Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

1

QVAEST III. De Specie.

2

E Specie, quae est alterum principium productiuum, quo indiget intellectus ad eliciendam intellectionem, agere aggredimur. Species autem duplex communiter asseritur, alia impressa, quae imprimitur intellectui, tanquam pictura in tabula, tabulae etenim rasae intellectui dedit nomen Phil, illi vnitur, sicut masculus feminae in ordine ad producendum fetum mentis: alia expressa, quae est Verbum, seu faetus, & partus mentis ex tali vnione per actionem intellectiquam productus. De vtraque in praesenti est agendum; & quia impressa, vtpote principium productiuum, praecedit expressam, ideo ab illa incipiendum.

Articulus 1

3

ART. I. An possit dari Species creata quiditatiue repraesentans Diuinam Essentiam?

4

HAnc difficultatem saepe tetigimus locis: infra citandis, modo exprofesso examinanda est, vt ratio Fundatiss. Doct. ab impugnationibus Recentiorum vindicetur.

5

Igitur supponimus speciem poni in intellectu ad supplendam absentiam objecti, propterea dicitur vicaria obiecti: vnde quotiescunque objectum per se ipsum est praesens intellectui, tunc intellectus non indiget specie ad eliciendam intellectionem. Quare autem requitatur praesentia objecti, siue per se ipsum, siue per sua speciem, in 3. lib. de Anima a Philosophis inquiritur; & a Beatiss. P. Aug. lib. 11, & 12. de Trin. diffuse probatur notitiam, seu cognitionem tantum produci ab intellectu, & objecto vnitis; quapropter ait: Ex obiecto, & potentia oritur notitia; & ratio eius est; quia intellectus se habet tanquam femina, quia est pura potentia passiua in genere intelligibilium, & objectum se habet taquam masculus fecundans ipsum intellectum: sicut ergo ex coniunctione masculi cum femina oritur fetus, ita ex coniunctione objecti cum intellectu oritur notitia. Tum quia ad quanlibet actionem debet concurrere causa efficiens, quia illa actio, cum non sit a se ipsa, debet esse ab alios per illam autem particulam ab designatur causaefficiens; & causa efficiens nequit agere, nisi prout coniungitur passo, quia nullum Agens potest agere in distans; sed causa efficiens intellectionis est objectum, vel species, quae est eius vicaria, non autem est intellectus, aut lumen, quia lumen, & intellectus concurrunt in genere cause formalis, vt ostendimus 7. 1. art. 6; ergo necessario ad intellectionem requiritur vnio obiecti per se ipsum, vel per suam speciem cum potentia. Et potest explicari exemplo physicos nam forma physica non eliceret suas actiones. in genere causae formalis, nisi coniungeretur cum supposito physico, quod est causa efficiens talium actionum, quapropter dicitur, quod actiones sunt suppositorum; ergo intellectus, qui est causa formalis, non posset elicere suas actiones in genere causae formalis, nisi coniungeretur cum objecto, quod sufficienter illas producat ingenere causae formalis. Vid; quae diximus ubi¬ sup. Tandem, quia ex Phil. Agens debet esse in actu secundum illam formam, secundum quam agit, vt v. 8. ignis nequit agere per formam caloris, nisi actu habeat formam caloris formaliter, aliter Agens ageret per potentiam(forma enim est potentia) quam actu non habet; ergo ad hoc, veintellectus tendat in hoc objectum intelli gibile, determinate, debet habere in se ipso illud obiectum vel per se ipsum, vel per suam speciem. Addunt Aly: cum intellectus sit Agens vniuocum, debet esse eiusdem naturae, & speciei cum termino, quem attingit, & ideo debet fieri res, quam intelligit: non potest autem fieri, nisi perynionem, ergo necessaria est vnio intellectus cum objecto sine immediate, siue mediante specie. Tandem suffragatur etiam auctoritas Phil. asserentis, quod intellectus est omnia fieri; non potest autem fieri res intellecta, nisi per vnionem cum illae, cum identitas summam vnionem importet.

6

Intellectus igitur fecundatus a specie nedum elicit actionem intellectiuam, sed etiam per illam producit Verbum, quod etiam vocatur species expressa, seu idolum mentis, quod nihil aliud est, quam quaedam imago repraesentans rem intellectam, in qua tanquam in speculo intellectus cernit rem sibi objectam eo modo, quo Artifex ad similitudinem idaeae, quam habet in mente, sibi format idaeam in pagina. In praesenti sermo tantum est de specie impressa non de expressa, de qua inferius.

7

Species autem impressa adhuc duplex est, alia quiditatiue repraesentans objectum secundum omnia praedicata, quae formaliter sunt in illo, & constituunt quiditatem illius, quanuis non repraesentet omnia illa, quae sunt virtualiter, & eminenter in illo. Alia est species abstractiue repraesentans vuum tantum, vel alterum praedicatum existens formaliter in objecto, non autem omne id, quod formaliter est in illo. Difficultas procedit de specie quiditatiue adaequate repraesentante Diuinam Essentiam, non autem de specie abstractiue inadaequate repraesentante; patet enim hanc de facto dari in nobis in via, licet obscure repraesentet, quia illustratur a lumine Fidei, quod est obscurum. Quaestio igitur est, an detur de facto, vel saltem possit dari species adaequate quiditatiue repraesen¬ tans clare, & euidenter Diuinam Essentiam

8

Prima sententia opinatur de potentia Dei absoluta posse dari speciem impressam quiditatiue, & clare reprae sentatiuam Diuimae Essentiae. Ita Scot. in 2. dist. 3. φ. 9; & cum eo communiter Scotistae, vt testatur Herrera in 1. dist. 49. q. 4. art. 15Tatar; Lichet, Rada, Vulpes, Gallus apud Mastrium in 1. disp. 6. q. 1. His adhaerent. Molina 1.p. q. 12. art. 2. disp. 1. Vasq. disp. 38. Val. puncto 2,. Suar in Met. disp. 30, sect. 11, & 1. p. lib. 2. de Autr. neg.c.3: Herice tract. 4. disp. 40; Tun rian, opusc. 1, Becc. 1. p. tract. 1. c. 9. q. 2. Salas p. 2. q. 3 tract. 2. disp. 5. sect.23 Auersa 1. 9. q. 12. sect. 19: Pesantart. 2. disp. 1; & ex nostris Aegid. Lusit. de Beat. lib. 8. p. 2. q. 2. art. 2, & quidam in M.S.

9

Secunda sententia negat speciem quiditatiue, & clare repraesentantem Diuinam Essentiam nedum de facto, sed etiam de possibili. Ita Fundatiss. Doct. de cog. Angel. q. 4. prima via S. ex his; & Quodl. 3. q. 15; & lib. de Causis propro5& in 2. dist. 3. p. 2. q. 2. art. 1. dub. 2. lat; & locis a nobis cit. q. 1. art. 3. n. 1; & de subst. Dei q. 1. zart. 1. 8. 2, & in Defens. D. Tho. art. 1. Ipsum se quuntur Argent; Puteam; Pranc. a Christo q. 2. Prol; Brunus, Mag. Conson, Gibbon, Lafosse de Visq. 3. c. 1; & omnes Alij eius veri Discipuli, Hanc sententiam tradidit D. Thomas 1. p. q. 12. art. 21. &5; & alibi apud Io a 8. Tho: super art. 5; Capreol. in 4. dist. 49. q. 5. art. 15 Ferrar. 1. contraGent. c. 53. Calet. 1. p. q. 12. art. 5: Sot. in 4. dist. 49. q. 2. art. 3. Cabr. in 4. dist. 49. q. 4. art. 1, Ban; Nax. Conzal; Nauarret; Zanarde Salmat; Gonet, Serra& omnes alij Thomistae communiter, quibus adhaerent Arrub. disp. 16. c. 4. Granad. de Vistract. 4. disp. 5, sect. 33& alij; pro cuius decisione.

10

A Vnica conclusio. Species clare repraesentatiua Dei est simpliciter impossibilis. Prob. 1. ex illo Apost. 1. Cor. 15. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. vbi per anigma intelligit Apostolus creaturam iuxta expositionem Beatiss. P. Augi vt vidimus q. 1. Proem. art. 1. n. 3, ex quo sic. Est impossibilis simpliciter creatura, quae habeat tantam clarita, tem, quantam habet Deus, quia impossibilis est aequalitas creaturae cum Deo secundum quam cunque rationem; sed illa species esset creatura, ergo non haberet tantam claritatem, quantam habet Deus, sed species, quae non habet aequalem claritatem, ac habet objectum, non potest clare illud repraesentare, aliter repr aesentaret clare sine claritate; quomodo enim picturaCaesaris potest clare repraesentare Caes arem, nisi habeat aequalem colorem, qui est lux existens in corpore opaco, ac habet Caesar; er goest simpliciter impossibilis species creata, quae clare repraesentet Deum quiditatiue.

11

Cons. Implicat, quod illud, quod est per suam essentiam obscurum, repraesentet aliquod quod per suam essentiam est ipsa lux; sed quae libet creatura respectu Dei per suam essentiam est obscura, & Deus per suam essentiam est ipsa lux; ergo implicat, quod creatura clare reprae sentet Deum; sed species creata est creatura; ergo implicat species creata clare reprae sentatiua. Dei, Maior patet: nam clare repraesentare est effectus lucis, vt lux est formaliter, iuxta illud Apost. Omne, quod manifestat, lumen est; repraelentare autem aliquam tem est illam manifestare. potentiae videnti, vt videatur, sed implicat, quod obscurum, vt formaliter obscurum, sit lucidum formaliter, quia obscurum dicit priuationem lucis, & implicat, quod priuatio formaliter sit, forma, cuius est priuatio, aliter non esse esset ipsum esse, & sic verificarentur de eodem duc contradictoria; ergo implicat, quod illud, quod est obscurum per essentiam, repraesentet illud, quod per essentiam est ipsa lux; aliter tenebrae posset esse imago repraesentatiua. Solis, quod est omnino fatuum. Min. traditur ab Apost; quaelibet enim creatura per essentiam est aenigma Dei; sed aenigma essentialiter obscuritatem importat, aliter non esset aenigma; ergo quaelibet, creatura respectu Dei est obscura per essetiam

12

S Hanc rationem prosequitur Fundause Dost. vbi sup. sic. Implicat, quod detur aliquae creatura, quae sit immaterialior, purior, & formalior ipso Deo: ergo implicat species clare reprae sentans Deum quiditatiue. Antecedens patet, quia cum immaterialitas dicat perfectionem simpliciter simplicem: importat enim tationem purissimi actus excludentis omnemmaterialitatem, & potentialitatem passiuam;sida retur aliqua creatura, quae esset immaterialior, & purior Deo, daretur aliqua perfectio, quae esset maior in creatura, quam in Deo, & ideo Deus non esset id, quo maius excogitari non potest & per consequens non esset actus purissimus quia daretur aliquod purius illo; ergo ampli cat, quod creatura sit immaterialior, purior, & formalior, idest actualior Deo, hic enim formale sumitur, prout idem est, ac actuale, quia forma idem est, ac actus. Prob. conseq. Species repre sentans aliquod objectum est immaterialiopus rior, & actualior ipso objecto; nam ratio forma: lis repraesentandr desumitur & ipsa immateria litate formaliter; unde corpora omnino mate rialia nequeunt esse repraesentatiua formalitem nisi ratione coloris, qui est quaedam luxopaca ta, & contracta ad subjectum obscurum vεdo cet Fundatiss. Doct; lux autem minus habetde materialitate, quam quodlibet aliud accidem sensibile, & species sensibiles, quia carent mate ria, habent repraesentare obiecta sensibilias spe cies autem intelligibiles, quia nedum carent materia, sed etiam conditionibus materiae; ideo habent reprae sentare etiam res spirituales& quo sunt puriores, eo clarius habent repraese tare; sed illud, propter quod aliud repraesenta. tur, est magis immateriale: nam propter quod vnunquodque tale, & illud magis, unde, si propter speciem repraesentatur immaterialiter obiectum, rmulto magis immaterialis debet esse ipsa species, per quam reprae sentatur; ergo species de bet esse purior, immaterialior, & actualior obie cto; sed implicat, quod detur aliqua creaturae quae sit immaterialior, purior, & actualior Deo; ergo implicat species clare repraesentatiua Dei. 2. Implicat, quod aliqua creatura contineataeque immaterialiter omnes perfectiones ipsius Dei. nam, vel illa species contineret illas perfectiones formaliter secundum propriam formam. & sic esset formaliter Deus, sicut, si canis contineret formaliter animal rationale; quae est per fectio specifica hominis, esset formaliter homo, & sic non esset amplius creatura, sed Deus, quod repugnat: nulla enim maior repugnantia repeririepotest quam quod creatura sit formaliter Deus. Vel illas contineret virtualiter, & eminenter, & sic perfectiori, & immaterialiori modoillas contineret; ex eo enim, quod homo contineat virtualiter animam vegetatiuam, & sensitiuam, perfectiori modo illam continet, quam planta, & canis, quae continent illas formaliter ergo illa species esset immaterialior, purior, & actualior ipso Deo: immaterialitas enim est ratio, ob quam aliquod objectum continetur inspecie, vt dictum est. Quod si dicatur illam speciem non continere perfectiones Dei aeque immaterialiter, statim redarguitur; ergo illa species clare non repraesentat Deum, vt est in seipso, quia, cum illa species non sit aeque immaterialis, ac Deus, necessario debet includeret aliquam materialitatem, a qua desumitur obscuritas, sicuti ab immaterialitate sumitur claritas sed id, quod est obscurum in se ipso formalitera nequit clare representare, quia repraesentare est effectus lucis, qui nequit copetere obscuritati, qua est prinatio lucis. Si aute rursus dicant illa speciem continere perfectiones Dei aeque immaterialiter, ac Deus solum in esse intelligibili, non aut in esse entitatiuo, statim vrgemus; ergo non est cur se se inuehant in hanc distinctionem allatam a Thomistis pro defesione rationis S. Thomae dicentis speciem debere esse eiusde speciei & naturae cum objecto in esse intell igibili, ex quo infert repugnantiam speciei creatae quiditatius repraesentantis Diuinam Essentiam.

13

Conf. 1. Illud est magis immateriale, quod habet plura repraesentare; sed species habet res presentare plura, quia reprae sentat objectum, & seipsa objectum aute repraesentat solum se ipsum; ergo species essentialiter est immaterialior.

14

Conf. 2. Luciditas speciei est illa, per quam formaliter videtur luciditas objecti, vt est in sex ergo lux speciei est perfectior luciditate, quae est in objecto, vt est in seipso, quia causa ineo, quod causa, est perfectior effectu iuxta illud axioma, Melior est conditio agentis, quam patientis, & eo perfectior est color in ipsa albedine secudum seipsam considerata, quam esse album, quod est in pariete, quia albedo est causa formalis esse alb ii sedmaior perfectio in esse lucidi est maior immaterialitas, sicut minor perfectio est cum admix tione materialitatis, a qua sumitur obscuritas Angeli enim, qui carent materia physica, sunt magis lucidi, quam quodlibet corpus physicum. & Deus, qui caret omni materia, & potentialitate passiua, est purissima lux per essentiam: ergo species creata clare repraesentans Deum, vt est in seipso, cum ea claritate, quam babet in seipsoesset lucidior, & immaterialior ipso Deo

15

Cons. 3. alia ratione eiusdem ibid. Ex eo quod esse intelligibile alicuius rei sit receptibis le in alio subjecto distincto ab illa re, arguitur; quod esse intelligibile illius rei sit minus determinatum, & per coseques minus materiale, quam entitas illius rei, quae recipi non potest in alio subjecto distincto; sed species nihil aliud est formaliter, qua esse intelligibile illius rei, quam representat; ergo essetialiter est immaterialior, & indeterminatior ipsa re, qua repraesetat; sed implicat dari aliquod immaterialius, & indeter minatius Diuina Essentia; ergo implicat dari speciem. quiditatiue representatiua Diuinae Essentie. Maior patet, nam forma finitur, & determinatur per materia; vnde quo minus est ligata materiae, eo minus nabet de materialitate, & limitatione, & per cosequens magis de immaterialitate, & de illimitatione, ve v. 8. species lapidis, quae est esse intelligibile ipsius, quia non determinatur ad esset in lapide, sed potest recipi in quocunque intellectu humano, in quo nequit recipi entitas lapidis, ideo est magis immaterialis, & magis illimi tata, quam lapis. Min. constat, quia nomine speciei nihil aliud intelligimus, nisi esse intelligibile repraesentatiuum rei.

16

6 Posset autem ex hoc confirmari ratio D. Thomae sic. Illa species creata haberet summam immaterialitatem, aliter si non haberet summam immaterialitatem, non posset clare re praesentare objectum summe immateriale ea claritate, qua representatur per se ipsum; sed summa immaterialitas est ratio summae intellectualitatis: vt diximus de Substa. Dei q. 2. art. 7. S. 1, & summa intellectualitas est constitutiuum formale Naturae Diuinae, vt ostendimus ibid. art. 5; ergo illa species esset eiusdem naturae, ac speciei cum Deo. Tum quia species repraesentatiua hominis debet continere animalitatem, & rationalitatem aliter illam non repraesentaret: ergo debet esse eiusdem speciei cum objecto, dummodo tamen illud adaequate, & quiditatiue repraesentet, secus autem, si repraesentet solum abstractiue

17

7. Neque obstat, quod immaterialitas conqueniat accidenti, cui tamen non conuenit intellectualitas; & ideo videtur, quod speciei possit conuenite summa immaterialitas absque eo, quod ei conueniat summa intellectualitas.

18

Nam contra est; quia licet acc: denti possit. conuenire immaterialitas particigaliter, non ta¬ men potest conuenire summa immaterialitas, quae est immaterialitas per essentiam, haec enim non conuenit, nisi ei, quod est immateri ale per se, & consequenter soli substantiae, quae solum est per se; immaterialitas autem substantial is est, ratio formalis intellectualitatis, ideo nihilofficit.

19

SNeque obstat 2, quod species substantiae creatae sit in genere accidentis, & ideo nequeat esse eiusde speciei cum illa; & cum dicitur, quod est in genere accidentis entitatiue, & materialiter, non vero formaliter repraesentatiue, insurgunt contra hanc distinctionem, tanqua contra paradoxum Sinicorum, quia species non repraesentat, nisi secundum suam entitatem; ergo, sisecundum entitatem est accidens, etiam secundum esse repraesent atiuum eritraccidens, non enim in specie sunt duo esse, sicut nec duae entitates

20

Nam contra est; non enim est dogma Stolcorum, sed Philosophorum communiter acceptu, quod in eadem re creata, siue sit accidens, siue sit substantia, reperiatur ratio generica, quae se habet materialiter, quatenus contrahitur per ratione differentialem, & sit ratio specifica contrahens ipsa ratio nem generica; constans enim dogma est in qualibet re creata dari copositionen ex genere, & differetia, quod ratio specifica se habeat formaliter, generica vero materialiter, sic homo formaliter est rationalis, materialiter vero animal. Nec missus manifestum est speciem: prout dicit inhaerentiam, in qua conueniunt omnia accidentia, sumi materialiter secundum praedicatum genericum, non formaliter secundum. praedicatum formale, & differentiale. Quanuis ergo esse ent itatiuum materiale, & esse repraesentatiuum formale, quod inportat species, non sint duo esse realiter distincta, sunt tamen duo esse virtualiter distincta; quia se habent tanqua genus, & differentia; ergo sicuti conformiter ad Philosophos, non ad Storcos distinguimus in eadem re creata esse genericum, & differentiale, ita eodem modo di stinguimus in eadem specie creata. esse entitatiuum, quod se habet generice, & esse repraesentatiuum, quod se habet differentialiter.

21

P Species ergo creata, quae est accidens, est eiusdem speciei cum substantia, quam repraesetat in esse intelligibili, & repraesentatiuo, quatenus species repraesentat eadem praedicata, quae repraesentat substantia ita, vt, si substantia per se ipsam esset praesens intellectui, non repraesentaret aliquid diuersae speciei ab eo, quod raeprae sentat species, vt v.8. species repraesentans substantiam hominis repraesentat animal rationale; quod repraesentaret etiam ipsa substantia hominis, si per se ipsam foret praesens intellectui; aliter si secus repraesentaret, falso repraesentaret. Hec diximus in gratiam Thomistarum, ad ostendendum impugnationes eorum sentetiae esse facillimae solutionis; vt de singulis discurreremus, sirepus suppeteret, & necessitas cogeret. Vid. Go¬ 19. Prob. 2. alia ratione eiusdem Fundatisio ibid; quam tradidimus q. 1. art. 3. n. 3. Quaelibet species creata, siue creabilis essentialiter est coposita ex genere, & differentia; ergo nequit repraesentare intuitine Diuinam Essentiam. Antecedens patet: nam illa species, vel esset substantiasvel accidens? Si substantia; ergo esset in predicamento substantiae, in quo ponuntur omnes substantiae creatae. Si accidens; ergo esset in aliquo ex alijs nonem praedicamentis; quod autem est in praedicamento componitur ex genere, & differentia, loque ndo de ente completo, sicuti esset illa species; tum quia, si excluderet copositionem ex genere, & differentia, esset actus purissimus, & simplicissimus, & per cosequensnonesset. creatura. Prob. 1. conseq. Regequae gomgonitur ex genere, & differentia, est essetialiter determe nata ad aliquam specie, quia species nihil aliud importat formaliter, nisi compositum ex genere, & differetia, sed quod est determinatum ad aliquam speciem, non potest repraesetare illud, quod est extra illam speciem, Vt v.g. natura humana, quae est determinata ad speciem hominis, nonpotest repraesentare, nisi animalitatem, & rationalitatem, quae sunt praedicata constitutiua hominis; ergo illa species non posset repraesentare Diuinam Essentiam, quae est extra omnem speciem, & extra omne praedicamentum, Hac ratione probat B. Doctor habitum non esse speciem: intelligibilem, quia habitus est determinatus ad aliquam speciem praedicamentalem, & ideo nono potest repraesentare aliud a seipso, cum non posesit continere differentia alterius, quae illi oppo nitur; species aute directe non est in aliquo praedicamento, sed solum reductiue, scilicet ratione illius rei, quam repraesentat; in casu autem illa species esset in praedicamento, & esset creatura; & non esset in praedicamento, quia Diuina Ele sentia, quam repraesentaret, non est in praedicamento. 2. Quod componitur ex genere, & differentia, necessario imoluit materialitatemart potentialitatem generis, a qua desumitur obscus ritas formaliter; ergo nequit clare repraesentare Diuinam Essentiam, quae est purissima luxsin ylla umbra materialitatis, aut potetialitatis pafsiuae; id enim, quod est quid essentialiter obicum nequit clare repraesentare id, quod est simpl citer elarum, quia in eo, quod obscuruma habet formaliter occultare, quod opponitus manifestationi; & sic repraesentaret, & non reprae sentaret.

22

Conf. Per speciem continentem irrationa litatem nequit formaliter repraesentari rationa: litas in seipsa eo, quia vnum oppositum nequit esse imago alterius oppositi: imago enimame portat similitudinem, & opposita, prout opposita, sunt dissimilia, non similia; sed materialitas; quam importaret essentia liter illa speciess prout. creatasomnis enim creatura essetialiter importat aliquam materialitatem, in qua distinguitur a Deo, qui est actus purissimus) opponitur purissimae actualitati, quam importat Diuina Essetia; ergo implicat, quod per ipsam representetur actualitas purissima Essentiae Dei, sicut implicat, quod species hominis repraesentet canem &c.

23

II Prob. 3. Species quiditatiue repraesentans aliquam tem est naturalis similitudo illius, similitudo enim naturalis est illa, quae repraesentat totam naturam, seu quiditatem; vnde imago omnino similis alicui homini dicitur naturaliter illum repraesentare; sed implicat, quod aliqua creatura sit naturalis similitudo Dei illi omnino adaequata; aliter per hoc non probaretur contra Arrianos Verbum esse Deum ex eo, quod procedat in similitudimem naturae; similitudo enim naturalis posset competere creatur raes & per consequens similitudo per naturam: ergo implicat species quiditatiue repraesentatiua Dei, Maior patet, quia species non reprae sentat ad placitum, sed naturaliter, aliter specles hominis posset repraesentar e canem &c.

24

Ia Obiicies 1. contra 1. rationem. Si species essentialiter exigeret esse immaterialior objecto, sequeretur 1; quod nobilissimus Angelus etiam inter possibiles esset ignobilior quacunque specie sui infusa etiam in intellectuminsimi Angeli. 2. Angelus infimus perfectius intelligeret Angelum supremum, quam idem Angelus supremus cognoscat se ipsum; quiaAngelus infimus intelligeret Angelum supremum per speciem illius, quae esset principium formalius, & immaterialius, quam sit ipsa substantia Angeli supremi, per quam Angelus supremus intelligeret se ipsum, principium autem formalius, & immaterialius cognoscendiperfectiorem causat cognitionem, sed haec non sunt admittenda; ergo nec id, ex quo sequuntur.

25

Resp. ad 1. dist. sequelam, Species Angeli supremi esset perfectior in ratione immaterialitatis, conci in ratione entitatis, neg; neque implicat aliquam absurditatem, sed muoluit veritatem necessario admittendam: nam species rei corporalis sine dubio est perfectior in ratione, immaterialitatis, quam sit res corporalis, cui venullo modo competit ei immaterialitas, vel si aliqua competit, omnium minima est, quanuis res materialis in ratione entis sit perfectior specie, quia illa est ens per se, ista vero in alio. Sicspecies supremi Angeli in ratione immaterialitatis est formalior substantia supremi Angeli; in ratione autem entis est imperfectior, vt dictum est. Ad 2. neg. sequela: nam intellectio commensuratur solum cum lumine, quod est ratioformalis proxima intelligendi, vt nobiscum fatetur etiam hic Aduersarius, ergo, quanuis species sit immaterialior, & formalius repraesentet, attamen, quia lumen naturale insimi Angeli est: imperfectius lumine supremi Angeli, sequitur enim ad essentiam Angeli, sicut passio naturalis illius; vnde sicuti essentia Angeli insimi est infe¬ rior essentia Angeli supremi, ita & lumen; & ideo nequit perfectius videre, quia habet imperfectius lumen, quod est tota ratio videndi, neque lumen potest esse perfectius essentia, cuius est passio, secus effectus esset maior causa.

26

Instabis. Si species Angeli supremi esset; immaterialior, quam substantia Angeli supremi, non esset naturalis Angelo insimo, nec in illo naturaliter reciperetur; ergo nulla responsio¬

27

Resp. neg. antecedens; corpus enim, quod est materiale, recipit naturaliter animam, quae est immaterialis; ergo, licet species sit immaterialior, potest naturaliter recipi in Angelo minus immateriali:

28

I3. Obiicies 2. Beatiss. P. Aug. lib. 12. de. Gen. ad lit. c. 13. asserit: Quod praestantior sit imago corporis in spiritu, quam ipsum corpus in substantia sua, ex quo deducitur, quod species rei materialis ideo est immaterialior in intellectu, quam in sua natura, quia ipse intellectus de se est immaterialis, & non potest recipere, nisi immaterialia; non autem, quod species debet essemmaterialior eo, quia debet repraesentare, & per consequens si species recipiatur in intellectu minus immateriali, vt est infimus Angelus, illa species erit minus immaterialis. Hinc docet B. Aegidiquod Angeli superiores illuminant, inferiores per species vniuersaliores, & forma liores, & ideo immaterialiores; ergo in Angelo insimo nequit esse species immaterialior substantia supremi Angeli.

29

Resp. ex illa auctoritate nihil omnino concludi, sed omnino violenter trahi ad sensum Aduersaru; ex eo enim, quod imago corporis possit esse nedum in corpore, sed etiam in spiritu, optime arguitur eius immaterialitas, quia arguitur illimitatio ad vnum, materia enim essentialiter habet limitare ad vnum. Tum quia ratioformalis representandi habetur ex immaterialitate, vt supra ostesum est; ergo quo maior est vis repraesentatiua, eo maior erit immaterialitas; sed species magis repraesentat, quia repraesentat Jobjectum, & se ipsam, objectum autem repraesentat solum se ipsum; ergo habet maiorem immaterialitatem. Ad Fundatiss. Doct. dicitur, quod Angeli superiores habent species vniuersaliores, quia eorum species sunt magis illuminatae, habent enim maius lumen, & ideo plura reprae sentant, propter quod possunt edocere Angelos inferiores illu minando illorum species, non autem infundendo species, quae a solo Deo infunduntur, vt habet B. Doct. in 1. p. 3. Prol.

30

14. Obiicies 3. Si ex eo, quod species potest. esse in alio, argueretur maior immaterialitas, sequeretur, quod accides esset immaterialius substantia, & per consequens perfectius, quia accidens habet esse in alio, substantia vero, nequit esse in alio; sed hoc est contra B. Doct. in 2. dist. 26. q. 1art. 2. ad 2, vbi docet accidens esse nobilius substantia solum secundum quid, substantia vero esse nobiliore accidente simpliciter: ergo inhoc sibi contradicit. 2. Voluntas est in intellecta, & intellectus in substantia, & ramen intellectus, & voluntas Angeli insimi non sunt quid nobilius substantia Angeli supremi. 3. Ex hoc, quod accidens recipiatur in alio, arguitur potius imperfectio; ergo ex eo, quod species sit in alio, arguitur potius imperfectio speciei, quam perfectio. 4. Quia Fundatuss. Doct. q. 2. de cog. Angel. ait, quod Angelus cognoscendo seipsum cognoscit species intelligibiles, quae sunt in seipso; sed si species essent immaterialiores substantia, sequeretur, quod principium formale cognoscendi, quod est substantia, esset minus immateriale quam objectum cognitum, cuius oppositum hic docet; ergo non est immaterialior.

31

Resp. ad 1. negando sequelam; cum enim dicimus speciem posse esse in alis, intelligimus posse esse inalio subjecto distincto a proprio sus biecto, vt v. 8. hoc esse intelligibile huius lapidis nedum est in hoc lapide, sed etiam est, vel potest esse in omni intellectu humano, propter quod arguitur vniuersalitas essedi speciei ipsius lapidis: accidens vero est tantum in alio, quod est proprium subjectum, haec enim numero albedo est tantum in hoc pariete numero, & ideo nulla arguitur vniuersalitas, & immaterialitas inaccidente; quare haec ratio est merum sophisma fundatum in aequiuocatione, quam importat esse in alio; & per hoc patet ad 2, intellectus enim est in substantia, tanquam in alio Ente, non tanquam in alio subjecto, quia substatia intellectualis non est aliud a subjecto intellectus, sed est ipsum subjectum intellectus; & sic dicitur etiam ac 3. quanuis enim existere in alio Ente dicat imperfectionem, quia dicit insubsistentiam in sepattamen esse in alio subjecto, imo in pluribus subjectis distinctis a proprio subjecto, quia dicit vniuersalitatem, & abstractionem physicam a materia, quae abstractio dicit actualitate, a qua sumitur perfectio, vt diximus q. 1. Proem art. 6. n. 233 & φ. 3. art. 10. n. 2, & alibi, ideo dicit malorem immaterialitatem, & perfectionem. Ad 4. dicitur, quod B. Doct docet Angelum cognoscere species existentes in se ipso per ipsas species, non autem per ipsam substantiam formaliter; substantia enim tantum materialiter concurrit, vt patet legenti¬

32

I5 Obiicies 4. Quanuis species rei mate rialis debeat esse immaterialior, quam res materialis, attamen species Diuinae Essentiae non posset esse immaterialior, quam Diuina Essentia; quia Diuina Essentia est summe immaterialis; tum quia quanuis res materialis non possit esse in alio, attamen Diuina Essentia potest esse in alia Essentia, vt patet in Incarnatione; ergo ex eo, quod species Diuinae Essentiae possit esse in nostro intellectu, non arguitur maior immaterialitas, quia etiam ipsa Diuina Essentia potest esse in nostro intellectu, & in natura hu¬ mana, in quibus de facto est; ergo haec rationon concludit.

33

Resp. neg. antecedens: & ad I. prob. infertam dicitur, quod in hoc consistit implicantia quia, cum species debeat esse essentialiter immaterialior objecto, & nihil possit effe immaterialius Diuina Essentia, quia est summe immate rialis, aliter Diuina Essentia esset, & non esset summe immaterialis, sicut species esset, & non esset immaterialior obiecto. Ad 2. dicitur, quod species, est in alio subjecto per separationem realem a proprio subjecto; Diuina autem Essentia non est in nobis per separationem realem a seipsa, & ideo proprie non est vniuersalisa sicut est species, cum viuersalitas fiat tantum vροse parationem a subjectis particularibus,νedigitus in Logica, & per consequens species, vtpoterum quersalior subjecto vniuersalitate physica;quae dicit separationem a materialitate, vt diximus locis cit; est magis immaterialior, quam objectum; quod non dicit talem vniuersalitatemen Etes his faciliter elui possunt aliae leues objectiones. quae adducuntur contra rationes Fundatiss. Doc

34

I6. Obijcies 5. Est possibilis species exprefsa quiditatiue repraesentans Deum, quae secum dum omnes est perfectior specie impressa 3ergo possibilis est species expressa:

35

Resp. neg. antecedens, vt infra videbimus; nam eadem Essentia Diuina, quae habet ratione speciei impressae, quodammodo exprimitur? a Beatis, & ideo habet etiam rationem speciei expressae; eadem enim est implicantia de specie impressa, & expressa creata.

36

17. Obiicies 6. Species producitur abobige cto; ergo nequit esse immaterialior obiecto; alter effectus esset nobilior sua causa¬

37

Resp. cum B. Doct; quod species producitur ab objecto mediate virtute altiori; objecta,: enim materialia producunt species mediante duce corporali, quae minus habet de materialitate quam ipsa objecta corporalia; & in Angelis ape cies producuntur in virtute Diuinarum Idaeatum; a quibus descendunt species a Deo in Augelis concreatae. Cum ergo nulla virtus sitralo Diuina Essentia, ideo nequit dari species allius

38

IS. Obiicies 7. Accidens, quanuis inferions ordinis, reprae sentat substantiam, ergospecie quanuis materialior Diuina Essentia attameu potest illam quiditatiue repraesentare: spee debet accommodari potentiae, non objectomam species est actus informatiuus potentiae antelle ctiuae, & quicunque actus debet accommoda suo subjecto; tum quia objectum ipsum: accom modatur potentiae; nam Diuina Essentia nona detur a Beatis, nisi modo finito, & ideo seageo modat porentiae finitae; vnde species, quae estre caria objecti, debet accommodari potenqua flenitae; ergo poterit per speciem finitam videm Essentia Diuina, quanuis infinita;

39

stesp. ad 1. dist. antecedens. Accidenstes praesentat substantiam, prout est inferioris ordinis, idest entitatiue, negi prout est superioris ordinis, idest formaliter, sic enim est ordinis immaterialis, qui est superior ordine materialis conc. Ad 2. neg. antecedens; ad cuius 1. prob. dis citur, quod species nedum habet munus informandi potentiam, sed etiam munus repraesentandi obiectum cum hoc discrimine, quod munus informandi potetiam conuenit speciei materialiter, quatenus accidens est; munus autem repraesentandi obiectum ei conuenit formaliter; vnde species formaliter se tenet ex parte obici cti, quanuis materialiter possit se tenere ex par te potentiae; & ideo sicuti, quatenus se tenet ex parte potentiae, debet commensurari cum potentia, ita quatenus se tenet ex parte objecti, debet commensurari, & proportionari cum obiecto. Ad 2. dist. Objectum proportionatur potentiae secundum commensurationem extrinsecam obiecto, secundum quam potentia tantum capit de objecto infinito, quantum capere potest, cone; secundum commensurationem intrinsecam ita, vt obiectum fiat intrinsece finitum. neg. Sic species, quanuis, prout extrinsece accommodata, esset finita, intrinsece tamen, prout. commensurata cum Diuina Essentia, quae est infinita, esset infinita. Vel dist. antecedens. Species debet accommodari potentiae, & esse immaterialior obiecto, cone; & esse minus immatetialis, neg. Si enim esset minus immaterialis, non repraesentaret, cum immaterialitas sit ratio repraesentandi, vt dictum est.

40

I9. Obiicies 8. ex Sua. Potest intellectus creatus videre Deum, potest dari visio creata. qua videtur Deus, & potest dari lumen manifestans clare Deum; ergo poterit dari species. creata repraesentatiua Dei; eadem enim est ratio de omnibus:

41

Conf. Potest dari species creatae representatiua Dei, vt est Auctor naturae; ergo poterit dari species repraesentans Deum, vt est Auctor gratiae. 2. Potest dari species quiditatiua reprae sentans visionem beatam, quia visio beata est creatura; sed per talem speciem cognosceretur Deus, quia non potest clare videri actus, nisi clare videatur terminus illius; ergo species creata potest repraesentare clare Deum. 3. Quia D. Paulus recordabatur visionis beatae; sed hoc nequit esse, nisi per specie conseruatam in eius memoria; ergo datur species repraesetatiua Dei.

42

Resp. ad arg. neg. conseq. & disparitas est nam potentia, actus, & lumen non debent esse. immaterialiores objecto: species autem de bet esse immaterialior, & ideo haec repugnat. in casu. 2. Species habet representare obiectum; vt est in se, non prout accommodatur potentiae. finitae; quia species est naturalis similitudo obiecti, & ideo debet representare quidquid est inobiecto; at vero potentia attingit obiectum non secundum amplitudinem obiecti, sed secundum propriam capacitatem finitam.

43

Ad Conf. dist. antecedens. Potest dari species creata quiditatiue repraesentans Deum, veest Auctor naturae, neg; abstractiue, inadequate, & quoad an est, conce & sic dist. conseq. Potest. dari species inadaequate abstractiue repraesentans Deum, vt est Auctor gratiae, qualem hic habemus in via, cone; haec enim, vtpote inadaequata, non debet commensurari, quiditatiua adaequata, neg. Ad 2. dist. min. Cognosceretur Deus quiditatiue intuitiue, neg; abstractiue sub pura ratione termini, conc; & sic dicitur ada nam D. Paulus recordabatur per speciem visionis, non per speciem Dei; & per illam speciem. videbat visionem, non Deum.

44

20 Obiicies 9. Non implicat meritum Christi esse infiniti valoris in genere moris, licent sit finitum in genere physico; ergo non implicat species infinita inesse intelligibili, & finita in esse physico. 2. Beatus videndo Deum fit, Deus in esse intelligibili; ergo non implicat, quod species creata sit eiusdem speciei cum Diquina Essentia in esse intelligibili.

45

Resp. 1, quod illa species esset infinitior insi nito, quod implicat: nam esset immater ialior immaterialitate infinita. 2. neg. paritas: nam valor operum Christi Domini sumitur a Supposito Diuino, quod est infinitum, at vero reprae sentabilitas infinita speciei sumeretur ab immaterialitate infinita ipsius speciei, quae repugnat creaturae. Ad 2. dist. antecedens. Fit Deus extrinsece, quatenus Deitas extrinsece terminat intellectum illius, conc; intrinsece, negi species aute esset Deus, imo superior Deo intrinsece, quia intrinsece haberet immaterialitatem superiorem immaterialitate Dei.

46

EI Obijcies 10. Species expressa est claraDei vilio, quae exprimitur ab intellectu; ergo datur species expressa; & per consequens non repugnat expressa. 2. Species impressa est ipsa visio, vel lumen gloriae; ergo de facto datur:

47

Resp. ad 1. neg. antecedens; species enim expressa est terminus per cognitionem productus, qui vocatur verbum mentis, vt docet Beatiss. P. Aug. de Trin. lib. 15: in quo, tanquam inspeculo, intuetur rem cognitam, visio autem non est terminus, sed via ad terminum, cum sit actio. Ad 2. neg. antecedens, quoad vtranque. partem, species enim impressa vnitur intellectui tanquam comprincipium elicitiuum visionis, & ideo nequit esse ipsa visio, quia idem nequit esse principium sui; lumen autem, cum sit de genere qualitatis, nequit esse species, quae reducitur ad illud praedicamentum, in quo est obiectum, cuius est species, aliter si species formaliter esset qualitas; non posset repraesentare aliud a qualitate, quia res vnius praedicamenti nequit esse similitudo rei alterius praedicamenti. Vida quae diximus q. 2. art. 15 & q. 2. art. 2, & de Subst. Dei q. 1art. 1. §. 2.

Articulus 2

48

ART. II. An Diuina Essentia uniatur intellectui per modum formae intelligibilis:

49

EX dictis in sup. art. patet, quid sit dicenCdum ad hanc difficultatem; cum enim in intellectu beato non detur species impressa repraesentans Diuinam Essentiam, cunque obiectum debeat uniri cum intellectu vel immediate per se ipsum, vel mediante specie, quae est sui vicaria, ex obiecto enim, & potentia paritur notitia; ideo remanet, quod Essentia Diuina immediate per se ipsam vniatur intell ectui beato, taquam forma intelligibilis actuans, & determinans intellectum ad talem intellectionem; propter hoc ab omnibus fere Theologis haec difficula tas omittitur. Quia tamen multa explicabuntur, quae iuuabunt tum ad clariorem intelligentiam aliarum difficultatum, quae agitantur, tum ad magis percipiendum modum, quo sit ipsa visio, & quo carum causae concurrunt ad illius productionem, idcirco eam breuiter pertractare statuimus.

50

2 Prima sententia vult Diuinam Essentiam non vniri intellectui per modum formae intelligibilis. Cit. Scot. Quodl. 14. 4. 2, Aureolus, Ric. in 3. dist. 14. q. 3. art. 1, & in 4. dist. 49. q. 12art. 33 & ex nestris Argent. in 4. dist. 49. q. 2. art. 2,. Lusit. deBeat. lib. 8. p. 2. q. 4: ex exteris vero Vasq. 1. p. disp. 433 Mol. 1. p. q. 12. art. 2. disp. 23 Sua: 1. p. lib. 1. c. 12.

51

Secunda sententia docet Diuinam Essentiam vniri intellectui beato per modum formae intelligibilis extrinsece assistentis, & determinantis intellectum, ac efficienter producentis visionem beatam. Ita B. Doct. in 3. dist. 28. q. 1. art. 1. 8. Quod autem; Et Quodl. 2. q. 21. Ad argo in contrarium, Et Quodi. 5. 4. 9. Ipsum sequitur Mag. Conson. in M.S; & fere omnes alij eius Discipuli, Hanc sententiam tradit etiam D. Thos & plerique Thomistarum; Cabr. 3. p. q. 2. art. 13. Gonet de Vis. disp. 2. art. 33 & reliqui. Refertur. etiam Fonsec. lib. 5. Met; Salas, & Sua: 3. p aract. 1. q. 2. art. 1, & lib. 2. de Attr. neg. c. 12; & omnes. Aly communiter; pro cuius decisione.

52

Not; quod, vt saepius diximus, noster intellectus se habet, vt materia in genere intelligibilium; sicut ergo materia nequit per se agere, nisi recipiat formam substantialem, per quam recipit esse specificum, & existentiam; actiones enim ex Phil. sunt existentium; tum quia passiuos vt passiuum est, repugnat agere, vt diximus φ. 1. art. 6, & sicuti materia vitra formam substantiadem necessario exigit accidentia, quae sunt virtutes proximae ad operandum, quia nulla substantia est immediate operatiua, vt v. g. materia. ignis ad hoc, vt calefaciat, necessario exigit formam substantialem ignis, & vitra illa exigit formam caloris, quae est virtus accidentalis proxime operatiua illi superaddita; ita ad hoc, vt noster intellectus actualiter operetur, necessario exigit formam, per quam determinetur ad talem operationem specificam, quae forma nihil aliudest, nisi objectum, vel species eius vicaria, quaese habet veluti forma substantialis respectu mate riae; & vltra illam requiritur virtus proxima accidentalis illi superaddita, quae est lumen informans intellectum

53

Hic modo difficultas est, quomodo obiectum, vel species possit habere rationem forma ipsius intellectus, & multo magis, cum objectum nequeat gerere vicem causae formalis; sicuti communiter dicitur de Deo, qui, ve diximus de Simplic. Dei art4. n.5, nequit supplere rationem causae formalis, quia causa formalisessentialiter importat potentialitatem: passiuam, & dicit inadaequationem, quae duo repugnant Deo cum essentialiter importent imperfectionem, t alibi diximus.

54

Igitur aduertendum, quod, vt diximus vbi sup. art. 5. n. 3, forma alia est intrinsece informans, & constituens vnum per se cum subjes cto, & haec dicit potentialitatem passiuamο inadaequationem, ac per consequens nequit a Deo suppleri; alia est forma completa extrinsere assistens, & mere efficienter causans in alio; cui vnitur, aliquam operationem, vt sunt Angeli mouentes Caelos, quibus vniuntur, non qui dem per intrinsecam informationem, quia, cum sint formae completae, eis repugnat informare aliquod subjectum, & cum ipso vnum constitue re, quod conuenit tantum formae incompleta sed per extrinsecam assistentiam, per quam tam gendo Caelos causant in ipsis effectiue motum circularem, & in hoc sensu Deus vnitur: de facto intellectui beato per modum formae intellis gibilis extrinsece efficiendo in ipso intellectus intellectionem, vt qualitas est, prout diximus 7. 1. art. 6, & quia de ratione causae efficientis est tantum extrinsece vniri suo passiuo, non tamens illud intrinsece informare, nec constituere cum pso aliquod totum per modum partis anadae quatae, vt patet; se habet enim per modumtos tius efficientis, ideo Diuina Essentia vnitaantel lectui beato per modum formae intelligibilis mere efficienter nec habet supplere rationem causae formalis, nec habet rationem partisana daequatae, aut potentialitatis passiuae.

55

S Ratio autem, quare forma intelligibili possit vniri intellectui per modum formae com pletae extrinsecae in genere tantum causaeeffe cientis, forma autem naturalis, quae est parsunum componens cum subjecto, non possit sicutu est, quia forma intel ligibilis ordinatur tantum ad aliquam operationem productam in ipsom tellectu, & ideo potest vtique mere efficienter se habere ad illum, sicut intelligentia monens Caelos, quia ordinatur tantummodo ad produs cendum in illis motum citcularem, potest mem extrinsece in genere causae efficientis illis unitm at vero forma naturalis, siue substantialis, siue accidentalis, quia vnitur suo subiecto passiuo dando illi esse, quod tantum dat per intrinsecam exhibitionem sui ipsius, vt forma substantialis ignis dat esse igneum ligno exhibendo illi seipsam, & albedo dat esse album parieti illi pariter exhibendo suam entitatem, ideo nequit illis vniri absque intrinseca informatione; causaautem efficiens vnitur quidem tangendo passum, sed non causat illi exhibendo suam, entitatem, sed tantum in illo producedo alique moctun¬

56

6 Et licet species creata, quatenus accides est, habeat informare intrinsece intellectum, tanquam forma natur alis illius, hoc tamen illi non competit formaliter, quatenus forma intelligibilis est: nam substantia Angeli est vera forma. intelligibilis respectu intellectus ipsius Angeli, & tamen, quia non est accidens, ideo non habetr intrinsece informare intellectum Augeli, aliter substantia reciperetur in accidente, non vero accidens in substantia, quod est contra communem Philosophiam. Neque repugnat, quod eidem entitati virtualiter multiplici possint competere plura munera, quorum vnum competat ei formaliter, & aliud materialiter, vt v. g. anima litati, quatenus coniungitur cum rationalitat ecompetit ei esse principium discurrendi, quod tamen ei non competit, quatenus consungitur eum irrationalitate; sic formae intelligibili, quatenus coniungitur cum accidente, conuenit inhaerere, & intrinsece informare, quod essentialiter conuenit accidenti, quatenus vero reperitur in substantia, poterit esse sine informatione, & inhaesione. Igitur forma intelligibilis forma liter habet tantum repraesentare, quod autem inhaereat, vel non inhaereat, hoc illi conuenit tantum accidentaliter, seu materialiter ratione. subjecti, in quo est. Hoc supposito.

57

V. Vnica concl. Essentia Diuina vnitur de facto intellectui beato per modum formae intelligibilis purissimae in genere causae efficientis extrinsecae absque vlla informatione, inhaerentia, & compositione &c.

58

Prob. 1. Ex 2. Cor. 33 vbi dicitur: Nos vero omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem, transformamur a claritate su ctaritatem, tanquam a Domini spiritu; super quod Beatiss. P. Aug. lib. 14. de Trin. c. 17. ait: In eandem imaginem transformamur de gloria. in gloriam; & lib. 15. c. 9. super illud: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facit ad faciem, ait: Cum igitur speculi, & aenigmatis nomine quaecunque similitudines ab Apostolo significatae intelligi possunt, quae accomodandae sunt ad intelligendum Deum eo modo, quo potest, nibil tamen est, accomodatius, quam id, quod imago eius. non frustra dicitur. Ex quibus sic. Si Deus non esset forma intelligibilis vnita nostro intellectui, nos non transformaremur, quia implicat, dari trasformationem sine forma, cum transfor¬ matio sit transitus ab una forma ad aliam: Praeterea vniri per modum formae intelligibilis est, uniri per modum imaginis intellectualis, quia nomine formae intelligibilis nihil aliud intelligimus, nisi imaginem intellectualem repraesentatiuam obiecti, si autem Deus non vniretur nostro intellectui per modum formae intelligibilis,, non vniretur per modum imaginis, sed ytrunque est contra Apostolum; ergo Deus vnitur nobis per modum formae intelligibilis.

59

S Prob. 2. Illud vnitur alteri per modum formae extrinsece terminantis, quod illi vnitur per ordinem ad aliquam operationem sine informatione, & compositione; sed Diuina Essentia vnitur intellectui beato per ordinem ad aliquam operationem intellectualem sine informatione, & compositione; ergo vnitur per modum formae intelligibilis extrinsece terminantis. Maior patet, quia forma est principium operandi, cum illi maxime conueniat ratio naturae, vt dicitur in 2. Physiergo illud, quod vnitur alteri per modum principij alicuius operationis: absque informatione, & compositione, illi vnitur per modum formae extrinsece terminantis, & completae; sic Angeli motores Orbium Coelestium vniuntur Coelis, tanquam formae completae sine villa imperfectione informationis, & compositionis, Min. etiam constat, nam ex obiecto, & potentia paritur notitia; ergo Deus, qui est Jobjectum visionis beatae, vnitur intellectui beato per ordinem ad eliciedam visionem beatam.

60

Conf. Intellectus secudum se praecise sumptus est indifferens ad intelligendum quodlibet objectum, & se habet veluti materia in genere. intelligibilium, vt docet Phil; & comuniter omnes; sed materia nequit progredi in aliquam operationem, nisi sit actuata, & determinata abaliqua forma: nam secundum se est nullius actiquitatis, cum sit pure paffiua; ergo intellectus nequit Deum videre, nisi habeat formam intelligibilem sibi coniunctam, per quam actuetur, & determinetur ad talem intellectionem, sed talis forma nequit esse species creata, vt ostendimus in sup. art, ergo debet esse ipsa Diuina Essentia, prout habet modum forme intelligibilis absque vlla informatione, & compositione.

61

Prob. 3. Forma intellectualis non importat essentialiter informationem, & compositionem; ergo Diuina Essentia potest habere rationem formae intellectualis. Prob. antecedens. Forma intellectualis formaliter importat tantum esse repraesentatiuum; in hoc enim distinguitur a forma naturali; sed esse repraesentatiuum potest esse sine informatione, vt patet de substantia Angeli, quae repraesentat seipsam intellectui eiusdem Angeli, & tamen non informat ipsum intellectum, aliter substantia reciperetur in accidente, & esset actus illius; tum quia intellectus est forma accidentalis recepta in substantia ipsius Angeli, & ideo substantia Angeli ne¬ quit recipi in suo intellectu, sicuti, quia forma physica recipitur in materia, ideo nequit materia recipi in sua forma, aliter daretur circulatio vitiosa communiter rejecta, ex eo autem, quod substantia Angeli non informet intellectum ipsius, sequitur, quod non componat cum illo, & per consequens, quod non sit forma partialis, & inadaequata, quae est forma partis, sed quod sit, forma totius; ergo Diuina Essentia potest vniri in tellectui beato per modum formae intelligibilis purissimae absque vlla imperfectione informationis, inhaesionis, compositionis, & limitationis.

62

Conf. In hoc distinguitur vnio intellectus cum objecto, seu cum specie ipsius vicaria ab vnione materiae cum forma, quod intellectus in tali vnione sit idem, hinc Phil. ait: Intellectus est omnia fieri, at vero materia per vnionem, cum forma non sit forma, sed sit compositum; ergo species intelligibilis formaliter non importat compositionem, sed identitatem, & per consequens non importat informationem, inhaesionem, aut rationem partis, quae omnia illi non competunt, nisi quatenus reperitur in accidente, quod, vt accidens sormaliter, habet esse forma informans subjectum, inhaerens, & constitues. vnum per accidens cum illo, ergo Diuina Essentia potest habere rationem forme intelligibilis absque vlla informatione, inhaesione, copositione, limitatione, & sine omni alia imperfectione.

63

Vid. omnes aliae rationes, quibus lib. 3. de Anima probatur necessitas ponendi speciem intelligibilem in intellectu, quas innuimus art. 1. n.1, & illae, quas attulimus q. 1. art. 6.

64

IO Obiicies 1. Forma reduplicatiue, vt forma, est pars cum altero componibilis, cum quo efficit vnum tertium compositum ex illis; sed haec omnia repugnant Diuinae Essentiae, quae ob suam purissimam simplicitatem nequit venire in compositionem cum alio, vt ostendimus Dei Simplic. Dei art. 4, & 5, ergo Diuma Essentia nequit uniri cum intellectu per modum formae intelligibilis. Prob, maior: nam compositio est: distinctorum unio, ergo illud, quod vnitur cum altero per modum formae, vnitur per modum. partis componibilis cum illo in ordine ad faciendum vnum compositum. Prob. min: nam si Deus vniretur cum intellectu creato ad facien dum vnum tertium compositum ex illis, vel illud tertium esset Deus, vel creatura: Si primum; ergo Deus componeretur ex Diuina Essentia, & creatura. Si secundum; ergo esse Diuinum formaliter conueniret creaturae, forma enim tribuit suum esse formale rei, cui vnitur

65

Cons. Si Diuina Essentia vniretur intellectui, tanquam forma intelligibilis, intellectus creatus posset elicere visionem infinitam; in tantum, enim elicit visionem finitam, in quantum habet formam finitam, quae est principium finitum operandi, sed consequens est falsum secundum omnes, quia a potentia finita nequit elici actio infinita; ergo Essentia Diuina non vnitu intellectui beato per modum formae intelligibilis.

66

Resp. ad arg. dist. maiorem. Forma, qui unitur cum altero per ordinem ad esse, cona per ordinem ad operari, neg. Ad prob. dicitur, quid compositio est vnio distinctorum per ordinem ad esse, non autem per ordinem ad operan. Vel aliter dist. Forma, quae vnitur per identitatem, negiper distinctionem, conceditur.

67

Ad conf. neg. sequela; & ad illius prob. insertam dicitur veram esse de forma, quae vnitus secundum esse reale per intrinsecam receptio nem illius; ab illa enim desumitur mensum actuiquitatis potentiae, non vero de forma, quae illi tatum extrinsece vnitur juxta essentialem capaci: tatem potentiae, cui se accommodageurloqui tur Beatiss. P. Aug. ubi supra

68

II Obiicies 2. Essentia Diuina nequit ut ri creaturae, per modum formae in esse realis & physico, quia nequit supplere vicem causaeson malis physicae; ergo nequit uniri per modum formae intelligibilis; esse enim intelligibile ino Deo est constitutiuum naturae illius, vedidum est de Subst. Dei q. 2. art, 5: & ideo esse intelligi bile Dei est esse naturale, & physicum illius;: & per consequens si Essentia Diuina nequit vnin in esse physico, & naturali, optime deducitum quod nequeat uniri per modum formae intelli gibilis. Tum quia esse intelligibile est esse reale; ergo si nequit vniri in esse reali, nequit em yniri in esse intelligibili.

69

Resp. dist. antecedens. Per modum forma intrinsece informantis, & componentis; contiextrinsece actuantis, & efficientis, nege Velper modum formae in ordine ad esse specificum quod nequit non esse intrinsece receptum inu pecificata, conc; per ordinem ad aliquam ope rationem in genere causae efficientis, vt diximus de Angelis respectu Orbium, neg. Quanuiset go nequeat Deus supplere vicem formae intum secae, potest tamen habere rationem causaeest. cientis, quae illi essentialiter conuenitae AAda dicitur eodem modo; dist. enim conse Neaus uniri in esse reali informando, conc; extrinsece efficiendo, negatur.

70

I2 Obiicies 3. Deus nequit uniri intelle ctui per modum luminis, vt dictum est insisp art. 2, ergo nequit ei vniri per modumfomu inte lligibilis.

71

Resp. neg. conseque & disparitas iamestas signata loco cit; nam lumen essentialiterestaom ma intrinseca dans formaliter esse illumimum intellectui, sicut albedo dat formaliteresse bum parieti; at vero species non est causason malis intrinseca dans esse formaliter reptaeseum tatiuum intellectui, quia intellectus non stpet speciem formaliter repraesentatiuus; sed tantum extrinsece formaliter concurrit repraesentando intellectui id, quod debet cognoscere, & efficο do in ipso actum cognitionis, vt qualitas estst Cut diximus φ. 1. art. 6; ideo potest supplere speciem, non lumen, quia supplendo speciem, supplet causam efficientem, quod non repugnat: supplendo tamen lumen suppleret causam formalem, quod repugnat:

72

I3 Obiicies 4. Ex forma intell igibili, & inrellectu sit vnum, imo ex Phil. sit magis vnum, quam ex materia, & forma, sed ex Diuina Essentia, & intellectu creato nequit fieri vnum quia Diuina Essentia nequit venire in compositionem cum creatura; ergo Diuina Essentia. nequit habere rationem formae intelligibilis respectu intellectus beati¬

73

Resp. dist. maiorem, Fit vnum per identitatem in esse intelligibili, conc; per compositio nem in esse reali, negi & sic dist. min. Nequit fieri vnum per identitatem, neg; dicitur enim in Psal. 6. Ego dixi Diy estis, per compositione, conc¬

74

14. Obiicies 5. Nulla potentia potest intrinsece constitui proxime potens operari, nisi per actum intrinsece receptum informantem ipsam potentiam, sed intellectus constituitur in trinsece proxime potens intelligere per specie ergo Deus nequit vniri intellectui per modum speciei, seu formae intelligibilis. Prob. maior nam sicut ignis nequit constitui proxime potens agere, nisi per calorem intrinsece receptum insubstantia ignis; ergo a pari. Prob. min; quialumen gloriae supponitur in intellectu aute receptionem Diuinae Essentiae, & sic lumen natur rale supponitur in intellectu possibili ante receptionem speciei, vt diximus q. 2. art. 3: ergo spercies est id, per quod intellectus constituitur proxime potens videre.

75

Resp. neg. mini intellectus enim beatus constituitur in actu primo per illam qualitatem productam a specie in ipso intellectu, vt dictum est φ. 1. art, o; & ideo species, vt species, est mere efficienter concurrit ad visionem. Ad prob. dicitur, quod lumen gloriae habet plura munera & licet, prout habet disponere intellectum ad recipiendam speciem, illam praecedat, attamen, prout concurrit ad visionem, est posterius specie; sic calor, prout disponit ad formam ignis, illam praecedit, prout vero concurrit cum forma ignis ad calefactionem, est posterior igne, quia proxime attingit combustibilo; ita a pari¬

76

15. Obiicies 6. Si Deus vniretur intellectur in ratione speciei, sequeretur, quod necessario, non libere concurreret ad visionem, etenim ille concursus esset formaliter ab Essentia, quae in Deo est idem formalissime, ac natura, & illude quod est a natura, vt natura, est necessarium, non liberum; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. 2. Sequeretur Deum subordinari intellectui creato, vel tanquam accidens, vel tanmqua instrumentum illius; quae omnia sunt absurda

77

Resp. dist. antecedens. Si Deus vniretur intellectui praeciso imperio Voluntatis Diuinae; cone; sic enim vniretur naturaliter, sicut vnitur Intellectui binino: si per imperium Voluntatis Diuinae, neg. Ad prob. dist, eodem modo. Concursus aqui est ab Essentia Diuina ex imperio, conei sic autem non concurrit Deus, sed mere voluntarie vnit suam Essentiam intelle ctui b eato, & ideo libere. Ita substantia Dei com municatur creaturae, & quannis substantia sit i demformalissime, ac Natura Dei, attamen ta lis conmunicatio non est necessaria, sed libera, quia sit, ex imperio, & libero beneplacito Voluntatis Dei. Ad 2. neg. pariter seque nam intellectus potius est Dei instrumentum late sumptum, vt diximus q. 2. art. 5. n. 1; quam me contra; concurrit ergo Diuina Essentia cum intellectu creato, non vt accidens, aut vt instrumentum, sed ve causa efficiens principalissima. Et sic soluun tur omnes aliae objectiones.

Articulus 3

78

ART III. An Essentia Diuma, prout habet rationem formae intelligibilis, actiue influat in visionem:

79

DVpliciter potest considerati visio beaPta. 1. vt est actus primus informans potentiam intellectiuam, ipsanque constituens pot entem operati. 2. vt est actus secundus formaliter elicitus ab ipsa potentia intellectiua. Quod visio, vt est actus primus, producatur ab Essentia Diuina, quatenus habet rationem formae intelligibilis, iam ostendimus. 1. art. 6; vbidiximus visionem, prout est qualitas informans intellectum, quod idem est, ac prout habet rationem actus primi, sic enim habet rationem qualitatis informantis, & actuantis intellectum; esse ab ipsa Essentia Diuinma, Modo remanet in quirendum, an ipsa eadem visio, prout habet rationem actus secundi, non quidem sub ratione. actionis formalis elicitae; sub hac enim consideratione producitur a solo intellectu, qui solus habet rationem causae formalis vitalis, sed sub ratione qualitatis efficienter producatur in genere causae formalis extrinsecae, eo modo, quo diximus in sup. art.

80

Difficultas autem non procedit de efficientia, quae conuenit Deo, vt est causa vniuer salissima cuiuscunque entis: nam sic certum est Deum concurrere ad visionem, nec de concursus Dei simultaneo, quo vniuersaliter concurrit ad omnes actiones creaturae; nec de concursu speciali conferente intellectui beato maius auxilium, quam intellectui Viatoris ad eliciendam, cognitionem Dei, haec enim omnia procedunt. de Deo, prout habet rationem primae causae, siue in ordine naturali, siue in ordine supernaturali. Sensus igitur est, an Diuina Essentia formaliter, prout habet rationem speciei, seu formae intelligibilis extrinsecae, in genere causae efficientis producat visionem beatam, prout qualitas est; certum enim est visionem beatam, nedum prout habet rationem actus primi, sed etiam, prout habet rationem actus secundi, esse qualitatem phy¬ sicam physice afficientem ipsum intellectum: vnde sicuti ille actus secundus, prout habet rationem actionis, est formaditer ab intellectu ingenere causae formalis intrinsecae, ita inquirimus, an prout habet rationem qualitatis productae, sit a Diuina Essentia, prout habet rationem causae formalis extrinsecae ingenere. causae efficientis

81

S Prima sententia opinatur Diuinam Essentiam, prout habet rationem formae intelligibilis, actiue non influere in visionem beatam simul cum intellectu beato, sed tantum terminatiue se habere, non vero, vt objectum motiuum. Tribuitur Scoto Quodl. 14. art. 2, & Quodl. 15. art. 2, vt videre est apud Rad am controu. 6; Lichet. in dicto Quodl. 14. Ita etiam Ban; 1. p. 4. 12. art. 2. dub. 2; & probabilem existimat Zum. ihid. q. 3. concl. 4. Pesant. disp. 13 Nauarret. 1. p. q. 39: & Alij Scotistae.

82

Secunda sententia docet Diuinam Essentiam, prout habet rationem forme intelligibilis, efficienter producere vilione, vt qualitas, est ingenere causae formalis extrinsecae, quod est genus causae efficietis. Ita Fundatiss. Dost. Quodl. 3. q. 15, & Quodl. 2. q. 21. ad arg. in contrariuma & Quodl. 5. 4. 9 & in 2. dist. 23. q. 2. art. 1. dub. 13: & q. 4. de cog. Angel, Mag. Conson. in M.S. hic; Lafosse de Vis. q. 3. c. 2, & apud ipsam Argenti; & Gibbon. Ex exteris vero D. Thomas, & omnes. Thomistae communiter, Cabr. 3. p.q. 2. art. 1. disp. 63 Naz. 1. p. q. 12. art. 2. contr. 33 Sot. in 4. dist. 49. q. 2. art. 3. Capregl. in 3. dist. 14. q. 1. art. 33 Gonet de Visdisp. 2. art. 3. 8. 3: & Godoy disp. 17. 8. 2. n. 205 & seqe quanuis n. 24. asserat Diuinam Essentiam partialiter concurrere, quod nullo modo est admittendum, quia ipsa sola concurrit in genere causae efficientis, intellectus vero in genere causae formalis intrinsecae, & ideo concurrit in diuerso genere causae, propter quod non concurrit partialiter, vt probat idem Godoy de lumine. cum intellectu disp. 163 vnde non videtur sibi constare, Hanc sententiam docet etiam Mol. 1. p.q. 12. art. 2. disp. 2. Sua: lib. 2. de Attr. neg. c. 12, & 3. p. q. 9. art. 15. disp. 24. fect. 23 Salas 1. 2. q. 3. tract. 2. disp. 5. sect. 2; & omnes Alij communiter. Addit noster Lusit. lib. 8. de Beat. p. 2. q. 4. art. 9. 8S. 5: quod in sententia asserente Diuinam Essentiam vniri cum intellectu beato per modum formae intelligibilis non potest negari ipsam actiue influere in visionem. Igitur

83

4. Not; quod, vt diximus in sup. art; forma alia est intrinseca, alia extrinseca, intrinseca pertinet formaliter ad genus causae formalis, prout distinguitur a causa efficiente; extrinsecavero pertinet ad genus causae efficientis, quia efficiens in hoc, quod est extrinseca, distinguitur a causa formali, quae essentialiter est intrinseca: & praeter ea, quae ibid. diximus, scilicet, quod Angeli sunt formae completae extrinseceproducentes in Coelis motum, & per motum actiue producentes omnia haec sublunaria; potest vlterius magis declarari: nam quaelibet torma naturalis respectu actionum immanentium est vera causa formalis contradistincta a causaefficienti, quia tales actiones intrinsece recipum ur in insa; respectu vero actionum transeuntium est causa formalis extrinseca, quia tales actiones sunt extra illam, & respectu illarum est; causa efficiens, non formalis, prout distinguitur ab efficiente, vt v. g. anima nostra respectu intellectionis, & volitionis, quae recin: antur in ipsa, est causa formalis intrinseca, respectu vero actionis generatiuae, qua concurrit adgenerandum aliud sibi simile, est causa formalis extrinseca, & reducitur ad efficientem. Quod autemo forma actiue concurrat ad vtranque-actionem, scilicet immanentem, & transeuntemundubium est apud omnes Philosophos, quia forma est pri cipium omnium operationum.

84

Igitur ex eo, quod objectum gerat vicem formae intellectualis extrinsecae, non tollitur, quin agat extrinsece in genere causae efficientis absque vlla informatione, inhaesione, aut copositione. Quod autem objectum, aut species. eius vicaria habeat munus formae intellectualis actuantis, & determinantis intellectum ad talem intellectionem, iam ostensum est in sup. ari; & in doctrina Phil. asserentis intellectum se habere, sicut materiam in genere intelligibilium, obiectum vero, vt forma illum determinate, & in doctrina SS. PP, vt infra videbimus ex Beaussp ug; est innegabile; propter quod opposita sententia est parum conformis dictis Philosophorum, & SS. PP, vt diffuse ostendit Fundaises Doct. q. 4. de cog. Angel. 8. Postquam fideliter Hoc supposito.,

85

S Vnica conclusio. Essentia Diuina, prout vuta intellectui in ratione formae intelligibilis, producit visionem, beatam in genere causaeefficientis. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 9. derim c. 12, vbi ait: Dicendum est, quod omnis resxqua cun que cognoscimus, congenerat in nobis notinam sui, ab viraque enim paritur notitia, a cognostente, & cognito; quod Inculenter probat librsο I2; & ex quo sic. Omnis res cognita, proutanm ta intellectui tanquam forma ipsius, causat anmo: bis cognitionem sui;, sed Diuina Essentia unitus intellectui beato, a quo cogno scitur; ergo Quum na Essentia causat visionem beatam,

86

6 Prob. 2. ratione. Omne illudSquodynm tur alteri, tanquam forma in ordine ad aliquam operationem receptam extra illud, concurtitin genere cause efficientis ad illam operationemi sed Diuina Essentia vnitur intellectui beato; tanquam forma inte lligibilis in ordine ad producendam visionem beatam, quae non recipitur am psa Diuina Essent ia, sed in intellectu beato; cuit gnitur; ergo Diuima Essentia concurrit actiue ad visionem beatam in genere causae efficientis: Maior patet: nam ex Phil. forma, cui, mauime competit ratio naturae, est principiumoperationis immanentis concurres ad illam in genere. c ausae formalis intrinsecae. Min, etiam constat; nam intellectus secundum suam entitatem se habet, tanquam potentia pure passiua in genere. intelligibilium, objectum autem, seu species eius vicatia se habet, tanquam forma, illum actuans, & determinans ad talem intellectionem, vt superius dictum est,

87

Conf. Illud, quod est determinatiuum, potentiae in ordine ad aliquam operationem, se habet, tanquam forma ipsius actiue concurrens ad illam operationem, sed Diuina Essentia se habet, vt determinatiua intellectus beati inordine ad visionem sui ipsius; ergo actiue concurrit ad visionem beatam. Maior patet, quia determinati uum potentiae in ordine ad aliquam operationem est actus ipsius potentiae; actus enim ex Phil. est, qui determinat, & actus, prout actus alicuius operationis, actiue se habet ad illam, sicut receptio. alicuius operationis se habet passiue; hinc actio dicitur ab actu, seu a concursu actus ad actionem. Prob.min. Intellectus secundum se est indifferens ad intelligendum quodlibet objectum;: ergo non determinatur ad intelligendum hoc obiectum, nisi ex eo, quod vniatur cum hoc objecto, non cum alio, ex quo deducitur conmuniter, quod species intelligibilis, fiue obieejctum vnitum intellectui actiue concurrit ad intellectionem illius; quidquid dicat noster Toles tan. 3. de An ima q. 2art. 3: & Iauell. ibid; sed Diquina Essentia cognoscitur ab intellectu beato; ergo illi vnitur in ratione cognoscibilis, & per conseques cum illo concurrit actiue ad producendam visionem beatam.

88

T Prob. 2. Ita se habet forma naturalis respectu potentiae passiuae in ordine ad operationem naturalem physicam, sicut se habet forma intelligibilis respectu potentiae intellectiuae inordine ad operationem ordinis intelligibilis: sed forma naturalis vnitur potentiae physicae ita, vr actiue concurrat ad operationem naturalem in esse physico; ergo forma intelligibilis vnitur? potentiae intellectiuae ita, vt actiue concurrat ad operationem in esse intelligibili. Mator patet, quia forma naturalis materialis v. g. vnitur materiae, quae est potentia passiua physica, & secundum se nullius est actiuitatis, & ideo tota ratioactiue agendi sumitur ab ipsa forma materiali, quae est actus, & per consequens forma naturalis actiue concurrit simul cum materia, quam actuat ad operationem in esse naturali. Mine sufficienter probata est in sup. art.

89

S Obiicies 1. Principium formale quo essentialiter subordinatur, & dependet a principio quod, & est minus principale illo; sed Dius na Essentia nequit subordinari, aut dependere ab intellectu creato, quia subordinatio, & dependentia importat essentialiter imperfectionem, quae repugnat Diuinae Essentiae; & esse minus principale dicit defectum respectu magis principalis, ergo Diuina Essentia nequit habere rationem, principij formalis quo respectu intellectusgreati, & per consequens nequit actiue influere in visionem beatam, tanquam forma intefsigibilis intellectus creati, quae essentialiter est principium formale quo,

90

Resp. dist. maiorem. Principium formale quo intrinsece informans principium quod, conci extrinsece actuans, & determinans, vt est Angelus respectu Coeli, & substantia Angelica respectu sui intellectus, negatur:

91

9. Obiicies 2. Ptincipium formale debet esse intrinsecum potentiae, cuius est forma; debet enim illi tribuere esse formale ex Phil. 2. de. Anima text4i sed Diuina Essetia nequit tribuere intellectui creato esse formale intrinsecum. aliter suppleret vicem causae formalis intrinsecae; ergo nequit esse principium formale quo productiuum visionis beatae.

92

Resp. dist. maiorem. Principium formale. debet esse intrinsecum, si ly intrinsecum dicat, indistatiam localem, coneisi dicat informationem; subdist. Principium formale tribuens esse formale potentiae, vt v.g. lumen, quod dat intellectui esse lucidum, conc, quod non dat esse intrinsecum formaliter, vt species, quae non tribuit intellectui esse repraesentatiuum, sed tantum extrinsece reprae sentat intellectui objectum nege Phil. autem loquitur de principio formali dante esse formale intrinsecum, quod est virtus formalis ipsius potentiae, & ideo debet esse intrinsecum per informationem, vt diximus q. 2. art. 2. non aute de principio extrinseco, quod non est virtus potentiae, sed est tantum determinatiquum illius, vt est species, seu objectum.

93

Instabis. Virtus proxima, quae est lumeno debet esse intrinseca per informationem; ergo multo magis principium remotum, quod est, forma, debet esse intrinsecum per informationens sed species se habet, veluti forma ipsius intellectus; ergo Diuina Essentia nequit gerere vicem speciei, & per consequens non est principium productiuum visionis beatae.

94

Rtesp. neg. conseque & disparitas est, quiavirtus proxima, cum essentialiter sit qualitas, quae petit esse in subjecto per informationem: nulla enim substantia est immediate operatiua, ideo petit intrinsece recipi in potentia per informationem; at vero forma, quae est principie remotum, cum possit esse substantia completa, quae essentialiter existit in se, & per se, & nequit aliud informare, tanquam pars, ideo nequit recipi in alio per informationem. Forma ergos quae est principium remotum, tunc est in alios per informationem, quando est forma incompleta, & componibilis cum altero; secus autem de forma completa, & incomponibili cum altero, quae existit in se, & per se independenter ab alio, tanquam a subjecto substentante, vt est Diuina Essentia. IO. Obiicies 3. Lumen gloriae dat sufficientem virtutem intellectui ad videndum Deum ergo Essentia Diuina nullo modo est ratio agen di ipsi intellectui, & per conseques non est productiua visionis. Prob. antecedens; lume nigloriae est tota virtus ipsius intellectus; ergo dat sufficientem virtutem ad videndum Deum.

95

Cons. Si Diuina Essentia in ratione speciei produceret actiue visionem, sequeretur, quod Deus haberet duplicem efficaciam in visionem beatam, alteram, qua concurreret, vi causa vniuersalis, per quam concurrit cum omnibus causis secudis ad earum effectus, & aliam, qua concurreret in ratione speciei, sed consequens est falsum, quia efficacia Der vbicunque operatur semper est vnica; ergo, & antecedens.

96

Resp. dist. antecedens; lumen gloriae tribuit. totam efficaciam proximam intel lectui relinquendo ipsum in sua indifferentia in ordine ad omnia objecta supernaturalia, concitotam efficaciam remotam, determ inando intellectum ad talem intellectionem, neg: per quod patet ad probi sicut enim, quanuis calor sit tota virtus proxima ignis, attamen non tollit, quod forma substantialis ignis, quae dat ipsi tale esse specifitum, non habeat suam efficaciam, ita a pari¬

97

Ad confneg. sequela: nam Deus ad visionem beatam non concurrit, vt auctor naturae, & ideo non concurrit per auxilium ordinarium & naturale, sed tantum, vt auctor gratiae, & ideo per vnicam tantum efficaciam.

98

II Obiicies 4. Principium operationis immanentis debet esse susceptiuum actionis: nam actio immanens recipitur in eodem principio, a quo producitur; sed Diuina Essentia non potest. re cipere visionem beatam, aliter esset subjectum passiuum, quod repugnat; ergo Diuina Essentia. quatenus habet rationem speciei, non est principium productiuum visionis:

99

Resp. dist. maiorem. Principium quod materiale, quod se habet veluti materia, vt in casu est intellectus, conce principium formale, siue intrinsecum, siue extrinsecum, negi sic lumen, quanuis sit principium formale productiuum visionis, attamen non est receptiuum illius, vtdiximus q. 2. art. 3.

100

I2. Obiicies 5. Si Diuina Essetia esset prineipium productiuum visionis, se teneret ex parte intellectus, quia esset principium, mediante. quo intellectus produceret visionem, sed consequens est falsum, quia species se tenet ex parte objecti; ergo, & antecedens.

101

Resp. neg. sequelam, illud enim se tenet exparte intellectus, quod principaliter requititur, tanquam virtus illius simpliciter necessaria ad agendum; species autem non requititur tanquam virtus necessaria intellectui ad agendum sed tanquam naturalis similitudo objecti, & taquam principium extrinsecum, efficienter producens. ipsam visionem, & ideo se tenet exparte obiecti. I3 Obijcies 6. Substantia Angeli est species respectu cognitionis sui ipsius, & tamen, non potest producere ipsam visionem, quia nul la substantia est immediate operatiua; ergo de ratione speciei non est actiue pro ducere visione

102

Resp. Gonet; substantiam non esse immedia. te operatiuam in esse entitatiuo, bene tamenin esse intellectiuo. Sed haec responsio gratis iaffertur, neque assignat rationem disparitatis, nam si substantiae potest competere immediate clare operationem intellectiuam, quae est nobilior, non videtur, cur ei denegandum sit esseimmeniate elicitiuam operationis naturalis, que est ignobilior; ideo omissa hac responsione.

103

Resp. neg. 2. partem antecedentis: ad cuius prob. insertam dicitur, quod substantia Angeli non producit visionem, nisi sitlucida; & illustrata a lumine; non enim producit visione nisi quatenus repraesentat; sed non repraesentat. nisi quatenus est lucida, vt patet de speculos quod, nisi sit lucidum, non repraesentat; erge substantia Angeli non producit visionem, nisi mediante lumines & sic non est immediate operatiua, nec etiam in esse intelligibili.

104

I4 Colligitur ex dictis in tract. de Simplic. Dei, & in hac q. quod vnio, qua Diuina Essentia vnitur intellectui beato, non fundatur passiue in ipsa Essentia Diuina, sed in intellectu beato tantum, sicut vnio formae cum materia funda tur in sola materia: nam vnio in illo passiue recipitur, quod participat perfectionem resultantem ex illa vnione, & quod mutatur ad illam perfectionem; sed solus intellectus beatus recispit perfectionem a Diuina Essentia, & ad illam mutatur; ergo talis vnio passiue recipitur inso lo intellectu; tum quia vnio passiue recipitur in illo, quod passiue vnitur, non autem in illo quod actiue sibi vnit alterum sicut actio recipitur in passo, non in Agente, quia solum passum habet recipere, & pati; ergo vnio recipitur solum in subjecto passiuo, quod est intellectus; ne autem in Diuina Effentia, quae se habet mete efficienter extrinfece.

Articulus 4

105

ARI. IV An Beati videndo Deum forment Verbuma

106

Vplicem Verbi ethimologiam tradit Beatiss. P. dug. lib. de Principijs Diale cticae c. 6; & ex illo B. Doct. in 1. dist. 27. princaq. 1. S. His duabus, primo enim dicitur a verbe rare aerem: & iste modus ethimologizandiaeon quenit solum verbo vocali, non mentali; Secum do dicitur verbum, quasi verum boans5& siti proprie dicitur de verbo mentis, in qua proprie est veritas; hic loquimur solum de verbo metis

107

Verbum mentis adhuc duplici ter sumitum vt notat idem Fundatiss. Doct. Quodl. 5. qoιse licet proprie, & improprie. Verbum propriese gnificat ipsam definitionem, seu essentiam rerm mente acceptam, vt docet Beatiss. P, Augalibm de. Trin, c. 161vbi ait: De finio, quid sit intemperantia, & hoc est verbum eius: & rationem huius tradit lib. 15. de Trin.c. 11, vbi recapitulans, & expiicans ea, quae dixerat in omnibus superioribus. libris docet, quod verbum mentis proprie sumptum est illud, quod proprie significatur perverbum externum; ait enim: Verbum, quod foris fonat, signum est verbi, quod intus latet, & quia definirio habet notificare essentiam rei, nam, vtpote notior definito, illam explicat, ideo paulo post vocat verbum cum amore notitia; ex quibus apparet, quod Sanctiss. P. non sumit notitiam pro ipsa intellectione formali, vt male arbitrantur Aliqui, qui propter hoc ab actu intellectus non distinguunt verbum, sed sumit notitiam pro ipsa re cognita, & explicata, quae habetrnotificare rem, quam in animo habemus; propter quod subiungit: Et quemadmodum cum persensum discimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro, quae phantasia memoriae, est; non enim omnino ipsa corpora in anima sunt, cum ea cogitamus, sed eorum similitudines. Et c. 11: concludit. Ideoque & imago, & verbum. est, quodde illa exprimitur. Tandem de Principis Dialecticae c. 5. explicuerat, quid proprie sit, verbum dicens: Sed ipsa res verbum vocatur; patet autem, quod ipsa definitio rei, seu essentia rei in animo concepta non est formaliter ipsa. intellectio, sed objectum intellectionis; & verbum, quod foris sonat, non significat formaliter ipsa intellectionem, sed rem intellectam, vt cum dicitur leo, lapis, non significat ipsam actionem intellectus directe, sed naturam leoninam, vel inanimatam, quanuis consignificetur etiam ipsa cognitio, quia significat ipsam tem in animo conceptam, tadem similitudines, & imagines rerum, seu ipsae res cognitae non sunt ipsa cognitio, sed sunt esse obiectiuum ipsarum rerum, prout terminat actum intellectus. Haec notauimus ad diruendum principale fundamentum Aduersariorum opinantium in doctrina Sanctiss. P. verbum, seu speciem expressam esse idem formaliter, ac ipsam intellectionem, ac propter hoc asserentium Beatos per visionem beatam producere verbum creatum, quia producunt visionem beatam, quae est idem formaliter; ac verbum, quod, quam falsum sit, ex hucusque dictis, & multo clarius, si dicta Sanctiss. P. attentius legerint, patere potest. Verbum improprie est? ipse actus intelligendi, per quem formatur verbum; quando enim aliquod nomen est terminus connotatiuus significans vnum principaliter, & aliud ex consequenti, vt cena, prandium, tunc potest pro vtroque vsurpari, sed magis proprie pro principaliter significato, quam pro minus principali; cum igitur verbum significet ipsam rem in animo conceptam, ideo significat rem& cognitionem intellectus, sed tem principalis ter, & ideo magis proprie, cognitionem, vero minus principaliter; & ideo minus proprie. Sup¬ posito igitur, quid proprie significet verbum, & quomodo proprie sumatur a Beatiss. P. inquirimusaan Beati per visionem beatam forment. verbum, quod sit similitudo expressa Diuinae Essentiae, non autem, an possint formare verba de creaturis per cognitionem naturalem?

108

S Prima sententia opinatur Beatos per visionem beatam producere verbum. Ita Mol. 1. p. q. 12. disp. 1; Sua: lib. 2. de Aur. c. 13 Vasq. 1. p. disp. 38. c. 2. Conimb. lib. 3. de anima c. 8. q. 2. art. 4i Mayron in 1. dist. 27. q. 1, Bassol. ibidem q. 2.art. 3: & noster Lusit. de Beat. lib. 8. p. 2. q. 2. art. 2. S. 3: & lib. 11. 4. 7. art. 3: & omnes alij substinentes possibilitatem speciei impressae; quibus adduntur Capreol. in 4. dist. 49. q. 5: Sot. ibid. q. 2. art. 3. Ferrar. Econtra Gent. e. 53: Zanard; Arrub. disp. 17. c. 2. Granad. iract. 5. de Visdisp. 1. sect. 2.

109

Secunda sententia vult Beatos posse formare. verbum inadaequatum alicuius Attributi, non vero adaequatum. Ita Tum. 1. p. 7. 27. art. 1, disp. 13 & apud illum Calet; & Capreol. in 1. dist. 27. q. 2. ad 8.

110

Tertia sententia docet Beatos nec de facto, nec de possibili formare verbum. Ita B. Doct, Quodl. 5. q. 9, Argent. in 4. dist. 49. art. 2. Gibbons Lafosse de Vis.q. 3. art. 2, Mag. Conson. in M.S; ex exteris vero. Henr. Quodl. 3. q. 1; Caiet. 1. p. q. 12. art. 4. Cabr. 3. p. q. 11. art. 1. disp. 5. 8. 9: Nax; Sala mat; Ioc aSTho; Godoy de Visc tract. 2. disp. 123. Gonet, Ferrus, & omnes alij Thomistae communir. ter. Pro cuius decisione.

111

3 Not; quod hic non quaerimus, an Beati possint formare verbum repraesentans ipsam visionem beatam, vt opinantur Sone; & Nazar, de D. Paulo e raptu regresso, sed quaerimus, anpossint formare verbum clare, & intuitiue repraesentans Diuinam Essentiam, prout est obiectum beatificum: in qua re Aduersaruj duplici medio procedunt, scilicet auctoritate SS.PP, & ratione fundata in identitate intellectionis cum ipso verbo; volunt enim verbum non distingui realiter ab intellectione, sed tantum vel modaliter, vel formaliter ex natura rei, vel vira tualiter, vnusquisque pro sua sententia.

112

Quantum ad auctoritatem SS. PP, & praecipue Beatiss. Ecclesiae Magisiri, in quofirmius se substinere conantur, iam supra explicatum est manifeste, quantum a recta eius mentis intelligentia aberrent, & infra ad auctoritates aliorum PP. respondebimus.

113

Quantum vero ad indistinctionem intellectus a verbo, quanuis lib. 3. de Anima sufficienter satisfiat, artamen hic breuiter aliqua recolenda sunt. Et 1. verbum est ipsa res cognita, siue species repraesentans ipsam tem, in quar tanquam in speculo, intellectus rem intuetur, vedocet Beatiss. P. vbi sup; sed intellectio non est? res intellecta, sicut visio ocularis non est res visa; ergo verbum non est idem, ac intellectio. 2. Verbum, seu species expressa durat inmes moria, in qua conseruatur etiam pro eo tunc, quo non durat, nec conseruatur intellectio; memoria enim dicitur thesaurus specierum; quia est, veluti arca, se u depositum, in quo reponuntur, & conseruantur species; non semper autem manet intellectio, quae secundum se fluens, & volubilis est, aliter si quandiu manent species in memo, ria, manerent intellectiones productiuae earum dem, sequeretur, quod intellectus actualiter Se per intelligeret illas res repraesentatas per illas species, quia intellectus denominatur actu im telligens ab actuali intellectione, & tandiu dicitur actu intelligere, quandiu in ipso manet actualis intellectio; sicut paries tandiu dicitur esse albus, quandiu in illo durat, & conseruatur albedo: experimur autem, quod non semperactu intelligimus illas res, quarum species expressas habemus in memoria; ergo intellectio& verbum, quod est idem formaliter, ac species expressa realiter distinguuntur; separatio enim duarum entitatum est signum manifeste indicas distinctionem realem. 3. Quia licet actio transiens non distinguatur realiter ab effectu, qui est terminus per illam productus eo, quia actiotransiens subjectatur in passo, & non distinguitur, nisi virtualiter a passione; propter quoo actio transiens nihil aliud est, quam ipse effectus in fieri, seu ipsum fieri effectus, vt ratiocinatur. verior Philosophia, attamen actio immanens essentialiter distinguitur a suo termino propteroppositam rationem: nam in tantum actio transiens non distinguitur realiter ab effectu, inquantum recipitur, & subjectatur in illo, vt dictum est; sed actio immanens non subjectatur in suo termino, sed in suo principio productiuo ipsius termini: in hoc enim formaliter distingui. tur actio immanens ab actione transeunte, vt tenent communiter omnes; ergo intellectio, qua essentialiter est actio immanens, distinguitur realiter a specie expressa, seua verbo, quod est, terminus per illam productus, & per hoc eui denter conuincitur etiam falsitas rationis Aduersariorum. His declaratis.

114

4 Vnica concl. Beati nec de facto, nec de possibili possunt formare verbum, creatum repraesestans Diuinam Essentiam, quanuis alique modo possit dici formare Verbum Diuinum quatenus exprimunt Diuinam Essentiam; unde Diuina Essentia nedum habet rationem species impressae in intellectu Beatorum, sed etiam rationem speciei expressae, & sicuti implicat quod detur species creata impressa illam intuitiue repraesentans, ita dicendum de specie expressa, seu de verbo. Prob. 1. ex illo Apost. Videbimus facierad faciem. Ex quo sic. Beati essentialiter, vt docet Scriptura, nequeunt esse Beati, nisi per cognitionem: intuitiuam, & immedia; tam Diuinae Essentiae in seipsa, hoc enim significat ad faciem; ergo nequeunt de illa formare verbum, quod est speculum, in quo videtur res; visio enim specularis nequit esse formaliter in tuitiua, & per consequens nequit esse visio beata, quae essentialiter est intuitiua.

115

S Prob. 2. ex Beatiss. P. Augaep. 112. ad Paulinam c. 8. vbi ait: Deus ad populum suum, & hereditatem pertinentibus nulla specie se demonstrat. & dein: Proinde narrante Unigenito, quiest in sinu patris, narratione ineffabili creatura ratio: nalis munda, & sancta impletur visione Dei ineffabili. Ex quibus sic. Verbum Diuinum narrat creature narratione ineffabili simpliciter a creatura, & creatura impletur visione simpliciter inc ffabili; sed creatura, quae non potesteffari Jobiectum cognitum, nequit de illo formare ver bum, cum verbum tantum formetur per ipsum. effari, quod idem est, ac loquis & vissoreutre pugnat effari, & loqui, nequit verbumformare sicuti implicat, quod homo priuatus loquela; prout priuatus, formet verbum; ergo Beati videntes obiectum inenarrabile, & ineffabile simpliciter per visionem, cui nequit competerenarrare, aut effari, nequeunt de illo verbum formare, aliter illud esset narrabile, & effabile, quia illud, de quo formatur verbum, essentialis ter narratur, & effatur; ex quibus patet Beatisi. Patrem nedum docere nostram sententiam, sed etiam tradere efficacissimam rationem.

116

6 Prob. 3. omnibus illis auctoritatibus, & rationibus, quibus probauimus implicare speciem impressam creatam; eadem enim ratio est de vtraque, cum vtraque se teneat ex parte obiecti, tanquam naturalis similitudo illius. Imo sic. ad hominem arguitur. Species expressa secundum Aduersarios est perfectior specie expressa; habet enim rationem vitimi termini ipsius visionis, & ab Ultimo desumitur complementum perfectionis ipsius rei; ergo species expressaest. immaterialior specie impressa; perfectio enim speciei consistit in repraesentares, & immateria ditas est ratio repraesentandi, sed in tantum repugnat species impressa, quia esset immateria lior Diuina Essentia; ergo multo magis repus gnat species expressa, quia esset superimmate rialior Diuina Essentia, esset enim immateria lior specie impressa, quae esset immaterialios Diuina Essentia.

117

V. Probatur 4. Visio beata immediate terminatur essentialiter ad obiectum formalite beatificans; ergo visio beata nequit formate speciem expressam. Prob. maior: nam quicum que actus specificatur ab obiecto primario; ses objectum primarium est illud, in quod tendit immediate, quia illud, in quod tendit mediante alio, non est primarium, sed secundarium zegge quilibet actus cuiuscunque potentiae immediam re tendit in objectum, a quo specificatur; sed visio beata, prout beata, specificatur ab obiecte formaliter beatificante; ergo visio beata immediate terminatur cssentialiter ad objectum for maliter beatificans. Probi min. Nulla creatis ra, quantuncunque perfecta, potest objectiue beatificare intellectum creatum, quia nulla creatura potest esse summum bonum, & vltimus finis simpliciter, cui solum conuenit objectiue beatificare, & perfecte satiare appetitum creaturae rationalis, sed illa species creata esset creatura, quia esset actus creaturae rationalis, ergo non esset obiectum formaliter beatificans. Prob. conseque nam si visiobeata formaret specie expressam, immediate tenderet in illam, in qua videret Diuinam Essentiam, tanquam in speculo illam repraesentante, ergo non esset formaliter vsio beata.

118

S Prob. 3. pars concl. ex Fundatiss. Doct. Verbum est conceptus mentis, & partus, seu quid formatum in mente; sed Diuina Essentia, prout visa a Beatis, est quodammodo concepta, & formata in illorum mente; ergo habet quodammo, do rationem verbi Beatorum, Maior patet, haec enim est notio propria ipsius verbi. Prob. min. Concipere idem sonat, ac simul capere, & apprehendere; & partus mentis idem significat, ac in mente repertum, vt habet Beatiss. P. lib. 7. de. Trin. c. 9, sed Essentia Dinina capitur, apprehenditur, & reperitur in mente Beatorum; ergo est quodamodo concepta, & formata in illorum mente¬

119

Conf. 1. Diuina Essentia se habet, vt quio formatum in intellectu Beatorum iuxta illud Apost, ad Galat. 4. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in nobis, idest doneo in nobis formosus appareat, ergo ex eo, quod Diuina Essentia appareat formosa in mentibus. Beatorum, dicitur quodammodo in illis formari, & per consequens in hoc sensu Beati possunt. dici quodammodo formare verbum.

120

Iisdem rationibus impugnatur secunda. sententia, si enim posset dari species expressa

121

partialiter repraesentans vnum tantum, vel alte rum Dei Attributum, iam illa species esset immaterialior, & actualior illo Attributo; sed implicat dari aliquid purius, immaterialius, & actualius quocunque Dei Att ributo, quod est sentialiter est actus purissimus excludens omne materialitatem, ergo implicat dari species expressa partialiter illud repraesentans. Tum. quia implicat vnum Attributum videri sine alio, vt infra videbimus; ergo implicat speties repraesentans vnum, vel alterum Attributum tantum.

122

9 Obiicies 1. D. P. Aug. lib. 9. De Trin. c. 9. ait: Conceptam rerum notitiam, tanquam verbum. apud nos habemus, & c. 11. Ex quo colligitur, quod, cum mens seipsam nouit, atque approbat; sic est: eadem notitia verbum eius; & c. 22. Est quaedam imago Trinitatis ipsa mens, & notitia eius, quae est proles eius, ac de seipsa verbum eius; & lib. 15. de Trin. c. 10. Formata quippe cogitatio ab ea re, quam scimus, verbum est, quod in corde dicimus; & c. 27. Ex illo, quod nouimus cogitationem nostram formari, fierique in acie co¬ gitantis imaginem simillimam cogitationis eius, quam memoria continebat ista duo, veluti parentem, & prolem tertia uoluntate, siue dilectione. iungelite, quam quidem uoluntatem de cogitationedescendere, non tamen esse cogitationis imagiiem; quibus auctoritatibus manifeste docet nostram cogitationem esse imaginem, seu speciem. expressam, & verbum rei cogitatae; sed cogita tio est intellectio formaliter; ergo intellectio est formaliter verbum; & per consequens Beati producentes intellectione bea ta formant verbum,

123

conf. ex eodem lib. 9. de Iun. cap. 10. docente: In quantum ergo Deum nouimus, similes sumus, sed non ad aequalitatem similes, quia non tantam ipsum nouimus, quantum ipse est Deinde: Illud quoque fatendum est, quod etiam tunc similes ei erimus, quando videbimus eum, sicuti est; tunc quidem verbum nostrum non erit falsumi quod repetit etiam lib. 15. de Trin. c. 16, & c. 11. Que madmodum cum per sensum corporis discimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in anime nostro, ita cum Deum nouimus, illa notitia verbum est, & sit aliqua Dei similitudo, tamen inferior, quia in infertore natura est, sed notitia ide est, ac visio; ergo visio beata est idem, ac verbum.

124

Resp. omissis responsionibus Recentiorum luxta ea, quae diximus n. 1, vbi explicuimus ide quod vere intendit Sanctiss. P. Dicitur ergo, quod nomine notitiae intelligit definitionem, rei, vt ex eius verbis superius ostendimus; definitio enim, cum sit notior definito, vocatur notitia illius; sic dicitur de cogitatione; cogitatioenim sumitur pro re cogitata, sicuti amor sumitur aliquado pro re amata, qua phrasi saepe vtitur Beatiss. P. conformiter ad Scripturas, loquens enim cum Deo saepissime ait: Amor meus, spes mea, vita mea, &c. sumens amorem, & spem. pro re amata, & sperata:

125

Ad conf dicimus, quod prima auctoritas nihil concludit, quia possumus esse Deo similes in eo, quod videamus ipsum clare, & euidenter, sicut ipse videt seipsum absque eo, quod producamus per visionem beatam, sicut ipse producit, verbum. Ad 2. dicitur, quod verbum nostrum non erit falsum, quia erit ipsa Dinina Essentia, quae est prima Veritas; non tamen ex hoc arguitur, quod nos producemus verbum creatum, sed tantum, quod exprimemus Diuinam Essentiam, quae erit verbum nostrum. Ad 3. dicitur, quod manifeste loquitur de cognitione, quam habemus de Deo in via, de qua non est dubium quod a nobis formetur verbum, & de hac cognitione saepissime loquitur in lib. cit. de Trin¬

126

IO Obiicies 2. D. Ansel. Monolog. c. 21. ait; Nulla ratione negari potest, cum mens rationalis seipsam cogitando intelligit, imaginem ipsius nasciin sua cogitatione; imo ipsam cogitationem sui esse imaginem ad sui similitudinem, tanquam ex eius impressione formatam, idem penitus habet D.¬ Damasc. lib. 1. de Fide Orihod. c. 18; ergo cogita¬ tio, quae est idem ac cognitio, idem est ac verbum,

127

Resp; quod D. Ansel in Monologie, 38. explicat seipsum dicens: Nulli dubium est creatas substantias multo aliter esse in seipsis, quam in nostra scientia, in seipsis nanque sunt per ipsam suam essentiam, in nostra vero scientia non sunt carum essentiae, sed similitudines. Vult igitur, quod ex nostra cogitatione oriatur verbum; & quando ait nostram cogitationem esse ipsum verbuma tunc sumit cogitationem pro ipsa re cogitata. Idem dicitur ad D. Damasc.

128

II Obiicies 3. Si Beati non possent formare verbum de Deo clare viso, non possent ad inuicem loqui de Deo; nihil enim aliud est loqui, quam formare expressiones, siue verba vel sensibilia, vel spiritualia iuxta genus locutionis; sed consequens est falsum, quia Beati semper loquuntur de Deo eum laudando, eique gratias agendo; ergo & antecedens.

129

Resp. neg. maiorem: Beati enim exprimentes Diuinam Essentiam, quae est veluti verbum ipsorum dicens omnia, loquuntur; non autem formando verbum creatum, vt supra dictum est; & ratio huius est, quia verbum institutum est ad manifestandos proprios animi conceptus, sed Diuina Essentia, vtpote purissimum speculum omnia clarissime representat: ergo per Diuinam Essentiam insitam in intellectu Beatorum, veluti per proprium verbum loquuntur.

130

12. Obijcies 4. Ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. deTrin. c. 7: & 10ν & apud D. Thomam. q. 27. art. 1. docentem, quod Omne intelligens ex eo, quod intelligit, format verbum, ex quo infert Angelicus Doct. Patrem aeternum producere Verbum Diuinum eo, quia intelligens est; sed Beati intelligunt Deum; ergo producunt verbum.

131

Resp. Beatiss. P. tali loco docere Verhum gigni ex memoria faecunda Patris, non autem quod producatur per quancunque intellectionem, quia Verbum intelligit seipsum, & Patrem: & Spiritus S. intelligit tres Personas Diuinas, & tamen Verbum, & Spiritus S. non producunt Verbum. Solum ergo intelligens fecundum. producit Verbum; faecunditas autem dicit duo, scilicet virtutem adaequatam termino producibili, & possibilitatem termini producibilis cum autem nec Beati habeant virtutem producendi verbum immaterialius Diuina Essentia, nec hoc verbum sit possibile, ideo repugnat Beatos formare verbum. Sed de hoc de Trin. q. 2. art. 1.

132

I3. Obiicies 5. Cognoscere nihil aliud est, quam potentiam vitalem exprimere in seipsaimaginem rei cognitae; ergo in qualibet cognitione datur verbum. 2. Intellectio comparatur ad verbum, sicut via ad terminum, vel sicut actio ad effectum; sed implicat dari viam sine termino, & actionem sine effectu, aliter illa via, & actio esset infinita, quia terminum non haberet; ergo in omni intel lectione datur verbum. 3. Non potest aliquod cognosci, nisi per aliquem conceptum, sed iste conceptus est. verbum; ergo in omni cognitione datur verbum. 4. Ideo beatus nequit producere verbum, quia obiectum est praesens; sed Pater aeternus habet objectum praesens, & tamen producit Verbum; ergo illa ratio nulla est.

133

Resp. ad 1. neg. antecedens; nam cognoscere est simpliciter tendere in verum. Ad 2. dist. maior. Intellectio comparatur ad verbum, sicut via ad terminum vel productum per ilsam cognitionem, vel suppositum, conc; simpliciter productum, neg: & ad alteram partem dicitur; quod intellectio est, actio grammaticalissimpliciter tactiua, non productiua fui teminir alitersnom nis intellectio esset productiua verbinon poset saluari, quin Filius, & Spiritus S. producerest Verbum; & nos quando cognoscimus nostrum verbum, formatemus aliud verbum; & sic in infinitum. Ad min. dist. eodem modo: Ad dist maior. Per aliquem conceptum formalem; qui est idem, ac intellectio, conc; objectiuum, qui est idem, ac verbum, neg. Ad min. dicitur; quod solus conceptus objectiuus est verbum. Ad 4 negi maior: nam licet praesentia objecti sit ratio oste dens superfluitatem, non tamen ostendit implicantiam; multa enim sunt superflua, quae non implicant; ratio ergo implicantiae estammate rialitas maior immaterialitate Diuina.

134

14. Obiicies 6. Si Beati non producetent verbum, Diuina Essentia bis vniretur intelles ctui beato, semel in ratione speciei impressae & emel in ratione verbi, videtur autem absurdum multiplicare vniones. 2. Potest Beatus reflecde re supra visionem Beatam: ergo per talem reflex tionem potest formare verbum. 3. Intellectus nequit apprehendere obiectum, nisi sit praesens sed non sit praesens, nisi per verbum, aneχρο semper format verbum.

135

Resp. ad 1. neg. assumptum, quanuis, enime Essentia Diuina vniatur in ratione specteram pressae, & expressae, attamen est vnica vnios sicut icet anima nostra sit vnita corpori, vt sensiua, & vt rationalis, attamen est vnica yniQeisid 2. dist. conseq. Potest formare verbum visig nis, transeat; Diuinae Essentiae, negAdigue neg. min: nam sit praesens per seipsam, & adeo visio est intuitiua

136

I5 Obijcies 7. Terminus productus debet commensurari cum principio quo producendi sed principium quo producendi verbum infme tellectu beato est Essentia Diuina, quae est sim pliciter infinita; ergo poterit producere. ven bum simpliciter infinitum.

137

Resp. dist. maiorem. Cum principioquo proximo, conc; sed in hoc sensu neg. mmmeum principio quo remoto, neg; & in hoc densi conc. minor.

PrevBack to TopNext