Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 1
De existentia et essentia theologiaeQVaestionem, an sit res, praeponendum esse quaestioni, Quid sit, communiter acceptum est omnibus. Quia tamen ad Existentiae cognitionem inuat nominis notitia; idcirco prius de Nomine Theologiae nobis inquirendum est; Cumque Theologia varias secetur inspecies, vt videbimus; ideo assignanda simul est multiplex illius diuisio; ex qua, quia enascitur definitio, idcirco eam afferre opus erit, alia deinde ad hoc pertinentia subiecturi.
Articulus 1
ART. I De Nomines Diuisione, De finitione; Distinctione, Distributione Theologiae, ac de modo eam addiscendi.
QVoad primum; Theologiae nomen ex duobus nominibus Graecis componi, tradit Sanctiss. P. Aug. lib. 8. de Ciuit. Dei c. 1. idest, Theos, quo significatur Deus; & Lagos, quod idem est, ac sermo, seu ratio, quae sonat intellectum. Vnde Theologia secundum nominis interpretationem est sermo, seu intellectio Dei, cuius notitia in hac scientia principaliter intenditur; vt ait Fundatiss. Doct. hic inProl. pag. 1. hinc dicitur Candor lucis aeternae, nam sicuti per candorem lucis diffusum in medium ipsam lucem originariam candoris videmus; ita per Theologiam, quae est lux Dei manifestatiua, Deum cognoscimus, qui est lux per essentiam; ideo dicitur in Ps. 35. In lumine tuo videbimus lumen; idest in scientia, quae est lux a Te reuclata, videbimus Te, qui es lux ipsa reuelans Et quamuis hic Textus a Theologis communiterexplicetur de lumine Gloriae, vt videbimus inde Vis. Beat; attamen, quia nostra Theologia imitatur modum Theologiae Dei, & Beatorum, quae est Visio Dei clara; & lumini Gloriae, quo elicitur Visio, correspondet lumen Fidei, quo vtitur Theologia Viatorum, ideo allatus Textus provtraque significat: Quapropter Theologia nostra in Sanctis Scripturis appellatur etiam VisioDei; Dicitur enim de ipsa, quod constituit amicos Dei, & Prophetas; Propheta autem, vt hic obseruat B. Doctor, significat idem, ac Videns, juxta illud 1. Reg. c. 9. qui Propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns; etenim nostra Theologia ordinatur nedum ad Amorem Dei, sed etiam ad illius Visionem, seu cognitionem, per quod constituimur Dei amici, & Prophetae, idest Theologi: Unde sicuti in Lege veteri Scrutatores Mysteriorum Dei vocabantur Prophetae; ita nunc vocantur Theologi. Ex hoc deducitur; quod Theologus ratione obiecti dicitur sermocinans, seu intelligens Deum; ratione autem finis amans Dei nuncupatur.
2 Vocari etiam solet Theologia, quemad modum prout est in addiscente Sacra Disciplina; ita prout est in Magistro Sacra Doctrina. Hoc tamen discrimen est inter Sacram Doctrinam, & Theologiam, de qua hic acturi sumus, quod illa praescindit ab eo, quod tradatur stylo scholastico, oratorio, vel historico; sufficit enim, quod dogmatice eam edoceamur; Ista autem syllogistica methodo traditur, & explicatur.
3 Quoad secundum propositum in Titulo; dupliciter cognoscitur Deus in hoc statu Viatorum: & hic duplex modus cognoscendi, vt obseruat Fundatiss. Doctor hic in Prol; aliter traditur ab Apostolo 1. Cor. 133 aliter a Beatiss. P. Aug. 2. de Trin. in princ; & aliter ab Hug. aS. Vict. de Angel. Hier in princ, com; Apostolus enim ait, hunc duplicem modum cognoscendi esse speculum, & aenigma his verbis: Nunc cognoscimus per speculum in aenigmate; tunc autem faciead faciem; Augustinus vero docet esse Scripturam, & creaturam; ait enim: Non ero segnis ad inquirendam substantiam Dei, siue per Scripturam eius, siue per creaturam, quae utraque ad hoc nobis proponitur intuenda, vt ipse quaeratur, ipse diligatur, qui & illam inspirauit, istam creauit. Hugo tandem ait, esse Mundum, & Christum, dicens. Duo simulacra erant proposita homini, in quibus inuisibilia videre potuisset; unum Naturae; & ωnum Gratiae. Simulacrum Naturae erat species Mundi huius; simulacrum autem Gratiae erat humanitas Verbi; quia in vtroque Deus demonstrabatur, scilicet in Mudo isto, & in Homine Chriistu. Quamuis autem diuersa sint verba;, attamenperilla idem prorsus explicatur: nam speculum. differt ab aenigmate, vt docet Sanctiss. P. Aug. 15. de Trin. c. 9. in eo, quod speculum ostendit. rem clare; aenigma vero obscure; & cognitio percreaturam magis est obscura, quam per Scriptutam, cum illa sit per lumen naturale, quod obcurissimum est in ordine ad obiecta supernaturalia, cognitio autem per scripturam, cum sit per lumen supernaturale Fidei, idest per Diuinam reuelatione, est magis clara; & cognitio perMundum est cognitio per creaturam, cum Mundus sit creatura, cognitio vero per Christum est cognitio per scripturam, quia Luc. 24. Christus. Dominus aperuit nobis sensum, vt intelligeremus. scripturas. Cognoscere igitur per speculum, perscripturam, & per Christum idem sonat; sicuti fide poenitus significat cognoscere per aenigma, per creaturam, seu per Mundum, qui Dei aenigma dicitur.
4 Diximus, quod haec duplex cognitio non est eque clara, & perfecta; nam, vt ait B. Doct; aenigma, creatura, & mundus suum vtique Artificem, & Creatorem ostendunt, non tamen cognoscentis oculos illuminant; cum nouum lumen supernaturale omnino necessarium ad cognoscendum Deum, vt Auctorem Gratiae, & Glorie non infundant. At vero speculum, scriptura, seu Christus Dominus, qui adaperuit oculos hominis caeci, nouum lumen Diuinum ad cognoscenla ea, quae naturalem transcendunt rationem, nostrae superingerunt menti. Quapropter primus modus ostendit Deum, vt Auctorem Naturae; manifestat enim solas Dei perfectiones, quae sunt communes, & analogae ad Deum, & creaturas; secundus vero indicat Deum, vt Auctorem Gratiae, & Gloriae, quia manifestat Dei perfectiones solummodo illi proprias, & vniuocas; & ideo Philosophi Gentiles, qui Deum ex creaturis agnouerunt, & ob hoc Theologi dicti sunt, teste Beatiss. Doct. Aug. lib. 6. de Ciu. Dei c. 5, & lib. 8. c. 14, quod habetur etiam apud Cie. lib. 3. de Nat. Deor; & Arist. lib. 12. Met. 1. 55: imperfectius ipsum cognouerunt, quam nos, qui per lumen Fidei, scilicet per Diuinam reuelationem, ipsum agnoscimus.
Haec autem cognitio per lumen Fidei elicita perfectius reperitur in hominibus fidelibus moni Testamenti, quam veteris: nam Deus loquens Hebreis in Diuinis Scripturis loquebatur tantum in figuris, & parabolis, & consequenter obscurius: nunc autem nonissime locutus est, nobis in Filio, qui palam docuit, & explicuit, sensum literarum Diuinarum.
Ex hoc 1. habetur Theologiam duplicem esse; aliam naturalem, qua per lumen naturale cognoscimus naturales Dei perfectiones, vtExistentia, vnitas, veritas, bonitas, sapientia, iustitia, & cetera huiusmodi, quae competunt Deo, vt est Auctor naturae; & haec est Metaphysica quae etiam Theosophia appellatur; & in hoc sensu Metaphysici Gentiles Theologi appellati sunt, licet minus proprie, & inusitate, vt superius dicebamus. Alteram supernaturalem, qua per lumen supernaturale perfectiones cognoscimus soli Deo proprias, vt sunt Trinitas, Incarnatio; Clorificatio, & reliqua, quae Deo conueniunt, vtest Auctor Gratiae, & Gloriae; & haec solum proprie Theologia appellatur:
S Habetur 2. Theologiam supernaturalem duplicem esse; aliam, qua cognoscuntur propositiones reuelatae, quae sunt articuli Fidei contenti in Sacris Scripturis, Prophetarum Vaticiniis; reliquisque libris canonicis sine forma syllogistica, & absque probatione; haec enim non probat, sed credit, quae cognoscit, & proprie dicitur Fides, quae aliquando a SS. PP. translato nomine Theologia appellatur, Alteram, quaper formam syllogisticam ex propositionibus. Fidei deducimus conclusiones; & haec proprio est Theologia, de qua in praesenti est sermo. Hec subdiuiditur in Theologiam, quae deducit conclusiones ex praemissis ambabus reuelatis; & haec retinet simplex Theologiae nomen: & in Theologiam, quae admiscet propositionibus reuclatis propositiones naturales; & appellatur Theologia mixta.
T Habetur 3. Theologiam, prout distinguitur a Fide, diuidi in Historicam, Mysticam, Moralem, Positiuam, & Scholasticam. Historica est illa, quae refert gesta Diuina; Mystica, quae Deum pratione contemplatur; Moralis, quae dirigit Fidelium mores; Positiua, quae cognoscit veritates reuelatas sine forma syllogistica; & scholastica, quae vtitur argumentis scholasticis; quae propterea scholastica appellatur, quia vtitur argumentationibus, quarum vsus est in scholis. Haec tantum postrema est illa, de qua hic agimus; quamuis & alijs speciebus non raro vtendum sit, vt roborentur conclusiones per scholasticam deductae.
STandem solet diuidi Theologia ratione diuersorum subjectorum, in quibus est; scilicet, inheologiam Dei, Beatorum, & Viatorum; vtinfra videbimus q. 3. art. 5. Caeterum, quia haec diuisionon est formalis, sed tantum materialis quia non est diuisio Theologiae secundum sesed subjectorum, in quibus est; ideo non est hic immor andum.
Quoad tertium deducitur ex dictis, Theologiamrecte definiri a Beatiss. P. Aug. lib. 14. deEaueizaEst habitus conclusionum procedens ex rguelatis, quo via syllogistica "Fides saluberrima. duaad veram Beatitudinem ducit, gignitur, nuNitums defenditur, & roboratur". Potest autem haec definitio conformiter ad ea, quae tradit Eundatiss. Doct, ex eodem Sanctiss. P. sic exponi. Theologia Viatorum est scientia supernaturali. discursita, & affectiua considerans Deum, proutest, cognoscibilis ab intellectu Viatoris, idest subratione Glorificatoris per lumen obscurum Diumae, rguelationis. Dicitur Sapientia, quae stat loco ge¬ neris; couenit enim etiam Metaphysice. Dicitur supernaturalis ad differentiam Methaphysicae: quae est naturalis. Dicitur discursiua ad differentiam sapientiae, quae est donum Spiritus Sanctij & ad differentiam Fidei, quae assentitur veritatibus reuelatis sine discursus & aliarum specierum. Theologiae, quae non procedunt cum discursu proprie dicto, qui est syllogismus. Dicitur affectiua ad innuendum eius finem esse amorem Dei. Dicitur considerans Deum sub ratione Glorificatoris, in quo conuenit cum Theologia Beatorum, & differt a Theologia Dei, quae, cum sit, comprehensiua, considerat Deum, vt Deus est, sub latitudine infinita. Dicitur tandem per lumen obscurum ad differentiam Theologiae Beatorum, quae cognoscit Deum per lumen Gloriae; quod est clarum.
I0. Quoad quartum, scilicet quomodo Theologia distinguatur ab alijs scientiis naturalibus, Fundatiss. Doct. p. 1. Prol. princ. 1. q. 2. 8. Quarto autem quadruplex assignat discrimen¬
Primum est, quod aliae scientiae aptae natae sunt acquiri per humanam inuentionem, nedum quoad formam syllogisticam, sed etiam quoad materiam, seu quoad sua principia, quamuis enim possint a Deo infundi, & inspirari; attamen ex sua natura sunt inuestigabiles per rationem humanam, & per lumen naturale; at vero Theologia quoad sua principia, quae sunt supernaturalia, ad quae ratio naturalis nequit pertingere, necesse est, quod sit diuinitus reuelata; & quoad conclusiones, licet deducantur per discursum humanum; attamen non inferuntur, nisi per lumen Fidei, quod est supernaturale, vt infra explicabitur.
II Secundum discrimen est, quod aliae scientiae; vel versantur directe circa res sensibiles, vtPhilosophia naturalis, & omnis species Philosophiae; vel circa res, quae sunt in sensibilibus, vt Mathematica, & omnis species illius; vel habent res seusibiles partem sui objecti, vt Metaphysica: & ratio est, quia omnis scientia naturalis acquiritur per sensum, a quo incipit omnis nostra cognitio naturalis; docet enim Philosophus 1. Post. 1. c. 31. Omnis nostra cognitio ortum. hahet a sensu; sensus autem versatur solum circares sensibiles; At vero Theologia habet pro objecto Deum, qui nec est sensibilis, nec est in sensibilibus, nec aliqua eius pars est sensibilis.
12 Tertium diserimen est, quod scientiae naturales habent pro obiecto principali aliquod vniuersale: cum enim scientiae naturales sint de sensibilibus, & de sensibilibus particularibus non detur scientia, quae est tantum de rebus necessarijs, quae non contingunt, aliter se habere, vt dicitur qu eius definitione; non autem de contingentibus, quae sunt mutationi subjectae,; ideo necesse fuit, abstrahere a sensibilibus particularibus rationes vniuersales ad hoc, Vtde ipsis haberetur scientia. At vero Theologia ha¬ bet pro objecto Deum, qui nec est vniuersalis, nec particularis, vt infra videbimus q. 3. art. 10. & quamuis cognoscat etiam creaturas, quaesunt particulares; attamen, quia illae sunt obiectum secundarium, & ab objecto secundario. nullam trahit scientia denominationem, ideo non habet pro obiecto principali aliquod vniuersale, vel particulare.
13 Quartum discrimen est; quod aliae scientiae non cognoscunt in propria forma tot obiecta, quot cognoscit Theologia; nam cum caeterae scientiae habeant pro objecto aliquid vniuersale, non cognoscunt particularia, vt particula. ria, nisi quatenus induunt rationem vniuersalis, At vero Theologia, cum imitetur modum scientiae Dei; sicut Deus intelligendo seipsum intelligit omnia alia a se, nedum secundum rationes vniuersales; sed etiam secundum rationes particulares, vt videbimus 7. 2. de Scien. Dei ita Theologia nostra ad mensuram suae capacita. tis cognoscit Deum, & alia a Deo secundum. rationes vniuersales, & particulares. Tum quia objectum aliarum scientiarum, cum sit valde limitatum, paucas in seipso concludit veritates: at vero objectum Theologiae, quod est Deus quia includit omnes veritates, nedum que sum in ipso formaliter: sed etiam, quae sunt dispertitae in singulis objectis aliarum scientiarum; cum Deus sit prima Veritas includens omnes veritates: sicuti ex eo, quod sit prima Entitas, includit omnes entitates, ideo Theologia cognoscens Deum habet plura cognoscere, quam caeterae scientiae; quod si illa plura non cognoscamus, hoc non est ex defectu scientiae, quae secundum se potest omnia cognoscere, sed ex defectu nostro, qui talem scientiam ob nostram hebetudinem ex originali contractam perfecte non possidemus, vt ait D. P. in suppl, cot. Iul. lib. 1.
14. Quoad distributionem partium Theologiae, seu ordinationem Tractatuum variae circunferuntur diuisiones ductae a Doctoribus ex diquersis auctoritatibus scripturae. Et noster Docta equatuor affert auctoritates, quibus totam maroriam Theologicam distribuit. Primam quiduaffert hic in suo Prol, pag. 13 Secundam sui pecuflleg. dist. Mag. sent. pag. 10. & 11. lit. Qo A: Tettum in Prol. 2 sent, & Quartam in Prol. 3. De Tertia, & quarta suis locis agemus, nuno exponemus tatum primas duas, quas hic affert.
15. Quantum ad primam Auctoritatem a nobis transcriptam superius, sic explicatur. Candor est enim aeternae lucis, & speculum sine macula Dei Maiestatis, & Imago Bonitatis illius. Pet. haec verba designatur materia 1. lih. sent; nam designatur Vnitas, & Trinitas Dei; de qua proprie in hoc agitur; caetera enim no nisi incidenter; quatenus scilicet inuant ad explicationem Vnitatis, & Trinitatis Dei, attinguntur. Dicitur ergo Candor aeternae lucis, & speculum sine macudagidest pura lux de pura luce, per quod desi¬ gnatur vuitas Naturae Diuinae, lux enim est, ciusdem naturae cum luce: & si lux emanans sit adeo pura, sicut lux, de qua emanat, est eiusdem simplicissimae naturae; aliter natura vnius lucis non esset pura, & simplex, quia haberet aliquod, quo differret a natura alterius lucis, & per quod, cum non esset lux, puritas lucis inficeret tur; Hinc statim subditur: Et cum sit una. Praeterea cum dicitur Candor aeternae lucis, & speculum sine macula, & imago Bonitatis illius, designatur Diuina Trinitas, quia duae ostenduntur emanationes Diuinae; Prima, qua emanat Speculum sine macula, quod est Verbum; Verbum enim est speculum mentis, in quo intellectus sua objecta intuetur. Altera qua emanat Imago Bonitatis illius, quae est Spiritus Sanctus, cui Bonitas appropriatur: & per istas duas emanationes ostenditur mysterium Trinitatis, ut suo loco videbimus.
I6. Subditur autem: Et cum sit vna omnia potest, quibus verbis ostenditur materia 2. libri, in quo agitur de creatione rerum per Verbum, dequo dicitur lo:1. Omnia per ipsum facta sunt; sicut enim verbum nostrum est initium operis Agentis intellectualis; quia Agens intellectuale non agit, nisi prius dicat in corde ea, quae acturus est; Ita Deus, qui est primum Agens intellectuale, omnia creat per Verbum Diuinum, quod dicit intra seipsum, at cum hoc discrimine, quod vnicum verbum nostrum, cum sit valde finitum, & limitatum, non est initium omnis operis nostri; non enim vnicum verbum, nostrum adaequate dicit omnia opera nostra, nec totam adaequat intellectus nostri virtutem; at vero Verbum Diuinum, cum sit undequaque infinitum, & intellectui Patris adaequatum, est initium omnis creaturae; & per consequens perynicum Verbum Deus omnia creat.
17 Deinde per illa verba: Permanens in seipse omnia innouat, declaratur materia, de quaagitur in 3. sent., in quo tractatur de Incarnat. Verbi Diui. Quod enim aliquod non maneat in seipso, ex duplici capite potest contingere primo moraliter, quatenus ruit in peccatum ideo de Diabolo Io8. dicitur: In veritate non sietit. Secundo, quia non manet physice in suanatura eo, quia sua natura alteri naturae commiscetur, & ex tali commixtione sit tertia natura. Verbum autem Diuinum assumendo natutam humanam vtroque modo mansit in seipsos primo moraliter; quia peccatum non fecit vt scribitur 1. Pet. 2. Secundo physice, quia vt ait Damasc. contra Eutichetem: In Christo Iesu non est communem speciem accipere. Permanens autem in seipso moraliter, & physice omnia innonanit; quia innonauit hominem, qui est quodammodo omnia, vt habetur ex 3. de Anima; & 12. Meti hinc homo dicitur Microcosmos, idest paruus mundus; innonauit autem homine; quia veteratum fecit nouum per Gratiam, vt D. P. in suppl. contra 18 Tandem per illa verba; Per nationes in Animas Sanctas se transfert; amicos Dei; & Prophetas constituit, designatur materia 4. senti inquo agitur de Sacramentis, quae habent Sa nctificare animas renatas per nouas nationes, & constituere amicos Dei, cum habeant conferre Gratiam, quae statuit amicitiam cum Deo; & consequenter constituere Prophetas, idest videntes Deum, cum gratia post mortem ducat, ad Visionem Beatam.
I9 Addit Fundatiss. Doct; quod per hoc insmuantur etiam quatuor causae Theologiae: nam per Candorem insinuatur causa efficiens principalis, idest Diuina Sapientia, quae reuelauit hanc scientiam; & causa instrumentalis, quae fuit Petr. Lombardus, qui candide, & distincte ipsam ordinauit. Per illa verba; Cum sit una, insinuatur causa formalis, quia Theologia est magis vna quam quaecumque alia scientia, vt infra videbimus. Per verba sequentia: Permanens in se omnia. innouat, explicatur causa materialis, scilicet Deus, qui est permanes per Essentiam; & Creaturae, quae innonantur. Tandem per: Nationes in animas Sanctas, &c. explicatur causa finalis: nam Finis Theologiae est, vt sanctificemur, Amantes Dei constituamur, & tanquam Amici ad illius Beatam Visionem perueniamus.
2o Secunda Auctoritas desumpta est ex Beaiss. Doct. Aug. lib. 1. de Doctr. Christ; & sic exponitur, Illa, de quibus agit Theologia, vel sunt, res, vel signa? Res autem, quae non adhibentur ad aliud significandum, sunt in triplici differentia; aliae namque sunt tantum fruibiles; aliae tantum vtibiles; & aliae simul fruibiles, & vtibiles. Res fruibiles, quae nos habent beatificare, sunt tres Personae Diuinae, quae sunt vnum in Essentia, & distinctae in proprietatibus; & de his agitur in 1. lib. Res tantum vtibiles sunt creaturae, quibus frui non licet; & de his agitur in2. Res simul fruibilis, & vtibilis est Christus Dominus, qui ratione Diuinitatis est fruibilis, & ratione Humanitatis vtibilis; de quo agitur inqe Signa denique, quae sunt instituta ad aliud significandum, sunt Sacramenta, de quibus agitur in a & sic habetur perfecta diuisio totius Theologiae
2I Ratio autem, quare Magister distribuerit., Theologiam in quatuor libros; non autem inquatuor partes, traditur a Fundatiss. Doct. infine Prol.;3 quia liber est gratia sui ducta metaphora ab homine libero, qui alteri non deum citur; pars autem non est gratia sui, sed gratia alterius compartis, cum qua constituit aliquod totum, & est de primario conceptu illius totius. sed materia 1. dibri sent., quae est Deus, non est in gratiam creaturarum, quae sunt materia 2. senti, nec creaturae sunt de primario conceptu objecti Theologiae, cum sint objectum secundarium: ideo non possunt habere rationem partis; sed debent libris comprehendi, & per conse¬ quens rectius partitur Theologia in quatuor libros, quam in quatuor partes.
22 Demum quilibet liber diuiditur in quaestiones, & articulos; nam vt ait Fundatiss. Doct. in opusc. de art. Fidei pag. 1. col. 1. Quaestiones sunt: veluti membra, ex quorum vnione integratur totum corpus; & articuli sunt veluti indiuisibiles nexus, seu puncti continuantes quodlibet memprum; & ideo ex multitudine questionum, & articulorum integratur totum corpus Theologicum.
23 Superest pro complemento huius art. tradere modum addiscendi hanc Diuinam Scientiam. Circa quod Fundatiss. Doct. super ProlMag. pag. 8. ait, duo esse maxime consideranda. scilicet tenuitatem nostrae mentis adeo imbecillae; & arduitatem materiae adeo sublimis. Propter vtrumque summe cauendum est in resoluendo, & praesertim in innouando sententias; grauc etenim periculum imminet prolabendi in errores, qui auertunt a Fide. Porro hoc est discrimen inter Philosophos, & Theologos; quod Philosophi innouantes sententias, quemadmodum agunt nostra hac tempestate aliqui Recentiores, vt extra hominum genus videantur animo vagari; quidquid sit de iis iudicandum; anicilicet sint infra, vel supra homines, quemadmodum anhelant existimari, Isti inquam ad summum irrationales, cum a ratione recedant, censendi sunt. At vero Theologi oberrantes in rebus Theologicis, & veritatibus reuelatis extra fidem abeunt, quapropter infidelitatis subijciuntur periculo.
24 Igitur ad hoc effitadum commonet Fundatiss. Doct, in hoc lib. dist. 2. super lit. Mag, quod addiscens debet esse mundus corde, timidus errorum, modestus in responsionibus ad objecta, attentus auctoritatibus scripturarum, Sanctorum DP, & DD, purgatus mente in euitandis opinionibus Haereticorum, purgatior in amplectendis veritatibus Fidei: & purgatissimus inpertractandis rebus Diuinis, non litigiosus, & discolus; sed docilis, & obsequens veritatibus Fidei. Docens vero debet procedere 1, per Auctoritates Sacrae Scripturae iuxta intelligentiam, & explicationem Sanctorum PP. 2. per rationes. a SS. PP,si fieri potest, allatas; vel saltem a DDclassicis, antiquis, praeclaris, nedum ingenij acumine, sed etiam morum sanctitate. Quibus habenda est modestia in recensendis, reijciendisque Aduersariorum Catholicorum sententiis: fundamentum enim stabilis doctrinae est solida Humilitas
Quae, ve exequamur, repetamus cum Fundatiss. Doctore Beatiss. Patris verba in fine 15. lib. de Trin. Domine Deus meus una spes mea exaudi me, ne fatigatus nolim te quaerere, sed quaeram faciem tuam semper ardenter: Tu da quaerendi vires, qui inueniri ie fecisti, & magis, magisque spem inuentendi dedisti. Coram te est firmitas, & infirmitas mea: Illam serua; istam sana. Coram te est scientia, & ignorantia mea: Uhi mihi aperuisti, suscipe intrantem, ubi clausisti, aperi pulsanti. Meminerim tui; Intelligam te; diligam teAuge in me ista, donec reformes ad integrum. Sic eius gratia ad huius Diuinae Scientiae assecutionem perueniemus.
Articulus 2
DRius agendum videtur de Obiecto Theologiae, quam de eius necessitate, dignitate, vtilitate, & certitudine, quod praestant plures DD, nam vt docet Fundatiss. Doct. in 1. sent p. 1. Prol. 4. 1,, & 1. Met. q. 6. Scientiae ab obiecto trahunt vnitatem, distinctionem, ordinem, dignitatem, & necessitatem; cumque recta methodus postulet, vt prius agamus de causis, quam de effectibus;, ideo videtur, agendum fuisse prius de objecto, quam de his omnibus. Verum, quia necessitas pertinet ad existentiam, necessitas enim sumitur secundum esse, & cum quaestio ansit, debeat praecedere quaestionem, quid sit; tum quia scientiae desumunt necessitatem, dignitatem &c. ab ordine, quem intrinsece dicunt ad objectum, ab ipso autem objecto desumunt tantum extrinsece, vt alibi dicemus; ideo prius de his, quam de objecto agere duximus
Loquimur hic tantum de Theologia Scholastica, prout contradistinguitur a positiua, & a Fide. Quamquam enim aliqui Doctores. Antiqui (Recentes enim pauci agunt de hac re) haec omnia confundant; Artamen distincte procedendum est; tum quia de necessitate Fidei suo loco discurremus; tum quia Haeretici iuniores, & si admittant necessitatem Fidei, & Theologiae positiuae; negant tamen necessitatem Scholasticae.
Igitur necessarium, vt dicitur in Proemialibus Logicae, duplex est; aliud absolute, & est illud, quod secundum se consideratum nullo modo potest, aliter se habere; & aliud est exsuppositione alicuius causae, & dicitur illud, quod, licet secundum se possit; aliter se haberet attamen posita aliqua causa non potest, non esse. Et sicuti causa quadruplex est; ita necessa rium ratione alicuius causae quadrupliciter dicitur. Itaque necessarium ratione causae materialis est, quantitatem inhaerere substantiae, vtrecipiat qualitates sensibiles; quamuis enim quantitas non inhaereat substantiae necessario. decundum se; potest enim separari, vt in Sacramento Altatis, attamen supposito, quod substantia debeat, recipere qualitates sensibiles modo extenso, necessarium est, quantitatem inhaerere substantiae. Praeterea necessarium est, ratione causae formalis animal esse risibile; supposito, quod sit rationale; quamuis enim multa sint animalia, quae non sunt risibilia; attamen¬ supposito, quod aliquod animal sit rationale non potest, non esse risibile, quia rationalitas est: causa formalis risibilitatis. Ita ratione causaeefficientis necessarium est, ignem calefacere lignum: quamuis enim possit dari aliquod lignum non, calefactum ab igne, attamen supposito, quod ignis debeat, illud comburere, necesse est, quod illud calefaciat: Tandem necessarium est, ratione causae finalis, hominem infirmum volentem acquirere sanitatem, sumere medicinam. Ita B. Doct. p. 1. Prol. princ. 2. q. 4: & in 3 sent. dist. 1. princ. 2. q. 1. art. 3. Hic loquimur tantum de necessitate ratione causae finalis.
3. Necessitas adhuc duplex est; alia simpliciter, sine qua finis intentus nullo modo haberi potest; & alia secundum quid, sine qua finis intentus haberi potest, sed non ita commode, faciliter, & expedite. In praesenti sermo est de ytraque.
A Finis autem pro nunc duplex est; alius Vtimus simpliciter, qui non est ordinabilis ad alium finem, & alius intermedius, qui est ordinabilis ad alium finem, Hoc porro est discrimen inter finem vltimum, & intermediumi quod finis vltimus est ynus simpliciter; sicuti enim primum efficiens, quod est Deus, eest vnum simpliciter; ita finis vltimus est vnus simpliciter, quia vltimum debet primo correspondere. Finis vero intermedius multiplex est; quia multa sunt media conducentia ad vnum finem, quae possunt habere rationem finis intermedij. cum ad ipsa aliud ordinetur; vt v. 8. Quando quis sumit medicinam, vt acquirat sanitatem; qua valeat studere, & studio acquirere Doctoratum; & Doctoratu nummos, honores, &c.
Hinc fit, quod, quamuis Theologia ordinetur ad vnicum tantum finem vitimum simpliciter, qui est dilectio Dei super omnia, attamen ordinatur ad plures fines intermedios, scidicet ad defensionem Fidei Catholicae; ad consecutionem salutis aeternae; & hoc dupliciter, primo in singulis ita, vt nullus possit saluari, nisi, qui habet Theologiam, sicut nequit saluari, nisi qui habet Fidem, secundo pro singulis collectiue, ita vt, si non esset Theologia in Ecclesia Dei, nullus posset saluari; quia non faluaretur Fides. Item ordinatur ad expurgationem aliarum scientiarum naturalium; Cum enim Philosophi Gentiles tradiderint scientias naturales multis infectas erroribus, necessaria fuit scientia, quae al tiori lumine illas a contagio liberaret. Praeterea ordinatur ad regimen Ecclesiae Catholicae; ad explicationem Prophetiarum, Vaticiniorum aliorumque Textuum Sacrae Scripturae. Quamuis autem Auctores confuse loquantur de omnibus istis finibus; Et quamuis B. Doct, & D. Th. loquantur in ordine ad expurgationem scientiarum naturalium; attamen, quia insurrexerunt Ultimo Haeretici, qui in Theologiam Scholastieam, tanquam Fidei obnoxiam, & Ecclesiae per¬ niciosam, turpiter eructarunt: nos in praesenti contra istos inquirimus; an sit necessaria ad Fidei tutelam, acturi in sequenti articulo de ipsa in ordine ad alios fines. Pro cuius decisione.
Notandum, quod Theologia potest dupliciter considerati; I. substantialiter, & secundum se, seu secundum ea, quae illi per se, & essentialiter conueniunt; & in hoc sensu est habitus conclusionum procedens ex reuelatis visyllogistica explicans, gignens, roborans, & confirmans Fidem Catholicam, siue tradatur stricitiori, siue diffusiori methodo; siue sit distincta, siue indistincta per varias series. Tractatuum Quaestionum, & Articulorum; 2. accidentaliter, & materialiter, prout ab Auctoribus ordinata est, ac digesta tali, vel tali methodo, in pura forma logicali; vel admixta stylo oratorio, & dogimatico explicante illius syllogismos.
Theologiam primo modo sumptam vnaeum primis Parentibus ortam, & ad Posteros successiue deriuatam esse nonis semper ritibus. variatam, nonisque illustratam luminibus tradit Theodoret. lib. 3. de Curat Graecan. Affect. Origine autem illius, ac progressum per singulas aetates describit Genebrard. in sua Chronolog. vt referte Ant. Posseuin. in Biblioth. selecta lib. 3. c. 5. Hanc semper fuisse in Ecclesia Dei Fidei gemellam, ab initio vsque in finem illi indiuisibiliter associatam, patet ex pluribus scripturae locis, praesertim Matth. 283 vbi postquam Christus Dominus docuerat Apostolos hanc Diuinam Scientiam, eis praecepit, vt eam Mundum docerent his verbis: Euntes docete omnes Gentes; ad hoc, vt Pseudo Apostolorum errores, ac falsitates contra fidem eructatas possent dissoluere. Quapropter Apost. 2. Tim. c. 3. ait: Omnis scriptura diumitums inspirata viilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, viperfectus sit homo Dei ad omne opus bonum inestructus. Constat autem, quod scriptura, quae datur ad arguendum in fide, est Theologia vtens vi syllogistica; arguere enim idem est, ac deducere vnum ex alio, & per consequens syllogizare; quod non semel praestitit Christus Dominus; vt patet Luc. 14. Cuius vestrum Asinus. aut Bos in puteum cadit, & continuo extrahit illum, die Sabbati; Ex quo deduxit, quod multo magis, si homo infirmatur, licet illum die Sabbati curares & Io. Qui ex Deo est, verba Dei audit, vos non auditis, propterea ex Deo non estis. EMatt. 22. Si Christus est filius Dauid, quomodo erga Dauid in spiritu vocat eum Dominum: & iterum Luc. 11. Omne Regnum in seipsum diuisum desolabitur, ergo si ego in Beelzebub eijcio Demoma, iam Sathan diuisus est, & Regnum ipsius desolabitur. Plura alia argumenta, & syllogismi leguntur in Sanctis Euangelijs; Quibus vsi sunt, Apostoli, & praesertim Paulus, vt testatur Beatiss. P. Aug. lib. 1. contra Gesconium c. 13. Paulus dialecticus erat & ideo conferre cum Stoleis non timebat, quia non solum acute disputabat, sicut, & illi, sed etiam veraciter, quod non illi. Continuis temporibus vsi sunt Theologia vi syllogistica Sancti Patres; & praesertim Magnus P. Aug. inlibris contra Iulian; quem, quia erat dialecticus, dialectica impugnauit, idest forma syllogistica Post ipsum D. Damascenus scripsit puros fere syllogismos: & tandem Petrus Lombardus videns hanc Diuinam Scientiam (ait Posseumus vbisupra) a Graecis in libros SS.PP. nimis sparsam; in vnum vero a D. Damasceno collectam, & certis fuisse locis distinctam, eius imitatione collectis Latinorum Patrum, praesertim Augustini sententijs, idem fecit usque adeo praeclave, vt Magister sententiarum diceretur. Petrum Lombardum secuti sunt S.Bonauentura, S. Thomas, noster B. Acgidius, alijque egregij praeclarissimique Doctores, & tandem tota vniuersitas Ecclesiae; tot eximie Religiones, Congregationes, Vniuersitates; imo totus Mundus Ecclesiasticus. Videant Haeretici, quos feriant eorum conuitia in Theologiam Scholasticam iaculata. Hoc notato
6 Prima sententia negat necessitatem Theologiae asserens ipsam esse ignorantiam veritatis Catholicae, inanem fallaciam, quae obscurauit, Euangelia, Fidem extinxit, Christum obtexit, eiusque Gloriam. Ita Ioannes Vuiclesf apud Thomam Vualdensem to. 1. lib. 2. art. 3. Lutherus contra lacobum Latomum; Caluinus lib. 3. Institut; Philippus Melancton; & alij eorum Discipuli.
7. Secunda sententia docet, Theologiam Scholasticam, nedum secundum se, & substantialiter acceptam, sed etiam ea Methodo, qua ordinata est a Petro Lombardo, & qua traditur in scholis, esse simpliciter necessaria ex suppositione ad tuendam Fidem. Ita omnes Doctores Catholici, si non explicite, saltem implicite fatentur; non enim tantum temporis insumpsissent; & tantum laboris tolerassent in ea scribenda, si ipsam inutilem, & superfluam, ac perniciosam, non vero necessariam, vtilemque agnonissent.
S Vnica conclusio. Quamuis Theologia secundum se, & essentialiter, vel accidentaliter, quatenus tali methodo digesta, non sit absolute necessaria, attamen necessitate suppositionis: vtroque modo considerata est simpliciter necessaria ad tuendam Fidem Catholicam, Deducitur haec conclusio ex B. Doct. in Prolog. Mag. sent; ubi asserit Theologiam esse necessariam ad impugnandam doctrinam Vipeream Haereticorum, quae dicitur Viperea, quia pariendo pereunt; vel quia vi pariunt, dum Textui violentiam. faciunt.
Probatur 1. Spiritus Sanctus in veteri Testamento, Christus Dominus in Euangeliis, Apostoli in Epistolis, & Sancti Patres in suis libris vsi sunt Theologia procedente via syllogistica, & quamuis suis syllogismis admiscuerint stylum oratorium, & planum, hoc fuit, quia lo¬ quebantur populo rudi, qui multis egebat citcumlocutionibus, vt vim discursus perciperet; sed impium est dicere, quod Spiritus Sanctus, & Christus Dominus, Apostoli, & omnes Sancti Patres vsi sint doctrina superflua, inutili, & permciosa, non autem necessaria ad Fidem aggenes tandam in animis hominum, nutriendam, & confirmandam contra errores Pseudo- Doctorum, ergo Theologia Scholastica necessaria est: ad tuendam Fidem Catholicam suppositis Haereticis; qui, si non calleant artem Dialecticam, impugnandi non sunt Theologia vtente vi syllogistica, sed fusiori stylo, vt percipiant vim argumentorum; quemadmodum in Scripturis veteris, & noni Testamenti, ac SS. PP; si autem calleant Logicam, Theologia strictiori forma impetendi sunt, quemadmodum eos impetiit Sanctiss. P. Augi Damascenus; Mag. sent; & omnes. Theologi post ipsos.
IO Confirmatur ex Apostolo 1. ad Tit. e. 1. Oportet Episcopum complecti eum, qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, vi potens sit exhortari in doctrina sana, & eos, qui contradicunt arguere. Ex quibus patet, doctrinam arguitiuam, quae nihil aliud est, quam Theologiavia syllogistica, necessariam esse; verbum enim oportet, idem valet, ac necessarium est, vt constat apud Grammaticos, suppositis tamen contradicentibus, Idem illi scribit per Tychicum Diaconum.
II Probatur 2. ex Beatiss. Doct. lib. 1. contra Cresconium e. 1. Paulus dialecticus erat, & ideo conferre cum stoicis non timebat. Ex quo sic arguitur. Ad disputandum de rebus diuinis cum Dialecticis necessaria est Theologia procedenvia syllogistica; aliter Paulus etiamsi Dialecticue non fuisset, non timuisset disputare cum Stoicis; qui erant Dialectica instructi, sed plurimi, & fere omnes Haeretici sunt Dialectica instructi, vt patet de Iuliano apud D.P. Augustinum in suppl. contra Iul. lib. 3. c. 32. vbi ait: Si dialectica ista quae te non aedificat, sed inflat, & tam ridiculum, quam iactanticulum facit; & alibi in eodem volumine conuincit puris terminis logicalibus illum Haereticum praesertim lib. 1. c. 88, ergo suppositis Haereticis callentibus vim syllogisticam necessaria est simpliciter Theologia modo scholastico, prout ordinata est a Petro Lombardo.
12 Probatur 3. ex Doctr. Fundatiss. Doct. lib. 3. de Regim. Principum par. 3. 6. 13 quae potest sic adaptari. Bellum non est absolute necessarium, sed tantum necessitate suppositionis: scilicet suppositis Hostibus quaerentibus tollere a nobis nostrum commune bonum necessarium ad vitam ciuilem, & quanto maior, ac fortior est vis inimicorum, tanto maior, ac fortior debet esse, vis, & ars resistentium, sed Theologia est quod dam bellum spirituale animorum; propter quod Apostolus 1. ad Tim. c. 6. vocat diuersitatem doctrinae quaestiones, & pugnas verborum; & Iuda in Epist. cathol. ait: Necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae Sanctis Fidei; Et Christus Dominus Apostolis ait: Estote fortes in bello, & pugnate cum antiquo serpente.. idest, vt exponit B. Doct. hic dist. 1. super lit. Magi. expugnando Haereticos expugnate Patrem eorum Diabolum; qui serpens antiquus nuncupatur; ac propterea disputationes quaestiones vocantur; mator autem, strictior, & fortior vis pugnandi cum Hereticis est via syllogistica; ergo quam, uis Theologia via syllogistica non sit absolute necessaria; attamen suppositis Haereticis instructis arte syllogistica necessaria est simpliciter.
Probatur maior. Tunc Bellum est necessarium, cum vrgent hostes molientes nobis aliquod malum; videmus enim in rebus inanimatis, quod natura nedum dedit eis appetitum, vesequantur bonum sibi conueniens, & fugiant malum sibi disconueniens; sed etiam dedit vires ad aggrediendum, & resistendum impedientibus bonum illarum, malumque machinantibus, quod a fortiori dicendum est de hominibus, quibus tanquam creaturis nobilioribus non debuit Deus denegare vires ad resistendum ijs, qui conantur auferre eorum bona; & malum inferre; & quanto fortiores, ac robustiores sunt hostes, debuit tanto fortiores vires ad resistendum eis concedere; Unde sicuti modo pugnandi recenter inuento, scilicet per tormenta bellica crudeliori, & ferociori vi, non bene resisteret, sed caederetur victus, qui pugnaret modo non adeo atroci, quo militabant Antiqui, scilicet Ballistis, Arcubus, Lapidibus manibus, vel funda emissis, funiculis per vias subterraneas; machinis lapidarijs, Trabutio, Biffa¬¬ & Tripanto, aedificijis ligneis, idest Arietibus, Vineis, Turribus, & Musculis, vt refert Dost. loc. cit. cap. 17, 18; & 19; quia iste modus pugnandi leuior, & suauior est; ergo Bellum non est absolute, sed ex suppositione necessarium; & quanto fortior, & acrior est modus pugnandi Aduersariorum; eo fortior, & acrior debet esse modus, & vis resistendi. Sed modus pugnandi cum Hereticis, ne auferant a nobis Fidem, quae est commune fidelibus bonum, via syllogistica est acrior, & fortior, quia strictiori verborum impetu vinciuntur; quapropter Beatiss. P. Aug. pugnans contra Donatistas, & Manichaeos non est vsus tanta vi syllogistica, quanta scribens contra Iulianum, non ob aliam rationem; nisi quia Manichaei, & Donatistae, inter quos Faustus, vt testatur idem Beatiss. Doct; suauiori tantum pollebat grammatica; Iulianus vero, vtpote Philosophia instructus, vtebatur dialectica, & procedebat via syllogistica; ergo ad euincendos Haereticos nostri temporis versutissimos, & ad defendendam Fidem ab eorum fallacijs necessaria. est simpliciter Theologia modo scholastico¬
13 Probatur 4. Quotiescumque conserua. tiuum non est tantae virtutis, quantae malignita¬ tis est destructiuum, tunc conseruatiuum vincitur a destructiuo: & sequitur destructio, non conseruatio: nam, quia humiditas est conseruatiua aquae, & destructiua ignis, si calor; qui est conseruatiuus ignis, & destructiuus aquae, habeat virtutem minus intensam, quam humiditas; tunc humiditas aquae destruit ignem, vt patet in pugna elementorum: & ita quo maior est morbus insidians saluti, eo maioris virtutis debet esse medicina vincens morbum, sed morbus Haereticorum nostri temporis, procedens syllogistice superat virtutem Positiuae; ergo ad tuendam Fidem a morbida Philosophia Haereticorum necessaria est simpliciter Theologia scholastica diuimitus inspirata, vt ait Fundatiss. Doctor.
I4 Confirmatur. Contra Haereticos ytentes sola Positiua necessaria est simpliciter Theologia Catholica Bositiua; ergo contra Haeretitos abutentes arte syllogistica necessaria est simpliciter Theologia scholastica recte vtens visyllogistica.
15. Tandem probatur ratione, quam afferte B. Doct. hic p. 1. Prol. princ. 2. q. 4; quae licet probare videatur solum necessitatem Theologiae, vtefic; potest tamen ad probandam nostram conclusionem sic reduci. Quotiescumque dantur veritates superantes rationem naturalem, quae possunt ab Aduersariis impugnari via syllogistica, tunc necessaria est scientia diuinitus inspirata procedens via syllogistica ad illas defendendas; sed dantur veritates supernaturales Fidei, quae superant rationem naturalem, & impugnantur ab Haereticis via syllogistica; ergo ad illas defendendas necessaria est scientia diuinitus inspirata procedens via syllogistica. Probatur maior. Quia vltra veritates sensibiles dantur veritates abstractae a sensibilibus, quae impugnantur via syllogistica; ideo vitra Physicam, quae agit de sensibilibus, necessaria est Metaphysica, quae illas defendat modo scholasticos ergo a pari. Minor patet ex libris ipsorum Haereticorum, vt Iul, apud Magn. P. in suppl.
ta Dices, B. Doctorem hic non probare. necessitatem Theologiae Scholasticae, sed solum Scripturae Diuinae, vel Fidei, vel ad summum Theologiae positiuae; tum quia S. Hoc viso agit de Doctrina habita per inspirationem; Theologia autem habetur per studium; tum quia S. Quod autem, subdit: Maxime fimus proportionales sice consequi finem, vt per Fidem, & Sacram Paginam nobis ponitur.
Respondent Caiet; & alij; D. Thomam, & B. Doct. loqui de scientia abstrahente a Fide, & a Scholastica; quia, si loquerentur de Fide, idem repeterent in 2, sent; & actum agerent; de Scholastica vero non loquuntur propter rationes assignatas; tum quia loquuntur de ea doctrina, perquam homo cognoscit suum finem supernaturalem; ad quem cognoscendum non requititur Theologia; secus Idiotae cum non agnoscerent. At haec responsio procul est a mente horum Doctorum, qui loquuntur de scientia quam hic intendunt docere, sicut agentes de necessitate scientiae naturalis loquuntur de equam parant explicare; secus loquerentur de cientia, quae non facit ad rem, cui incumbunt.
Respondetur igitur negando antecedens. Ad 1. probationem dicitur, quod Theologia est: nobis inspirata quoad principia, & acquititur per studium quoad conclusiones. Quod si contendatur, eos loqui de scientia inspirata quoad conclusiones, dicimus, quod sic fuit inspirata Apostolis, qui fuerunt primi Theologi: unde potest dici vtroque modo inspirata non omnibus, sed aliquibus. Ad 2. dicitur, quod loquuntur de scientia, per quam homo maxime proportionatur ad cognoscendum finem supernaturalem; Idiotae autem illum cognoscunt: non tamen maxime, sicut Theologi¬
17. Obiicies 1. Scholastica prohibetur inscripturis; nam Eccl. 3. dicitur: Altiora te ne quaesieris, & fortiora te ne scrutatus fueris, multos enim in vanitate detinuit sensus illorum. Et Christus Dominus Marc. 7. In vanum autem me colunt docentes doctrinas, & praecepta hominum, vbiper Iy praecepta hominum intelligit Theologia, quae traditur ab hominibus. Et Prou. 25. Qui crutator est Matestatis opprimetur a Gloria; ergo, si cognitio rerum supra naturam detinet sensus in vanitate, Theologia, quae cognoscit res supra naturam, vana est; & propterea non necessaria. Insuper SS. PP; & Concilia iubent; nos acquiescere veritatibus Fidei sine curiositate, & absque libidine rixandi, Unde Magnus P. lib. 2. de Doctr. Christ. c. 31. ait: Cauenda est libido rixandi, & puerilis quaedam ostentatio decipiendi Aduersarium; ergo prohibet Theologiam modo Scholastico, quae non est sine rixis, Imo Apostolus ad Coloss. c. 2. docet: Videte, ne quis vos decipiat per Philosophiam, & inanem fallaciam; Theologia autem procedens modo logicali saepe vtitur rationibus acceptis a Philosophia, & fallacijs acceptis a Logica; ergo Apostolus monens cauendum esse a Philosophia, monet etiam cauendum esse a Theologia.
Ad 1. respondet Fundatiss. Doctor hic dist. I. super lit. Mag; Spiritum Sanctum prohibere. in scripturis studium Diuinarum literarum per rationem, & lumen naturale; non autem per requelationem, & lumen Diuinum; quia ratio, & sumen naturale nequit illas scrutai: & ideo vanum est illas naturaliter intentare. Ad 2. patet: Christum Dominum loqui de doctrina Pharisaeorum, quae Theologiae contradicebat, quae propterea vocatur praecepta hominum: non autem de Theologia, quae, cum sit diumitus inspirata, est scientia Dei. Ad 3. respondetur sicuti ad primum. Ad SS. PP. respondetur ex Fundatiss. Doct. loco cit; nos debere acquiescere circaveritates reuclatas, quae sunt principia Fidei, eas non examinando, sed supponendo, & firmiter. credendo, non tamen debemus acquiescere circa conclusiones eas explieando, declarando, & exponendo contra Haereticos; ipsi enim SS. PPs & Concilia deduxerunt, explicarunt, declararunt, & exposuerunt nobis relinquentes exemplum id similiter faciendi, quo potius docuerunt, quam vetarint Theologiam. Ad auctoritatem Beatiss. P. patet ex verbis ipsius loco cit; commendari Theologiam via syllogistica, & solum reprehendi contentiosam Philosophiam circa res vanas, & pueriles; ait enim: Disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in libris sanctis sunt penetranda, & dissoluenda plurimum valet. Constat autem quod disciplina penetrans quaestiones, quae sunt in libris sanctis, est Theologia. Ad Apostolum respondetur, ipsum loqui de Philosophia seductiua, sophystica, cap. tiosa, & fallaci; vocat enim ipsam inanem fallaciam; non autem de Philosophia vera, & realiis quae, cum sit vera scientia, & vera virtus, non debet reprehendi, sed laudari; & sic dicitur ad quascumque alias Auctoritates, quae possunt adduci.
IS. Obiicies 2. Omnia, quae pertinent ad fidem, continentur in Scriptura; ergo sola scriptura sufficit ad fidei Tutelam. Probatur antecedens 1. ex Magn. P. Augustino in Io. docentes Non omnia, quae fecit Dominus, scripta sunt,; selectatamen sunt, quae scriberentur, omnia, quae generibumano sunt necessaria ad salutem. 2. Christus lo. 14. promisit se manifestaturum omnem veritatem per Spiritum Sanctum, quae autem reuelauit Spiritus Sanctus continentur in scriptura.
Respondetur distinguendo antecedens. Omnia, quae pertinent ad fidem, continentur inscriptura, vel formaliter, vel virtualiter implicite conceditur, formaliter explicite tantum, negatur. Quamuis ergo articuli fidei contineantur formaliter; attamen conclusiones, quae ex illis possunt inferri, continentur solum virtualiter.
I9. Obiicies 3. Id, quod datur ad facilius, non est simpliciter necessarium: nam potest esse sine illo cum maiori difficultate, sed Theologia scholastica est ad facilius, vttestatur Mag. in princiPros; qui ob breuitatem, & facilitatem illam tradidit; ergo non est simpliciter necessaria.
Confirmatur: Vel per solam Scripturam solui possunt omnia objiecta Haereticorum, vel none Si primum; ergo Theologia non est necessaria. Si secundum; ergo scriptura, quae est doctrina tradita a Christo, est insufficiens. Tum. quia ante Magistrum semper durauit fides; & tamen non erat Theologia.
Resp. ad argumentum distinguendo maiorem. Id, quod datur tantum ad facilius, conceditur; quod datur ad facilius simul, & simpliciter, negatur. Ad Magistrum dicitur, protestari nedum breuitatem, & facilitatem; sed etiam fructum, vtilitatem, & rationabilitatem procedendi contra homines irrationales: unde quauis propter breuitatem sit ad facilius; attamen propterfructum, vtilitatem, & rationabilitatem est ad simpliciter.
Ad confir. dicitur, quod possumus soluere objecta Haereticorum per solam scripturam quantum ad res objectas, non quantum ad formam obijciendi. Igitur doctrina Christi fuit sufficiens quoad substantiam omni tempore; quamuis prodiuersis temporum vicibus necessarij fuerint diuersi modi procedendi, qui fuerunt a Christoreuelati: vt suae semper prouideret Doctrinae,
quapropter instantibus contra illam Haereticis. via syllogistica, inspirauit, vt traderetur via syllogiitica, vnde Magister, vt ait in Prol; Charitate Christi agitatus, illam edocuit. Ad aliud dicitur, quod ante Magistrum non erant Haeretici obijcientes in pura forma syllogistica, vtentes syllogismis fallacibus, & ideo non erat necessaria scientia modo syllogistico¬
20 Obiicies 4. Multae sunt Ciuitates, & oppida, in quibus nullus est Theologus; & tamen libi conseruatur Fides Catholica; ergo Theologia non est necessaria ad Fidei conseruationem: tum quia, si Theologia esset necessaria ad tuendam Fidem, sequeretur, quod soli Theologi essent Fideles; si enim est necessaria toti Reipublicae Christianae, hoc est, quia est necessaria fingulis hominibus, sed multi reperiuntur rudes, & idiotae, qui maiorem habent fidem, quam acutiores Theologi, ergo non est necessaria.
Resp. ad 1. distinguendo antecedens. Multae sunt Ciuitates, & Oppida, in quibus nullus est Theologus, & in quibus sunt Haeretici conantes Fidem destruere, & tamen ibi conseruatur Fides, negatur, in quibus nullus est Haereticus, conceditur, Theologia ergo necessaria est ad Fidei tutelam, non quidem absolute, sed exsuppositione Haereticorum. Ad 2. negatur sequela; ad cuius probationem insertam dicitur, quod Theologia est necessaria pro singulis fidelibus collectiue, & pro smgulis diuisiue, suppositis Haereticis, non tamen est necessaria in singulis; sufficit enim, quod sit in Doctoribus; qui in singulis fidem nutriunt, & defendunt.
2I Obiicies 5. Ante Petrum Lombardum erant Haeretici vtentes forma syllogistica, vepatet de Iul. Pelag. vbi supra n.11: & tamen tunc temporis non erat Scholastica, prout ordinata a Magistro; ergo saltem Theologia Scholasticaprout ordinata a Magistro; & prout exposita ab cius Interpretibus non est simpliciter necessatia ad Fidei tutelam,
Confir. Beatiss. P. Aug. fuit perfectissimus Theologus, cui nullus aequari potest; propter quod a Conciliis, & Patribus vocatus est Pater Theologorum; ergo perfectissime docuit Theologiam; sed non docuit puro stylo scholasticor ergo Theologia procedens puro stylo scholastico non est necessaria. Resp. ad argumentum; quod licet ante Petrum Lombardum essent Haeretici vtentes forma syllogistica; attamen sua argumenta declarabant pluribus circumlocutionibus oratoriis & ideo non erat necessaria Theologia procedens puro stylo scholastico¬
Ad confirmationem respondetur; Beatiss. P. fuisse perfectissimum Theologum: imo, vteum D. Gregorio loquamur, immensum pelagu: omnium scientiarum, vel cum Di Paulino, Os Dei, aut cum Bernardo, Ecclesiae linguam; & tradidisse Theologiam perfectissimo modo, quia tamenob nostram tenuitatem non possumus exhaurire ex innumeris ipsius libris totam Theologiam, necessarium fuit ipsam restringere nedum in libros, sed etiam in syllogismos, Scripsit erge dogmatice suis argumentis inserendo positiua, vt prouideret Ecclesiae nedum pro eo tempore, quo ipse viuebat, & quo vt plurimum positiua. Doctores vtebantur, vt patet de D. Hieronymo scribente contra Pelagium; sed etiam, vt prouideret pro nostris tempestatibus, & nobis relinqueret syllogismos, rationes, & argumentationes ad transfodiendos Haereticos, Unde ait Posseuinus, Magistrum praesertim ex Augustinlibris ipsam ordinasse; quapropter ipsius Theologia perfectissima est, nedum quia totam scholasticam concludit; sed etiam, quia continet omnes species Theologiae enumeratas in articulo antecedenti n7; quas non debebat omittere; nealiquod, quod sciri posset, eius deesset doctrinae; quae, vtpote perfectissima in omni scientiarum. genere, debebat omnes earum species continere.
a2 Obiicies 6. Plurimi ex Hebreis anteAduentum Christi Domini, vt docet Fides, salqui facti sunt tam in Lege Naturae, quam in Lege, scripta; Imo plures Gentiles per solam legem, naturae, vt docet B. Doct. in ep. ad Rom, Iob etenim erat Gentilis, & saluus factus est; sed Hebrei, & Gentiles non habebant Theologiam per quam defenderent suam Legem; & tameii, inter Hebreos erant multi Pseudo.-Prophetae aduersantes Legi, & inter Gentiles plurimi Idolatrae; ergo, ad defendendam Fidem Catholis cam non est necessaria Theologia scholasticae etiam ex suppositione Haereticorum.
Resp. negando minorem: nam Hebrei habuerunt Prophetas, & Rabbinos, qui erant Magistri in Lege explicantes illa, que pertinebant ad Legem; non autem callebant Theologiam scholasticam, quia tunc temporis Aduersarij Legis non erant adeo versuti, ac versati in litenis. Et sic Gentiles habebant sufficientem scientiam ad explicanda praecepta Legis naturae, ques quia pauca erant, & facilia, non egebant scientia; adeo difficili, & sublimi.
23. Obiicies 7. Eiusdem est conseruare, ac producere, quia conseruatio ex Philosopho est contiuata productio; sed Theologia non producit Fidem; Fides enim a Deo infunditur per creationem, cum sit vnus ex habitibus infusis, & per consequens non producitur ab homine. Theologo, qui nec principaliter, nec instrumentaliter potest eseuari ad creandum, vt ostendemus in 2. sent. cum B. Doct; ergo Theologia Fidem non conseruat, & per consequens non est. necessaria ad illius tutelam.
Resp. distinguendo minorem: Theologia non producit Fidem principaliter, vel instrumentaliter effectiue, conceditur; ministerialiter dispositiue, quatenus reddit subjectum promptum recipere, & manutenere Fidem, tollendo ab ipso omnes errores contrarios corruptiuos ipsius Fidei, negatur; sicuti enim homo, quamuis non ereet animam, nec materiam, vel principaliter, vel instrumentaliter effectiue, attamen;. quia attingit vltimam dispositionem, dicitur hominem generare, non creare; ita Theologia, quamuis non creet Fidem, vel principaliter, vel instrumentaliter; attamen dispositiue dicitur illam gignere, quatenus ad illam disponit, remoquendo errores corruptiuos Fidei, & ponendo conditiones disponentes, vel ad Fidei introductionem, vel ad illius conseruationem. Et in hoc sensu Beatiss. Doct. Aug. ait: "Haec est scientia, qua Fides saluberrima gignitur, defenditur" &c.
24. Obiicies 8. In paruulis Fides generatur. & conseruatur absque Theologia, vel in seipsis, quia sunt incapaces vsus rationis; vel in suis parentibus, quia possunt esse filij infidelium, qui non credunt Baptismum; ergo Theologia non est necessaria ad gignendam, vel conseruandam Fidem Catholicam,
Resp. Theologiam non esse necessariam, vt in omnibus; aliter non esset fidelis, nisi, qui esset, Theologus; sed esse necessariam, vt in aliquibus pro omnibus; quapropter Ephes.4. dicitur: Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos; quosdam autem Prophetas, quosdam vero Euangelistas; alios autem Pastores, & Doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministeris; in aedificationem Corporis Christi Quamuis ergo nec in paruulis, nec in eorum parentibus reperiatur Theologia; attamen reperiri debet in Doctoribus Catholicis, qui illam edoceant, & a blasphaemijs Haereticorum defendant, Ad argumentum igitur informa distinguitur antecedens: Theologia non reperitur in paruulis, nec in eorum parentibus, nec in Doctoribus Catholicis, negatur; In paruulis, & eorum parentibus tantum, conceditur antecedens, & negatur consequentia.
ES Colligitur ex dictis Theologiam scholasticam supereminere, & excellere Historicam, & Positiuam, ac quascumque alias Theologiae species; Haec enim est Turris fortissima Dauid, ex qua mille clypei pendent argumentorum; & rationum ad muniendam Ecclesiam Catholicam contra iacula Haereticorum, ad confodiendos Haereticos, & ad roborandam Fidem, conseruandamque pacem, securitatem, & firmitate Ecclesiae Catholicae, quod adeo strenue non praestaretur per solam Theologiam Historicam, & Positiuam, quae non est sufficiens ad dissol quendas versutissimorum hominum, & Sycophatarum fallacias. Hinc D. Hieronymus; quamuit per solam Theologiam positiuam impetiuerit. Pelagium; videns postea Augustini opera illum confutantis argumentis scholasticis, ait: Superses dendum huic labori iam censeo; aut enim eadem ex superfluo dicemus, quia a Clarissimo ingenio Augustini occupata sunt meliora.
Et quamuis Theologi, praesertim Recentiores, toti insudent in inueniendis, explicandisque quaestionibus puerilibus, nugisque omnino futilibus; propter quod a Beatiss. Doct Aug. lib. 2. de Doctr. Christ. c. 31. seuere obiut gantur; quia deuiant a fine Theologiae, qui est defendere Fidem, insumunt enim tempus libidine rixandi in puerilibus nugis, quae ad nihilum inseruiunt, attamen hic defectus non est ex parte scientiae Theologiae, sed ex parte scientis, & propterea iste, non illa reprehenditur, & prae taxatur.
Articulus 3
ART III. An Theologia Scholastica sit necessaria ad Regimen Ecclesiae, explicationem scripturarum ad nostram salutem, expurgationem scientiarum naturalium ab erroribus: & ad cognoscendas omnes veritates naturales collectiue
OStendimus in sup. art. Theologiam scholasticam esse necessariam ad Fidei tutelam, ac generationem, & propterea appellandam esse Fidei nutritiam, ac Parentem, superest modo, demonstrare illius necessitatem in ordine ad alios fines intermedios, quos superius recensuimus. Quia tamen ex dictis facile colligi potest, quid sit dicendum de his, Regis men enim Ecclesiae, recta scripturarum explicat tio, nostra salus, & expurgatio scientiarum naturalium ab erroribus consequuntur ad Fidei Catholicae puritatem, ideo propositae difficulta tes simul, & breuiter expediendae sunt.
Vnica conclusio. Theologia scholasticaea methodo, qua nunc traditur in scholis, ordinata, est necessaria simpliciter nostris temporibus ad regimen Ecclesiae Catholicae, explicationem scripturarum, ad nostram salutem, & expurgationem scientiarum naturalium ab erroribus. Ita Fundatiss. Doct. Aegid. in Opusc. in c. firmiter de summa Trinit. fol. 7. col. 2. Fundamentum est, Theologia scholastica, suppositis Haereticis est necessaria simpliciter ad defendendam Fidem Catholicam in Ecclesia Dei; ergo est etiam necessaria ad regimen Ecclesiae Catholicae, ad explicationem scripturarum, ad expurgationem scientiarum, & ad nostram salutem. Antecedens probatum est in sup. art. Probatur consequentia. Quotiescumque plura ita inter se colligantur; & ad innicem se fouent; vevnum illorum nequeat haberi, & conseruari sine altero eo, quia vnum essentialiter connectitui cum alio; tunc, quod est necessarium simpliciter ad conseruandum vnum illorum, est etiam necessarium ad alia, quae cum illo connectuntur; vt, quia respiratio est essentialiter connexa cum vita Hominis, ideo aer, qui est necessarius simpliciter ad respirationem, est etiam simpliciter necessarius ad conseruandam Homini vitam; sed Fides est necessario connexa cum recto Regimine Ecclesiae; quae sine Fide corrueret; & cum recta explicatione Diuinarum Scripturarum nam (peruersa explicatio Fidem destrueret; & cum expurgatione scientiarum naturalium; aliqui enim errores scientiarum naturalium veritates Fidei possunt inficere, vt patet de illis, quos tradidit Aristoteles, Auerroes, Auicenna. Algazelius, Alchindus, Rabbi Moyses de aeternitate, creatione Mundi, mortalitate animae; & reliquos, qui videri possunt apud Fundariss. Doct. in fine 2. libro sent; & tandem est necessario connexa cum nostra salute; quia sine Fide impossibile est placere Deo: Hebr. 11; ergo ex eo, quod Theologia sit necessaria ad defendendam Fidem, optime deducitur, esse necessariam etiam ad rectum Regimen Ecclesiae; ad germanam explicationem scripturarum, expurgationem scientiarum, & ad nostram salutem. Vid. quae dicta, sunt in sup. art.
3 Dices: In hoc distinguitur nouum Testamentum a Veteri, quod illud erat obscurum. nouum vero manifestum, propterea D. Hieronymus ait: Quod Vetus Testamentum est liber signatus, nouum liber apertus; ergo Scriptura Diquima nota est absque explicatione facta per Theologiam scholasticam,
Resp; Nouum Testamentum esse manifestum quoad substantiam Mysteriorum Diuinorum, & quoad veritates formaliter reuelatas. non quoad ambiguitates, & difsicultates, quae possunt fieri a fallacissimis hominibus circa ipsa Diuina Mysteria, & ideo necessaria est Theologia, quae illas explicet, & defendat.
Ceterae objectiones, quae fieri possunt circa hanc conclusionem, sicuti ceterae rationes, quibus potest probari, & confirmari, videantur in superiori articulo.
4 Porro Theologiam esse etiam necessariam ad cognoscendas omnes veritates naturales collectiue solum, non vero diuisiue ad singulas, tradit Fundatiss. Doct. Quodl. 3. q. 7. & Quodl. 3. q. 7: cuius fundamentum est. Propter debilitatem intellectus nostri, corruptionem. sensus, & prauam dispositionem affectus voluntatis ex peccato originali originatam, orta est obtenebratio rationis, & ignorantia, vt docet Beatiss. P. Aug. in suppl. contra Iul. lib. 1. c. 55. & lib. 2. c. 13. vbi ait: Ratio cernit se posse vix ad aliquid veri peruentre impediente tarditate naturae; eruditio habet poenam laboris; Quam tarditatem: ait, euenisse propter peccatum originale; ergo nequit homo naturaliter cognoscere omnes veritates naturales simulisicuti nequit amare omnia bona naturalia simul collectiue; quamuis vnum, vel alterum possit cognoscere, & amare. diuisiue; nam si aegre peruenire potest ad cognitionem alicuius veritatis propter ignorantiam, hebetudinem mentis, & infectionem volunt atis ortam ex peccato originali, optime deducitur nullo modo naturaliter posse peruenire ad cognitionem omnium veritatum naturalium simul; qui enim egre potest deferre pondus centum librarum, nullo modo potest deferre pondus milde librarum.
Confirmatur. In scientiis natur alibus multae sunt difficultates habentes maximam connexionem cum questionibus Theologicis; ut sunt illae, in quibus agitur de primo Motore; de primo Ente; de concursu Causae primae cum causa secunda, & caetera huiusmodi, quae dilucide explicari non possunt absque Theologia. Praeterea sunt multe questiones de entibus omnino separatis a materia; vt in lib. de Anima, & in Met; quae agit de substantijs abstractis, ac quas nostra cognitio, quae pro hoc statu dependet a sensibus, perfecte peruenire non potest, & ideo faciliter potest labi in errores, vt patet de Primaeuis, ac Principalioribus Philosophis, putade Platone, qui plura falsa scripsit de Anima Mundi; de Aristotele, qui de aeternitate Mundi, & immortalitate Animae errauit; de Pythagora circa transmigrationem Animarum; de Empedocle citca duo principia, & de alijs, qui videre possunt apud Fundatiss. Doct. vbi supra recensentem eorum errores, quod a fortiori dicendum est de alijs Philosophis, qui solo lumine veritatis prediti caecutienter exorbitarunt a semita veritatis ruentes in fedissima mendacia, & absurdas falsitates; ergo ad vitandos hos errores necessaria est scientia superior, quae altiori lumine omnes veritates ostendat, hanc autem dicimus esse Theologiam, quae per lumen Fidet veritatem patefacit, & quibuscumque erroribus. cauet; ergo Theologia est necessaria ad cognoscendas omnes veritates naturales collectiue¬
S Obiicies: Omnes Veritates naturales: etiam collectiue sumptae sunt proportionate intellectui naturali, & lumini rationis, ergo omnes veritates naturales etiam collectiue sumpte possunt sciri sine errore; & per consequens non estnecessaria Theologia ad illas cognoscendas. Probatur antecedens: Omnes veritates naturales etiam collectiue sumptae non sunt quid supernaturale; sed quid naturale, sicuti omnes veritates supernaturales collectiue sumptae sunt, quid superna turale; non autem quid excedens ordinem supernaturalem, aliter daretur ordo altior ordine supernaturali, quod est impossibibile; sed quod est naturale, est proportionatum intellectui, & lumini naturali; ergo omnes veritates naturales etiam collectiue sumptae sunt, proportionatae intellectui, & lumini naturali Probatur consequentia. Quod est proportionatum intellectui, & lumini naturali potest certo sciri sine errore; tum quia, si non posset certo sciri absque errore, iam esset supra naturalem virtutem intellectus naturalis; cum illud sit supra virtutem naturalem intellectus, quod nequit attingi ab illius virtute naturali; & sic esset quid supernaturale, non quid naturale, quod est mani feste falsum; tum quia, si omnes veritates naturales collectiue sumptae non possent certo sciri absque errore, non esset maior ratio, cur quaelibet veritas naturalis singillatim sumpta posset sciri sine errore; ergo omnes veritates naturales collectiue sumptae possunt sciri absque errore.
Respondetur distinguendo antecedens Omnes veritates naturales collectiue sumptae sunt proportionatae intellectui, & lumini naturali perfecto, sano, & expedito, vt est in Angelis, & in animabus sanctis, & vt erat in Adamo, antequam excaecaretur a peccato, conceditur; intellectui, & lumini naturali imperfecto, infirmo, & caecitate proueniente ex peccato originali praepedito, negatur. Ad cuius probationem eodem modo distinguitur minor. Et instantiam habemus; nam licet sit naturale homini sano, & proportionatum virtuti naturali ipsius ambulare; attamen homini podagra laboranti ambulare est naturale, sed non proportionatum; Et quamuis studium sit naturale, & proportionatum homini sano, non tamen est proportionatum homini dolore capitis laboranti; quia propter infirmitatem contractam praepeditur virtus naturalis, & redditur improportionata talibus actibus; Et tamen improportio non est improportio ordinis, quia non facit diuersitatem ordinis, cum virtus ambulatiua, & ambulatio sint. eiusdem ordinis naturalis, sicut virtus ad studendum, & studium; sed est improportio virtutis, seu potentiae cum objecto in eodem ordine, quia scilicet potentia est infirma, & objectum est excellens; ergo quamuis intellectus naturalis perfecta gaudens sanitate, & claritate naturali sit proportionatus ad intelligendas omnes veritates naturales etiam collectiue; attamen intellectus infirmus, vulneratus, & obscuratus a peccato est improportionatus improportione virtutis, & objecti in eodem ordine. Sicuti licet videre solis lucem sit naturale, attamen non est proportionatum oculis noctuae propter eius. debilitatem, & ideo, nisi roboretur intellectus per lumen altius, nequit omnes veritates collectiue sumptas attingere; quamuis illas sic attingere sit naturale intellectui sano. Ad probationem consequentiae distinguitur antecedens: Quod est proportionatum intellectui naturali; potest naturaliter sciri absque errore; si sit pro¬ portionatum proportione ordinis, & virtutis seu obiecti, conceditur; si sit proportionatum solum proportione ordinis, non autem virtutis: & objecti, negatur. Cum autem dicitur, illud esse supernaturale, quod est supra virtutem naturalem; resp; hoc esse dupliciter; alia enim est, superioritas ordinis, & alia excellentiae in eodem ordine; & quamuis illud, quod est supra virtutem naturalem superioritate ordinis sit supernaturale: non tamen illud, quod est supra superioritate excellentiae in eodem ordine, vepatet in exemplis adductis. Tandem ad illud, quod subditur, non esse maiorem rationem, cui possit noster intellectus attingere singulas veritates naturales disiunctiue, & non collectiue, cum ytrumque sit ordinis naturalis; resps falsum esse, quia ad videndum collectiue maior virtus requititur, quam ad videndum disiunctiue; sicuti, quamuis oculus noster possit naturaliter cernere quodlibet sensibile disiunctiue; non tamen potest omne sensibile simul videre, cum non sit tantae extensionis oculus, quantae extensionis actualis est objectum.
P Instabis. Ad sanandam infirmitatem naturalem, & proportionandam potentiam laesam, cum suo obiecto naturali sufficit virtus naturalis, nec requititur virtus supernaturalis; vig. ad illustrandam pupillam laesam, vt videat suum. objectum sufficit medicina, quae est scientia naturalis; ergo ad sanandam caecitatem intellectus naturalis sufficit maius lumen naturale, vel scietia naturalis: & per consequens non requititur Theologia, quae lumine supernaturali ipsum illustret.
Resp. distinguendo antecedens: Quando potentia est laesa tantum extrinsece per concursum alicuius humoris maligni extrinsece tantum adiacentis, sufficit virtus naturalis, conceditur; quando potentia est intrinsece laesa, & inin sua virtute debilitata, negatur; vt patet inadolescente, cuius pupillae noctilopia laborantes possunt virtute medicinae sanari; cum virtus visiua sit solum extrinsece ab humore adiacente obnubilata; at vero in sene, cuius pupillae sunt, intrinsece debilitatae, nulla virtute naturali possunt sanari; quia a priuatione ad habitum naturaliter non datur regressus; Cum igitur per peccatum originale sit intrinsece laesa potentia intellectiua; ideo per nullam virtutem naturalem, potest restitui suae primaeuae sanitati¬
S Replicabis. Per Baptismum tollitur pec¬- catum originale; ergo tollitur pariter caecitas, quae est effectus peccati originalis, nam ablatacausa aufertur effectus.
Respinegando consequentiam; nam quamuis per Baptismum tollatur peccatum originale; non tamen tolluntur mala, quae ex illo consequimur, vt augeatur in nobis meritum Fidei: Ita Beatiss. Doct. Aug. in suppl. contra Iul. lib. 2. gap. 943 vbi ait: Per Baptismum non eruuntur ex malis ablato reatu, nisi post hauc vitam, in quanos oportet, etiam promissis bonis, exerceri malis vt augeatur Fidei merees, quae mala praesentia videns pie tolerat; & bona promissa non videns fideliter, & patienter expectat. Et lib. 1. c. 71. Reatus eius regeneratione solutus est; conffictus etus ad agonem relictus est, Augetur ergo in nobis meritum, cum per laborem continuatum in acquisitione scientiae Diuinae, quaerimus mederi nostris infirmitatibus contractis per peccatum poriginale, a quibus retardamur, & impedimur. ad consequendas scientias naturales.
Articulus 4
IXTTTile tripliciter sumi potest. Primo prout praescindit a necessario, & sic dicitur de medio, quod vtique conducit ad consecutionem finis (vsus enim est tantum circa media, sicut fruitio circa finem, vt videbimus in asent) attamen sine illo finis intentus potest haberi, quia possumus illud consequi per aliud medium diuersum, vt v. 8. Deambulatio dicitur vtilis ad conseruandam sanitatem; potest tamen conseruari sanitas absque deambulatione. Secundo prout idem est, ac necessarium; tunc enim medium, quo vtimur ad finis consecutionem, ita se habet, vt sine illo finis obtineri non possit. Tertio sumitur vtile prout dicit fructus, & emolumenta, ac prouentus, quae ex illa re, quae dicitur vtilis, consurgunt, & consequuntur; sic ars mercaturae dicitur vtilis mercatori, quia ex illa proueniunt multi fructus, magni prouentus, & plurimae diuitiae; Unde vtile in hoc sensu idem est, ac fructuosum. Hic non loquimur de vtili iu primo sensu; ostensum enim est in superioribus articulis, Theologiam Scholasticam ex suppositione Haereticorum esse simpliciter necessariam ad Fidei tutelam, regimen Ecclesie &c. Ex quo liquet Theologiam non se habere, contingenter ad Ecclesiam ita, vt sine illa regi possit iuxta ordinem, quem videmus; quamuis non desit Christo Domino modus perpetuo conseruandi suam Sponsam illaesam ab iurgiis Haereticorum, qui modus esset secundum alium ordinem. Neque loquimur in secundo sensu; quia de necessitate Theologiae sufficienter locuti sumus. Difficultas ergo procedit in tertio sensu, in quo locutus est Magister sententiarum; vt ait Fundatiss. Doct. in princ. prol eiusdem Magiasserit enim Magistrum commendare Theologiam, primo ex dignitate; secundo ex procedendi rationabilitate; tertio ex fructu: quem inde habebimus, & vtilitate. Ratio autem quare in hoc sensu solum agitanda sit haec quaestio, est, quia Haeretici contra Theologiam Scholasticam duo cuomunt. Primum, quod non est necessaria; secundum, quod est perniciosa quia ex illa plurima mala irrepserunt in Ecclesiam Dei, & plurimi propter illam perierunt Fi¬ deles, vt vidimus art. 2. n. 6. Cum igitur superius satis demonstrata sit illius necessitas, nunc devtilitate, idest de fructibus, profectibus, prouentibus, & emolumentis, quae ex illa deriuantur in Eccl esiam Catholicam, dicendum est; Quae omnia, quia faciliter colligi possunt ex dictis, ideo breuiter attinguntur.
Vnica conclusio, Theologia Scholasticaest maxime vtilis Ecclesiae, quae ex illa plurima recipit bona, & maximorum fructuum emolumenta. Ita Mag. Sent; & Fundatiss. Doct. ubi supra in prol. eiusd. Mag.
Probatur I. ex Apost. 2. ad Tim. cap. 3. Omnis doctrina diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, vt perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus; Sed Theologia quoad principia est nobis inspirata, & Apostolis, ac Primaeuis Doctoribus fuit inspirata nedum quoad principia, sed etiam quoad conclusiones, vt ostensum est art. 2, ergo est vtilis ad instruendum nos in omni opere bono: Praeterea in Epist. Martin. 1. Costant. Imper. appellat, 8. Pontifex Theologiam Thus purum, & eximium; & optimi odoris, myrrham conseruatricem bonorum, & contrariorum expultricem doctrinam, ex quibus verbis hoc formatur argumentum. Illascientia est maxime vtilis, ex qua proueniunt maxima bona, & cauentur maxima mala, sed exTheologia Scholastica proueniunt maxima bona Ecclesiae, & cauentur maxima mala, ergo Theologia Scholastica est maxime vtilis Ecclesiae, Mator patet ex dictis in definitione vtilitatis, de qua loquimur in praesenti. Probatur minor. Ex Theologia Scholastica prouenit consernatio Fidei Catholicae, stabilitas Ecclesiae, salus animarum, gloria accidentalis Beatorum, externa Dei glorificatio, qui glorificatur in Sanctis suis, quae sunt maxima bona; & cauentur perditio animarum, ostentatio Diaboli, eiusque. Triumphus, cuacuatio Sedium Coelestiu m, omne Schisma, & Haeresis; scissio, & diuisio Ecclesiae figuratae in Tunica inconsutili Christi Domini, quae nunquam fuit scissa; sed indiuisa remansit, ut habet Fundatiss. Doct. de Renunc. Papae cap. vli; quae sunt maxima mala; ergo ex Theologia Scholastica proneniunt Ecclesiae maxima bona, & cauentur maxima mala¬
I Probatur 2. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. 2. de Doctr. Christ. c. 31. sic. Disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in literis Sanctis sunt penetranda, & dissoluenda plurimum valet. Ex quibus sic arguitur, Illud, quod plurimum valet ad dissoluendas, & cognoscendas quaestiones, quae excitantur in sacris literis, est maxime vtile Ecclesiae Dei, quia per illud Fideles roborantur in Fide, & conuincuntur Infideles; sed Theologia plurimum valet ad cognoscendas, & dissoluendas quaestiones, quae excitantur in Saeris literis; vt habet Sanctiss. Doct, propter hoc enim solum instituta est Theologia modo Scholastico; disciplina namque disputationis, quae dissoluit quaestiones in Sacris literis, nihil aliud est, quam Theologia modo Scholastico, & disputatiuo, ergo Theologia modo Scholasticoest maxime vtilis Ecclesiae Dei.
Confirmatur. Non bene sonat in auribus Catholicorum asserere, Sanctissimos, & Doctissimos viros, vt sunt D. Bonauentura, D. Thomas, B. Doct. Aegidius, alijque primates Theologiae Scholasticae, quos enumerat Posseuinus in Biblioth. selecta lib. 3. innumerosque Expositores Sapientissimos, & celeberrimos, nedum in Sapientia, & pietate, sed etiam numero adeo praestantes, vt in sola Schola D. Thomae ducentos quadraginta enumerarit Posseuinus vbi supra, secutos fuisse scientiam perniciosam, vt calumniantur Haeretici; vel parum vtilem, & vanam, vt mussitant aliqui Doctores Catholici; qui ingentem perosi laborem in acquirenda Theologia Scholastica subeundum, studio solius historicae, & positiue tamquam magis delicioso sededentes, in Scholasticam linguam acuere non verentur; ergo Theologia Scholastica vtilis est: Ecclesiae Dei.
4 Probatur 3. conclusio de Theologia prout ordinata a Petro Lombardo. Vel ista; Theologia non est vtilis, vt blasphaemant Haeretici, vel parum vtilis, vt aliqui alij susurrant, secundum suam substantiam considerata, aut secundum modum, & formam, secundum quam ordinata est a Magistro, & eius Expositoribus: Si primum; ergo Theologia tradita a ChristoDomino, Apostolis, Sanctis DP: & tot, ijsque celeberrimis Catholicis Doctoribus non est, vtilis, vel parum vtilis; quia, quod secundum suam essentiam est tale, in quocumque ponatur, semper est tale: & ideo si Theologia prout est in nobis, non est vtilis, vel parum vtilis, sequitur, quod nec etiam prout fuit in Christo Domino, in Apostolis; Sanctis DP; alijsque Summis Doctoribus, non fuit vtilis, vel fuit parum vtilis, quia in omnibus fuit eadem secundum essentia. licet variata secudum Methodum. Si secundum; contra est, Modus, & forma, secundum quam traditur Theologia a Magistro Sententiarum, & eius Expositoribus, est secundum praecepta, & regus las Logicae; sed secundum praecepta; & regulas Logicae multa docuit Christus Dominus, Apostoli, Sancti PP, & plurimi insignes Doctores vt ostendimus art. 2. nu. 5; ergo si ex eo, quod Magister reduxerit totam Theologiam ad praecepta; & regulas Logicae, perniciose, vel parum vtiliter scripsit in omnibus, sequitur manifeste, quod Christus Dominus, Apostoli, Sancti PDi& tot Doctores, qui in aliquibus vsi sunt regulis, & praeceptis Logicae, perniciose, vel parum: vtiliter scripserint, quod est impium dictu. Tum quia modus, & forma, qua Theologia ordinata est a Magistro, est modus, & forma, qua proce¬ dunt scientiae naturales, vt patet; sed modus; & forma, qua procedunt scientiae naturales, eest perfectior, & vtilior modo, & forma, qua procedit Rethorica; quia quo perfectior est faculo tas, eo perfectiori modo procedit; scientia enim Dei, quae est omnium perfectissima procedit. per modum simplicissimi intuitus omnia perfectissime concludentis; ergo Theologia scholastica, que procedit modo, & forma syllogistica, perfectiori, & vtiliori modo procedit; quam positiua, & historica
S Confirmatur. In Concil. Flor. statuta est vnio Ecclesiae Latine, & Graece per Theologiam Scholasticam: nam praeter alios eximios Scholasticos, qui illi Concilio interfuerunt, Ioannes cognomento Theologus, qui primas sustulit, partes, & efficacissimis Theologie Scholasticae rationibus Graecos seiunctos ab Ecclesia Dei ad uvnitatem mystici Corporis Christi reduxit. Et Conc. Trid. conclusum est pariter per Theologiam scholasticam: nam inter alios adfuit praestantissimum Ecclesie lumen inter nebulas Haeresum mirifice refulgens Cardinalis Hieronymus Seripandus Neapolitanus nostre Augustinians Religionis indeficiens sydus, qui vt refertur continua, probataque traditione Patrum. eidem Concilio praesentium accepta a P. Magistro Taddeo Perusino Generali nostri Ordinis, qui fuit vnus ex pb; centum controuersias abHereticis vna die objectas, dum alij ad respondendum spatium temporis postularent, extempore ille vnus omnibus omnia factus; omnes. dissoluit, asserens, Ecclesiam Dei TheologiaScholastica munitam non egere temporis dilatione ad se defendendam ita, vt totius vniuersalis Ecclesiae vnitas, & firmitas ab vnius Seripandi Theologia Scholastica: pendere visasit; ergo est maxime vtilis Ecclesiae Catholicae, Propterea refert Baronius, quod in Conc. Trid. Patres vsi sint Theologia D. Thomae, & in orat. habita ad PP, quae reseruatur in illius actis, habetur: Nulla ab eius felici exitu sine Sacro Doctore Concilia celebrata fuisse; & ad illum, velut ad Iydium lapidem, si quid ambiguitatis, aut controuersiae exortum esset, communibus votis PP. Concilij voluisse referri; cui noster Scripandus addidit Theologiam B. Doct. Aegidij, quibus Concilium statutum est; sicuti eadem Theologia statutum fuerat Conc. Trid. Et Io: 22. de Doctr. D. Tho: ait: Ex qua uniuersalis Ecclesia vberrimos fructus specialis abundantiae colligit: ergo Theologia Scholastica est maxime vtilis Ecclesiae, etiamsi consideretur prout tradita est: a Petro Lombardo, eiusque expositoribus; patet enim, Theologiam D. Tho. & B. Doct Aegidij esse stylo scholastico, cuius nunc vsus est inscholis, ordinatam.
6 Ex his deducimus Theologiam Schola¬ sticam esse vtilem nedum ad regimen Ecclesiae; sed etiam ad declarandas ambiguitates, quae abHaereticis obijciuntur ex Diuinis Scripturis citca res Fidei; vt docet Bi Doct. Aegid. dist. 1. super lit. Mag; & ad confirmandos vacillantes in fide, soluendasque Hereticorum fallacias; vt ostendit. Quodl. 5. q. 7: & de Sacram. Altaris prop. 18; ad nostram salutem, & expurgationem scientiarum. naturalium; ac ad omnes veritates naturales collectiue cognoscendas; & ad alia quamplurima Ecclesiae beneficia.
7T. Obiicies 1. Multi errauerunt a Fide decepti fallacibus argumentationibus artis syllogisticae; ergo Theologia tradita modo scholastico est perniciosa Ecclesiae; quia illud est perniciosum Ecclesiae, quod resecat ab eius corpore mystico illius membra, quae sunt fideles. Probatur antecedens, Multi Philosophi decepti sunt, fallacibus rationibus circa veritates naturales, vt diximus in sup. art. n. 5, sed facilius est decipicirca res fidei, quae superant captum naturalem; pergo multi err auerunt a fide decepti argumentationibus sophysticis, & fallacibus schol asticae; ac propterea Haeretici non errassent in rebus Fidei, nisi voluissent, eas per rationem scrutari; ad quas, quia non peruenit ratio, ideo erroribus implicati sunt.
Resp. distinguendo antecedens, Multi errauerunt a Fide ob defectum scientiae, negatur; Job defectum scientis renuentis captiuare intellectum in obsequium veritatis: reuelatae, vel perfecte non possidentis artem syllogisticam, conceditur. Ad probationem distinguitur minor. Facilius est decipi circa res supernaturales cognitas per lumen naturale, conceditur, cognitas per lumen supernaturale Fidei, & per auxilium Gratiae Dei, negatur; Haeretici ergo erraquerunt, quia quilibet illorum tumens inani philosophia volebat humana ratione comprehendere. quod pia mens viuacitate Fidet nititur apprehendere.
S. Obiicies 2. Theologi agitant plures quaestiones omnino futiles, inutiles, & superfluas, quae nullo modo pertinent ad Fidem. Item agitant plures quaestiones omnino philosophicus; praeterea quaestiones Theologicas probant pluribus rationibus friuolis, insufficientibus, dubijs, & controuersis, quae dubias faciunt res Fidei; tandem suis contentionibus reddunt disputabiles illas veritates, quae necessario credi debent; sed haec omnia, vel sunt perniciosa Ecclesiae, quia sua fallibilitate tollunt assensum certum, & infallibilem, quem debemus praestare, propositionibus Fidei; vel sunt omnino inutilia, quia non obtinent finem ipsius, qui est Fidem roborare; Fides namque roboratur tatum propositionibus certis, & infallibilibus: sicuti infirmatur rationibus dubijs, & fallibilibus; ergo Theologia est perniciosa, & inutilis Ecclesiae Dei.
Resp. ad 1; quod quaestiones futiles, & inu¬ tuiles tradi in Theologia, non prouenit ex ipsanatura Theologiae, quae secundum se non postulat tales quaestiones; sed tantum ex imperitia Theologorum, vel ex libidine rixandi, quam adaeo improperat Beatiss. Dect. Aug. lib. 2. de Doctr. Christ. e. 31. Ad 3. dicitur, quod agitant quaestiones philosophicas; quatenus conducunit. ad cognitionem veritatum supernaturalium omnes enim scientiae naturales ministrant tamquam Ancillae ipsi Theologiae, vt habet Fundauss. Doct. in 2. sent. dist. 1. par. 1. 4. 1. art. 3. tertiavia. Ad 3. dicitur, sicut ad 1. nam, quod conclusiones Theologicae probentur a Doctoribus rationibus friuolis, & insufficientibus, prouenit expeorum inscitia; sicuti dicendum est de Philosophis, qui varus, & chimericis rationibus suas probant conclusiones. Ad vltimum negatur maior; Theologi enim proponunt in suis argumentationibus propositiones fidei tamquam ab omnibus credendas infallibiliter, & ex illis deducunt conclusiones, quae magis explicant ipsas veritates reuelatas, qua explicatione roboram tur veritates fideis & per consequens ipsa fides.
S Colligitur ex dictis, Theologiam Scholasticam esse vtiliorem scientiis naturalibus, tum quia fructus ex illa prouenientes sunt supernaturales; fructus autem deriuantes ex istis sunt, naturales; tum quia illa conducit ad cognitionem Dei, vt est Auctor Gratiae, & Gloriae, istae autem ad cognitionem Dei, vt est Auctor Naturae.
10. Si quaeratur; An Theologia Schofasticasit vtilior historica, positiua, alijsque speciebus Theologiae e
Resp. esse aeque vtiles, quiae ad eundem finem funt ordinatae, & ijdem fructus ex illis proqueniunt. Sunt omnes sorores, omnes a ChriscoDomino inspiratae: & vna alteram adiuuat, firmat, & roborat; aliter altera conqueri posset. cum Martha Luc. 10. Domine, reliquit me solam ministrare; dic ergo ei, vt me adiuuet. Nulla ergoillarum est superflua, inutilis, aut perniciosasfed omnes sunt necessariae, vtiles, & fructuosae, & tamquam Diuinae in magno pretio habendae sunt.
Articulus 5
Stensa necessitate, & vtilitate TheoloRgiae procedimus ad demonstrandam. illius dignitatem prae caeteris scientiis, qua confirmabimus superius dicta; quo enim nobilior, & dignior est scientia; eo magis est necessaria, & tvtilis
I Haec difficultas satis antiqua est; agitatur enim a primoeuis Theologis, inter quos est Fundatiss. Doct, loco infra cit; vt enim ad Theologiae studium amorem accenderent, illius dignitatem non omiserunt exponere.
Ratio autem dubitandi duplex est; quarum prima est. Illa scientia secundum Philosophum est dignior, quae facit magis scire, & quae procedit ex magis per se notis, sed Theologia non facit scire, cum non sit scientia stricte sumpta, veinfra probabimus; nec eius principia sunt per se nota, quia sunt Articuli Fidei, qui sunt inenidentes; ergo non videtur dignior scientiis naturalibus. Secuda ratio est. Illa scientia est dignior, quae est de digniori objecto, & extenditur ad plura consideranda, quare Metaphysica est dignior Philosophia naturali, quia esus objectum; est Ens, quod, prout includit substantias spirituales, est dignius, quam corpus mobile, & extenditur nedum ad entia sensibilia, & materialia sed etiam ad immaterialia; sed Theologia hapet pro objecto Deum, Metaphysica vero habet pro objecto Ens, quod includit Deum, & creaturas; Deus autem, & creatura sunt quid perfectius, quam Deus solus faltem extensiue, & funt plura, quam Deus, ergo videtur, quod Theologia non sit dignior Metaphysica; sed e contra. Vt autem haec dissoluantur.
Notandum I. ex B. Doct. hic p. 1. Prol. princi2. q. 2, quod Philosophus lib. 4. de Anima 1. c. 11. & Comabidem arguunt nobilitatem, & dignitatem scientiae ex duplici capite, scilicet ex nobilitate objecti, & ex certitudine modi procedendi; quibus tamen tertium addi debet, nempe ex maiori infallibilitate luminis.
2. Quantum ad 1. manifestum est; nam, cum scientiae specificentur ab obiectis, sequitur, quod ab objectis etiam trahant suam, nobilitatem, & dignitatem, vel ignobilitatem, & indignitatem; quo enim dignius est specificatiuum, eo dignior est res specificata, cum specificatiuum, & rosspecificata formaliter non differant, hinc, quia rationalitas, quae est specificatiua hominis, est dignior hinibilitate, quae est specificatiua equi, vel ponitur pro eius ratione specificatiua, homo, est dignior equo.
Secundum etiam clarum est: namo sicuti habitus scientificus dignitate superat habitum opinatiuum, quia ille procedit per demonstrationem, quae est cum certitudine; iste: vero percontingentiam, quae est cum formidine; modus autem cognoscendi certus, quia firmius, & perfectius adhaeret veritati, est magis perfectus, & dignus, quam modus cognoscendi dubius, & incertus, qui minus firmiter, & perfecte adheret. veritatis ita illa scientia, quae procedit cum maioricertitudine, est magis digna, & perfectaquam illa, quae procedit cum minori certitudine. Imo duo intellectus humanicitca eandem veritatem naturalem possunt sic se habere, vevnus perfectiori modo, quam alius illam attingat; Petrus enim v. 8. cognoscens eclypsim Lunarem causatam esse per interpositionem terrae inter Solem, & Lunam, perfectiori modo cognoscit, quam Paulus cognoscens eclypsim absque co, quod cognoscat causam illius, posset enim dubitare, an Luna sit orbata lumine, vel aliquod consimiliter falsum suspicari; igitur ex modo procedendi arguitur dignitas, vel indignitas scientiae. Hinc subdit Commentator vbi supra quod duae scientiae possunt ad inuicem dignitate se excedere propter diuersa excellentiae motiua; vt Geometria, quae per demonstrationem propriam procedit, excellit Astronomiam, quae proprie non demonstrat; Astronomia vero dignitate objecti superat Geometriam.
Tertium motiuum est altius lumen, quo scientia procedit, hoc autem motiuum non fuit. positum a Philosopho, quia, vt notat Fundatiss. Doct. ubi supra, Philosophus constitutus in puris naturalibus putauit nos non posse alia scire, quam, quae sunt nota lumine naturali intellectus agentis. Probatur autem hoc motiuum sic. Certitudo, quae habetur per demonstrationem, arguit dignitatem, & nobilitatem scientiae, vt dictum est, quia demonstratio est per causas necessarias, quae non possunt aliter se habere, & quae perconsequens auferunt omnem fallibilitatem cognitionis; In tantum enim est certa cognitio, inquantum illi nequit subesse falsitas, aut error; & in tantum nequit illi subesse falsitas, aut error; in quantum est necessario vera; sed scientia, qua procedit per lumen supernaturale, & per Diuinam reuclationem ita est necessario vera, & infallibilis, vt nullo modo possit illi subesse error; & falsitas; aliter error, & falsitas, quae subessent, refunderentur in Deum illuminantem, & reuelantem, ergo certitudo, quae habetur ab altiorilumine, arguit maiorem dignitatem scientiae Quomodo autem gertitudo scientiae sumatur a lumine, magis declarabitur in seq art. 3. Notandum 2. ex eodem ibidem, et 1. Meti q. 10& Quodl.6. q. 7. quod, vt probabimus in q. de Emin. Dei art. 4. Deus, & creatura simul non important maiorem perfectionem, quam Deus solus; 1. quia, vt docet Beatiss. P. lih. 8. de Trin. c. 3. Deus est bonus non alio bono, sed est omnis, bonibonum; & propterea 5. Met. 1. c. 21. habetur: Primum ens est quoddam perfectum uniuersali perfectione, in quo reseruantur omnes perfectiones, quae sunt in uvnoquoque genere. Ex eoergo, quod Deus est primum ens, sequitur, quod sit purum esse; & ex eo, quod sit purum esse, sequitur, quod sit omnis perfectio, perfectio enim sumitur ab esse; ergo ex eo, quod Deus est omnis perfectio, sequitur, quod omnis perfectio, quae est in creatura, sit ipse Deus; aliter Deus non esset omnis perfectio: & per consequens. Deus, & creatura simul non important maiorem perfectionem, quam Deus solus. 2. sicut se hapet potentia actiua ad causam efficientem; ita se habet bonitas ad causam Finalem: nam sicuti, quidquid agit causa efficiens, agit per suam, potentiam, quae est illi virtus agendi, ita ad quodcumque inclinat, & monet finis, ex bonitate, & perfectione mouet, & inclinat, quia bo¬ nitas est ratio finalizandi; propter quod 2. Met. t. c. 8. habetur; Qui tollit omnem finem, tollit omne bonum, sed quotiescumque in causis efficientibus contingit, quod, quidquid virtutis est in Agente inferiori, reperitur etiam in Agente. superiori; tunc non est maior virtus in Agente. superiori, & inferiori simul; quam sit in solo superiori. Quapropter, quia Minister accipit auctoritatem a Rege, ideo non est maior auctoritas in Rege, & Ministro simul, quam sit in solo Rege, ergo non est maior bonitas in Deo, & creatura simul, quam sit in solo Deo, quia omnis bonitas, & perfectio, quae est in creatura, reperitur in Deo. 3. Bonitas Dei est infinita, & ideo bonitas creaturarum comparatur ad bonitatem Dei, sicut punctum ad lineam, de ratione enim infiniti est, quod non possit augeri; Quemadmodum ergo punctum additum lineae, non auget lineam; ita bonitas creaturae addita bonitati Dei non auget bonitatem Diuinam, aliter non esset infinita; ergo, sicut punctum simul cum linea non facit maiorem extensionem; ita creatura simul cum Deo non facit maiore perfectione.
4 Notandum 3; quod, quia cognosci sequitur esse, tamquam passio illius, & cum illo commensuratur, sicuti res potest habere esse dupliciter, scilicet per se, & primo, vt est substantiaquae existit per seipsam, quia existit per propria existentiam; & per aliud, ac secundario, vt est accidens, quod non existit per se, idest per propria existentiam, sed per existentiam substantiae; ita dupliciter res potest cognosci, scilicet per se, & primo, cum cognoscitur per rationem existentem in seipsa: & per aliud, ac secundario, cum per rationem existentem in alio cognoscitur. v. 8. Philosophia naturalis considerat corpus mobile per se, & primo, quia illud considerat per mobilitatem existentem in corpore, quae est ratio illud considerandi, Metaphysica. vero non considerat corpus mobile per se, & primo; quia mobilitas non est ratio considerandi inMetaphisica, sed per aliud, quatenus scilicet comprehenditur sub Ente, quod est ratio, quam considerat Metaphysica. Hoc modo Theologia, & Metaphysica considerant Deum; Theologia enim considerat Deum per se, & primo, cum Deus sit obiectum illius modo inferius explicado, Metaphysica vero considerat Deum, non quidem per se, & primo, sed per aliud, quatenus scilicet continetur sub Ente. Itaque sicuti, quod est per se, perfectius est, quam illud, quod est, per aliud, quia substantia, quae est per se, perfectius existit, quam accidens, quod est per aliuda & quod est primo, perfectius est, quam illuda quod non est primo, ideo 2. Met. t. c. 4. habetur, quod ignis, qui est primo calidus in genere, calidorum, est maxime calidus, Ita quod consideratur per se, & primo, magis perfecte consideratur, quam illud, quod consideratur per aliud; uvnde Theologia, quae primo, & per se considerat Deum sortitur maiorem dignitatem, quam Metaphysica, quae ipsum considerat per aliud, scilicet in Ente; vt diximus art. 1. n. 13. Praeterea, veibidem dicebamus n.33 & 4. Metaphysica, cognoscit Deum per rationes naturales, quae sunt aenigmaticae, & obscurae. Theologia vero per veritates reuelatas, quae sunt magis infallibiles, & magis clarae, quam veritates naturales; licet respectu Visionis Beatae sint obscurae, quia cognoscuntur per lumen Fidei, quod est obscurum Tandem Metaphysica cognoscit entia tantum secundum rationes vniuersales, in quibus latent aequiuocationes, quia in generibus latent differentiae, quae aequiuoce dicuntur; Theologiavero, cum imitetur modum Theologiae Dei, cognoscit nedum secundum rationes vniuersales. sed etiam secundum rationes particulares; patet: autem, quod scientia cognoscens distincte secundum rationes particulares dignior est, quam scientia cognoscens confuse secundum rationes vniuersales tantum.
Ex his patet solutio rationum dubitandi. quas attulimus in principio art; & resolutiopraesentis difficultatis.
S Prob. 1. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. ad Oros. c. 11. Quantum enim, cumque sciendo profecerit, infra illas literas se inueniet, quas Deus tamquam firmamentum supra omnia humana. corda constituit: sed per illas literas intelligit doctrinam Theologicam, vt patet ex verbis anter cedentibus; quae doctrina habet pro obiecto veritates reuelatas contentas in Sacris literis; ergo Theologia est dignior, & superior quacumque scientia humana, seu naturali, quae possit existet re in homine.
6. Prob. 2. ratione Fundatiss. Doct. superius allata. Dignitas scientiae habetur a dignitate objecti, a quo specificatur; sed Theologia habet pro obiecto Deum, qui est dignior in infinitum omnibus obiectis scientiarum naturalium; ergo Theologia est dignior scientiis naturalibus; Maior patet; quia, vt dictum est, dignitas rei specificatae habetur a dignitate sui specificatiuii Minor sic ostenditur: scientiae naturales, vel habent pro objecto aliquod creatum, vt Philosophia, & Mathematica, ac omnes species carum; vel aliquod praescindens a Deo, & creatura, vi Metaphysica, quae habet pro objecto Ens, viEns; sed Deus est in infinitum dignior quacumque creatura, & omni praedicato praescindente a Deo, & creaturis; aliter posset dari substantia. eteata, vel aliquod praedicatum praescindens a Deo, & creaturis, quod esset perfectius, quam ipse Deus, & sic Deus non esset id,quo maius, & perfectius excogitari non potest, vt asserunt communiter SS. PP; ergo obiectum Theologiae est, dignius in infinitum quocumque obiecto scientiarum naturalium. 7. Prob. 3. alia ratione superius adducta. Dignitas cuiuscumque scientiae desumitur excertitudine, quam sciens habet a lumine, quo mediante cognoscit; vnde ille dicitur perfectius scire, qui perfectiori lumine cognoscit, ducta similitudine a visione corporali, qua aliquis dicitur perfectius videre, qui perfectiori pollet Iumine, sed Theologia habet suam certitudinem a lumine supernaturali, quod est perfectius, & dignius, quocumque lumine naturali, quo vtuntur scientiae naturales, cum sit ordinis superioris, ergo Theologia est dignior scientiis naturalibus.
S Confir ex Fundatiss. Doct. in Opusc. de Summa Trin, pag. 1. col. 2. Illa scientia est dignior, & perfectior, quae habet maiorem firmitatem. adhaesionis, & maiorem exclusionem erroris, sed Theologia respectu scientiarum naturalium est, huiusmodi; ergo est illis dignior: Probatur maior. Per maiorem firmitatem adhaesionis magis expellitur formido, quae generat opinionem; & per maiorem exclusionem erroris magis roboratur veritas, quae in scientia principaliter intenditur; contraria enim mutuo se expellunt abeodem subiecto; & quanto magis expellitur vnum, tanto magis intenditur aliud, vnde, cum firmitas opponatur formidini, sicut error veritati, sequi tur, quod per maiorem firmitatem adhaesionis: magis expellatur opinio, quae est habitus formidolosus; & per maiorem exclusionem erroris magis roboretur veritas, que perficit scientiam & excludantur opinio, & error, a quibus scientia. imperficitur; sed illa scietia, quae magis excludit formidinem; & errorem, est perfectior, & dignior, magis enim elongatur ab imperfectionibus, quae illam imperficiunt; ergo illa scientia est dignior, & perfectior, quae habet maiorem firmitatem adhaesionis, & maiorem exclusionem erroris. Probatur minor. Illa scientia habet maiorem firmitatem adhesionis, & maiorem exclusionem erroris, quae innititur lumini, cui nequit subesse falsitas, aut error; quam illa, que innititur lumini, cui potest subesse falsitas, & error; sed Theologia innititur lumini Diuino, nempe Diquinae reuelationi, quae est lumen Diuinum; omne enim ex Apostolo, quod manifestat, lumen est, cui lumini nequit subesse error, aut falsitas; cum Deus non possit fallere, falli, aut errare; scientiae vero naturales imnituntur lumini naturali, quod falli potest, & in errorem inducere, vt patet de Philosophis, quos recensuimus art. 3. n.2, qua propter ait Beatiss. Doct. Aug. 2. super Gen.c. 9. apud Fundatiss. Doct. Aegidan Opusc. Tract. de Laud. Diuinae Sap. c. 2. & in Hexam. par. 1. c. 10. mator est Scripturae Diuinae auctoritas, quam omnis humani ingenij capacitas, scientia, & perspicacitas, ergo Theologia habet maiorem firmitatem adhaesionis, quam scientiae naturales.
S Dices. Maius, vel minus lumen non arguit dignitatem specifice diuersam in scientiis; quia ex Philosopho magis, & minus non variant speciem, sed dignitas Theologiae est specie diuersa a dignitate scientiarum naturalium; ergo praedicta ratio non probat dignitatem Theologiae inter scientias naturales.
Resp. Fundatiss. Doct. in 3. sent. dist. 9. par4. q. 4. ad 4. dist. maiorem, Magis, & minus secundum gradus in esse non variant speciem. conceditur; quia secundum gradus in esse eadem essentia dicitur magis, vel minus intensa; & ideo manet identitas speciei, Magis, & minus secundum gradus in essentia, secundum quos essentia vnius rei dicitur magis perfecta, quam altera, vt v. 8. essentia Angeli, quam essentia. hominis, non variant speciem, negatur. Constat autem, quod lumen Diuinum, quo vtitur Theologia, est perfectius, & maius secundum essentiam lumine naturali, quo vtuntur scientiae naturales; cum sit superioris ordinis; & ideo ex lumine perfectiori secundum essentiam optime arguitur dignitas Theologiae specifice diuersa.
IO Confir. 2. Illa scientia est dignior, quae maiori gaudet certitudine, & cui nihil erroris potest subesse, sed Theologia est huiusmodi; ergo est dignior scientiis naturalibus, Malor patet ex dictis. Probatur minor. Illa scientia gaudet maiori certitudine, quae procedit ex principiis, quibus nullus error, aut falsitas potest subesse; in hoc enim consistit perfectio scientiae; sed Theologia procedit ex propositionibus a Deo. reuelatis, quibus nulla falsitas, aut error potest. subesse, & scientiae naturales procedunt ex principiis desumptis ex sensibilibus, in quibus potest contingere error, & falsitas propter materialitatem, quae est radix erroris, & malitiae, vtesupra dictum est; quapropter idem Philosophus. 2. de Anima, ait: Maxime error, deceptioque sensus fieri potest; ergo Theologia est dignior scientiis naturalibus nedum ratione luminis altioris, sed etiam ratione principiorum.
II Prob. 4. ex eodem ibidem. Illa scientia est dignior, cui caeterae famulantur; sed Theologiae famulantur scientiae naturales, vt infra videbimus; ergo Theologia est dignior scientiis naturalibus.
Tandem probatur ratione, quam insinuat, Fundatiss. Doct. hic super Prol, Magiducta ex nostra tenuitate ad addiscendam hanc Diuinam, scientiam; & ex arduitate doctrinae sic. Illa scietia est dignior, & excellentior, quae agit de rebus excedentibus nostrum captum naturalem; & maximam, imo inscrutabilem inuoluunt arduitatem, quo enim res difficiliores, & superiores sunt, eo sunt nobiliores, & excellentiores; acper consequens scientia, quae de illis agit, est dignior, & excellentior; sed Theologia agit de propositionibus reuelatis, quae non possunt attingi per rationem, & lumen naturale; scientiae vero naturales agunt de rebus, quae cognoscuntur per lumen naturale; ergo Theologia est dignior scientiis naturalibus. 12 Ad I. rationem dubitandi in principioart. allatam in forma distinguitur maior, Illascientia est dignior, quae facit magis scire; si fiat, comparatio inter scientias naturales, quae procedunt per demonstrationem, & nullam aliam habent certitudinem, quam ex demonstratione, conceditur, si fiat comparatio cum Theologia quae maiorem habet certitudinem ex lumine, & reuelatione Diuina, quam haberet, si procederet per demonstrationem, negatur. Vel distinguitur eadem maior. Quae facit magis scire, & est de objecto minus digno, negatur; dignitas namque scientiae desumitur ex objecto primo, & principaliter, vt ostensum est, secus, neg.
Ad 2. distinguitur prima pars minoris. Theologia habet pro obiecto Deum secundum rationes vniuersales, & particulares consideratum, conceditur; secundum rationes vniuersales. tantum, sicuti Metaphysica, negatur. Et sic distinguitur altera pars; scilicet quod Metaphysica considerat ens Analogum ad Deum, & creaturas secundum rationes vniuersales tantum; & ideo multo pauciora considerat Metaphysica
quam Theologia: nam cum in Deo sint omnes. creaturae secundum rationes vniuersales, & particulares; cumque Theologia illas consideret secundum vtrasque, Metaphysica vero tantum secundum rationes vniuersales, Insuper cum Metaphysica consideret Deum solum, prout est Auctor Naturae; Theologia vero etiam, prout est Auctor Gratiae, sequitur, multo plura considerati a Theologia, quam a Metaphysica. Ac alteram partem minoris dicitur, quod Deus, & Creaturae non important quid maius, & perfectius, quam Deus solus, vt dictum est.
Instabis. De particularibus secundum rationes particulares non est scientia, sed opinio, vt dicitur in Physicis; ergo si Theologia cognosceret etiam secundum rationes particulares, ex hac parte non esset scientia, sed opinio; Atqui opinio est ignobilior scientia; ergo ex eo, quod Theologia cognoscat res secundum rationes. particulares, arguitur potius ignobilitas Theologiae; & per consequens remanet, quod dignitas Theologiae sit desumenda solum secundum rationes vniuersales; & ideo, quod non excedat, dignitatem Metaphysicae, quae pariter cognoscit secundum rationes vniuersales.
Resp. dist. antecedens. De particularibus in seipsis consideratis non est scientia, conceditur: nam particularia in seipsis considerata sunt, contingentia, & mutationi subjecta. De particularibus, prout sunt in Deo, vel prout referuntur ad Deum, negatur: nam particularia, prout sunt in Deo, sunt ipse Deus; & ideo sunt inimutabilia; & prout referuntur ad Deum induunt necessitatem, vt docet Fundatiss. Doct. in 1. sent. dist. 36. q. 1.
13. Obiicies 1. Dignius, & nobilius est scire per causam, quam per auctoritatem dicentis, aut per simplicem narrationem, & historiam; quia sciens per causam tradit rationem sui dicti, sciens vero per auctoritatem, & historia simpliciter narrat absque eo, quod reddat causam eorum, quae narrat; sed scientiae naturales sciunt per causam, vt habetur 1. Post; & 1. Physs vbi dicitur scientiam esse cognitionem rerum per causam; Theologia vero scit tantum per auctoritatem dicentis, & per simplicem narrationem; ergo scientiae naturales sunt nobiliores Theologia.
Respondet 1. Fundatiss. Doct. hic ad 1. distinguendo maiorem. Nobilius est scire per causam, quando ea, quae sciuntur per causam, veriori, & certiori modo traduntur, quam ea, quae sciuntur per historiam, conceditur; sed in hoc sensu negatur minor: nam licet Theologia non sciat per causam; quia tamen innititur lumine Diuino, quod habet causare maiorem veritatem, & certitudinem, quam lumen naturale, vtdictum est, ideo dignior est scientiis naturalibus. scientibus per causam. Nobilius est scire percausam, quam per auctoritatem, & historiam sub diuerso lumine, negatur.
Respondet 2. dist. eandem maiorem. Nobilius est scire per causam, quam per auctoritatem dicentis infallibilis, & per historiam Diuinam, cui nequit subesse falsum, negatur. Nobilius est scire per causam, quam per auctoritatem dicentis creati, & per historiam humanam, cuius fides est fallibilis, & vacillans, conceditur; sed in hoc sensu negatur minor, & consequetia.
I4. Obiicies 2. Metaphysica habet maius objectum, quam Theologia; ergo est dignior Theologia. Prob. antecedens. Obiectum Theologiae est vna pars diuidens objectum Metaphyficae, quia objectum Metaphysicae diuiditur inens creatum, & increatum; sed totum est maius sua parte, vt dictat ratio naturalis, hoc enim est, vnum ex primis principiis naturalibus, ergo obiectum Metaphysicae est maius objecto Theologiae. Praeterea Metaphysica dicitur Reginaomnium scientiarum, quia agit de omnibus, de quibus agunt aliae scientiae, & tradit illarum principia; ergo est dignior etiam Theologia.¬
Resp. neg. antecedens; Ad cuius probat. negatur mator; Nam membrum diuidens obieejectum Methaphisicae est ens increatum praecise, quatenus est Auctor Naturae; & in hoc sensus non est objectum Theologiae; cum objectum. Theologiae sit Deus, quatenus est Auctor Gratiae; & Gloriae; Unde obiectum Theologiae non est pars objecti Methaphysicae; esset autem pars stesset Deus, vt Auctor naturae, quia sic diuidit Jobjectum Methaphisicae. Ad idequod additur: respa Methaphysicam esse Reginam sciencfarum. naturalium: & ideo est dignior scietis naturalibus, non autem est dignior Theologia, quae est, scientia supernaturalis, vt infra ostendemus; & licet tradat principia scientiarum naturalium: non tamen tradit principia Theologiae, quae sunt simpliciter supernaturalia.
I5. Obiicies 3. Id, quod est magis proportionatum naturae, magis perficit subjectum, inquo est; Calor enim, quia est magis proportionatus naturae ignis, quamnaturae aquae, magis perficit ignem, quam aquam; sed scientiae naturales sunt magis proportionatae intellectui creato, quia viribus naturalibus possunt acquiri: quam Theologia, quae est supernaturalis; ergo Theologia minus perficit intellectum creatum, quam scientiae naturales; sed illud, quod minus perficit, est minus perfectum, quam illud, quod magis perficit; ergo scientiae naturales sunt magis perfectae, quam Theologia.
Resp. B. Doct. hic ad vltimum dist. minorem. Scientiae naturales sunt magis proportionatae intellectui in puris naturalibus constituto, conceditur, illustrato lumine Fidei, negatur; sicuti enim naturale est proportionatum naturali; ita supernaturale supernaturali. Addit, hoc argumentum potius probare imbecillitatem nostram, & excellentiam Theologiae, & per consequens arguere potius illius dignitatem, quam ignobilitatem.
Articulus 6
HAec difficultas ab Antiquis Doctoribus agitata est solum per ordinem ad scientias naturales, vt exponitur in titulo: nunc tamen agitatur etiam per ordinem ad Fidem Catholicam; quaeritur enim; an conclusio Theologica deducta ex duabus propositionibus reuelatis tanta polleat certitudine, quanta gaudet propositio reuelata: Igitur, vt distincte procedamus; in 1. sensu illam resoluemus in hoc Art; & in asensu in seq.
I Notandum 1. ex Fundatiss. Doct. hic par¬2 Prol. princip. 1. q. 2. quod certitudo triplex est: alia objectiua, quae reperitur in ipsis rebus; quas scientia considerat; alia formalis, quae reperitur in intellectu; & alia materialis; quae desumitur per ordinem ad scientes.
Certitudo objectiua ex triplici capite colligi potest. 1. ex esse per se, & per appositionem, seu per partidpationem; Nam illud est magis certum, quod est certum per se, per suam essentiam, & a se, quam illud, quod est certum perappositionem ad alterum, & per certitudinem. parficipatam ab alio; quaelibet enim forma masis perfecte est in illo, in quo est per essentiam? quam in illo, in quo est per participationem, vepatet de calore existente in igne, & in ligno. Et in hoc sensu Geometria est minus certa, quam Aritmetica; quia Geometria agit de puncto, quod est principium in quantitate continua; & punctum in quantitate continua addit supra gnitatem, quae est principium in quantitate di¬ screta, quam considerat Aritmetica. Itaque inhoc sensu illae scientiae sunt certiores certitudine objectiua, quae agunt de principiis, quam illae, quae sunt de iis, quae deducuntur ex principiis: principia enim sunt certa certitudine existente in seipsis, conclusiones vero deductae ex principiis sunt certae certitudine principiorum: Cum igitur Theologia agat de Deo, qui est primum omnium principiorum principium, ad quod ordinantur omiua alia principia conside rata a scientiis naturalibus, & per quod verificantur omnia alia principia, quia, cum Deus sit, prima Veritas, est etiam primum verificatiuum omnium veritatum, siue naturalium, siue supernaturalium, mensura, & regula illarum, bene concluditur Theologiam in hoc sensu esse certiorem omnibus scientiis naturalibus. 2. conside rari potest certitudo objectiua ex maiori, vel minori abstractione a materia sensibili; cum enim, vt dicebamus in sup. art. n. 3. in fine, Malum, & error contingant in rebus propter potentialitatem, ibi minus de falsitate, & errore reperitur; vbi minus est de potentialitate passiua. physica, vel metaphysica; & ibi nihil de falsita. te, & errore inuenitur; ubi nihil de potentiali tate inuenitur. Ubi autem minus est de falsitate & errores ibi magis est de certitudine, haec enim sunt contraria, quorum vnum quanto magis expellitur, tanto magis aliud radicatur. Itaque cum Theologia agat de Deo, qui, vtpote actus purissimus, excludit omnem potentialitatem passiuam, & scientiae naturales aliquo modo agant de sensibilibus, quae important potentialitatem passiuam, vt diximus art. 1. n. 11, optime se quitur, etiam in hoc sensu Theologiam esse certioremalijs scientiis certitudine obiectiua. Tertio consideratur certitudo objectiua per ordinem ad propterquid; & quia, illa enim scientiadicitur certior, quaedicit propterquid; quam illa quae dicit quia; nam scientia dicens propter quid. dicit causas proprias, & infallibiles illius rei, a quibus habetur certitudo rei; scientia vero dicens quia dicit tantum causas remotas improprias, & comunes illius rei. Igitur cum Theologia consideret Deum, qui est omnium causarum causa infallibilis simpliciter; & scientiae naturales considerent creaturas, quae sunt causae contingentes, & fallibiles; etiam ex hoc infertur, Theologiam esse objectiue certiorem scientijs naturalibus. Ista tria motiua colligit Doct. ex1. Post.
2 Certitudo formalis desumitur ab actu; quo intellectus tendit in objectum, qui actus cum causetur ab objecto, & lumine, vt explicabimus, deriuat suam certitudinem nedum ab objecto, sed etiam a lumine. Unde, cum Theologia nedum habeat pro objecto aliquod, quod est primum certum; sicuti est primum verum, & primum ens; sed etiam vtatur lumine Diuino, cui nequit subesse falsitas; & error; Scientiae ve¬ ro naturales vtantur lumine naturali, cui potest. subesse falsitas & error, euidenter colligitur, ipsam esse formal iter certiorem scientijs naturalibus.
3 Certit udo materialiter sumpta, scilicet per ordinem ad sciens, duplex est; alia speculationis, & altera adhaesionis. Prima se tenet exparte intellectus cuidenter cognoscentis ea, que sunt sibi proposita. Secunda se tenet ex parte mtellectus; quatenus firmiter sine haesitatione, & inconstantia adhaeret illi veritati, & excludit. suspensionem assensus.
Circa certitudinem objectiuam nullum occurrit dubium; quia omnes conueniunt, vel nulli disconueniunt; quantum tamen ad certitudinem formalem, & materialem reijciendae sunt aliquae Recentiorum explicationes, vtpote antiquis dissonae.
4 Primus est a S Thoma, qui 1. p. q. 1. disp. 2. Proem. art. 9. in princ. distinguit triplicem certitudinem, scilicet objectiuam, quae se tenet exparte objecti, formalem, quae se tenet ex parte intellectus; & participatam, quae se tenet ex parte voluntatis excludendo illius inconstantiam, & timiditatem. Quia tamen actus intellectus duo praestat: nam tangit obiectum, & determinat intellectum; ideo certitudo formalis duplex est; alia excludens contingentiam objecti, & altera dubitationem intellectus. Hic Auctor quannis accedat ad doctrinam Fundatiss. Docta minus tamen explicat, quam par est.
Igitur cum nulla potentia, quae est de genere passiuorum, possit actuare seipsam, ad hoc vt agat; sicut patet de materia, quae nisi actuetur a forma, nullam actiuitatem potest habere; cumque intellectus nascatur, vt pura potetia passiua. in genere intelligibilium, nequit seipsum seipso constituere actu potentem operari, vt fundatissime probat B. Doct. Quodl. 5. q. 15, & nos hanc difficultatem ex professo examinabimus de VisBeata q. 1. Quamobrem, cum ad actum intellectus non concurrat, nisi intellectus, objectum, species, & lumen, necesse est, quod actus primus, quo intellectus constituitur proxime, & actu potens intelligere, ab altero istorum causetur inintellectus intellectus enim, quamdiu remanet in sua potentialitate passiua, cum qua nascitur, nequit agere, quia passiuo, vt passiuum est, repugnat actio; sicuti actiuo, vt actiuum est, repugnat, passio; & si passiuo conuenit aliqua actio; hoc in tantum euenit; in quantum ab aliqua forma, seuactu intrinsece ipsum informante constituitur? actu potens determinate ad talem numero actionem eliciendam, vt patet de materia. Tum quia intellectus secundum se est indifferens; & quod est indifferens, est indeterminatum; quod aute est indeterminatum, excludit determinationem; & per consequens actum; quia actus est, qui determinat; & quod excludit actum, est inpotentia passiua ad illum, ergo intellectus se¬ cundum se, vt in potentia passiua ad actualem intellectionem. Quod autem sit indifferens, patet; quia si esset determinatus ad intelligendum ali quod objectum in particulari, non posset, nisi illud intelligere; sicut ignis, quia est determinatus ad comburendam solum rem combustibilem, non potest comburere, nisi rem combustibilem, ita si intellectus esset determinatus ad intelligendum aliquod objectum in particulari, non posset intelligere, nisi illud objectum, & sicnon esset potentia ad omne Ens, quatenus Ens.
Igitur ad hoc, vt intellectus determinate cognoscat aliquod objectum, debet esse determinatus; determinatio autem sit per actum, qui actus nequit esse ab ipso intellectu cauatus in seipso, quia idem nequit actuare seipsus uvt diximus de materia; aliter idem esset in actus antequam esset in actu;nam agens in quantum agit, actu est secundum illam formam, secundum quam agit ex Philosopho; Unde, si ignis non haberet actu in se calorem, non posset actu calefacere; & sic si intellectus produceret in seipsosuum actum intellectionis, iam haberet in seipsoactum intellectionis, antequam illum haberet. Et non esset in actu: nam in tantum produceret. illum actum, in quantum per ipsum deberet actuari, nequit autem actuari, nisi illud, quod est in potentia, & non est in actu: ergo ille actus primus non est efficienter ab intellectu productus.
Neque est a lumine propter eandem rationem, lumen enim secundum se est indifferens ad manifestandum omne cognoscibile; nec est determinatum ad representandum hoc obiectum potius, quam illud; secus, si esset determinatum ad representandum hoc objectum in particulari, non posset nisi hoc representare. stemanet ergo, quod iste actus effectiue producatur ab objecto, vel a specie gerente vicem objectis in tantum enim intellectus determinato videt Angelum, non hominem, in quantum a specie determinate representante Angelum: non hominem determinatur; non potest autem determinati, nisi recipiendo in se ipso actum; omnis enim determinatio actus est. Ex hac doctrina apparet, quomodo potentia specificatur. abobjecto; objectum enim producendo in intellectu: illam qualitatem, per quam intellectus constituitur in actu potens intelligere determinate hoc objectum, dicitur illum specificare; sicuti ex eo, quod forma actuet, & determinet materiam, dicitur illam constituere indeterminata specie.
Neque potest dici, quod ista qualitas actuans, & determinans intellectum sit ipsa species, vel lume; nam illa qualitas est idem, ac ipsa intellectio, neque differt ab intellectione, nisi veactus primus ab actu secundo immanenti, qui identificatur cum actu primo, cum sint ciusdem speciei, & in eodem subjecto; duo enim accidentia numero distincta nequeunt recipi in eodem subjecto; vnde intellectus faecundatus ab ill i qualitate in genere causae efficientis producta ab objecto ordinat illam in objectum, attingendo ipsum vitaliter; quapropter actio intellectus non est de genere actionis, sed qualitatis habentis modum actionis: & ideo dicitur actio grammaticalis. Igitur illa qualitas, prout est ab obiecto, producitur in genere causae efficientis; & prout est ab intellectu, producitur in genere, causae formalis vitalis; ergo haec qualitas nequit esse species, vel lumen. Sed de hoc fusius in deVisione Beata.
S Dices. Ex eo, quod forma immediate vnitur materiae, remanet materia sufficienter actuata, & constituta in actu primo potens ageret absque eo, quod requirat alium actum, a quo actuetur: ergo ex eo, quod objectum, vel species. vnitur intellectui, remanet intellectus sufficienter actuatus, & constitutus in actu primo potens intelligere absque eo, quod detur illa qualitas producta ab objecto.
Resp. neg. consequentiam, & disparitas est; quia forma est actus proprius materiae; & ideo potest habere rationem actus primi constituentis ipsam potentem agere, at vero objectum non est actus ipsius intellectus; aliter esset intellectio, cum omnis actus intellectus sit intellectio: & ideo vltra ipsum objectum requiritur illa qualitas, per quam actuetur, & constituatur in actu primo potens intelligere.
Ex hac fundatissima B. Doctoris doctrina patet hunc Recentem in duobus deficere a rectaexplicatione certitudinis formalis. 1. deficit dicens, quod actus intellectus habeat certitudinem formalem ex eo, quod tangit, & tendit in objectum; si enim non reciperet ab objecto actum cognitionis productum, vt qualitas est, sequeretur, quod intellectus haberet eamdem certitudine de omni obiecto, quia causa manens idem semper facit idem; Unde, cum sit idem inteljectus tangens diuersa objecta, si nihil reciperet in seipso productum ab objecto, a quo determinatur ad hanc, vel illam certitudinem, non esset ratio, cur de vno objecto haberet maiorem certitudinem, quam de alio. 2. deficit dicens; quod actus cognitionis formalis tangens subiectum, idest intellectum, in quo est, ita illum determinat, vt excludat haesitationem; quae determinatio fit, quando fundatur in euidentia; cuidentia enim est conformis intellectui. Deficit, inquam; nam ille actus determinans intellectum, quatenus qualitas, est productus ab objecto, vnde si Jobjectum sit clarum, determinat cum euidentia; si autem sit obscurum, determinat cum incuidentia, & per consequens maior, vel minor determinatio ad certitudinem, etiam prout tangit intellectum, oritur a maiori, vel minori certitudine objecti, a qua deriuat entitas illius actus; screta, quam considerat Aritmetica. Itaque inhoc seniu illae scientiae sunt certiores certitudine objectiua, quae agunt de principiis, quam illae, quae sunt de iis, quae deducuntur ex principiis: principia enim sunt certa certitudine existente in seipsis, conclusiones vero deductae ex principiis sunt certae certitudine principiorum Cum igitur Theologia agat de Deo, qui est primum omnium principiorum principium, ac quod ordinantur omina alia principia considerata a scientiis naturalibus, & per quod verificantur omnia alia principia, quia, cum Deus sit. prima Veritas, est etiam primum verificatiuum. omnium veritatum, siue naturalium, siue supernaturalium, mensura, & regula illarum, beneconcluditur Theologiam in hoc sensu esse certiorem omnibus scientiis naturalibus. 2. considerari potest certitudo objectiua ex maiori, veminori abstractione a materia sensibili; cum enim, vt dicebamus in sup. art. n. 3. in fine, Malum, & error contingant in rebus propter potentiaditatem, ibi minus de falsitate, & errore reperitur; vbi minus est de potentialitate passiua. physica, vel metaphysica: & ibi nihil de falsita. te, & errore inuenitur; ubi nihil de potentialitate inuenitur. Ubi autem minus est de falsitater & errore; ibi magis est de certitudine, haec enim sunt contraria, quorum vnum quanto magis expellitur, tanto magis aliud radicatur. Itaque cum Theologia agat de Deo, qui, vtpote actus purissimus, excludit omnem potentialitatem passiuam, & scientiae naturales aliquo modo agant de sensibilibus, quae important potentialitatem passiuam, vt diximus art. 1. n. 113 optime sequitur, etiam in hoc sensu Theologiam esse certiorem alijs scientiis certitudine objectiua. Tertio consideratur certitudo objectiua per ordinem ad propterquid; & quia, illa enim scientiadicitur certior, quaedicit propterquid; quam illa, quae dicit quia; nam scientia dicens propter quid. dicit causas proprias, & infallibiles illius rei, a quibus habetur certitudo rei; scientia vero dicens quia dicit tantum causas remotas improprias, & comunes illius rei. Igitur cum Theologia consideret Deum, qui est omnium causarum: causa infallibilis simpliciter; & scientiae naturales considerent creaturas, quae sunt causae contingentes, & fallibiles; etiam ex hoc infertur, Theologiam esse objectiue certiorem scientijs naturalibus. Ista tria motiua colligit Doct. ex1. Post.
2 Certitudo formalis desumitur ab actus quo intellectus tendit in objectum, qui actus cum causetur ab objecto, & lumine, vt explicabimus, deriuat suam certitudinem nedum abobjecto, sed etiam a lumine. Unde, cum Theologia nedum habeat pro objecto aliquod, quod est primum certum; sicuti est primum verum, & primum ens; sed etiam vtatur lumine Diuino cui nequit subesse falsitas; & error; Scientiae ve¬ ro naturales vtantur lumine naturali, cui potest. subesse falsitas & error, euidenter colligitur, ipsam esse formal iter certiorem scientiis naturalibus.
3 Certit udo materialiter sumpta, scilicet, per ordinem ad sciens, duplex est; alia speculationis; & altera adhaesionis. Prima se tenet exparte intellectus euidenter cognoscentis ea, que sunt sibi proposita. Secunda se tenet ex parte mtellectus; quatenus firmiter sine haesitatione, & inconstantia adhaeret illi veritati, & excludit. suspensionem assensus.
Circa certitudinem objectiuam nullum occurrit dubium; quia omnes conueniunt, vel nulli disconueniunt; quantum tamen ad certitudinem formalem, & materialem reijciendae sunt: aliquae Recentiorum explicationes, vtpote antiquis dissonae
4 Primus est a S. Thoma, qui 1. p. q. 1. disp. 2. Proem. art. 9. in princ. distinguit triplicem certitudinem, scilicet objectiuam, quae se tenet exparte objecti; formalem, quae se tenet ex parte intellectus; & participatam, quae se tenet ex parte voluntatis excludendo illius inconstantiam, & timiditatem. Quia tamen actus intellectus duo praestat: nam tangit objectum, & determinat intellectum; ideo certitudo formalis duplex est; alia excludens contingentiam objecti, & altera dubitationem intellectus. Hic Auctor quanuis accedat ad doctrinam Fundatiss. Docti minus tamen explicat, quam par est.
Igitur cum nulla potentia, quae est de genere passiuorum, possit actuare seipsam, ad hoc vt agat: sicut patet de materia, quae nisi actuetur a forma, nullam actiuitatem potest habere; cumque intellectus nascatur, vt pura potetia passiua. in genere intelligibilium, nequit seipsum seipso constituere actu potentem operari, vt fundatissime probat B. Doct. Quodl. 5. q. 15, & nos hanc difficultatem ex professo examinabimus de VisBeata q. 1. Quamobrem, cum ad actum intellectus non concurrat, nisi intellectus, objectum, species, & lumen, necesse est, quod actus primus; quo intellectus constituitur proxime, & actu potens intelligere, ab altero istorum causetur inintellectus intellectus enim, quamdiu remanet in sua potentialitate passiua, cum qua nascitur, nequit agere, quia passiuo, vt passiuum est, repugnat actio; sicuti actiuo, vt actiuum est, repugnat passio; & si passiuo conuenit aliqua actio; hoc in tantum euenit; in quantum ab aliqua forma, seu actu intrinsece ipsum informante constituitur actu potens determinate ad talem numero actionem eliciendam, vt patet de materia. Tum quia intellectus secundum se est indifferens; & quod est indifferens, est indeterminatum; quod aute est indeterminatum, excludit determinationem; & per consequens actum; quia actus est, qui determinat; & quod excludit actum, est inpotentia passiua ad illum, ergo intellectus se¬ per lumen fidei, quanuis obscurum, quam satietur per lumen naturale, quanuis clarum; & per consequens falsum est, quod certitudo coniuncta cum cuidentia, & claritate magis satiet, & quietet intellectum, quam certitudo supernaturalis comuneta cum incuidentia, & obscuritater
S Quod autem subdinisio, quam tanti pendit iste Auctor, sit mera lusio vocabulorum, sice ostenditur. Ipse dicit, quod ad certitudinem vi in nobis sufficit, quod talis scientia, vt recepta. in nostro intellectu, illumque informans, es tribuat maiorem adhaesionem ad verum; Ad certitudinem vero quoad nos amplius requiri, quod talis certitudo sit connaturalis nostro intelle ctui, magisque illum quietet, & satiet, ac perconsequens motum haesitationis, & dubitationis: magis excludat.
Sed contra est1: nam tribuere maiorem adhaesionem ad verum, & magis quietare, satiare intellectum, ac excludere motum haesitationis, & dubitationis sunt idem formalissime inter se; ex eo enim, quod intellectus magis adhaeret vni veritati, minus haesitat, & dubitat; & ex eo, quod minus haesitat, & dubitat, magis satiatur, & quiescit; cum sola haesitatio, & dubitatio turbet quietem intellectus; vnde ista omnia ad summum differunt, sicut effectus formalis a sua causa formali, vt albedo ab esse albo.
Contra 2. nam scientia, vt in nobis vel sumitur formaliter, & secundum se, vel materialiter, & secundum nos? Primum nequit dici: quia in hac diuisione diuiditur scientia secundum nos, quae contradistinguitur a scientia secundum se, quae est aliud membrum diuidens scientiam, vt sic. Si secundum; iam scientia, vi in nobis, dicit modum connaturalem, quo est innobis; scientia enim materialiter accepta, prout est in homine, dicit esse discursiuam, qui modus est proprius, & connaturalis ipsius hominis; ergo si vi in nobis sumatur materialiter, ide omnino est, ac quoad nos: & sic vocabulis luditur.
Contra 3. vel ly vt in nobis sumitur, prout dicit nos in puris naturalibus constitutos, vel prout illustratos a lumine supernaturali Fidet: primum non potest dici, quia in homine puro naturali non est Theologia; cum Theologia sit. scientia vtens lumine supernaturali; & ubi non est hoc lumen, Theologia esse non potest; sicuti tvbi non est lumen naturale, nequit esse scientia naturalis: & sic, si Theologia quoad nos intelligatur quoad nos in puris naturalibus, est propositio de subjecto non supponente; quia Theologia sic accepta nec est, nec esse potest. Si secundum; verum est quod Theologia importat conaturalitatem proportionatam inter nostrum. intellectum, & veritates supernaturales reuelatas; sect falsum est, quod haec connaturalitas, & proportio sit cum cuidentia, & claritate; quia lumen Fidei, per quod noster intellectus pro¬ portionatur, & ipsi connaturalizantur veritates super naturales, est obscurum, & incuidens.
Explicatur magis haec ratio. Vel Iy Theologia quoad nos importat Theologiam cum modo naturali, quo eam addiscimus per lumen naturale; & comparat ipsam sic acceptam ad scientias naturales modo naturali per lumen naturale acquisitas; Vel importat Theologiam per lumen supernaturale acquisitam; & ipsam comparat ad scientias lumine naturali acquisitas? Si primum; falsum supponit; quia Theologia non acquiritur per lumen naturale. Si secundum; falsum est, quod Theologia secundum nos sit cum cuidentia, & claritate; quia claritas habetur a lumine claro; lumen autem Theologiae est obscurum, ergo, quomodocumque respondeatur: semper in falsas suppositiones, & nugationes ruitur. Omissis igitur hisce explicationibus.
Dicimus, quod Fundatiss. Doctor, quando diuidit certitudinem ex parte scientis, scilicet, quoad nos in certitudinem speculationis, & adhaesionis non est explicandus eo modo, quo Recentiores explicant Doctorem Angelicum propter rationes adductas, sed sic explicandus est; Certitudo speculationis est illa, qua objectum. manifestatum per lumen clarum, & clare speculatuum ab intellectu generat in intellectu certitudinem demonstrationis claram, & euidentema At de hac certitudine loquendo, Theologia non est dicenda magis, vel minus certa scientiis naturalibus; nam comparatio debet fieri tantum inter ea, quae participant eandem rationem; unde supposito, quod Petrus, & Titius sint Philosophi, optime sit comparatio inter eos quaerendo, an Petrus sit perfectior Philosophus, quam Titius? Quia tamen Equus nullo modo habet Philosophiam, fatue quis quaereret; an Petrus sit perfectior Philosophus, quam Equus? Quamobrem, cum Theologia nullo modo habeat euidentiam, fatue quaeritur; an Theologia sit euidentior scientiis naturalibus? Nam Theologia nullam habet euidentiam, per quam possit comparari cum euidentia scientiarum naturalium propterea ait Fundatiss. Doct. hic; quod Theologia non habet certitudinem euidentiae, quia est, dequibus est Fides; & Fides est de non visis. Adhoc ergo, vt presens comparatio certitudinis Theologiae cum certitudine scientiarum naturalium habeat locum; & sit de subjecto supponente; sic debet intelligi titulus huius Articuli; An Theologia nedum secundum se, & prout est in Deo, ac in Beatis, sed etiam prout est in nobis sub lumine. obscuro habeat tantam certitudinem, vt haec certitudo, quanuis ineuidens, & obscura, sit maior certitudine scientiarum naturalium, quanuis clara, & euidenti, loquendo non selum de certitudine. obiectiua, sed etiam de formali? Sic enim formalizato titulo cuitantur supradictae loquendi incongruitates.
S Et ratio dubitandi esse potest. Obscuritas facit dubitationem, claritas vero, & euidentia. certitudinem; sed dubietas tollit certitudinem; tunc enim certi sumus de aliqua re, cum nullam habemus dubietatem, ergo obscuritas tolli certitudinem, atqui Theologia inuoluit obscuritatem, quia procedit lumine Fidei, quod est, obscurum; scientiae vero naturales important claritatem, & cuidentiam, ergo certitudo Theologiae videtur minor certitudine scientiarum. naturalium. Vt autem hoc dissoluatur.
IO. Not. 2. quod obscuritas, & claritas, sumantur praecise, praescindunt a certitudine, & incertitudine, ex diuersa enim radice oriuntur; quia obscuritas, & claritas sumuntur tantum a lumine; sensu namque constat, claritatem diei oriri a praesentia luminis; & obscuritatem noctis ab illius absentia; certitudo autem, & incertitudo oriuntur ab objecto formali, vt supra explicatum est; a lumine vero non nisi causaliter, & remote, quatenus ostendit fortius objectum. Hinc fit; quod, si lumen naturale ostendat nostro intellectui aliquod objectum contingens clare, & cuit denter, tunc habetur cuidentia sine certitudine; quia objectum est entitatiue contingens; aliter si haberetur etiam certitudo, posset de obiecto contingenti esse scientia, quae est habitus certus, & euidens. Verum tamen est; quod, si lumen clarum coniungatur cum objecto certo, causat firmiorem assensum; quam causet lumen obscurum eiusdem ordinis coniunctum cum eodem objecto; vnde Beati videntes Deum per lumen gloriae, quod est clarum, immobiliter vident; Viatores vero per lumen Fidei, quod est obscurum, certo quidem, sed mobiliter assentiuntur:
Diximus lumen obscurum eiusdem ordinis: nam, vt docet Fundatiss. Doct in Opusc. in Cap. Firmiter de Summa Trin, pag. 1. col. 2,lumer duplex est; aliud naturale, quod falli, & fallere potest; & aliud supernaturale, quod falli, & fale lere non potest. Et ratio est: nam sicuti duplex est substantia intellectualis, scilicet naturalis, & supernaturalis; ita duplex est lumen intellectuale; aliud naturale sequens tanquam passio substantiam naturalem; & aliud supernaturale sequens substantiam supernaturalem. Quia autem substantia supernaturalis est summa Veritas, quae nequit falli, aut fallere, & mentiri, falsitas enim repugnat Veritati; sicuti malitia Bonitati; adeoe lumen supernaturale sequens substantiam sua pernaturalem est talis proprietatis, vt non possit falli, fallere, aut mentiri; quia passio commensuratur cum essentia, cuius est passio. At vero substantia naturalis, quia inuoluit aliquam potentialitatem passiuam; non enim est actus purus; ideo illi conuenit falli, fallere, & mentiri. Lumen autem Diuinum pariter duplex est; scilicet Gloriae; & Fidei, illud clarum; & hoc obscurum, vtrumque tamen infallibile. Unde, si fiat, comparatio luminis Diuini siue clari, siue obscu¬ ri cum lumine naturali, illud, quia est infallibile, causabit maiorem certitudinem; hoc autem, quia fallibile, minorem affert certitudinem. His notatis.
Prima sententia arbitratur, Theologiam esse certiorem scientiis naturalibus, quando procedit in suis syllogismis ex vtraque praemissa de Fide: non autem quando procedit ex vnade Fide, & altera naturali. Ita Arrub, his disjus. cap. 9. conc. 2. Granad. disp. 7. ad 2, qui alios referunt pro hac sententia.
Secuda sententia vult, Iheologia non esse. certiorem illo principio vniuersalissimo. Quod libet est, vel non est, non quidem quatenus hoc principium est naturale naturaliter cognitum, sed quatenus imbibitur in omni veritate, etiam reuelata, Deus enim, reuelando dari aliquama veritatem supernaturalem, reuelat etiam eius oppositum, quod est haeresis. Ita dum. 1. par. q. 1. artic. 5.
Tertia sententia substinet, Theologiam esse certiorem scientijs naturalibus, vt est in Deo, in Beatis, & vt in nobis; non tamen quoad nos. Ita aliqui Recentiores Thomistae, quos superius impugnauimus, qui citant Caet. Ban. Zum. Gongal. Nauar. Capreol, &c., vt videre est apud Gonet; & Io aS. Tho: ubi supra, qui tamen in concl. ait, scientias naturales debere potius dici cuidentiores, quam certiores Theologia, optime videns equiuocationem de euidentia, & certitudine.
Quarta sententia vult, Theologiam non esset certiorem scientiis naturalibus ea ratione, quia Fides, cui innititur, est certior scientiis naturalibus, aut quia versatur circa res magis certas; nam res, circa quas versatur, non possunt dici magis certae, vel incertae, sed magis, vel minus necessarig; dici tamen certiore scientiis naturalibus, quatenus per actum reflexum iudicamus, cognitioni Theologicae non posse falsum subesse. Ita Vas. 1. p. q. 1. art. 5.
Vltima sententia docet, Theologiam siue prout in Deo, & Beatis, siue prout in nobis, & quoad nos, esse certiorem scientiis naturalibus obiectiue, & formaliter reflexe, & directe, non solum quando procedit ex duabus praemissis de Fide; sed etiam quando procedit ex vnade Fide, & altera naturali; quanuis scientiae naturales dicantur euidentes; Theologia vero inequidens. Ita B. Doct. in 1. par. 2. Prol. princip. 1. 4. 23 & in 2. sent. dist. 1. par. 1. 4. 1. art. 3. ad 2, Gersen. q. 3. Prol art. 4. Putean. q. 1. art. 2. dub. 33 procuius decisione
Supponimus hic esse sermonem de Theologia, prout deducit conclusiones ex praemissis. necessarijs, & infallibilibus generantibus assensum certum; non autem prout syllogizat per rationes probabiles; constat enim, quod ex probabilibus generatur opinio, quae secum defert incertitudinem; non certitudinem. Vnica conclusio, Theologia, prout est in Deo, & Beatis sub lumine claro, & prout in nohis, & quoad nos sub lumine obscuro, est certiore omnibus scientiis naturalibus obiectiue, & formaliter, reflexe, & directe, non solum quando procedit ex duabus propositionibus de Fide sed etiam quando ex una de Fide, & altera naturali.
naa Prob. 1. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. de viii. ered. cap. 16. & 17. Nulla certa ad fapientiam, salutemque animis via est, nisi cum eos rationi praecalit Fides, & 3. contra Acad. cap. 20. Mihi autem certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere; non enim reperio valenti orem, & lib. 6. Conf. cap. 10. Facilius dubitarem viuere mequam esse vera, quae audiui. Ex his tribus aucto ritatibus deducitur, nullam scientiam naturalem esse aequalis certitudinis cum illa sapientia cuius rationi praecolit Fides, idest Theologia; & per consequens Theologiam esse certiorem scientiis naturalibus nedum prout in nobis, sed etiam quoad nos: nam siue prout in nobis, siue quoadnos, semper illius rationi praecolit Fides; de propterea Theologiam esse valentiorem ad impellendum nos ad assensum; quia quanto magis scientia est certa; tanto fortius impellit ad assensum: Imo esse certiorem quacumque coignitione habita per sensum: nam quilibet cognoscit se viuere per sensum.
12 Prima pars conclusionis, quae afferit, Theologiam, prout est in Deo, & in Beatis esse certiorem scientiis naturalibus, manifesta est, & a nullo controuertitur: nam Theologia Dei, & Beatorum cognoscit omnia in Diuina essentia. infallibiliter, & immutabiliter absque vlla dubietatis, & haesitationis ymbra, aut erroris suspicione: Diuina enim Essentia est candor aeter nae lucis, & speculum sine macula, sub lumine elatissimo, & omnium luminum excellentissimo simpliciter infallibili; propter quod suis veritatibus immutabiliter adhaeret; scientiae vero natutales cognoscunt per species acceptas a rebus cueatis, quae cum sint circumseptae contingentiae variabilitate, non sunt simpliciter infallibiles, nec tantam habent necessitatem sicut Dius na Essentia: sub lumine intellectus agentis, quod propter suam debilitatem naturalem nequit depurare phantasmata materialia ab omni umbradubietatis, qua inuoluuntur; ergo TheologiaDei, & Beatorum est certior scientiis natur ralibus.
e. Secunda pars conclusionis, quae asserit. Hheologiam, ut in nobis, & quoad nos esse certiorem scientiis naturalibus certitudine objectiua. etiam ab omnibus conceditur; & prob. a Funda tiss. Doctvbi supra triplici ratione; quarum 1. est. Ilsa scientia est certior certitudine objectiua. quae agit de objecto, quod est certum per suam, essentiam; quam illa, quae agit de obiecto, quod est certum per participationem, nam propter quod unumquodque tale, & illud magis; unde scientia, quae agit de primis principiis, quae sunt certa per se, sicuti est Metaphysica, certior est, quam scientia, quae agit de conclusionibus, quae desumunt, & trahunt suam certitudinem a primis principiis, vt est Physica; sed Theologia, prout in nobis, & quoad nos, quomodocumque consideretur, semper agit de Deo, qui, cum sit prima Veritas, est certitudo per essentiam, a qua trahunt suam certitudinem omnes veritates creatae, quas contemplantur scientiae naturales; ergo Theologia siue prout in nobis, siue quoad nos certitudine obiectiua est certior scientiis naturalibus. 2. Illa scientia est certior, quae agit de objecto magis abstracto a materia; res enim, quo magis separatur amateria, eo magis est immutabilis; cum materia sit radix omnis mutabilitatis; & quo magis obiectum est immutabile, eo magis est certum; nam sicuti incertitudo, & dubietas oritur a mutabililitate, & contingentia; ita certitudo, & infallibilitas oritur a necessitate, & immutabilitate; res enim, quae non potest moueri impartem oppositam, nullam dubietatem potest: causare, sed Theologia, vt in nobis, & quoad nos agit de Deo, qui, cum sit actus punissimus, abstrahit ab omni materia, & ab omni potentialitate passiua; scientiae vero naturales, vel agunt de rebus sensibilibus, quae habent materiam, vt Philosophias vel agunt de rebus, quae sunt in sensibilibus, vto Mathematica; vel habent res seusibiles partem: fui objecti, vt Metaphysica: ergo Theologia sine prout ini nobis, siuo quoad nos est certior objectiue scientiis naturalibus. 3. Illa scientiaest certior, quae dicit propter quid, quam illa, quae dicit quia, vt supra dictum est; sed Theologia agit de Deo, qui est causa per feper essentiam; imo est causa omnium causarum, & magis propria causa ac immediata cuinscumque creaturae, quam quaelibet alia causa creata; scientiae vero naturales agunt de creaturas, quae licet, si sumantur secundum se, sint causae propriae, & immediatae suorum effectuum; propter quod de illis potest dari scientia stricte sumpta; attamen, si sumantur comparatiue ad Deum, sunt causae minus propriae, & minus necessariae, cum sint causae minis principales, quia effectus ipsarum potest immediate produci a Deo sme illis: non tamen potest produci ab, illis sine Deo; propter quod creaturae comparatiue ad Deum dicuntur. instrumenta Dei; ergo Theologia, siue prout in nobis, siue quoad nos, est objectiue certior scietiis naturalibus.
14.. Tertia pars conclusionis: contra tertiam sententiam probatur 1. Certitudo formalis causatur a certitudine objectiua,, & cum illa commensuratur; quia certitudo formalis est certitudo actus nostri intellectus; & sicut actus specificatur ab obiecto, & cum illo commensuratur; ita certitudo actus specificatur a certitudi¬ ne objecti, & cum illa commensuratur; aliter si certitudo actus non haberetur a certitudine objecti, non esset ratio, cur de objecto opinabili & incerto non posset haberi cognitio scientifica, & certa; ergo, si Theologia, prout in nobis, & quoad nos, est certior certitudine objectiua scientiis naturalibus, erit etiam certior certitudine formali.
Item quotiescumque duo lumina ita se habent, vt vni, quanuis obscuro, nequeat subiaceret error, aut falsitas; & alteri, quanuis, claro possit falsitas, & error subiacere; tunc firmiorem, & certiorem habemus assensum per lumen obscurum, quam per clarum, sed lumini Fidei, quanuis obscuro, nequit subiacere error, & falsitas; Diui num enim est, quia vox Dei est; & lumini naturali, quanuis claro, potest subesse error, & falsitas; et go per lumen fidei, quanuis obscurum, generatur in nobis, & quoad nos maior certitudo formalis quam per lumen naturale, quo vtuntur scientiae naturales, Maior patet; assensus enim infirmatur; & roboratur ab exclusione, & inclusione erroris, & falsitatis, vt supra habitum est.
Confir. Euidentia quoad nos non generat maiorem certitudinem, quam generet obscuritas; ergo scientiae naturales, quae procedunt eui denter, non generant quoad nos maiorem certitudinem, quam Theologia, quae procedit incuit denter. Prob. antecedens. Euidentia, qua sensus; & intellectus cognoscunt sensibilia particula ria, non generat quoad nos maiorem certitudi. nem, quam generet objectum necessarium obscure cognitum; quia de sensibilibus particula. ribus non datur certitudo, neque scientia, sed opinio; & obiectum necessarium obscure cognitum ad minus debet generare opinionem, ergo cuidentia quoad nos non generat maiorem certitudinem, quam generet obscuritas.
Praeterea ista cuidentia, quam dicunt esse propriam, connaturalem, & proportionatam non stro intellectur, quem satiat, & quietat, vel est euidentia, vt sic, praescindens a naturali, & supernaturali; vel naturalis; vel supernaturalis? Non primum; quia euidentia praescindens a naturalinon est connaturalis; sicuti animal praescindens a rationali non est rationale. Neque secundum; nam cuidentia supernaturalis, quam habent Beati, esset minus certa quoad nos, quam euidentia, qua pollet Philosophus naturalis; minusque satiaret, & quietaret intellectum Beati; quam sa tiet, & quietet intellectum naturalem euidentia; naturalis eo, quia euidentia naturalis est propria, & connaturalis intellectui naturali; cui non est propria euidentia supernaturalis. Neque tertium: nam scientiae naturales non habent eui. dentiam supernaturalem; & euidentia supernaturalis non est nobis connaturalis, & proportionata; ergo scientiae naturales nequeunt dici certiores quoad nos Theologia.
Vlterius. Infimum supremi superat supre¬ mum infimi; infimum enim, quod est in Angeloest perfectius supremo, quod est in homine; sed certitudo incuidens, quae est in Theologia nostra, est infimum, quod est in scientia supernatur trali; nostra namque Theologia est inferior Theologia Dei, & Beatorum, vt inferius videbimus; & scientiae naturales sunt inferiores Theologia nostra, quia sunt illius ancillae ministrantes; ergocertitudo incuidens Theologiae nostrae existentis in nobis prout in nobis, & quoad nos est mator certitudine cuidenti scientiarum naturalium
IS Quarta pars conclusionis contra Vasque probatur sic. Vel ille actus reflexus est verus, ver falsus? Si primum; ergo actus directus debet est se certus antecedenter ad actum reflexum; quia actus reflexus iudicans esse certam aliquam rem, nequit esse verus; nisi sit certa illa res quam iudicat; secus, si illa res certa non esset, actus reflexus iudicans illam tem esse certam. non esset verus, sed falsus; nam sicut de re opinabili nequit haberi cognitio scientifica, ita de re incerta nequit haberi cognitio certa. Non potest autem actus directus recipere suam certitudinem ab actu reflexo; quia ab illo recipit suam certitudinem, a quo recipit suam entita tem, ad quam sequitur, & in qua fundatur certitudo, tanquam passio illius; sed entitatem non recipit ab actu reflexo, cum supponatur antecedenter ad illum; ergo antecedenter ad actum. reflexum actus directus Theologiae est certior scientiis naturalibus. Et haec certitudo actus directi, licet sit objectiua respectu actus ressexi, cum actus directus fiat objectum actus ressexi; attamen, si consideretur, quatenus actus est formaliter tendens in obiectum Theologiae, eius certitudo est formalis, quicunque enim actus intellectus, sicuti prius est actus directus, quam reflexus; ita prius habet certitudinem formalem, quae competit actui directo; quam objectiquam, quae competit actui reflexo. Si secundum; ergo Theologia non est certa vere, & proprie; quia iudicium, quo indicatur certior alijs scientijis, est falsum; & cognoscit ipsam aliter, ac est.
Tum quia quilibet actus:recipit suam certitudinem formalem ab objecto proximo, a quo specificatur, vt supra habitum est, sed objectum. proximum actus reflexi est actus directus; cum enim aliquis cognoscit, se cognonisse, objectum proximum secundae cognitionis est prima cognitio; ergo actus reflexus recipit suam certitudinem formalem ab actu directo, atqui actus directus non posset dare certitudinem formalem actui reflexo, nisi prius illam haberet in se; quia causa debet praecontinere suum effectum; nemo enim dat, quod non habet; ergo actus directus antecedenter ad actum reflexum est certus certitudine formali; certitudo autem formalis, quae est in actu directo, est certitudo directa, non re¬ flexa, vt patet; ergo Theologia nedum reflexesed etiam directe est certior scientiis naturalibus.
I6. Quinta pars conclusionis contra primam sententiam sic probatur, Theologia de ducens conclusionem ex vna praemissa reuelata, & altera naturali, non cognoscit illam propositionem naturalem per lumen naturale, sed pelumen supernaturale Fidei; quanuis enim illa propositio naturalis secundum se praecise supta sit. cognoscibilis per lumen naturale; attamen, quatenus coniungitur cum propositione supernatur rali reuelata ad inferendam conclusionem Theologicam, non est cognoscibilis per lumen naturale; aliter per lumen naturale posset cognosealia propositio supernaturalis, cui vnitur; cognoscens enim per lumen naturale aliquam, propositionem naturalem vniri alteri proposi tioni supernatur ali, necesse est, quod cognoscat, per lumen naturale propositionem supernatur ralem, cui vnitur propositio naturalis; quia vnic essentialiter est nexus duorum; nec potest formaliter cognosci, nisi cognoscantur illa duos Unde, quanuis Natura humana Christi Domine sit cognoscibilis per lumen naturale per seipsa; attamen non est naturaliter cognoscibilis, vtvnita Naturae. Diuinae; aliter mysterium Incarnationis esset cognoscibile naturaliter, quod est falsum; sed cognoscibile supernaturale causat maiorem certitudinem, quam cognoscibile naturale tum ratione sui, tum ratione luminis Diuims ergo Theologia, quatenus procedit ex vna praenissa de Fide, & altera naturali, est certior formaliter scientiis naturalibus.
Confir. Illa scientia est certior, quae resoluit suas conclusiones in principia magis certa, & infallibilia; sed Theologia procedens ex vna popositione de Fide, & altera naturali resoluit, mas conclusiones in principia magis certa, & mfallibilia; quam resoluant scientiae naturales eggo Theologia procedens ex vna propositione. de fide, & altera naturali est certior formaliter scientiis naturalibus. Major patet ex dictis, probminor. Theologia procedens ex vna propositione supernaturali, & altera naturali resoluit, suam, conclusionem non solum in propositionem naturalem, sed etiam in propositionem supernaturalem reuelatam; non enim minus deducitur conclusio ex propositione naturali: quamex propositione supernaturali: cum vtraque praemissa habeat rationem causae conclusionis; sed propositiones reuelatae sunt magis infallibiles; quam naturales; ergo Theologia procedens ex vna propositione de Fide, & altera naturali est, certior scientiis naturalibus, quae nullo modo resoluunt suas conclusiones in propositiones supernaturales.
Ultima pars conclusionis patet, quia euidentia, & incuidentia sumitur a lumine; sed lumen, quo vtitur Theologia est obscurum, lumer vero, quo vtuntur scientiae naturales, est clarum; ergo Theologia est incuidens; scientiae vero naturales euidentes; incuidentia tamen Theologiae maiorem habet certitudinem; quia lumenipsius, vtpote supernaturale, est magis infallibi. le, & certum; euidentia vero scientiarum naturalium est minus certa, quia lumen naturale potest falli, & fallere: Unde certitudo formalis Theologiae nedum colligitur ex objecto, & principiis; sed etiam ex lumine, vt dictum est.
I7. Ad rationem dubitandi superius allatam patet responsio ex dictis, in forma autem distinguitur mator, Obscuritas luminis naturalis facit dubitationem, cone; lumini enim naturali potest subesse falsitas; obscuritas luminis Diquini de objecto supernaturali infallibili facit dubitationem, neg; quia talis obscuritas secumdefert infallibilitatem simpliciter, & eodem modo distinguitur minor, & illius subsumpta.
Instabis: Scientiae naturales ideo sunt certae, quia sunt euidentes; sed Theologia est ineuidens; ergo non est certa, sicut scientiae natules; prob. maior. Quotiescumque aliquod obiet ctum est obscurum potest intellectus de illo dubitare, & haesitare; ergo scientiae naturales ideo sunt certae, quia sunt euidentes.
Respon. dist. maiorem: Scientiae naturales fideo sunt certae, quia sunt cuidentes praeciseneg; quia sunt euidentes, & sunt de obiecto necessario, conc; Ad prob. dist. antecedens: Quos tiescumque aliquod objectum est obscurum, & potest subiacere fallibilitati, & videtur sub lumine fallibili, potest intellectus dubitare, conci quotiescumque objectum est obscurum, sed simpliciter infallibile, & videtur sub lumine infallibili, neg. Quanuis igitur Theologia sit ineuiuidens; quia tamen est de rebus simpliciter infallibilibus, & vtitur lumine Fidei Diuinae, cui nequit subiacere aliqua falsitas; ideo intellectus non potest dubitare.
IS. Obijcies 1. Principia scientiarum natus ralium sunt certiora principiis Theologiae; ergoscientiae naturales sunt certiores Theologia. Prob. antecedens. Illud, quod a nullo potest nes gari, est magis certum, quam illud, quod a pluribus negatur, & a paucis conceditur; sed principia naturalia a nullo negari possunt; sic enim definiuntur a Philosopho; Principia vero Theologiae negantur ab Haereticis, & Infidelibus, & conceduntur a solis Catholicis, ergo principia scientiarum naturalium sunt certiora principiis Theologiae. Prob. consequentia: nam certitudo scientiae causatur a certitudine principiorum, & cum illa commensuratur, vt supra dictum est.
Resp. nog. antecedens; ad cuius prob. dist. maior. Illud, quod a nullo habente lumen proportionatum ad illud cognoscendum potest. negari, est magis certum, cone, non habente tale lumen, neg. Ideo igitur principia naturalia a nullo negantur; quia sunt nota lumine nature quod nulli deficit; At vero principia Theologie videntur per lumen Fidei, quod non est in Haereticis, & Infidelibus; pereunte enim Fide, extinguitur eius lumen; ideo ab illis negantur. Negatio itaque principiorum Theologiae est defectu luminis, non defectu certitudinis.
I9 Obiicies 2. No minus est fallibile lumen naturale, quam lumen Fidei, ergo ratione luminis non colligitur, Theologiam esse certiorem. scientiis naturalibus. Prob. antecedens. Ideo lumen Fidei est infallibile; quia est a Deo; sed etiam lumen naturale est a Deo, cum sit ab ipso creatum; ergo sicuti lumen naturale, quanuis sit a Deo, est fallibile; ita lumen Fidei, quanuis sit a Deo, fallibile est.
Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist, maior, Ideo lumen Fidei est infallibile, quia est a Deo creante, & regulante, vel imme diate in se ipso, vel in Ecclesia, conc; quia est a Deo tantum creante, non autem regulante, nege Et sic distinminor. Lumen naturale est a Deo creante, & abintellectu creato regulante, & dirigente, qui intellectus, sicut potest falli; ita potest falli ipsius lumen, cone; est a Deo creante, & a Diuina. mente regulante, quae nequit falli, aut fallere, negatur.
20. Obiicies 3. Certitudo Theologiae est ordinis naturalis, ergo non est maior certitudine scientiarum naturalium. Prob. antecedens. Certitudo Theologiae acquititur per discursum naturalem; ergo est ordinis naturalis; aliter effex ctus excederet suam causam. Consequentia patet, quia certitudo scientiarum naturalium est, naturalis.
Resp. hoc argumentum nihil concludere; nam, etsi admitteretur, certitudinem Theologiae esse ordinis naturalis, attamen, quia intra cundem ordinem datur magis, & minus; nam Metaphysica est certior Physica, etsi vtraque sit ordinis naturalis; ideo non sequitur ex eo, quod sint eiusdem ordinis, quod non sit maior, & minor certitudo: imo scientia, & opinio sunt ordinis naturalis, & tamen scientia est certa; opinio vero incerta.
Resp. 2. dist. antecedens. Certitudo Theologiae est ordinis naturalis entitatiue, conc: modaliter, neg. Ad prob. dicitur, quod ad certitus dinem Theologiae concurrit nedum discursus naturalis; sed etiam obiectum, principia Fidei, & lumen, que, cum sint supernaturalia, transfunt dunt supernaturalitatem certitudinis in Theologiam. Ad prob. ergo dist. antecedens. Certitudo Theologiae est acquisita per discursum naturalem ab obiecto supernaturali ex principiia supernaturalibus per lumen Fidei, cone; secus neg. Sed de hoc intra q. 3. art. 9.
aI Obiicies 4. Theologia aliquando dedua cit conclusiones ex vna praemissa supernaturali, & altera naturali; ergo saltem in tali casu non est certior scientiis naturalibus. Antecedens paptet; quia scientiae naturales ancillantur Theolo¬ giae subministrado sua principia naturalia. Probconsequentia. Conclusio semper sequitur debiliorem partem, unde, si vna praemissa est necessa. ria, vel negatina; & altera contingens, vel affirmatiua, tunc praemissa contingens, vel negatiua, nequit clenari ad inferendam conclusionem necessariam, vel affirmatiuam; ergo vna premissa naturalis, ex eo, quod viatur praemissae supernaturali, nequit eleuari ad inferendam conclusionem habentem certitudinem maiorem certitudine naturali.
Resp. neg. conseq. Ad prob. neg. suppositum: supponitur enim, quod praemissa naturalis influat in conclusionem secundum seipsam, non autem, prout unita, & eseuata ab altera supernaturali, & per consequens, quod sit debilior altera: hoc tamen falsum est; quia praemissa naturalis, prout vnita, & elcuata acquirit aequale tobur, & fortitudinem ad inferendam consequentiam. Cum autem dicitur, quod propositio opinatiua, vel negatiua non potest escuari ad inferendam propositio nem necessariam, vel affirmatiuam, respondetur; hoc cuenire; quia propositio opinatiua, vel negatiua habet in seipsa incapacitatem: imo repugnantiam ad hoc, vt fiat necessaria, vel affirmatiua: nam propositio opinatiua dicit incertitudinem; propositio vero necessaria dicit certitudinem, repugnat autem incertitudinem fieri certitudinem, & idem dicitur de propositione affirmatiua, & negatiua, quae cum opponantur, vna non potest eseuari ad esse alterius, sic enim destrueretur essentia illius cleuatae; vnde, si propositio opinatiua acquireret. certitudinem, iam non esset amplius opinatiua, sed necessaria. At vero praemissa naturalis habet in se certitudinem naturalem, & ideo capax est certitudinis supernaturalis, nec destruitur eius essentia, quia supernatur alitas perficit, non destruit naturam; quare supernaturalitas eseuat, certitudinem, quam inuenit in propositione necessaria, non tamen potest eseuare certitudinem: in propositione opinatiua; quia nullam certitudinem inuenit in ipsa: imo potius incertitudinem, quae illi opponitur. Sicut noster intellectus naturalis, quia est capax visionis, ideo eleuatur per lumen Gloriae ad Visionem Dei, lapis vero, quia est incapax visionis, nequit eleuari.
22. Obiicies 5. Theologia quoad partem moralem versatur circa contingentia, & siugularia, quia versatur circa mores, citca determinatam materiam Sacramentorum, citca actiones humanas, & alia huiusmodi, sed de contingentibus, & singularibus non est certitudo, quia non est scientia; ergo Theologia saltem quoad partem moralem est incertior scientiis naturalibus.
Resp. dist. maiorem, Theologia quoad partem moralem versatur circa contingentia materialiter, conc, formaliter neg; formaliter enim versatur circa regulas, & praecepta, quibus recte operandum est; quae regulae sunt necessariae, in¬ uariabiles, & immutabiles; & quanuis postea applicentur materiae contingenti, hoc est tantum per accidens, & instantiam habemus de omniArte, quae, licet versetur circa objecta materialia contingentia, attamen earum regulae, & praecepta sunt omnino certa, & necessaria.
23 Obiicies 6. Scientia, quae resoluit suas conclusiones in principia magis vniuersalia, & notiora, est magis certa; sed Theologia resoluit, suas conclusiones in principia minus vniuerfalia, & minus per se nota, quia suas conclusiones resoluit in hanc propositionem: Deus dixit; Metaphysica vero resoluit omnes suas conclusiones in illud primum, & vniuersalissimum. principium: Quodlibet est, vel non est; ergo
Theologia est minus certa, quam Metaphysica. Maior patet: nam certitudo conclusionum deriuatur a certitudine principiorum, & principiaquo magis sunt abstracta, sunt magis certa, & quo magis vniuersalia, sunt magis abstracta. Minor etiam constat; hoc enim principium: Quod libet est, vel non est; est magis vniuersale, quia imbibitur in omni propositione reuelata, & adillud potest reduci tamquam minus vniuersale. illud principium: Deus dixit.
Resp. dist. maiorem. Illa scientia, quae resoluit suas conclusiones in principia magis vniuersalia est magis certa, loquendo comparatiue ad scientias habentes pro objecto aliquod vniuersale, sicuti sunt omnes scientiae naturales; coc. sed in hoc sensu negatur suppositum minoris Theologia enim, vt infra videbimus φ. 3. art. ros non habet pro objecto aliquod vniuersale, vel particulare; comparatiue ad scientiam non habentem pro obiecto aliquod vniuersale, vt est Theologia, neg. Cum autem dicitur, quod ad illud principium; Quodlihet est, vel non est; redus citur; Deus dixit, dist; reducitur tamquam aliquod minus per se notum ad aliquod magis perse notum, seu tamquam aliquod verificabile ad suum verificatiuum, neg; Deus enim est verificatiuum omnium propositionum, cum sit prima Veritas; unde haec propositio; Deus dixit; est potius verificatiua illius principij vniuersalissimi quam sit verificabilis per illud. Reducitur tamquam aliquod singulare ad aliquod vniversalo minus per se notum, & verificabile per ipsam cone.minor. Ad prob. maioris dist. assumptum Principia, quo magis sunt abstracta Physice, vel Logice, sunt magis certa, conc. principia Logice abstracta sunt magis certa, quam principia Physice abstracta, neg: Nam, vt infra dicemus φ. 3. art. 1on. 23abstractio Logica nihil aliud est, quam separatio gradus potentialis, & contrahibilis a sua vltima actualitate differentiali, quae abstractio sit per intellectum, & de tali abstractione loquendo illud dicitur magis abstractum, quod est raagis vniuersale, abstractio vero physica &
ra est separatio actus ab omni potentialitae te passiua; & haec sit per exclusionem omnis po¬ tentialitatis: & in hoc sensu solus Deus est abstractissimus; quia solus Deus est actus purus excludens omnem potentialitatem physice, & realiter; cum autem Deus, vtpote prima Veritas, sit, radix, & causa omnium veritatum: hinc colligitur, quod sit certitudo omnium certitudinum; & per consequens quod abstractum physice sit magis certum, quam abstractum Logice.
24. Obiicies Vltimo. Noster intellectus quoad nos magis satiatur, & quietatur, cum videt euidenter, & clare, quam cum videt obscure; sed per Theologiam videt obscure, & perscientias naturales videt clare, ergo magis satiatur, & quietatur per scientias naturales, quam per Theologiam, sed id, per quod noster intellectus magis satiatur, & quietatur, habet maiorem certitudinem quoad nos; ergo Theologia quo- ad nos est minus certa, quam scientiae naturales. Tum quia intellectus magis quietatur per illud quod est sibi connaturale, & proportionatum, quam per illud, quod non est tale, sed magis connaturale, & proportionatum est intellectui videre clare, quam obscure; scientificus enim firmius assentitur conclusioni scitae, quam idiota conclusioni sibi ab aliquo scientifico reuelatae; ergo noster intellectus magis quietatur perscientias naturales, quam per Theologiam,
Confir. Fundatiss. Doct. hic ad 3. ait: Viaspeculationis aliae scientiae sunt certiores Theolologia, sed certitudo via speculationis est certitudo quoad nos; speculatio enim est actus nosteri ergo scientiae naturales quoad nos sunt certiores. Theologia.
Resp. ad arg. iuxta ea, quae diximus nuγi 8.& 14. dist, maiorem. Intellectus magis quietatur, cum videt obscure sub eodem lumine, concisub diuerso lumine, neg. Ad 2. neg. maior: nam magis quietatur intellectus per visionem Beatam, quae non est illi connaturalis, quam per cognitionem naturalem. Vel neg. minor: nam non minus est naturale intellectui illustrato lumine naturali videre euidenter, quam intellectui illustrato lumine Fidei videre obscure. Et cum dicitur, quod scientificus firmius assentitur conclusioni, quam idiota; verum est, quia vterque sub eodem lumine naturali, at neg. consequentia, quia Theologia videt sub lumine Fidei; quod est infallibile, & ideo firmius assentitur, quam scientiae naturales, quae vident sub lumine naturali, quod est fallibile.
Ad confirmationem patet responsio ex dictis nu.8. in fine; Dicitur enim, quod B. Doctor loquitur comparatiue negatiue; scilicet, quod loquendo de certitudine cuidenti Theologia non est certa; quomodo sunt certae scientiae naturales; propterea in fine corporis ait: Si loquamur de certitudine speculationis Theologia non est? certissima; & ad 3. ait, quod, si loquamur de modo certitudinis, qui conuenit Theologiae, eest simpliciter, idest secundum omnem rationem certior scientiis naturalibus; Sunt alij modi certitudinis, quibus ista excellit alias, propter quos concluditur, istam esse simpliciter certiorem Quod si Theologia est certior simpliciter, & secundum omnem rationem, luxta ipsius mentem tenendum est, Theologiam esse certiorem. scientijs naturalibus secundum se, & prout in nobis, & quoad nos; aliter non esset simpliciter, & secundum omnem rationem certior.
Articulus 7
ART. VII. An conclusio deducta ex duabus propositionibus. Fidei sit eiusdem certitudinis, ac est ipsa propositio de Fide:
TAnc difficultatem hic examinamus quia Doctores comparant certitudinem Theologie nedum certitudini scientiarum naturalium, sed etiam certitudini ipsius Fidei, vediximus in sup. art, circa titulum.
I Vt autem sensus controuersiae percipia tur, est aduertendum, quod quadruplex dedu ctio sit in Theologia. 1. est, qua ex duabus propositionibus reuelatis per Fidem deducitur conclusio reuelata pariter per Fidem. 2. est; qua exduabus propositionibus reuelatis per Fidem deducitur conclusio non reuelata. 3. qua ex vnapropositione reuelata per Fidem, & altera naturali infertur conclusio non reuelata. 4. dent que, qua ex altera praemissarum opinatiua infertur conclusio opinatiua. Hic non loquimur de conclusione reuelata per Fidem; certum enim est, hanc, vtpote reuelatam habere eandem certitudinem, quam habent praemissae. Neque loquimur de conclusione deducta ex altera praemissa naturali; quanuis enim conclusio deducta habeat maiorem certitudinem, quam conclusiomere naturalis; attame talis certitudo est minor certitudine propositionis reuelatae; quia, quod est tale per se, & formaliter, est magis tale; quam illud, quod est tale solum per participationem ab alio; vt diximus in sup. art. Neque. loquimur de conclusione opinatiua, haec enim non habet in se vllo modo certitudinem. Loquimur ergo de propositione non reuclata, sed simpliciter deducta ex duabus propositionibus. de Fide:
Insuper conclusio potest esse dupliciter ne reuelata. 13 quia non reperitur in Sacris Scripturis Canonicis; nec habetur per traditionem: nec est definita a Summo Pontifice de Sede inEcclesia. 2. quia, licet non reperiatur in Sacris Scripturis, nec habeatur per traditionem, est tamen definita a Summo Pontifice de Sede. In vtroque sensu procedit difficultas. Pro cuius intelligentia.
Prima sententia, que nimis extollit certitudinem Theologiae, asserit conclusionem simplicem mere deductam per discursum Theologicum ex duabus propositionibus Fidei, nullo modo definitam ab Ecclesia; pertinere ad Fi¬ dem, & eandem certitudinem habere, ac propositio de Fide. Ita Soto 2. Post. q. 2. apud Nauarret. Tom. 1. controu. 4. 8. 7: & hanc sententiam sequi videntur illi, qui Theologiam non distinguunt a Fide; Vt tribuitur Scoto a Mol. 1. p. q. 1. art. 2. disp. 23 & alijs de quibus infra q. 3. art. 2.
Secunda sententia vult, conclusionem definitam ab Ecclesia habere eandem certitudinem, quam habet conclusio non definita simpliciter deducta per discursum Theologicum. In hoc autem solum differre conclusionem definitam a conclusione non definita; quod conclusio non definita proponitur ab Ecclesia, vel a Concilio, vt credenda toti communitati Fidelium; Coclusio vero non definita proponitur, vt credenda solum illis, quibus per discursum Theologicum talis conclusio nota est. Ita Vasq. 1. p. disp. 5. c. 3.
Tertia sententia arbitratur, quod, si Ecclesia definiat aliquam propositionem tanquam immediate reuclatam a Deo, sine dubio illa propositio pertinet ad Fidem, & est principium, ex quo procedit Theologia. Si vero definiat aliquam propositionem, non vt immediate reuelatam a Deo, sed vt deductam ex propositionibus. reuelatis, illa non pertinet ad Fidem, sed ad Theologiam; & per consequens non habet tantam certitudinem, quantam habet propositio de Fide. Et ratio huius est; quia Spiritus Sanctus non assistit Ecclesiae, vt nouas faciat reuelationes, sed tantum, vt declaret antiquas; vnde illa declaratio non est noua reuelatio; & per consequens illa propositio per declarationem non cuadit reuelata, nec principium Theologiae. Ita Mol. 1. p. art. 2. disp. 1. Granad. 1. 9. disp. 3. sect. 2. n. 133 & alij apud istum
non pertinere ad Fidem immediate, & formaliter, sed tantum mediate, & virtualiter; nec habere tantam certitudinem, quantam habet conclusio definita; conclusionem vero definitam ab Ecclesia pertinere immediate ad Fidem, & euadere propositionem formaliter reuelatam, ac principium Theologiae; illiusque certitudinem non inniti amplius soli discursui Theologico; sed testimonio infallibili Spiritus Sancti continuo assistentis Ecclesiae in declarandis, & definiendis rebus Fidei, nobis ab ipsa Ecclesia manifestato. Ita Fundatiss. Doct. in Opusc. Cap. Firmit. de Summa Trin, & in Ep. ad Rom. c. 14. lect. 48. dub. 2. Hanc sententiam sequuntur Thomistae, vt testatur Io a S. Tho. 1. p. q. 1. disp. 2. art4. Nauarr. ubi supra; Gonzal. hic disp. 23 qui citat Granad, Bellarm: Vegam, Canum, & alios.
3 Vnica conclusio. Conclusiones Theologicae non definitae ab Ecclesia non pertinent immediate ad Fidem, nec sunt principia Theologiae; ac propterea non habent eam certitudinem, quam habent conclusiones Theologicae definitae ab Ecclesia; conclusiones vero Theolo¬ gice quocumque modo definitae ab Ecclesia immediate pertinent ad Fidem, & sunt principia Theologiae ob infallibilem assistentiam Spiritus Sancti reuelantis ea, quae pro temporum opportunitate necesse est reuclari. Haec conclusio traditur expresse a Beatiss. Doct, Aug. pluribus in locis, vt videbimus φ. 5 art.4: & praesertim contra Epist. Fundament. c. 53 vbi ait: "Ego Euangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoueret auctoritas", ergo multo magis conclusioni non definitae ab Ecclesia non est credendum: & per consequens conclusio non definita non est de Fide, quia omnis propositio de Fide est? credenda; & conclusio definita, vtpote credenda, immediate pertinet ad Fidem.
Prob. 1. pars conclusionis, quae est contra 1. sententiam, ex doctrina allata in sup. art. n. 1. Conclusio non definita non est certa per certitudinem formalem, quam habeat in se, sed percertitudinem principiorum, a quibus deducit tur; ergo immediate non pertinet ad Fidem; sed tantum mediate, scilicet mediantibus principiis, ex quibus infertur. Prob. antecedens. Certitudo, quam habet conclusio deducta ex duabus praemissis reuelatis est certitudo habita a reuelatione Diuina, in hoc euim differt certitudo conelusionis Theologicae a certitudine conclusionis naturalis; quod illa habet certitudinem supernaturalem, quae est per reuclationem Diquinam, haec vero certitudinem naturalem, quae est per rationem humanam, sed conclusio Theologica non est reuelata in seipsa formaliter, nes que in scripturis, neque ab Ecclesia, vt supponitur, sed tantum in suis praemissis virtualiter; ergo conclusio Theologica non est certa per certitudinem, quam habeat in seipsa, sed per certitudinem, quam deriuat a suis praemissis. Probatur consequentia, Illud immediate secundum seipsum: pertinet ad Fidem, quod est nobis reuelatum per Scripturas, vel per Ecclesiam, illud autem, pertinet mediate ad Fidem, quod deducitur ex alio immediate, & secundum se reuclato; sed conclusiones Theologicae immediate, & secundum se non sunt reuelatae, sed tantum, quatenus virtualiter continentur in praemissis, tanquam effectus in sua causa; ergo conclusiones Theologicae non definitae ab Ecclesia non pertinent immediate ad Fidem, & per consequens. non sunt articuli Fidei, seu principia Theologie. Hine Theologi docent negantem propositionemreuelatam, ac definitam esse formaliter haepeticum; negantem vero propositionem deductam exreuelatis, vel definitis non esse haereticum, se derroneum.
nοn. Confir. 1. Illud pertinet immediate ad Fidemaquod in seipso est reuclatum, illud vero mediate; quod est reuclatum in alio; Fides enim est, de reuelatis, quibus assentimur propter auctoritatem dicentis: sicuti illud pertinet immediate ad Philosophiam, quod continet in se mo¬ bilitatem, illud autem mediate, quod deducitur, vel connectitur cum corpore mobili; sed conclusio Theologica non est reuelata in seipsa formaliter; ergo immediate non pertinet ad Fidem.
onfir. 2. Illud immediate pertinet ad Fidem, cui immediate assentimur propter auctoritatem dicentis praecise, sed conclusioni Theologicae non assentimur propter auctoritatem dicentis praecise, quia illi assentimur tantum ex vidiscursus Theologici; ergo immediate non pertinet ad Fidem.
A Prob. 2. pars conclusionis, quae est. contra 2. sententiam, 1. ex Beatiss. Doct Aug. lib. 4. de. Trin. c. 6. Contra rationem nemo sobrius; contra scripturam nemo Christianus, contra Ecclesiam. nemo pacificus senserit, sed negans conclusionem. deductam, negat simpliciter contra rationem: ratio enim est, quae deducit, quia illa conclusionon supponitur reuelata, nec definita; & negans conclusionem definitam ab Ecclesia negat contra Ecclesiam; ergo non est eadem certitudo, aliter negare vtranque, esset eadem noxa; sed non est eadem noxa; quia negare propositionem definitam ab Ecclesia, est dirimere pacem cum Ecclesia, & per consequens fieri Schismaticum, & Haereticum: & negare rationem, dirimit solam sobrietatem Viri moderati; ergo non est eadem certitudo conclusionis definitae; & non definite. Et lib. 3. contra Academ. c. 20. hoc docet: Nulli dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis, & rationis. Mihi autem certum est, nusquam prorfus a Christi auctoritate discedere, non enim reperio valentiorem, sed auctoritas Ecclesiae in definiendis, & declarandis conclusionibus deductis est auctoritas Christi Domini; & auctoritas Theologi in deducendis conclusionibus, ex propositionibus reuelatis non est auctoritas Christi Domini, sed auctoritas mere humana; aliter eade esset auctoritas Christi in Summo Pontifice de Sede Petri iudicante, ac in priuato Theologo; quod est falsum: nam Christus tradidit claues, idest potestatem suam, soli Petro 3 eiusque successoribus, non vero omnibus Theologis; ergo conclusio simpliciter deducta a simplici Theologo non habet eam certitudinem, quam habet conclusio definita¬
S Prob. 2. ratione Fundatiss. Doct. allata in sup. art. n. 13& 13. & in princ. huius art. n. 1. Illud, quod habet aliquam formam participatiue, minus habet de illa forma, quam illud, quod illam habet per se, & per suam essentiam; nam creatur rae, quae participant esse a Deo, minus habent deesse, quam Deus, qui habet esse a se, & per sex participare enim est quasi partem capere, illud, autem, quod partem capit, minus habet de illo; quod capit, quam illud, quod capit totum; sed conclusio simpliciter deducta non habet in se certitudinem infallibilem, cum illam deriuet solum a praemissis; conclusio vero definita illam habet in se, ipsa, & per se ipsam, cum per se¬ ipsam negari non possit, quia probata est a Summo Pontifice, dictante Spiritu Sancto, juxta illud D. Petri Actor. 15. Visum est Spiritui Sancto, & nobis; ergo conclusio simpliciter deducta non habet tantam certitudinem, quantam habet conclusio definita.
6 Prob. 3. ex B. Doct in Ep. ad Rom. c. 14. lect. 48. dub. 2. In jjς, quae non sunt determinata per Fidem, non tenemur publicae manifestationi; illa vero, quae sunt determinata, tenemur manifestare loco, & tempore. Ex quo sic arguitur. Illud habet maiorem certitudinem, quod causat innobis maiorem adhaesionem, & firmiorem assensum; sed conclusio determinata ab Ecclesia causat in nobis maiorem adhaesionem, & firmiorem assensum, quam conclusio simpliciter deducta; ergo conclusio determinata habet maiorem certitudinem. Maior probata est in sup. art; de ratione enim certitudinis est causare assensum. certum, & stabilem; sicuti de ratione incertitudinis: est causare assensum formidolosum, & instabile; ergo maior certitudo causat assensum firmiorem, & maiorem adhaesionem. Prob. minor. Illis propositionibus firmius adhaeremus, quas tenemur confiteri loco, & tempore etiam cum profusione vitae; quam illis; quas non tenemur confiteri cum vitae dispedio: nam illis firmius adhaeremus per assensum, a quibus nunquam possumus dimoueri per dissensum; quam illis, a quibus nonnunquam possumus dimoneri, in tantum enim principia sunt magis certa, quam conclusiones; quia principia a nullo sane mentis negari possunt; conclusiones vero possunt negari; sed conclusiones definitas ab Ecclesia tenemur. confiteri loco, & tempore; qui enim recederet. ab eius definitionibus vel positiue eas negando, vel negatiue eis dissentiendo, non confitendo; ab ipsa esset alienus, & consequenter Haereti cus; quia tacendo censeretur consentire iuxta illud: Qui iacet, consentit; vnde, sicuti qui negat propositionem Ecclesiae, est haereticus, ita quinon confitetur, quando tenetur, quia non confitendo censeretur, consentire negationi, & perconsequens negare, esset censendus Haereticus conclusiones vero non definitas non tenemut. confiteri, & manifestare loco, & tempore; quiahaec obligatio oritur tantum a definitione Ecclesiae; cui semper tenemur consentire, & confiteri; ergo conclusiones definitae causant firmiorem assensum, & maiorem adhaesionem, quam conclusiones simpliciter deductae., 7. Prob. 4. Discursus humanus habet minorem certitudinem, quam testimonium Spiritus Sancti reuelantis; sed conclusio simpliciter deducta importat certitudinem habitam per discursum humanum; & conclusio definita importat certitudinem habitam per testimonium Spiritus Sancti reuelantis perpetuo assistentiEcclesiae; ergo illa habet minorem certitudinem, quam ista, Maior liquet; nam discursus hu¬ manus, cum sit vox hominis, qui potest mentiri, non habet tatam veracitatem, & certitudinem. quantam habet testimonium Spiritus Sancti, quod est vox Dei, qui est summa Veritas, cui repugnat falli, & mentiri, propterea 1. Io c. 5. ait: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est. Prob. minor. Conclusio simpliciter deducta habet solum certitudinem ex vi illationis syllogisticae ex propositionibus reuelatis, illatio autem syllogistica est actus proprius discursus humani; omnes enim homines naturalis ter inferunt conclusiones; nec ad hoc requiriture specialis assistentia Spiritus Sancti; aliter hanc habuissent omnes Philosophi, Gentiles, Haeretici, &c, Conclusio vero, definita ab Ecclesia importat auctoritatem D. Petri continuo perseuerantem in Pontifice eius successore, vt docet Fundatiss. Doct. in Opusc. de Renunc. Papae p.8. c. 11; Cum enim Ecclesia sit in aeternum duratutra iuxta illud Christi Domini Matth.16. Tu es Petrus, & super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, & portae inferi non praeualebunt aduersus eam; debet necessario durare in Ecclesia potestas, & auctoritas D. Petri confirmantis in Fide Fratres suos: iuxta praeceptum eiusdem ChristiSaluatoris: Et tu aliquando conuersus confirma Fratres tuos. Petrus autem definiebat per testimonium Spiritus Sancti, vt patet ex Act. 15. Visum est Spiritui Sancto, & nobis; ergo conclusiosimpliciter deducta importat solum discursum. humanum, conclusio vero definita importat ter stimonium Spiritus Sancti¬
Confir. Quando Summus Pontifex definit. aliquas propositiones, non definit, vt homo; quia, vt homo, potest errate; & sic in Ecclesiam perrores induceret, & Fides destrueretur; & portae inferi praeualerent aduersus eam; ac Oratio Christi Domini redderetur inefficax: Ego rogaui pro te, Petre, vt non deficiat Fides tua; sed definit, veDeus; cui repugnat falli, aut mentiri; cum sit Suma Veritas, quae sola potest Fidei veritates perpetuo, & immobiliter stabilire; ac aedificium Ecclesiae a Lapide angulari supra Petram constitus tum in aeternum solidare, & firmare; sed conclusio non definita deducitur ab homine, vt homo, est; habetur enim per discursum humanum, cui perror non repugnat; ergo conclusio definita habet maiorem certitudinem, quam conclusio non defini ta¬
S Demum prob. vltima pars conclusionis contra 3. sententiam ijsdem rationibus, quibus probata est 2. pars. Nam Ecclesia quocunque. modo proponat propositiones, vt credendas a quas definit, siue vt deductas, siue vt non dedus ctas, semper id praestat reuelante Spiritu Sancto in rebus Fidei definiendis continuo illi assistente propter rationes assignatas; ergo propositiones, vt deductae ex articulis Fidei, si definiantur ab Ecclesia, sunt de Fide, & per consequens. fiunt principia Theologiae; omnes enim pro¬ positiones Fidei sunt principia Theologiae; vtinfra q. 2. art. 1.
Confir. 1. Sumus Pontifex in rebus Fidei: vel definit per auctoritatem humanam, vel perauctoritatem Diuinam acceptam a Christo Domino, reuelante Spiritu Sancto? Si primum; ergo negare definitiones Ecclesiae prolatas a Sumo Pontifice de Sede Petri, non est haereticum; quia negare auctoritatem humanam, quae funmt natur in scientia humana, non est contra Fidem, sed contra rationem; Fides enim est circa pronositiones reuelatas a Deo dicente; & per consequens illud solum est contra Fidem, quod neSat auctoritatem Diuinam, ergo omnes Haeretiei negantes auctoritatem Summi Pontificis iniis, quae non sunt formaliter reuelata, non essent haeretici; quod in Fide procul dubio est falsissimum. Si secundum; ergo conclusio definita habet maiorem certitudinem, quam non definita; quia illa firmatur per auctoritatem Diuinam, a qua redditur infallibiliter certa: haec autem non
Confir. 2. Qui negat propositionem definitam ab Ecclesia, est formaliter haereticus, iux ta illud Christi Domini Matt. 18. Si autem Ecclesiam audierit, sit tibi, sicut Ethnicus, & Publieanus; qui autem negat propositionem simpliciciter deductam, non est haereticus, propterea Cassianus, S. Vincentius Lerinensis, & S. Hilatius Arelatensis, quanuis docuerint sententiam Semipelagianorum, vt ostendit noster celebris Henricus de Noris lib. 2. Hist. Pelag. cap. 1, 2, & T1; quia tamen tunc temporis talis sententia non erat ab Ecclesia definita, ideo inter haereticos non sunt connumerandi. Et Beatiss. P. Aug. lib. 2. contra Donatisi. c. 4. ait, S. Cypria num docentem, haereticos reduces ad Ecclesiam esse rebaptizandos, non fuisse haereticum; quia cessisset lli opinioni; si iam illo tempore quaestionis huius veritas eliquata, & declavata per plenarium Concilium solidaretur, sed negans propositionem definitam in tantum est haereticus, in quantum illa propositio est solidata per auctoritatem Diui¬. nam; & negans propositionem non definitam, quanuis deductam ex propositionibus Fidei, veerat veritas definita contra Semipelagianos in gone. 2, Arauxicano; quae deducitur ex scriptur tisa non est haereticus; quia illa propositio non est solidata per auctoritatem Diuinam, sed tantumper rationem humanam deducentem; veritas autem solidata per auctoritatem Diuinam estmagis certa, quia est infallibilis, quam veri tassolidata per solam rationem, & discursum. humanum, qui est fallibilis; ergo propositio definita habet maiorem certitudinem, quam conelusio simpliciter deducta¬
SResp. Granad, illas propositiones credi sinediseursu illatiuo ob infallibile Ecclesiae testimonium per auctoritatem acceptam a Christo; non tamen ob anctoritatem Fidei Diuinae, quia
Mag. Frider. Nic. Gauardi Tom. 1. tales propositiones immediate non innituntur: Deo reuelanti; sed per auctoritatem Fidei humanae, quae minor est auctoritate Fidei Diui nae sicuti constat de Canonizatione Sanctorum quae licet non credatur Fide Diuina, creditur tamen Fide infallibili ob auctoritatem Ecclesie; ergo conclusiones deductae, licet proponantur a Summo Pontifice, vt credendae Fide infallibili, non tamen Fide Diuima.
Sed in hac instantia plures falsitates adunantur. 1. falsum est, has definitiones credi sine discursu illatiuo, saltem objectiue, & proponi, vt deductas ex alijs; quid est enim discursus illatiuus, nisi deductio vnius ex alio? Et si proponuntur, vt deductae, quomodo ex parte obiectiproponuntur sine discursu? sic enim propones rentur, vt deductae sine deductione. 2. implicat, dicere, testimonium Ecclesiae esse infallibile perauctoritatem a Christo acceptam, non tamen per auctoritatem Fidei Diuinae; nam auctoritas, quam accipit Ecclesia a Christo Domino, quid est aliud, quam auctoritas Fidei Diuinae? non enim Christus Dominus aliqua locutus est Ecclesiae per Fidem humanam; & alia per Fidem. Diuinam; aliter nos non possemus distinguere, quae sunt credenda Fide Diuina, & quae Fide. humana; cum ipse in suis locutionibus se non declaret, quod maximam confusionem, & inconstantiam in rebus Fidei inueheret in Ecclesiam Dei. 3. dicunt plurimi, falsum esse, quod Pontifex proponat Sanctos canonizatos, credendos, vt Beatos; proponit enim tantum, vecolendos, tamquam Beatos, vt dignos tali honore, & cultu; quia, quanuis Pontifex in ijs, que important quid facti, vtatur Fide humana; inijs tamen, quae dicunt quid iuris, vt in definitione propositionum, vtitur Fide Diuina: Sed de hoc alibi.
IO Obiicies 1. contra 1. partem conclusionis. Conclusiones deductae habent eandem certitudinem, quam habent principia, a quibus deducuntur, & ad cundem habitum pertinent; sed conclusiones Theologicae deducuntur ex propositionibus reuelatis, que habent certitudinem Fidei Diuine, & pertinent immediate ad Fidem; ergo conlusiones Theologicae deductae ex praemissis de fide habent eandem certitudinem, qua habent propositiones definitae, & immediate pertinent ad Fidem, Maior explicata est in supart. n. 1: nam conclusiones trahunt suam certitudinem a principiis, sicuti effectus trahunt esse a sua causa: & per consequens certitudo conclusionum conmensuratur cum certitudine principiorum; sed certitudo principiorum pertinet ad Fidem; ergo & certitudo conclusionum.
Resp. dist. maiorem. Conclusiones habent eandem certitudinem formaliter, quam habent principia, negi virtualiter, cone; nam, vt dictum est; quanuis sit eadem forma in eo, qui illam habet a ses & in eo, qui illam habet ab alio; minus tamen est in illo, qui eam habet participatiue ab alis, quam in illo, qui illam habet a se. Igitur, quanuis conclusiones participent suam certitudinem a principiis, non tamen sunt aequaliter certae; quia principia sunt certa per certitudi. nem, quam habent in se formaliter; conclusiones vero virtualiter, quatenus continentur inprincipiis, sicuti effectus in sua causa, propterea nullus diceret, quod conclusio naturalis deducta ex principio per se noto lumine naturae sit. adeo certa, sicuti illud principium. Et cum dicitur, quod certitudo coclusionum commensuratur cum certitudine principiorum; resps commensurari inaequaliter, non aequaliter, tamquam cum mensura excedente.
II Obiicies 2. contra 25 & 3. partem conclusionis. Illud immediate pertinet ad Fidem, quod immediate attingitur actu Fidei; sed conclusio definita non attingitur immediate actu Fidei; ergo immediate non pertinet ad Fidem, nec est principium Theologiae; Maior patet: quia denominatio actus sumitur ab obiecto, vnde illud objectum immediate pertinet ad Fide quod immediate attingitur actu Fidei.
Minor autem prob. 1. Illud attingitur immediate actu Fidei, quod est a Deo immediate reuelatum; quia Fides est illa, qua attingitur id. quod est immediate a Deo reuclatum; sed conclusiones definitae ab Ecclesia non sunt a Deo. immediate reuelatae, sed tantum mediate, & virtualiter in suis principijs, vt dictum est; ergo non attinguntur immediate per actum Fidei, sed perdiscursum Theologicum.
2. Spiritus Sanctus non assistit Ecclesiae, vifaciat nonas reuelationes; quia Ecclesia non potest condere nonam Scripturam, vel aliud noquius Testamentum; sed tantum, vt explicet, & proponat ea, quae sut a Deo reuelata in Scripturis; in hoc enim differt Ecclesia ab Euangelistis. & Scriptoribus Canonicis, qui scripserunt Diquinas scripturas, quod illis assistebat Spiritus Sanctus, vt scriberent nouam legem; Ecclesiae autem non assistit, vt condat nonam legem; quia lex Christi est aeterna; nec per aliam destrui potest, sed tantum assistit, vt explicet ea, quae sunt a Deo reuelata; ergo Ecclesia nequit facere reuelatas illas propositiones; quae a Christo non sunt reuelatae; sed conclusiones deductae non sunt a Deo immediate reuelatae; ergo Ecclesia nequit facere, quod conclusiones virtualiter reuelatae euadant formaliter, & immediate reuelatae; sed id, quod immediate non est a Deo. reuelatum, non attingitur imme diate per actum Fidei; ergo conclusiones definitae ab Ecclesia non attinguntur imme diate per actum Fidei.
3Pro eo tunc, quo Summus Pontifex, vel Concilium definit aliquam veritatem, non credit illi veritati; quia illa veritas non supponitur; vt renelata, antequam illam definiat Pontifex; aliter esset reuelata antequam Pontifex illam rquelaret; & esset de Fide ante ipsam definitionem Pontificis; ergo non attingitur immediate a Pontifice per actum Fidei;, sed per solum discursum Theologicum factum ab ipso Pontificet inquirete per suos Theologos, an illa conclusiobene deducatur ex principiis Fidei; quapropter antequam Pontifex declaret, & definiat, plures instituuntur Congregationes ante ipsum Pontificem, post quas sequitur declaratio, & definitio, ergo Pontifex definit per solum discursum Theologicum, sed ille actus nequit habere maiorem certitudinem, quam habeat habitus, a quo elicitur; ergo nequit habere certitu dinem, msi discursus Theologici: & per consequens. conclusio definita nequit immediate attingi: aut fieri immediate attingibilis per actum Fidei a determinatione Pontificis.
Resp. ad arg. neg. min; & ad 1. prob. dicitur; quod, licet illae propositiones, quae definiuntur, si considerentur, quatenus deductae, non sint reuclatae nisi virtualiter; attamen, quatenus definitae, fiunt reuelatae formaliter, & in seipsis, cum definiantur nedum ab ipso Pontifice; sed etiam a Spiritu Sancto definiente per os Pontificis, & inspirante ipsum Pontificem; propterea dicitur: Visum est Spritui Sancto, & nobis; vnde Spiritus banctus prius reuelat Pontifici per inspirationem illas propositiones, & postea Pontifex manifestat illas veritates sibi reuelatas immediate per actum Fidei illas attingendo. In forma igitur dist. minor. Conclusiones, vt definitae, non sunt immediate a Deo reuelatae, antequam definiantur, transeat; cum definiuntur, neg; quia definiuntur per Spiritum Sanctum inspirantem; per quam inspirationem fiunt immediate a Deo reuelatae.
Ad 2. prob. eiusdem minoris resp. eodem modo dist. maiorem; Spiritus Sanctus non assistit Pontifici, vt faciat nounas reuelationes pertinentes ad aliam legem diuersam a lege Christi, conc, lex enim diuersa a lege Christi est impossibilis; quia lex Christi est aeterna iuxta illud Ego rogaut pro te, Petre, vt non deficiat Fides tua, Spiritus Sanctus autem non assistit in ordine ad aliquod impossibile. UVt faciat nouas re uelationes pertinentes ad Fidem Christi, neginam Spiritus Sactus non assistit Pontifici tantum mediate, quatenus scilicet inspirauit Apostolis ea, quae sunt Fidei; & mediantibus Apostolis ipsi Pontifici, sed immediate assistit ipsi Pontifici, vt noniter definiat propositiones, quae in dies enascuntur ex propositionibus Fidei; aliter non posset mouas facere declarationes; sed tantum manifestaret antiquas. Vel dist. Spiritus Sanctus non assistit Pontifici, vt faciat nouas reuelationes. virtuales, conc; omnia enim, quae definit Pontitex, sunt virtualiter reuelata in scripturis; vt faciat nonas reuclationes formales immediatas neg: illa enim, que definiuntur, non sunt formaliter immediate in se ipsis reuelata; fiunt autem immediate reuelata per definitionem Potificis. Ad 3. prob. neg. antecedens; quia Pontifexnon attingit illam veritatem, nisi quatenus motus, & inspiratus a Spiritu Sancto, ex qua motione, & inspiratione illa veritas prius reuclatur Pontifici:, & postea per Pontificem reuelatur nobis; nec implicat, quod illa veritas prius sit reuelata Pontifici, quam nobis; hoc enim est respectu diuersorum. Sicut Fides fuit prius reuelata Apostolis; & per Apostolos nobis. Et cum. dicitur, quod illa veritas non sit de Fide, nisi poste talem definitionem: resp; hoc verum esse respectu nostri; non vero respectu Pontificis; respectu enim Pontificis sit de Fide per inspirationem illifactam immediate a Spiritu Sancto illi inuisibiliter loquente. Et cum subditur, quod Pontifex, antequam declaret, consulit Theologos quaerendo, an illa conclusio deducatur ex principiis Fidei; resp; quod, licet discursus Theologicus praeueniens definitionem Pontificis praeparet, & disponat ad ipsam definitionem, non tamen est id, quo formaliter sit talis definitio, quia fit immediate a Spiritu Sancto intrinsece inspirant: Pontificem. Dicitur autem discursus Theologicus praeparate ad definitionem, quatenus Pontifex nedum manifestat illam conclusionem perSpiritum Sanctum sibi intrinsece inspirantem sed etiam quatenus ostendit per discursum. Theologicum illam conclusionem iminediate reuelatam sibi fuisse; & mediate, ac virtualiter omnibus alijs in Scripturis Diuinis.
Ia Obiicies 3. Ecclesia non definit conclusiones, nisi quatenus deductas, & illas quatenus deductas proponit; sed non proponit, vt deductas, nisi per discursum Theologicum, quia Fides non deducit, neque discurrit, cum se habeat, veluti habitus primorum principiorum, vt videbimus q. 3. art. 2, ergo Ecclesia non definit conclusiones, nisi per discursum Theologicum; & per consequens conclusiones definitae non habent maiorem certitudinem, quam conclusiones deductae.
Confir. Fideles assentiuntur illis propositionibus per solum discursum humanum, arguunt, enim sic: Ecclesia nequit errare in suis proposiumibus; sed haec veritas de finita est ab Ecclesia gigo est vera, & tenenda; sed assensus habitus per discursum non est per Fidem, quia Fides nondiscurrit: in hoc enim distinguitur a Theologia; ergo Fideles non assentiuntur illis veritatibus, per Fidem, sed per discursum.
stesp. ad arg. dist. maiorem: Ecclesia non defmit: conclusiones, nisi quatenus deductas objectiue, conc; formaliter deducendo, neg. Formaliter igitur loquendo definit per assistentiam Spiritus Sancti, qui non per discursum, sed persimplicem inspirationem mouet Pontificem, licgetalis definitio habeat pro obiecto conclusiones? deductas ex principiis Fidei per discursum Theologicum. Ad prob.resp. eodem modo Fides non discurrit obiectiue, negi multi enim. sunt discursus integri in Scripturis Diuinis nobis reuclati, qui sunt de Fide, circa quos Fides se habet tantum objectiue, quia tendit in illos tanquam in objectum reuelatum; non autem formaliter; quia non habet inferre; nec eius vis, & certitudo consistit in illatione, & deductione facta ab ipsa, sed in reuelatione Diuina, quannis possit habere pro objecto aliquod deductum, quia potest Deus reuelare aliquem integrum discursum; sicut dicimus de prima operatione intellectus, quae potest per simplicem intuitum cognoscere aliquam propositionem, vel syllogismum ab alio sibi objectum, ni hil affirmando, vel negando, aut discurrendo. Et it 2. resp. ad minorem, illiusque prob.
Ad confir, neg. antecedens; & ad prob. insertam dicitur, quod propositio definita non acquirit certitudinem ex eo, quod ponatur in forma syllogistica; sed illam habet ex reuclatione Spiritus Sancti inspirantis, & loquentis inuisibiliter, & visibiliter per Pontificem, sicuti enim propositio reuelata in scripturis, si ponatur informa syllogistica, non acquirit suam certitudinem; sed illam habet a Deo reuelante, ita conclusio definita, quanuis ponatur in forma syllogistica, non acquirit suam certitudinem a tali dicursu; sed illam habet a Spiritu Sancto inspirante.
13. Obiicies 4. Illud immediate pertinet ad Fidem, quod immediate est a Deo reuelatum; sed conclusio definita non est immediate a Deo. rcuelata; quia nobis manifestatur per Pontifirem, loquitur enim Deus Ecclesiae per os Pontificis; ergo conclusio definita immediate non
pertinet ad Fidem. Tum quia Deus nobis reuelat conclusiones definitas, quatenus illas inspirat Pontifici, quas postea Pontifex nobis reuelat; sed hoc est reuelare tantum mediate, vt patet; ergo conclusiones definitae non sunt immediate reuelatae a Deo.
Resp; quod, si hoc argumentum valeret, concluderet nullam propositionem immediate pertinere ad Fidem; omnis enim propositio, que est in Sacris Scripturis, reuelata est Sacris Scriptoribus, & ipsis mediantibus reuelatur nobis. Dicitur ergo, quod Deus dupliciter reuelat, immediate; 1. ipsi Pontifici illum inspirando; 2. nobis simul cum Pontifice inuisibiliter loquendo. Dist, igitur minor, Conclusio definita non est immediate a Deo reuelata inuisibiliter, negi visibiliter, conc. Loquitur ergo nobis Deus, & Pontifex: Deus quidem inuisibiliter menti; & cordi nostro infundendo Fidem ad credenda ea omnia, quae definiuntur a Pontifice, esse a Deo reuelata; Pontifex vero sensibiliter, proferendo ea, quae declarat. Ad2. dicitur, quod Deus non solum reuelat Pontifici, & per Pontificem; sed etiam simul cum Pontifice loquitur nobis immediate inuisibiliter, vt dictum est.