Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
& creabilium in Deo. Ttributum Eminentiae oriri a praedicato substantiali existentiae Diuine iam diximus de Subst. Dei q. 2. art. Iιvt in Arbore Theologica videri potest; ex eo enim, quod Deus est suum esse, sequitur, quod sit omne esse; & ex eo, quod sit omne esse, fequitur, quod sit omne Bonum, quia Bonitas formalis sumitur ab esse, & ex eo, quod sit omne Bonum, sequitur, quod sit omnis perfectio; Bonum enim, & perfectum conuertuntur, Tandem ex eo, quod sit omnis perfectio, sequitur, quod contineat omnem perfectionem creaturae, & ex hoc deducitur, quod superemineat omni creature. Igitur recta via procedimus ad agendum de Eminentia Dei, postqua egimus de suma illius Bonitate.
Articulus 1
Omen perfectionis oritur a verbo perficio, quod idem est, ac vltimate facio, vinde sicuti perfectum idem est, ac vltimate factum, quapropter dicitur perfici statua, quatenus vitimate fit, ita perfectio significat idem, ac vltimata actio. Igitur si attendatur haec significatio huius vocabuli, Deus neque est perfectus, quia non est factus, neque habet aliquam perfectionem, quia in se ipso non admittit aliqua factionem, cum nihil factibile sit in Deo: omne enim, quod est in ipso, est increatum, & per conseques. non factum. Attamen hoc vocabulum translatum est ad significandam etiam ipsam rei actualitate, quae a nobis intelligitur, vt complementum ipsius rei, siue illa actualitas sit facta, siue non vnde cum in Deo sit actualitas, quia Deus est, actus puriss imus, dicimus, quod in Deo est perfectio. In hoc sensu a Phil. definitur perfectum. esse illud, cui nihil deest; & perfectio definiri po¬ test ultima actualitas completiua rei. Ubi sumitur perfectio pro perfectione formali, & actuali, quae idem est, ac Bonitas formalis, vt supra diximus. Quamobrem quaerere, an Deus contineat omnes perfectiones, idem est, ac inquirere, anDeus contineat actualitates omnium rerum:
P Praeterea cum inquirimus, an Deus contineat omnes perfectiones rerum, non loquimur de solis rebus actualiter existentibus, sed de omnibus rebus, siue sint existentes, siue futurae, siue possibiles; nam cum certum sit res actu existentes esse finitas, si Deus contineret solas perfectiones rerum existentium, contineret solum perfectiones finitas; cunque creaturae possibiles. sint infinitae secundum numerum, ex continentia omnium perfectionum rerum possibilium optime deducitur Deum continere perfectiones infinitas. Igitur proposita difficultas sic intelligitur; an Deus contineat in se ipso omnes. perfectiones, quae continentur in Ente, vt siciita, vt contineat totam latitudinem Entis.
P Non loquimur tamen in praesenti de modo, quo perfectiones creaturarum continentur in Deo, an scilicet Eminenter, vel formaliter, de hoc enim in seq. ari; neque inquirimus, an perfectiones contineantur in Essentia vel in Omnipotentia, vel in Scientia, vel in Eminentia, de hoc enimant. 4. Itaque difficultas procedit de contineneta simpliciten sumpta, abstrahendo ab hac, vel illa continentia. Et quo ad hoc nulla est difficultas de re, sed solum est dissidium inter Aliquos, an rationes, quae assumuntur a DDe ad probandam hanc conclusionem, bene probent. Quare
A Vnica concl. Deus continet in se omnes perfectiones rerum ita, vt absorbeat totam latitudinem, & plenitudinem Entis. Haec conclusio est de Fide, habetur enim Exod. 33. vbi Deus promittens Moysi se ostensurum ei se ipsum ait: Ego ostendam tibi omne Bonum. Et Apost. Romanor. 11; Ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt, omnia, Et Matth. 5. Estote perfecti, sicut & Pater. vester caelestis perfectus est; idest, vt exponit Coc. Lat. de Summa Trin. c. Damnamus. Estote perfecti perfectione gratiae, sicut Pater vester caelestis. perfectus est perfectione Naturae; & B. P. Aug. supra illud Iotract. 1. Omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil, quod factum est, inipso vita erat; disertissime ostendit hanc conclufionem dicens; Sapientia Dei, per quam factasunt omnia secundum artem, continet omnia. Hic, quae fiunt per ipsam artem, non continuo vita sunt, sed quidquid factum est, vita in illo est, & psal. 134. Inspicere est Bonum omnium bonorum; Bonum, a quo sunt omnia bona. Et psal. 40. supra illud pulcritudo agri mecum est, ait: Quid enim in illo non este Cum illo ager, cum illo species Terrae, cum illo species Coeli, cum illo omnia volatilia; quia ipse omnia. Et lib. 2. contra Manichaeos c. 12. Ipse continet omnia, quae creauit. Quod habet etiam lib. 8. de Trin. c. 3. Non est alio bono Bonum, sed omnis boni Bonum. Prob. autem a B. Doct. inI. dist. 20. princ. 1. 7. 2. sic. Perfectio sumitur abesse, sed Deus continet omne esse, ergo continet omnem perfectionem. Maior superius probata est. Prob. min. Deus est summum, & primum Ens, a quo est omne esse; sed summum, & primum Ens,a quo est omne esse, continet omne esse, quia causa; & praesertim perfectissima. debet continere perfectissimo modo, idest actualiter suum effectum, non tantum virtualiter, & potentialiter, sicut Sol continet hos effectus sublunares; ergo Deus continet omne esse.
S Prob. 2. Ex eodem in 1. dist. 2. princ. 1. q. 2. Esse Dei non est aliquod contentum in genere; ergo continet esse omnium rerum. Prob. antecedens. Si esse Dei esset aliquod contentum in genere, esset aliquod finitum, & determinatum ad tale genus; sed esse Dei est infinitum, & illimitatum, ergo non est aliquod contentum ingenere. Prob. conseq. Si contineret, esse omnium rerum, haberet esse determinatum, & limitatum ad aliquod genus Entis, sed non habet esse finitum ad genus; ergo continet esse omnium rerum.
6 Prob. 3. Ex eodem in lib. de Causis prop. 213. & 23. Deus est purissimus actus; ergo continet. in se omnem perfectionem. Antecedens patet: quia si Deus non esset purissimus actus, includeret aliquam potentialitatem, & per consequens. aliquam imperfectionem, & sic non esset Deus; quia nomine Dei intelligimus id, quo nihil perfectius excogitari potest. Quod autem includeret potentialitatem, patet, quia quod libet tollitur per suum oppositum, sed potentialitas opponitur actui; ergo si non esset purissimus actus, haberet potentialitatem tollentem rationem alicuius ictus. Prob. conseq. Perfectio sumitur ab actus sed ex eo, quod Deus est purissimus actus, concluditur, quod Deus sit omnis actus, quia si ei deficeret aliquis actus, haberet potentialitatem ad illum actum, qui deficeret, haberet enim carentiam illius, in qua consistit potentialitas,& sic non esset actus purissimus; ergo ex eo, quod Deus sit omnis actus, optime colligitur, quod sit omnis perfectio¬
7. Obijcies 1. contra 1. rationem. Effectus in sua causa non est; ergo causa non continet esse sui effectus. Prob. antecedens. Tunc effectus est, quando acquirit esse in rerum natura, & tunc non est, quando non habet esse in rerum natura; sed quando effectus est in sua causa, non nabet esse in rerum natura; quia effectus acquirit esse in rerum natura solum, quando acquirit existentiam in se ipso, per quam constituitur formaliter in esse, cum existentia sit actus, per quem costituitur res in rerum natura; ergo effectus in sua causa non est; aliter esset, antequam essetTimo esset ante existentiam, & per conseques effectus in sua causa est nihil, quia non esse est nihila prob. conseque quia effectus in sua causa non nabet esse, cum acquirat tantum esse extra suam causam; ergo causa non potest continere esseg fectus; aliter contineret esse, quod non est; ergo causa non continet esse sui e ffectus.
stesp. dist. antecedens. Effectus in sua causa non est in se ipso formaliter, conc; in alioαa quo deriuat illud esse, quod habeat postea in se ipso, neg. Ad prob. dist. maior e odem modos Effectus tunc est in se ipso, quando acquitit esse in rerum natura, conc; tunc est in alio, nega& eodem modo dist. min. Effectus igitur due pliciter habet esse, scilicet in se ipso, & in alior & habere esse in alio praecedit esse, quod acqui rit in se ipso; & esse, quod habet in causa, est rae tio a priori illius esse, quod habet in se: namfinon haberet esse in causa, non posset acquirere & accipere esse a causa, quod habet in seipsos quia nemo dat, quod non habet; vnde si causa non contineret esse effectus, non posset dare effectui esse, sicuti si fons non haberet aquam in se ipso; non posset fluio aquam communicare.
S Obiicies. 2. Sol est causa aequiuocahomae nis, & tamen non continet esse hominis, aliter Sol esset aeque perfectus, vel perfectior homine; tum quia Ens perfectius nequit contineri in Ente imperfectiori; sed Sol est Ens imperfectius homine; ergo Sol nequit continere hominem.
Rtesp. dist. antecedens. Sol est causa aequiuoca instrumentalis hominis, conci principalis, neg; & ideo Sol non continet esse hominis; quia causa principalis, non instrumentalis continet effectum: nam cum causa instrumentalis agat invirtute alterius, non autem in virtute propria ideo non est necesse, quod contineat effectum. in sua virtute, quia in sua virtute non agit; sed sufficit, quod contineat in virtute causae principalis, in cuius virtute agit; cum autem causa principalis, in cuius virtute agit Sol, sit Iutelligentia motrix, & haec sit nobilior, & perfectiorhomine, ideo non sequuntur allata inconuenientia, & sic dicitur de semine hominis, quod est eius instrumentum.
D Obiicies 3. Causa vniuoca, quanuis contineat effectum secundum praedicata essentialia. specifica; v.g. quanuis homo generas contineat. animalitatem, & rationalitatem, quae sunt praedicata essetialia specificatia hominem genitum, non tamen continet praedicata indiuiduantia quia in tantum continet praedicata specifica, inquantum est similis homini genito secundum naturam; sed secundum praedicata indiuiduantia est dissimilis, & tamen praedicata indiuiduantia. sunt effectus causae praecontinentis, quia vnum indiuiduum vere producit aliud, non enim dicitur producere solam naturam; ergo falsum est, quod causa debeat continere esse effectus.
Resp. dist. illam partem maioris. Non tamen continet praedicata indiuiduantia formaliter per se ipsam, conc; materialiter ratione ali terius, quatenus scilicet coniunguntur cum altero, neg. Quanuis igitur homo generans non contineat per se principia indiuiduantia hominis geniti, attamen quia continet praedicata. specifica, cum quibus coniunguntur praedicata. indiuiduantia, ideo dicitur continere per aliud & materialiter. Praeterea quanuis hoc de causacreata verificari possit, quae non nisi imperfectes idest secundum rationes vniuersales tantum continet effectus, quod est continere virtualiter, vtinfra ostendemus, non tamen verificatur de Causa prima, quae est Deus, qui perfectissimo modo continet suos effectus, quod est continere Eminenter, idest secundum omnes rationes siue vniquersales, siue particulares, quia nulla ratio potest esse in creatura, quae non dependeat a Deo: dependentia autem sumitur penes communicationem esse, & communicatio necessario importat continentiam illius, quod communicatur; quia Nemo dat, quod non habet.
1O Obijcies 4. Effectus im sua causa est inpotentia ad esse; sed potentia ad esse dicit non esse, ergo effectus in sua causa dicit non esse. Maior patet; quia rosa in hyeme est in sua causa, non in se; & est in potentia ad esse, quia de ipsa verificatur, quod possit esse, non autem verificatur: rosa est. Prob. minor. Potentia ad esse dicit: carentiam esse, quia illud, quod est, non dicitur in potentia ad esse, ergo potentia ad esse dicit non esse, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 3. §. 1.
Resp. dist. maiorem. Effectus in causa est, in potentia ad esse extra causam, conc; ad esse in causa, negi & sic ad eius prob. dicitur, quod rosa in hyeme est, in potentia ad esse extra causam, non autem est in potentia ad esse in caus.. & sic soluuntur omnes objectiones huius generis.
II Obiicies 5. contra 2. rationem. Vel arguitur continentia omnis perfectionis ex abstractione a praedicamento secundum esse essentiae, vel secundum esse existentiae, vel secundum vtrunque Non primum; quia haec abstractio est imperfectissima; dicit enim potentialitatem genericam, quae repugnat Deo. Non secundum, quia quanuis Deus contineret omne esse existentiae, non tamen contineret omne esse essentiae, quod dicit: aliquam perfectionem, & sic non contineret omnem perfectionem. Neque tertium; quia conflatum ex esse, & essentia dicit aliquod compositum ex gradu potentiali, & actuali, quod repugnat. Deo; ergo haec ratio non probat.
Resp. hanc abstractionem esse Physicam, non Logicam, vt diximus φ. 3. Proem. art. 10; & q. 1. de Subst. Dei art. 1. Igitur dicitur, quod arguitur ex abstractione physica, non Logica; abstractio autem physica non dicit imperfectionen; quia dicit puram actualitatem, quae est puraperfectio, vt diximus loc. cit. Ad arg. in forma dicitur, quod continentia omnis perfectionis arguitur ex abstractione physica ipsius Essentiae Dei purissimae, actualissimae, per se subsistentis a qualibet natura, generica potentiali; & sic includit, & importat formaliter esse Essentiae, & existentiae, non tanquam aliquod compositum ex duobus, quia sic diceret potentialitatem: nam in omni compositione datur potentia passiua, & actus, & ideo non esset abstractio ab omni potentialitate, sed importat ipsam Essentiam formalissime identificatam cum sua existentia.
I2. Obijcies 6. Potest aliqua forma separati a subjecto, & tamen non includere omne esse sui generis; ergo praedicta ratio non probat. Probo antecedens tam de forma substantiali, quam de accidentalisnam anima rationalis separatur a corpore, & tamen non est omne esse omnis hominis, quia dantur plures animae separatae: & Angelus est forma separata, & tamen non est omneesse sui generis, ergo potest forma substantialis separati a subjecto, & tamen non includere omne esse sui generis: & si calor separaretur a suo subjecto, non esset omniscalor; sicut quantitas in Sacramento Altatis separata a suo subjecto, non est omnis quantitas: ergo hoc etiam valet de forma accidentali. Resp. dist. antecedens. Potest aliqua formaseparati a subjecto, ac ab omni potetialitate passiua, & non includere omne esse, neginam separatio a potentialitate non sit nisi per inclusionem act ualitatis; & per consequens separatio ab omni potetialitate sit per inclusionem omnis actualitatis, & ideo per inclusionem omnis esse, quod est actus. Ad 1. prob. dicitur, quod anima separa: ta, & Angelus non sunt depurati ab omni potetialitate, habent enim suum hyleachim, idest suam potenti alitem, vt docet Beatiss. P, & ideo quannis sint separati a materia Physica, non tamen sunt separati a pontentialitat e Metaphysica. Ad 2. dicitur cum B. Doct; vt infra videbimus. De Infinit. Dei; quod est disparitas inter calores & quantitatem: nam quantitas habet sequi materiam, quae est essentialiter potentia passiua, & fideo quantitas in Sacramento Altaris importat potentialitatem passiuam admixtam actualitatis suae existentiae sibi participatae a forma; cuius signum est, quod quantitas recipit in se ipsa alia accidentia, scilicet qualitates; recipere aute ide est, ac pati; & per consequens quantitas separata a subjecto non est separata ab omni potentialitate, & non est omnis quantitas. Praeterea quat itas separatur a subjecto, non tamen ab ordine. ad subjectum, a quo ordine limitatur; at vero calor sequitur forma, quae essentialiter est actus, & ideo si separaretur a subjecto, & ab ordine ad subjectum non haberet, vnde desumeret sua potetialis tate, sed esset purus actus in esse caloris, & contineret omnem calorem, sic dicendum est de albedine, & de omni alia qualitate, quae sequitur formam, quae est actus.
Dices. Relatio Diuina est per se subsistens, & est depurata ab omni potentialitate, quia nulla potentialitas est in Deo, & tamen non est omnis relatio; ergo ratio subsistentiae depuratae abomnipotentialitate non est ratio probans esse. omne esse. Antecedens patet, quia Paternitas Diuina non est Filiatio, aut spiratio passiua & e contra
Resp. dist. illam partem antecedentis; & tamen non est omnis relatio suae speciei, quae non est opposita, neg; ait enim A postolus loquens dePaternitate; A quo omnis paternitas in Caelo, et in Terra; Diuina enim Paternitas ex eo, quod sit, purissima, ita est omnis haternitas, vt repugnet dari aliam Paternitatem Diuinam distinctam & tamen non est omnis relatio opposita, conca distinguitur enim per oppositionem, vnde ratio actualitatis purissimae identificat sibi omnem. rationem, quae non opponitur, & quia ipsi esseopponitur tantum non esse, ideo identificat sibi omne esse, esse enim non opponitur esse; quauis non identificet sibi non esse, quod ei opponitur. Hanc doctrinam tradit Beatiss. P. Augi& Fundatiss. Doct. loc, cit. de Bonit. Dei art. 3. n. 11.
13 Obiicit 7. Val. Esse est tantum conditioad operandum: nam principium formale opera¬ tionis est essentia, non existentia; ergo ex productione rerum non bene arguitur continentia. ipsius cause, quia licet ex productione rei arguatur causa producens, non tamen arguitur conditio exigita ad productionem:
Resp. dist. antecedens. Esse est tantum conditio operationis actualis, quia in tantum Agens actu agit, in quantum actu est; conc; respectu ipsius essentiae, neginam esse est perfectio ipsius essentiae, cum sit actus perficiens, & complens essentiam; vnde sicuti ex essentia effectus arguitur essentia causae; ita ex existentia effectus arguitur existentia causae; quanuis ad ipsam productione concurrat existentia causae tanquam conditio Aliud est ergo loqui de ipsa productione,, & aliud de esse producto; & licet ex productione. non arguatur existentia tanquam causa, sed tanquam conditio, ex ipso tamen esse producto, quod continetur in effectu producto, optime arguitur esse contentum in ipsa causa, quia nemo dat, quod non habet; vnde si causa dat esse effectui apte deducitur, quod causa habeat esse in se ipsa
Articulus 2
neantur in Deo ? Voniam in hoc Articulo Recentiores. ytuntur pluribus locutionibus impropriis, ideo distinguendus est in duplicem Si in quorum primo reijciemus varios modos loquendi in hac materia, in altero resoluemus quaesitum.
S. 1. Quotuplex sit continentia Ecentiores in hac materia multa confuRdunt. 1. enim dicut aliquas perfectiones creatas, quae sunt in creaturis imperfectioribus, esse Eminenter in creaturis perfectiore bus, sic aiunt calorem ignis esse Eminenteram Sole, & animam vegetatiuam, ac sensitiuam esse Eminenter in anima rationali; putant enim; quod esse Eminenter in alio nihil aliud sit, quamesse in alia natura excedente illam naturam, imqua est formaliter, quod tamen absolute, & simpli ter non est verum; nam Eminentia ita est propria solius Dei, sicuti illi propria est omnipotentiasquia Eminentia est ratio formalis, a qua oritur omnipotentia; & sicuti omnipotetia nequit competere creaturae, ita neque Eminentia eodem prorsus modo, quo dicimus de infinitate, quae, quia est ratio formalis immensitatis, nequit competere creaturae, sicuti ei nequit competere immesitas; Eminentia enim dicit superio ritatem simpliciter; non autem qua lecunque; vnde quauis vna creatura possit dici superior alia, attamen quia non est superior simpliciter, quia superius simpliciter est illud, quod est supra omne, ac supra quod nihil est; & supra quanlibet creaturam quantumcunque perfectam est Deus, supra quemno est; aliud, ideo soli Deo absolute loquendo conuenit. Eminentia; & creaturae non competit nisi improprie secundum quid, non absolute, & simpliciter; sicuti ei non competit superioritas, & primitas simpliciter, & absolute, quae est superioritas, & primitas Entis, qua aliquid dicitur supremum & primum Ens; Eminentia enim, vt etiam ipsefatentur, sumitur secundum superioritatem;
2 Diuidunt 2. continentiam in formalem Eminentialem, & virtualem. Quod autem haec non sit. bona, sed confusa diuisio; patet ex regulis in Logiuscula traditis; nullum enim mebrum diuidens debet esse commune alijs membris diuide tibus; quia nullum membrum diuides debet includi in alijs; sed Eminentialis continentia includitur, & est communis continentiae formali, & virtuali; quia, vt etiam ipsi censent, perfectiones. simplices, seu secudum quid continentur Emineter virtualiter in Deo, & perfectiones simpliciter simplices continentur Eminenter formaliter in Deo; ergo talis diuisio est confusa; sicuti confuse diuideretur Viues dicendo, quod Viues aliud est rationale, aliud animal; & aliud irrationale, non ob aliam rationem, nisi quia animal est commune rationali, & irrationali; sicuti continentiaEminentialis est communis formali, & virtuali VUt ergo istae confusiones tollantur, & distinctiori modo haec difficultas explicetur.
3 Dicedum, quod continentia alia est Eminentialis, alia non Eminentialis; continentia Eminentialis est illa, qua res continetur in alio perfectissimo modo sine vlla imperfectiones sicuti enim Ens perfectissimum sine vlla imperfecti one dicitur eminens ad Ens imperfectum; ita continentia Eminentialis, que est modus Entis perfectissimi nullam inuoluetis imperfectionem, dicitur illa, qua res continentur in alio perfectissimo modo sine vlla imperfectione, & supra quam continentiam nulla aliamaior, & perfectior continentia dari potest; aliter non esset eminens absolute loquedo; quanuis possit dici eminens in genere, & secundum quid respectu aliquorum, non simpliciter respectu omnium, & haec continentia soli Deo conquenit, qui solus est Ens perfectissimum, & supremum, quo aliud superius non est, vt docet Beatiss. Doct. Augin lib. de Nat. Boni in principContinentia non Eminentialis, seu inferior Eminentiali est illa, qua res continentur in alio modo imperfecto, & cum aliquibus imperfectionibus, & haec continentia est propria solius creaturae, cui solum est propria imperfectio¬
4 Continentia Eminentialis diuiditur in continentiam Eminentialem formalem, & in continentiam Eminentialem virtualem. Continentia Eminen tialis formalis est illa, qua aliquod continetur inalio secundum suam propriam formam, & substantiam, idest secundum suum proprium conceptum formalem modo tamen perfectissimo, & sine illis imperfectionibus, cum quibus coniungitur, quando continetur in aliquo inferiori, ve¬ v.8. Sapientia continetur in Deo Eminentialiter formaliter, quia ratio formalis Sapientiae, quae est cognitio rerum per altissimas causas, continetur in Deo formaliter, & de Deo formaliter praedicatur; dicitur enim Deus est sapies; & continetur sine imperfectionibus, quas habet in creatura, v. g. discursus, accidentis, qualitatis &c. Unde Sapietia, prout est in Deo, dicitur habere modum. Eminentialem, quia in illo est vtique secundum suam propriam formam, idest secundum suum proprium conceptum formalem, & definitionem, attamen sine vlla imperfectione limitationis, determinationis ad solum esse sapiens; quia in Deo. identificat sibi omnes alias perfectiones, scientiae; omnipotentiae &c. At prout est in creatura, est cum limitatione, determinatione ad tale esse, scilicet ad esse sapiens, prout distinguitur abomni alio esse, quapropter docet B. Doct. inc. firmiter de summa Trin. fol. 1; & in lib. de Causis prop. 6; quod affirmationes de Deo sunt incompactae; vt ait D. Dion; idest affirmationes transsatae a creaturis ad Deum quantum ad modum significandi imperfectae sunt; vnde Sapientia Dei. debet dici potius Supersapientia; scientia Superscientia, & sic de reliquis, vt explicat in eodem libs de Causis prop. 2. p. 2. lit. V. Continentia Eminentialis virtualis est illa, qua aliquod continetur in alio, non secudum propriam formam, seu secundum proprium conceptum formalem, sed secundum virtutem aequiualentem illi formae, & hoc sine vlla imperfectione limitationis, determinationis &c, vt v. 8. rationalitas non continetur. in Deo secudum propriam formam; aliter Deus esset formaliter discursiuus, & esset formaliter homo, sed continet ur secundum virtutem perfectiorem aequiualentem rationalitati sine vlla imperfectione limitationis, distinctionis, &c.
S Haec autem est differentia inter continentiam Eminentialem formalem, & continentiam. Eminentialem virtualem; quod illa, quae continentur Eminentialiter formaliter, praedicantur de cotinente in recto, & in obliquo, vt Deus est Sapiens, Deus continet Sapientiam, ea vero, quae cotinentur Eminentialiter virtualiter, non praedican tur de continente in recto, sed tatum in obliquo, uvt quia creatura continetur tantum Eminentialiter virtualiter in Deo, ideo nequit dici absolute Deus est creatura; sed tantum Deus continet creaturam. Ita B. Doct. in 1. dist. 36. p. 1. q. 3.
S Continentia non Eminentialis diuiditur pariter in formalem, & virtualem. Formalis est illa, qua continetur aliquod in alio secundum suam, propriam formam conunctam cum imperfectionibus, quae competunt subjecto illam continentis vt rationalitas in homine, calor in igne, sapientia, & scientia in intellectu creato. Continentia non Eminentialis virtualis est illa, qua continetur? aliquod in alio non secudum suam propriam formam, sed secundum virtutem aequiualentem illiformae, & facientem id, quod faceret illa forma, si reperiretur in tali subjecto, vt v. 8. omne vegetatiuum in suo semine, calor in pipere, vel in Sole. Inter veranque hanc continentiam mediat, diserimen assignatum inter duas continentias Eminentiales: nam homo dicitur rationalis in recto, & habens rationalitatem in obliquo; sicuti ignis dicitur calidie, & habens calorem, quia continet. talem formam formaliter: piper autem, & Sol non dicuntur calida, sed tantum dicuntur continere calorem; quia hoc nomen continentia, est commune continentiae formali, & virtuali, vnde ad hoc, vt verificetur de calore respectu Solis, & piperis, sufficit, quod vel virtualiter, vel formaliter illum contineat.
V Posset esse dubium de anima rationali respectu animae vegetatiuae, & sensitiuae, an scilicet contineat illas formaliter, vel solum virtualiter? Et ratio dubitandi est; quia de anima rationali praedicatur in recto, quod sit vegetatiua, & quod sit sensitiua, & per consequens videtur continere formaliter; & ex alia parte anima vegetatiua, & sensitiua non sunt in anima rationali secundum proprias imperfectiones, secundum quas sunt in Plantis, & Brutis, quia in Plantis, & Brutis sunt omnino materiales, & corporeae in anima vero rationali sunt imm ateriales, & incorporeae, aliter anima rationalis non esset simpliciter immaterialis, & incorporea, quod tamen secundum Fidem est falsum, & per consequens videtur, quod illas contineat tantum virtualiter. Propter hoc Recentiores dicunt animam vegetatiuam, & sensitiuam contineri in anima rationali Eminenter formaliter, quia continentur secundum propriam formam demptis imperfectionibus, quae illis competunt in propriis speciebus
S Ceterum haec sentetia manifeste ab errat: quia si ea, quae continentur formaliter Eminenter, praedicarentur in recto de continente, sequere tur, quod anima plantae, & anima irrationalis dicerentur formaliter de anima rationali; unde valeret dicere: Anima rationalis est anima cucurhitae canis &c, quae locutiones sunt ridiculae. Igitur:
Dicendum, quod anima rationalis continet tantum virtualiter, non formaliter animam vegetatiuam, & sensitiuam, quatenus habet virtutem praestandi ea omnia, quae faciunt anima vegetatiua, & sensitiua; & quanuis sensitiuum; & negatiuum praedicentur in recto de anima rationali, attamen praedicantur in genere, non inspecie, & quia genus animae sensitiuae, & vegetatiuae est Viuens, quod formaliter est in homine, ideo vegetatiuum, & sensitiuum formaliter praedicantur de anima, quae formaliter est in homine, non tamen ex hoc sequitur, quod animavegetatiua, & fensitiua secundum speciem sumpta sit in anima rationali formaliter. Tum quia continentia Eminentialis est illa, quae supra se nehabet aliam continentiam, vt supra dictum est; nam in tantum dicitur Eminentialis absolute, in quantum eminet super omnia, vnde quanuis emineat super aliqua, quia tamen habet supra se aliud eminens, potius debet dici superior respectu aliquorum, supra quae existit, quam eminens, & sic dicitur eminere solum secundum quid, & improprie, non vero simpliciter: & absolute,
Dices 1. Illud continetur in alio formaditer, quod continetur secundum propriam definitionem: nam cum definitio importet naturam, & natura sit forma rei, quia forma dat esse specificum, ideo quod continetur in alio secundum propriam definitionem, continetur inillo secundum propriam formam & secundum propriam naturam, & per consequens continetur formaliter, sed definitio animae vegetatiquae, & sensitiuae connenit formaliter animae rationali, quia anima rationalis est principium vegetandi, & sentiendi, illud autem, cuius definitio competit alteri, dicitur contineri in illo secundum propriam definitionem; ergo anima vegetatiua, & sensitiua continentur in anima rationali formaliter
Resp. neg. min; definitio enim animae vegetatiuae, & sensitiuae est, quod sit principium materiale vegetandi, & sentiendi; anima autem rationalis non est principium materiale, cum sit pure spiritualis; vnde sicuti non valet: Calorest principium calefaciendi, sed principium calefaciendi competit Soli, ergo Sol est calidus formaliter non valet, inquam, quia definitio caloris forma liter sumpti est, quod sit principium formale calefactionis, non autem quod sit principium θ vesic, quod est commune calori formali, & virtua li; ita a pari dicendum, quod definitio anima vegetatiuae, & sensitiuae non est, quod sit princias pium vegetandi, & sentiendi, sed quod sit principium materiale, aliter non esset ratio, curanm ma vegetatiua, & sensitiua non sit formaliter am Angelis, & in Deo, qui sunt substantiae spirie tuales, & habent principium viuendi geneta liter sumptum.
IO Dices 2. Quanuis Deus sit principium simpliciter in omni genere, attamen ratio primipotest conuenire creaturae, non quidem simpli citer in omni genere Entis, sed tatum in alique genere, vt v. g. ignis dicitur primum in genere calidorum, & hoc vere, & proprie; ergo qua uis Eminentialitas simpliciter in omnigenere conueniat Deo, attamen secundum quid, & inaliquo genere determinato potest conuenire. creaturae vere, & proprie, & non abusiue.
Resp. neg. conseque & disparitas est, quia ealor in genere causae formalis primo competit cigni ita, vt nullum aliud ens sit formaliter calidum supra ignem, vnde quanuis substantiae viquentes, & intelligentes, imo & ipse Deus in genere Entis sit supra ignem, attamen in genere, formaliter calidi nihil est supra ignem, cum nul¬ la substantia viuens, neque intelligens, neque ipse Deus sit formaliter calidus, & ideo ratio primi calidi competit igni; at vero in genere. continentiae anima rationalis habet supra sealias continentias perfectiores, nempe continen tiam Angeli, qua continet inferiora, & continentiam Dei, quam continet omnes creaturas; ideo continentia animae rationalis, qua continet animam sensitiuam, & vegetatiuam, nequit vocari continentia Eminentialis, quia supra se in genere continentiae habet aliam continentiam perfectiorem; cunque sola continentia Dei sit suprema nullam perfectiorem supponens supra se fideo sola continentia Dei vere, & proprie vocatur formaliter Eminentialis, continentia autem creaturae non nisi abusiue, & improprie dici potest Eminentialis.
II Instabis. Anima rationalis in genere Sensitiuorum est primum continens ita, vt supra se nul lum aliud Sesitiuum habeat; ergo vere, & proprie potest habere rationem Eminentis, non quidem simpliciter, sed in tali genere, scilicet sensitiui.
Resp; quod aliud est dicere animam rationalem in genere sensitiui esse primum sentiens. & aliud est dicere, quod in genere continentiae sit primam continens; aliud enim est continentia, & aliud est res contenta. Igitur quanuis anima rationalis possit dici primum in genere sensitiui, quia supra se nullum aliud habet sensitiuum; attamen nequit dici eminens in genere. continentiae, quia supra se habet aliam continentiam; & quanuis ratio primi in genere possit conquenire creaturae, attamen ratio Eminentiae vere, & proprie, & formaliter nequit illi competere, quia ratio primi non dicit formaliter aliquod supra totum Ens, sed dicit tantum non habere, aliquid supra se, & habere omnia infra se, hoc autem potest competere cuicunque generi supremo, quod non habet aliquod supra se in illogenere, sed omnia sunt infra se, aliter non esset genus supremum, & ideo illi potest formaliter competere ratio primi in illo genere; at vero ratio Eminentis dicit formaliter superiorita. tem ad totum Ens creatum, quia Eminens dicitur, quasi manens extra Ens. Cum autem superioritas ad Ens creatum nequeat copetere creaturae, aliter esset extra Ens creatum, & sic non esset creatura, ideo illi non competit Eminentia. vere, & proprie, sed tantum abusiue, & nominaliter. Quapropter solus Deus dicitur formaliter eminere, quia ipse solum manet extra, & supra totum Ens creabile, cum sit causa totius Entis creabilis; vnde sicuti ratio causae totius Entis creabilis nequit communicari creaturae, quia rei nequit communicari omnipotentia, quae est, causa totius Entis creabilis, ita ei nequit communicari formaliter Eminentia, quae est ratioformalis, a qua oritur omnipotentia, vt supra dictum est. Tum quia primum in genere est formaliter in illo genere, primum enim in genere ide est, ac primum intra genus; sed quod est in genere, nequit esse emines in illo genere, quia eminens secundum modum significandi, vt dictum est, ide est, ac manens extra illud, cui dicitur eminere; quod autem manet extra, no est intra, haec enim sibi contradicunt; ergo quanuis creaturae possit. competere esse primum in aliquo genere determinato, non tamen illi potest conuentre esseEminens in illo genere. Quapropter Eminentia creaturae non nisi abusiue, & improprie potest concedi, prout confunditur cum primitate, & superioritate.
I2 Colligitur ex hoc Primitatem, & Superioritatem in hoc distingui ab Eminentia, quod Primitas, & Superioritas possunt esse in eodem genere, in quo sunt ea, respectu quorum dicitur Prioritas, & Superioritas; nam in eodem genere reperitur primum, & secundum, quia reper itur ratio causae, & effectus, perfectioris, & imperfectioris: & potest reperiri Superioritas, & Inferioritas, quae attenduntur solum secundum. esse perfectius, & imperfectius; Eminentia vero nequit esse in eodem genere cum his, quibus dicitur eminere, vt supra dictum est, vnde quanuis Eminens sit primum, & superius, non tamon e contra primum, & superius est Eminens.
I3 Dices 3. Calor continetur formaliter in pipere, quod est inferius ad Solem; ergo continetur Eminenter in Sole, qui est superius ad piper; aliter eodem modo contineretur in pipere, & in Sole.
Resp; quod licet continentia virtualis duplex sit; alia in causa inferiori, vt caloris in pipere, & alia in causa superiori, vt in Sole, non tamen ex hoc sequitur, quod contineatur Eminenter in Sole, quia Sol est intra genus calidorum, in quo etiam est piper; vnde calor non continetur eodem modo specifice, quanuis contineatur eodem modo generice, quia continetur in vtroque virtualiter, in vno tamen tanquam in inferiori, & in alio tanqua in superiori, intra tamen idem genus continentiae virtualis.
Resp. neg. conseq. Quia Angelus non est causa, & ratio sensitiuorum; & ideo nequit dici Eminens ad illa; debet ergo ita esse extra, vt sit causa
quae sunt propriae ipsi Deo, & nullo modo reperiuntur in creaturis, vt sunt Omi, ipotentia, Omniscientia, Infinitas &c.has enim esse formaliter in Deo non est dubium, quia sicuti
perfectiones, quae sunt propriae ipsius creaturae, sunt formaliter in creatura, vt risibilitas, mobilitas &ciita dicendum est de perfectionibus, que sunt propriae ipsi Deo. Loquimur ergo de perfectionibus, quae sunt in creaturis, siue sint analogicae; & communes, vt sapientia, siue sint uninocae, & propriae ipsis creaturis, vt rationalitas; pro cuius resolutione.
I6. Not. est perfectiones, quae sunt in creaturis, alias esse simpliciter simplices, & alias sim plices secundum quid. Perfectio simpliciter sim plex definitur a D. Dion. in Monol. c. 14. est illa, quae in quolibet Ente melior est ipsa, quam non ipsa. Hoc autem sic comuniter explicatur; quod scilicet in absoluta ratione Entis, qua Ens est, vtsic, melius est habere illam perfectionem, quam illa carere, licet in ratione talis entis non sit melius illam habere eo, quia destrueret rationem talis entis, si in illo poneretur; vt v.g. intelligeret in ratione Entis melius est, quam non intelligere, quia Ens intelligens perfectius est, quam non intelligens; at vero in ratione talis entis, v.g. inratione lapidis non est melius intelligere, quam non intelligere; quia si intelligere poneretur inlapide, destrueret naturam lapidis; vnde melius est lapidi, quatenus lapis est, non intelligere, qua intelligere. Ex hoc autem, quod perfectiones. simpliciter simplices sint melius ipsae, quam non ipsae, deducitur, quod sint illae, quae secundum suum conceptum formalem nullam penitus inuoluunt imperfectionem, sed puram perfectionem. Quod si in aliquo subjecto reperiantur cum aliqua imperfectione, hoc eis accidit tantum materialiter ratione subjecti, in quo sunt; non vero formaliter, vt si optimum vinum poneretur invase male olido, contraheret ex illo malum odorem, quem non haberet vinum ex se ipso. Perfectiones secundum quid sunt illae, quae in suo conceptu formali important aliquam perfectionem coniunctam essentialiter cum imperfectione, a quae nequeunt depurari, vt v. 8. species creatae, quae essentialiter important rationem generis, & pote tialitatis, quae est imperfectio, & rationem differentiae, quae est perfectio, ex quibus componuntur.
17. Dices. Paternitas in Diuinis dicit perfectionem simpliciter simplicem, & tamen in quo- libet non est melior ipsa, quam non ipsa; quia Pater esset perfectior Filio, in quo non est Paternitas, ergo non bene definitur perfectio simpliciter simplex. Prob. antecedens; nam Paternitas non importat perfectionem secundum quid, aliter inuolueret in suo conceptu formali imperfectionem, & sic esset tantum Eminenter, non forma liter in Deo.
Resp. illi Auctores, qui negant relationes. Diuinas secundum suum conceptum formalem quiditatiuum dicere perfectionem concedentes tantum entitatiue, & identice importate perfectionem, quae est communis tribus Personis Diuinis, neg. antecedens. Illi autem, qui docent, dicere perfectionem, dicunt Paternitatem importare perfectionem simplicem, puram sine imperfectione, non tamen simpliciter simplicem. Cete¬ rum quid dicendum sit circa hoc videbimus in Tract. de Trin. 7. 5. Interim transmisso antecedete neg. conseque & ratio negationis est, quia D. Ans. definit tatum perfectionem simpliciter simplicem absolutam, non autem relatiuam, & in praesenti loquimur tantum de perfectionibus absolutis, non relatiuis.
Not. 2. ex B. Doct. in lib. de Causis prop. 21. quod perfectio duo importat, scilicet entitatem ipsam, seu rem, quam significat; & modum essendi in tali subjecto, in quo est. In praesenti procedit difficultas in primo, non in secundo sensus nam quaerimus, an perfectiones, quae sunt in creaturis; sint in Deo quo ad entitatem, quam significant, non autem an sint in Deo eo modo, quo sunt in creaturis, scilicet cum distinctione reali inter se, limitatione, & determinatione ad vnum esse specificum &c, haec enim trahunt a subjecto, in quo recipiuntur: nam quidquid recipitur, ad modum recipientis recipitur. Unde certum est, quod si istae perfectiones ponuntur in Deo, non habent modum essendi proprium, quem habent in creaturis, quia Deus habet alium inodum essendi diuersum a modo essendi, quem habet creatura. Igitur in Deo erunt modo perfectissimo, simplicissimo, & actualissimo identificante omnes perfectiones. His notatis.
IS Prima sententia negat perfectiones, que sunt in creaturis etiam simpliciter simplices esse formaliter in Deo. Ita Biescas 1. p. q. 4. art:a. dub. 7. Citat pro sua sententia D. Thomam; licet immerito, vt ostendit Ioa. S. Tho. hic q. 4. disp. 5. art. 2. conclus. 1.
Secunda sententia arbitratur perfectiones. secudum quid proprias creaturarum posse formaliter depurari a suis imperfectionibus, & perconsequens esse formaliter in Deo. Haec sent. subdiuiditur: nam Aliqui substinent esse in Deo. secundum esse entitatiuum, & reale, vt Ledesma lib. de Perfectionibus Diuinis p. 1. art. 1. Alijvero esse formaliter in Deo, non secundum esse reale entitatiuum, sed tantum secundum esse intentionale, objectiuum, & intelligibile, vt quidam stecentiores; pro cuius decisione.
I9. Vnica concl. Perfectiones simpliciter simplices continentur in Deo formaliter Eminenter, perfectiones vero secundum quid continentur tantum Eminenter virtualiter, siue sumam tur secundum esse reale entitatiuum, quo dicunt tur esse in Diuina omnipotentia; siue secundum esse intentionale obiectiuum, quo dicuntur esse in Diuina Scientia, siue in Diuino intellectu, veexplicabimus in seq. art. Ita Fundatiss. Doct, locis cit; tum in hoc, tum in sup. S, & in 2. dist. 4. q. 4.
20 Prob. 1. pars cocl. ex his Scripturae locis, quae adducta sunt in 1. art; & ex his auctoritatis bus adductis ex Beatiss. P. Aug; quibus additur doctrina, quam adducit De Speculo animae cii quam sepe repetit in lib. de Trin. Deus est sine quanti tate magnus, sine qualitate bonus, sine tem¬ pore sempiternus, sine morte vita, fine infirmitate fortis, sine mendacio verus, sine loco vhique totus; sine situ ubique praesens, sine extensione omnia implens, sine contractione ubique occurrens, sine motu omnia transcendens, fine statu intra omnia manens, fine indigentia omnia creans, sine labore omnia regens, sine mutatione omnia mutabilia faciens. Ex hac auctoritate manifeste deducitur magnitudinem esse in Deo sine suo genere. quod est quantitas, & ideo sine imperfectione. Quapropter ait Fundatiss. Doct, species esse inDeo sine genere, & sic dicendum de Bonitate. sine qualitate, & de ceteris assignatis; quod nihile aliud est, quam has perfectiones esse in Deo, non eo modo, quo sunt in creatura, idest cum ijsdem imperfectionibus, cum quibus sunt in creatura, quod est contineri formaliter Eminenter:
Fundamentum est. Illud continetur in Deo Eminenter formaliter, quod in recto predicatur de Deo, vt docet Fundatiss. Doct. in 1. dist. 36. p. 1. q. 3isine vlla prorsus imperfectione, quae reperitur in eo, prout est in creatura; sed perfectiones simpliciter simplices, quae sunt in creaturis, praedicantur de Deo in recto, & sunt in ipso sine vlla imperfectione; ergo sunt in ipso formaliter Eminenter. Maior patet ex dictis in sup. 8. Prob. mininam Sapietia, Bonitas &c; quae sunt in creaturis, & sunt perfectiones simpliciter simplices, praedicantur de Deo in recto, vt definitum est in Concil Rem, contra Gilbert. Vid. de Attr. in genere q. 2. art. 5.
Cons. 1. Deus est cumulus omnium perfectionum aggregatione perfectus; ergo continet omnes perfectionesi, & nulla ratione negari potest aliquod esse in Deo, nisi quia dicit in suo conceptu imperfectionem, sed perfectiones simpliciter simplices, quae sunt in creaturis, in suo conceptur formali nullam dicunt imperfectionem, vt supra declaratum est, ergo continentur Eminenter formaliter, quia contineri formaliter est contineri secundum proprium conceptum formalem, & secudum propriam essentiam, ac quiditatem, & contineri Eminenter est contineri perfectiorimodo, ac sint in creaturis, idest sine imperfectionibus, quae sunt illis coniunctae in creaturis.
Explicatur magis. Contineri Eminenter formaliter est contineri secundum propriam definitionem sine vlla imperfectione, quae est in creatura; sed perfectiones simpliciter simplices. continentur in Deo secundum propriam definitionem demptis omnibus imperfectionibus, quas materialiter contrahunt ex creaturis; Scietia enim Dei est formaliter cognitio per causam, sicuti est scientia, quae est in creatura; ergo perfectiones simpliciter simplices continentur Eminenter formaliter in Deo.
Conf. 2. Perfectio simpliciter simplex fonmaliter sumpta est illa, quae melior est ipsa, quam non ipsa, vt dictum est; sed Deus, qui est quid Optimum in omni genere, est id, quo melius ex¬ cogitari non potest, vt docet Beatiss. P. lib. de Nat. Boni, & alibitergo in Deo sunt omnes perfectiones simpliciter simplices Eminenter formaliter, aliter non esset quid optimum, quia non dicitur optimum, nisi quia continet omnes perfectiones, quae sunt meliores ipsae, quam non ipsae, ilIud enim, quod haberet formaliter has perfectiones, esset melius Deo, si Deus istis careret; Bonum nanque dicitur ex continentia Bonitatis.
2I Prob. 2. pars concl. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. Soliqe animae c. 31. Apud te omnium stabilium stant creaturae, & omnium mutabilium apud te immutabiles manent origines, & omnium rationalium, atque temporalium sempiternae viuunt rationes, quibus docet, quod res creatae, quae secundum suum conceptum formalem, & secundum suam Essentiam sunt mutabiles, in Deo Sunt immutabiles, & per consequens non sunt in illo secundum suum conceptum essentialem, & quae sunt rationales, & temporales, in illo non sunt, rationales, neque temporales, & ideo non sunt, secundum proprium conceptum formalem; sed non esse secundum proprium conceptum formalem est non esse formaliter, idest secundum. propriam formam, secundum quam sunt in creaturis; quia forma propria, secundum quam sunt in creaturis, est mutabilis, rationalis, & tempora lis; ergo perfectiones secundum quid non sunt, in Deo formaliter, sed solum Eminenter virtualiter; & rationem huius reddit: nam quanuim tract. 13. in Iodixerit; Si efuris, panis est, si suis, aqua est, attamen in lib. de vera Relig. ait; quod Deus nec est panis, nec est aqua; & hoc secundum intelligit formaliter, primum vero intelligit Eminenter virtualiter. Formatur autem sic a Fundatiss. Doct. eius ratio. Illud est formaliter in Deo, quod formaliter de illo praedicatur in recto, & illud tantum est Eminenter virtualiter, quod est in eius virtute productiua demptis imperfectionibus; sed perfectiones simplices secundum quid, quae in suo conceptu formali inuoluunt imperfectionem admixtam cum perfectione, non praedicantur formaliter de Deo inrecto, & continentur in eius virtute productiua demptis imperfectionibus; ergo continentur in Deo tantum Eminenter virtualiter, non autem Eminenter formaliter, Maior patet ex dictis, nam praedicari sequitur ad esse; & eo modo predicatur aliquod de aliquo subjecto, quo modo est in illo. Prob. min. Non valet dicere. Deus est homo, Deus est aer, aqua, & sic de omnibus speciebus cuiuscunque praedicamenti, haec enim important imperfectionem simul cum perfectione; & non esset ratio, cur in talibus praedicationibus non attribueretur Deo illa imperfectio, quam important, sicuti illi attribuitur perfectio; quemadmodum quia de ipsis creaturis praedicantur formaliter, ideo in creaturis nedum est perfectio, quam important, sed etiam imperfectio admixta cum illa perfectione, sed Deo nulla potest attribui imperfectio; ergo de Deo non praedicantur formaliter, sed tantum Eminenter virtualiter, quatenus sunt in eius virtute productiua, quae potest illas creare; omne enim, quod habet perfectionis effectus, illud haber sibi communicatum a causa, & consequenter eausa. debet illam perfectionem continere insua virtute, quia nemo dat, quod non habet. Quapropter ait Beatiss. P. Ipse continet omnia quae creauit.
E Prob. 2. destruendo fundamentum Ledesmae. Perfectiones praedicamentales nequeunt depurari formaliter a suis imperfectionibus; ergo non sunt formaliter in Deo, quia in Deo, cum sit undequaque perfectus, nulla. imperfectio poni potest. Prob. antecedens. Perfectiones predicamentales essentialiter constant. ex genere, & differentia, & per consequens sunt, compositae essentialiter, & si tollatur ratio compositionis ex genere, & differentia, tollitur earum essentia, & non sunt amplius perfectiones praedicamentales, & secundum quid, de quibus loquimur, sed simpliciter simplices; sed compositio ex genere, & differentia dicit essentialiter imperfectionem, vt probatum est in tract. de Simplic. Dei art. 8; ergo perfectiones praedicamentales nequeunt formiliter depurari a suis imperfectionibus, aliter non essent amplius perfectiones simplices secundum quid.
Conf. 1. In hoc distinguuntur perfectiones. simpliciter simplices a perfectionibus simplici bus secundum quid, quod illae possunt depurar ab imperfectionibus, quas habent in creaturis, quia secundum suum conceptum formalem putam important perfectionem sine vlla imperfectione, & ideo potest praescindi integra earum. ratio, & essentia ab omnibus imperfectionibus, quas tantum materialiter important, quotiese eunque enim aliquod non pertinet formaliter ad essentiam alicuius, potest intelligi essentiasine illo; perfectiones autem simplices non possunt depurari a suis imperfectionibus, quia imperfectiones, quas important, ingrediuntur constitutionem formaliter essentiae: & ideo si tollantur, tollitur pariter essentia; cum essentiae res rum sint veluti numeri, qui addita, vel dempta aliqua vnitate, statim variantur, & destruuntur; ergo si a perfectionibus simplicibus secundum. quid tollantur imperfectiones, non remanent amplius earum essentiae; sed in Deo ponuntur tales perfectiones demptis imperfectionibus, ergo non ponuntur secundum carum essentias. & secundum suas formas, ac per consequens. non ponuntur formaliter, quia poni formaliter est poni secundum suam formam, & essentiam.
Conf. 2. Si a discursu v. g. qui est perfectiosimplex secundum quid, tollatur imperfectioquam importat, tollitur multiplicitas coceptuum; sed ablata multiplicitate conceptuum non remanet amplius discur sus, qui est illatio illius cogni¬ tionis ex alia cognitione distincta; remanet enim prima operatio, seu simplex intuitus; ergo a perfectionibus simplicibus secundum quid nequeunt, formaliter tolli imperfectiones salua remanente earum essentia, & formalitate; sed illud, cuius forma non remanet, nequit poni formaliter in Deo, quia poni formaliter est poni secundum formam, & sic poneretur secundum formam, que non remaneret, & non est, quod est ridiculum; ergo perfectiones simplices secundum quid non ponuntur in Deo formaliter,
23 Tandem prob. Quod ponitur in aliquo secundum propriam formam, potest in illo exercere omnes effectus formales proprios illius formae; vt quia in Deo, Angelis, & hominibus ponitur formaliter intellectus, vo luntas &c; ideo Deus, Angeli, & homines possunt intelligere, & velle, qui sunt actus formales intellectus, & voluntatis; & quod ponitur tantum virtualiter in alio, potest tantum producere illam formam extra se, quae valet illos effectus formales producere, non tamen illos effectus formales illius formae per se ipsum immediate producit, vt calor est tantum virtualiter in pipere, quia piper secundum se non calefacit; attamen potest producere calorem, qui postea calefacit; sed Deus nec quit in se ipso exercere effectus formales perfectionum simplicium creatarum, quia Deus nequit ratiocinari, ridere, admirari, latrare & ci potest tamen producere formam hominis, quae ratiocinatur, ridet, admiratur; & formam canis; quae latrat; ergo perfectiones simplices secundum quid non sunt formaliter Emmenter inDeo, sed tantum Eminenter virtualiter.
24 Prob. 3. pars concl. Tunc aliquod cotinetur in alio formaliter secundum esse intetionale, & obiectiuum, quado intelligitur per propriam speciem acceptam ab illo; in tantum enim lapis habet esse formaliter intentionaliter inin tellectu hominis, in quantum trasmittit speciem sui in intellectum hominis, quae species est ipsum esse intetionale lapidis; quod si lapis intelligere, tur per speciem alterius, non per speciemsui tunc lapis non esset formaliter se cundum suume esse formale intentionale in intellectu homims, sed secundum esse intetionale alterius, quia es set per speciem alterius, non per speciem propriam; sed Deus non acquirit speciem a creaturis; cum omnia intelligat per suam Essentiam, quae se habet, vt species repraesentatiua omnium. creaturarum, aliter si Deus acciperet species a rebus, eius Scientia causaretur a rebus, non autem esset causa rerum; & sic esset creata, non increata, quia omne causatum creatum est; tum quia immediate cognosceret res, non mediante sua Diuina Essentia, quod improbabimus antract. de Scientia Dei; ergo nulla creatura habet esse formaliter secundum esse intentionale obiectiuum in ipso Deo.
25. Obiicies 1. contra 1. partem conclaDe fectiones simpliciter simplices, quae sunt increaturis, dicuntur de Deo tantum analogice ergo non reperiuntur in Deo formaliter. Antecedens traditur a B. Doct. in 1. dist. 22. q. 33 & dist. 25. p. 2. q. unic: & saepe alibi. Prob. conseque nam ea, quae reperiuntur formaliter in pluribus, reperiuntur secundum eandem formam, & secum dum eandem definitionem; sed ea, quae reperiuntur secundum eandem formam, & definitionem in pluribus, dicuntur vniuoce, quia uniuoca sum illa, quorum nomen commune est, & eadem definitio; ergo perfectiones simpliciter simplices non sunt formaliter in Deo.
Resp. neg. conseq. Ad prob. dicitur, quod vniuoca sunt illa, quorum nomen commune est,. & eadem aequaliter forma, seu ratio importata per nomen. Quanuis ergo perfectiones simpliciter simplices sint in Deo formaliter secundum. suam formam, rationem, & definitionem, attamen quia in Deo non sunt aequaliter: nam in Deo sunt modo infinito, & simplicissimo: increaturis vero modo finito, & determinato, ideo non dicuntur vniuoce, & analogice. Neque est conna natura analogi, quod reperiatur formaliter in suis analogatis, praesertim loquedo de analogis proportionalitatis importatibus inaequalita. tem, vt patet in Ente, quod formaliter reperitur in substantia, & accidente, quauis repugnet analogo analogia Attributionis, vt risus respectu hominis, & prati¬
26. Obiicies 2. contra 2. partem concl. Omnis perfectio creata etiam simplex, & secundum quid potest formaliter depurari a suis imperfectionibus; ergo potest esse formaliter in Deo. Prob. antecedes. Si perfectio simpliciter simplex non posset depurari a suis imperfectionibus, nul lo modo poneretur in Deo, sed ponitur in Deo. vt supra dictum est; ergo potest depurari a suis imper fectionibus. Probatur conseq. In tantum perfectio simpliciter simplex ponitur formaliter in Deo, in quantum potest depurari a suis imperfectionibus; sed etiam perfectio simplex secundum quid potest depurari a suis imperfectionibus; ergo ponitur formaliter in Deo.
Resp. dist. antecedens. Perfectio simplex secundum quid potest depurari a suis imperfectionibus salua remanente illius Essentia, & ratione formali, negi virtualiter tantum remanente, non formaliter, conc. Ad prob. eodem. modo dist. maior:
Instabis. Perfectiones simplices tantum in creaturis componuntur ex genere, & differetia. non autem in Deo; ergo possunt depurari ab imperfectionibus remanente carum ratione forma. li. Antecedens patet; quia compositio ex genere, & differentia est tantum in creatura, & non in Deo. Prob. conseq. Ratio formalis v. 8. hominis est animali tas rationalis, sed in Deo datur. animalitas, & rationalitas, aliter Deus non contineret perfectissime hominem, quia non con¬ tineret omnes rationes illius, & tamen animalitas, & rationalitas in Deo non sunt per modum generis, & differentiae; ergo essentiae rerum possunt depurari a suis imperfectionibus salua remanente earum ratione formali.
stesp. neg. conseq. Ad prob. dist. minor: sed in Deo est animalitas, & rationalitas secundum proprium conceptum formalem animalitatis, & rationalitatis, neg; conceptus enim formalis animalitatis importat essentialiter potentialitatem contrahibilem per differetiam, & importat principium formale elicitiuum sensationis formalis; & conceptus rationalitatis importat rationem actus contrahentis aliquod potentiale; & esse principium formale discurredi, quae omnia repugnant Deo, vt diximus. Animalitas, & rationalitas sunt in Deo virtualiter secundum formam praestantiorem aequiualentem animalitati, & rationalitati formali, conc; & in hoc sensu dicitur Deus continere omnes rationes formales, quae sunt in creaturis, & nullam rationem formalem esse in creatura, quae non dependeat, & causetur a Deo, quia continetur in virtute illius, & a virtute illius causantur creaturae:
E7. Obiicies 3. Deus, & creatura non sunt quid maius Bonum, quam Deus solus, vt infravidebimus art.4; ergo omnes perfectiones, quae sunt formaliter in creatura, sunt etiam formaliter in Deo: nam in tantum Deus, & creatura non sunt quid maius Bonum, quam Deus solus formaliter, in quantum Deus continet omnem. perfectionem, quae est in creatura; ergo si non contineret omnes perfectiones creaturae formaliter, esset formaliter maius Bonum Deus, & creatura, quam Deus folus.
Resp. neg. conseq. Ad prob. dicitur, quod ex eo, quod perfectiones simplices sint in creatura formaliter, in Deo autem Eminenter virtuaditer, tantum dicit modum diuersum habendi illam perfectionem: nam dicit, quod creatura habeat illam perfectionem aliter, ac habet Deus, non tamen dicit aliam, & aliam perfectionem. vt docet Fundatiss. Doct; & ideo creatura, & Deus non sunt maius Bonum, quam Deus solus; sed de hoc infra.
28 Obiicies 4. In tantum Essentia creaturae non continet formaliter essentias aliarum creaturarum, in quantum non est infinita; sed Deus est infinitus, ergo formaliter continet essentias creaturarum.
stesp;quod quanuis finitas sit ratio, quare creatura non contineat essentiam alterius creaturae, attamen infinitas non est ratio continendiillas formaliter; sed ad continentiam formalem requititur potentialitas passiua, quae formaliter repugnat infinitati. Unde licet Deus sit infinitus, quia tamen non habet in se potentialitatem passiuam formaliter, ideo continet essentias rerum tantum Eminenter virtualiter, non autem formaliter. Neg. igitur maior: nam si Essentia. creaturae esset infinita, adhuc non contineret formaliter Essentiam alterius creaturae, sed tantum Eminenter; quia continentia formalis importat potentialitatem passiuam, quae repugnat infinitati:
Instabis. Anima rationalis continet formaliter Eminenter animam sensitiuam, & vegetatiuam, quae tamen secundum suum conceptum formalem importat materialitatem; ergo Deus potest continere Essentias creaturarum sineearum potentialitate.
Videant Recentiores, quos recensuimus in sup. 8; quomodo respondeaut huic obiectioni, cuius vim certe non possunt effugere, semel enim concedentes animam rationalem continere formaliter Eminent er animam vegetatiuam; & Sesitiuam sine earum imperfectione materialitatis, quam formaliter important secundum proprium conceptum specificum in propria specie, non videtur, quomodo possint negare Deum; non continere perfectiones simplices secundum quid Eminenter formaliter. Igitur neg. antecedens, vt ostendimus loco cit.
29 Obiicies 5. Limitatio non est essentialis. creaturae; ergo potest essentialiter praescindi esSentia creaturae a suis imperfectionibus, & sic poni formaliter in Deo. Prob. antecedens. Creatura non est essentialiter limitata in esse intelligibili, quia Angelus per vnicam speciem potest intelligere plures essentias creaturarum; ergo neque in esse entitatiuo, & physico, cum esse intelligibile sequatur ad esse entitatiuum & physicum
Resp. neg. antecedens. Ad prob. neg. antecedes; quanuis enim Angelus non sit limitatus adcognoscendam tantum vnam Essentiam, non tamen cognoscit infinitas Essentias, sed finitas, & ideo eius cognitio est limitata, vude Essentia Angelis est limitata nedum in esse physico, sed etiam in esse intelligibili; sola autem Essentia Dei Vtroque modo est illimitata.
3O. Obiicies 6. contra vltimam partem concl. Deus intelligit Essentiam creaturae quo ad omnia, quae Sut formaliter in creatura; ergo Essentia. creature secundum esse intelligibile, & obiectiuum, est formaliter in Intellectu Dei. Antecedes patetinam si Deus non intelligeret omnia, quae Sut formaliter in creatura, daretur aliquod, quod Deus ignoraret, quod repugnat infinitae illius Sapientiae. Prob. conseq. Illud est formaliter inintellectu alicuius, quod cognoscitur secundum propriam formam illius; sicuti illud est formaliter in entitate alicuius, quod est in illo secudum propriam formam, sed Essentia creaturae cognoscitur secundum suam propriam formam ab Intellectu Dei, ergo formaliter secundum esse intentionale est in Intellectu Dei.
Resp. dist. antecedes. Deus intelligit essentiam creaturae per propriam specie ipsius crea¬ turae, nege per suam Essentiam Diuinam repraeentantem omnes creaturas, conc. Ad prob. dist. eodem modo. Si Deus non cognosceret per suam, Essentiam Diuinam tanquam per speciem communem, conc, tanquam per speciem propriam creaturae, negi nam ex eo, quod Deus non cognosceret creaturas per proprias ipsarum species; adhuc non sequeretur, quod perfectissime illas non comprehenderet; cum illas cognoscat persuam Diuinam Essentiam virtualiter ipsas continentem; & eas repraesentantem perfectiori modo, quam repraesentantur per proprias species, Ad prob. conseq. dicitur, quod verum est de cognitione per speciem propriam, falsum de cognitione per speciem alienam virtualiter solum continentem res cognitas, vnde sicuti ex eo, quod cognoscens intelligat per species proprias formaliter continentes obiecta cognita, sequitur, quod objecta cognita habeant esse formaliter secundum esse intetionale in cognoscenteata ex co, quod cognoscat per species tantum virtualiter continentes objecta cognita manifeste sequitur, quod contineantur secundum esse intentionale tantum virtualiter, non formaliter.
3I Obiicies 7. Si Deus non contineret fora maliter secundum esse intetionale Essentias creaturarum, sequeretur, quod eodem modo cognosceret perfectiones creaturarum, ac priuationes; negationes, peccata, & entia rationis, ista enim non habent esse formaliter secundum esse intentionale in Deo; sed hoc non est dicendum; ergo neque primum.
Resp. neg. sequelam: nam priuationes, negationes, & peccata, cum sint defectus Entis, non habent esse in Iutellectu Diumo nec formalitera; nec virtualiter, at vero essentiae creaturae, cum sint entia positiua, quanuis non habeant esse for male intentionale, habent tamen esse virtudlea per quod cognoscuntur. Mala ergo cognoscun tur per discordantiam, & oppositionem ado nitatem Diuinam, vt probabimus De Scientide Dei q. 2. non autem cognoscuntur per. Bonitate creatam, vt volunt Thomistae; sed de hoc suo loco, tantum hic innuitur hoc, ne Vtamur, &o rum responsione, quae contradiceret iis, quae ibidem dicturi sumus.
32. Obiicies 8. Quanuis practicum, & speculatiuum sint species oppositae in creaturis, ate tamen sunt formaliter Eminenter in Deo, & inm Theologia nostra; ergo quannis Essentiae creatus rarum sint inter se oppositae, & distinctae, attamen sunt formaliter Eminenter in Scientia Dei.
Resp. omisso antecedente, falsum enim est quoad 2. partem, vt diximus φ. 3. Proem. art neg. conseque & disparitas est, quia practicum, & speculatiuum nullam inuoluunt imperfectionen in suo conceptu formali, cum sint perfectiones. simpliciter simplices, & ideo sunt formaliter Eminenter in Scientia Dei, quae est practica & speculatiua; at vero essetiae creatae inuoluunt for¬ maliter imperfectionem, ideo formaliter in Deo esse nequeunt.
Instabis. Si creaturae non essent formaliter in Intellectu Dei secundum esse intentionale, sequeretur, quod cognoscerentur confuse a Deo, quia quod videtur in sua virtute tantum, non videtur distincte, sed confuse, vnde qui cognosceret hominem in Sole, cognosceret tantum confuse, non distincte, ergo non continetur solum virtualiter in Deo.
Resp. neg. sequelam. Ad prob. dist. assumptum. Quod videtur in sua virtute, in qua continetur tantum imperfecte, idest secundum gradus vniuersales tantum, videtur confuse, conciin quam continetur perfectissimo modo secundum omnes gradus vniuersales, & indiuiduales, sicut videntur in Deo, negatur,
33. Obiicies vltimo, Modus continendi formaliter est perfectior, quam modus continendivirtualiter; ideo perfectio caloris est magis inigne, quam in pipere, & in Sole, sed Deo tribuedus est perfectior modus continendi; ergo Deus. continet formaliter, non tantum virtualiter essentias creaturarum.
Resp. dist. eodem modo maiorem. Modus continendi formaliter est perfectior, quam modus continendi virtualiter imperfecte, & potentialiter secundum gradus vniuersales tantum, vtcalor in pipere, & in Sole, conc; quam modus continendi virtualiter perfectissimus, & actualissimus secundum omnes gradus vniuersales, & particulares, negatur.
Articulus 3
ART. III. An perfectiones simplices existant imme diate in Diuina Essentia, vel in Omipotentia; aut in Scientiae
Aec difficultas solum a veteribus Theologis recepta est, apud Recentiores. gratiam non promeruit, vt in eorum Scholis admitteretur. Eam pertractat Fundatiss. Doct. inIdist. 36. princip. 1. q. 3: & D. Thop. 1. q. 14. art. 13. & de Verit. q. 3. art. 5. Quia tamen non parum iunat ad intelligendam Dei Eminentiam, ideo ommitenda non est, quam tamen breuiter expediemus, quia Aduersarios nunc temporis non habet. Igitur:
Not. 1. ex B. Doct. ubi sup;quod licet haec tria Essentia, Omnipotentia, & Scientia sint idem inDiuinis, quia omnia sunt unum, ubi non obuiat mutua relationis oppositio; attamen vitualiter distinguun tur; Omnipotentia enim, & Scientia Sunt, duo Attributa virtualiter diuersa tum inter se,¬ tum ab Essentia Diuina; idcirco si considerentur; prout sunt idem, certum est creaturas existere. in omnibus his tribus; at vero si considerentur praecisiue, prout virtualiter distinguuntur, possunt existere immediate in vno, & mediate in altero; vt v. 8. Iustitia, quae est Attributum Dei, imme diate est in Voluntate, & mediante Voluntate in Essentia Diuina; quia sicut in nobis Iustitia est habitus subjectatus in voluntate, & mediantevoluntate in essentia animae; ita dicendum de Iustitia Dei. Quaeritur ergo in praesenti, an creaturae immediate existant in Scientia Dei, quia omne cognitum in cognoscente existit, & mediante Scientia existant in Omnipotentia, & inEssentia Diuina; an vero e contra, vel immediate existant in omnibus his tribus secundum diuersas rationes, scilicet secundum esse intentionale in Scientia, secundum esse creabile in Omnipotentia, & secundum esse existens in Essentia
E Not. 2. quod vt diximus in sup art; illud est formaliter in Deo, quod substantiue de illo praedicatur in recto per verbum sunstantiuum Est, illud vero est tantum Eminenter virtualiter, quod de illo non praedicatur per verbum substatiuum in recto, sed per verbum adjectiuum in Jobliquo, & ratio huius, quam illic promisimus afferre in hoc art; est, nam, vt docet Fundatiss. Doct. hic ex Beatiss. P. Aug. loco infra adducendo; sicuti ex eo, quod Potentia potest producere creaturas, dicitur in se ipsa creaturas contineres & ex eo, quod Scientia illas intelligat, dicitur in se ipsa illas in esse intentionali continere, ita Essentia ex eo, quod est formaliter illud, quod cotinet, dicitur in se ipsa illud continere; quemadmodum enim Potentia dicitur a producere, Scietia a scire, sic dicitur Essentia ab esse; ergo sicuti Potentia dicitur continere creaturas, quia potest illas producere, & Scientia, quia illas scit; ita Essentia dicitur perfectionem aliquam continere, quia est perfectio illa; sed Essentia Dei nequit formaliter dici, quod sit essentia creaturae, aliter Deus esset creatura; ergo creatura non est immediate in Essentia Diuima.
Ex hoc autem eruit B. Doct. rationem nostrae conclusionis, quia si essentia creaturae esset immediate in Essentia Diuina, iam Essentia Diquina esset formaliter essentia creaturae, quia essentia dicitur ab esse, sicuti quia perfectiones simpliciter simplices, quae sunt Attributa Dei, sunt immediate in Essentia Diuina, Essentia Diuina dicitur esse illa formaliter. His notatis.
Vnica cocl. Omnes essentiae creaturarum, & quaecunque perfectiones simplices, quae inuoluunt essentialiter aliquam imperfectionem, immediate non sunt in Essentia Diuina, sed tantum in Omnipotentia, & in Diuina Scientia.
Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. c. 8. dicente. Vnus omnipotens, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quibus verbis rationem essendi omnium creaturarum in Deo tribuit Omnipotentiae, non essentiae; & superius c. 2. tradiderat rationem, quam explicauimus in 2. Not. Sicut ab eo, quod est sapere, dicta est Sapientia, & ab eo; quod est scire, dicta est Scientia, ita ab eo, quod est, esse, dicta est Essentia. Formatur autem sic haec ratio, Illud dicitur esse in potentia cuiuscunque Agentis, quod potest ab ipso Agente produci, & illud in Scientia, quod potest ab ipso sciri, illud vero dicitur esse inEssetia alicuius, quod est formaliter illa essetia; sed nequit dici: Escetia Dei est essentia creaturae; potest tamen dici, quod Potentia Dei possit producere creaturas, & Scientia Dei illas cognoscere; ergo creatur ae no sunt immediate in Essentia Dei; sed tatum in eius Omnipotentia secundum esse reale, & in eius Ideis secundum esse intentionale, & per consequens. in Scientia. Mator explicata est; quia, vt ait SSi Doct; sicut esse in potentia nihil aliud est, quam potentiam posse illud producere, & esse in Scietia nil aliud est, quam illud scire, ita esse in Essetia nil aliud est, quam Essentiam esse formaliter illud, quod est in ipsa; ergo illud dicitur esse inPotetia, quod potest ab ipsa produci, & illud in Scientia, quod potest ab illa sciri, illud vero inEssentia, quod est ipsa E ssentia. Minor manifestaest; quia si Essentia Dei esset essentia creaturae: iam Deus esset creatura, sicuti quia Petrus est essentia hominis, cum sit animal rationale; iamPetrus est homo; & ideo si Essentia Dei esset essentia creaturae, Deus esset creatura, quod est, repugnas nedum Fidei, sed etiam rationi naturalis
Cof. Dicimus in Physicis, quod forma sit inpotetia passiua materiae, non tamen, quod sit in entitate materie; nam esse in potetia materie nil aliuo est, quam materia posse trasmutari ad forma; esse aute in entitate materiae est entitate materiae esse illud, quod est in ipsa; vnde si forma esset inentitate materiae, iam entitas materiae esset forma; & sic non distingueretur realiter ab illa; valeret enim: materia secundum suam entitatem est forma, ergo si creatura esset in Essentia Dei. immediate, iam Deus esset creatura, & formaliter posset dici creatura; sed Deus non est creatura, potest tamen producere, & scire creaturas; ergo creatura immediate est, in eius Potentia & Scientia; nam sicuti res dicitur esse in potentia passiua, quatenus de illa potest educi, ita dicitur esse in potentia actiua, quatenus ab illa potest produci.
Prob. 2. Quod est tantum virtualiter in alio, non est in illius essentia, sed tantum in illius virtute, quae est aliquod superadditum essentiae, vt patet de calore, qui, quia est tantum virtualiter in Sole, non est in illius essentia, sed tantum in illius virtute; sed creaturae sunt tantum virtualiter in Deo, vt probatum est in sup. art; ergo non sunt immediate in eius Essentia sed tantum in aliqua virtute superaddita ipsiEssentiae; sed virtus, in qua resident creaturae, est illa, quae potest ipsas producere, & scire, sicut virtus Solis, in qua residet calor, est illa, quae potest ipsum calorem producere; ergo creaturae immediate continentur in Omnipotentia, & Scientia Diuina.
Conf. Illud, quod est immediate in Essentia Diuina, est formaliter in illa, non virtualiter, vt patet de omnibus Attributis, & perfectio¬ nibus simpliciter simplicibus; sed creaturae non sunt formaliter in Essentia Diuina, vt superius dictum est; ergo non sunt immediate inEssentia Diuina, sed tantum mediate, scilicet mediante Omnipotentia, & Scientia, in quibus immediate continentur.
S Obiicies 1. Ex eo, quod forma sit formaditer in materia, non sequitur, quod materia sit. forma, sicut ex eo, quod risibilitas sit formaliter in essentia hominis, non sequitur, quod essentia hominis sit risibilitas, & ex eo, quod albedo sit, formaliter in pariete, non sequitur, quod paries sit ipsa albedo, cum adhuc non obstante tali exisientia haec omnia realiter distinguantur; ergo ex eo, quod essentia creaturae sit immediate in Essentia Dei, non sequitur, quod Essentia Dei sit creatura.
Resp. 1. neg. conseque & disparitas est, quia existentia formae in materia, risibilitatis in homine, albedinis in pariete, & cetera huiusmodi stant simul cum distinctione reali ipsorum; unde fit, quod vnum nequit praedicari realiter de alios in abstracto; at vero existentia creaturarum inDeo non est cum distinctione reali ab ipso Deo: quia in Deo nulla datur distinctio realis, nisi ane ter Diuinas relationes; & ideo si creatura existeret immediate in Essentia Dei, quia identificae retur cum illa, ideo ob talem ident ificationem realem essentia creaturae praedicaretur realiter de Essentia Dei, vbi ob distinctionem realemo, forma non praedicatur de materia, risibilitas de rationalitate, albedo de pariete &c.
Resp. 2. ad antecedens; quod ex eo, quod forma sit formaliter in materia, non sequitur; quod materia sit forma praedicatione in abstrae cto; attamen sequitur, quod de illa praedieetur forma in concreto; quia materia vere dicitur an formata; rationalitas vere dicitur risibilis, & paries albus; & ratio est, quia in abstracto distim guuntur; sunt enim partes integrantes vnum totum, in concreto vero non distinguuntur quia non sunt plura tota, sed vnum totuma sed Essentia Dei neque in abstracto, neque ineom creto potest dici essentia creaturae; quia Essentia Dei non est essentia creaturae, neque est Essentia formaliter creata, sicut materia est informa ta; ergo creaturae non sunt immediate in Essetia Dei, sed tantum mediate.
Instabis. Ex eo, quod creatura sit imme diate in Diuina Omnipotentia, & in Scientiaos non sequitur, quod Diuina Omnipotentia) & Scientia sit creatura, neque quod sit formaliter creata; ergo ex eo, quod Diuina Essentia in seimmediate contineat creaturas, non sequi tur, quod sit creatura, neque quod sit formaliter creata.
Resp. disparitatem oriri ex ratione allata. in concl. ex SS.PP. doctrina: nam Potentia dicitur a posse, non ab esse, & Scientia dicitur a scire, non ab esse, Essentia vero dicitur ab esse: erge, ex eo, quod creatura sit virtualiter in Diuina Omnipotentia, & Scientia, tantum sequitur, quod Omnipotentia possit producere creaturas, & Scientia illas scire; non autem, quod Omnipotentia, & Scientia sit formaliter creatura aut sit formaliter creata; vnde omne illud, quod est in Essentia, explicatur per verbum substantiquum, est, illud autem, quod est in Attributis, explicatur per verbum adiectiuum, potest, scit &c.
6 Obiicies 2. Iustitia, & Misericordia non sunt immediate in Essentia Diuina, quia sunt, immediate in Voluntate, & tamen sunt formaliter in illa; ergo ratio essendi immediate non est? ratio essendi formaliter.
Resp; quod licet non omne illud, quod est, formaliter in Essentia Diuina, sit in ipsa immediate, attamen omne illud, quod est immediate, est formaliter in illa. Esse ergo formaliter in Essentia Diuina in plus se habet, quam esse in illa immediate, propter quod ab eo, quod est formaliter in illa, nequit argui, quod sit immediate; ab reo tamen, quod est immediate, bene arguitur quod sit formaliter, quia ab inferiori ad superius valet, non e contra: vt v. 8. Est rationalis; ergo est animal; non e contra. In argumento ergo committitur fallacia antecedentis.
7. Obiicies 3. Peccata sciuntur a Deo, & tamen non sunt formaliter in ipso, ergo exhoc, quod creaturae cognoscantur a Deo, non infertur, quod sint in eius Scientia.
Resp. Fundatiss. Doct. ad 2. dist. antecedens. peccata sciuntur a Deo per speciem propriam. neg; quia, cum non sint entia, speciem non habent; per speciem Bonitatis oppositae, seu virtutis oppositae; conci & ideo non sunt in eius Scietia; at vero creaturae cognoscuntur per proprias Idaeas, & ideo sunt in eius Scientia.
Instabis. Creaturae non cognoscuntur a Deo per propria speciem, quia species propria creaturarum vniuoce conuenit cum illis, sed cognoscuntur per Diuinam Essentiam, que non est species propria, sed communis creaturarum; nedum enim repraesentat creaturas, sed etiam omnia praedicata Diuina siue essentialia, siueattributalia, siue relatiua; ergo si peccata non sunt formaliter in Diuina Scientia, quia non cognoscuntur per speciem propriam, nec creaturae erunt in Diuina Scientia, quia etiam creaturae cognoscuntur per speciem alienam, scilicet perspeciem Dei.
Resp; quod licet Essentia Diuina, si sumatur adaequate sit omnium rerum Idea, & species, attamen si sumatur inadaequate, prout correspondet huic ideato, & prout est representatiua, & factiua huius idaeati, est Idaea propria huius idaeati, & ita hoc idaeatum repraesentat, vt non repraesentet aliud; v. 8. idaea hominis ita repraesentat hominem, vt non repraesentet canem; & sic ratione ratiocinata per aequiualentiam simplicem distinguitur ab Idaea canis, vt diximus q. 2. de Attr. in comart. 12. Neg. ergo antecedes, & ad prob. insertam, cum dicitur Essentia Diuina non est propria species creaturarum, dist; si sumatur adaequate secundum suam totam repraesentabilitatem, conc; si sumatur inadaequate secundum repraesentabilitatem factiuam, quaeconstituit rationem Idaeae, neg: nam prout dicit: repraesentabilitatem factiuam rei repraesentatae; ita est propria creaturarum, vt non co queniat. praedicatis Diuinis, quia praedicata non sunt factibilia, nec creabilia, cum sint increata & ideo secundum hanc rationem, ait Fundatiss. Doct, quod peccata non cognoscuntur per propriam speciem, creaturae autem cognoscuntur per suam speciem.
S Obiicies 4. Si creaturae essent in Omnipotentia Diuina, & in eius Scientia, sequeretur, quod daretur aliquod in Deo realiter distinctum ab ipso, sed hoc est contra Fidem: nam omnia, quae sunt in Deo sunt realiter ipse Deus; vnde docet Beatiss. P, quod creaturae in Deo nihil aliud sunt, quam ipsa creatrix Essentia; ergo creaturae non sunt in Diuina Omnipotentia, nec in Scientia. Prob. sequela. Creatura est aliquid distinctum realiter a Deo: ergo si esset in Deo. daretur aliquod distinctum realiter ab ipso Deo.
Resp. neg. sequelam; & ad prob. dist. antecedens. Creatura est aliquod distinctum realiter a Deo, vt est in se ipsa, conc, vt est in sua causaneg;quanuis ergo res, prout est in se ipsa extrasuam causam, sit aliquod realiter distinctum a sua causa, attamen, prout est in sua causa, nil aliud est, quam virtus, & potentia ipsius causae.
Articulus 4
HAec difficultas habet duplicem Sesum. 1. an Deus, & creatura simul sint quid maius, quam Deus solus ? 2. an sint quid perfectius? Primus sensus attenditur penes quantitatem, non quidem continuam, quia Deus non continuatur cum creatura, ab illa enim distinguitur, nec facit vnum per se, sed secundum quantitatem discretam; Deus enim, & creatura discernuntur realiter inter se. Secundus sensus attenditur secundum qualitatem, siue secundum intensionem, quae est propria passio qualitatisi quia maius, & minus, vt dicitur in Logisunt pastiones quantitatis, magis autem, & minus sunt passiones qualitatis. Sicut enim proprium est, quantitatis augeri, & minui, a quo sumitur maius, & minus, ita proprium est qualitatis intendi, & remitti, a quo sumitur magis, & minus. Exhoc patet, quod non bene diuidant quantitatem illi, inter quos noster Lafosse, qui dicunt quantitatem aliam esse extensionis, seu molis, & alteram esse intensionis, seu virtutis. 1. quia quantitas extensiua communis est quantitatis molis, & virtutis: nam quantitas extensiua ( loquendo de quantitate discreta, de qua tantum loquitur in presenti) importat numerum: nume rus autem nedum competit quantitati molis. sed etiam quantitati virtutis saltem improprie, & similitudinarie, vnde non bene contradistinguitur quantitas extensiua a quantitate virtutis, cum quantitas extensiua se habeat vt genus ad illam. 2. quia intendi aliquod dicitur secundum qualitatem, non secundum quantitatem, ergo non bene diuiditur quantitas in quantitatem intensiuam, aliter diuideretur in qualitatem, que est aliqua species non contenta sub genere. quantitatis; diuisio autem cuiuscunque totius debet esse in membra diuidentia contenta sub diuiso. Inquirimus ergo in praesenti, an Deus, & creatura constituant aliquod totum magis perfectum, quam sit Deus solus, & hoc est quaerere, an Deus, & creatura simul sint aliquod magis perfectum intensiue, quam Deus solus? Vean saltem Deus, & creatura faciant aliquod totum maius extensiue, vt duo homines duo Angeli &c.
2 Prima sententia vult Deum, & creaturam simul non esse quid maius, & perfectius intensiue, bene tamen extensiue. Ita Dur. in 1. dist. 43. q. 3. n. 6; cui noniter suffragatus est noster Lafosse de Perfect; & Bonit. Dei q. 5. c. 2. 8. 1; quam sententiam Trig. vocat periculosam, & Dion. Carthusc rudem. Quo ad nostrum tamen Lafosse patet ipsum loqui de maioritate solum secundum numerum, quae attenditur praecise secundum distinctionem, non autem de maioritate extensiua. improprie loquendo.
Secunda sententia docet Deum, & creatur tam simul non esse quid maius, & quid perfectius Deo solitatie sumpto, vel intensiue, vel extensir2. Ita B. Doct. lib. 1. Met. 1. 1. q. 10, & Quodl. 6.q. 7, & in 1.p. 1. princip. 1. q. 2. Ger. in 1. dist. 2. q. 2. art. 3. 8. Ad hoc dico; D. Thop. 1. q. 103. art. 3. ad 33 B. Bon. in I. dist. 2. art. 1. q. 1. ad 2, Trigos. ibid. q. 2. art. 3. dub. 5: Nax. 1. p. q. 4. art. 2. Lum. ibid. q. 2. in Appendice; Fasol. ibid dubit. vnica, & communiter omnes Thomistae pro cuius resolutione.
3. Not. 1, quod illud dicitur perfectius in tensiue, quod habet vnum gradum perfectionis. quem non habet aliud, quod est minus perfoejctum; vt v. 8. calor secundum octo gradus dicitur magis perfectus intensine, quam calor secundum septem gradus, quia calor secundum. octo gradus habet vitra septem gradus octauum gradum caloris, quem non habet calor secundum septem gradus. Deum, & creaturam simul non facere magis aliquod perfectum intensiue omnes Auctores concordant, quia nullus gradus perfectionis est in hoc complexo: Deus, & cre atura, qui non sit in Deo solo; nam cum omnis perfectio, quam habet creatura, existat in¬ Deo, vt dictum est, a quo illam recipit, ideo complexum ex Deo, & creatura non est magis intensiue perfectum, quam Deus solitarie sumptus, Illud autem dicitur maius extensiue continue, quod habet maiorem extensionem, siue molis, siue virtutis, quam habeat illud, quod est minus extensiue; sic linea bipalmaris dicitur habere maiorem extensionem continuam, quam linea palmaris, & ideo dicitur extensiue maiori & quantitas virtutis ipsius Angeli, dicitur maior extensiue, quia potest extendi ad plures operationes, quam virtus hominis: & in hoc sensu etiam Deum, & creatura simul non esse quid maius extensiue continue manifestum est, quia creatura ex eo, quod vniatur cum Deo, non continuatur cum ipso, cum faciat aggregatum siue vnum per aggregationem, non autem vnon per identitatem, sicuti facit extensio continuati quia Deus non est quatus quantitate molis, & ideo non potest continuari cum creatura corporea quae est quanta quantitate molis; neque eius virtus potest augeri per virtutem creaturae continue, quia virtus creaturae nequit fieri idem cum virtute ipsius Dei, sicuti enim extensio molis continua facit vnum, & idem continuum quantitatiuum quantitate molis indivisum, hoc enim est de ratione continui, ita extensio virtualis continua facit vnum, & idem quantitatiuum quantitate virtutis realiter indiuisum. Tota ergo difficultas deuoluitur ad maiorem ex tensionem discretam, quae dicit aggregationem ex pluribus quantitatibus siue molis, siue virtus tis; & quidem, quod creatura, & Deus non faciant aliquod maius extensiue extensione mola; ri manifestum est: nam Deus est simpliciter in diuisibilis, & incorporeus; sed indiuisibile additum diuisibili non facit maiorem extensionem. molis, vt patet de anima rationali, quae, prout vnita corpori, non facit maiorem quantitatem molis ipsius corporis, quod euidenter colligitur ex eius separatione, in qua remanet corpus eiusdem magnitudinis, & extesionis molaris; vnde superest, quod difficultas tantum procedat de extensione discreta secundum quantitatem virtutis, non secundum quantitatem molis
ANot. 2. quod sicut philosophamur de extensione discreta secundum quantitatem molis, ita philosophari debemus de extensione discreta secundum quantitatem virtutis proporn tione seruata. Igitur ad hoc, vt aliquod fiat maius discrete extensione molis, debet constare ex pluribus quantitatibus discretis, quarum vna si extra aliam, sicuti ad hoc, vt aliquod fiat maius continue, debet ei superaddi nona quantitas distincta; nam si solum magis extenderetur partet vnius quantitatis continuae, illa quantitas non diceretur augmentata, sed rarefacta; & si vnum corpus poneretur in duplici loco, illa quantitas non diceretur maior, sed replicata, quia per illam replicationem non adderetur quantitati nona quantitas distincta. Illud ergo dicitur maius discrete, quod continet in se aliquid quantitatis molis, quod non est in eo, quod est minus, vt v. 8. centum lapides sunt quid maius discrete quam decem, quia centum continent illos decem& ultra illos continent etiam alios nonaginta qui non continentur in illis decem. Nec sufficit: sola distinctio ad constituendam maioritatem: sed vitra distinctionem requititur quantitas sua peraddita; augmentatio enim, secundum quam attenditur maioritas, respicit formaliter quantititatem, non distinctionem; quia potest esse augmentatio sine distinctione, vt patet in augmentatione continui, quod per additionem quantitatis sit vnum, & idem, & tamen sit maius. Distinctio ergo requititur ad augmentationem quatenus est discreta, non quatenus est augmen tatio formaliter; propter hoc tres Personae Diquinae, quanuis sint distinctae; non tamen sunt quio maius, quam vna tantum Petsona; quia illa magnitudo, qua sunt magnae tres Personae, est inqualibet Persona singillatim sumpta, vt docet D. P. Aug. lib. 5. de Trin, c.10, & ideo tres non sunt, quid maius, quam vna. Cum itaque omnis perfectio, & virtus creaturae sit in Deo, quia in ipse sunt omnia, ideo Deus, & creatura simul non sunt, quid maius nec etiam discrete, quam Deus solus. Vid. q. 1. Proem n. 3.
S Vnica concl. Deus, & creatura simul non sunt aliquid maius, & perfectius intensiue, vel extensiue, quam Deus solus. Prob; 1. ex Script; nam. psal. 35. dicitur: Substantia mea tanquam nihilum ante te; ex quo sic arguitur. Nihilum, & Ens simul non sunt aliquid maius, aut perfectius intensiue, vel extensiue, sed creatura comparata ad Deum est nihil; ergo creatura, & Deus simul non est quid maius, & perfectius intensine, vel extensiue.
S Prob. 2. ex Beatiss. P. Aug. in IoTract. 11. Si fueris sine Deo, minor eris, si fueris cum Deo, maior Deus non erit, non ex te ille mator, sed tu sine illo minor; & lib. 6. de Trin. c. 8. Cum creaturaCreatori adhaerescit, illa sit maior, non ille; & rationem huius tradidit lib. 8. de Trin. c. 33 vbi ait: Deum videbis, non alio bono Bonum, sed omnis bomBonum, & sup. psal. 134. Ipse est Bonum omnium. bonorum, Bonum, a quo sunt omnia bona iuxta illud Lucae 18. Nemo bonus, nisi solus Deus.
Formatur autem sic eius ratio. Illud est, maius altero intensiue, vel extensiue, cui additur aliqua virtus, quae deficit alteri, & est extra illud sed vniuersum, quod constat ex Deo, & creatur ris, non dicit aliquam virtutem illi superadditam; quae deficiat Deo, & sit extra illum; ergo vniuersum, prout est aliquod totum comprehendens simul Deum, & creaturam, non est aliquod maius, & perfectius intensiue, vel extensiue, quam Deus solitatie sumptus, Maior probata est. Prob minor. Nulla est perfectio in creatura, vel in hoc complexo ex Deo, & creatura, quae non sit in Deo solitatie sumpto, omnis enim perfectio, quae est in creatura, est a Deo, & in Deo, vt superius ostensum est ex Apost. dicent e: Ex quo omnia, in quo omnia, & omnis perfectio, quae est in Vniuerso, prout constat ex Deo, & creaturis, est inDeo; quia Deus est Cumulus omnium perfectionum aggregatione perfectus: vnde non est imaginabilis aliqua perfectio, quae non sit in Deo, & a Deo, cum ipse sit fons, & radix, in qua reserantur, & deriuatur omnes perfectiones, ergo Vniuersum, quod constat ex Deo, & creaturis, non dicit aliquam perfectionem, aut virtutem Deo superadditam, quae deficiat Deo, & sit extra illum.
Conf. Si Deus, & creatura simul esset quid. maius, & perfectius saltem extensiue, maxime quia realiter distinguutur; sed hoc non sufficit ad maiorem perfectionem etiam extensiuam; ergo Deus, & creatura simul non sunt quid maius, & perfectius, quam Deus solus. Mator est fundamentum Aduersariorum, neque aliud potest adduci. Prob. minor. Pater, & Filius realiter distinguuntur inter se, & tamen Pater, & Filius in Diuinis simul non sunt quid maius, & perfectius, quam Pater solus, quia in Diuinis daretur maius, & minus, quod est contra id, quod habetur in symb. D. Athan: Nihil maius, aut minus, ergo distinctio realis inter Deum, & creaturam non sufficit ad maiorem perfectionem extensiue.
T Prob. 3. Ex B. Doct. locis citiet D. Tho:in 3. sent. dist. 6. q. 2. art. 3. ad 2. Deus & creatura se habent sicut punctus, & linea, sed punctus, & lines non faciunt maiorem extensionem, quam linea sola; ergo Deus, & creatura non sunt quid maius extesiue, quam Deus solus. Prob, maior: nam sicuti punctus non habet aliud esse, quam esse ipsius lincae, ita creatura non habet aliud esse quam illud, quod est in Deo, & est sibi communicatum a Deo, & sicut punctus est terminus ipsius lineae, ita creatura est terminus actionis ipsius Dei. Prob. minor ex eodem Quodlcit. Si puctus, & linea facerent maiorem extensionem, qua sola linea, sequeretur, quod diuidedo aliquod continuum in plures partes, & faciendo plures punctos terminatiuos illae partes, & puncti terminatiui facti per tales dinisiones, essent maiores, quam ipsum totum, & sic totum non aequa retur suis partibus: & in ipsis partibus esset aliquod, quod non esset in toto; sed hoc est contra principia Mathematicae; ergo punctus, & lineanon faciunt maiore extesionem, quam linea sola¬
SNeque aliquid facit id, quod aduertit hic Fasol, scilicet quod punctus est aliquod entitatiue distinctum a linea; quia punctus non est aliqua entitas distincta a linea, sed est modus ipsius lineae; sed modus non facit aliquid maius, & perfectius cum re, cuius est modus; ergo punctus neque Mathematice, neque physice facit aliquid maius extensiue cum ipsa linea¬
Cons. Deus est supremum simpliciter inomni genere magnitudinis, & perfectionis, quia est id, quo maius, & perfectius excogitari non potest; ergo Deus, & creatura simul non est quid maius, & perfectius etiam extensiue, quam Deus solus. Antecedens patet ex communi SS. PP. Setentia; nam SS. P. Aug. in lib. de Nat. Boni sic describit Deum. S. Ansel. in Monolog; & alij. Prob. conseque nam si Deus, & creatura essent quid maius, & perfectius eti am extensiue, iam Deus solus non esset supremum in omni genere magnitudinis, & perfectionis; quia concretum constans ex Deo, & creaturis esset maius Deo extensiue.
9 Praeterea Deus est summa Vnitas comprehendens in se i pso solitatie sumpto omnem vnitatem, & nume rum; ab illo enim omnis vnitas, & perfectio de scendit, & in illo continetur. ergo nequit per talem descensum fieri maior extensiue: nam in tantum numerus binarius fit, maior extensiue, cum sit ternarius, in quantum ei additur alia vnitas, quae non est in ipso; quod autem vnitates, quae sunt in numero infinito, existat hoc, vel alio modo, non augetur numerus infinitus extesine; accipiamus enim v.g. numerum infinitum hominum; quod isti homines hoc modo, vel illo existant, non augetur numerus hominum; sed quaelibet creatura est numerus in Deo. existes; ergo quod existat intra, vel extra Deum hoc, vel illo modo, non auget numerum, qui est in Deo; & quanuis faciat numerum cum Deo, sicut vnus homo facit numerum cum omnibus. hominibus simul sumptis, non tamen auget numerum omnium hominum, quia ille vnus homo, continetur in omnibus hominibus, ita a pariquannis creatura faciat numerum cum Deo, attamen non auget vnitatem, quae est Deus, quia ipse est omnis numerus, cum sit omnis vnitas; est enim summa Vnitas; sed magnitudo extensiua. non sit nisi per augumentum numeri, vt volunt Aduersarij; ergo creatura, & Deus non sunt, quid maius extesiue, qua Deus solitarie suptus.
IO Tandem prob. Infinito in aliquo genere repugnat fieri additio in illo genere, & magis extendi, ac per conseques fieri maius extensiue, vt v. 8. si daretur quantitas infinita secundum. triplicem dimensionem, non posset illi addi alia quantitas, nec posset magis extendi, vel secundum longitudinem, vel secundum latitudinem: vel secundum profunditatem, quia infinitum in aliquo genere debet absorbere omnia, quae comtinentur in illo genere, aliter non esset infinitum, sed finitum, quia illi posset superaddi aliquid in illo genere; sed Deus est infinitus simpliciter in omni genere, & secundum quancunque rationem, ergo nequit fieri maior extensiue ex eo, quod vniatur cum creatura, aliter non esset infinitus extensiue, sicut non esset infinitus intensiue, si ma gis intendi posset eius perfectionam ex ea parte, ex qua potest fieri additio, & maior extensio, non esset infinitus.
II Obiicit 1. Dur. Deus, & creatura sunt, plura Bona, & plura entia realiter distincta; er¬ go Deus, & creatura sunt aliquod melius saltem extensiue, quam Deus solus. Antecedens patet; nam ad pluralitatem entium sufficit sola distinctio realis, & per consequens ad pluralitatem Bonorum sufficit pluralitas entium; Bonum enim sequitur ad Ens, & cum illo conuertitur: Prob. conseq. Bonitas extensiua nihil aliud dicit, quam multit udinem, & pluralitatem Bonitatum, ergo vbi plures sunt Bonitates, ibi est maior Bonitas extensiua, sed Deus, & creaturaSunt plures Bonitates, quia sunt duae; quam Deus solus, qui est vna Bonitas; ergo Deus, & creatura sunt melius Bonum saltem extensiue.
Resp. dist. antecedens. Deus, & creatura. sunt plura Bona, & plura Entia, quorum vnum continetur secundum omnem rationem in alio, cone; aliter, neg. Ad prob. coseq. dist. antecedes. Bonitas extensiua nihil aliud dicit, quam pluralitatem Bonitatum, quarum vna non includitur? in alia, conc; quarum vna includitur in alia, neg¬
Instabis. Ex eo, quod effectus sublunaris contineatur in Sole virtualiter, tanquam in sua causa, non sequitur, quod Sol, & planta vig. non sint quid melius extensiue eo, quia planta non continetur formaliter, & actu in Sole; sed etiam creatura, non continetur formaliter, & actu inipso Deo, vt supra dictum est, sed tantum virtualiter, & potentialiter; ergo quanuis creatura contineatur in Deo, non arguitur, quod Deus, & creatura non sint quid melius salte extensiue.
Resp. neg. paritatem: nam effectus sublunaris continetur tantum virtualiter imperfecte in Sole, quia continetur tantum secundum gradus vniuersales in Sole; & ideo effectus sublunaris aliquid addit Soli, quia illi addit gradus indiuiduales, qui non continentur in eo; at vero creatura continetur secundum gradus vniuersa. les, & particulares in Deo, ideo nihil illi addit nec facit maius.
I2 Obiicit 2. Vnum Bonum additum alteri Bono facit maius Bonum extensiue, quam vnum Bonum tatum; sed creatura est aliquod bonum; dicitur enim Genes. 1. Vidit Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona; ergo Deus, & creatura sunt quid melius extensiue.
Haec objectio eadem responsione diluitur; nam vnum Bonum non inclusum in altero Bono facit maius bonum extensiue, vnum tamen bonum inclusum in altero bono no facit maius extensiue, vt supra ostensum est; sic ergo distincta maiori, & minori negatur consequentia.
13 Obiicies 3. Ubicunque reperitur numerus, ibi reperitur quatitas discreta, & per conseques reperitur extensio, cum extensio sit ratio formalis quantitatis; sed Deus, & creatura faciunt numerum; ergo faciunt extensionem, quae extesic non est in Deo solitatie sumpto; quia Vnitas est non numerus; sed extensio dicit maioritatem,: ergo Deus, & creatura sunt quid maius extensique, quam Deus solus. Maior patet; quia nume¬ rus est species quantitatis discretae, vt dicitur in Log. Prob, minor. Numerus componitur ex pluribus distinctis, sed Deus, & creatura sunt plutra realiter distincta; ergo Deus, & creatura faciunt numerum
Resp. Fundatiss. Doct. in 1. dist. 24. princip. 1. 9. 33 quod numerus quadrupliciter sumitur. 1. secundum Phil. 10. Met. 1. c.65; prout dicit aliquod pertinens ad genus quantitatis, & hoc modo numerus non est in Deo. 2. sumitur a D. Dion. de Diuinis Nomin; prout dicit aliquod constans ex pluribus participantibus esse ab alio, & hoc modo Deus, & creatura non faciunt numerum, quia Deus non participat esse ab alio. 3. sumitur a Boetio, prout dicit plura essentialiter diuersa, & sic Deus, & creatura faciunt numerum, quia creatura essentialiter distinguitur a Deo: non tamen Diuinae Personae faciunt numerum. quia non differunt in Essentia. 4. sumitur a D. Damase; prout dicit plura realiter distincta, & sic Deus, & creatura faciunt numerum, & etiam Diuinae Personae. Igitur hac supposita doctrina dist. maior. Numerus secundum acceptionem. Phil. est species quantitatis discretae, & dicit maiorem extensionem, quam vna quantitas discreta, conc; numerus secundum acceptionem Damase; negi nam in tantum numerus, qui est species quantitatis, facit maiorem extensionem, in quantum dicit plures quantitates, quarum yna non est in alia, imo ipse numerus non continetur totaliter in vnitate, quod si ipse numerus contineretur totaliter in vna vnitate, iam ipsenumerus non esset quid maius extensiue, quam ipsa vnitas, at vero numerus, qui dicit solam distinctionem vnitatum cum inclusione vnius in alia, non dicit maiorem extesionem, quam vnitas includens aliam vnitatem, quia ipse numerus uincluditur in ipsa vnitate; numerus enim nihil aliud est, quam multiplex vnitas simul; ergo quo- tiescunque vna vnitas includit aliam vnitatem, necessario includit numerum. Eode modo dist. minor. Deus, & creatura faciunt numerum, prout numerus distinctionem realem vnitatum, conca prout dicit exclusionem vnius vnitatis ab alia ynitate; neg; per quod patet ad prob.
Haec doctrina maxime obseruada est, euertit enim radicitus omnes objectiones, quae fieri possunt ab Aduersariis contra nostram sententiam, & ipsam maxime roborat, ac explicat; nam cum dicitur, quod decem Angeli sunt quid maius, quam vnus Angelus; & decem homines, quam vnus homo; & Angelus, & homo simul, quam Angelus solus, patet quid sit dicendum.
Articulus 5
Vo inquiruntur in ttulo. Primum, an Eminentia sit Attributum Dei; secundum supposito, quod sit Attributum, an sit di¬ stinctum ab Attributo Omnipotentiae, & Scientiae? Et quanuis nullus Theologorum has duas difficultates in terminis agitet, vt videre potuimus, attamen quia haec faciunt tum ad claritatatem, tum ad intelligetiam Attributorum Dei, & Diuinae Omnipotentiae, & Diuinarum Idearum, placuit hic breuiter eas pertractare.
2. Quoad 1. ratio dubitadi esse potest; quia ad rationem Attributi, vt diximus De Aur. in com. φ. 1. art. 33 sex conditiones requiruntur; inter quas vna est, quod sit formaliter in Deo, sed esse formaliter in alio competit tantum formae, vel formalitati, non autem Eminentiae, seu virtualitati, aliter non esset ratio, cur creatura quae est Eminenter in Deo, non sit formaliter in ipso, ergo videtur, quod Eminentia non sit Attributum
3. Quoad 2. ratio dubitandi oritur ex doctrina B. Doct; nam, vt diximus superius art. 31. creaturae sunt in Omnipotentia Dei, non autem in Diuina Essentia directe, & immediate, ergo formalis continentia creaturarum est ipsa Omnipotentia, & per consequens Eminentia non distinguitur ab Attributo Omipotentiae. Vt ergo ista soluantur:
ANot. 13 quod aliud est loqui de re contenta, & aliud est loqui de ipso continente actiue ipsam rem, sicuti aliud est loqui de aqua contenta in vase, & aliud est loqui de ipso vase continente ipsam aquam. Quemadmodum enim vas continens ipsam aquam est realiter distinctum ab ipsa aqua; ita continentia Eminentialis creaturarum est aliquod virtualiter distinctum, & diuersae speciei ab ipsis creaturis contentis.
Unde ratione huius diuersitatis potest stare diquersus modus essendi ipsius continentiae Eminentialis creaturarum, & ipsius creaturae conrentae. Quanuis igitur creatura contenta in Deo. sit tantum Eminenter in ipso, vt superius probatum est, quia est aliquod diuersae rationis abipso, cum idem non possit continere se ipsum; attamen ipsa continentia non est Eminenter in Deo, aliter etiam ipsa continentia contineretur. in ipso Deo Eminenter, sicuti de facto continetur formaliter; & sic daretur Eminentia Eminentiae; de qua iterum quaeri posset, an illa Eminentia Eminentiae contineatur Eminenter inDeo, vel tantum formaliter? Quod si respondeatur contineri Eminenter; ergo danda est aliatertia Eminentia, & sic potest queri de alia Eminentia in infinitum. Quare ne detur iste processus, deueniendum est ad vnam Eminentiam, quae non sit Eminenter in Deo, sed formaliper, & ideo ob eandem rationem, propter quam daretur talis Eminentia in Deo formaliter, dicendum est etiam dari primam Eminentiam; frustra enim Eminentiae multiplicarentur. Ex hac doctrina soluitur prima ratio dubitandi: nam licet id, quod est Eminenter contentum passiue, non sit formaliter in continente, haec enim pugnant inter se, attamen ipsa Eminentia actiue continens est formaliter in ipso continente, & ideo planta continetur virtualiter in virtute Solis; attamen ipsa virtus Solis est formaliter in ipsoSole, quia est forma propria accidentalis, seu proprietas attributalis ipsius Solis. Ita a pari¬
S Not. 23 quod quanuis Eminentia sit formaliter in Omnipotentia Dei, non tamen sequi tur, quod non sit Attributum virtualiter distinejectum ab ipsa: nam etiam Scientia Dei est formaliter in intellectu Diuino, & tamen est Attributum distinctum virtualiter ab intelligere Diuino, vt diximus de Subst. Dei q. 2. art. 5: sicuti Iustitia, & Misericordia, & quaecunque virtus spectans ad Voluntatem est formaliter in Voluntate, & tamen non sequitur, quod haec non sint Attributa virtualiter inter se distincta; ergo ex eo, quod Eminentia directe, & immediate sit inOmnipotentia Dei, & in eius Scientia, non recte, infertur, quod non sit Attr ibutum virtualiter distinctum. Et ratio huius, quae erit fundamentum conclusionis, est; nam illud, quod est in alio veluti generice, & communiter, nequit esse virtualiter idem cum illo, vt patet de animali, quod est, in irrationali, & identificatur realiter cum illo; non tamen virtualiter: nam illud, quod est virtualiter idem, nequit esse simul commune, & ne commune, quia esse commune, & particulare, seu differentiale sunt rationes virtualiter diuersae; sed Eminentia ita est in Omnipotentia, vt sit etiam in Scientia Dei, vt superius probatum est, art. 3: ergo Eminentia non est virtualiter idem cum Omnipo tentia, vel cum Scientia, quia Eminentia se habet communiter, & generice, Omnipotentia autem, & Scientia se habent veluti differentialiter quod si non est virtualiter idem, sequitur, quod non sit vnum Attributum cum illis, sed diuersum.
6 Et ex alio capite potest attendi diuersitas Eminentiae, per quod magis explicabitur ratio formalis ipsius Eminentiae; nam Eminentia. respicit creaturas ordine inuerso, quo respiciat, Omnipotentia, & Scientia; Eminentia enim respicit creaturas, prout contentas in ipso Deo, quia Eminentia nihil aliud est formaliter, quam continentia creaturarum in Deo: Omnipotentia vero respicit creaturas, prout possunt habere esse extra Deum, quia respicit ipsas, quatenus possunt ab ipsa produci; sed in ipso Deo non possunt produci, cum productio ipsarum sit tantum ad extra Deum, aliter daretur in Deo aliquod formaliter productum, & creatum, quod est contra Fidem; sed esse ad extra, & intra sunt diuersi ordines, & a diuersitate ordinis sumitur? diuersitas Attributorum; ex eo nanque, quod Scientia dicat ordinem ad scibile, diuersificatur ab Omnipotentia, quae dicit ordinem ad creabile; ergo ex hac diuersitate ordinis sumitur diquersitas virtualis Eminentiae, & Omnipotentiae. Idem dicitur de Scientia, quae dicit ordinem ad creaturas in esse scibilis, Eminentia vero dicit ordinem ad illas in esse Entis, quae sunt diuersae rationes formales. Praeterea licet Scientia Dei dicat ordinem ad creaturas immediate secundum illud esse, quod habent in ipso Deo, vt probabimus in de Scientia Dei; attame indirecte, & mediate dicit ordinem ad creaturas etiam secundum illum esse, quod habent extra Deum, quia vere Deus cognoscit illud esse creaturae; quod habet extra Deum, at vero Eminentiao, quatenus Eminentia est formaliter, dicit ordinem tantum ad ipsas creaturas secundum illud esse, quod habent in ipsa, & in hoc etiam discriminatur a Scientia.
Igitur quando Fundatiss. Doctor ait Eminentiam residere in Omnipotentia, & in Scientia Dei formaliter, nihil aliud intendit, nisi quod Eminentia resideat in Omnipotentia, tanquam radix, seu principium formale ipsius eo prorsus modo, quo Iustitia residet in Voluntate, tanquam in sua radice, seu principio radicali vir tualiter diuerso; vnde proprie loquendo Omnipotentia dicitur potius residere in Emmentiao, quam e contra; quia radicatum dicitur propuie residere in sua radice, non autem e contras nam vt docet in 1. dist. 20. p. 1. q. 2. Eminentia; seu continentia omnis esse est ratio a priori, & radix ipsius Omnipotentiae; in tantum enim Deus est potens creare, in quantum continet illud es se, quod potest creare; ergo ex eodem Emines tia coniungitur cum Omnipotentia tanquam radix cum radicato; quod repetit etiam dist. 43. princip. 1. q. 2. dicens ex D. Dion. Diuina virtus ex se ipsa quemadmodum ex radice omnia producit,
Neque enim ait in hac dist. 36; quod Emia nentia contineatur in Omnipotentia; haec enim esset impropria locutio, vt dictum est, sed tane tum ait creaturas esse in Omnipotentia Seκρο enim, quod Omnipotentia est virtus potenseo municare esse creaturae, optime deducitur, quod in ipsa sit esse creaturae; quatenus coniungitur cum Eminentia, ratione cuius potest illudesse creare, & sic esse creaturae dicitur contineriam Scientia, quatenus Scientia coniungitur cum ipsa Eminentia, in qua continetur creatura;& quanuis asserat creaturas contineri immediate directe in Omnipotentia, & in Scientia; attamem hoc est intelligendum de ipsis creaturis secudum diuersam rationem consideratis: namsi creaturae considerentur per odinem ad intra continentur immediate in Eminentia; si autem considerentur per ordinem ad extra, quatenus scilicet sunt producibiles ad extra, continentur in Omnipotentia, quae sola potest illas producere ad extra; si tandem considerentur, quatenus scibiles, continentur immediate in eius ScientiaPraeterea ibi intendit tantum B. Doctor, quod creaturae non continentur immedia te in Diuina Essentia, sed in aliquo Attributo virtualiter distincto ab ipsa Diuina Essentia, quia cum tan¬ tum virtualiter contineantur, debent in virtute contineri, non autem in Essentia; neque intendit hic resoluere, an Emine ntia sit aliquod Attra butum distinctum ab Omipotentia, & Scientia, sed hoc praesupponit ex dictis dist. 20. cit.
Hoc totum innuit Apost. Rom. 11. dicens: Ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia; cum enim dixit, ex ipso, designatur Dei substantia, exqua est creatura; quia creatura participat Dei substantiam, vnde substantia se habet, veluti exqua, cum dicitur, & per ipsum, denotatur Omnipotentia; per quam omnia fiunt; & cum tandem subdit, & in ipso, indicatur Eminentia, per quam omnia sunt in Deo: cum igitur substantia, & Omnipotentia distinguantur virtualiter, non est ratio, cur etiam Eminentia virtualiter non distinguatur ab vtraque.
7. Et ex hoc sumitur tertium discrimen inter Omnipotentiam, & Eminentiam, quia scilicet Eminentia dicit formaliter esse creaturae in Deo. Omnipotentia vero dicit actionem extraDeum, & Scientia dicit agere immanenter; sed esse, & agere distinguuntur saltem virtualiter, quia pertinent ad diuersa principia: & per consequens ad diuersas species, & lineas; ergo Eminentia, & Omnipotentia virtualiter distinguuntur. His notatis.
S Vnica concl. Eminentia est Attributum proprium solius Dei virtualiter distinctum ab Omnipotentia, & Scientia. Prob. 1. ex Apost. vbisup. Ex ipso, & per ipsum, & in ipso sunt omnia 2. ex Beatiss. P. Aug. in Iotract. 13 vbi comparat Deum Artifici dicens: In arte habet arcam, si enim in arte arcam non haberet, non esset unde fabricando illam proferret: & paulo post: Arca in arter vita est, quia viuit anima Artificis, ubi sunt omnia ista, ante quam proferantur. Ex quibus sic arguit, Fundatiss. Doct. dist. 20. cit. Continentia Eminentialis creaturae in Deo est ratio a priori, & radix Omnipotentiae, & Sapientiae; in tantum senim potest producere, & scire, in quantum illas continet; ergo virtualiter distinguuntur, quia ide virtualiter nequit esse radix sui ipsius aliter esset, prius, & posterius se ipso¬
9 Dices. Immaterialitas est ratio intellectualitatis, vt dictum est de Subst. Dei q. 2. art. 6. & tamen non distingaitur virtualiter ab ipsacum ambae sint praedicata essentialia constituti ua Dei; ergo quanuis Eminentia sit ratio a priori Omipotentiae, & Sapientiae, attamen non sequitur, quod virtualiter distinguatur.
Respiquod immaterialitas est ratio a priori intellectualitatis, veluti in genere causae materialis Logicae, & communis, vt dictum est ibida sicuti intellectualitas est ratio a priori immate rialitatis veluti in genere causae formalis Logi¬
cae; ideo nullam arguunt in re prioritatem, & posterioritatem, sed tantum in intellectu sine fudamento; at vero Eminentia est ratio a priori Metaphysica ipsius Omipotentiae, quae generat veram demonstrationem; quia est radix unius proprietatis, non autem alicuius praedicati essentialis; patet autem, quod radix proprietatis debet esse causa Metaphysica, quae saltem virtualiter distinguitur ab illa proprietate; sic Essentia distinguitur ab omnibus Attributis, quia est radix omnium Attributorum, intellectus distinguitur a voluntate; Infinitas ab Immensitate, & sic de alijs. Praeterea Eminentia est ratio Omnipotentie in diuersa licea quia Eminentia est continentia creaturae in linea, perfecti; Omnipotentia. vero est productiua creature in linea Entis creabilis; non potest autem vnum, & idem virtualiter esse prius se ipso in diuersa linea, diuersitas enim lineae facit diuersitatem virtualem, vt diximus De Attr an com. 4. 2art. 7 & 5.
I0 Prob. 2. ex eodem Beatiss. P. in psal. 134. Ipse est Bonum omnium bonorum; Bonum, a quo sunt omni bona. Ubi distinguit duplicem Bonitatem Dei, aliam, per quam Deus est omnia bona, quae non est nisi Eminentia, & aliam, per quam facit omnia bona, quae est Omnipotentia; ergo Eminentia est Attributum distinctum abOmmipotentia
Conf. 1. Illud, quod est generice in alio permodum communis pluribus virtualiter diuersis; non potest esse idem virtualiter cum illo, quod non est commune pluribus virtualiter diuer sis aliter idem esset virtualiter commune, & non. esset commune, quod est non esse idem virtualiter; nam ratio communis, & ratio specialis distinguuntur veluti genere; & ideo pertinent ad diuersas species, seu lineas; sed Eminetia est conmunis Omnipotentiae, & Scientiae, quia Omnipotentia, & Scientia sunt in ipsa Eminentia tanquam in carum propria radice; Omnipotentia. vero secundum suum conceptum explicitum non est Scientia, aut e contra; ergo Eminentia virtualiter distinguitur ab Omnipotentia, & Scientia.
II Dices. Ratio actus puri est communis Intellectui, & Voluntati Dei, ac omnibus illius Attributis, & tamen est idem virtualiter cum intelligere Diuino, cum vtruque sit praedicatum essentiale constitutiuum Dei; ergo quanuis Eminentia sit communis Omnipotentiae, & Scientiae Dei, attamen est idem cum Omnipotentia.
Resp; quod in Deo est duplex ratio actus puri, altera essentialis, quae est constitutiua Dei, & altera Attributalis, per quam constituitur Attributum Simplicitatis, vt diximus De Simplic. Dei art. 11. Ad arg. igitur in forma dist. antecedens. Ratio actus puri essentialiter, & veluti differentialiter sumpta pro praedicato essentiali constitutiuo est communis, negigenerice sumpta, prout est quid commune praedicato constitutiuo, & Attributali, conc; & neg. consequetia; quia Eminentia non est duplex, sicuti ratio actus puri, sed yna, & simplicissima.
Tandem probatur alijs rationibus allatis in Notandis. I2 Ad 1. ratione m dubitandi iam responsum est: nam licet creaturae sint Eminenter inDeo, ipsa tamen Eminentia est formaliter inipso, & est perfectio simpliciter simplex absolutapropria solius Dei, vt patet ex supradictis, & perconsequens est Attributum.
I3. Ad 2. patet, quid sit dicendum circa men¬ tem Fundatiss. Doct; creaturae enim continentur in Omnipotentia, & Scientia ratione Eminentis, in qua fundantur Omnipotentia; & Scientia, sicut dicuntur contineri in Scientia ratione Idaearum. que sunt in Scientia, & mente Dei; & sic soluuntur omnes aliae objectiones, quae fieri possunt contra nostram conclusionem.