur forma incompleta, sed completa, quia ess etomnis forma; & ideo dicimus in Incarnatione, quod Deus non se habet, vt forma partialis incompleta intrinseca, sed vt forma totalis extrinseca, & in Visione Beata Deus est forma in esseantelligibili, non quidem partialis, & incompleta, sed totalis, & completa; & ratio huius est; quia Deus est infinitus simpliciter, ideo non potest habere rationem partis, de cuius ratione est finitas; ergo haec ratio nihil probat.

145

Resp. neg; quod Deus possit esse intrinsece informans, vt quoddam totum; ex eo enim quod intrinsece informaret, esset necessarie pars, non totum; & ad 1. paritatem dicitur: quod si daretur forma, quae esset omnis forma, illa informaret omnem materiam, expleret enim totam capacitatem, & potentialitatem materiae; & ideo Sicuti vna esset forma indiuisibilis, quae esset omnis forma, ita vna ess et materia, quae esset omnis materia, attamen illa forma, & illamateria essent entia totalia, & completa secunidum se, & in ordine ad se; non autem in ordine. ad compositum ex illis resultans, quia talis forma esset vera pars componens compositum ex: illis resultans, & esset minor composito; quia non esset totum compositum, quod constaret nedum ex illa forma, sed etiam ex materias. Ac instantiam de Incarnatione neg. paritas; quia Natura Diuina exteo, quod intrinsece non informet naturam humanam, sed extrinsece illam terminet in genere causae efficientis, non limitatur, nec finitur; quod si intrinsece reciperetur per veram informationem. in genere causae formalis, necessario limitaretur, & finiretur; & sic esset pars, quodlibet enim limitatur per suum oppositum; sed recipiens, & receptum sunt opposita; ergo si reciperetur, limitaretur. At vero causa efficiens non recipitur; quia intrinsece recipi conuenit causae formali, quae est causa intrinseca, non efficienti, quae est causa extrinseca; ergo efficiens non opponitur causae materiali, & per consequens ab ipsa non limitatur. Ad id de Visione dicitur, quod forma intelligibilis non vnitur intellectui ad constituendum, compositum, sed ad ipsum actuandum, & determinandum, vt intelligat tale objectum: & ideo potest esse sine informatione; & licet in nobis species creata vniatur per informationem est, quia talis species est forma accidentalis, que habet informare subjectum, hoc autem non habet quatenus species, aut quatenus objectumi vinde Substantia Angeli, licet habeat rationem determinantis intellectum ipsius, non tamen est. forma informas intellectum; aliter substantia esset forma accidentis, non vero accidens substantiae; cuius oppositum docet Philosophia.

146

13 Prob. 2. Si Deus posset intrinsece componi formaliter actiue, vel passiue; Deus posset pati; sed hoc dicit summam imperfectionem Deo repugnantem, ergo & illud. Prob. maior. Si Deus intrinsece componeretur passiue, componeretur per modum receptiui alterius, & si coponeretur per modum includentis passione essentialiter, vt supra ostensum est; ergo Deus posset pati. Minor patet; quia Deus est simpliciter impassibilis, sicuti & immortalis.

147

14 Prob. 3. ex superabundantia, & supereffluentia omnis perfectionis excludente omnem. indigentiam, vt probata est 1. pars conclusart. 1. n. 6.

148

15 Tandem probantur singulae partes concldiuisim; & 1,quod non sit materia, ex Beatiss. P. Aug. lib. de Specul.c. 213 vbi Deum alloquens ait: Tua Diuina substantia semper caruit, & materia. caret, & lib. 12. confess. c. 33 & 6. definiens materiam ait: Materia non color, non figura, non corpus, non spiritus, non tamen omnino nihil, sed prope nihil; quibus insinuat rationem: nam materia est imperfectissima inter omnia entia, quia est prope nihil, cum excludat omnem actum, a quo sumitur perfectio; ergo Deus non est materia; quia cum sit perfectissimus; necessario est omnis actus, & per consequens totaliter oppositus materiae, vt materia est.

149

I6 Secunda pars, quod scilicet non sit forma, impugnatur ab eodem lib. 4. de Ciu. Dei c. 12. dicente: Quis non videat, quanta ampietas, & irreligiositas consequatur; vi quod calcauerit quisque, partem Dei calcet; & in omni animante occidendo pars Dei trucidetur: Arguitur autem sic. Si Deus esset forma omnium, Deus calcaretur pedibus, sicut calcantur res materiales, combureretur, sicut coburitur forma naturalis, corrumperetur, & produceretur, occideretur, scinderetur, & destrueretur, quia forma naturalis haec omnia patitur, vti constat experientia; ergo Deus non est forma informans materiam.

150

17. Prob. 3. pars, quod non possit esse existentia intrinsece informans essentiam creatam. Existentia informans intrinsece essentiam creatam est destruibilis, quia est separabilis, per se parationem enim destruitur; tum quia existentia; creaturae per Essentiam, in qua recipitur, ponitur in tali specie determinata creata, sed repugnat Deum poni in specie creaturae, quia quod est in specie creaturae, est creatura, ergo repugnat Deum esse existentiam creatam intrinsece informantem. Tandem finiretur, limitaretur, & sic. de alijs rationibus, quibus generaliter probauimus conclusionem, probant enim generaliter omnes partes simul, & disiunctiue.

151

I8. Prob. 4ars, quod nequeat esse essentia. creaturae: nam si posset esse essentia creaturae, posset esse creatura, quia creatura nihil aliud est formaliter, quam sua essentia; sed Deus nequit esse creatura, quia nomine Dei intelligimus primum Ens, a quo est omnis creatura; si autem esset creatura, non esset primum Ens, quia creatura est ab alio; tum quia Deus, nequit existere, per existentiam creaturae, aliter existeret per existentiam receptam ab alio; ergo nequit intrinsece componi cum existentia creaturae permodum essentiae creatae. Tum quia comparare tur ad creaturam, vt quid perfectibile per ipsa essentia enim est perfectibilis per existentiam, sicuti materia per formam. Et eodem modo prob. 5. pars, scilicet, quod Deus nequeat componi cum suppositalitate creata per modum naturae, natura enim comparatur ad suppositalitate creatam, sicut essentia ad existentiam, & ideo est, eadem ratio de natura respectu suppositalitatis creatae, ac de essentia respectu existentiae.

152

I9 Tandem quod Deus nequeat componi cum. natura creata per modum suppositalitatis intrinsece informantis ipsam naturam, probatur iisdem rationibus, quibus probata est 3. parsi sicut enim essentia eodem modo se habet ad existentiam, ac natura ad suppositalitatem; itaexistentia eodem modo se habet ad essentiam, ac suppositalitas ad naturam.

153

Praeterea sicut essentia, & natura est ratioformalis operandi, si Deus posset esse essentia & natura creaturae, posset esse principium formale operandi omnium actionum creatarum; & sic Deus esset principium formale ridendi, opinandi, peccandi, & aliarum actionum, quae important formaliter imperfectionem, & sunt propriae naturae creatae, vt creata est; nam licet inChristo actiones moraliter defectuosae non dentur, quia natura humana confortatur, sanctificatur, & perficitur extrinsece a Supposito Diuino; attamen si Natura Diuina fieret formaliter natura hominis, cum natura hominis formaliter sit principium: talium actionum, Natura Diuma posset tales actiones elicere. Et sic dicendum est de suppositalitate, que, cum sit proprius actus naturae; si Suppositum Diuinum esset actus proprius formalis naturae creatae, Suppositum Diuinum posset formaliter elicere omnes actiones creatas dicentes imperfectionem, quod perfectioni Dei infinitae repugnat.

154

20 Obser. tamen nos hic non quaereres anDeus possit assumere naturam, vel essentiam, vel existetiam, vel suppositum creatum; de his enim omnibus disputationem remittimus in 3. seni pro nunc, quidquid sit de hoc, inquirimus tantum; an possit habere proprie modum intrinsece componentis cum re assumpta, & in hoc sensu procedunt rationes allatae.

155

PI Obijcies 1. Deus concurrit, vt forma componens in Incarnatione, vt tradit B. Doctam 3. sent. loc. cit. art. 1, ergo concurrit in genere causae formalis intrinsecae; cum forma componens sit causa intrinseca; in hoc enim distingui tur ab efficiente, quae est extrinseca

156

Ad hoc arg. respondent Aliqui, vt Catet; & Mar, neg. antecedens; volunt enim Christumo Dominum non esse compositum ex natura humana, & Diuina. Ceterum Fundatis5. Doct, non audet negare compositionem in Christo propter auctoritatem Conciliorum: D. Damaserο D. Io: Chrisost; unde ait Christum esse compositum ratione naturae humanae compositae cum Natura Diuina, non autem ratione Nature. Diui, nae, quia natura humana habet veram rationem partis componentis, non autem Natura Diuina, quae habet rationem totius. Sed de hoc in seq. ari

157

E2 Obijcies 2. Diuma Essentia respectu intellectus beati habet veram rationem formae intelligibilis intrinsece vnitae cum intellectu beato; & Spiritus Sanctus iuxta Mag. Sent. habet rationem charitatis informantis voluntatem creatum, ergo Deus potest habere rationem formae intrinsece informantis.

158

Resp. neg. antecedens: nam Essentia Diui na respectu intellectus beati se habet tanquanmo forma extrinseca extrinsece actuans ipsum: intellectum absque inhaerentia, informationeo & compositione; & eodem modo dicendum est. de Spiritu Sancto, qui, vt assistens in nobis, eest charitas effectiue, non formaliter.

159

23. Obijcies 3. Apost. Epist. ad Philip. 6. 2. ait de Verbo Diumo:. Qui cum in forma Dei esset: ergo Verbum potest habere ratione formae; sed forma intrinsece componitur subjecto; ergo Essentia Diuina potest actiue componi intrinsececum creatura:

160

Resp. ex Beatiss. P. Aug in lib. de Verbis Domini Verbum Diuinum esse forma non formata. & ideo non esse formam intrinsece componentem, quia forma intrinsece componens, cum causet in genere causae formalis, & causa formalis praesupponat actionem causae efficientis, & illud, quod praesupponit actionem causae efficietis, sit formatum, necessario sequitur Verbum. non esse formam intrinsece componentem. Ad min. dist. Forma intrinsece componit, si loquamur de forma formata, conc, si de forma non formata, quae causat tantum in genere causae et ficientis, neg. Propter hoc B. Doct. in 2. sent. dist. 8. φ. 1. art. 1. ait Apostolum intelligendum esse de forma extrinseca denominante, a qua omnes creaturae accipiunt esse, & denominatur entia. Et D. Tho:hic ad 2. ait verbum esse formam exeplarem extrinsecam, quae reducitur ad causam efficientem, vt supponimus ex 2. Phys¬

161

24. Obiicies 4. Deus est primum Ens in quo- cunque genere; ergo est prima Causa in quocunque genere causae. Antecedes patet. Prob. conseq. Causare sequitur ad esse, ergo si Deus est, primum Ens in omni genere, erit etiam prima Causa in omni genere, sed ex eo, quod sit prima Causa in genere causae efficientis, est vera Causa extrinsece causans; ergo ex eo, quod sit prima Causa in genere causae formalis, erit forma intrinsece informans.

162

Consf. Si Deus non esset prima Causa ingenere causae formalis sequeretur, quod creatuta in hoc genere esset primum causans, & sperconseques in hoc genere non depederet a Deo, quia primum non habet aliquod superius, a quo dependeat, quia non habet aliquod, a quo causetur in tali genere, dependentia enim sumitur secundum esse; sed hoc repugnat creaturae; nam sicut Deus est simpliciter independens in omnigenere, ita creatura est simpliciter dependens in omni genere, quia in omni genere est creatura; & per censequens dependens, creatura enim, vicreatura, dicit dependentiam formaliter; ergo creatura nequit esse primum Agens formale in genere causae formalis.

163

Ad arg. dist. antecedens. Deus est primum Ens in quocuque genere detractis imperfectionibus illius generis, cone; non detractis imperfectionibus, neg; aliter Deus esset primum accidens, prima materia, prima albedo formaliter: prima quantitas, primus calor, & cetera huiusmodi, quae in suo conceptu formali inuoluum imperfectionem: est ergo primum in quocunque genere detractis imperfectionibus, idest vel formaliter, si formaliter non importent imperfectionem, vel eminenter, si formaliter importent imperfectionem; & sic dist. coseq. Vel 2. dist. antec. est Deus primum Ens inclusum formaliter in omnigenere, negi Deus enim non est in genere, vt infrae videb. Est primum supra omne genus, conci & sic non est primum in genere causae formalis, sed est primum, a quo dependent in esse omnes causae¬

164

Ad conf. neg. sequela; quaelibet enim creatura, quanuis sit prima Causa in genere causae formalis non supponens aliam primam Causam in illo genere; attamen nequit esse independes nec etiam in genere cause formalis ob rationem assignatam; nam creatura in genere causae formalis monetur a Deo in genere causae efficientis, ac propterea motus formalis creaturae formaliter agentis est productus a Deo efficienter; & creatura illum motum accipit a Deo efficienter producente; & ideo etiam in tali genere est, dependens, quia totum genus causae formalis intrinsecae dependet a causa efficiente, a qua accipit esse, cum dependentia sumatur secundum acceptionem ipsius esse, vt dicebatur.

Articulus 5

165

ART. V An Deus possit componi intrinsece cum alio tanquam subjectum cum accidente, vel tanquam accidens cum subjecto:

166

Atio dubitandi esse potest, quia EssenRtia Diuina est in Intellectu Beati, tanquam species impressa, species autem est accidens intrinsece inhaerens intellectui tanqua subjecto receptiuo illius, ideo videtur, quod Essentia Diuma possit vniri subjecto creato tanquam accidens illius.

167

Ex opposito aute accidentia in Sacramento Altaris substentatur a Deo; ergo Deus est subjectum capax accidentium. Prob. antecedens. Si Accidentia Eucharistica non substentarentur. a Deo, existerent per se naturaliter, quod est, contra Fidem, & contra rationem, non enim aliud adinueniri potest, a quo substententur talia accidentia: nam vel substentantur a proprio subjecto, vel a Deo gerente vicem proprij subjecti, vel a se ipsis. Prob: conseq. In tantum substantia creata est subjectum capax receptiuum accidentium, in quantum illa potest substentares substentare enim idem est, ac substare, & substare idem est, ac esse subjectum; ergo Deus est, subjectum capax accidentium.

168

Prima difficultas pertinet ad Tract. de Visione; secunda vero ad Tract. de Sacram. Eucharistiae; quia tamen possunt aliqualem difficultatem ingerere circa materiam, de qua agimus, ideo hic eas breniter explicabimus.

169

Not; quod vnum vniri alteri per modum substentantis stat dupliciter. 1. intrinsece per intrinsecam receptionem vnius in alio, per quam receptionem sit vnum per se; si recipiens, & receptum sint ambo in genere substantiae; & sic forma substentat materiam per receptionem ipsius in materia, quae receptio nihil aliud est, quam intrinseca informatio, & compositio substantialis; vel sit vnum per accidens, si recipiens sit in genere substantiae, & receptum in genere accidentis: & sic paries substentat albedinem per intrinsecam receptionem ipsius albedinis, quae receptio nihil aliud est, quam informatio, & compositio accidentalis. 2. extrinsece per extrinsecam attingentiam, qua vnum attingit alterum sine receptione intrinseca illius, & per consequens sine informationei, vel compositione, & sic basis substentat Columna; non enim Columna recipitur intrinsece in sinum, & dimensiones. ipsius basis, aliter structura non cresceret. Quando Deus in Eucharistia substentat accidentia secundo modo se habet; substentat enim illa tantum extrinsece, quatenus extrinsece attingit eorum quiditates, seu entitates, illas conseruando in esse, non autem illa substentat intrinseceper intrinsecam receptionem, & informationem, quae nequit dari sine mutatione accidentali ipsius Dei, passione, & compositione.

170

Et quod diximus de subjecto substentante, dicendum similiter est de forma substentantesnam forma dupliciter potest vniri cum alio in ordine ad operationem (forma enim, cum maxime, & principaliter sit natura; vt dicitur in2. Phys; & natura sit principium operationis, vthabetur in Met; ideo forma principaliter vnitur? cum altero in ordine ad operationem, ) 1. intrinsece per actualem receptionem sui in illo subjecto, cui vnitur, & quod constituit, prout est actus in ordine ad esse, & prout forma est inordine ad operati: & sic anima nostra recipitur in corpore. 2. extrinsece per extrinsecam attingentiam sine actuali receptione, informatione, & compositione vnius tertij realiter distincti a partibus singillatim sumptis: & sic Angelus vnitur Coelo in ordine ad operationes, quibus producuntur omnia sublunaria siue animata, siue inanimata; Angelus enim, cum sit forma completa, nequit intrinsece recipi in materia coeli, tanquam forma informans, intrinsece afficiens, & componens vnum per se. Quando Deus vnitur intellectui Beatorum, vnitur tanquam forma extrinseca in ordine ad operationem, scilicet ad Visionem Beatam, non autem tanquam forma intrinseca per intrinsecam receptionem, & informationem in ordine ad constituendum aliquod compositum.

171

Praeterea, vt tollatur omnis aequiuocatio, quae circa hoc contingere potest; aduertendum est, quod vnum esse extra aliud stat dupliciter: 1. ita, vt sit extra illud, veluti situaliter, idest perPhysicam separationem ab illo; & hoc modo non dicitur Deus esse extra Intellectum Beatum; vel natura humana in Incarnatione, aliter non esset vnio in esse intelligibili in illo, neque vnioin esse entitatiuo in ista. 2. ita, vt ly extra neget. solam informationem, & receptionem intrinse¬ cam, stet tamen simul cum attingentia illius; & hoc modo dicitur Deus extrinsece terminate naturam humanam in Incarnatione, & actuare Intellectum Beatum ad producendam visionem. His notatis.

172

4 Vnica conclusio. Deus nequit intrinsececomponi cum creatura per modum accidentis: vel per modum subjecti inhaesiue. Haec conclusioprob. ijsdem rationibus, quibus probata est conclusio art. 3: & 1. ex 1. auct. D. P. Aug. illic allata, in qua dicitur: Deus est, in quo non est aliquod tanquam in subiecto. Si igitur in Deo non est aliquod accidens, tanquam in subjecto, Deus nequit componi cum accidente per modum subiecti. Praeterea ex alia auct: Nihil itaque accidens in Deo, quia nihil mutabile, & amissibile. Quod si Deus posset esse subjectum intrinsecerecipiens accidentia, Deus posset mutari, quia posset illa amittere; & sic si posset esse accidens receptum in alio, pariter posset mutari; quotiescunque enim subjectum recipit aliquod accidens, nedum mutatur subjectum transiens de non esse sub illo accidente ad esse sub illo, sed etiam mutatur accidens transiens de non esse in illo subjecto ad esse in illo; ergo Deus nequit esse subjectum receptiuum accidentium, vel accidens receptum in subjecto.

173

Tum quia Si Deus posset esse subjectum receptiuum accidentium, Deus posset habere potentiam passiuam realem, & realiter patis & si

174

posset esse accidens alterius, posset habere rationem entis diminuti secundarij, inhaerentis, & dependentis; accidens enim, cum sit entis Ens essentialiter est diminutum, secundarium, inhaerens, & dependens a subjecto in conseruaris sed potentia passiua realis essentialiter dicit imper fectionem, quia dicit carentiam illius esse, ad quod est in potentia; & Ens secundarium, inhaerens, & dependens dicit essentialiter imperfer ctionem, quia dicit posterioritatem, & inferto ritatem in esse, & per consequens imperfectionem, cum perfectio sit ipsum esse, ergo Deus nequit intrinsece coponi cum creatura per mo dum accidentis, vel per modum subjecti inhaesiue. Videantur omnes aliae rationes, quibus probauimus conclusiones art. 33 & ai facile enim accomodantur etiam ad probationem istius.

175

6 Tum quia si Deus esset subjectum recepa tiuum accidentium, Deus indigeret accidenti bus ad operandam, vt dictum est art. 1. n. I23. sed Deus nullam habet indigentiam; ergo nule lam compositionem accidentalem: & si pose set esse accidens, indigeret subjecto, anque substentaretur.

176

V Ad 1. autem rationem dubitandi dicitur; quod Dinina Essentia in intellectu Beati, se habet tanquam species quantum ad ea, quae fonmaliter importat species, non autem quantum, ad ea, quae importat materialiter, & per accide vinde species formaliter sumpta non est accides quia substantia propria intellectus Angelici sehabet, vt species respectu intellectionis sui ipsius, & tamen substantia Angelica non est inintellectu Angelico tanquam accidens in subiecto; ita a pari licet Essentia Diuma se habeat, ve species respectu cognitionis sui ipsius, attame, non est in intellectu Beato, tanquam accidens formale in subjecto.

177

SAd 2. resp. dist. antecedens. Accidentia. in Eucharistia substentatur a Deo intrinsece peractualem contingentiam eorum sine actuali informatione, inhaesione, receptione, & compositione, conc; intrinsece per actualem receptionens informationem, inhaesionem, & compositionem, neg. Ad prob. dist. eodem modo assumptum; si non substentarentur a Deo extrinsece effectiue, substentarentur a se ipsis, conc; si non substentarentur a Deo intrinsece, substentarentur tamen extrinsece effectiue, neg. Ad prob. conseq. dici tur, quod substantia creata in tantum est capax recipere accidentia, in quantum est in potentiapassiua ad illa; potentia enim passiua importat formaliter capacitate receptiuam, & in tantum illa intrinsece conseruat, in quantum intrinseceilla recipit. At vero Deus non est subjectum capax recipere accidentia, quia non est in potetiapassiua ad illa recipienda; & ex eo, quod non sit in potentia passiua ad illa recipienda, recte infertur, quod intrinsece illa non conseruet, nec possit conseruare; non tamen deducitur, quod illa non conseruet extrinsece, quia ad conserua. tionem extrinsecam non requiritur intrinsecareceptio vnius in alio, sed sufficit actualis contactus manutenens esse illius, & ratio huius est; quia conseruatio in esse nihil aliud est, quam continuata productio; sicut ergo duplex est productio actiua, alia in genere causae formalis intrinsecae, quae conuenit formae intrinsece inhaerenti, & informanti subjectum; & alia in genere causae efficientis extrinsecae, quae conuenit cause efficienti; ita duplex est conseruatio, alia formalis intrinseca, alia efficiens extrinseca: Cum ergo substentare in esse nihil aliud sit, quam conseruare in esse, ideo substentare aliud erit ingenere causae formalis intrinsecae, & hoc non conuenit Deo, quia dicit imperfectionem, & aliud in genere causae efficientis extrinsecae quod conuenit Deo respectu accidentium Eucharisticorum

178

Ceterae objectiones faciliter eluuntur exdictis in sup. arti.

Articulus 6

179

ART. VI. An ex eo, quod subsistentia Diuina, & Suppositalitas Verbi terminet naturam humanam in Incarnatione, vere dicatur Deus venire in compositionem illius; & Christus vere dicatur compositus ex bis

180

Aec difficultas agitur in 3. sent; attaTHnen, quia summa Dei Simplicitas nequit plene intelligi, nisi per exclusionem omnis compositionis, etiam de hac compositione hic est agendum. Qua in re supponimus in Christo Domino, quatenus homo est, esse veram compositionem ex anima, & corpore, & ex substantia; & accidentibus; quia est verus homo, qui essentialiter constat ex anima, & corpore tanquam ex partibus Physicis, ad quas sequuntur propria accidentia. Solum dubium est, an sit compositus, prout dicit vnionem Naturae Diuinae cum humana, vel Personae Verbi cum humanitate

181

Prima sententia substinet Verbum Diuinum vere, & proprie componi cum natura humuna; & sic dicendum de Natura Diuina, & humana, ac propterea Christum Dominum esse. vere, & proprie compositum ex duabus naturis; & ex Personalitate Diuina, & natura humana non quia Verbum sit pars perfectibilis per naturam humanam, sed quia perficiat naturam humanam; quatenus se accomodat ex gratia ad conponendum hunc hominem, qui dicitur homo Deus, & propterea substinet compositionem prorsus absolui ab omni imperfectione, quiaformaliter secundum suum conceptum formalem nullam importat imperfectionem, & sic poni formaliter in Deo. Ita Suar. 3. p.. .disp. 7. sect. 4 & nouissime Gonet. de Incarnat. disp. 6. arti 2. per totum, ubi ait hanc esse sententiam communem Thomistis.

182

Secunda tamen sententia rationabilius substinet Christum Dominum vere, & proprie esse compositum ex duabus naturis, ita tamen, vt componibilitas passiua desumatur mere ex ipsa humanitate, quae est essentialiter componibilis; non vero ex Natura, seu Personalitate Diquina, cui repugnat essentialiter componi cum altero. Sicuti dicimus, quod Christus Dominus est passibilis, mortalis, & cetera huiusmodi, quae essentialem imperfectionem important, ratione solius naturae humanae, non autem ratione Naturae, aut Personalitatis Diuinae. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 5. princ. 1. q. 2. p. 1. art. 33 vbi aperte docet: Personam Verbi proprie non esse composita; quia natura humana non facit realem compositionem cum Natura Diuina; & in 3. dist. 6. p. 3. art. vlt & p. 4. q. 1. art. vlt; vbi docet Christum Dominum esse compositum ex duabus naturis, qua rum altera est pars componibilis; & altera est totum, cui repugnat componibilitas, Hanc sententiam expresse sequitur noster Ger. in 1. dist. 8. q. 1. art. 5. S. Quapropter in fine, vbi ait: quod compositio semper importat dependentiam in vtroque componibilium. Unde potius ista vnio debet vocari connexio, quam compositio, Ita etiam videtur sentire D. Tho. in 3 sent. q. 2. ari. 3. vbi negat veram compositionem in Christo; & p. 1. q. 2. art.4. Ita etiam Mair. in 3. dist. 6; D. Bonau. art. 1. q. 2, Ric. art. 2. q. 33 Scot. q. 3. Dur. q. 33. Gab. q. 1. art. 3: Marsil. q. 6 art. 3. dub.3. Alensp. 3. q. 6. memb. 2. art. 5: Catet. 3. part.4. & p. 1. q. 3. art. 8, qui omnes dicunt Personam Christi vere, & proprie non esse compositam ex vtroque extremo; quanuis naturae humanc non repugnet compositio, quia ei non repugnat iimperfectio. Propterhoc S. Dion. lib. 1. de Diumis Nominibus; & alis SS. Pp. appellant compositionem Christiineffabilem, & mirabilem, quia scilicet ex parte. vnius extremi tantum est compositio, non exparte vtriusque; pro cuius resolutione.

183

Not. 13 quod prima sententia non modicum se implicat dicens, compositionem, vt sici formaliter sumptam non importare imperfectionem formaliter, sed tatum materialiter: nam compositio formaliter opponitur Simplicitatis sed Simplicitas importat perfectionem formaliter; ergo compositio importat imperfectionem formaliter. Maror, & minor sunt certe apud omnes; conseq. negari non potest: nam si compositio, & Simplicitas importaret perfectionem formaliter, possent stare simul; in tantum enim omnipotentia, & iustitia stant simul, quia important perfectionem formaliter; quae autem sunt simula non opponuntur; aliter duo opposita non essent fimul incompossibilia; quod si stant simul, vnaaliam non tollit, quia hoc est proprium tantum oppositorum; & si compositio non tollit Simplicitatem, male probant isti Auctores contra Scotistas non dari distinctionem formalem in Deo. quia daretur compositio, que tollit Simplicitate Tum quia impotentia opposita potentiae dicit: imperfectionem formaliter, quia potentia dicit formaliter perfectionem, sic dicendum de Iustitia, & iniustitia, Bonitate, & malitia, Sapientia, & ignorantia &c. Tum quia Si potest compositiodepurari formaliter ab omni imperfectione, Sicut formaliter depuratur Sapientia, vt ait Goniiloco cit. §. 2. ad 15 non est ratio, cur compositionon ponatur inter Diuina Attributa, nam quia infinitas nullam dicit imperfectionem, ponitur realiter inter Attributa; ergo a pari; & Sic quare negant in Deo compositionem etiam rationis ex genere, & differentia, Si compositio formaliter sumpta realiter nullam includit imperfectionem? Quia enim Sapientia nullam formaliter imperfectionem inuoluit, ideo non solum ratione, sed etiam realiter est in Deo, ergo Si compositio nullam realiter imperfectionem inuoluit, nedum ratione, sed etiam realiter esset in Deo. Quod Si respondeant compositionem ex genere, & differentia non poni in Deo, quia importat potential itatem, tunc quaerimus, an compositioex genere, & differentia importet potentialitatem essentialiter, vel tantum materialiter? Siprimum; ergo falsum est compositionem posse. depurari ab imperfectione, posset enim separati a sua Essentia. Si secundum, ergo saltem ablato materia li in Deo danda est compositio exgenere, & differentia formaliter. His se se impli cant ambagibus Recentiores nolentes sequi praecepta Seniorum. 3 Ad id autem, quod ait Sua; Deum ex gratia se accommodare ad componendum cum natura humana, dicitur, quod hoc asseritur absque yllo fundamento, & rationes nam si compositiovera, & formalis formaliter importat imperfectionem, profecto sequitur Deum nec ex gratia posset se accomodare ad componendum; aliter posset etiam se accomodare ex gratia ad peccadum, ad igniorandum &c; quae tamen Deo, vtDeus est, etiam quatenus componit sibi humanitatem, repugnant; in tantum enim non potest. Deus se accomodare ad admittendas in se has imperfectiones, & defectus, quia essentialiter est, incapax imperfectionis, & defectus, cum sit omnis perfectio; sed etiam compositio est essentiaditer imperfectio, & defectus; ergo Deus ex gratia nequit se ipsum accomodare ad componendum, Tum quia Deus ex gratia nequit se accomodare ad non esse simplicem, ad non esse sapientem, Iustum, imo ad non esse Deum, haec enim omnia repugnant eius Sapientiae, Iustitiae; & Deitati; ergo nequit se accomodare ad esse compositum; compositio enim est oppositum Simplicitatis Dei, sicut ignorantia est oppositum sapientiae, Iniustitia Iustitiae, & non Deitas Deitati,

184

Ex his apparet, quod modus horum Recentiorum saluandi veram compositionem inChristo Domino ex Natura Diuina, & humana, siue ex Personalitate Verbi, & natura humana, quam compositionem docent Conc;& SSePP, est omnino implicatorius, tollit enim summam Dei Simplicitatem, quam pariter docent Conc; & SS.PP, idcirco relicta Recentiorum doctrina, vt ostendamus, quomodo saluetur vera compositio in Christo Domino absque eo, quod Diuinitas veniat in compositionem cum natura humana.

185

4 Not. 2, quod ad quacunque compositionem concurrunt omnes quatuor causae, scilicet duae extrinsecae, quae sunt finalis, & efficiens, & duae intrinsecae, quae sunt formalis, & materialis. Cum enim omne, quod fit, rationabiliter fiat; ideo sit ex intentione Agentis, & per conseques. concurrit causa finalis; & quia quidquid fit, ab alio fit, idcirco requiritur causa efficiens; attamen istae duae causae extrinsecae concurrentes ad productionem compositi verius dicuntur producere compositum, quam formaliter componere ad differentiam causarum intrinsecarum, quae verius dicuntur formaliter componere, quam producere compositum. Igitur causa efficiens extrinseca vere, & proprie non dicitur componere, quia componere, vt dictum est art.4: importat actionem formalem, quae habet admixtam, passionem essentialiter; quapropter forma dicitur componere actiue respectu materiae; & dicitur componi cum materia ab Agente extrinseco, a quo ponitur simul cum materia; causa autem efficiens extrinseca importat puram actio¬ nem sine passione, quia efficiens dicitur vtique producere compositum, non autem componi¬

186

S Causam autem efficientem producere. compositum mere efficienter, vt dictum est, potest stare dupliciter. 1. per communicationem. esse distincti realiter ab esse, quod habet causa efficiens; quemadmodum omnis causa efficiens creata producit suos effectus. 2, per communicationem sui esse, quo substentat naturam, cui conmunicat esse, vt in Incarnatione Christi Domini; sicuti enim causa efficiens creata producens aliquod compositum per communicationem esse realiter distincti, dicitur mere efficienter se habere, ita Deus per communicationem sui esse. quo substentat naturam humanam, dicitur mere efficienter se habere. Unde sicuti Agens creatum efficienter producens esse distinctum realiter a se ipso, non dicitur vere, & proprie componere cum natura, cui communicat illud esse, ita Deus communicans suum esse subsistens, vel Persona. le naturae humanae, non dicitur vere, & proprio componere cum natura humana, & ideo licet, dicatur Natura Diuina componere sibi ipsi naturam humanam mere efficienter extrinsece; & natura humana componi cum Natura Diuina, attamen nequit dici, quod Natura Diuina componatur cum natura humana; & quod natura humana componat sibi actiue. Naturam Diuinam; aliter refunderetur aliqua passio in Natutam Diuinam, & natura humana haberet aliquam actionem in Naturam Diuinam, quod Theologica reijcit veritas.

187

Igitur ex eo, quod natura humana passiue coponatur cum Natura, & Supposito Verbi Diumi, vere dicitur componibilis, & componi cum Natura, & Verbo Diuino, & Christus, qui est terminus talis vnionis, vere, & proprie dicitur compositus ratione naturae humanae eo, quia natura humana vere, & proprie est componibilis, & habet veram, & propriam rationem formalem compositionis, ideo sufficienter denominat ipsum terminum resultantem vere, & proprie compositum, quod non contingit ratione Diquinae Naturae, quae talem rationem non habet, vr dictum est.

188

Et natura humana respectu huius compositionis se habet, vt pars intrinseca, quia se habet, vt causa materialis, quae est omnino intrinseca composito; Natura vero Diuima neque sehabet, vt pars, quia non est perfectibilis ab aliacomparte, neque est minus perfecta ipso totor nam Deus, & creatura non est minus perfectus. quam Deus solus, vt videh. insu vnde Deus inIncarnatione non habet rationem partis perfectibilis, & intrinsecae, sed solum habet rationem, totius perfectissime adaequantis totam perfectionem, quam importat Deus homo, qui dicitur Christus; natura vero humana, licet non sit pars intrinseca, quatenus intrinsece informatur? a Natura Diuina, est tamen pars intrinseca re¬ spectu totius compositi resultantis ex vtraque. natura; quia se habet praecise, vt causa materialis intrinsece componibilis, & composita cum Natura Diuina.

189

6 Not. 33 nos hic non quaerere; an ex Natura Diuina fiat compositio Mathematica, & numeralis, quae nihil aliud dicit, quam vnionem plurium entitatum; sicut centum homines dicuntur vnus numerus compositus ex centum. vnitatibus; quidquid enim sit de hoc, de quo alibi, inquirimus solum, an detur compositio Physica in esse Entis. Et quaerimus, an Christus Dominus non solum dicatur compositus, quatenus Natura Diuina vnit sibi naturam humanam, sed etiam quatenus Personalitas Verbi vnit sibi eadem naturam humanam, vt censet Gonet. loco cit. contra Sua. substinentem dici tantum compositum ratione secundae, non ratione primae vnionis; quidquid autem sit de hac duplici vnione, de qua suo loco agemus; pro nunc supponimus, an data hac, vel illa, vel vtraque compositione, Natura Diuima, vel Suppositum Diuinum ex eo, quod extrinsece vniatur naturae humanae, aut Animae, & Corpori Christi Domini, vere, & proprie dicatur componi nedum ipsa natura humana, & Anima, & Corpus; sed etiam ipsaNatura Diuina, vel ipsa Personalitas Verbi; & ipse Christus resultans ex hac vnione mitabili, vere, & proprie dicatur compositus nedum ratione naturae humanae, & animae; & corporis, sed etiam ratione Naturae Diuinae; & Suppositalitatis Verbi. His notatis.

190

Vnica conclusio. Natura Diuina; & Personalitas Verbi ex eo, quod extrinsece terminet. naturam humanam, vere & proprie non dicitur componi, aut componere cum natura humana & cum Anima, & Corpore, quanuis natura humana vere, & proprie dicatur coponi cum Natura Diuina, & Suppositalitate Verbi, & ipseChristus, qui est terminus resultans, ex tali vnione vere dicitur compositus ratione naturae humanae vnite intrinsece modo explicato cum Natura Diuina, non vero ratione Naturae, aut Personalitatis Diuinae.

191

Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 4. de Trinc. 133 vbi de Incarnatione loquens ait: Dei Verbo ad Unitatem commixtus est homo; Ubi notandum est verbum commixtus, quod est verbum passiuum, & dicitur de homine, non de Deo; quod nihil aliud Significat, quam solam naturam humanam in Incarnatione habere rationem partis materialis, seu passiuae; non autem Natura Diuina, non enim dicit: Homini ad unitatem commixtus est Deus; Et quod Christus Dominus vere, & proprie dicatur compositus ratione solius naturae humanae, non vero ratione Naturae, aut Suppositalitatis Diuinae; quod enim conuenit parti alicuius totius, conuenit etiam illi toti, quanuis non conueniat alteri comparti, sicuti quia naturae humanae conuenit pati, mori &c. quae non conueniunt Naturae Diuinae, attamenChristo conuenit pati, mori &c, & ratio est, quia totum includit partes; ergo quidquid conuenit. partibus, conuenit etiam toti, quanuis non valeat e contra; quia quidquid conuenit toti, non conuenit cuilibet parti singillatim sumptae; vnaetenim pars non includit omne id, quod includit totum; ergo quidquid dicitur de partibus, praedicatur etiam de toto; sed de natura humana, quae est pars Christi Domini, dicitur, quod vere, & proprie sit composita Nature, & Supposito Verbi Diuini; se habet enim in genere causae materialis praecise, quia nullam actionem potest habere in Naturam Diuinam, & in Verbum, aliter Natura Diuina, & Verbum pateretur; & causa materialis habet veram, & propriam rationem partis componentis; ergo Christus vere, & proprie dicitur compositus ratione solius naturae humanae, aut ratione Animae, & corporis, quae importantur essentialiter a naturahumana, quae ex illis constituitur, non autem ratione Naturae, & Personalitatis Diuinae.

192

Praeterea lib. 1. de Trin. c. 14. in principio: Recte dicitur, & Deus Cruci fixus, non ex virtute. Diuinitatis, sed ex infirmitate carnis, & inferius. Ille quippe in forma Dei aequalis est Patri, ex quo se inaniuit formam serui accipiens; in ipsa formaserui, & agit, & patitur, & accipit, quae consequenter contexit Apostolus; quae doctrina clarior, & subtilior esse non potest. Et paulo post rationem, siue regulas tradens ad intelligendas Scripturas Diuinas, quae de Filio Dei proferuntur contrarijs, & repugnantibus sententiis, vt quod sit minor, & aequalis, passibilis, & impassibilis: aeternus, & temporalis, ait sumendam esse ex forma Dei, & forma serui ita, vt vnum oppositum conueniat ei secundum formam Dei, & aliuc secundum formam serui; verba eius, quae affert c. 10. in fine; & prosequitur c. 11, sunt haec: Quapropter cognita ista regula intelligendarum Scripturarum de Filio Dei, vt distinguamus, quid in in eis sonet secundum formam Dei, in qua aequalis est Patri, & quid secundum formam serut, quam accepit, in qua minor est Patre, non conturbabitur; tanquam contrarijs, ac repugnantibus inter se Sanctorum Librorum sententis.

193

S Ex quo formatur haec validissima ratio Quotiescunque aliqua duo opposita praedicantur de Christo Domino, tunc vnum illorum praedicatur de illo respectu vnius naturae tatum, & aliud respectu alterius naturae tantum, vt quia de Christo praedicatur, quod sit passibilis, & impassibilis, passibibilitas praedicatur tantum ratione nature humanae, non autem ratione Natura. Diuinae; & impassibilitas ratione Naturae Diuinae tantum, non vero ratione naturae humanae; & quia praedicatur, quod sit factus, dicitur enim Epist. ad Philipp. 2. Factus ex muliere, & in Symb Genitus, non factus; Factus dicitur tantum ratione naturae humanae, non ratione Naturae Diui, nae; & non factus ratione Naturae Diuinae, non vero ratione naturae humanae; sed Simplicitas & Compositio sunt opposita, quae dicuntur de Christo Domino: nam de Christo Domino; quia includit Naturam Diuinam, & humanam, dicuntur omnia, quae sunt in Natura Diuina, & humana; in Natura autem Diuina est summa Simplicitas, & in natura humana est compositio ex anima, & corpore; compositionem autem opponi Simplicitati fatentur Aduersarij; sicut impassibilitatem passibilitati, & aeternitatem temporalitati, ergo vnum istorum debet dici de Christo Domino secundum vnam naturam tantum, & aliud secundum alteram tantum; sed compositio non dicitur secundum Naturam Diquinam, quia de ipsa dicitur aliud oppositum nempe Simplicitas, ergo debet dici tantum secundum naturam humanam, non vero secundum Naturam Diuinam.

194

PProb. 2. alia ratione allata n4; quae traditur a Beatiss. P. lib. 1. c. 7. docente: In forma Dei fecit hominem, in forma serui factus est homos quod saepe repetit in seq. dicens: Secundum formam Dei accepit, assumpsit hominem, secundum formam serui acceptus, & assumptus est homo; quibus ostendit Verbum Diuinum mere efficie ter terminatiue se habere in Incarnatione; humanitas vero mere passiue. Formatur autem ratio sic. Causa efficiens ex eo, quod communicet materiae esse realiter distinctum a se ipsa, non dicitur vere, & proprie componere cum materia, quia illud vere, & proprie componit cum. materia, quod simul cum materia vnitur ad constituendum compositum; compositio enim est vnio distinctorum, causa autem efficiens non vnitur cum materia ad constituendum compositum, & ideo non dicitur componere simul cum materia, propter quod dicitur potius producere compositum, quam componere; sed Verbum Diuinum, seu Natura Diuina terminans natus ram humanam se habet mere efficienter extrinsece communicando illi suum esse subsistens; per quod subsistat; ergo Verbum Diuinum, seu Natura Diuina ex eo, quod terminet naturam humanam, non dicitur cum illa componi, aut componere, sed tantum actiue afficere naturam humanam, quae, cum sit componibilis, habet denominare Christum Dominum vere, & proprie compositum.

195

IO Prob. 3. Compositio essentialiter importat indigentiam, vt ostensum est art. 1. n. 123. sed Natura Diuina non indiget natura humand in aliquo faciente ad suam integritatem: natura vero humana indiget Natura Diuina, vt existat, subsistat, & suppositetur; ergo Christus non est compositus ratione Naturae Diuinae, sed tantum ratione naturae humanae¬.

196

II Prob. 4. Christus non denominatur passibilis ratione Naturae Diuinae, quia Natura Diquina non est passibilis, sed impassibilis; ficuti non denominatur Crucifixus respectu Naturae Diquinae, quia Natura Diuina non est crucifigibilis, cum non sit materialis; ergo Christus non denominatur compositus ratione Naturae Diuinae, seu Suppositi Verbi Diuini. Antecedens patet; quia si Christus Dominus diceretur passibilis ratione Naturae Diuinae, iam Natura Diquina esset passibilis; talis enim est res denominata, qualis est forma denominans, sed Natura Diuina, etiam prout est in Christo Domino, essentialiter est impassibilis, vt definitum est contra Fullonium; ergo ratione Naturae Dininae Christus non denominatur passibilis. Prob. conseq. Denominatio compositi est denominatio passiua, vt patet ex ipso Verbo, quod passiue accipitur. Tum quia compositio formaliter importat actionem mixtam cum passione, vt ostensum est art. 4. n. 4: sed denominatio passiua nequit sumi a Natura Diuina; ergo neque denominatio compositi, quae consequeter desumenda erit a natura humana, a qua sumitur omnis ratio passiua.

197

12 Prob. modo singillatim singulae partes. conclus. Et 1; quod Christus sit vere compositus habetur in 5. Syn. art. 8. Can. 4. his verbis: Si quis non confitetur unionem secundum compositionem &c: & paulo post: Unam subsistentiam compositi. Et idem repetit Can. 7. Idem habetur in 6. Syn.act. 4. in Epist. 1. Agath; & act. 11. in Epist. Sophronj approbata a toto Concilio; & act. 29. c. 7. damnatur, qui non confitentur vnam subsistentiam in Christo ex duabus naturis compositam; & in Conc. Lat. sub Mart. 1. consult. 43. vbi confirmantur Canones 5. Syn. Idem tradit D. Dion, lib. 1. de Diuinis Nomin. e. 13 vbi ait: Ex qua ineffabiliter est compositus; & D Damasc. c. 3. 4; 5; & 7ι & D. Gregi Homil. 38. in Euangi & Petrus Diaconas de Incarnat; & Gratia c. 2. qui ait, hoc fuisse definitum in quodam Concilio Antiocheno contra quendam Paulum Samosatenum: cuius fragmentum habetur 1. Tomo Conciliorum ex Eusebio lib. 7. c. 22; & alij PP. quanplurimi& prob. rationibus superius allatis sic. Ad hoc; vr aliquod totum dicatur compositum, sufficit quod in ipso sit vna pars componibilis alteri absque eo, quod altera habeat rationem partis, vel componibilis; sicuti ad hoc, vt aliquod totum dicatur passibile, temporale, &c; sufficit, quod in ipso detur aliquod passibile, temporale, &ci. sed in Christo Domino datur natura humana quae habet rationem partis componibilis; ergo quanuis in ipso Natura Diuina habeat simpliciter terminate talem componibilitatem absque. eo, quod cum illa componat, Christus est vere & proprie compositus.

198

13 Prob. 2. pars, quod sedicet Natura Diquina ex eo, quod terminet extrinsece naturama humanam, non sit vere, & proprie composita vel componens. Ad rationem compositionis necessario requiritur, quod componentia sint in¬ trinseca, (loquedo de compositione substantia li, & per se) & passiue se habeant respectu efficientis, & respectu totius compositi; ergo ex eo, quod Natura Diuina extrinsece terminet natutam humanam, potius colligitur, quod non componat; quod etiam arguitur ex eo, quod ei repugnet pati, & passiue aliud recipere. Quae autem, cum conueniant naturae humanae, cui conuenit. essentialiter recipere, & pati intrinsece, ideo ei competit componi, & ratione sui denominare Christum compositum, ex quo probata manet Separs concl; quod scilicet natura humana sit vera pars vere componibilis cum Natura Diuina, vere, & proprie denominans Christum Dominum compositum.

199

I4. Obiicies 1. ex Gonet. Quod constat exrealiter distinctis, & vnitis, est vere, & proprie compositum ex illis, & vtrunque illorum vere, & proprie componit cum alio; sed Christus constat ex Natura Diuina, & humana, quae sunt realiter distinctae, & realiter vnitae; ergo est compositus ex illis, & vnaquaeque illarum componita & componitur cum alia. Prob. maior: nam compositio est distinctorum unio; & componere nihil aliud est, quam se ponere cum alio. Minor est de Fide: nam de Fide est duas naturas realiter distinctas esse in Christo, vt definitum est contra Eutychen, & has duas naturas esse realiter vnitas per Vnionem Hyposthaticam, aliter non resultaret Christus.

200

Resp. dist, maiorem. Quod constat ex realiter distinctis, & vnitis passiue componibilibus inter se, est compositum ex illis, & vtrunque vere componit cum alio, conc; quod constat ex pluribus realiter distinctis, & vnitis, quorum vnum tantum est componibile, alterum vero est efficienter terminatiuum tantum, est vere compositum ex parte vtriusque, & vtrunque vere componit cum altero, neg. Ad prob. dist. eodem. modo. Componere nihil aliud est, quam se cum alio ponere per modum passiue componibi lis, cone; per modum terminatiui efficienter, neg. Ad probationem minoris dicitur, quod licet de Fide sit in Christo esse duas naturas realiter distinctas, & vnitas, non tamen de Fide est illas esse ambas passiue componibiles, & ideo non colligitur compositio ex parte vtriusque.

201

I5 Obiicies 2. Ubi est multitudo rerum. vnitarum absque compositione, necessarium est, vt ibi sit inordinata confusio, vt patet in aceruo. lapidum; sed in Persona Christi Domini non est inordinata confusio, quia ibi esset magna imperfectio, esset enim carentia ordinationis: quae post bonum Primi dicit maiorem perfectionem, ergo datur compositio ex parte. ytriusque naturae

202

Resp. dist. maiorem. Ubi est multitudo sine compositione ex parte vtriusque extremi, transeat maior, quae falsa est: nam Petsonae DiMinae sunt multae sine compositione, & tamen nullam habent confusionem, sine compositione ex parte vnius extremi tantum, & cum compositione ex parte alterius, ne go

203

I6. Obijcies 4. Natura Diuina, antequam vniret sibi naturam humanam, erat simplicissima. quia nulli erat vnita; ergo postquam yniuit sibi naturam humanam, est composita; quia alteri est vnita, vniri enim, & componi idem sunt,

204

Resp;quod ex eo, quod Natura Diuina antea non terminabat vnionem naturae humanae: & postea terminauit, nihil aliud infertur, quam quod antea non ter minabat componibilitatem naturae humanae; quam postea terminanit, non tamen ex hoc colligitur, quod antea non erat coposita, & postea fuerit con posita, vtostensum est.

205

17. Obiicies 5. Concilia, & SS.Pp. vbi sup. docent Christum esse vere compositum, sed implicat, quod detur aliquod copositum ex vno tatum componente, vel componibilis nam conpositum est nomen multitudinis essentialiter importans pluralitatem componentium, seu e st quoddam totum numerale, quod plures entitates importat Tum quia conpositum ex vno tatum esset copositum sibi ipsi, quod est fatuum. Tum quia omne conpositu

206

est resolubile in coponentia. Tuquia vnum mebrum conponens est relatiuum ad aliud mebrum, cum quo coponit; ideo non valet instantia de passibilitate, que arguitur in Christo ex sola natura humana; non ex Diuina, quia passibilitas est no men vnitatis, non multitudinis, compositio vero essen tialiter est nomen multitudinis, quia importati distinctionem plurium; ergo si Christus est copositus ex natura humana, erit etiam vere, & proprie compositus ex Natura Diuina

207

Resp. Conc; & SS.PP. nihil aliud intendere, quam determinate in Christo esse duas Naturas sine confusione contra Eutychen, & vnam Personam cum duplici Natura contra Nestorium damnatum in V. Syn; & duas Naturas cum duplici voluntate contra Monothelitas damnatos in 6. SynAd hoc autem sufficit quod sola natura humana sit passiue composita. Igitur dist. min. Implicat, quod detur aliquod copositum ex vno tantum. absque extrinseco terminante efficienter compofitionem passiuam illius componibilis, conc; quod detur aliquod compositum ex vno tantum componibili, & ex altero, quod vere, & proprie non habet rationem componibilis, sed praecise teminantis compositionem passiuam illius neg. Ad 1. prob. insertam dicitur, quod compositum est nomen multitudinis importans pluralitatem vel componentium, vel entitatum, quarum vna habet rationem componentis, & altera rationem terminantis compositionem, & sic dicitur totum numerale, quod numerat vel duas partes passiue compositas, vt contingit in creatura, vel vnam partem vere compositam, & alia pentitatem, quae non est pars, & non est composita, vt in casu. Ad 2. patet, quid dicendem sit; nam ad hoc, vt compositum non dicatur componi si¬ ibi ipsi, satis est, quod detur vnum terminas simpliciter componibilitatem alterius, non tamenvicissim componens cum illo; sic enim apparet, quod idem non componit sibi ipsi. Ad 3. dicitur, quod quodlibet compositum est resolubile incomponentia, vel in plura, quorum vnum haber rationem, componentis, & alterum pure terminantis compositionem alterius partis. Ad Ultimam dicitur, quod componens est relatiuum ad aliud, cui componit, vel mutuum, vel non mutuum, vt patet de effectu, qui aliquando refertur ad causam mutuo relatam, & aliquando ad causam non mutuo relatam, vt si referatur ad Deum, sic in Incarnatione natura humana componens refertur ad Naturam Diuinam actiue terminantem talem compositionem, non autem Natura Diuina refertur realiter ad naturam humanam, & ideo non componit. Quapropter valet instantia de passibilitate quantum ad hoc, quod sicuti passibilitas vnius naturae sufficit ad denominandum Christum Dominum passibile, ita componibilitas vnius naturae ad denominandum ipsum compositum: nam licet multa requirantur ad compositionem, attamen sufficit ad veram compositionem, quod vnum illorum sit componibile, sicuti quanuis plures termini res quirantur ad relationem realem, attamen sufficit ad veram relationem, quod vnus tantum terminus sit relatus, aliter relatio, quae est inter creaturam, & Deum, non esset vera relatio; & fideo quia datur vnitas componibilitatis in vnoextremo, currit paritas de passibilitate, que unitantum naturae conuenit.

208

I8. Obiicies 6. Ratio Sapientiae potest depu: rari ab omni imperfectione, & poni formaliter in Deo: ergo & ratio compositionis.

209

Conf. Ex Deo, & creaturis resultat quod dam compositum, quod dicitur vniuersum, cuius caput est Deus, vt habet Phil. 12. Met. 1. 6ar. &ο hoc sine aliqua Dei imperfectione. Item ex intellectu beati, & Deo sit vnum principium visionis beatificae, sicuti in Sacramento Encharistiae ex Sacramento, & re Sacramenti sit vnum compositum absque vlla imperfectione; ergo comPositio potest absolui ab omni imperfectioneo

210

Ad arg. neg. conseque & disparitas est; quia Sapientia dicit perfectionem simpliciter simplicem, & ideo depurabilem ab omni imperfectione; Sapientia enim in quocunque ponatur; est melior ipsa, quam non ipsa. At vero compositio non dicit formaliter perfectionem simpliciter simplicem, quia in Deo non est melior compositio, quam non compositio, seu Simplicitas. Praeterea si compositio posset absoluit ab omni imperfectione, posset poni formaliter in Deo; quod tamen maxime vrget Gonet contra Scotistas.

211

Ad conf. dicitur ex Deo, & creaturis resultare quoddam totum, vel morale, vel Mathe maticum, seu numerale: non autem resultare totum Physicum, quod Physice dicitur componia¬ aliter nulla esset differentia inter vnionem, quaDeus vnitur Uniuerso, & qua Verbum vnitur naturae humanae; & sicut Verbum per talem vnione assumpsit naturam humanam, sic Deus per vnionem cum Uniuerso assumpsisset Uniuersam naturam, quod est ridiculum. Ad illud de Diuina Essentia, & intellectu beati dicitur, quod non sit compositum, vt dictum est art. 5. n. 7. vbi videatur responsio etiam ad illud de Sacramento; Eucharistiae, quibus additur fieri compositum numerale, non Physicum.

212

I9 Obiicies 7. contra aliam partem concliin qua habetur Christum vere, & proprie esse compositum compositione Physica, non tantum numerali. Omnis compositio est ex pluribus partibus simul coniunctis; sed Natura Diquina in Christo non habet rationem partis, quia pars est minor toto, & est inadaequata, & imperfecta; Natura aute Diuina nequit esse minor, incompleta, & imperfecta, ergo Christus non est physice copositus ex Natura Diuina, & humana;

213

Resp dist, maiorem. Omnis compositio est, ex partibus, si sit compositio ratione vtriusque, cone; si Sit compositio tantum ratione vnius; negi vnde Sicut compositio ratione vtriusque requirit, quod vtrunque Sit pars, ita compositio tantum ratione vnius requirit tantum, quod vnum Sit pars, & aliud Sit totum terminans illam partem, Sicuti est in Christo Domino.

214

20. Obiicies 8. Omne compositum est maius, & perfectius componentibus diuisim sumptis; sed Christus non est maior, & perfectior Natura Diuna, aut supposito Verbi; ergo Christus non est compositus.

215

Resp. dist. maiorem. Omne compositum est perfectius componentibus, quae habent rationem partis, conc, est perfectius terminantibus compositionem mere effectiue, neg; & Sic dist. conseque vnde per hoc argumentum potius probatur, quam improbetur conclusio.

216

2I Obiicies 9. Si Christus esset compositus, absolute posset dici, quod Verbum esset compositum propter communicationem Idiomatum; sed hoc absoluta est falsum de Verbos ergo & de Christo.

217

Resp. neg. maiorem. Ad id de communicatione Idiomatum resp. ex regula tradita superius a D.P. Aug;quod comunicatio Idiomatum fuit facta in Christo, prout est quoddam totum. resultans ex Natura Diuina, & humana, non autem in Natura Diuma, vel humana, prout diuisim accipiuntur; unde valet dicere Christus est Deus, & Deus est homo; quia homo, & Deus yniuntur in Christo; attamen non valet dicere, Deitas est humanitas; quia tunc Deitas sumitur, non prout vnitur in Christo cum humanitate, sed prout est separata; sic valet Christus est compositus, ergo Verbum, prout unitur naturae humanae, est compositum. Tunc enim facit sensum quod sicuti Christus est compositus ratione so¬ lius humanitatis, ita Verbum, prout vnitum naturae humanae, est compositum ratione solius naturae humanae; aliter si communicatio Idiomatum attenderetur penes naturas, vt diuisas, non autem penes totum, sequeretur, quod sicuti natura humana est passibilis, & dependens, ita Natura Diuina esset passibilis, & de pendens, quod est contra Fidem.

218

22. Obiicies vltimo. Personalitas est medium, quo Natura Diuina, & humana vniuntur: in Christo; sed medium nequit esse extremum. componens, ergo licet Christus sit compositus, prout dicit totum resultans ex Natura Diuina, & humana, non tamen, prout dicit: totum resultans ex natura humana, & Personalitate Verbi.

219

Resp. hoc arg. dissoluendum esse in 3 sent. Pro nunc dicitur, quod sicut in creatura sit copositio Metaphysica ex existentia, & essentia, & ex natura, & suppositalitate, quanuis existentia sit. medium, quo personalitas vnitur naturae, vel & contra, de quo nolumus disputare; attamen ytrunque in suo genere est extremum componens absolute sumptum, licet relatiue comparando vnum extremum componens ad alteram compositionem alterius generis sit medium, ita ex existentia Naturae Diuinae, & essentia humana sit vera compositio ratione solius essentiae humanae; & ex Personalitate Verbi, & natura humana sit vera compositio, & absolute existentia Naturae Diuinae est extremum compositionis: resultantis ex essentia humana, & existentia Diquina, sicuti Personalitas Diuina est extremum. compositionis resultantis ex natura humana, & Supposito Verbi, quanuis Suppositum Verbi Sit. medium, seu ratio, qua existentia Diuina vnit Sibi naturam humanam; idem manifestum est inPhysicis, in quibus forma est ratio, cur existentia vniatur cum essentia, & tamen ex forma, & materia sit vera compositio, Sicuti ex essentia, & existentia. Quando igitur medium, quo sit compositio, est Simpliciter vnio, tunc non est extremum, quando autem est ratio vniendi alia duo, tunc est extremum, & datur duplex compoSitio. Unde cum Personalitas Diuina non Sitpura vnio, sed res vniens, licet sit ratio vniendi existentiam Diuinam cum essentia humana, non sequitur, quod ex Personalitate Verbi, & Natura Diuina, non fiat vera compositio eo modo, quo dictum est.

Articulus 7

220

ART. VII. An ex eo; quod Natura, vel Persona Diuina extrinsece terminet accidentia naturae humanae; Christus sit accidentaliter compositus:

221

Aturam humanam Christi Domini conponi ex Anima, & corpore, & Christum Dominum respectu talis compositionis dici vere, & proprie compositum, nullus est Fidelis, qui possit negari. Ita ex natura humana, & illius ac¬ cidentibus fieri veram compositionem accidentalem, & Christum Dominum, quatenus homo, est, respectu talis compositionis vere, & proprio dici naturaliter compositum, certissimum est. Sicuti autem in sup. art. quaesinimus, an Christus nedum ratione corporis, & animae integrantium na turam humanam, sed etiam respectu Naturae Diuinae, quatenus extrinsece terminat naturam humanam, dicatur compositus ex parte vtriusque extremi, ita in praesenti quaerimus, an Natura Diuina, seu Personalitas Verbi, quatenus terminat extrinsece accidentia naturae humanae, vere & proprie accidentaliter componat cum illis; & Christus dicatur accidentaliter compositus nedum ratione talium accidentium existentium per existentiam Naturae, & Personalitatis Diuinae, sed etiam ratione Naturae, & Personal itatis Diuinae extrinsece terminantis talia accidentia; quare in hac re ide omnino dicendum est, quod diximus in sup. art. de compositione substantiali; vnde breuiter expediemus quaesitum; cum exibidem dictis sufmcienter pateat, quid sit dicendum proportione seruata inter compositionem: substantiale; & accidentale. Igitur pro decisione,

222

Not; quod sicuti quanuis substantia creata vniatur immediate cum sua existentia, & mediante existentia cum suis accidentibus, attamen sit compositio ex substantia, & accidentibus; ita quanuis Natura Diuina vniat sibi natutam humanam, & mediante ipsa accidentia sequentia ad naturam humanam, quae pariter existunt in natura humana per existentiam Naturae Diuinae, cum in Christo non detur nisi vnica existentia increata; attamen dici potest accidentia naturae humanae componi cum Natura Diuina, & Naturam Diuinam terminare efficienter illam componibilitatem.

223

3 Vnica concl. Natura Diuina, & Petsonaditas Verbi ex eo, quod extrinsece terminet accidentia sequentia ad naturam humanam, non dicitur vere, & proprie componi, vel componere cum ipsis, quanuis accidentia vere, & proprio dicantur componi cum Natura, & Personalitate Diuina; & per consequens Christus Dominus vere, & proprie dicitur compositus accidemaliter ex ipsis. Haec conclusio probatur ijsdem auctoritatibus, & rationibus, quibus probata est conlusio praecedart.

224

Prima, ratio sic efformatur. Natura Diuina, & Personalitas Verbi est essentialiter simplicissima in quocunque genere tum substantiali, tum accidentali; & accidentia sunt essentialiter componibilia cum suis subjectis, a quibus substentantur in esse, ergo Natura Diuina; & Personalitas Verbi ex eo, quod extrinsece terminet accidentia naturae humanae, non dicitur vere, & proprie componi, vel componere. cum ipsis, quanuis accidentia vere, & proprie dicantur componi cum Natura, & Personalitate Verbi; & per consequens Christus Dominus ve¬ re, & proprie dicitur compositus accidentaliter ratione accidentium, non ratione Naturae Diui, nae. Antecedens quo ad vtranque parte euides. est, & patet ex dictis art. 33 vbi ostendimus nullam compositionem accidentalem dari in Deo. Job eius simplicitatem purissimam, & perfectissimam immutabilitatem, quae laederetur nedum per compositionem substantialem, quae infert mutationem substantialem, sed etiam per compositionem accidentalem, quae faceret mutationem accidentalem. Quod autem accidentia de sua natura sint componibilia cum suis subjectis, constat, quia ordinantur ad faciendum vnum. per accidens cum illis, & per consequens ad conbonendum accidentaliter: nam facere vnum cum alio per modum partis passiue vnibilis, vtdictum est, est componere. Prob. conseq. Ex eo, quod Natura, & Personalitas Diuma sit simplicissima in genere substantiae, tollitur, quod possit componi, vel componere cum substantia creata, etiam prout extrinsece eam terminat, & tollitur, quod Christus vere, & proprie dicatur compositus ratione Naturae, & Personalitatis Diuinae, vt probatum est in sup art:; & ex eo, quod natura humana sit essentialiter componibilis cum existentia, & Personalitate, quia ad illam ordinatur tanquam potentia passiua perfectibilis per suum proprium actum vere, & proprie, dicitur eoboni cum Natura Dinina, & ratione ipsius Christus Dominus vere, & proprie dicitur compositus, sicut dicitur passus, crucifixus &c, sed Natura, & Petsonalitas Diuina est simplicissima etiam in genere accidentis, & accidentia sunt essentiae diter componibilia cum suis subjectis, quia ad al la ordinantur tanquam receptiua existentiae a quam non habent in se ipsis, & tanquam formae accidentales dantes illis tale esse accidentaleo; ergo Natura Diuina, & Personalitas Verbi ex eo, quod extrinsece terminet accidentia seque tia ad humanitatem, non dicitur vere, & propre componi, vel componere cum ipsis; quanuis accidentia vere, & proprie dicantur componi, & Christus Dominus ratione illorum vere, & proprie dicitur accidentaliter compositus.

225

4 Secunda ratio sic proponitur. Ex eo, quod causa efficiens producat efficienter accidentia substantiae genitae, non sequitur, quod causa efficiens vere, & proprie dicatur componi, vel componere cum illis accidentibus a se efficienter productis, sed Natura Diuina, & Personalitas Verbi mere efficienter se habet respectu accidentium naturae humanae Christi Domini illa in esse conseruando; & accidentia subst entantur, & conseruantur in esse per existentiam, & Personalitate Verbi; ergo Natura, & Personalitas Verbi. non dicitur vere, & proprie componi, vel componere cum accidentibus naturae humanae, quamis accidentia vere, & proprie dicantur componi cum illa; sed ad denominandum Christum Dominum compositum sufficit, quod forma de¬ uominans sit in aliquo ex illis, quae continentur in ipso, ergo Christus Dominus vere dicitur accidentaliter compositus ratione accidentium sequentium naturam humanam, & in illo receptorum.

226

Cons. Ideo substatia creata componit cum suis accidentibus, quia est in potentia passiua. ad illa recipienda, per quam potentialitatem sit vnum per accidens; sicuti enim ad faciendum vnum per se requiritur potentia passiua substantialis in ordine ad suum proprium actum substatialem; ita ad faciendum vnum compositum per accidens, requiritur, quod substantia habeat rationem potentiae passiuae accidentalis respectu suorum accidentium, cum quibus facit vnum per accidens; sed Natura, & Personalitas Diui, na nequit habere rationem potentiae passiuae, quia est simplicissimus, & purissimus actus; ergo ex eo, quod extrinsece terminet accidentia. nequit dici, quod componatur, aut componat cum ipsis

227

Tandem ideo natura creata componit cum cum suis accidentibus, quia indiget illis ad operandum, vt dictum est; sed Natura, & Suppositum Diuinum non indiget accidentibus natura. humanae; quia Natura, & Suppositum Diuinum est superabundans omni esse, & perfectione ergo non componit cum illis.

228

Obiectiones, quae fieri possunt contra hanc conclusionem, allatae sunt cum earum responsionibus art. 5.

Articulus 8

229

ART. VII. An Deus componatur ex genere, & differentias

230

POstquam examinauimus omnes species compositionis realis, superest inquirendum de speciebus compositionis rationis: & quia prima, & maior inter istas est compositio ex genere, & differentia, ideo de hac in praesenti est disputandum. Supposito igitur Diuinam Simplicitatem opponi cuicunque compositioni reali siue in se, siue in alio, vt superius ostensum est, quaerimus, an opponatur etiam compositionibus rationis, propter quod nulla compositio Siue realis, siue rationis in Deo ad mittenda Sit, tanquam minuens, & imperficiens eius purissimam Simplicitatem, & actualitatem Et quanuis haec omnia diffuse declarata Sint de Attr. in com. q. 2. art. 5. n. 9, & art. 12. n. 11; & 9ν & 10 usque ad 16. attamen, quia haec est propria sedes, ideo de his est discurrendum.

231

a Difficultas potest intelligi in duplici sensu. 1. an in Deo detur compositio ex genere, & differentia, quia in ipso datur aliquod praedicatum commune ad plures Deos possibiles, & uitra illud datur praedicatum differentiale contrahens illud praedicatum commune, & vniuere sale ad hunc specie Deum; Sicuti quaeri solet in Logica, an ratio generis saluari possit in vnica. specie ita, vt Si daretur v. 8. vnum tantum ans¬ mal, & alia animalia essent possibilia, in illo animali existente daretur vera ratio generis, & differentiae, & per conseques componeretur ex genere, & differentia? Hic sensus omnino ineptus est, quia alij Dij non sunt possibiles, vt probauimus in sup. q. contra Gentiles, & Idolatras 2. potest intelligi, an in Deo detur vera ratiogenerica comunis Deo, & creaturis, quae, prout est in Deo, contrahitur per differentiam, quae distinguit Deum a creaturis; & prout est in creatura, contrahitur a differentia distinguente creaturam ab ipso Deo, ac propterea supposita taliratione generica, & differentiali in Deo, debeat, dici compositus ex genere, & differentia; Sicuti supposita tali ratione generica, & differentiali in creatura, dicitur creatura composita ex genere, & differentia. Et in hoc sensu procedit praesens difficultas

232

3 Posset etiam intelligi alio modo haec controuersia; an scilicet absque eo, quod detur aliquod genus commune vniuoce Deo, & creaturis, detur in Deo aliqua ratio generica communis, vel omnibus praedicatis substantialibus, veattributalibus ita, vt detur in Deo aliquod praedicatum, quod sit vere contrahibile, & aliud vere contrahens; ex quibus fiat vera compositio ex genere, & differentia? An autem detur in Deo compositio Metaphorice, & improprie, quatenus in Deo datur aliquod praedicatum, quod habet similitudinem cum praedicato generico, & aliud, quod habet similitudinem cum praedicato specifico, quanuis vere, & proprie nec illud Sit formaliter genus, nec istud formaliter differentia; de hoc nolumus disputare; omnino enim inutile est terere tempus in locutionibus impropriis, quae proprie pertinent ad Rethores, qui vtuntur Metaphoris, & Allegoriis non autem ad Theologos, qui proprium modum loquendi SS. PP. maxime debent seruare.

233

A Prima sententia arbitratur dari in Deo compositionem ex genere, & differentia existimans dari aliquod vniuocum Deo, & creaturis & ex alia parte compositio ex genere, & differentia est compositio rationis, quae nullam compositionem importat ex parte Dei, cum totase teneat ex parte nostri intellectus, ac propter rea nihil omnino praeiudicat Diuinae Simplici tati, & actualitati purissimae. Ita Nominales, inter quos noster Greg. in 1. dist. 8. q. 3. art. 2.

234

Secunda sententia docet in Deo non dam compositionem ex genere, & differentia. Hi tame diuisi sunt; Aliqui enim pauci dicut Ens esse vniuocum Deo, & creaturis, non tamen in Deo. dari compositionem ex genere, & differentia vt Scot. apud Vasq. loc. infra cit; alij autem communiter volunt Deum non componi ex genere: & differentia, quia nihil est vniuocum Deo, & creaturis. Ita Emin. Doct. Aegid. in 1. dist. 8. p. 2. princip. 1. 4. 3; & dist. 4. princip. 1. 4. 1. 8. Propter argi & in 2, sent. dist. 3. p. 1. q. 1. art. 33 & Quodl.4¬ q. 10, & lib. de Causis prop. 21, & 3os & in Hexap. 2. c. 15, & in c. firmiter de summa Trin. fol. 1, & alibi. Et cum eo omnes illius Discipuli (vno excepto Greg) Gerar. in 1. dist. 8. q. 2. art. 1; & 25. Argent. ihid. q. 1. art. 33 Iacob. Viterbus Franciscus a Christo; Caelestinus Brunus, Lafesse de Simplic Dei q. 4. c. 5. 8. 15, 2, & 3. Hanc sententiam pariter docet DT homas. p. 1. q. 3. art. 5: & 1. contra Gent. c. 25; & de Ente, & Essentia 6. 6; Caiet. 1. p. q. 3. art. 5; & de Ente, & Essentia c. 6; Ferrar. 2. contra Gent. c. 95: & communiter Thomistae super q. 3. cit. art. 5: vt videre est apud Ioa S Thoq. 3. disp. 4. art. 5. Et Gonet. disp. 4. art. 1. 8. 33 quibus additur etiam Scot. in 1. dist. 3. S. Teneo opinionem; Ric; D. Bonaus & alij Antiqui cum Mag. sent. dist. 8; Salmat. de Simplic. Dei; Sua. in Met; & 1.9. lib. 1. c. 4. n.9; & 10 Vasq. 1. p. q. 3. disp. 22. c. 1. usque ad 7e Pasol. q. 3. art. 5. duh. 23 & fere omnes alij communiter.

235

Et quanuis Auctores pro hac vltima sententia concordem conclusionem substineant, at tamen dissentiunt circa rationem, qua probanda est. Vasquea inter alios, loc. cit. c. 3. reijcit quinque rationes, quibus vtuntur Fundatiss; & Angelic. Doct; Ric; & alijs & tanquam insufficientem declarat vnam rationem Scoti. Vasquex sequuti sunt aliqui alij Recentiores, quos cuertit Ioa STho. loc. cit. Nos eas tantum examinabimus, quas hic affert B. Doci; earunque soluemus impugnationes, quare

236

S Not. 13. quod secundum omnes nomine generis intelligitur natura vel Logice abstracta continens sub se plures species, & differentias, vel Physice contracta ad plures species, & differentias; Genus enim communiter definitur, quod praedicatur de pluribus differentibus specie in quid. Genus ergo, siue Logice, siue Physice sumatur, importat naturam communem contrahibilem, aut contractam ad plures species, vel differentias quod autem est contrahibile, vel contractum habet rationem materiae; sicuti quod est contrahens, vel potens contrahere, habet rationem formae: nam quemadmodum materia est contrahibilis, vel contracta per formam, quia secundum se est indeterminata, & indifferens ad hanc, vel illam forma; & forma contrahit, vel potest contrahere materiam; quia forma est actus proprius determinans, actus enim est, qui determinat secundum Phil; per formam enim extrahitur. materia a sua indifferentia, & trahitur ad hanc speciem, siue ad hoc esse specificum, quod importatur per illam forma: ita genus, quia secundum se praecise consideratum est indifferens, & ind eterminatum ad omnem speciem, & differentiam aliter si esset determinatum ad aliquam differentiam, vbicunque poneretur genus, poneretur illa differentia; vt si animal esset essentialiter de terminatum ad rationalitatem, vbicunque poneretur animal, poneretur etiam rationalitas) contrahitur per differentiam, quae est actus illud determinans ad hanc speciem. Et quanuis gemus, prout contractum ad differentiam, sit quid determinatum, attamen non sequitur, quod secundum se non sit quid potentiale; sicuti ex eo quod materia est coniuncta formae, non tollitur, quin sit potentia passiua, aliter tolleretur eius essentia; non enim ex eo, quod actus vniatur potentiae, sit purus actus, sed sit compositum mixtum ex potentialitate, & actu,

237

Neque officit, quod genus, & differentia a parte rei sint idem realiter, & ideo genus non possit habere rationem potentiae passiuae, & receptiuae realiter, & differentia rationem actus recepti realiter, aliter idem reciperet seipsum.

238

Resp. enims quod quanuis genus a parte. rei sit idem realiter cum sua differentia, quam habet, ac propterea non sit potentia passiua realiter distincta a differentia, quam habet, attamenin ipsa re est realitas generis, in homine enim est. realiter animalitas realiter distincta ab alia differentia, quam non habet, scilicet ab ipsa rrationalitate, ac propterea in ordine ad irrationalitatem est vera, & realis potentia passiua. realiter distincta, cum qua posset realiter coniumgi, & identificari, si tolleretur ab ipso rationalitas, quae est differentia opposita irrationalitati, Propter quod noster intellectus habet fundamentum reale concipiendi animalitatem in ho mine, vt potentiam, passiuam perfectibilem per rationalitatem, cum qua identificatur; quia animalitas non est realiter identificata cum omnisua differentia: nam in Bruto non est realiter identificata cum rationalitate, & sic de singulis differentiis: vnde animalitas respectu differen tiae, quam habet, est potentia tantum virtualiter distincta; respectu vero differentiarum, quas non habet, est potentia passina realis realiter distim cta; & secundum se est capax illas recipere realiter, quanuis impediatur ab actuali receptione propter differentiam, quam habet; quae opponi tur differentiis, quas non habet.

239

Quimobrem genus secundum suam essentiam, & secundum suum conceptum formalem est potentia passiua realiter distincta a differentiis, quas non habet, ad quas comparatur, vt potentia realiter perfectibilis, & quas potest a parte rei recipere, quia a parte rei reperitur coniumcta cum illis differentijs, non in eodem, sed indiuersis subjectis; animalitas enim datur realiter in cane, in quo non est rationalitas, sed irratio nalitas: & in homine datur realiter animalitas, in quo non est irrationalitas, sed rationalitas; & est potentia passiua respectu differentiae, quam hapet, fundamentaliter distincta, quia noster intelectus habet sufficiens fundamentum, & motiuum cognoscendi animalitatem in homine secundum suum conceptum formalem excludentem rationalitatem; & in hoc consistit distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi, quam explicauimus q. 2. de Atr, in comart. 9. in 1. Nos Apparet igitur Nominales dicentes compositionem ex genere, & differentia esse tantum per intellectum, non autem in re, ac propterea nihil officere Simplicitati, actualitati, & infinitati purissimae ipsius Dei: & ob hoc non esse inDeo negandam eo, quia tantum refunditur inimperfectionem nostri intellectus inadaequate concipientis ipsam rem, Apparet, inquam, eos non recte apprehendere naturam generis, quod dicit potentialitatem passiuam realem in ordine ad differentias, quas non habet; sicuti materia etiam inseparabiliter coniuncta formae, ut est materia Coeli, est in potentia passiua reali in ordine ad formas, quas non habet; & si separaretur a forma, quam habet, illas posset recipere, & vItra potentialitatem passiuam, quam dicit genus ad differentias, quas non habet, dicit etiam virtualem potentialitatem ad differentiam, quam habet, quae potentialitas virtualis est in rebus ante opus intellectus, quia praestat, quidquid praestaret potentialitas realis. Potentialitatem autem realem, & virtualem officere actui purissimo, & simplicissimo non est dubium; cum illiopponatur, & quodlibet destruatur, aut laedatur a suo opposito, vt constat.

240

Explicata autem natura, & quiditate formali ipsius generis, remanet proportionali modo explicanda natura, & essentia ipsius differentiae; quibus declaratis facilis erit resolutio huius difficultatis.

241

8 Not. 2. ex nostro Ger. loc. cit. concl. 2; quod nomine differentiae intelligitur actus non quo- modocunque, sed actus determinans, actuans, & perficiens aliquod indifferens, potentiale, & perfectibile, differentia enim dicitur per oppositionem ad genus, sicuti forma dicitur per oppositionem ad materiam. Quemadmodum igitur forma dicitur actus, non quomodocunque, quia Deus, & Angeli sunt actus, & tamen non sunt, formae ipsius materiae, sed dicitur actus perficiens, & determinans materiam ad aliquam speciem determinatam, eiusque potentialitatem passiuam actuans; ita differentia dicitur actus perficiens, actuans, & determinans ipsum genus ad aliquam speciem determinatam, eiusque potentialitatem contrahes. Quod autem differentia comparetur ad genus, vt actus determinans, adhuc potest dupliciter intelligi. 1. ita, vt sit actus adaequatus explens totam potentialitatem generis. 2. ita, vt sit actus inadequate actuas ipsum genus. Differentia non comparatur ad genus primo modo, quia ii vna differentia expleret totam capacitatem passiuam generis, iam genus non esset praedicabile de pluribus differentiis, & sic non se haberet in plus, quam differentia; nec esset ratio, cur potius vnum habeat, rationem generis, & alterum differentiae, quia neutrum esset communius altero.

242

Ex eo autem, quod differentia sit actus inadaequatus determinans genus, necessario se¬ quitur, quod differentia sit ratio, per quam genus contractum ab hac differentia sit realiter distinctum a se ipso, prout contrahitur ad aliam differentiam: nam sicuti actus est, qui determinat ex Phil; ita actus est, qui distinguit, omnis enim distinctio est per actum; & ideo vocatur differentia, quia est ratio, per quam haec species, quae est sub hoc genere, differat ab alia specie, quae est sub eodem genere.

243

V. Tria igitur requiruntur ad rationem differentiae. 1. quod sit actus determinans potentia passiuam generis, propter quod differentia vocatur pars actualis. 1. quod sit actus inadaequatus, propter quod coparatur ad genus per modum partis, non per modum totius. 3. quod sit ratio distinguens specifice. Per primum habetur, quod genus comparatur ad differentiam. quam habet, vt potentia passiua virtualis; quia actus determinans necessario respondet potentiae passiuae determinabili. Per secundum habetur, quod genus sit in potentia passiua reali ad differentias, quas non habet; cum enim per vnicam differentiam non expleatur tota capacitas passiua generis, necessario remanet, quod sit inpotetia passiua reali ad differentias, quas non hapet; quia potetia passiua ad differetias, quas non habet, non est expleta realiter per illam differetiam, quam habet; aliter illa differentia esset omnis differentia. Ratione tertij habetur, quod genus veluti partiatur per plures differentias, non quidem in plura genera, sed in plures realitates eiusdem generis, sicuti species per plura indiuidua partitur, non quidem in plures species, sed in plures realitates eiusdem specier eo modo, quo materia partitur in plures materias per plures formas, non quidem in plures materias entitatiue, & essentialiter diuersas, sed in plures materias realiter diuersas. Unde fit, quod animalitas hominis non sit omnis animalitas; non enim est animalitas canis, equi &c; quia per rationalitate differt ab animalitate canis, equi &c. His notatis.

244

S Vnica conclusio. In Deo non datur compositio ex genere, & differentia. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 4. Confess. c. 16. vbi Deum alloques ait: Cum etiam te; Deus meus, mirabiliter simplicem, atque incommutabilem, illis decem praedicamentis putans, quidquid esset, omnino comprehensum, sic intelligere conarer, quasi, & tu subjectus esses magnitudini tuae. Quibus confitetur se dius cogitasse Deum esse in ijsdem praedicamentis, in quibus est creatura; secus tamen esse. Et lib. Catheg. c. 8. ait: Praedicamentum substantiae substentare alia nouem praedicamenta accidentalia. Patet. autem, quod in Deo nullum potest esse accides; & per consequens non esse in praedicamento; & lib. 5, de Trin. c. 1. ait: Deum esse sine qualitate bonum, sine quantitate locum, sine loco ubique, ubique. totum, sine tempore sempiternum &c. Super quod B. Doct. in 1. dist. 4. princ. 1. q. 1. 8. Propter arg. ait, in Deo esse speciem sine genere; vt sapientia, quae videtur esse species qualitatis, in Deo ponitur sine qualitate. Ubi autem non est genus, profecto ne quit esse compositio ex genere; aliter compositum fieret ex partibus, quas non habet. Ex quibus sic arguitur. Omne, quod componitur ex genere, & differentia, ponitur in praedicamento, quia predicamentum nihil aliud est, quam series generum in recta linea positorum, & differentiarum ad latera; vt patet ex Arbore Porphirij; sed Deus in nullo est praedicamento; ergo Deus non componitur ex genere, & differentia.

245

Prob. 2. triplici ratione, quam affert B. Doct. in hac dist. 8; & dist. 2. q. 23quarum 1. est ratione. infinitatis. 2. ratione simplicitatis: & 3. ratione. summae actualitatis purissimae.

246

Prima ratio sic efformatur. Quod componitur ex genere, & differentia, habet naturamlimitatam ex vtraque parte, scilicet ex parte generis, & ex parte differentiae, sed Deus nullo modo habet naturam limitatam nec ex parte. praedicati communis Deo, & creaturis, nec exparte praedicati differentialis ipsius Dei, ergo Deus non est compositus ex genere, & differentia. Prob. maior. Genus, & differentia sunt termini intrinsece limitantes essentiam creaturae; quia si genus, & differentia non essent termini intrinsece limitantes essentiam creaturae, non posset intelligi, per quid limitaretur essentia. creaturae intrinsece, cum in essentia creaturae non sit nisi genus, & differentia, ex quibus componitur. Tum quia genus ita actuatur per differemtiam, cum qua coniungitur, vt non actuetur secundum totam suam capacitatem, aliter non posset actuari ab alia differentia; ergo ita actuatur, vt partiatur in plures realitates, quarum vna coniungitur cum hac differentia, & alia cum altera, quia si totum actuaretur ab hac differentia, nihil remaneret actuabile ab altera; quapropter realitas generis, quae est sub hac differentia non est omnis realitas generis, quae est sub alijs differentiis; animalitas enim hominis non est omnis animalitas; aliter esset realiter animalitas sequi, canis &c, si autem non est omnis animalitas, superest, quod sit tantum aliqua animalitas determinata, quod autem non est omne esse in vno genere, non est illimitatum, sed limitatum in illo genere, vt si Deus non esset omne esse. non esset infinitus, sed limitatus in esse, sicuti creatura, quia non est omne esse, habet esse necessario limitatum, & finitum ad hoc, & non ad illud esse: vnde quod est partitum, est limitatum, quia non habet esse altera pars; pars enim essentialiter differt ab altera parte; tum quia si differentia non esset pars generis, adaequaretur generi, quod est absurdum; quia non esset malor ratio, cur vnum esset genus, non alterum; & praedicarentur conuertibiliter, & per conseques. neutrum haberet rationem generis; sed pars dicit essentialiter esse limitatum; ergo genus, & differentia sunt termini limitantes naturam, quam componunt. Tum quia genus dicit potentiam passiuam realem respectu esse differentialis, quod non habet; sed potentia passiua dicit non esse, quia dicit carentiam esse, quod non habet; & non esse dicit finitatem, sicut omne ess se dicit infinitatem, & sic differentia dicit negationem alterius esse specifici, a quo distinguitur, quia distinctio in esse specifico importat negationem alterius esse specifici, cum distinctio sit negatio; ergo quod componitur ex genere, & differentia, habet naturam limitatam ex vtraque parte, scilicet ex parte generis, & differentiae Minor est de Fide. Conseq. nequit negaris facile enim hic syllogismus reducitur ad Ferio sic. Illud habe? naturam limitatam, quod componitur ex genere, & differentia; sed Deus non habete naturam limitatam, ergo Deus non componiturex genere, & differentia.

247

IO Dices. Quannis Substantia Dei sit omne esse, attamen non tollitur, quin possit participari a creatura; creatura enim vere participat Substantiam, & esse Dei; & tamen non sequitur ex hoc, quod solum pars substantiae, & pars esse sit in Deo, & alia pars in creatura; ergo quanum genus, quod contrahitur ad Deum per, illius differentiam, sit omnis realitas generis; attamen non tollitur, quin sit etiam participabile a creatura, & ideo haec ratio non probat.

248

Resp. dist. antecedens. Quanuis Substantia Dei sit omne esse, attamen participatur a creatura taquam analogum principale a minus principalibus analogatis, conc; tanquam igenus:a suis differentijs, neg. Haec enim est differentia inter analogum, & genus, quod analogum per se, & simpliciter importat formam analogantem in principali analogato; per accidens vero secundum quid extrinsece potest participari a minus principalibus analogantibus; unde Ens in suba stantia, quae est primum analogatum, contines tur per se, in accidentibus vero non continetur nisi tantum per accidens, & per analogia ad substantiam, quapropter accidentia non dicuntur simpliciter, & per se entia, sed entis entia, idest entia per analogiam ad substantiam, propter quod entitas per se tota capitur a substantia; aliter si entitas per se, & simpliciter non caperetur tota a subsiantia, per se, & simpliciter caperetur etiam ab accidente; & sic accidens non esser entis Ens, sed esset Ens per se, & simpliciters, & fideo non esset accidens, quia Ens per se est substantia. At vero genus, cum vniatur per se, & formaliter cum omnibus suis differentijs; animalitas enim per se unitur cum rationalitate, & cum differentia canis, equi &c; aliter equus; canis &c. essent animalia per accidens; scilicet per animalitatem existentem formaliter in homine, sicuti accidentia sunt entia per aliudi; scilicet per entitatem existentem in substantia ideo si genus esset omnis sua realitas, non posset ab alijs differentijs participari tanquam genus; quanuis possit participari tanquam analogum. quia participaretur per accidens, & per aliudi non per se. Quapropter minus analogata, quan uis secundum se intrinsece participent formam. analogantem (loquendo de Analogis proportionalitatis, vtest creatura respectu Dei, & accidens respectu substantiae) attamen comparata. ad principale analogatum sunt, quasi non essent, participant, quasi non participarent, quia itaparticipant, vt non relinquant in ipso solum partem formae analogatae, sed totam formam, & quia extra totum nihil est ac cipere; ideo incomparatione illius sunt quasi nihil, quasi non Ens, quasi non participans; quapropter Psal. 38. Propheta comparans suam substantiam cum Deo. ait: Substantia mea tanquam nihilum ante te. & Isai. c. 40. Omnes Gentes, quasi non sim, sic sumt coram eo, & quasi nihilum, & inane reputatae. sunt; unde Beatiss. P. Aug. super Psal. cit. inquit: Nihili sut, quot sunt in comparatione eius, quod est; quapropter creatura cum Deo non facit quid. maius, aut perfectius, quam Deus solus, quia ad ipsum comparatur, tanquam nihils, species autem vnius generis in comparatione alterius. speciei non est nihil, aut quasi non participans; quia totum esse illius generis non reseruatur in vna specie; & ideo vna species cum alia est quic maius, & perfectius: & ex hoc remanet magis, & subtilius probata nostra conclasio¬

249

Rtesp. 2. dist. antecedens. Non tollitur, quin Substantia Dei possit participari a creatura. mere efficienter extrinsece absque partitione. materiali Substantiae Dei, conc; cum participatione materiali Substantiae Dei, negi in hoc enim distinguitur causa analoga ab vniuoca, quod eausa analoga mere efficienter se habet ad effectum, & ideo nulla datur ratio generis communis causae, & effectui, at vero causa vniuoca non solum efficienter se habet ad effectum, sed etiam materialiter, quia partitur suam substantiam, & partem illius participat effectui, animal enim generans partitur suam substantiam, quia partem, quae est semen decisum a substantia generantis, concedit effectui; ex qua participatione. sequitur limitatio generis.

250

II Scotus ubi supra, quanuis teneat nostra sententiam, attamen ait non posse ex continentia virtuali creaturarum in Deo excludi Deum a genere, bene tamen excludi ratione infinitatis, quod probat sic. Ad hoc, vt vna differentia contrahat genus, non est necesse, quod non contineat aliam virtualiter: nam substantia creata. continet virtualiter sua accidentia, quia si crearetur a Deo sine accidentibus, statim produceret sibi sua accidentia, & ideo continet sua accidentia, causa enim continet suos effectus, & nihilominus, genus substantiae distinguitur a genere accidentis. Tum quia gradus inferiores continentur in superioribus, vt vegetatiuum in sensitiuo, & sensitiuum in rationali, & tamen quili bet illorum est vera differentia contrahens animal. Tum quia quod continet aliud, illud continet per modum proprium ipsius continentis, non autem secundum modum proprium ipsius contenti, ideo continens distinguitur in modo essendi ab ipsa re contenta ita, vt res contenta prout continetur in continente, quia continetur per modum proprium continentis, qui est modus diuersus ab eo modo, quem habet in se ipsa, v. 8. gradus viuentis in homine est, modo rationali, in se ipso autem est modo tantum vegetatiuo; & creatura in Deo est modo Diuino, in seipsa vero modo creato, & per consequens. stante hac distinctione secundum modum essendi poterit vna differentia continere alteram, & distingui ab illa, prout est in se ipsa; ergo non requiritur ad rationem differentiae, quod sit actus inadaequatus, partialis, & per consequens. quanuis Deus sit omne esse continens omnem. creaturam, attamen poterit esse differentia contrahens ipsum Ens, vel substantiam distinctam realiter a creatura.

251

Rtesp;quod dicere Deum excludi a genere. ratione infinitatis, & non ratione continentiae omnis esse est contradictio in terminis, quia infinitas sumitur a continentia omnis esse, vt videh. in Tract. de Eminen. Dei; cum enim infinitas Dei non sit potentialis, quae dicit summam imperfectionem, sed actualis, quae omnem importat perfectionem, & cum perfectio sumatur ab esse, ideo omne esse est ratio formalis infinitatis, vnde & ipse Scotur tenetur suis respondere rationibus, quae facillime contra infinitatem verti possunt. Ad arg. ergo dist. antecedens. Ad hoc, vt vna differentia contrahat genus, non est necesse, quod non contineat aliam differentiam virtualiter secundum virtutem illius, transeat: non est necesse, quod non contineat alia secudum esse illius, neg. Ad 1. prob. dicitur quod falso infinitur fu dameto; si enim Deus pupduceret substantiam sine accidentibus, illa substantia non produceret accidentia per veram actionem, quia nulla substantia est immediate operatiua, aliter operaretur sine virtute proxima operandi, quod implicat: diceretur ergo producere sua accidentia, quia accidentia resultatent ad productionem substatiae; sicut producto intellectu resultaret voluntas; illa tamen resultantia non esset vera productio, & fideo substantia non continet accidentia, quae virtualiter actiue continentur solum in causa vere productiua. Ad 2. dicitur, quod gradus superiores continent inferiores secundum virtutem, non secundum esse; anima enim rationalis continet virtutem animae sensitiuae, & vegetatiuae, quiahabet virtutem faciendi omne id, quod facit Sensitiua, & vegetatiua, sicut dicitur de pipere, quod continet virtualiter calorem, non quod contineat actuale esse caloris, sed quia continet aliam virtutem aequiualentem virtuti caloris, & hoc est continere virtualiter proprie; cum ergo illa continentia virtualis importet diuersam virtus tem, & diuersam forma in esse, & entitate, quam uis entitas vnius aequiualeat entitati alterius fideo possunt esse diuersae differentiae. At vero Deus continet nedum virtualiter, sed etiam eminenter esse creaturarum secundum omnes rationes, ideo nequit esse differentia contrahens genus, Ad 3. dicitur, quod non omnis distinctiosufficit ad hoc, vt distincta sint differentiae contrahentes ipsum genus; quia rationalitas Petri, & rationalitas Pauli distinguuntur, & tamen non sunt duae differentiae animalis. Requit itur ergos quod distinguantur in esse specifico, & ad inuice se excludant, vt habetur ex regulis bonae diuisionis; de ratione enim differentiae est, quod limitet genus ad hoc esse specificum ita, vt non constituatur sub alio esse specifico; vnde si rationalitas includeret irrationalitatem, sicuti includit discursitiuitatem, non essent duae differentiae animalis; sicut non sunt duae different iae rationalitas, & discursitiuitas.

252

I2 Insurgit Vasquex loco citato c. 3. n. 5. contendens per hanc rationem nihil probari; quia, cum genus, & differentia sint partes essentiae tantum per intellectum, compositio enim generis, & differentiae est tantum per intellectum, ideo ratio partis, & ratio compositionis non repugnat Diuinae Infinitati, quae est in ipsomet Deo, non in nostro intellectus sicuti, quanuis Diquina Attributa sint idem realiter in Deo, attame non repugnat eorum entitati purissimae distingui per nostrum intellectum, nec haec distinctio dedit eorum identitatem. Ideo sicut intellectus habet distinguere ea, que sunt idem, ita habet componere ea, quae sunt simplicia absque lesione identitatis, & Simplicitatis. Idem dicitur de relatione Paternitatis, & Essentia, que per nostrum modum intelligendi componunt Personam. Tum quia non repugnat in Deo per nostrum modum concipiendi aliquod per modum potetie passiue radicalis, & aliud per modum actus radicati, quia Diuina Essentia concipitur, vt radix Attributorum, & Attributa, vt formae actuales aduenietes Essentie. Tum quia in Diuinis non repugnat concipi aliquod praedicatum, vt contrahibile, & aliud, vt contrahens, quia non repus gnat concipi aliquod per modum communis, vtsubstantia, relatio &c; & aliud per modum specialis, & proprij ipsius Dei, vt actus purus, infinitas &c. Ita a pari.:

253

Huic instantiae patet responsio ex dictis nam licet genus, & differentia sint partes essentie tantum per intellectum, attamen supponunt. in re hoc fundamentum, scilicet quod genus sit vna formalitas virtualis excludens formaliter virtualiter a suo conceptu formali formalitatem ipsius differentie; nam si conceptus formalis virtualis differentie includeretur in conceptu formali virtuali ipsius generis, nuquam posset poniconceptus formalis generis cum altera differen¬ tia, nisi simul cum illa ponerentur omnes differentie; vt dictum est; & haec exclusio virtualis est, a parte rei, non per nostrum intell ectum, vti postensum est q. 2. de Attr. art. 8; & 9. Preterea si genus, & differetia cosiderentur coni uctim; coceditur, quod sint partes rationis; artamen si genus consideretur in ordine ad differetia, quam non habet realiter, est pars realis: non enim est illarealitas generica, que contrahitur ab alia differentia, quia distinguitur realiter ab illa; animalitas enim hominis non est animalitas canis realiter, sed est vna realitas realiter distincta ab alia realitate. Unde fit, quod genus sit realiter partitum, & diuisum in plures realitates partiales; & sic dicendum de differentia; nam quanuis differentia per ordinem ad genus, cum quo coniumgitur, sit pars per intellectum, quia ab illo non distinguitur realiter, attamen respectu totius generis, prout reperitur diuisum, & partitum inplures alias differentias, differentia est pars realis; quia coniugitur realiter tatum cum vna parte generis. Ad id, quod dicitur de distinctione Attributor u, respondent aliqui Thomistex & alij infra citandi compositionem rationis cum fundamento non repugnare ipsi Deo; sed solum talem compositionem rationis, quae sit ex genere, & differentia. Ceterum ista responsio improbabitur loco citato. Dicitur autem ad instatiam; quod Deo non repugnat distinctio rationis cum fundamento inter ipsa Attributa, quia talis distinctio est tantum penes diuersos modos expli cabilitatis sine vlla potentialitate passiua, compositione, partialitate, diuisione, nec etiam virtuali; quia quodlibet Attributum implicite formaliter importat omnem perfectionem Essentiae Diuine; & ideo importat actualitatem, & Simpli citatem purissima, vt explicanimus φ. 2. de Aum in com. ari. 9. At vero compositio generis,& differetiae importat distinctionem formalitatum, quarum vna dicit potentialitatem passiuamre apectu alterius; ideo intellectus potest distinguere sine laesione identitatis, non tamen potest con ponere absque lesione Simplicitatis. Nec est ali qua compositio respectu Attributorum: nam compositio est vnio plurium entitatum, vel formalitatum, si sit compositio formalis. Idem dicitur de Essentia, & relatione, quae constituunt Per sonam Diuinam absque vlla compositione, sed per summam Simplicitatem purissimam. Et sic resp. ad aliud, quod licet Essentia cocipiatur per medum radicis, non tamen concipitur per modum potentiae passiue perfectibilis excludentis ipsa Attributa, hic enim conceptus repugnai Deo, eiusque Simplicitati, & actualitati purissimae, vt ostendimus Tract. de Subst. Dei q. 2. ari6i sed per modum radicis includentis omne radicatum simpliciter, & illud solum non explica do. Et eodem modo dicitur ad vitimum, quod qua uis non repugnet concipi in Deo aliquod praedicatum per modum communis includentis im plicite illa, quibus est commune, attamen repugnat concipi per modum contrahibilis, potentialis, & excludentis aliud ob rationem adductam. Et hoc habemus etiam in creaturis, inquibus transcendentia sunt communia imbibita. in quacunque creatura, non tamen excludum forimaliter praedicata specialia, quae nequeunt esse extra rationem formalem suorum transcendentium, aliter essent nihil; nec essent formaliter vera, & bona &c.

254

Conf. ergo praedicta ratio. Quod componitur ex genere, & differentia, potest defiiri, quia definitio nihil aliud est, quam compositio ex genere, & differetia, sed quod potest definiri, est finitum; quia quod potest definiri, potest deduci ad aliquos fines, intra quos claudatur, hoc nosonat haec vox definiri; ergo quod coponitur ex genere, & differentia, est finitum; sed finitas repugnat Deo: ergo & compositio ex genere, & differentia.

255

I3. Secunda ratio B. Dost: quae etiam traditur de Esse, & Essentia Theor. 2, sic efformatur; Quae componuntur ex genere, & differentia componuntur ex essentia, & existentia, sed Deus non componitur ex essentia, & existentia; ergo non componitur ex genere, & differentia. Prob. maior. 1. quia genus secundum Phil. sumitur a materia, & differentia a forma; quod est intelligendum in illis, quae habent materiam, & formam; in illis vero, quae carent materia, vt sunt Angeli, & Anima rationalis, sumi debet ab illo, quod gerit vicemmateriae, & vicem formae; sed effentia gerit vicem materiae, quia essentia se habet per modum potentiae passiuae perfectibilis; existentia vero per modum actus perfectiui;. ergo in ipsis, in quibus non est materia, & forma, ratio generis sumitur ab essentia, & ratiodifferentiae ab existentia, & ubi nullo modo est, materia, & forma, vel aliquod gerens vicem materiae, & formae, ibi nullo modo est compositioex genere, & differentia; quia ibi non est radix, a qua sumatur ratio generis, & differentiae, quae sunt partes integrantes talem compositionem. & per consequens illud, quod componitur exgenere, & differentia, necessario supponit compositionem ex esse, & essentia; vel ex materia & formai sicuti si in aliquo non esset immaterialitas, quae est ratio, a qua sumitur intellectualitas, optime probaretur in illo non esse intellectualitatem, quia in illo non est immaterialitas quae est radix illius. Quod autem genus sumatur. a materia, vel ab aliquo gerente vicem materiae, & differentia a forma, vel ab aliquo habente rationem formae, manifestum est; nam genus, cum essentialiter sit quoddam contrahibile, & determinabile per differentiam, ab illo sumi debet quod habet rationem contrahibilis, & determinabilis; sed sola materia, vel essentia, quae habet similitudinem cum materia quantum ad contrahibilitatem, & determinabilitatem habet vere? & proprie rationem contrahibilis, & determinabilis; & sola forma, vel existentia, habet rationem contrahentis, & determinantis, ergo ratiogeneris sumitur a materia, vel ab essentia, & ratio differentiae a forma, vel ab existentia, & perconsequens compositio rationis ex genere, & differentia oritur tanquam a propria radice a compositione reali vel ex materia, & forma vel ex essentia, & existentia, & ideo, quae componuntur ex genere, & differentia, essentialiter supponuntur composita vel ex materia, & forma, vel ex essentia, & existentia. Prob. 2. eadem maior. Genus secudum Comment. 2. Met, com. 12. importat formam mediam inter materiam, & formam, seu inter aliquod habens rationem materiae, & formae; genus enim non est pura potentia, vt patet, quia est quaedam forma vniuerfalis; neque est pura forma, quia est potentia contrahibilis; sed medium non potest dari absque extremis, inter quae mediat, cum sit relatis uum ad extrema; ergo genus necessario supponit materiam, & formam, vel essentiam, & existentiam, quae sunt ex trema, inter quae mediat; & per consequens compositio ex genere, & differentia necessario supponit compositionem realem ex materia, & forma, vel ex essentia, & existentia. Minor principalis argo probata est art. 21. compositio enim realis ex esse, & essentia tollit Simplicitatem realem, sicuti distinctio realis. tollit vnitatem realem; sed Deus est simplex realiter; ergo non componitur realiter ex esse¬¬ & essentia

256

Conf. Multiplicatio realis, & diuisio naturae in plures species importat compositionem: realem, quia importat partitionem realem eiusdem naturae in plures species, & per consequens. importat partes reales; ubi autem sunt partes reales, ibi est compositio realis, quiae compositio realis essenlialiter sit ex partibus realibus sed compositio ex genere, & differentia importat multiplicationem, & diuisionem realem naturae genericae in plures species; quia vbicunque est dare genus conunctum realiter cum vna difeferentia, necessario illud genus debet posse coniungi realiter cum altera differentia realiter distincta; aliter genus non esset communius, nec in plus se haberet, quam differentia, v.8. in tantum homo componitur ex genere, & differentia, quia in homine datur animalitas, quae realiter est coniuncta cum rationalitate per identificationem ita tamen, vt animalitas sit etiam realiter coniuncta in cane, & equo cum irrationa litate per identificationem, quod nequit esse nisi per diuisionem realem ipsius animalitatis, & per multiplicationem; quapropter dicimus, quod vniuersalia diuiduntur, & multiplicantur realiter ad multiplicationem, & diuisionem realem suarum differentiarum; ergo compositio ex genere, & differetia supponit compositionem realem; sed in Deo propter eius summam Simpli¬ citatem nequit esse compositio realis; ergo neque compositio ex genere, & differentia.

257

Conf. 2. ex nostro Ger. ubi sup. art. 2. in 2. prob. 2. conclus. Genus essentialiter importat aliquam multiplicationem realem, secu dum quam ita stat sub vna differentia, cum qua identificatur, vt etiam possit stare realiter sub alia differentia, cum qua etiam identificatur realiter; v.& animalitas in homine ita identificatur cum rationalitate, vt etiam per sui diuisionem possit stare in cane sub irrat ionalitate, cum qua identificatur, quia de ratione generis est diuidi perplures differentias, & cum illis realiter identificari, sed nihil est in Deo, quod stet sub illius differentia ita, vt per sui diuisionem possit stare sub differentia creaturae, & cum illa identificari, quia quidquid est in Deo, est Natura Dei, vt de finitum est in Conc. Rhem; Natura autem Dei nequit stare sub differentia creaturae, & cum illa identificari realiter, aliter esset realiter multiplicabilis, & diuisibilis in plures naturas specificas, quod repugnat illius Simplicitati purissimae, quae essentialiter importat vnitatem summam, immultiplicabilem, & indiuisibilem; ergo in Deo non datur compositio ex genere, & differentia.

258

14. Instant Aliqui contra hanc rationem dupliciter. 1. quia haec ratio supponit distinctionem realem existentiae, & essentiae in creaturis, quod est valde controuersum, & negatur a pluribus, & ideo haec ratio non est efficax; fundatur enim in aliquo dubio. 2. quia distinctio secudum essetiam, & existentia datur in indiuiduis eiusde speciei, quae tamen non differunt specie; ergo distinctio essentiae, & existentiae non est radix compositionis ex genere, & differentiae.

259

Sed haec friuola sunt. Ad 1. dicitur, quod haec ratio supponit principium a nobis efficaciterprobatum in Tract. de Subst. Dei; supponere. autem aliquod efficaciter probatum, est efficaciter ex illo arguere. Ad 2. dicimus, quod distinctio essentiae, & existentiae in indiuiduis eiusdem speciei, licet non sit origo compositionis exgenere, & differentia diuersae speciei, est tamen origo compositionis ex genere, & differentia. eiusdem speciei; quilibet enim homo est compositus ex animalitate, & rationalitate, quae compositio non differt specie, sed numero; compositio autem canis, & hominis differt specie, quia differentia est specie diuersa, illa autem non est specie diuersa.

260

IS Tertia ratio B. Doct. sic efformatur. Potentia passiua siue realis, siue virtualis repugnat. actualitati purissimae ipsius Dei, sed compositioex genere, & differentia importat potentialitatem passiuam, & realem, & virtualem; ergo compositio ex genere, & differentia repugnat Deo. Prob. maior: nam, vt saepe diximus, potentialitas passiua ita opponitur summae actualitati, sicuti malitia opponitur summae bonitati, sed malitia siue realis, siue virtualis repugnat summae bonitati; ergo potentialitas siue realis, siue virtualis repugnat summae actualitati. Prob. minor. Compositio ex genere, & differentia importat potentialitatem passiuam realem in ordine ad differentias, quas non habet illud genus, ex quo coalescit illa compositio: nam genus coniunctum.

261

gni differentiae dicit carentiam realem aliarum differetiarum, & secundum se est aptum natum posse coniungi cum illis, & per consequens importat potentialitatem passiuam realem respectu illarum; respectu vero differentiae, quam habet, importat potentialitatem passiuam virtua¬. lem, vt diximus; ergo compositio ex genere, & differentia importat essentialiter potentialitatem passiuam nedum virtualem, sed etiam realem. Quo cuincitur impugnatio Vasque nomine Nominalium, qui nititur ostendere infirmitatem huius rationis eo, quia potentialitas generis est tantum per rationem, non autem realis; constat enim ex hac ratione talem potentialitatem esse realem ex duplici capite, vtostensum est, & ideo efficaciter conuincere.

262

Conf. Ratio generis secundum se essentialiter sumpta est imperfectior quacunque sua differentia contenta sub ipsa ratione generica; animalitas enim v. 8. est imperfectior nedum rationalitate, sed etiam irrationalitate, quia quae libet differentia est actualior, quam ratio genes rica; quotiescunque autem vnum est actualius altero, est perfectius illo, cum perfectio sumatur ab actu, sicuti imperfectio sumitur a potentialitate, & ideo quotiescunque aliquod est magis actus, est magis perfectum; sed repugnat dari in Deo aliquod praedicatum, quod sit minus perfectum, quam praedicatum existens in creatura, illud enim praedicatum existens in creatura esset actualius, quam praedicatum existens in Deo, & per consequens illud praedicatum existens in Deo non esset actus purissimus; erge repugnat dari in Deo praedicatum genericum. & per consequens repugnat Deum componi ex genere, & differentia.

263

Conf. 2. Ratio generis essentialiter indiget. differentia ad hoc, vt determinetur ad speciem; sed in Deo nullam indigentiam possumus concipere, quia Deus est quid superabundans omnia diuitia, & perfectione; ergo nulla ratio ge neris in Deo admitti potest.

264

I6 Aliam rationem tradit B. Doct. in a, senii loco cit; in hoc enim distinguuntur praedicata Dei a praedicatis creaturarum, quod praedicata Dei, quo sunt abstractiora, & vniuersaliora, maiorem important perfectionem, & actualitatem; praedicata vero creaturarum, quo sunt vniuersaliora, & abstractiora, maiorem important imperfectionem, & minorem actuaditatem, vt diximus q. 3. Proem. art. 10. n. 23, & q. 2. de Subst. Dei art. 7. 8. 2. ad 1. Nam abstractio vel potest. esse per separationem actus a potentialitate, vel potentialitatis ab actu, quo autem magis potentialitas remonetur ab actu, magis elongatur a sna perfectione, & actualitate, & quo magis actus gelongatur a sua potentialitate, eo magis elongatur a sua imperfectione; cunque in creaturis uniuersale fiat per separationem a singularibus: quae sunt actu, ideo sit per elongationem a sua perfectione, & per accessum ad suam imperfectionem, at vero in Deo abstractio sit per separationem ab omni potentialitate, quia sit per separationem ab omni imperfectione, quae necessario remouenda est a Deo ad hoc, vt habeatur conceptus proprius Dei distinctus a concepti formali proprio creaturae; sed ex eo, quod increaturis fiat abstractio praedicati uniuersalis a qua actualitate, habetur coceptus generis, & quo maior est abstractio, habetur genus superius, quo vero minor, genus inferius; ergo ex eo, quod in Deo fiat abstractio per separationem actualitatis a potentialitate, tollitur omnino ratio generis, oppositorum enim oppositae sunt rationes ita, vt quod ponit vnum, tollat alterum.

265

17. Tandem prob. Omne illud, quod constat, exgenere, & differetia, couenit vniuoce cum alijs contentis sub eodem genere in ratione generica, quia in ratione differetiali equiuoce dicitur; sed nihil vninocum potest dari inter Deum, & creaturas; ergo Deus non conponitur ex genere, & differentia. Maior patet, quia genus aequaliter participatur a suis differentiis; non enim homo est, magis animal, quam canis; substantia enim non suscipit magis, & minus, vt supponimus ex Logica: vnde genus, cum sit substantia secunda non potest magis, & minus participari, & ideo aequaliter participatur a suis differentis. Prob. minor. Si aliquod posset dari vniuocum interDeum, & creaturam, posset creatura in illo esse, aequalis Deo: vniuocatio enim aequalitatem importat, vt dictum est; ergo posset dari aliquod in quo creatura non esset minor Deo; quod enim est aequale alteri, in eo, in quo est aequale, non est minus illo; sed hoc est absurdum, quia creatura non esset minor Deo simpliciter secundum quaneunque rationem; ergo nihil potest darivniuocum inter Deum, & creaturam. Sed de hoc in Tract. de Diuinis Nominibus.

266

IS Superest modo, vt ostendamus, quod ratio, quam affert Vasque illam infirmitatem patitur, quam ipse conatur refundere in aliorum rationes. Igitur sic arguit. Omne, quod est ing genere, vel est species subal terna, aut infima, vel est indiuiduum; sed Deus nec est species subalterna, aut insima, aut indiuiduum; ergo nullo modo est in genere, & per conseques non componitur ex genere, & differentia. Maiorem supponit; minorem probat; quia Deus non continet sub se alias species Deorum, & ideo non est? species subalterna; nec continet sub se plures Deos; & ideo non est species infima, nec est indiuiduum, quia indiuiduum conuenit in natura specifica cum alijs indiuiduis, nulla autem creatura potest conuenire cum Deo in natura, & abeo solo numero differre; ergo Deus nec est species subalterna, vel infima, nec indiuiduum.

267

Posset autem responderi ab Aduersariis Deum esse speciem infimam, & athomam, nec esse necesse, quod species infima habeat sub seplura indiuidua, quia secundum Thomistas, quos sequitur Vasque quilibet Angelus est species insima immultiplicabilis secundum indiuidua; & est indiuiduum adaequans totam suam naturam specificam, & tamen non differt solo numero abalijs Angelis; ideo haec ratio assumit vel falsum, vel ad minus aliquod dubium, & ideo inefficacior, & infirmior est omni alia ratione, quam ipse commentatur infirmam, ac debilem. Sed quidquid sit de hoc.

268

I9. Obijcies 1. In Deo est vera ratio substantiae; ait enim S.P. Aug. lib. 5. de Trin. c. 2. Est. tamen Deus sine dubitatione substantia; & est vera, & propria ratio relationis, & actionis, libr enim 7. c. 4. ait; Relatius ergo subsistit, sicuti relatiue gignit. Et est relatio de praedicamento relationis per eundem: nam lib. 5. c. 7. ait: Non ergo receditur a praedicamento relationis, cum ingenitus dicitur: & in fine ait: Filium, & genitum esse in praedicamento relationis: & c. 10. ait: Nonnulla praedicamenta possunt de Deo pronunciari non translate, ac per similitudinem, sed proprie; quapropter lib. de cognitione verae vitae c. 3. excludit Deum a praedicamento. Quantitatis, Qualitatis, & alijs, non tamen a praedicamento relationis, & actionis, quod sepe repetit in lib. de. Trin, praesertim lib. 5, vbi ait: Deum esse fine quantitate magnum, sine qualitate bonum &c, & Serm. 38. de Tempore idem docet. Quapropter Boetius, D. Tho; & Fundatiss. Doct, aiunt: Tantum tria praedicamenta esse in Deo, sed quod habet veram rationem substantiae, relationis; & actionis, ponitur in praedicamento substantiae, relationis,, & actionis, & quod ponitur in predicamento, componitur ex genere, & differentia, ergo Deus componitur ex genere, & differentia.

269

Conf: nam D Damasc. lib. primar. Institut. c. 7. ait: Genere summo continetur haec corporis expers essentia, vt Deus, vt Angelus, vt Animus, viDemon. Et in Elementario c. 8. ait: Quod genus generalissimum substantiae continet supersubstantialiter substantiam increatam; ergo Deus componitur ex genere, & differentia.

270

Resp; quod dici proprie, prout contradistinguitur a dici Metaphorice, stat dupliciter vniuoce, & analogice: non enim solum proprie rationale dicitur de Petro, & Paulo, sed etiam ens de substantia, & accidente, quia tam accides, quam substantia habent in se veram, & formalem rationem entis imbibitam formaliter invtroque, quanuis inaequaliter. Cum ergo D. P. Aug. ait, tria praedicta praedicamenta dici proprie de Deo, intelligitur analogice, non vniuo¬ ce; quapropter quando loquitur de substantia yninoce, ait esse tantum in Deo abusiue, vt habetur lib. 7. c. 5. Ratio ergo substantiae, relationis, & actionis dicuntur de Deo proprie, prout lyproprie contradistinguitur a Metaphorice; cetera vero praedicamenta dicuntur de Deo tantum abusiue, & Metaphorice, quia in suo conceptu formali, & proprio important imperfectionem. Quamobrem idem D. P. loco cit. de cognit. verae vitae loquens de praedicamentis proprie acceptis ait: Ab his omnibus proprietas summae Essentiae eutdenti ratione excluditur. Quod etiam ait lib. 4. Confessi vt diximus in conclusione. Quare cum dicit; non receditur a praedicamen to, intelligendus est, non receditur a ratione formali vera, & propria analoga, quae aliquando su mitur pro praedicamento, & genere propter similitudinem, quam habet cum praedicamento, & genere; quia sicut praedicamentum, & genus praedicatur de pluribus differentibus specie, ita praedicatur illa ratio analoga, sed cum hac differentia; quod illa praedicatur vniuoce, haec analogice. Dist. ergo maior: In Deo est vera ratiosubstantiae vniuoca ad creaturam, negianaloga. cone; & sic dicitur ad rationem spiritus, Patris, Filij. &c, quae analogice tantum dicuntur de Deo, & creaturis. Et sic locuti sunt Boetius, DiThos D Damasc. & alij. per quod patet ad conf¬

271

2O Obiicies 2. Vnunquodque mensuratur aliquo sui generis, vt habetur 10. Met. 1. 3: sed Deus est mensura omnium creaturarum, quia Deus est primum Ens, regula, & mensura ceterorum, vt habet B. Doct. lib. cit. Met. q. 6: Deus enim est causa creaturarum, & causa facit venire in cognitionem effectus, sicut mensura mensurati, ergo Deus est in eodem genere, in quo est, creatura, & per consequens est compositus exgenere, & differentia.

272

Conf. Quod est primum in genere substantiae, est in genere substantiae, sicuti puctum, quod est principium quantitatis, est in ipsa quantita. te; sed Deus est primum, quia est principium omnium generum, & specierum; a Deo enim fluunt omnia, quae sunt in creatura; ergo Deus est in genere, & specie¬

273

Ad arg. dist. maior ex B. Doct in eod. lib. 10. Met. φ. 1. Vnunquodque vniuocum mensuratur. aliquo sui generis, concianalogum, neg; & eode modo dist. minor. Deus est mensura vniuoca per adaequationem, neg; analoga per excessum, conc;mensura autem analoga non est in eodo genere cum mensurato.

274

Ad confdist. maior. Quod est primum formaliter intrinsece, conc; efficienter extrinsece, neginam substantia est primum, a quo fluunt accidentia, & tamen non est in genere accidentis; & eodem modo dist, minor.

275

PI. Obiicies 3. Substantia est vniuoca ad Deum, & creaturas; ergo Deus componitur ex genere, & differentia. Antecedens prob. 1. ex. S. Scriptura: nam Gen. 1. habetur. Faciamus hominem ad imaginem, & similitudinem nostram; sed similitudo importat vniuocationem; sicut difsimilitudo analogiam; ergo substantia est vniuoca ad Deum, & creaturas. 2. Mensura est homoge, nea mensurato iuxta Phil. 10. Met. 1. 4ised quod est homogeneum, vniuoce dicitur, quia illa dicuntur homogenea, quae sunt eiusdem rationisi ergo substantia est vniuoca ad Deum, & creatur ras. 3. Substantia praedicatur de Deo, & creaturis secundum idem nomen, quia tam Deus, quam creatura sunt substantia, & secundum eandem rationem, quia ratio substantiae creatae est subsistere in se, & per se, & substantia Dei manime subsistit in se, & per se, vt habet D.P. Augi lib. 7. de Trin. c. 4. Ubi ait: Si omnis res ad se ipsam subsistit, quano magis Deus? ergo substantia predicatur vniuoce de Deo, & creaturis. 4. Si aliqua esset ratio, cur substantia non prae dicetur vmuoce de Deo, & creaturis, maxime quia substantia Dei est perfectior, quam substantia creata; sed haec ratio nulla est; quia anima est perfectior corpore, & tamen praedicatur vniuoce; ergo & de Deo, & creaturis, Tandem differentiae diquersae non tollunt vniuocationem a genere; rationale enim, & irrationale non tollunt vnino cationem ab animali, quod est genus vniuocum ergo ratio infiniti, & finiti non tollunt vniuocationem a substantia, & per consequens substam tia erit vniuoca ad Deum, & creaturas.

276

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. dicitur; quod creatura facta est ad imaginem Dei inaequalem; quapropter D.P. Aug. lib. imperf.supej Gen. ait: Haec Imago ad imaginem Dei facta non est aequalis. Ad minorem dicitur, quod similitus do cum aequalitate importat vniuocationemi, similitudo autem cum inaequalitate analogiam, quia analoga important rationem partimsimile, partim dissimila; partim eande, partim diuer Sa. Ad 2. iam fuit responsum, quod mensura intrim seca, & formalis, non autem extrinseca, & analo ga est homogenea mensurato; Phil. autem apera te loquitur de mensura vninoca, non analoga vt patet ex Textu. Ad 3. dist. 2. pars antecedentis. Substantia praedicatur secundum eandemo rationem aequaliter, negi inaequaliter, conc. Substantia enim Dei subsistit a se, creata vero ab alio. Ad 4. neg. min. Ad prob. dicitur, quod ani ma non est perfectior corpore in ratione substantiae, sed in ratione differentiali, in qua non vniuoce, sed aequiuoce dicitur. Ad vit dist. 1. antecedens. Diuersae differentiae contrahentes aliquod genus non tollunt vniuocationem age nere, si aequaliter illud contrahant, cone; sinae qualiter, neg; quia ratio infiniti, & finiti inequaditer contrahunt substantiam: nam ratio infiniti contrahit totam substantiam; & absorbet totam rationem substantiae; ratio vero finiti contrahit tantum partem substantiae, non autem omnem substantiam, & ideo inaequaliter. 2 admisso an recedente, neg. suppositum 1. partis conseque quod scilicet infinitas sit differentia; si enim esset differentia, non esset ratio, cur substantia non esset genus; co enim ipso, quod admittimus inDeo rationem differentiae, possumus quoque admittere rationem generis.

277

Instabis. Potest dari conceptus substantiae abstractus a Deo: & creaturis; sed talis conceptus esset vniuocus; ergo substantia est vniuocaad Deum, & creaturas. Prob. maior. Potest concipi Ens per se subsistens praescindendo ab eoquod sit infinitum, vel finitum; sicuri potest concipi animal praescindendo a rationali, & irrationali, ergo potest dari conceptus substantiae abstractus a Deo, & creaturis. Probminor; quia conceptus vniuocus est ille, qui perfecte praescindit a suis differentiis; ergo si potest. dari conceptus abstractus a Deo, & creaturis, ille erit vniuocus, non analogus.

278

Resp. dist. maiorem. Potest dari conceptus substantiae abstractus a Deo, & creaturis perfecte equaliter participatus a Deo, & creaturis, neg:imperfecte vnus per modum cuiusdam confusionis analogae, & inae qualiter participatus cones nam Deus capit totam substantiam; creatura vero solum partem substantiae, ve dictum est. Ad probationem conc. antecedens in eo sensu, in quo dictum est; neg. tamen paritas de animali; nam conceptus animalis ita est vnus perfecte, vt sit equaliter, & ideo vninoce participabilis; at vero conceptus substantiae non est aequaliter participabilis a Deo, & creaturis, & sic dicitur ad prob. minoris.

279

22. Obiicies 4. Si daretur linea infinita, adhuc esset in praedicamento quantitatis iuxta Phil. 6. Phys;ergo infinitas non abstrahit Deum a praedicamento, & per consequens non tollit abipso compositionem ex genere, & differentia

280

Resp. dist. conseq. Infinitas secundum quid, eone; infinitas simpliciter, neg; quia ergo linea esset infinita solum secundum speciem, non esset. secundum totum genus, quia esset infinita secundum longitudinem, non autem secundum latitudinem, & profunditatem: vnde esset infinita secundum quid, & finita simpliciter, ideo non esset in praedicamento secundum quid; esset tamen in praedicamento quantitatis simpliciter, quia simpliciter esset finita. At vero Deus est infinitus simpliciter in omni genere, ideo nullis terminis potest ligari, & conprehendi, & per consequens in nu llo praedicamento reponi, & coarctari. Praeterea linea infinita esset tantum infinita Mathematice, quia diceret extensionem infinitam, esset tamen Physice finita, quia componeretur ex materia, & forma.

281

23. Obiiciunt. 5. Datur in Deo ratio Personae communis tribus Personis Diuinis, & haec ratio est communis vniuoce, quia equaliter participatur a Patre, Filio, & Spiritu Sancto, & datur ratio talis Personae, per quam vna Petsona. Diuina differt ab alia, quia datur Paternitas, perquam Pater differt a Filio; ergo datur compositio ex genere, & differentia.

282

Omissis duabus responsionibus Suar: in Met. disp. 30. Sect. 4. n. 32. resp. cum B. Doct. in 1. Sent. dist. 25. p. 1. q. 1, & 2, quod ratio Petsonae; vt sic, inon est aliquod commune vniuocum, sed est aliquod indiuiduum vagum, quia nomen Personae est nomen indiuid uum significans aliquod essentialiter incomunicabile, & ideo formaliter non importat aliquod commune vniuocum, quod est formaliter communicabile; vnde sicut Petrus vage sumptus non facit compositionem ex genere, & differentia cum tali Petro determinate sumpto, ita nec Persona vage sumpta cum tali Persona.

283

24. Obiicies 6. Angelus, & anima nostra est: simplex, & tamen componitur ex genere, & differentia; idem dicitur de qualitate; ergo compositio ex genere, & differentia non repugnat Diuinae Simplicitati:

284

Ad hoc arg. iam resposus est art. 4. n. 3. dist. ergo antecedes. Angelus, anima, & qualitas sunt, simplices Physice, prout excludunt compositionem ex materia, & forma, coc; Metaphysice, prout excludunt compositionem ex esse, & essentia. ex genere, & differentia, negi & propterea sunt, simplices secundum quid, non simpliciter; Deus autem est simplex simpliciter, ideo debet excludere omnem compositionem.

285

Instabis. Punctum in continuo permanenti, & instans in Tempore sunt simplicia simpliciter, & tamen definiuntur; ergo simplicitas non tollit compositionem ex genere, & differentia.

286

Resp. neg. antecedes. Nam punctum, & instans sunt reductiue composita, quia reducuntur ad genus quantitatis, quod est compositum ex genere, & differetia, & sic reductiue definiuntur. Quanuis ergo punctum, & instans sint formaliter simplicia, sunt tamen reductiue composita: sed de hoc in fup. art.

287

Ceterae obiectiones soluentur in duobus sequentibus art; & in Tract De Diuinis Nominibus, ubi agemus de Vniuocatione. Vid. in Logica, vel Met; vbi quaeritur, an possit dari coceptus Entis perfecte praecisus a fuis differentiis a

Articulus 9

288

ART. IX. An Deus sit in praedicamento, vel formaliter, vel saltem reductiue:

289

TAcc difficultas differt ab exposita inAsup. art. tanquam vniuersale a speciali; quia non omne, quod ponitur in praedicamento, componitur ex genere, & differentia; nam differentiae, & omnia ea, quae ponuntur ad latera, non componuntur ex genere, & differetia; aliter differentie, & ea, quae ponuntur ad latera, ponerentur in recta linea, & essent species; quia species sunt quid compositum ex genere, & differetia, & species ponuntur in recta linea; quia sunt diuisi¬ biles per differentias; & tamen differentiae sunt in praedicamento; omne tamen compositum ex genere, & differentia est in praedicamento, quia ponitur in recta linea predicamentali. Quauis igitur? idem sit omnino quaerere, an Deus sit in recta linea praedicamentali, & an componatur ex genere. & differentia, siue an constet ex aliquo praedicato vniuoco ad creaturam, nihilominus non est idem, ac quaerere, an sit in praedicamento; quia potest esse in praedic amento indirecte, & reductiue absque eo, quod sit compositus ex genere, & differentia. Quod licet verum sit, vt obseruat B. Doct. Aegid; & cum eo fere omnes Doctores: tametsi Vasquex, et Hurtadus in Met. volut Deum componi ex genere, & differentia, & tamen non poni in praedicamento; & alij e contra arbitram tur Deum poni in predicamento, non tamen conponi ex genere, & differentia; quia non omne ida quod ponitur in praedicamento, componitur ex genere, & differentia, vt dictum est. Propter hoc hanc difficultatem a superiori seiunximus; quam tamen ex ibidem dictis facillime resoluemus.

290

Et quauis in scietijs procededum sit ab vniquersalioribus ad particularia, quia a notioribus ad ignota progredimur; propter quod videtur, quod hic Articulus sit praeponendus antecedeti; attamen quia quaerere, an Deus sit in praedicamento per se pertinet ad Logicam, vel Metaphysicam, & per accidens ad Theologiam, quatenus scilicet facit ad cognitionem compositionis generis, & differentiae, quae opponitur Diuine Simplicitati; & quia agere de iis, quae per se intenduntur a Scientia, praecedit agere de ijs, quae intenduntur per accidens, cum prius sit esse perse, quam per accidens, idcirco posteriori loco hunc articulum reponimus.

291

Prima sententia substinet Deum poni inpraedicamento directe eo, quia componitur ex genere, & differentia. Ita Nominales in sup. arti

292

Secunda tamen sententia vniuersaliter negat Deum esse in praedicamento, quocunque modo sumatur esse in praedicameto. Ita B. Docti & omnes Theologi communiter, quos citauimus in supiart; pro cuius intelligentia¬

293

Not. est, quod poni in praedicamento, vesupra diximus, stat dupliciter. 1. directe, & per se formaliter. 2. indirecte, & reductiue, ac per aliud, Illud ponitur directe in praedicamento, quod ponitur in recta linea praedicamentali, & sic ponum; tur genera, & species; illud enim ponitur in recta linea, quod est diuisibile per differentias oppositas; sed sola genera, & species sunt diuisibilia per differentias oppositas, & sunt entia completa; ergo sola genera, & species ponuntur dire cte per se, & formaliter in praedicamento, Illuc vero ponitur indirecte, reductiue, & per aliudi quod non ponitur in recta linea, sed ponitur ad latera, nec est ens completum diuisibile in differentias, sed est incompletum, partiale diuides illud, quod est in medio; & hoc stat adhuc dupli¬ citer; nam vel est ens diuides per seipsum illud, quod est in medio, & sic est differentia, vel est aliquod inclusum in differetia, vel coniunctum cum differentia tanquam pars totius, quod diuiditur, vemateria, & forma, vel tanquam modi, principia passiones, aut obliquitates, & appendices ipsius, vt sunt puncta in linea. His omnibus modis procedit praesens difficultas

294

3 Vnica coclusio. Deus nec directe, nec indirecte ponitur in praedicamento; Ita B. Doct. dist. 8. cit. p. 2. princ. 1. q. 3: vbi ait: Deus autem nec per reductionem, nec secundum rectam lineam est in genere. Et prob. 1. ex illis auctoritatibus D. P. Aug; quas adduximus in sup.art; quibus ad ditur, quod in lib. de cognit. verae vitae e. 3. loques de praedicamentis ait: Ab his omnibus proprietas summae Essentiae euidenter ratione penitus excluditur; vbi notanda est illa particula penitus, per quam excluditur omnis modus essendi in praedicamento; & quanuis aliqui arbitrentur hunc librum non esse D. P. Aug; attamen Antiqui, & grauissimi Patres illum semper recensuerunt inter libros ipsius, nec diuersitas styli est sufficiens motiuum ad illum reijciendum; quia multifor mis Augustini Sapientia, non vno, sed multiplici stylo multiplicem Gentium capacitatem erudiuit, vt est videre in alijs eiusdem libris, quod summam Beatissimi Doctoris Scientiam concludit. Praeterea qua nuis ille liber non sit illius; non tamen propter hoc illa sententia neganda est, cum habeatur etiam in lib. Confesside quibus non est hoc dubium: & alijs in locis in art. supdaud

295

Prima pars conel. iam probata est insupart; quia quod ponitur in praedicamento dires cte, constat ex genere, & differentia; sed Deus non constat ex genere, & differentia; ergo nona ponitur directe in praedicamento. Vid. ubi supi

296

S Prob. 2. pars. Quod ponitur reductiue in praedicamento, ita limitatur ad illud praedicamentum, vt non sit extra illud, vt patet de materia, & forma, quae reductiue ponuntur in praedicamento substantiae ita, vt non sint extra illude & de vnitate, ac puncto, quae ponuntur in prae dicamento Quantitatis, vt non sint extra illud sed implicat Deum limitati ad aliquod praedicamentum, ergo implicat poni etiam reductiue in aliquo praedicamento.

297

Conf. Illud, quod reductiue ponitur inpraedicamento, vel est differentia contrahes genus, vel est pars componens ipsam rem, quae ponitur in recta linea, vt materia, & forma, efesentia, & existentia, natura, & suppositalitas; vel est modus ipsius: sed Deus nequit habere rationem differentiae, quia differentia dicit tantum partem actualem generis, cum non contrahat totum genus, neque potest habere rationem materiae, vt probatum est art. 2. contra Dauidde Dinando; vel formae, vt ostensum est ibid. contra Varronem, & alios Philosophos Gentiles; nec es sentiae, vel existentiae, vt habitum est art: qi ne¬ que modi; quia cum modus sit non Ens, Deus vero sit ipsum Ens, nequit habere rationem modi; ergo nullo modo Deus potest poni indirecte, & reductiue in aliquo praedicamento.

298

6 Prob. 2. Quod ponitur reductiue in praedicamento, est imperfectius, & minus eo, quod ponitur formaliter, & directe, sed Deus nequit esse imperfectior, & minor eo, quod ponitur formaliter, & directe in praedicamento, ergo Deus non ponitur reductiue in praedicamento. Maior probi nam quod ponitur reductiue in praedicamento, vel ponitur tanquam pars illius, quod ponitur directe, vel quia connectitur cum illo tanquam aliquod contentum in ipso, sed pars est. imperfectior toto; deficit enim a ratione, & perfectione totius; & est minor illo, quia nulla pars adequatur toti, & omne contentum minus est continente, quia continens debet includere contentum: & per consequens illud clandere intraseipsum, non potest autem claudere intra senisi sit maius contento; propter quod maius includit minus, minus vero nequit includere maius, vt patet; aliter si continens non esset maius contento, sed esset aequale, non posset assignati quodnam esset contines; ergo quod ponitur reductiue in praedicamento, est imperfectius, & minus eo, quod ponitur formaliter, & directe Minor patet: nam Deus est, quo maius excogitari non potest; & Deus, & creatura non sunt quid maius, quam Deus solus, vt probabimus in deEmin. Dei; ergo Deus nequit esse minor eo, quod est directe in praedicamento.

299

Cons. Quod ponitur reductiue in aliquo genere, habet rationem secundarij in illo; quia id, quod se habet formaliter, est primarium; ratio enim ponendi alterum est prior, quam illud, quod ponitur per aliud, cum sit causa, per quam illud ponatur; sed Deus essentialiter est primum. in quolibet genere ita, vt illi repugnet ratio secundaria, quae essentialiter conuenit creaturae, cum dependentiam ab alio formaliter importet; ergo Deus non est reductiue in praedicamento;

300

7. Tandem prob. omnibus illis rationibus, quibus probata est conclusio articuli praecedentis; repugnat enim Deum poni reductiue in predicamento tum ratione infinitatis, quae non potest limitari ad vnum praedicamentum, & per consequens nequit reduci ad aliquod praedicamentum; quia quod reducitur, limitatur ad illud, vtdictum est; tum ratione summae Simplicitatis: quia Simplicitati repugnat nedum compositio ex his, seu in se ipsa, sed etiam compositio huic, seu cum al tero, vt dictum est art. 4e tum ratione actualitatis, quia quod reducitur ad alterum, dicit potetialitatem passiuam ad vniri cum illo; ergo ex iis capitibus repugnat Deum poni inpraedicamento reductiue, ex quibus repugnati poni formaliter, & directe.

301

S Obiicies 1. Deus est objectum per seTheologie, & tamen ponitur reductine in Obie¬ cto Phylosophie, quatenus est causa corporis mobilis, quod est Obiectum Philosophie: & Angeli, quanuis sint obijectum Metaphysice, quae agit de substantijs abstractis a materia, attamenreducuntur ad Obiectum Philosophie, quatenus sunt motores Orbium celestium, de quibus agit Philosophia; sed ex hoc non arguitur, quod Deus, vel Angeli sint imperfectiores, aut minores corpore mobili, cum sint maiores, & perfectiores, ergo ex eo, quod Deus sit reductiue in aliquo praedicamento, non arguitur, quod sit imperfectior, & minor eo, quod ponitur formaliter, & directe in illo genere.

302

Resp. dist. maiorem. Deus ponitur reductiue in obiecto Philosophiae tanquam causa extrinseca efficiens objecti Philosophiae, ad Philosophiam enim pertinet agere, nedum de causis intrinsecis, sed etiam de extrinsecis sui objecti, conc; tanquam aliquod intrinsecum, & formaliter imbibitum in corpore mobili, negi & sic dicendum de Angelis; & concessa minori, neg. coseque quia quod ponitur tanquam causa extrinseca efficiens alicuius, consideratur semper, veprius illo, cuius est causa, & vt quid perfectius, si sit causa aequiuoca, vt Deus, & Angeli; vel saltem, vt quid aeque perfectum, si sit causa vniuoca; at vero quod ponitur intrinsece in alio tanquam pars, vel appendix illius, debet esse minus, & imperfectius illo: vndessi contendatur Deum; poni extrinsece in genere, quatenus est causa omnium generum, omisso, quod haec propositioest in terminis contradictoria, quia poni inalio est poni intra illud; quod autem extrinsecese habet, non est intra illud,vt patet ex ipsis terminis; omisso, inquam, hoc, posset concedi Deum esse extrinsece in omnibus praedicamentis, sed tamen nil contra nos.

303

9 Obiicies 2. De Deo, & creaturis est vna scientia specie, scilicet Metaphysica; ergo Deus, & creatura Sut in eade specie; nam vnitas specificat cientiae desumitur ab vnitate specifica objectis quapropter si obiectum non esset vnum specie. non haberet scientia, vnde traheret unitatem specificam,

304

Resp. neg. conseq. Ad prob. insertam dicitur, quod in scientiis, quae habent pro objecto aliquod analogum, vnitas specifica desumitur abvnitate formali principalis analogati, specificantur enim ab objecto, prout est vnum analogia attributionis, quae importat vnam formam inprincipali analogato, cui cetera tribuuntur. Vida quae diximus q. 3. Proem. art. 1.

305

to. Obiicies 3. Vel Deus differt a creatura, vel none Si primum; ergo per aliquam differentiam differt: implicat enim, quod aliquid differat ab alio, praesertim loquendo de entibus completis, & non habeat in seipso aliquam differentiam, per quam differat; sed differentia ponitur in praedicamento reductiue, ergo Deus est inpraedicamento saltem reductiue per differen¬ tiam, secundum quam differt a creatura. Si secundum; ergo sicuti creatura ponitur in praedicamento, ita Deus.

306

Cons. Deus habet Naturam distinctam a qualibet natura creata; ergo differt specie: qualibet creatura; sed quod differt specie, est inaliqua specie diuersa, per quam differt; ergo Deus est in aliqua specie, & per consequens in praedicamento, quia omnis species est in praedicamento. Antecedens patet; quia si Deus non haberet naturam distinctam a creatura, vel Deus esset creatura, vel creatura esset Deus: nam ver utraque natura esset creata, & sic habens talem. naturam esset creatura, vel vtraque esset increata, & sic vtraque esset Deus.

307

Resp;quod differre stat dupliciter. 1. adaequate secundum omnia, quae sunt in ipsis differentibus, & hoc est differre se totis. 2. inadaequate per aliquam rationem inadaequatam, & particularem superadditam alicui rationi communi, & genericae, & hoc est differre per differentiam proprie dictam, quae ponitur in praedicamento, quia in praedicamento ponitur differentia, quae est partitiua, & diuisiua alicuius generis communis, vt patet ex Arbore Porphyrij; & per consequens differentia, quae ponitur in praedicamento, est aliquid partiale, & inadaequatum at vero differentia totalis, & adaequata non ponitur in praedicamento, quia id, quod essentialiter est totum adaequatum, & completum, si ponatur in praedicamento, ponitur tantum in rectalinea, & per consequens ponitur, vt genus, vel species, quae habent rationem totius, & completi, vel actualis, vt species, vel potentialis, vt genus; & ideo differentia tot alis, & adaequata non ponitur in praedicamento, quia neque ponitur ad latera, cum ad latera ponantur tantum differentiae inadaequatae, neque ponitur in recta linea; quia in recta linea ponuntur solum genera, & species. Ad arg. dicitur, quod Deus differt a creatura, imo magis differt, quam vna creatura ab alia; quia Deus differt se toto, & adaequate, cum nihil detur commune vniuocum Deo, & creaturis, at vero vna creatura ab alia differt inadaequate, cum vna conueniat cum alia in genere vniuoco; & dist. conseq. Deus differt per aliquam differentiam inadaequatam sub genere. yninoco, quae proprie est praedicamentalis, neg adaequatam sub genere analogico, quae proprie non est praedicamentalis, conc;per quod patet ad prob. insertam, Ad minorem subsumptam eodem modo dist. Quod habet differentiam inadaequata, ponitur in genere, conc;adaequata, neg

308

Ad confresp. eodem modo dist. antecedes. Deus habet naturam distincta analogice se tota, & adaequata a natura creaturae, cont, inadaequata vniuoce, neg. Ad minorem subsumptam dicitur, quod illa differunt specie, quae differunt natura contracta per differentiam inadequatam conuenientem in genere vniuoco; illa autem, quae dif¬ ferunt natura sine ulla conuenientia in geneae non differunt specie, sed analogice, quod est differre plusquam specie, & genere; nam differre specie supponit conuenientiam in aliquo genere; differre autem analogice nullam conueniens tiam genericam importat; ex hoc ergo potius arguitur, quod Deus magis differat a creatura, quam quod sit eiusdem speciei.

309

II Obiicies 4. Infinitas formalis non extrahit rem a ratione praedicamenti; ergo ratione infinitatis Deus non excluditur a praedicamem to. Prob. antecedens. Omnes substantiae possibiles continentur in praedicamento substantiae sunt enim vniuocae ad substantias creatas, & componuntur ex genere, & differentia, homo, enim possibilis vere dicitur animal rationale, & animalitas, ac rationalitas hominis possibilis est eiusdem rationis, & definitionis cum anima ditate, & rationalitate hominis futuri, vel existentis; sed substantiae possibiles sunt infinitaesergo infinitas non repugnat praedicamento. Idem dicatur de rebus aliorum praedicamentorumi sunt enim possibiles infinitae quantitates, qualitates, relationes, actiones, passiones &c.

310

Praeterea Simplicitas, & actualitas non repugnant praedicamento; nam differentia per seest simplicissima, quia nulla compositione componitur, neque aliquam habet potentialitatem: ergo ratione Simplicitatis non excluditur Deus a praedicamento.

311

Re sp. dist. antecedens. Infinitas secundum essentiam, nege infinitas secundum numerume conc. Ad prob. dist, minor. Substantiae possibiles sunt infinitae secundum essentiam, neg, secundum numerum, conc. Infinitas ergo secundum essentiam repugnat praedicamento, quia pugnat cum ratione compositionis, partis &c, at vero infini: nitas secundum numerum non repugnat praedicamento, quia numerus essentialiter importat vnionem, seu compositionem plurium: compositorum ex genere, & differentia, vel par tium infinitarum.

312

Ad 2. iam responsum est in sup. art. nad: Summa enim Simplicitas importat nedum exclusionem compositionis ex his, sed etiam compositionis huic, vt probatum est; & summa actua litas, nedum excludit potentialitatem, cuius est actualitas; sed etiam includit omnem actualita: tem. Igitur licet differentia non componatur ea his, quia tamen componitur huic, non est simpli: cissima; & quanuis sit actus, quia tamen non est omnis actus, non est actualitas purissima.

313

I2 Obiicies 5. Christus Dominus secundum naturam humanam est in praedicamento substantiae; ergo Natura Diuina vel formaliteri vel saltem reductiue est in praedicamento. Antecedens contra Scotum, & communiter admitti tur; natura enim humana Christi Domini vere componitur ex genere, & differentia; quia Christus, quatenus homo, vere est animal rationale vniuoce cum aliis hominibus; ergo vere, & formaliter Christus Dominus secundum naturam humanam ponitur in praedicamento substantiae: Neque officit, quod Christus absolute, & simpliciter non possit dici creatura; quia denominatio absoluta creaturae appellat existentiam, subsistentiam, & suppositum creatum; creatioenim terminatur ad existentiam, subsistentiam. & suppositum; vnde cum in Christo non sit existentia, subsistentia, & suppositum creatum, ideo absolute dici non potest creatura, vt blasphemabat Eunomius; attamen natura humana est vere, & proprie extracta, ex nihilo, est dependens. a Deo; ita est, vt potuerit non esse, quanuis existat, & extracta sit ex nihilo, non per existentiam, & subsistentiam creatam, sed per existentiam. & subsistentiam increatam. Et quanuis res non ponantur in praedicamento nisi ratione existentig, & subsistentiae, quia per subsistentiam tantum fiunt completae; attamen ipsa subsistentia requititur tantum tanquam conditio sine qua non,¬ ac propterea non ingreditur rationem formalem praedicamenti; sicuti quia ad causandum requiritur existentia tanquam conditio sine quanon, ideo existentia non ingreditur rationem formalem causatiuam, quae est sola natura; ergo Christus secundum naturam humanam poniture in praedicamento substantiae. Prob. conseq. 1. Quae conneniunt naturae humanae, propter communicationem idiomatum conneniunt etiam Naturae Diuinae; sed naturae humanae in Christo Domino conuenit esse in praedicamento; quia illi conuenit componi ex genere, & differentia. ergo & Naturae Diuinae conuenit esse in praedicamento. 2. Illud ponitur reductiue in praedicato, quod coniungitur cum alio, quod ponitur in illo formaliter, & directes in tantum enim differentia, materia, & forma ponuntur reductiue inpraedicamento substantiae, in quantum consunguntur cum homine, qui ponitur in ipso directe, & formaliter; sed Natura Diuina coniugitur cum natura humana, quae directe, & formaliter ponitur in praedicamento substantiae; ergo Natura Diuma ponitur reductiue, & indirecte in praedicamento substantiae.

314

Resp. neg. minorem. Ad 1. prob. iam resposum fuit ar. 6. n. 21, pro quo vid. B. Doct. in 3. sent. dist. 7. p. 1. q. 1. art. 3. ad 13 & 23 vbi ait communicationem idiomatum habere locum tantum in sensu specificatiuo concrete, non autem in sensu reduplicatiuo, qui facit sensum abstractum: nam non valet: Christus, vt homo, est praedestinatus Filius Dei, ergo, vi Deus, est praedestinatus Filius Dei; similiter: Christus, vt homo, est mortuus, ergos vt Deus, est mortuus, illa enim particula, vt, appellat naturam humanum distinctam a Natura Diuina; de qua natura humana verificatur propositiones, quae nequeunt verificari de Natura Diuina propter imperfectiones, quas secum fert natura humana, vt pote finita, dependes, creatas quae imperfectiones nequeunt conuenire Natutae Diuinae, cui nequit competere aliqua imperfectio. Ad 2. prob. dist, maior. Illud, quod coniungitur cum alio, tanquam pars, vel tanquam aliquod intrinsece contentum in illo, concisic dicitur coniungi differentia, sorma, punctum &c, & fideo reductiue sunt in praedicamento, in quo est, illud, cum quo coniungitur; si coniungat tantum sibi actiue extrinsece aliud, quod est formaliter in praedicamento, neg: nam si coniungit sibi tantum extrinsece illud, quomodo potest esse intrinsece simul cum ipso in aliquo genere? Hoc enim repugnat in terminis. Igitur sicuti ex eo, quod aliquod coniungitur intrinsece cum alio, quod est formaliter in praedicamento, colligitur, quod sit reductiue in praedicamento, seu intra praedicamentum;, ita ex eo, quod coniungat sibi aliud tantum efficienter extrinsece, optime sequitur esse tantum extrinsece, seu extra illud praedicamentum, in quo formaliter est illud. Et habemus instantiam manifestam: nam substantia. creata coniungitur cum suis qualitatibus, & tamen neque formaliter, neque reductiue est inpraedicamento qualitatis; ergo ad hoc, vt aliquod sit reductiue in aliquo praedicamento, requititur, quod coniungatur cum illo, quod est in illo predicamento tanquam pars illius, vel tanquam aliquis modus illius, seu tanquam intrinsececontentum in illo.

315

Instabis. Propter quod vnunquodque tale, & illud magis, sed subsistentia Verbi est ratio, propter quam natura humana ponitur in predicamento, sicuti subsistentia creata est ratio, propter quam natura creata ponitur in praedicamento; ergo multo magis ponitur in praedicamento ipsa subsistentia Diuina.

316

Resp. Illud axioma verum esse tantum de causis formalibus intrinsecis: nam quia paries propter albedinem est disgregatiuus visus, ideo multo magis albedo est disgregatiua visus. Non autem verum est de conditionibus sine qui busnon, nam non valet: ignis propter approximationem calefacit; ergo multo magis ipsa approximatio calefacit. Igitur dist. minor. Subsistentia Diuina est ratio, seu conditio sine qua non, propter quam, natura humana ponitur in praedicamento, concaest ratio formalis, negisic enim esset differentia, quia differentia est ratio formalis generis, & perquam aliquod ponitur sub genere, patet autem, quod subsistentia Verbi non est differentia naturae humanae

Articulus 10

317

ART X. An quaecunque alia compositio rationis cum

318

fundamento repugnet Deo: Qquimur hic tatum de copositione ratioEnis ratiocinatae, seu cum fundamento i1 re; non autem de compositione rationis ratiocinantis, seu sine fundamento in re; nam compositio rationis ratiocinantis, cum tota se teneat ex¬ parte intellectus componentis, & nullo modo ex parte rei, de qua dicitur talis compositio, costat hanc compositionem importare solam imperfectionem intellectus componentis, non autem rei per intellectum compositae. Tum quia loqui sine fundamento est incassum terere tepus,

319

Ratio autem dubitandi est, quia eo modo videtur admittenda compositio, quo admittitur distinctio, quia compositio supra distinctionem nihil aliud importat nisi vnionem ipsorum distinctorum: vnde cum inter Diuina Attributa, & Essentiam, & inter vnum Attributum, & aliud, & inter Essentiam & relationes detur distinctiorationis cum fundamento in re, vt ostensum est q. 2. de Atur. in comart. 12, & ex alia parte omnia illa sint vnum in Essentia Diuina, videtur, quod sint composita ratione cum fundamento in re, non quide conpositione ex genere, & differetia, quia haec tantum est inter ea praedicata, quorum vnum habet rationem contrahibilis, & alterum contrahentis, sed inter praedicata veluti accidentalia. quae pertinent ad diuersas lineas; vnde sicuti negamus compositionem ex genere, & differentia. in Essentia Diuina, quia inter praedicata substantialia constitutiua Essentiae Diuinae non datura distinctio virtualis, quae est fundamentum compositionis rationis ex genere, & differentia; itaab opposito, quia concedimus inter Essentiam, Attr ibuta, & relationes Diuinas distinctionem virtualem, debemus concedere compositionem: rationis fundatam in tali distinctione virtuali.

320

Praeterea distinctionem Scotistarum impugnauimus ex eo, quia daretur in Deo compositio formalis ex natura rei, ergo ex eo, quod detur distinctio virtualis, debet dari compositio rationis

321

Praeterea Multa enunciamus de Deo virtualiter ab ipso distincta, & multa inferimus exalijsivt de Deo enunciamus Sapientiam, quae distinguitur virtualiter ab Essentia Diuina, & ex Immutabilitate infe rimus Aeternitatem, quae pariter est Attributum virtualiter distinctum; sed enunciatio affirmatiua est compositio, sicuti negatio est diuisio, vt dicitur in summulis; & syllogismus est quoddam compositum rationis, quia est quid vnum per medium terminum vnientem praedicatum cum subjecto; & ex alia parte talis enunciatio, & syllogismus supponunt extrema. virtualiter distincta; ergo necessario erit veracopositio rationis cum fundamento, quia datur in re distinctio virtualis, quae fundat distinctionem rationis, & vnio, quae complet ipsam compositionem rationis. Igitur.

322

Prima sentetia arbitratur compositionem rationis cum fundamento non repugnare Diuinae Simplicitati, sed tantum illi repugnare compositionem rationis ex genere, & differentia quia haec defert secum aliquas imperfectiones, quas non defert secum compositio rationis cum fundamento veluti ex pluribus proprietatibus vel ex Essentia, & suis proprietatibus; nam compositio ex genere, & different ia importat potetialitatem passiuam, perfectibilitatem carentem virtualiter sua perfectione, inadaequationem, rationem partis excludentis omne esse; & qua dam finitatem, & illi compositioni rationis rexspondet compositio realis in ipsa re, a qua oritura compositio generis, & differentiae, vt suprae diximus ex B. Doct. At vero compositio rationis ex pluribus, quorum vnum habet rationem Essentiae, & alterum proprietatis, vel vtrunque habet rationem proprietatis, non importat potentialitatem, perfectibilitatem, rationem partis, finitatem, & caetera huiusmodi, sed tantum dicit maiorem expressionem, & explicationem vnius, & alterius, ideo in Deo potest admitti sine vlla imperfectione. Ita Recentiores Thomistae; inter quos Io: a S.Thom: 4. 3. disp. 4. art. 5. ad 1. instantiam contra I.rationem D. Thom; & ex nostris Lafosse q. 4. de Simpl. Dei c. 5. 8. 3. ad4. Et multi Aegidiani in N.S. contendentes hanc esse mentem Fundatiss. Doct; vt ex locis infra adducendis patebit. Et ex antiquis citant Aureol. in 1. dist. 23. q. 1. art. 3. D. Tho; D. Bonaus Argenti Gill; & alios apud Fasol. q. 3. de Simplic. Dei artic. 7. dub. 4, & 5.

323

Secunda tamen sententia docet nullam prorsus esse compositionem rationis in Deo cum fundamento, & optime stare posse distinctionem virtualem fundatem distinctionem rationis cum summa Dei Vnitate absque compositione ratio: nis; & quancunque compositionem rationis cum fundamento laedere Simplicitatem, & actualitatem purissimam Dei; quapropter compositio rationis, qua componuntur praedicata Diuina, est tantum in nostro intellectu, & nullo modo funm damentaliter ex parte Dei. Haec profecto est mens B. Doct. in 1. dist. 8. p. 2. princip. 2. q. qi ubi generaliter excludit omnem compositionema Deo his verbis: Quia in solo Deo nulla est compositio: solus ipse est omnino simplicissimus, cumge nerales modi compositionis, quos omnis compostia aliquo modo praesupponit, in Deo reperiri non posesint; & quod per Iy generales modi compositionis, seu omnis compositio includat etiam omnen compositionem rationis habentem fundamentumam re, patet, quia includit etiam compositioneme genere, & differentia, quae est compositio rationis, quod si excluderet tantum vnam compositionem rationis, quae est ex genere, & differetias diceret, quod omnis compositio realis, & aliqua rationis, siue generales modi compositionis realisa & aliquis modus, seu aliqua compositio rationis ynde cum loquatur absolute, & vniuersalissime de omni compositione, prout includit composae tionem realem, & rationis, dicendum est; nullam prorsus compositionem rationis esse in Deo: Praeterea ibid. ad 3. ait; quod quando pluraliias rationis conuenit ex compositione, tunc est compast tio, sed pluralitas secundum rationem in Deo pro¬ quenit ex Simplicitate Dei; ubi distinguit pluralitatem rationis, quae oritur ex compositione, & stat cum illa; ac pluralitatem rationis, quae oritur ex Simplicitate, & stat cum Simplicitate sine compositione; & rationem huius assignauerat superius dicens: Si poneremus in Deo compositionem aliquam, oporteret quod componentia essent talia, ex quibus aptum natum esset fieri vnum; & ita unum componentium esset in potentia, & aliuaesset in actu. Cum ergo nec per rationem possit. concipi in Deo aliquod potentiale, quia nequit concipi aliquis defectus; ideo nec per rationem potest esse compositio. Et hoc magis patebit exlocis infra adducendis, cum explicabimus auctoritates ab Aduersariis adductas. Hanc sent. sequitur Fideliss. illius Discipulus Gerar. Sen. in I. dist. 34. q. Unica, & dist. 8. q. 2. art. 4: & quanplures alij, quos citat, & sequitur Fasol. vbi supPro cuius decisione.

324

Not. est, quod praesens difficultas potest. dupliciter intelligi. 1. an detur compositio rationis formaliter in Deo ita, vt formalitas compositionis, quae consistit in vnione distinctorum, sit in Deo: & hic sensus est ineptus; quia compositio rationis formaliter est actus immanens intellectus, qui manet in ipso intellectu componente, non autem refunditur ab ipso intellectus in tem intellectam; aliter illa compositio esset, realis, non rationis, quia esset extra intellectum, non intra intellectum. 2. an detur fundamentum compositionis rationis intra Deum, sicuti datur fundamentum distinctionis, videtur enim, quod idem, quod est fundamentum distinctionis rationis, adueniente, vel supposita vnione sit fundamentum etiam compositionis, cum compositio supra distinctionem nihil aliud, quam vnionem importet. Et in hoc sensu procedit difficula tas; cuius affirmationi videtur fauere B. Doct. inI. dist. 7. princ. 1. q. 1. ad 23 vbi ait: Non ponimus in Deo compositionem, nisi secundum modum intelligendi. Et dist. 8. p. 2. princ. 1. q. 2. ad 2, vbi loquens de compositione, quam facit praedicatum cum subjecto ait: Dicendum, quod illa compositio est solum secundum modum intelligendi, & dist. 4. princip. 3. φ. 1. ad 1. loquens de compositione. quae sit per particulam, EST, in propositionis bus, seu enunciationibus affirmatiuis ait: quod illa compositio non est realis, sed rationis: & ideo noster intellectus intelligit summe simplicia, vtDeum, modo composito; Et dist. 28. princip. 1. q. 1. ad 3. Dicendum, quod licet in Diuinis non sit simplex, & compositum secundum rei veritatem, est tamen ibi secundum madum intelligendi, quod etiam repetit pluribus alijs in locis. Vt autem haec explicentur, & veritas nostrae sententiae fiat manifesta.

325

4 Videnda sunt ea, quae diximus in φ. 2. deAttr. in com. art. 12, vbi ostendimus ex B. Doct; quod distinctio rationis inter Diuina Attributa& Essentiam, ac relationes Diuinas considerata. in ordine ad Essentiam, & Attributa habet duplex fundamentum; aliud in Deo, quod est supe reminentia, & superaffluentia ipsius Dei superantis vim cognoscitiuam nostri intellectus, & aliud in nostro intellectu, quod est imbecillitas, & paruitas nostri intellectus, qui vnica cognitione nequit omnes perfectiones Dei comprehendere. Et ratio, quam afferebamus, est; quia distinctio rationis importat duplex esse, supra quod fundatur, scilicet esse reale ipsius Dei extra intellectum, quod obiijcitur nostro intellectui superans illum; & esse objectiuum quod habet Deus in esse cogniti in nostro intellectu; ad hoc enim, vt intellectus eliciat cognitionem alicuius rei, debet coniungi cum ipsa re, vel in esse reali, vel in esse intentionali, vt incasu: quia ex potentia, & obiecto paritur notitia.

326

SCompositio ergo rationis vel potest conparari ad illud esse supereminens, & superafflues virtualiter multiplex, quod est in Deo a parte. rei, & mere obiectiue extrinsece se habet respectu nostri intellectus; vel potest comparati ad illud esse objectiuum intrinsecum, quod est intra intellectum e Si primo modo conparetur, nullum omnino fundamentum habet copositio, quia fundamentum cuiuscunque compositionis est pluralitas entitatum, vel formalitatum, quarum vnaest in potentia virtualiter ad alteram, & si haec potentialitas est vnius predicati contrahibilis in pordine ad aliud praedicatum contrahens in eodem genere est fundamentum fundans compofitionem ex genere, & differentia, vt dictum est, in sup. ari. Si vero est potentialitas passiua accidentalis, duplex est, alia est intrinseca, qua vnum praedicatum est in potentia passiua ad recipiendum alterum, quod intelligitur illi accidere, & ita intrinsece recipitur in illo, vt fiat vnum compositum per accidens; vel extrinseca, qua vnum est in potentia passiua ad vuiri cum altero per iuxtapositionem localem, non autem per intrinsecam susceptionem vnius in alio; & sic sit vnum compositum per aggregationem; & ratio horum: est, quia compositio dicit vnionem, vnio autem plurium importat posse illa plura vniri; si enim non possent vniri, vt ignis, & aqua, nec posset. fieri compositio; sed posse vniri dicit potentiam passiuam; ergo compositio necessario importat potentiam passiuam vnius potentis alterum recipere, vel intrinsece, vel extrinsece, vt dictum est q. 2. de Aur. in com. art. 5; sed potentialitas passiua virtualis siue substantialis, siue accidentalis repugnat Diuinae actualitati, & Simplicitati purissimae, quia ei repugnat quaecunque malitia, & error etiam virtualis; Malitia enim, & error contingunt in rebus propter potentialitatem, vt habetur ex Phil. apud B. Doct. dist. 8. cit. p. 2. princ. 2. q. 4 & in lib. de Causis prop. 21. lit. F; vnde si in Deo esset potentialitas passiua virtualis, vel substantialis, vel accidentalis, in ipso pariter esset malitia, & error virtualis, vel substantialiter, vel accidentaliter; constat autem, quod malitia, & error etiam virtualiter repugnant Deo, quia Sunt essentialiter defectus simpliciter, qui repugnant simpliciter illius perfectioni; ergo Deo repus gnat, quod detur fundamentum compositionis rationis siue ex genere, & differentia, quae est inter praedicata essentialia, siue ex essentia & illius Attributis, quae est veluti compositio accidentalis.

327

Si vero compositio rationis comparetur. ad illud esse objectiuum intrinsecum, quod est, in nostro intellectu; tunc compositio rationis habet fundamentum in ipso intellectu, quia in ipso intellectu sunt diuersa esse rationis, quae coniungit intellectus, & secundum hoc intellectus dicitur componere ea, quae sunt simplicia, & identificare ea, quae sunt distincta, formando enunciationes, & syllogismos, quae habent fun damentum in illis esse objectiuis, siue rationis quae sunt in ipso intellectu, & aliquando etiam extra intellectum, quando res intellecta est creatura, quae propter suam imperfectionem est capax potentialitatis virtualis; aliquando tamen. nullum habet fundamentum extra intellectum: vt est in Deo, qui nullius potentialitatis passiuae etiam virtualis ob suam purissimam perfectionem, & actualitatem est capax.

328

In hoc secundo sensu est intelligendus B. Doct, in allegas auctoritatibus, quod patet ex 4. dist. cit. princ. 3. q. 1. ad 13vbi ait: Dicendum quod est, semper significat quandam compositionem, sed ista compositio non est semper realis, sed est aliquando secundum modum intelligendi solum; & sic est compositio ex parte ista (supple ex parte. solius intellectus, non ex parte Dei) quia sicut intellectus compositiora se intelligit modo simplici: ita simpliciora intelligit modo composito. Vbi manifeste loquitur de compositione habente tantum fundamentum in intellectu;nam si verbum; est, semper significat quandam compositionem: cum aliquando verbum, est, coniungat duo, quae non distinguuntur virtualiter, vt cum dicitur Ensis est gladius, Petrus est Petrus, intelligere diuinum est actio intellectiua; tunc datur compositio, quae nullum habet fundamentum in re, sed solum in intellectu; ergo ex hoc, quod detur conpositio rationis in Deo, quia verbum, est, vnit praedicata Diuina, non colligitur fundamentum huius compositionis esse in Deo, sed in ipso intellectu; & ideo praedictae auctoritates concludunt potius propositum, quam oppositum, hinc B. Doct. dist. 8. cit. p. 2. princip. 2. q. 4. ad 3. ait: Quod pluralitas secundum rationem conuenit Deo ex simplicitate, non ex compositione.

329

6 Superest modo explicandum, quomodo distinctio esse objectiui, quod est in intellectu nostro sit sufficiens ad constituendam compositionem rationis: non autem distinctio virtualis, quae est in ipso Deo inter Attributa, Essentiam, & relationes; sed hoc patet ex dictis φ. 2. de Attr. in com. art. 5. n.9; distinctio enim virtualis non est distinctio, sed est Simplicitas, vt ait B. Doct. ubi supiseu est non distinctio aequiualem pluribus distinctis; sed non distinctio toslit compositionem, sicut distinctio ponit compositione ergo distinctio virtualis non est fundamentum compositionis rationis. Tum quia distinctio virtualis non est per modum excludentis, & ex clusi, & per consequens non est per modum partis, & partis; ergo nequit fundare compositionem, quae essentialiter coalescit ex partibus Tum quia distinctio virtualis in Deo datur tantum secundum diuersos modos explicabilitatis, quibus Deus potest inadaequate explicari a nostro intellectu; sed modi non fundant compositionem, quia compositio est vnio pluriumem tium simul positorum: modi autem non sunt etia, quapropter ait B. Dost; quod paries ex eo, quod sit albus, & similis, non est magis compositus, quam ex eo, quod tantum sit albus; & homo ex eo, quod sit sedens, non est magis compositus, quam ex eo, quod sit stans; ergo distim ctio virtualis in Deo potest vtique fundare distinctionem rationis, non autem compositionem. His notatis,

330

T. Vnica conclusio. Nullum datur funda mentum in Deo fundans compositionem rationis, quaecunque illa sit, quanuis detur funda mentum distinctionis rationis,

331

Prob. 1. Ex omnibus illis auctoritatibus Beatiss. P. Aug;i quibus probauimus summam Dei perfectionem, actualitatem, & Simplicitatem; quae videri possunt, tum in sup. art; tum de Atir. in com.. 2. per totam; ex quibus libet tam tum illam afferre, quam habet lib. 7. de Trin. σes vbi ait: Deus est, in quo non est aliquid tanquan in subiecto. Haec propositio, quanuis intelligatur de inhaerentia reali, quae est per distinctionem realem, attamen probat etiam de inhaerem tia virtuali, quae facit compositionem actualem rationis. Formatur autem sic. Potentialitas palesiua realis importat imperfectionem realem ergo potentialitas passiua virtualis importat imperfectionem virtualem; sed in Deo, qui est secundum omnem modum, & considerationem undequaque perfectus, nequit poni imperfectiorealis, vel virtualis, sicut, quia est undequaque bonus, non potest poni in illo malitia realis, vel virtualis; & quia est vndequaque sapiens, nequil poni ignorantia realis, vel virtualis, ergo, potentialitas passiua, vel realis, vel virtualis pomnon potest in Deo; sed potentialitas passiua vire tualis est fundamentum compositionis rationis sicuti multiplicitas virtualis est fundamentum dist inctionis rationis, ergo in Deo nequit ponifundamentum compositionis rationis.

332

Conf. ex Fundatiss. Doct. ubi supra Malum, & error secudum Phil. contingunt in rebus propter potentialitatem, sed in Deo nullum potest. esse malum, & error, aut ignorantia; ergo neque vlla potentialitas, & per consequens nulla compositio. Maior prob. Perfectio rei sumitur ab iplo actu; in tantum enim quis dicitur habere perfectionem formalem sapientiae, in quantum habet actu esse sapiens; qui enim potest esse sapies, & non est actu sapiens, non dicitur habere perfectionem formalem sapietiae; ergo imperfectio, & defectus sumitur a potentialitate, quae dicit: carentiam actus; sed malum est defectus bonitatis, & error defectus sapientiae, & Veritatis ergo malum, & error sumitur a potentialitate, quae est carentia bonitatis, & sapientiae. Probminor. In Deo est summa Bonitas, & summa Sapientia eo, quia est primum Ens, & primum Bonum, vt ostensum est art. 1, sed cum summabonitate; & Sapientia nequit coniungi malum, & error, quia cum forma bonitatis, & sapientie coniungeretur priuatio illius, ergo in Deo nequit esse malum, error, aut ignorantia. Conseque patet ex dictis; impossibilis enim est compositiosine vnione plurium, cum haec sit essentia compositionis, sic enim definitur; & vnio plurium est impossibilis absque eo, quod vnum illorum possit alteri vniri: non potest autem alteri vniri nisi per potentialitatem ad vniri; e rgo si in Deo. nulla est potentialitas passiua, neque vlla erit, compositio.

333

Vrgetur magis haec ratio. Quia in Deo est, summa potentia, quae non est summa, nisi quia est omnis Potentia, & quia est summa Bonitas quae est omnis bonitas, & summa Sapientia, quae est omnis sapientia, ideo in Deo nequit esse fundamentum fundans impotentiam virtualem mouens nostrum intellectum ad concipiendam inDeo impotentiam, & fundamentum monens ad concipiendam in ipso malitiam, & ignorantiam; ergo quia in Deo est summa Simplicitas, quaenon est summa, nisi quia est omnis simplicitas ideo in ipso nequit esse fundamentum ad concipiendam compositionem, sicuti enim malitia. opponitur Bonitati, impotentia Potentiae, & Sapientiae ignorantia, ita Simplicitati compositio¬

334

Amplius roboratur. Si posset dari in Deo. compositio rationis, posset in ipso concipi indigentia alicuius perfectionis; sed hoc repugnat. eius summae Simplicitati, quae importat summam diuit iam, & superabundantiam omnis perfectionis, ergo nequit esse in Deo compositio rationis:

335

S Prob. 2. In tantum distinctio virtualis, quae est non distinctio in se, cum sit summa Vnitas, quae est tantum indistinctio in se, potest esse fundamentum distinctionis in ordine ad nostrum intellectum: in quantum Vnitas est indistinctioin se, & distinctio in ordine ad aliud; & ideo inordine ad nostrum intellectum potest su scipere distinctionem; sed Simplicitas non est incompositio in se, & compositio in ordine ad al iud, quia Simplicitas opponitur nedum compositioni ex bi, sed etiam compositioni huic, & per conse¬ quens in ordine ad alterum, vt ostensum est art4. n.4; aliter Deus posset venire in compositionem cum altero realiter, sicut forma cum materia, sicut potest realiter distingui ab altero, distinguitur enim realiter a creatura; ergo distinctio virtualis nequit esse fundamentum compositionis rationis:

336

P Prob. 3. Ad compositionem rationis requiritur distinctio partium; sed distinctio, quam bonimus in Deo, non est distinctio partium; ergo nequit fundare compositionem rationis, Mapior patet ex dictis hucusque, quia omnis compositio essentialiter est ex partibus simul positis; quarum quaelibet est minor suo toto. Minor prob. Distinctio partium est distinctio per modum excludentis, & exclusi; quia vna pars essetialiter excludit altera, aliter si ipsa non excluderet essetialiter, non distingueretur ab ipsa, & ideo non constituerent vnum compositum, sed vnum simplex: in hoc enim distinguitur simplex a conposito, quod simplex caret partibus componentibus; compositum vero costat ex partibus combonentibus; ergo distinctio virtualis, seu rationis inter Diuina praedicata non est sufficiens ad constituendam compositionem rationis, Tum. quia compositio rationis constat ex pluribus formalitatibus ratione ratiocinata distinctis: sicut conpositio realis constat ex pluribus entitatibus, seu formalitatibus realibus vnitis; sed distinctiorationis, quam ponimus inter praedicata Diuina, non est inter plures formalitates, sed inter plures modos explicitos, & inexplicitos eiusdem simplicissimae formalitatis, ergo non est sufficiens ad constituendam compositionem rationis.

337

Cof. ex nostro Ger. Ideo passiones Entis non faciunt compositionem virtuale cum Ente, quia non excludunt formaliter Ens, aliter esset formaliter nihil; sunt nanque vna, & eade formalitas virtualis diuersa solum secundum esse explicitum, & inexplicitum; sed huiusmodi sunt Diuina Attributa, vt ostensum est locis citatis; ergo nullam faciunt: compositionem, nec etiam virtualem, seu rationis cum fundamento.

338

IO Dices. Compositio rationis, quae habet fundamentum in nostro intellectu, & non inDeo, vt dictum est, reperitur tantum inter modos explicitos, & implicitos, & tamen est vera compositio rationis, vt habet B. Doct. locis citati ergo haec vitima ratio non concludit.

339

Resp. neg. antecedens; & ratio est, quia ex hoc, quod Sapientia Dei est in nostro intellectu, acquirit quoddam esse diminutum intellectuale objectiuum, & sic dicendum de Bonitate Dei; vnio ergo horum esse facta per intellectum in enunciatione est vnio plurium entium rationis; & ideo est vera compositio; at distinctio rationis ex parte Dei fundatur in diuersis modis explicabilitatis, & ideo nullam faciunt veram. compositionem rationis.

340

II Secunda pars concl; quod scilicet in Deo detur fundamentum distinctionis rationis probata est de Attrib. q. 2. art, ᾧ: & patebit ex solutione argumentorum

341

12. Ad I. rationem dubitandi patet responsio; falsum enim est generaliter loquendo, quod vbi datur distinctio rationis, ibi detur compositio, quia compositio datur tantum, vbi sunt plures entitates, aut formalitates distinctae, vt dictum est; distinctio vero datur etiam, ubi sunt plures modi distincti virtualiter, vt in casu. Ad id, quod subditur, quod in tantum nos negamus compositionem ex genere, & differentia in Deo, inquantum non datur distinctio virtualis inter praedicata essentialia, ex quibus constituitur Essentia, dist, in quantum non datur distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi, concipermodum expliciti, & inexpliciti, neg. Unde si daretur distinctio hoc secundo modo inter praedicata essentialia Dei, non daretur compositioex genere, & differentia. Vel dist. in quantum non datur distinctio formalitatum, cone; modorum eiusdem formalitatis, neg.

342

Ad 2. dicimus, nos bene impugnasse distinctionem Scotistarum, quia secundum illos datur distinctio formalitatum, ex quibus sequitur conpositio formalis: At vero ex distinctione virtuali, quae est non distinctio, quia est aliquod aequiualens distinctioni, vt diximus suo loco, nulla sequitur compositio, & ex distinctione rationis, quae est tantum inter diuersos modos explicabilitatis, nulla sit compositio, vt dictum est.

343

Ad vltimam patet, quod enunciatio, & syllogismus sunt compositiones habentes tantum fundamentum in nostro intellectu, non autem in re objecta, vt supra diximus.

344

I3. Obijcies 1. Sicuti compositio essentialiter importat potentiam, & actum, ita distinctioimportat essentialiter limitationem perfectionum; quod enim ab altero distinguitur, non includit in se perfectionem illius: & propterea limitatur tantum ad suam perfectionem, seu ad suum esse, sed non minus repugnat Deo limitatio, quam potentialitas, & tamen hoc non obstante admittitur in Deo distinctio rationis, quae limitatione importat ob imperfectionem nostri intellectus, cui indulgetur posse facere plures conceptus inadaequatos de Deo, ac propterea illum distinguere, finire, & limitare quodammodo ad pluras ergo poterit intellectui nostro pariter indulgeri, vt concipiat in actu puro rationem potentiae & actus; siue partis, & partis.

345

Resp. Aduersarios debere meminisse se non admittere distinctionem rationis inter Diuina Attributa per modum excludentis, & exclusi sed tantum per modum expliciti, & inexplicitis ex quo necessario sequitur oppositum illius quod hic substinent. Dist. ergo 2. pars maioris. Ita distinctio essentialiter importat limitationem distinctio per modum excludentis, & exclusi coc; sed in hoc sensu negatur hac distinctionem esse in Deo: per modum expliciti, & inexpliciti, neg; & in hoc sensu admissa distinctione in Deo. negatur conseque

346

14. Obiicies. 2. Compositio nihil aliud importat, quam vnionem, & distinctionem, quapropter B. Doct. probat relationem non distingui a fundamento, quia non componit cum illos sed inter Attributa datur distinctio rationis, & datur vnio, quia in Diuina Essentia sunt vnum ergo datur compositio.

347

Resp. dist. maiorem. Compositio importat distinctionem per modum excludentis, & exclusi; partis, & partis, conc; sed in hoc sensu neg. minor; per modum expliciti, & inexpliciti, negi & in hoc sensu conc.minor, & neg. coseq. Vel compositio importat distinctionem modorum, negi Entitatum, vel formalitatum positiuarum, concRelatio autem faceret compositi onem cum fundamento, quia distingueretur per modum excludentis, & exclusi, & per modum entis positiui; si enim distingueretur realiter, iam non esset modus, quia modus nequit realiter di stingui a recuius est modus.

348

15. Obijcies. 3. Vel Attributa habent proportionem ad vniri inter se, & cum Diuina Essentia, vel non? Si primum; ergo faciunt vnum. conpositum per se; quia vniri cum alio nihil aliuc est, quam componere cum illo. Si secundum: ergo faciunt aggregatum per accidens; ergo si distinguuntur, necessario aliquam faciunt compositionem.

349

Resp. Hoc arg. falsum supponere; supponit. enim Attributa esse plures formalitates diuersas ratione, quod nos non admittimus; tota enim diuersitas Attributorum est secudum esse explia citum, & inexplicitum, vt dictum est. Dicitur ergo ad maiorem, quod habent proportionem ad vniri secundum diuersos modos explicandi, qui competunt eidem formalitati, ex quibus modis non sit compositio, quia modus non componit cum re, cuius est modus; non autem secundum diuersas formalitates, quia non est nisi vna simplicissima formalitas; vniuntur enim eo modo; quo distinguuntur.

350

I6 Obijcies. 4. Compositio rationis importat solam eminentiam, & perfectionem Diuinmae Essentiae, que, cum excedat nostrum intellectum; necessitat illum ad multiplicandos conceptus & per consequens ad componendos plures conceptus; ergo non est Deo deneganda;, cum omnis perfectio in Deo debeat admitti.

351

Resp. neg. antecedens; nam distinctio rationis importat eminentiam Diuinae Essentiae; compositio vero supra illam eminentiam importat rationem potentiae, & actus; partis, & partis; excludentis, & exclusi, quae formaliter important imperfectionem, & ideo Deo sunt deneganda.

352

I7. Obijcies. 6. B. Doct, excludit a Deo compositionem ex genere, & differentia, quia haec supponit compositionem realem; ergo composi¬ tio rationis, quae nullam supponit compositione realem, est in Deo admittenda,

353

Resp; quod diuersae compositiones excluduntur per diuersas rationes: vnde quanuis conpositio ex genere, & differentia excludatur etiam per tactam rationem, vt visum est in supari; attamen non tollitur, quin sit alia ratio excludens compositionem rationis actualem; quae ratio est? potentialitas passiua, quae ita conuenit essentialiter creaturae, vt nequeat conuenire perfectioni Diuinae

Articulus 11

354

ART XI. An Summa Simplicitas sit Attributum, proprium folius Dei &

355

DIfficultatem faciunt ea, quae diximus dee Aur, in com. q. 1. art. 4: vbi assignauimus sex conditiones, quae necessario requiruntur ad hoc, vt vnum praedicatum Diuinum sit vere, & formaliter Attributum, ibi enim dictum fuit, quodr: requiritur, quod sit quid reale. 2. quod sit quid absolutum. 3. quod sit perfectio simpliciter simplex nullam inuoluens in suo conceptur formali imperfectionem, & defectum. 4. quod sit, aliquod, veluti formaliter adueniens Essentie. 5. quod sit praedicatum nobis innotescens ex creaturis. 6. tandem quod significetur vel affirmatiue, vel negatiue

356

Solum est dubium de 3: & 4. conditione. scilicet an Simplicitas sit perfectio simpliciter simplex, cum enim Simplicitas consistat formaliter in negatione compositionis, & perfectio simpliciter simplex consistat in positione alicuius. perfectionis oppositae suae negationi, sequi videtur Simplicitatem non esse perfectionem simpliciter simplicem, & per consequens defectu huius conditionis non esse Attributum. Insuper quia summa Simplicitas conuenit etiam materiae primae in Physicis; & puncto in Mathematicis videtur, quod non conueniat soli Deo per modum proprietatis quarto modo, & per coseques tatione etiam huius conditionis deficere a vera, & propria ratione Attributi. Quapropter.

357

2. Prima sententia substinet Simplicitatem non esse perfectionem simpliciter simplicem, & perconsequens non esse Attributum. Ita Holcot in I. q. 6. ad 1. dub, Bassol. q. 2. art, 3. ad 1; Caiet. de Ente, & Essentia in I. Comment. post q. 3. Siluest. 1. po costati q. 3. in principio; Mol. hic disp. 2, Ban, ibid; Suar. 1. p. Tract. 1. lib. 1. c. 4. n. 1: Zum. hic; Naz. hic conel. 13 quibus videtur fauere D. Tho. q. 6. art. 3. ad Tεubi loques de vnitate, quam importat Simplicitas, vt habet etiam B. Doct. in hac d. 8. p. 2. princip. 2. q. 13 ait quod vnum non importat rationem perfectionis, sed tantum indiuisionis. Et idem repetit Fundatiss. Doct. in 1. dist. 24. princip. I. q. 2. vbi ait. Vnum importare solam negationem, aut priuationem, cum dicat solam indiuisionent Eandem sententiam sequitur noster Lusit.

358

Secunda tamen sententia docet Simplici¬ tatem Diuinam, licet quantum ad modum signi: ficandi importet aliquod negatiuum, attamen quantum ad rem significatam, & explicatam importat perfectionem simpliciter simplicem solis Deo propriam, & per consequens esse verum Attributum. Ita explicite B. Doct, in lib. de Causis proposit. 32. litt. X; vbi ait; quod ex unitate, & Simplicitate arguitur superstuitas, idest superabundantia, diuitia, & omnis perfectio, seu omne esse, vesupra diximus. Hoc idem colligitur in hac dist. 8. p. 2. princip. 2. q. 4. vbi ait, quod in rebus creatis est. compositio per potentialitatem, quae est imperfectio; ex quo recte infertur, quod Simplicitas, quae cit opponitur, est in Deo per actualitate, quae est essentialiter perfectio. Quando autem D. Tho; & B. Doct. asserunt vnitatem importate tatum quid. negatiuum, vel priuatiuum, quia importat solam indinisionem, nihil aliud intendunt, quam quod ynitas, & Simplicitas non importent aliquam formalitatem, seu perfectionem formalem distinctam formaliter a formalitate, & perfectione. entitatis, quia si importarent aliquam formalitatem distinctam ab entitate, iam illa formalitas esset nihil, quia omne, quod non est ens, est nihilis non tamen intendunt negare, quod non importet formaliter perfectionem, quam importat Ens. Nec nos dicimus, quod ad rationem Attributi requiratur, quod importetur formalitas virtualiter distincta ab alia formalitate, quam importat Essentia; diximus enim de Aur. q. 2. art. 9. Attributa distingui inter se, non per multiplicationem virtualem formalitatum, sed per diuersos modos explicadi, qui competunt eidem formalitati simplicissimae etiam virtualiter. Quanuis, gitur modus explicandi sit negatiuus; attamen res explicata potest esse positiua; & sic quantum ad rem significata erit perfectio simpliciter simplex. Ita noster Puteanus hic art. 7.

359

Hanc sententiam secutus est Scotus in 1dist. 8. q. 1. ad 15, Lichet; Bargius; Viger. ibid; Durdist. 15. p. 2. q. 1. ad.1, Maior q. 3. in fine; Valen hiepunct. 7. 8. Postremo: Fasol; hic q. 3. art. 7. dubit. 33 Soncin; & aliji pro cuius explicatione.

360

3. Not; quod Simplicitas puncti non est Suma, sed insima Simplicitas in genere Mathematico, sicuti Simplicitas materiae est infima simplicitas in genere Physico: punctum enim in Mathematicis est initium omnis compositionis integralis ex partibus quantitatiuis, & materia in Physicis est principium passiuum omnis compositionis sensibilis; sed principium passiuum est, infimum, & imperfectissimum in illo genere, in quo est principium; ergo simplicitas, quae competit puncto, & materiae, est infima, non summaa quia est simplicitas, quae competit ei ratione. potentialitatis passiuae, quae tenet vitimum locum: inter perfectiones creatas. At vero Simplicitas Dei est Simplicitas summa, quia competit Deo ratione actus purissimi nedum excludentis omnem compositionem in seipso, sed etiam repu¬ gnantis venire in compositionem cum altero, vt diximus; quapropter ait B. Doct. in Hexamer. p. 2. c. 15. Forma quanto plus tendit ad actum, & ad perfectionem, tanto plus habet de Simplicitate; & ideo Deus, qui est actus purus, est simplicissimus. Unde si Simplicitas Dei sumitur ex actualitate purissima ipsius Dei, & actualitas purissi ma non est, nisi summa, quia est omnis actualitas, & per consequens omnis perfectio, necessario Simplicit as Dei importat formaliter actualitatem purissimam: & per consequens perfectionem simpliciter simplicem purissimam.

361

Igitur Simplicitas Dei est propria Dei, quia est Simplicitas summa; quae nulli creaturae potest competere, cum ei nequeat competere. summa actualitas, a qua sumitur summa Simplicitas. Et quanuis quoad modum explicandi importet negationem compositionis, attamen quoad rem significatam importat perfectionem purissimam simpliciter simplicem, quia importat puram actualitatem, quae est maxima, & puraperfectio, & origo omnium perfectionum, vepostensum est. Tum quia negatio, quam importat Simplicitas, debet fundari in aliquo positiuo, quia omnis negatio fundatur super affirmationem, illud autem positiuum necessario est perfectio positiua in Deo, ergo negatio, quam, umportat Simplicitas Dei, importat perfectionen in qua fundatur, Tum quia compositio, quae eit opponitur, importat pariter negationem, quia importat distinctionem, quae est negatio vnius de altero; ergo Simplicitas debet importare aliquod positiuum formaliter; aliter non esset formaliter opposita compositioni, quia negati quum, & negatiuum non opponuntur; sed oppositio est solum inter negatiuum, & positiuum quod maxime notandum est.

362

S Si dicatur, Actus purus est praedicatum substantiale constitutiuum Dei, quia nihil aliud est, quam existentia Dei purissima, vt diximus de Subst. Dei; ergo si Simplicitas Dei importat rationem actus puri, iam importabit perfectionem essentialem constitutiuam Dei, non autem perfectionem Attributalem, & per consequens. non erit Attributum.

363

Resp; quod sicuti actus in creatura duplex est; alius substantialis, & est forma substantialis; alius accidentalis, & est forma accidentalis; itain Deo demptis imperfectionibus duplex ratioactus purissimi concipitur; vna veluti substantia. lis pertinens ad lineam constitutiuorum Essentiae Diuinae, per quam omnia praedicata essentialia sunt vna formalissima actualitas; & altera veluti accidentalis, qua perfectiones veluti aduenientes Essentiae Diuinae per modum concipie di, vt sunt Attributa, constituuntur vna simpli cissima formalitas sine ulla potentialitate, & compositione. Dist. ergo antecedens. Actus purus veluti primarius substantial is est praedicatum constitutiuum Dei, conc; actus purus veluti secundarius adueniens, neg. His notatis.

364

6 Vnica concl. Summa Dei Simplicitas est: proprium, & fornale Attributum immediate sequens ad Attributum Vnitatis. Haec conclusioynum supponit, & aliud ponit. Primum est, quod in Deo est summa Simplicitas, vt habet Beatisi. P. Aug. de Trin. lib. 7. c. 13 vbi vocat Deum primum, & purissimum Simplex. Quod non potest. esse, nisi per summam, & purissimam Simplicita, tem formaliter in eo existentem, sicut est summe bonus per summam Bonitatem formaliter ineo existentem. Secundum est; quod haec summaSimplicitas est perfectio Attributalis, & prob. ab eodem Beatiss. P. de Ciu. Dei lib. 11. c. 105vbi que rens rationem formalem Simplicitatis Diuinae non aliam assignat, nisi rationem actus purissimi, Ideo simplex dicitur, quoniam, quod habet, hoc est. Idem repetit lib. 6. de Trin. c. 41. & c. 6; & lib. 15. c. 5.

365

Quod in Deo sit summa Simplicitas, probi a Fundatiss. Doct. in hac dist. 8. loc. cit. sic. In Deo nulla est compositio siue realis, siue rationis cum fundamento in re, vt probatum est superius; ergo in Deo est omnis, & summa Simplici: tas, quia quodlibet tollitur per suum oppositumi ergo omnis compositio tollitur per omnem. Simplicitatem, quae est illius oppositum; sicut omnis nescientia tollitur per omnem scientiam.

366

T Prob. 1. ratione Beatiss. P. Summa simpli citas importat actualitatem purissimam veluti secundariam Deo propriam excludentem compositionem actualem, sed actualitas purissima secundaria Deo propria est perfectio simpliciter simplex Attributalis; ergo Simplicitas importat perfectionem simpliciter simplicem vere Attributalem. Major patet ex dictis: nam sicuti Sim plicitas insima importat summam potentialitae tem; ita Simplicitas summa importat actualita. tem summam; & patet experientia; quia quanto aliquid est actualius, vt Angelus, tanto est sime plicius, & accedens ad summam Simplicitatemi ergo summa Simplicitas importat actualitatem summam, & purissimam. Quod autem haec sit actualitas veluti secundaria excludens compositionem accidentalem, pariter constat ex dictis quia sicuti duplex est actus, substantialis, & accidentalis; ita duplex est Simplicitas, quae sequi tur, & sumitur ab actu; ergo sicuti Simplicita; substantialis sequitur actualitatem purissimamo primariam substantialem, ita Simplicitas accidentalis sequitur actualitatem purissimam velus. ti accidentalem, sed quod sequitur ad aliud, est secundarium; ergo summa Dei Simplicitas importat actualitatem veluti secundariam, quod autem actualitas purissima sit soli Deo propria patet; quia qualibet creatura in suo conceptu essentiali, quatenus creatura est, dicit actumo admixtum potentiae; Deus vero dicit actum purissimum. Minor patet; quia perfectio simplici ter simplex est illa, quae in suo conceptu formali nullam inuoluit imperfectionem; sed actualitas purissima nullam inuoluit imperfectionem inin suo conceptu essentiali; aliter non esset purissima, in tantum enim dicitur purissima, inquantum depurata est ab omni potentialitate. a qua sumitur imperfectio; ergo actualitas purissima secundaria est perfectio simpliciter simplex soli Deo propria, & per consequens est vere, & formaliter Attributum.

367

S Dices. Ex hoc sequeretur duplicem esse Simplicitatem, aliam essentialem per quam simplex est Essentia; & aliam veluti accidentalem. seu Attributalem, per quam simplicia sunt Attributa, & sic duplex actus purus; hoc autem est, omnino nouum in scholis; ergo non est asserendum.

368

Resp. neg. sequelam; cum enim dicimus Simplicitatem aliam esse sequentem praedicata. essentialia, & aliam sequentem praedicata Attributalia, nihil aliud volumus, quam quod Simplicitas sumatur dupliciter, scilicet Transcendenta. liter, & formaliter, sicut sumitur Vnitas; quodlibet enim Attributum Dei, & Essentia illius sunt, simplicissima per vnam Simplicitatem; sicuti sunt, infinita per vnam infinitatem imbibitam in omnibus; & sicuti non multiplicantur infinitates, unitates &c; ita non multiplicatur Simplicitas, quae importat summam vnitatem. Vid; quae diximus de Attr. in com. q. 1. art. 3. Quare autem Simplicitas sumatur transcendentaliter, & formaliter, non autem Sapientia, est, quia Simplicitas, sicuti Vnitas sequitur ad Ens, & quia Ens diquiditur in transcendentale, & formale, ita Simplicitas. Vid. loc, cit. ad ultimum.

369

S Prob. 2. Perfectio simpliciter simplex est? illa, quae in vnoquoque est melior ipsa, quam non ipsa, vt definitur a D. Areopagita Theologo in Monol. c. 15, sed summa Simplicitas in quo- cunque est melior ipsa, quam non ipsa quia eius oppositum, quod est compositio, est peius ipsum, quam non ipsum; videmus enim quod in Angelis, qui non sunt compositi ex materia, & forma, talis Simplicitas est melior ipsa. quam non ipsa, & Deus, qui excludit omnem conpositionem, est perfectior, qua si includeret aliqua copositionem, vt hactenus ostensum est; ergo suma Simplicitas est perfectio simpliciter simplex.

370

Io Prob. 3. ex B. Doct. ubi sup. Indigentia. importat imperfectionem, quia importat carentiam illius rei, qua indigemus; Diuitia vero, & superabundantia importat perfectionem, quia importat possessionem omnis perfectionis, quae possessio est melior in vnoquoque; sed summa Simplicitas importat omnem diuitiam, & su¬

371

perabundantiam omni perfectionis secundum Proclum; sicut compositio, quae est eius oppositum, importat indigentiam, in tantum enim materia componitur formae, in quantum indiget forma tanquam perfectione sibi necessaria. ad existendum: & forma indiget materia tanquam subjecto, a quo substentetur; & essentia indiget existentia ad hoc, vt sit actus & substantia; indiget accidentibus tanquam perfectionibus. sibi necessariis ad operandum: & eodem mododiscurrendo de compositionibus ex his, quaenon fiunt, nisi per compositiones huic, vt habitum est superius, ergo summa Dei Simplicitas importat perfectionem simpliciter simplicem,

372

Praeterea sicuti se habet vnitas, vt sic, ad Ens, vt sic, ita talis vnitas ad tale ens, sed vnitas vt sici est Attributum Entis, vt sic; ergo talis vnitas est Attributum talis entis, sed Simplicitas Dei includit vnitatem Dei, quae est talis vnitas; ergo est Attributum Dei.

373

II Tandem prob. euertendo fundamentum Aduersariorum. Si negatio; quam importat Simplicitas, sufficeret ad excludendam ipsam a ratione Attributi, sequeretur, quod nullum prae dicatum negatiuum esset Attributum, & sic nedum infinitas, vt sentiunt Aliqui, sed nec etiam Immutabilitas, Immensitas, Aeternitas, Inuisibilis tas, Ineffabilitas essent Attibuta, quod est contra communem sententiam Theologorum diuidentium Attributa in affirmatiua, & negatiua ex D. Dion. docente praedicata negatiua esse magis propria Dei, quam affirmatiua, & per consequens magis habere rationem Attributi ideo sequeretur Attributa Dei esse tantum praedicata communia analoga ad Deum, & creaturas, non autem praedicata propria solius Dei, quod est manifeste falsum: nam videmus in qualibet substantia creata dari proprietates quarto modo, & sic Deo non sunt denegandae. Quod si dicant haec Attributa esse tantum negatiua quo ad modum significandi, non quo ad rem significatam; nos idem dicimus de Simplicitate, & Vnitate; ergo Simplicitas est verum Attributum Dei.

374

I2. Quod autem Simplicitas sit post vnita: tem, vt notauimus in Arbore Theologica, patet ex dictis: nam cum Simplicitas importet summa, & perfectissimam vnitatem, cunque vnitas sit, prima passio Entis, quia per idem res habet esse, & distinctum esse, & idem est constitutiuum, ac distinctiuum rei, manifeste sequitur, quod Simplicitas summa sit post vnitatem.

375

I3 Ad 1. rationem dubitandi resp. Fasole vhi sup. Simplicitatem importare solam negationem, attamen negatio importat perfectionem. simpliciter eo, quia negat compositionem. Sed haec resposio vana est; nam negatio formaliter importat non esse, & no esse est ide, ac non perfectio, sicuti esse est ide, ac perfectio, perfectio enim sumitur abesse; ergo negatio formaliter, vt negatio nequit importare perfectionem, sed caretiam perfectionis. Dist. ergo illa propositio: Simplicitas importat negationem secundum modum explicandi, conc; quantum ad formalitatem explicat tam, negiimportat enim actualitatem purissima. quae est quid positiuum, vt dictum est.

376

14. Ad 2. dicitur, quod materiae, & puncto conuenit insima, non summa Simplicitas, vt su¬ pra, explicatum est; ideo nihil contra nos. nem actus puri tatum de materiali, quod est quid pluribus commune; & ratio actus puri est comunis omnibus Attributis; ergo Simplicitas forma¬

377

15. Obiicies 1. Simplicitas importat ratioliter non est perfectio Attributalis, sed tantum negatio imperfectionis.

378

Resp. dist. 1. partem antecedentis. Simplicitas importat rationem actus puri materialiter, si ratio actus puri sumatur trascendentaliter, conc; si sumatur differentialiter, quatenus contracta ad hoc Attributum, negi & sic dicitur ad prob. insertam: nam quanuis ratio actus puritrascendentaliter sumpta se habeat veluti materialiter; quatenus tamen contracta ad talem rationem Simplicitatis se habet formaliter. Sicuti formalitas bonitatis, quanuis trascendentaliter sumpta sit quid commune attamen quatenus contracta per esse explicitum Bonitatis, eest quid differentiale, vt diximus De Attr. in comm. 4. 1. art. 3.

379

I6 Obijcies 2. Simplicitas non est melior ipsa, quam non ipsa; quia non est melior simplicitas materiae, vel forme, quam compositio compositi: & simplicitas puncti, quam compositioquantitatis, ergo non est perfectio simpliciter simplex; & per consequens non est Attributum.

380

Resp. dist. antecedens. Simplicitas summa; non est melior; negi insima, sicuti est simplici¬ tas materiae, vel formae, aut puncti, conceditur.

381

I7. Obiicies 3. Esse in creatura est simplicissimum, quia nullam imoluit compositionem, pergo Simplicitas summa non est propria Dei, & per consequens non est eius Attributum.

382

Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam dist. Nullam inuoluit compositionem ex his, conc; compositionem huic, neg. Praeterea inuoluit etiam compositionem ex his saltem per agigregationem, quia, cum esse creaturae sit diuium in omnes creaturas existentes, & diuisibile in omnes creaturas possibiles, & futuras, ideo ex illis pluribus, & diuisis esse sit vnum per aggregationem; & ideo non est summe simplex, Vid. B. Doct. hic.

383

I8. Quaeres, in quo distinguatur Simplicitas ab Vnitate, & per consequens an Simplicitas sit Attributum formaliter distinctum ab Attributo Unitatis:

384

Resp. distingui formaliter per hoc, quiaVnitas est negatio diuisionis in se, & a se, ac indiuisionis ab alio; Simplicitas vero est negatiocompositionis; vnde sicuti compositio supponit. diuisionem, & distinctionem partium componentium, ita Simplicitas supponit Vnitatem, que est formaliter negatio diuisionis, quapropter asserit B. Doct. vbi sup. Simplicitatem includere Vnitatem, quia inferius includit superius.

PrevBack to TopNext