Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 6
De sensibus Sacrae Scripturae
Dplenam Questionum Proemialium intelligentiam vltimo loco agendum est de sensibus. sacrae Scripturae; nam cum Theologia ordinetur ad explicanda, & defendenda ea, quae sum fudes & ea, quae sunt Fidei, contineantur in sacra Scriptura; ideo, vt veram, rectanque habeamus eorum notitiam, de Sensibus sacrae Scripturae agendum est.
Articulus 1
IUm circa sensus sacrae Scripturae multi errores tum Iudaeorum, tum Haereticorum Recentiorum, & Antiquorum irrepserint, vtca, quae spectant ad Fidem, ab ipsius Inimicis de¬ fendamus, de his pertractare opus est; Fidem enim illibate tueri non possumus, nisi explicando propositionum in ea reuclatarum, & in Scriptura contentarum intelligentiam; & cuertendo peruersas quascunque explicationes, propter quas tot natae sut haereses, vt docet Beatiss. Doci. in c. 5. Ioa. tract. 18. dicens; Neque enim nate sunt: haereses, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene.
. Quatum ad I; quod quaerimus in Tituloscilicet, An detur sensus sacrae Scripturae, aperte colligitur ex verbis Lucae c. 24. vbi de Christo Domino, & de duobus Discipulis, qui eum comitabantur in via Emmaus Castellum versus, dicitur: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas cui praeluserat dicens: Adhuc modicum lumen in vobis est; idest adhuc modica intelligentia Scripturarum, quam tamen accepturi erant ab ipso, & postea a Spirit u Sancto, quem de Celis missurus erat, & de quo dicebat: Cum venerit Spiritus Paraclytus, quem ego mittam vobis, ille vos docebit. omnia, idest vobis manifestabit verum sensum. omnium Scripturarum pertinentium ad Fidem Catholicam. Ubi notandum, quod verus sensus. Scripturarum est ille, qui est intentus a Spiritu Sacto; cum enim verba sint intelligenda iuxta intentionem proferentis, & sacra Scriptura dictata sit. a Spiritu Sancto, ideo verus sensus illius est ille, qui est intentus a Spiritu Sancto. Propter rea non licet cuique pro suo libito interpretar Scripturas, vt impse dixerunt Haeretici, sed humiliter inquirendum est; quid per illas intendat Spiritus Sanctus, qui eas dictauit? Igitur constat dari sensum certum sacrae Scripturae.
3 Quoad 2. dicimus, quod sensus sacrae Scripturae est vera intellectio eorum, quae scripta sunt a Scriptoribus Canonicis, de quibus sit mentio in Conc. Tridi tunc autem habemus veram intelligentiam alicuius Scripturae, quando eam intelligimus iuxta intentionem Auctoris, a quo prolata est; sicuti falsam intelligentiam habemus, quando dissonanter ab illius mente eam intelligimus:
Ex hoc colligitur difficultas exponendi sacram Scripturam contra Haereticos nostri temporis tum Caluinistas, tum Lutheranos, qui maniter gloriantur se lumine naturali, et propria virtute posse faciliter interpre tari omnem locum Scripturae. Qui tamen sic impugnantur. Interpretatio, expositio, & declaratio sacrae Scripturae est vera intellectio propositionum Fidei in eo sensu, in quo prolatae sunt a Spiritu Sancto; sed ista intellectio est maxime difficilis ex 1. Corm. 2. Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? & de Epist. D. Paul. 2. Petri. 3. dicitur: In quibus sunt quaedam difficilia intellectu; propter quod Sapiens Sap. 7. ait: Optaui, & datus est mihi sensus. Et Psalmista Psal. 118. ait: Da mihi intellectum, & scrutabor Legem tuam, fidest rogaui Dominum, qui, vt impleret deside rium meum, infudit mihi veram intelligentiam Diuinarum Scripturarum, quod pariter verificatur de Salomone nouae Legis Augustino, de quo testatur S. Fulgentius accepisse a Domino verae Spiritum intelligentiae his verbis: Augustinum legat, qui aeternam salutem desiderat, humiliter orans, misericordiae Dominum, vt eundem Spiri¬ tum intelligentiae legens accipiat, quem ille accepit, vei scriberet, & eandem illuminationis gratiam assequatur, vt discat, quam ille assecutus est, vt doceret. Tandem hoc probatur expresse ex 1. Cor12; vbi inter Dona Spiritus Sancti connumeratur Interpretatio sermonum, quae nihil aliud est, quam assecutio sensus, in quo sermones sancti: idest sacra Scriptura, prolati sut a Spiritu Sacto; sed illa, quae sut difficilia intellectu, & quae significant sensum Domini, & quae rogantur a Domino, & sunt Dona Spiritus Sancti, non possumus assequi per vires naturales; ergo interpretatio sensus sacrarum Scripturarum non potest. fieri per lumen naturale, naturalemque virtute Quod posset confirmari pluribus textibus, quasi imperceptibilibus, vt Daniel. 9. de septuaginta Hebdomadibus; & in Apoc fere per totam, quaecum agat de Antichristo; & de fine Mundi, continet aenigmata fere inexplicabilia, quae difficulta tem expositionis sacrarum Literarum demonstrant.
Aduertendum tamen; quod sacra Scriptura non est omni ex parte obscura, sed aliqua ex parte clara, & aperta: nam ea pars, quae continet praecepta, & mysteria Fidei a nobis credenda, debet esse nobis manifesta, aliter scire non possemus, quae praecepta sint a nobis seruandaoi & quae propositiones sint firmiter tenendae. Eacautem pars, quae continet figurationem Mystes riorum Fidei, Prophetiarum eorundem, vaticinia & vniuersaliter sensum mysticum, est nobis obscura nedum propter profunditatem sensus; sed etiam propter multiplicitatem sensuum, in quis bus accipi potest. Ratio autem, quare Dominus voluit sacram Scripturam non esse facilem:i tellectu, & omnibus manifestam, est, vt docet Beatiss. P. lib. 2. de Doctr. Christ. c.6, vt contiqua exerceamur in lectione illius; si enim primo tuitu plene perciperetur eius sensus, nonesset immorandum in illa; vnde obscuritas arguita blimitatem, & altitudinem Diuinorum eloquio rum, quae non nisi magna mentis illuminatione possunt penetrari, ad differentiam Eloquiorum humanorum, quae faciliter percipiuntur. De me dis exponendi sacram Scripturam dicemus ie seq. art.
Dicendum, quod sensus sacrae Scripture diuiditur 1. in literalem, & mysticum. Est contra Iudaeos putantes in Scriptura esse unicum sensum literalem, & per consequens negantes sensummy. sticum. Literalis est ille, qui per ipsas voces allatas ab ipsa Scriptura immediate intenditur, & sia gnificatur siue proprie, siue metaphorice, siue parabolice. Mysticus, siue spiritualis est ille, qui significatur non per voces immediate, sed per ipsas res importatas a talibus vocibus, prout res assumuntur, & ordinantur a Deo; ad aliud significadum. Istae definitiones afferuntur a Fundatisa. Dost. Quodl. 1. q. 5: vbi ait: Sensum spiritualem significant res, sensum literalem significant voces: Prob. 1. ex sacra Scriptura: nam Sap. 7. habetur: Spiritus intelligentiae Sanctus, unicus multiplex: 2. ex Apost. Epist. ad Galat. 4. super Genes. 16. Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de Ancilla, & unum de Libera, sed qui de Ancilla secundum carnem natus est, quiautem de Libera per repromissionem, quae sunt secundum allegoriam dicta; sed dictum allegorico habet sensum mysticum, quia propria allegoria. est allegoria rei, qua assumitur vna res ad significandam aliam, vt in proposito persona significata per hoc nomen Ismahel assumitur ad significandum Vetus Testamentum; & persona significata per hoc nomen Isaac assumitur ad significandum Testamentum Nouum, & quanuis allegoria vocis, prout idem est, ac metaphora, pertineat ad sensum literalem, qui significatur pervoces; attamen allegoria rei, qua per vnam remsignificatur alia res, & transfertur ad significandam aliam rem, pertinet ad sensum mysticum: ergo praeter sensum literalem datur sensus mysticus, quia data specie necesse est dari genus eum species constet ex genere, & differentia vnde ex eo, quod datur sensus allegoricus allegoria rei, quae est species sensus mystici, necesset est dari sensum mysticum, sicuti ex eo, quod de tur homo, qui est species animalis, necesse est dari animal. Praeterea prob. ex eodem Apost. Rom. E2. Circumcisio cordis in spiritu, non in litera. Et 2Corint. 3. Litera occidit, spiritus autem viuificat. ergo ex Apostolo datur sensus spiritualis, & literalis; sed nomine seusus mystici intelligimus sensum spiritualem, siue intellectualem, quo, vtdocet Beatiss. P. Aug. super Psal. 104; aliud videtur sonare in verbis, aliud in intellectu significaresergo praeter literalem datur sensus mysticus, qui appellatur etiam spiritualis, intellectualis deu figuratiuus, de quo Apostolus loquens Hehreis ait: Omnia in figura contingeban: illis. Non quodomnia, quae narrantur in Scriptura, non sint literaliter accipienda, sed quia vitra sensum literalem habent etiam sensum mysticum.
S Praeterea prob. ista conclusio ex Beatiss. Doct. Aug. Epist. 49. q. vlt. docente: Sicut humana. consuetudo verbis, ita Diuma potentia loquitur factis; ex quibus hanc rationem eruit B. Doct degid. Quodl. 1. 4. 5; quod innuit etiam in 1. dist. 84. princ. 2. q. 1, & 2, vbi probat, quare Deus vtatur metaphoris, & dist. 45. princ. 1. Ait autem citat. Quodlib. Cum ergo homo sit factor vocum, & non naturalium rerum, Deus autem ipsas res naturales in esse produxerit, dignum est, quod in scietia Diuima non solum sumantur voces ad sigmficandum, sed etiam res; in humana vero scientia. congruum est, vt solum voces adducantur ad significandum. Sic autem efformatur fundamentum. In tantum in scientia humana naturali datur tantum sensus literalis, in quantum homo insti¬ tuit solas voces ad significandas res; non enim instituit res, quia res sunt institutae a Deo; sed Deus nedum est Iustitutor vocum, quia simul cum Adumo vocauit omnia nominibus suis, sed etiam est, Institutor rerum, quia se solo dedit esse omnibus. rebus; ergo in Scientia Diuina praeter sensum. literalem, qui sumitur a vocibus, datur sensus mysticus, qui sumitur a rebus¬
ConsModus significandi Dei proprius est, perfectior modo significandi proprio Creature, quia modus significandi sequitur modum cognoscendi, & modus cognoscendi sequitur modum essendi; sed modus significandi proprius Creaturae est per voces, ergo modus significandi proprius Dei est per voces, & res; nullus enim alius est excogitabilis, vt patet. Et haec est ratio veluti a priori¬
6 Praeterea prob. ex Doct, nostro D. Fulgentio serm. de confess. & dispensat. Domini, vt habetur in Breutar. Ord in Fest. S. Simplic. 13. Augusti, vbi super illud Lucae 12. Sint lumbi vestri praecincti, &c. habet: Si istum Domini sermonem secundum literam velimus accipere, nihil in eo commodi spiritalis possumus inuenire; Quid enim profuit ad animae salutem, si aliquis cerporaliter aut lumbos praecingat, aut lucernam accendate Alia ergo in praecinctis lumbis, & lucernis ardentibus quaerenda est intelligentia spiritalis, quae scilicet Diumo sit praecepto condigna, quae nostrae saluti congrua reperiatur, & commoda: neque enim frustra quodam loco ipse Dominus ait: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus, & vita sunt, Hac Auctoritate nihil clarius optari potest, & subtilius; sic enim arguit S. Doct. Si sacrae Scripturae haberent tantum sensum literalem, vt Hebrei contendunt, multa essent inepta, multa absurda, multa sine sens, fatua, & ridicula nullo modospectantia ad nostram salutem, vt in textu allegato; sed hoc non est dicendum, quia tota sacraScriptura ordinatur ad nostram salutem; ergo praeter sensum literalem dandus est spiritalis,
γ Prob. insuper duplici ratione congruentiali a posteriori, quae affertur ab eodem B. Docta cit. dist. 34. Prima est ducta ab Altitudine Diuinae Naturae, quae sic efformatur. Noster intellectus in ordine ad ea, quae sunt manifestissima in natura, se habet velut oculus Noctuae ad lumen diei, vt dicitur in 2. Met; sed Natura Diuina est manifestissima in natura; est enim ipsum esse, quod a nullo sanae mentis potest negari, & ideo manifestissimum est; ergo intellectus noster in ordine ad ea, quae sunt Dei, se habet velut oculus Noctuae ad lumen dici; sed oculus Noctuae nequit lucem diei videre per seipsa; sed tantum
per vmbras; ergo noster intellectus nequit cognoscere ea, quae sunt Dei, nisi per Creaturas adaptatas anagogice ad significandum Deum; Creatura enim respectu Dei se habet sicut tenebra respectu lucis; propterea D. Dion. lib. 1. de Ang. Hierarch. ait: Non est possibile nobis aliter lucere Diuinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumuallatum. 2. ratioest ex parte nostra. Deus tribuit nobis potentiam intellectiuam, & sensitiuam, ergo conueniens fuit, vt secundum vtranque potentiam. manuduceremur in cognitionem Dei, sed per voces manuducimur tantum in cognitionem Dei secundum potentiam intellectiuam, quiavoces significant conceptum intellectus; ergoper res manuducimur in cognitionem Dei secundum potentiam seusitiuam; sed a vocibus habetur sensus literalis; ergo a rebus habetur sensus mysticus.
S Dicendum 2; quod sensus literalis diuiditur in improprium, & proprium. Haec conclusio est contra Lyranum docentem non dari sensum li teralem improprium, ostenditur tamen sic. Sensus literalis proprius est ille, quo significatur res per vocem illi propriam, vt quando per hanc vocem Ignis significatur vnum Elementum, cui in prima rerum institutione imposita est haec vox. Sensus literalis improprius est ille, quo significatur aliqua res per vocem, quae illi allegorice alle goria vocis, prout idem est, ac metaphora, siue per transtationem ipsius vocis, conuenit;vt cum trasfertur haec vox Ignis, & Aqua ad significandas afflictiones: & haec vox Refrigerium ad significandam consolationem, & faelicitatem, iuxta illud, quod dicitur in Psal. Transiuimus per ignem, & aqua, & eduxisti nos in refrigerium; vbi notandum adtollendam aequiuocationem, quod allegoria duplex est, alia rei, alia vocis. Allegoria rei est illa, qua aliqua res transfertur ad significandam aliam rem, vt cum dicitur, quod Ismabel significet vetus Testamentum, & Isaac nouum; & hic sensus allegoricus est species sensus mystici, non literalis, vt infra videbimus. Allegoria vocis est: illa, qua una vox transfertur ad significandam aliam rem, cui in prima institutione non est imposita talis vox, vt cum Christus dicitur Agnus; Leo, Lapis, istae enim voces transferuntur ad significandum Christum, cui non fuerunt impositae. Et hic sensus allegoricus est sensus literalis improprius, quia sensus literalis fundatur in vocibus, sicut sensus mysticus fundatur in rebus.
Sensus literalis proprius adhuc subdiuidi. tur in Historicum, Ethiologicum, & Analogicum; Ita Beatiss. Doct. Aug. lib. de vtilit. credendi c. 2. his verbis: Omnis Scriptura, quae Testamentum vetus vocatur, diligenter eam nosse cupientibus, quadrifariam traditur, secundum Hiscoriam, secundum Ethiologiam, secundum Analogiam, & secundum Allegoriam. Historicus est ille, secundum quem res simpliciter narratur, vt sunt gesta. Regum. Ethiologicus est ille, quo causa alicuius dicti allegatur, vt cum Christus dixit Iudaeis Moysen permisisse libellum repudij propter corum duritiem, Analogicus est ille, quo veritas unius Scripturae ostenditur concordare veritati alterius Scripturae, vt cum ostenditur veritas noui testa¬ menti per veritatem veteris Testamentia
S Aduertendum hic sensum historicum posse habere plures sensus in eadem litera, vt est illud Psal. 2. Filius meus es tu, ego hodie genui ter & illud Isaiae 5 3. Generationem eius quis enarrahit, quae intelliguntur de generatione aeterna. & temporali. Et illud Oseae 11. Ex Agypto vocaqui Filium meum, quod intelligitur de Christo Filio naturali; & de Populo Israel electo ad filiationem adoptiuam. Quotiescunque enim vnus sensus alteri non contradicit, & habetur aliunde in Scriptura, tunc vterque est concedendus.
IO Sensus literalis improprius diuiditur in Metaphoricum, Parabolicum, & Aenigmaticum quibus addi solent Ironicus, Antiphrasticus, & Hyperbolicus, Metaphoricus est ille, quo transefertur vox ad significandam aliam rem per similitudinem, vt cum Christus dicitur Leo propter fortitudinem. Parabolicus est translatio vocis: ad significandam aliquam actionem, in hoc enim parabola distinguitur a metaphora, quod meta phora fundatur in re, parabola vero in aliqua actione, vt cum dicitur. Simile est Regnum Colarum decem Virginibus, quae accipientes Iampade suas exierunt obuiam, &c. Tria autem sunt genera Parabolarum. Primum consistit in actiones quae fit, vel facta est, vt est illud Matt. 13. Simile est Regnum Caelorum fermento; quod fermentum factum est, & sit quotidie. Secundum consistit in actione, quae facta non est, posset tamen fieris vt est illud Matt. 20. Simile est Regnum Caelorum: homini patrifamilias, qui exut primo mane condus cere operarios, &c, quanuis enim nullus paterfamilias de facto fecerit hoc, nulla tamen est reν pugnantia, quod fecerit, vel potuerit facer Tertium consistit in actione impossibili, vt est illud Iudic. 9. Ierunt ligna, vi ungerent super se Regem. Aenigmaticus supra parabolicum obscus ritatem importat, de caetero idem ferme est ade parabolicus; Beatiss. enim Doct. Aug. lib. 15.dο Trin. c. 9. ait: Aenigma est autem, vt breutterea plicem, obscura allegoria; sicut est: Sanguisugaeem tres filiae. Prou. 3. 6. Ironicus, Antiphrasticus;& Hyperbolicus, quanuis participent magis de seu su literali proprio, possunt tamen reduci ad improprium. De his agit Beatiss. Doct. lib. 3. de Doctr. Christ. c. 29. Ironicus est ille, secundum quem dicitur aliquid esse ad signi ficandum opposi tum, vt est illud Gen. Ecce Adam quasi unus ea nobis factus est. Antiphrasticus est ille, secundum quem vox in contrarium vsurpatur, vt cum dici tur Parca a non parcendo, & Lucus a non lucendo: sic Nabot dicitur benedixisse Deum, & Regem eo, quod vtrique maledixerit. Hyperbolis cus est ille, quo aliquid dicitur cum excessu, Vt cum Deus dixit Abraham: Multiplicabo sementuum sicut Stellas Coeli, & sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
II Dicendum 3. quod sensus mysticus diuiditur in Allegoricum allegoria rei, vt superius diximus, Tropologicum, seu Moralem, & Anagogicum. Ita Beauss. Doct. Aug. lib. 1. super Gen. ad lit. c. 13 vbi ait: In libris omnibus Sanctis intueru oportet, quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuncientur, quae agenda praecipiantur, vel moneantur; vbi vitra sensum literalem, qui significatur per illa verba: Quae facta narrentur) assignat tres sensus mysticos nam per illa verba: Quae ibi aeterna intimentur? assignat sensum Anagogicum, qui est ille, quo per ea, quae facta sunt in veteri Testamento; significantur ea, quae facienda sunt in Coelis; Anagogia enim idem est, ac sursum eleuatio. Per ea verba: Quae futura praenuncientur, assignat sensum allegoricum, quo per ea, quae facta sunt in veteri Testamento, significantur ea, quae facta sunt in Testamento nouo. Tandem per ea verba. Quae agenda praecipiantur, vel moneantur, assignat sensum. Tropologicum, seu moralem, qui est ille, quo per ea, quae facta sunt in veteri Testamento, instrui¬. mur de is, quae nos facere debemus in Lestamento nouo. Exemplum quadruplicis huius sensus sit ista vox, Hierusalem, quae literaliter significat, Metropolim Iudaeorum; allegorice significat Ecclesiam; Tropologice, seu moraliter animam Iusti; & anagogice Caelum Beatorum. Ad memoriter tenendos hos quatuor sensus traduntur haec duo carmina:
Notandum tamen, quod licet aliquis Textus possit continere hos omnes quatuor sensus simul, non est tamen necesse, quod omnis Textus illos omnes habeat, sed sufficit, quod alique habeat; propterea dicitur, quod seusus literalis in aliquibus Textibus occidit.
TE Vtra assignatos sensus allegari solent etiam sensus figuratiuus, & accomodatitius. 1. est communis ad omnes sensus improprios, & mystit reos; qui figuraliter significant res. 2. non est sensus expositiuus, sed potius allusiuus, vt quando ea, quae continentur in Scriptura, accomodamus s, de quibus loquimur propter aliquam similitudinem. An autem sensus accomodatitius sit intentus a Scriptoribus Canonicis P Vasquex affirmat adducendo textum Oseae: Ex Aegypto vocaui Filium meum. Caeterum iste non est accomodatitius, sed literalis, vt supra dictum est; quapropter obseruat IoaS. Thochic, quod sensus accomodatis tius non probat, nec explicat ea, quae dicunt: sed potius per vnam rem alludit alteri; Scriptores autem Canonici, quando afferunt aliquem locum ex Veteri Testamento, semper intendum probare, explicare, & confirmare ea, quae dicunt, & ideo non vsi sunt sensu accomodatitio¬
13. Obiicies 1. Etiam homines ytuntur non solum vocibus, sed rebus ad significandum: nam ytuntur ramo, vel anphora ad significandum vinum venale. Insuper actionibus Theatralibus significant actiones praeteritas: Resp. 1. dist. antecedens. Etiam homines vtumtur rebus in sua conditione institutis ad significandum, negimere accidentaliter, & arbitrario sumptis ad significandum, conc; Deus autem ytitur rebus institutis in sua conditione.
Resp. 2. Homines assumunt res, quatenus res formaliter, neg; quatenus signa tantum, concaDeus autem assumit res, vt res, quia instituit ipsas res ad significandum, cum sit Factor illarum; at vero Creatura non potest assumere res, vt res ad significandum, quia non est Factrix illarum? quauis enim possit ipsas eligere tanqua signa, & determinate ad aliquid significandum, attamen ex sua natura non significant; quapropter res assumpia ad significandum a Deo est signum naturaliter significatiuum, nascitur enim, vt significans aliud; at vero res assumpta ab homine ad significandum mere ad placitum significat, quia non nascitur, vt significans, sed postquam nata est, acquirit rationem signi ex determiatione arbitratia hominis.
14. Obiicies 2. si darentur plures sensus siue literales, siue mystici, sequeretur aequiuocatio, & confusio in Scripturis, & sic nihil certi, & determinati haberemus, sed hoc non est dicendum: ergo neque primum. Prob. maior: Nam si v. 8. ille Textus: Ex Aegypto vocaut Filium meum: posset intelligi de Christo Filio naturali, & de Populo Istrael assumpto ad filiationem adoptiuam; Et ille Textus Isaiae 5 3. Generationem eius qui- enarrabit, posset intelligi de generatione aeterna, & temporali, posset aliquis in primo Textu explicare Scripturam, quod loquatur tantum dePopulo, non Christo, & sic negare aduentum Messiae cum Iudaeo, vel intelligere tantum de Christo, non de Populo, & sic negare Redemptionem cum Haeretico; & in 2. Textu posset tantum concedere generationem aeternam, & negare temporalem, & sic negare cum Iudaeis Mysterium Incarnationis, vel e contra concedere Natiuitatem temporalem, & negare aeternam, & sic negare Diuinitatem cum Arrianis, ergo sequeretur maxima confusio, & aequiuocatio.
Resp. neg. maiorem; & ad prob. neg. anter cedens; cum enim, vt dicemus in seq. ari; debeamus exponere Scripturam ita, vt illi expositionicaetera consonent, & concordent, & ita vnum affirmare, vt aliud non negemus, aliter contradiceremus ipsi Scripture, quam expresse patet habere illos duos sensus, ideo non possumus vnum concedere, & aliud negare; quia illud, quod negatur, est expresse contra ipsam Scripturam; sicut quia homo est animal; & rationale, non possumus concedere, quod sit rationale, & non animal, vel e contra;ita a pari¬
I5. Obiicies 3. Sensus metapho ricus est mysticus, sicut dicedum est de sensu allegorico; ergo falsum est, quod sensus literalis diuidatur in sensum metaphoricum, & in sensum improprium, qui idem est, ac allegoricus, vt supra di¬ ximus. Prob. antecedens: nam sensus metaphoricus est ille, quo assumitur aliqua res ad significandam aliam, vt quando assumitur haec res, leo propter suam fortitudinem ad significanda in fortitudinem Christi Domini: & sensus allegoricus est species sensus mystici; vt dictum est, sed vna species nequit subijci duplici generi opposito vti est sensus literalis, & mysticus; ergo sensus literalis non potest diuidi in sensum metaphoricum, & improprium, seu allegoricum.
Resp. neg.1, & dist. 2. partem antecedentis. Allegoricus allegoria vocis, neg; rei, conc. Ad prob. neg. assumptum: nam sensus metaphoricus. est ille, quo assumitur res, & non vox ad signisicandum, vnde quando Christus dicitur leo, non intelligitur, quod Christus sit animal rugibile. quod est res si gnificata per hanc vocem leo, sed intelligitur, quod haec vox leo, quae primario significat animal rugibile, transfertur ad significadam fortitudinem Christi. Idem dicedum de sensu allegorico allegoria vocis, qui, cum sit specie distinctus ab allegorico allegoria rei, potest subiici diuerso generi.
Articulus 2
Resp. affirmatiue; & prob. ratione. Fundatiss. Doct. ubi supra. Illi sensus intendum tur in aliqua scientia, doctrina, vel Scriptura qui ab Auctore illius doctrinae, vel Scripturae sunt instituti ad significandum: vt sup. diximus; sed omnes isti sensus sunt instituti a Spiritu Sacto, qui dictauit sacram Scripturam, ad significandum: nam Spiritus Sanctus loqui debuit nobiliori modo, qui est per res; ergo omnes istisensus sunt intenti a Spiritu Sancto.
Resp. Beatiss. P. August. lib. 12. Confessc. 31. Religiosius esse dicere, quod Moyses omnes cognouerit. Et subdit: Si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt; Cur non illa omnia vidisse credatur, per quem unus Deus sacras Literas vera, & diuersa visuris multorum sensibus. temperauit. Et paulo post. Nolo itaque Deus meus tam praeceps esse, vt hoc illum Virum de te meruis. se non credam. Ratio ergo illius est; nam Expositores, vt patet legenti, assequuti sunt plures sensus; ergo verisimile est, quod Moyses, sicuti meruit a Deo scribere sacram Scripturam, ita comprehendere eodem donante omnes sensus illius. Et quanuis Vasqex hic disp. 17. c. 3. hanc sententiam difficilem creditu appellet, attamen siperpendisset, quod quanuis experiamur difficultatem in acquirendo proprio labore sensum alicuius scientiae, nullam tamen difficultatem inuenimus, si talis scientia a Deo nobis infundatur; & tota simul donetur, sicuti infusa est Moysi; habet enim S. Pater ibid. c. 30. in fine: Famulum tuum Scripturae huius dispensatorem Spiritu tuo plenum ita honoremus, vt haec eum, te reuelante, cum haec scriberet, attendisse, credamus; difficilem hanc sententiam non reputaret. Idem dicendum de Alijs Scriptoribus.
Dices. Dan. 12. ait: Et ego audiui, & non intellexi; ergo Scriptores Canonici non intellexerunt, quod scribebant
Resp? Danielem non intellexisse se ipso, sed tamen intellexisse a Deo reuelante, vt patet ex verbis, quae immediate sequuntur.
Resp; quod cum Diuinae locutiones sint excellentiores, & digniores sermonibus humanis, & locutio eo excellentior; & dignior sit; quo plura significat; quapropter Verbum Diuinum omnia vnice dicit, quia est infinite perfectum; ideo locutiones Dei externae, quae sunt in sacra Scriptura, debent plura significare, & plures Sesus habere. Hinc Beatis. P. Aug. c. 31. cit. ait: quod si vellet scribere aliquod polles Matestate, ita scriberet, vt omnes Interpretes possent plures sensus deducere, quam unicum tantum. Tum quis sicut species, quae representant plura, sunt perfectiores, ita voces, quae plura significant, sunt digniores, & excellentiores.
4. Quaeres 4. An Parabolae, & Metaphorae, semper sint verae, semperque admittant sensum literalem ?
Resp. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 45. cit; Parabolas, & Metaphoras semper esse veras, & habere sensum literalem in ordine ad id, propter quod dicuntur, & quod significant per transelationem; non autem in ordine ad id, quod significant per proprietatem; nec tamen propter hoc est mendacium, quia mentiri, est contra mentem ire; tunc autem itur contra mentema quando itur contra id, quod intenditur a Dicente. Verum dicens Parabolas, & Metaphoras, non intendit illud factum, quod exprimitur, sed aliud, ad quod significandum assumuntur.
Resp. mysticum esse nobiliorem sensu liter rali; Tum quia Sesus literalis est proprius Creaturae, & mysticus est proprius Dei; Tum quia mysticus est spiritualis, & literalis sensibilis; quia exprimitur per voces sensibiles; spirituale autem est nobilius sensibili; Tum quia mysticus semper continet vitam, & literalis aliquando mortem iuxta Apost: Ltera occidit, spiritus autem viuificat. Tandem, quia liter alis ordinatur ad mysticum tanquam medium ad finem iuxta illud. Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt; finis autem est nobilior medijs.
Resp. esse Tropologicum, quia hic ordinatur ad mores formatos per Charitatem; Allegoricus vero ordinatur ad Fidem, & Anagogicus ad Sper patet autem ex Apostolo, quod mator horum est. Charitas.
Resp. affirmatiue: nam ea, quae literaliter dicuntur de Christo, possunt intelligi Allegorice de Corpore eius mystico, scilicet de multitudine Fidelium; & Tropologice illa referendo ad nostras actiones, & mores; & tandem Anagogice: Sanguis enim, qui extuit de eius latere, est figuraEcclesiae, & Sacramentorum, quae, vt ait Funda tiss. Doct; fluxerunt de latere Christi. Magis proprie tamen sensus figuratiuus reperitur in Veteri Testamento, in quo proprie erant figurae, quam in nono, in quo proprie non sunt figurae; licet aliqua figur aliter accipi possint.
8. Quaeres ultimo. Quomodo Theologi attribuant quatuor sensus sacrae Scripturae quatuor primarus Ecclesiae Doctoribus.
ltesp; quia Quilibet illorum Sanctorum Doctorum maxime excelluit in illo sensu, qui eit tribuitur; Hieronymus enim maxime enituit in literali; Ambrosius in allegorico; Gregorius in moralis& Beatiss. Pater in anagogico, qui difficilior est, vtpote pertinens ad Gloriam, quae magis remota est a nostra cognitione.
Articulus 3
FUndatiss. Doct. Aeg. in 2. sent. dist. 2. q. 1. art. 1. S. Cum ergo; quinque assignat Regulas, quas debent seruare Doctores in expositione Diuinarum Scripturarum; verum in Hexamip. 2. c. 13. has Regulas extendit vsque ad septem, quas deducit ex Beatiss. Doct. Aug. lib. 15& 2. super Genad lit.
IN Prima regula est, quod non debemus ita exponere sacram Scripturam, vt illa sit sententia sacrae Scripturae, quae est nostra, sed potius e contra, vtilla sit senientia nostra, quae est sententia sacrae Scripturae; sunt enim aliqui sic trahentes sacram Scripturam, vt potius velint sacram Scripturam esse expositionem mentis eorum, & suae sententiae; quam suam sententiam esse expositionem. sacrae Scripture, & potius velint conformare facram Scripturam suae opinioni, quam sua opinionem sacrae Scripturae, contra quos Beatisi. P. Auglib. 1. super Gen,ad lit. c. 18. ait: No pro nostra sententia ita dimicantes, vt eam velimus esse sacrae, Scripturae, quae nostra est, sed potius ea, quae scripturaeest, nostram esse velle debeamus. Hoc frequetissime praestare videntur aliqui vi trahentes verbamon attendentes, quod licet vnus, vel alter textus illis fauere videatur, attamen innumerabiles alij eorum sententiam oppugnant, quodque etiam praestant in expositione mentis Beatiss. P. ugi quod tamen est contra 4. Regulam, vt ex eodem inferius manifeste ostendemus.
X. Secuda regula est; quod plus debemus existimare sacras Scripturas, quam alias quascunque scientias naturales; intantum enim scientiae naturales in pretio habendae sunt, in quantum famulantur sacrae Scripturae, ubi autem ei contradicunt, non debemus eis assentiri, sed omnino repellere; ideo Beatis. P. Aug. ibid. c. 20. ait: Periculo. sius autem errat quidam infirmi Fratres, qui cum istos impios de caelestium corporum numeris, vel de quibuslibet Elementorum mundi huius quaestionibus. subtiliter, & copiose disserere audiunt, cuanescut, & eos sibi cum suspirio praeponentes, & magnos putates, saluberrimae pietatis libros cum fastidio repetunt. Et ratio est, quia cum sacra Scriptura habeat veritatem, & certitudinem infallibilem ita, vt illi error, & falsitas subesse non possit, & scientie naturales habeant veritatem fallibilem, quia innituntur lumini naturali fallibili, & traduntur abhomine, cuius proprium est mentiri, cunque certitudini infallibili teneamur magis assentiri, & adhaerere, & plus existimare, quam veritatem, & certituditiem fallibilem, ideo plus debemus existimare sacras Scripturas, quam alias scientias.
3 Tertia regula est, quod non solum debemus. plus existimare sacram Scripturam, quam opinionem nostram, & quam Scripturas, & Scientias. Gentilium, vt dicebat 15 & 2. Regula, sed plusquam totam capacitatem ingenij humantita, vt si tota capacitas, & tota subtilitas, quae est, vel esse potest in omnibus hominibus, esset in vno homine, plus esset existimanda sacra Scriptura quam tota huiusmodi subtilitas, & capacitas, Ita Beatiss. Doct. Aug. lib. 2. super Gen. ad lit. c. 9, Hoc. enim verum est, quod Diuina dicit auctoritas, qua illud, quod humana infirmitas conijcit. Et II. de. Ciu. c. 1. ait quod Mator est Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenij capacitas. Et ratio est? assignata pro 2. Regula. Praeterea auctoritas huius hominis habentis omnem scientiam naturalem, quam possunt simul habere omnes homines, esset naturalis, & auctoritas sacrae Scripturae est supernaturalis, supernaturalia autem, vtpote peffectiora naturalibus, sunt magis existimanda, quam naturalia, vtpote imperfectiora,
4. Quarta regula est, quando multis modis sacra Scriptura exponi potest, debemus attendere, cui expositioni cetera consonent, & concordent;, quia non est asserendum in vna parte. sacrae Scripturae id, cui contradicitur in altera parte; quapropter docet Beatiss. P. Aug. lib. 1. super Gen. ad lit. c. vlt, vbi ait: Si autem hoc latet, id certe diligamus, quod circunstantia Scripturae non impedit; & cum sana Fide concordat, Huius autem ratio est: nam si admitteremus contradictorium in sacra Scriptura ynecessario in ipsa admitteremus falsitatem eo, quia oppositio contradictoria est repugnantia duarum propositionum, quarum una necessario est vera, altera falsa, vt dicitur in summulis; & per consequens. sacra Scriptura nec esset infallibilis, nec esset reuclata a Spiritu Sancto, qui non potest mentiri, nec falli.
S Quinta regula est, quod non debemus trahere obscuritates sacrae Scripturae ita pertinaciter in aliquam partem, vt aliqua labes sacrae Scripturae possit attribui; vt facere solent Haeretici; sacra enim Scriptura est Candor lucis aeternae; & speculum sine macula Dei Maiestatis, vt dicitur Sap. 7. Et ratio est, quia sacra Scriptura est doctrina tradita a Spiritu Sancto, qui sub puritate Columbe sepius visus est edocere, quia eius doctrina purissima est, & sine vlla impuritatis labe.
6 Sexta regula est, quod non debemus ita exponere sacram Scripturam, vt Infidelibus deridendi materia tribuatur; quapropter ait Beatiss. P. ubi sup. Turpe est nimis, & perniciosum Christianos sic delirare in expositione sacrae Scripturae, quod Infidelis audiens risum tenere vix possit; & ratio est; nam omnia illa sunt vitanda, que Auctoritati, & maiestati, ac grauitati Diuinorum eloquiorum possunt praeiudicare, sed quotiescunque ita exponitur sacra Scriptura, vt Infidelibus eam deridendi materia tribuatur, praeiudicatur illius Auctoritati, maiestati, & grauitatis ergo non debemus ita exponere; propter quod omnes expositiones leues, friuolae, & ridiculae, sunt euitandae.
P Septima regula est. Cum possumus saluare facras Scripturas per ea, quae naturaliter videmus, non debemus ad miraculum, vel ad potentiam Diuinam, quapropter ait Beatiss. P. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum secundum Scripturas eius, nos conuenit quaerere non quod in eis, vel ex eis ad miraculum potentia. suae velit operari: & ratio est, quia Infideles magis credunt rationi, quam miraculis, quae esse pura commenta arbitrantur.
Pro his regulis videatur Beatiss. P. Aug. loc. cit, & lib. 1. de Doctr. Christ; & lib. 3. cap. 23 & 26; & lib. 2. de Trin. c. 1; & contra Faust. lib. 9. 1. 6, & 7.
Vitra istas regulas aliqua alia seruare g gcgudebent Interpretes sacre Scripture ad hoc, vt sine errore procedant.
SPrimum est eos debere seligere versionem vulgatam, quae omnibus alijs versionibus est, praeferenda, vt statuit Conc. Trid. sess. 4. contra Coluinistas, & Lutheranos respuentes versionem vulgatam conscriptam idiomate latino; Dicitur autem vulgata, quia fuit antiquitus communiter recepta. Post hanc est versio edita a septuaginta Interpretibus de mandato Ptolomaei Regis, Aegypti ante Incarnationem Verbi annos circiter 3oo; qua vsus fuit Beatiss. Doct; & S. Ambrosius, quia editio Hieronymi non erat adhuc publica, & per consequens ea vsi sunt omnes SS.PP. ante Hieronymum; de hac mentionem facit? Beatiss. P. lib. 8. de Ciuit. Dei c. 11, & lib. 15. c. 23. ait: Illos Viros septuaginta Hebraeos accepisse spiritom propheticum, quia singuli in diuisis cellis conclusi eandem omnino interpretationem sine vllius verbi variatione confecerunt.
P Secundum obseruandum sacram Scripturam esse da intelligendam ad literam quotiescunque nullum sequitur absurdum ex tali interpretatione eo, quia mysteria Fidei firmius probantur per sensum literalem, & proprium, quam per sensum figuratiuum, & mysticum.
IO Tertium obseruandum, quod yi occurrat ali quod dubium in explicando aliquo Textu;tuno illud dubium soluendum est per alium Textum, nam Diuina Scriptura ita disposita est, vt posteriora pendeant a prioribus, & per illa expli centur.
II Quartum est, quod obseruandus est diligenter modus loquendi facrae Scripturae, vi plures errores vitare possimus: nam cum sacra Scriptura sit accomodata nostrae capacitati, aliquando loquitur de Deo modo humano, vt homines facilius percipere valeant Diuina, vt quando ait Deum irasci, poeniteri, dolere, &c, quae sunt propria hominis, & Deo nullo modo conueniunt. cum sint actus orti ex concupiscentia, & irascibili, quae Deo repugnant, vult enim his verbis Deum praestare eosdem effectus ad extra, quos praestat homo iratus, poenitens, dolens, &c. ita pariter dicendum de actibus nesciendi, obliuiscendis tentandi, &c.
I2 Vltimum est in Scriptura nullum, quam uis officiosum, mendacium reperiri, quod refunde retur in Spiritum Sanctum, cui repugnat menti ri, vt supra dictum est; aliter corrueret firmitas Auctoritatis Scripturae, vt testatur Beatiss. Balgi Aug. epist. 9. ad Hieron.
Et haec dicta sufficiant pro explicatione Quaestionum Proemialium, quae, si diffussora quam vllus Auctor hucusque, quem viderimus; ediderit, in causa fuere grauissimae difficultates quas explanare, & soluere operae pretiumsime pliciter necessarium duximus, ex iis enima quae hic praemisimus, fere innumerae pendent eone trouersiae in specialibus Tractatibus infra sube ciendis examinandae; quibus ignoratis, vepote principiis, ex quibus pendent, & deducuntum nonnisi imperfecto, & coeco modo conclusiones nuius Diuinae Scientiae addisci possunt; quia re solui nequeunt in sua prima principia, in qua resolutione, vt docet Philosophus, consistit perfecta possessio scientiae. Quod praestabimus etiam in duobus sequentibus Tractatibus, in quibus plura alia principia, ex quibus Theologia procedit, exponemus; quae, quia omittuntur ab Auctoribus, maximam pariunt obscuritatem, & confusionem in Addiscentibus.