Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

QVAEST. II. De Lumine Gloriae.

2

CVM ostenderimus in sup. 7. intellectum posse videre Deum per vires supernaturales, quae sunt Lumen Gloriae, & Essentia Diuina vnita in ratione speciei, superest agendum de his quoniam autem Lumen se tenet ex parte potentiae, species vero ex parte obiecti, imo Lumen est. PriUs in intellectu, quam species, quia praerequiritur ad recipiendam speciem, vt infra videbimus, ideo prius de lumine, quam de specie discurrere debemus

Articulus 1

3

ART. I. Quid sit Lumen Gloriae?

4

Vmen dupliciter sumi solet. 1. proprie, & formaliter. 2. impro prie, & participialiter; sicut enim dicimus, quod omne corpus Iuc idum lux est, quia omne corpus lucidum est, coloratum, & eo magis est coloratum, quo magis participat de luce, color enim est quaedam lUX opacata, vt ait Fundatiss. Doct. prop. 6. de. Causis lit. E, ipsa autem lux, quae participatur a corpore colorato, est lumen formaliter, ita philo sophandum est de lumine spirituali; ex corporalibus enim, quae videmus, assurgimus ad cognoscendas res spirituales, quas in praesenti statu cernere non possumus. Igitur lumen participialiter est omne illud, quod est illuminatum illuminatio enim non fit, nisi per participationem luminis; & in hoc sensu loquitur Beatiss. P. Aug. lib. 2. de lih. Arbitr. c. 93 vbi vocat lucem Sapientiam, Lumen proprie, & formaliter est illud, per quod omnia illuminantur: & in hoc sensu ibidem ait, quod Sol est lux, quia omnia corpora illuminat. Non loquimur hic de Lumine Gloriae improprie sumpto, quia in hoc sensus etiam visio beata, imo & ipse intellectus beatus vocatur lux, vt colligi potest ex Scripturis, & SS.Pp, quatenus visio non fit, nec intellectus videt sine lumine, vt infra videbimus. Loquimur. ergo de lumine proprie, & formaliter sumpto.

5

Lumen proprie sumptum ex Philosopho 2. de anima c. 7. 1. 68. definitur sic: Lumen est actus perspicui, vt perspicuum est. Hoc autem potest dupliciter intelligi. 1. ita, vt sit actus, quo potentia sit actiue perspicua, idest perspiciens aliquod objectum. 2. ita, vt sit actus, quo objectum passiue sit perspicuum, idest perspicibile, & visibile, objectum autem non sit perspicibile, & visibile, nisi per manifestationem, quandiu enim res non est manifestata, & apparens, semper est incognita, & non visa, hinc Apostolus Ephes. 5, secundum versionem Graecam, & Siriacam, ait: Omne, quod manifestat, lumen est; Et Beatiss. P. Aug. de lib. Arbitr. ubi sup& lib. 1. Soliloq. c. 8. docet, quod sicut omnia corpora luce Solis illustrari debent, vt videantur, ita omnia objecta illuminari debent a lumine spirituali, vt cognoscantur.

6

Ex hoc deducitur, quod duo sunt effectus formales cuiuscunque luminis, scilicet illuminare potetiam, vt videat, & illuminare, ac pertalem illuminationem manifestare objectum, ve¬ videatur; & si deficiat vnus ex his duobus, non potest haberi visus, quia potentia visiua orbata lumine non videt, & potentia illuminata per illam qualitatem lucidam non cernit obiecta existentia in tenebris, quia non sunt per lucem manifestata, vt docet experietia. Diximus, quod duo sunt effectus formales cuiuscunque luminis: nam si loquamur de lumine gloriae, vitra hos effectus habet etiam eleuare potentiam intellectiuam ad ordinem superiorem, quod tamen non competit lumini naturali, quia est in eodem ordine, in quo est intellectus naturalis, & ideo nequit illum extollere ad altiorem ordinem; & habet alia munera, de quibus infra¬

7

Explicata notione luminis, in quam explicatione omnes conuenire debent Auctores, debet enim ad quancunque quaestionem supponi definitio saltem quid nominis, controuertitur in presenti, an hoc illuminas intellectum Beati, & manifestans Diuinam Essentiam sit ipse Deus, qui est lux per Essetia, an vero sit Ens creatum a Deo:

8

Prima sententia vult lumen gloriae esseipsum lumen increatum intellectui beato coniumctum, & ipsum eleuans ad visionem intuitiuam Dei. Ita Bassol. in 3. dist. 14. q. 1. art. 1. ad 2, Mayron in 3. dist. 12. q. 2, & alij.

9

Secunda sententia opinatur lumen gloriae esse auxilium actuale, seu concursum simultaneum, quo Deus simul cum intellectu Beati concurrit. ad producendam visionem beatificam. Pro hac sententia citatur Sua; Salas, & Sotus eam tribuit Nominalibus.

10

Tertia sentetia arbitratur nihil aliud esse, quam ipsam visionem beatam. Ita Adamus in 2. dist. 1. q. 8. concl.1, Mol; & quidam alij:

11

Quarta sententia censet esse speciem impressam Diuinae Essentiae repraesentatiuam. ItaVasq. 1. p. disp. 43. c. 7. n. 32; & 3 p. disp. 54. c. 2. n. S; Alarcon, Turrianus, Quiedo, Smisingi & alij, qui secuti sunt Ric. in 3. dist. 14. q. 3. art. 1.

12

Ultima tandem sententia, quae communissima est, docet lumen gloriae esse qualitatem creatam supernaturalem distinctam realiter a visione, & a specie. Sed haec diunisa est; nam Alyvolunt lumen gloriae esse in tertia specie qualitatis, idest esse passibile qualitatem permanentem in intellectu Beati, in raptu vero D. Paulifuisse passionem. Ita aliqui apud Cabr. 3. p. 7. 9. art. 2. disp. 123. dij censent esse qualitatem primae¬

13

speciei, scilicet esse formaliter habitum; in raptu¬ vero D. Pauli fuisse dispositionem. Ita Capr; & Sot. in Log; Gonet de Vis. disp. 3. art. 4. concl. 1; & Ferrus ibid. q. 7. 8. 1. testatur hanc sententiam esse communem plerisque Thomistarum pauciexceptis, Aliu volunt lumen gloriae esse formaliter simul habitum, & potentiam. Ita Sot. in 4. dist 49. q. 2. art. 4. Ban. 1. p. q. 12. art. 5. ad ai Alij esse habitum formaliter, habere tamen modum potentiae. Ita Gonet ubisup; cui adhaeret Marletahic controu. 16. concl. 1, vbi docet, quod licet lumen gloriae sit habitus, eminenter tamen habet modum potentiae; Alij tandem docent esse formaliter potetiam, quae est secunda species qualitatis, habere tamen modum habitus, Ita Fundatiss. Doct. in 2. dist. 3. p. 2. q. 2. art. 2. 8. secunda via vsque ad finem; & dist. 23. q. 2. art. 1. dub. 1. lat; quem sequutur omnes illius Discipuli, Lusit. de Beat. lib. 10. q. 3. ari. 2. 8. 5. n. 38; & lib. 9. q. 3. art. 1.n. 8, & q. S.art. 13 & 2, Mag. Conson. de Visin M.S: & alj. Hanc sententiam probabiliorem censent Cabr. vbisup. concl. 2. Grippi q. 2. de lumine gloriae art. 2, & 7. ad arg, Ledesma de Diuina. perfect. q. 8. art. 8, & plures alij:

14

Not; quod ad dirimendam controuersia. quae est inter Auctores vitimae sententiae, inquirendum est, quaenam habitui, & quaenam potentiae essentialiter competant, in hoc enim totum sistit dissidium. Conueniunt igitur omnes; quod potentia duo importet. Primum est dart ad simpliciter operandum, loquimur enim hic de potentia proxima, quae est virtus, seu ratio superaddita substantiae ad operandum, sine quanullo modo substatia potest operari, aliter operaretur sine virtute, quod implicat: & ideo potentia dicitur simpliciter dari ad operandum Secundum est potentiam esse indifferentem ad bene, vel male operandum; voluntas enim v. Si quae est potentia rationalis hominis, potest bene operati amando bonum honestum, & male ama do aliquod inhonestum; sic intellectus affirmamdo veritatem, vel falsitate. Coueniunt pariterin hoc quod habitus duo importet. Primum est, quod sit ad facilius, non ad simpliciter operandum habitus enim definitur a Philosopho facilitas ex frequentatis actibus acquisita; vnde potentia potest simpliciter operati sine habitu, sed cum. difficultate, vt v. 8. intellectus potest agnoscere. aliqua veritate scientifica absque habitu scentiae. Secudum est, quod habitus non est indifferes ad bene, vel male operandum, sed datur determinater vel ad bene operandum, vel male, habitus enim virtutis non datur ad opera vitiosa, ad quae datur tantum habitus vitiosus, neque habitus vitiosus datur ad elicienda opera virtutis. Inhis autem duobus discriminantur potentia & habitus, vt patet:

15

S Id autem, quod controuertitur, est, quod aliqui volunt a Phil. definiri tantum habitum acquisitum, non autem habitum infusum, qui non sit ex frequentatione actuum, sed simpliciter in funditur a Deo, a quo creatur, & ideo non esse tatum ad facilius, sed etiam ad simpliciter, nec supponere potentiam proxime potentem operati sine habitu, sed illam constituere in actu primopotentem; quapropter volunt, quod dari adsimpliciter operandum non sit ratio differentialis competens potentiae, prout distinguitur ab habitu. Ex altera parte volunt, quod esse indifferes ac bene, vel male operandum essentialiter conueniat potentiae, & ideo illi repugnet, quod sit facultas supernaturalis, quae datur tantum ad bene operandum

16

Ceterum rationabilius dicendum est, quod esse indifferens ab bene, vel mase operandum non conuenit potentiae, vt potentia est, sed tantum quatenus libera est; nam indifferentia ad bene, vel male operandum nihil aliudest forma: diter, quam libertas, cuius essentia formalite consistit in indifferentia; hinc calor vig;quanuis sit potentia proxima ipsius ignis, non tamenest indifferens ad bene, vel male operandum; & ratio est; nam bene operati formaliter est circaobjectum bonum, sicut male operari est formaliter circa objectum malum, a quo tantum denominatur mala operatio, sicut ab obiecto bono formaliter, vt bonum, denominatur bona operatio; actio enim specificatur, & denominatur a suo objecto formali; sed sola voluntas, quae est essentialiter libera libertate indifferentiae, habet pro objecto bonum, & malum, ergo potentiae solum, quatenus libera est formaliter, competit bene, vel male operati; sed datur potentia, quae formaliter non est libera, vt v. g. potentia calefactiua ignis, quae essentialiter est necessaria; ergo potentiae, vt potentia est, non conuenit essentia liter esse indifferens ad bene, vel male operati, sed solum illi conuenit per accidens, quatenus, vel est formaliter libera, libertas enim est differentia adueniens potentiae, sicut rationalitas adquenit animalitati; vel quatenus subditur imperio voluntatis, vt sunt potentiae famulantes voluntati, quae ab illius imperio diriguntur in bonum vel malum, in quod tedit essentialiter voluntas

17

6 Remanet igitur, quod solum esse ad simpliciter operandum sit ratio formalis constitu tiua potentiae, & ideo hoc nequit competeres habitui, prout ess etialiter distinguitur a potetia. quia ratio formalis differentialis constitutiua. alicuius rei nequit conuenire alteri rei specie distinctes aliter non esset ratio, perqua differret ab illa re, vt patet de rationalitate respectu canis.

18

Ex hoc sequitur, quod si lumen gloriae; & vniuersaliter omnes habitus supernaturales datur ad simpliciter, non autem solum ad facilius operandum, non sint habitus formaliter, sed po tentiae. Quomodo autem habeant modum habitus, infra explicabitur. Hoc supposito.

19

Vnica concl. Lumen gloriae non est lumen increatum, neque auxilium actuale, seu concursus Dei, neque visio, neque species, sed e st qualitas supernaturalis a Deo producta, & infusa in intellectum Beati, quae habet veram tationem potentiae, & modum habitus. Probarex Beatiss. P. Aug. in Iotract. 34. vbi super illud: Qui se quitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae; ait: Cum habuerimus lum& vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transibit; Et lib. de Spirit; & anima c. 13. inquit: Lux ergo splendorem emittens ex se; quem retinet in se, illuminat intelligentiam ad cognitionem veritatis. Et paulo post: Sicut Solem non videt oculus, nist in lumine Solis, sic verum, ac diuinum Lumen non poterit intelligentia videre, nisit in ipsius lumine. Ex quibus sic arguitur. Lumengloriae est splendor emissus a Deo: ergo non est. ipsum lumen, quod est Deus, sicut spledor emissus a Sole, non est ipse Sol. Praeterea concursus. Dei non est splendor illuminans, & eleuans potentiam concurrentem, supponit enim potentia. iam eleuatam; ergo lumen non est concursus Dei. Insuper fidumen esset visio, illa prima auctoritas faceret sensum omnino identicum, quia cum habuerimus lumen vitae, idem esset, ac cum habuerimus visionem, & sic diceret; quod habebimus visionem, quando habebimus visionem. Item splendor habet illuminare medium, potentiam videntem, & ipsum objectum; sed species non habet illuminare, in nocte enim sunt species objectorum materialium receptae in aere, quia obiecta semper immittunt species, cum sint agentia necessaria, & tamen illae species non illuminant aerem, qui est medius inter potentiam, & objectum, neque illuminant, aut manifestant ipsum objectum; ergo lumen, quod est splendor illuminans potentiam intellectiuam, & visionem, quae est medium, & objectum, non est species impressa. Tandem splendor emissus a Sode est qualitas producta in aere, quae habet veram rationem potentiae, seu virtutis manifestatiuae objectorum materialium, sed lumen glorie se habet sicut splendor emissus a Sole; ergo est, qualitas producta a Deo habens veram rationem potentiae.

20

S Prob. 1. pars concl. Intellectus creatus nequit videre, nisi sit formaliter illuminatus, aliter videret, vt caecus, quod repugnat; sed nequit esse formaliter illuminatus, nisi per formam illuminantem, & forma illuminans, nequit esse lumen increatum, quia Deus nequit supplere vicem forme intrinsece afficientis; ergo lumen gloriae non est lumen increatum.

21

Conf. Intellectus creatus non videt per visionem increatam; quia visio, per quam videt intellectus creatus, est actio vitalis, quae essentialiter oriri debet a principio formaliter intrinsecos principium autem nequit esse formaliter intrinsecum intellectui, nisi formaliter ipsum informet; ergo neque potest videre per lumen increatum; quia, cum visio essentialiter oriatur a lumine, vt infra ostendetur, a lumine increato nequit oriri formaliter visio creata, quae essentialiter est actio formalis creaturae; aliter nulla esset ratio, cur intellectus increatus non potest? videre per visionem creatam, visio enim non minus oritur a lumine, quam ab intellectu. Prob. amplius antecedens, quod vno excepto Ripa ab omnibus conceditur. Visio increata est formaliter infinita; sed implicat, quod potentia finita videat per visionem infinitam, sicut implicat, quod potentia infinita videat per visionem fini tam, sic enim non daretur proportio inter¬

22

potentiam, & actum, quae proportio indispensabiliter requititur; ergo intellectus creatus non videt per visionem increatam.

23

9 Si dicatur. D. P. Aug. lib. 1. Soliloq. c. 36. ait: Tu es quippe lumen, in cuius lumine videbimus lumen, te scilicet in te, in splendore vultus tui, quando te videbimus facie ad faciem; quod habet etiam D. Greg. lib. 2. Dialog. c. 35; ergo sufficit lumen Diuinum.

24

Rtesp;quod Beatiss. P. nihil aliud intendit, quam quod videbimus Deum in se ipsos non autem in aliquo fulgore, vt diximus art. 1; & hoc etiam vult D. Gregi non autem negat lumen creatum, seu splendorem emissum, idest extra missum a Deo, vt supra visum est.

25

Io Prob. 2. pars conel. Concursus Dei non habet formaliter illuminare potentiam, & manifestare creaturis objectum supernaturale; sicut concursus naturalis, quo concurrit ad aliquem effectum naturalem, non illuminat potentiam concurrentem, quia talis potentia non est capax illuminationis, vt v.8. quando concurrit cum terra ad producendam plantam; ergo lumen gloriae non est concursus, seu auxilium actuale. Prob. magis antecedens; nam concursus actualis habet tantum formaliter exercere causalitatem simultaneam; sed causalitas simultanea non importat formaliter illuminationem,) vt patet; ergo non habet formaliter illuminare:

26

II Prob. 3. pars concl. 1. Lumen Gloriae importat formaliter illuminationem potentiae, quae est principium elicitiuum visionis, & illuminationem ipsius visionis, quae est medium inter potentiam, & obiectum, & illuminationem ipsius objecti, quod est terminus ipsius visionis, ergo non est formaliter ipsa visio, aliter visio esset illuminatio sui ipsius, & praecederet se ipsams quia potentia intellectiua, prout principium intellectionis, est prior visione, non est autem principium visionis, nisi prout illuminata formaliter, quia potentia, prout non illuminata, nequit principiare visionem, & ideo nequit esse principium expeditum, & adaequatum illius. 2. Ita debemus philosophari de lumine supernaturali respectu visionis supernaturalis, sicut philosophamur de potentia naturali respectu visionis naturalis; sed lumen potentiae intellectiuae naturalis distinguitur realiter ab ipsa visione. naturali, ergo lumen supernaturale deseruiens potentiae supernaturalizatae distinguitur realis ter ad ipsa visione supernaturali, Maior patet: quia secundum documentum Apostoli ex ijs, quae videmus in creaturis naturalibus, ducimur in cognitionem eorum, quae non videmus, quia sunt in ordine supernaturali, Minor etiam constat: nam lumen naturale deseruiens intellectur naturali, ad eliciendam visionem naturalem est, intellectus agens, qui realiter distinguitur abipsa cognitione actualis nam tale lumen nunqua extinguitur, ipsa autem cognitio desinit esse,¬ & extinguitur. 3. Per lumen Gloriae intellectus eleuatur ad producendam visionem; ergo si lumen esset formaliter visio visio eseuaret intellectum ad producendam se ipsam; sed non posset escuare, nisi actu esset; & in quantum eleuaret ad producendam se ipsam, actu non esset, quia non potest escuari aliquod ad producendum id, quod actu est: nam si illud, quod actu est, de facto est productum, iam supponitur principium eleuatum ad illud producendum. & in eodem ordine cum illo; ergo visio esset antequam esset; eleuaret, & non escuaret. Tandem si lumen esset formaliter visio, sequeretur, quod visio produceretur ab intellectu non eleuato, quia ante visionem intellectus non esset eleuatus, elenaretur enim per ipsam visionem cum escuetur per lumen; sed quaelibet causa in aliquo priori ad effectum praesupponitur vltime disposita, potens, & proportionata ipsi effectui; ergo visio non esset supernaturalis, quia esset a potentia naturali, vel intellectus non eleuatus esset supernaturalis, quia esset proportionatus visioni, quae omnia sunt absurda.

27

12. Instat Adamus. 1. D. P. Aug. de libero Arbi vbi sup. vocat lumen ipsam actualem cognitionem Dei. 2. Si lumen esset distinctum a visiones esset causa visionis, & per conseques Deus posset producere visionem sine lumine, quia quod potest Deus cum causa secunda, potest facerese solo. 3. Anima non esset immediate beata quia non reciperet visionem immediate, sed tantum mediante lumine. 4. Illud lumen nec esset corporale, vt patet, nec spirituale, quia lumen spirituale est lumen intellectus agentis; ne que aliud lumen diuersum, quia nullum aliud lumen est excogitabile praeter corporale, & spirituale sicut non est excogitabile aliquod ens, quod non sit, vel corporale, vel spirituale.

28

Resp. ad 1. cognitionem Dei dici lumen, participialiter, non formaliter, vt supra dictum est. Ad 2. neg. assumptum; & ad prob dicitur, quod Deus nequit facere, quidquid facit causa secunda in genere causae formalis, quia cumcausa formalis sit ide realiter, ac effectus formalis, faceret idem realiter sine se ipso, t inferius. probabimus, quanuis id possit facere in genere causae efficientis. Ad 3. neg. suppositum, quia lumen, quanuis sit principium visionis, non tamen est receptiuum illius, & ideo visio imme¬ diate recipitur in anima, quae ab illa immediat beatificatur. Ad 4. dicitur, quod esset lumen spirituale supernaturale, & ideo non esset lumene intellectus Agentis, quod est naturale.

29

I3 Prob. 4. pars concl. Lumen formaliter est manifestatiuum, & illuminatiuum obiecti, seuspeciei, quae gerit vicem obecti, & est, illuminatiuuantellectus; sed species non est manifestatiua sui ipsius, quia manifestatio importat relationem noti ad ignotum; manifestans enim debet esse clarum, & res manifestata debet esse obscura, vt patet de luce Solis, quae secudum se ipsam est clara, & apparens, & de his sublunatibus, quae secundum se praecisa luce sunt obscura, & ab scondita, & ideo idem nequit manifestare seipsum, quia idem nequit esse simul eundens, & incuidens, clarum, & obscurumm praeterea quam uis pictura habeat repraesentare oculo amagius alicuius, non tamen habet illum illuminare, imo non repraesentat, nisi illustretur a luce corporali; ergo idem dicendum est de specie intelligibili, quae est imago spiritualis per ordinem ad lumen spirituale. Et e contra repraesentare obiectum, quod est effectus formalis speciei, nequit competere lumini intellectuali, sicut repraesenrare corpora non conuenit luci corporali, quae propterea non nisi fatue diceretur imago, corporum; ergo lumen non est formaliter species. Praeterea munus formale speciei est praesentare; seu reddere praesens intellectui ipsum objectum,, munus aute luminis, est illuminare potetiam, & objectum, si sit praesens; quapropter comuniterdisa citur, quod species se tenet exparte objectiadumen autem ex parte potentiae; sed potentia, potest esse illuminata, & tamen non videre, neque habere speciem in se ipsa, vt patet de oculo sano, & illuminato respectu objecti absentis; ergo lumen non est idem formaliter, ac species. Praeterea lumen indifferenter manifestat omnia objecta, species autem non repraesentat, nisi de terminate illud objectum, cuius est species; ude lumen gloriae i lluminat intellectum nedum ad videndam Diuinam Essentiam in se ipsaν, & in ipsa omnia entia creata supernaturaliaa sed etiam ad cognoscenda Entia supernaturae lia in se ipsis immediate extra Diuinam Essem tia; quia intellectus v.g. Beatiso. P. Augustimpet lumen gloriae nedum videt Diuinam Essentiam & in ipsa dona supernaturalia alijs beatis cocessa, sed etiam videt gloriam, charitatem, lum& & visionem singulorum Beatorum immediae in se ipsis: nam quod potest maius, potest & minus, maius autem est videre haec dona superna turalia in Diuina Essentia, quae est altius, & excellentius objectum, quam illa videre in seipsis quae sunt obiecta inferiora, & infinite minus diegna, ergo falsum est, quod lumen gloriae deter minet intellectum Beati ad videdam solum, Diquinam Essentiam. vt asserunt Vasque & Alareones qui dicunt lumen naturale distingui a speciea quia lumen naturale non determinat intellectum ad videdum tale objectum, sed relinquit subsua; indifferentia, cum illum illuminet vniuersaliter ad omnia objecta naturalia; at vero lumen gloriae non distingui a specie, quia lumen glornae determinat intellectum ad videndam solumEssentiam Diuinam, determinate autem est proprium specici. Nec apparet ratio, quare Beatus, ex eo, quod videat in Diuina Essentia gloriam omnium Beatorum, non possit per idem lume illam videre immediate in ipsis Beatis; tum quia, vt dicebamus, quod potest in maius, potest in minus; tum quia, quanuis videat in Essentia Diuinacreaturas naturales, attameneas etiam videt extra Diuinam Essentiam per lumen naturale, quod est ignobilius. Tum quia per lumen Fidei in Viacognoscuntur Dona supernaturalia extra Deum, ergo per lumen gloriae in Patria, quod corres spondebit lumini Fidei, possunt immediate videri in se ipsis. Tandem quia sicuti eadem Iuxcorporalis sufficit ad videndum aliquod objectum corporale immediate in se ipso, & in speculo; ita idem lumen supernaturale clarum satis erit ad videnda objecta supernaturalia in Diuina Essentia tanquam in purissimo speculo repraesentante omnia, & in se ipsis immediate.

30

14. Instat Vasq. 1. Lumen complet efficacia intellectus adhoc, vt visionem eliciat; sed visic est actualis representatio Dei in actu secundo ergo lamen, quod est principium elicitiuum visionis, reprae sentat Deum in actu primo, & per consequens est species impressa. 2. Intellectus, & lumen integrant vnum principium visionis; ergolumen est species; aliter si non esset species, lumen, & intellectus non essent vnum integrum principium: nam ad totalem integritatem desideraretur species; sed species repraesentatiua. Dei non datur, & Diuina Essentia nequit gereres vicem specier integrantis aliquod compositum: quia sic haberet rationem partis; ergo lumen est. species. 3. In scientia Christi Domini iufusa lumen non distinguitur a speciebus; ergo a pari¬

31

Resp. dist. maiorem. Complet adequate, negi inadaequate, conciadaequate enim efficacia. intellectus completur per lumen, & speciem, & negimin. Ad 2. resp. eodem modo dist. antecedes integrat adaequate, negiinadaequate, conc; & neg. conseque per quod patet ad prob. Ad id, quod dicitur de Diuina Essentia, resp. gerere vicem speciei extrinsece determinando intellectum, non autem intrinsece afficiedo, & informando, vt dicemus q seq. Ad 3. neg. antecedens.

32

15 Prob. 5. pars concl. Id, quod datur simpliciter ad operandum, est potentia, quae est secunda species qualitatis, sed lumen gloriae datur. simpliciter ad operandum, ergo lumen gloriae est potentia, quae est secunda species qualitatis Prob. maior. In hoc distinguitur potentia ab habitu, & dispositione, quod habitus datur ad facilius; nam praeter ea, quae diximus nqi docet Fun¬ datiss. vbisup; quod habitus dicitur ex eo, quod habilitet, seu expediat, & facilitet potentiam ad agendum, habilitate autem, expedire, & facilit are potentiam ad operandum supponit in ipsavirtute proximam ad agendum: licet cum maiori difficultate; id enim, quod non habet virtutem ad operandum, nullo modo potest facilitati, & habilitati ad actionem, quia habilitare, & facilitare est facere, quod agat cum maiori facilitate. Tum quia, vt subdit ibid; Signum habitus exphil. 2. Eth. c. 3. est delectationem, vel tristitiam fieri in opere; antequam enim quis habeat alique habitum, magnam sentit tristitiam in agendo, quia magnam experitur difficultatem, & laborem; cum autem habet habitum, magnam capit delectationem in actione, quia magnam inuenit suaquitatem, & facilitatem in agedo; & ideo habitus non datur ad simpliciter, sed ad facilius operandum. Et ita dicitur de passione, & passibili qualitate, quae non ordinantur ad aliquam actionem, vt pallor, & rubor; sic dicendum de forma, & figura: ergo dari ad simpliciter operandum est ratio formalis differentialis, per quam constituitur? potentia, & per quam distinguitur ab alijs speciebus qualitatis. Prob. min. Sine lumine gloriae nequit intellectus videre Deum, quia si posset sine lumine, posset sine eleuatione, & si posset sine elenatione, posset naturaliter; intellectus enim non eleuatus est in ordine inferiori, qui est ordo naturalis, sed intellectus nequit naturaliter videre Deum: ergo lume datur ad simpliciter, non ad facilius

33

Conf. L. umen gloriae non est species, quia species supponit intellectum illuminatum, veinfra ostendemus. Tum quia si species esset lumen gloriae, species non posset repraesentare objectum; vna enim res vnius praedicamenti nequit representare, aut esse imaginem rei alterius. praedicamenti, vt ostendit Fundatiss. Doct. de cogna Ang. q. 4. Neque est habitus; quia sicuti lumen rationis non est habitus, ita neque lume gloriae; neque est simul potentia, & habitus, quia implie at, quod vna res constituatur per duas differetias oppositas, vt v.8. per rationalitatem, & irrationalitatem, aliter esset chimaera: potetia autem, & habitus habent differentias oppositas, quia differunt specie; ergo non possunt constituere lumen, neque est passio, aut passibilis qualitas, quia istae vel sunt effectus, vel sunt causa alicuius passionis sensibilis, nullum autem sensibile potest. manifestare, quia potius opacaret, objectum spirituale intelligibile, quia materialitas impedit cognitionem; ergo a sufficienti partium enumeratione superest, quod sit potentia

34

16 Praeterea prob. cuertendo fundamentum Aduersariorum. Ideo lumen gloriae nequit esse potentia, quia secundum se nequit esse indifferens ad bonum, & malum vsum moralem, eest enim determinatum solum ad bonum vsum? & nemo potest illo male vti, sed esse indifferens ad bonum, vel malum vsum non conuenit potentiae secundum se, sed tantum quatenus coniungitur cum vo lutate, quae potest deficere, & ideo omnino per accidens se habet, vt supra dictum est; hinc in Christo Domino sunt formaliter potentiae, & tamen non sunt ad bonum, vel malum vsum, quia nequit peccare, & ita in omnibus beatis, ac in rebus inanimatis sunt verae potentiae; & tamen illis non conuenit malus vsus, ergo lumen gloriae est potentia

35

17 Prob. vlt. pars. Lumen gloriae disponit ad optime operandum cum maxima suauitate, dulcedine, & sine vllo prorsus labore, difficultate, aut tristitia; sed hic est modus habitus; ergo lumen gloriae habet modum habitus.

36

I8 Obiicit 1. Ferrus. Si lumen gloriae esset potentia, esset virtus adaequate productiua visionis beatae,; sed licet sit virtus adaequate proxima, non tamen est adaequata ad productionem visionis; aliter in tellectus tantum per accidens, & per modum pure substentantis virtutem concurreret ad visionem, sicut aqua substentando calorem dicitur calefacere; ergo non est potentia. Prob. seq. Potentia est ad simpliciter operadum, sed quod est ad simpliciter, est adaequata virtus ad productionem; ergo si lumen esset potentia. esset adaequata virtus ad productionem visionis.

37

Cons. Quia caracter est spiritualis potentia, seu potestas, ideo non cleuat subjectum ad agendum in ratione principij principalis, sed tantum in ratione instrumenti; unde caracter est tota virtus adaequata eo, quia est potentia; ergo si lumen esset potentia, intellectus tantum instrumentaliter videret Deum.

38

Resp. ad arg; quod certe non congruit Thomistae, sed ab illo solui debet: nam voluntas, & intellectus sunt procul dubio potentiae animae; & tamen ex hoc non infertur, quod anima concurrat ad intellectionem, & volitionem vel sicut aqua calefacta ad calefactionem, vel mere instrumentaliter; cum anima sit causa principalis talium operationum. Neg. igitur seq. Ad prob. dist. maior. Potentia est ad simpliciter operandum in suo genere, concisimpliciter in omnigenere, neg. Potentia ergo operatur, vt quo, & proxime simpliciter, quia est tota virtus simpliciter proxima; non tamen operatur, vt quod, & radicaliter, quia ipsa non est fontalis radix operationis, haec enim est intellectus, & voluntas. Et sic dist. min. Quod est ad simpliciter in omni genere, conce in vno genere tantum, neg. Hoc argo tollit subordinationem causarum.

39

Ad conf. neg. antecedens: nam caracter ideo eleuat instrumentaliter, non quia est potentia spiritualis, sed quia ordinatur ad aliquod, quod non est sub latitudine objecti illius Agentis, inquo est caracter; lumen vero eleuat intellectum ad videndum Deum, qui est sub latitudine Entis, quod est objectum intellectus, & ideo intellectus non eleuatur instrumentaliter, cum de ratione instrumenti sit eleuari supra sphaeram, & latitudinem suae actiuitatis,

40

X9. Obiicit 2. idem. Si lumen esset potentia; etiam Fides, Spes, & Charitas essent potentiae; sed consequens est falsum; ergo & antecedens, Maior patet: nam ideo lumen esset potentia, quia datur ad simpliciter operandum sed etiam Fides, Spes, & Charitas dantur ad simpliciter; ergo propter eandem rationem essent potentiae. Prob. min. Si antecedens esset verum, darentur tres potentiae intellectiuae, scilicet Fides, lume, & intellectus; & duae potentiae volitiuae, nempe Spes, & Charitas, imo poterat addere Ferrus, etiam voluntatem, sicuti addidit, intellectum; tandem tot essent potentiae, quot essent virtutes, sed hoc quis non indicabit esse ridiculum? ergo consequens est falsum: Tume quia virtutes Theologicae vocantur communie ter habitus supernaturales. Tum quia habitus non diuideretur in naturalem, & supernaturale

41

Resp. neg. min. Ad 1. prob. dist. maior. Darentur tres potentiae intellectiuae in recto, idest tres intellectus, negi in obliquo, idest duae potentiae ipsius intellectus, quibus intellectus intelligit, conc; non tamen ex hoc sequitur, quod illae potentiae sint formaliter intellectiuae in recto, idest intelligant, aliter essent tres intelle ctus; sicut ex eo, quod dentur tres potentiae animae, non sequitur, quod dentur tres animae; vt ridicule iudicat Ferrus. Ad 2. dicitur, quod vocantur habitus, quia habent modum habitus & ideo, quia sunt habitus secundum dici, dicunt tur habitus; quanuis sint potentiae secundum esse Ad 3. dicitur, quod habitus diuiditur in natura lem, & supernatur alem, tanquam in rem, & modum

42

2O Obiicies 3. Lumen gloriae comparatur ad gratiam, sicut proprietas ad Essentiam sed gratia est habitus supernaturalis, ergo & lumen; potentia enim nequit esse proprietas ipsius habitus.

43

Resp. neg. min: nam gratia se habet velut, vita in ordine supernaturali, seu veluti essentiaconstituens vitam in ordine supernaturali; & ideo non est habitus.

44

EI Obiicies 4. Si lumen esset potentia maxime vitalis, quia respicit intellectionem quae est actus vitalis, sed nequit esse potentiae vitalis. 1. quia lumen non se monet ad operam dum, lumen enim non intelligit, nec videtas non oritur a principiis vitae, sed ab extrinseceinfunditur a Deo. 3. quia omnis potentia est:in strumentum substantiae, in qua recipitur; sed repugnat potentiae vitali esse instrumentum, vt supra dictum est; ergo lumen non est potentia.

45

Resp. dist. maior. Maxime vitalis superna: tur alis, conc; naturalis, neg; & sic respicit intellectionem, quae est actus vitalis supernaturalis, Sicut ergo vita alia est naturalis, alia supernatur ralis, ita vitalitas. Et sic dist. min. Nequit esse vitalis supernaturalis, neginatur alis, conc.Ad a. prob. dist. Lumen non se mouet, vi quod, concivi quo, negeest enim ratio, cur intellectus supernaturaliter se moueat. Ad 2. dicitur lumengloriae oriri a principiis intrinsecis vitae, quia oritur a gratia consummata, quae est vita supernaturalis, & se habet, vt essentia, seu forma constituens. vitam supernaturalem; sicut enim anima est vitacorpori, ita animae est vita Deus; ait Beatss. P. Aug. fer. 5. de Verb. Domini. Sed de hoc inf. Ad 3. dicitur, quod potentiae ipsius substantiae dicuntur. instrumenta in ordine ad operationem propriam substantiae, quae est extra sphaeram illarum, non autem in ordine ad actiones illis proprias, ad quas non eleuantur a substantia, & ideo non habent per ordinem ad illas rationem instrumenti; vt diximus in sup. q art. 7.

46

22 Obiicies 5. Lux est in tertia specie quasitatis, sed lumen gloriae est lux spiritualis; ergo est passio, vel passibilis qualitas. 2. D. Thomas, & Al DD. aliquando vocant lumen beatorum. passibilem qualitatem, & in raptu passionem. 3. Iumen est necessarium simpliciter ad videndum Deum, per quod constituitur in ratione potentiae; & est dispositio ad optimum, per quod constituitur habitus; ergo est simul potentia, & habitus. 4. Theologia est simul practica, & speculatiua; ergo non implicat aliquod constitui perdifferentias oppositas.

47

Resp. ad 1. dist. maiorem. Lux, quae ordinatur ad operationem, neg; & in hoc sensu, concmin; quae non ordinatur ad operationem, concised neg. min. Ad 2. dicitur, quod lumen in beatis propter permanentiam habet modum passibilis qualitatis, & in D. Paulo propter breue transitum habuit modum passionis, non tamen est formaliter tale, vt dictum est. Ad 3. dicitur, quod habet modum habitus, vt dictum est, non tamensequitur, quod sit habitus, sicut quantitas in Sacramento Altaris habet modum substantiae, & tamen non est substantia. Ad 4. neg. antecedens; vt diximus q. 3 proem. art. 4.

48

Ad completam intelligentiam quiditatis luminis gloriae aliquot quaesita breuiter res soluenda sunt

49

E3 Quaeres 1. An lumen gloriae sit virtus?

50

Resp. affirmatiue; est enim bona qualitas mentis, seu dispositio perfecti ad optimum: nam per lumen supernaturale homo disponitur ad vitam aeternam, quae est optimum ipsius hominis.

51

24. Instat Ferrus. Virtus disponit ad felicitatem, sed lumen gloriae est ipsa felicitas, quiaab ipso effectiue incipit visio, quae est ipsa felicitas; ergo non est virtus.

52

Resp. neg. min; licet enim lumen gloriae sit. principium effectiuum felicitatis, non tamen est ipsa felicitas; sicut licet intellectus sit principium intellectionis, non tamen est ipsa intellectio. Igitur lumen gloriae; quatenus disponit intellectum ad eliciendam visionem beatam, disponit ad felicitatem, & ideo est virtus. 25. Quaeres 2. An lumen gloriae sit perfectius gratia consummata, seu charitate Patrias

53

stesp. negatiue; & ratio est, quia ita se habet lumen gloriae ad charitatem Patriae, & ad gratiam consummatam, sicut lumen Fidei ad gratiam, & charitatem Viae; sed charitas Viae est perfectior lumine Fidei iuxta Apost. Maior autem horum est charitas, & lumen est proprietas sequens ad gratiam, quae est forma, seu essentia per quam aliquod constituitur in esse supernaturali, proprietas autem est imperfectior essentia, quia habet modum accidentis, ergo idem dicendum de lumine gloriae respectu gratiae consummatae, & charitatis Patriae.

54

26. Quaeres 3. An lumen gloriae sit perfectius visione beata &

55

Resp. negatiue; nam visio beata est vltimus finis formalis simpliciter ipsius hominis, in quo consistit vitima ipsius perfectio; sed finis vltimus est magis perfectus, quam non vltimus; ergo visio beata est perfectior lumine gloriae.

56

N7. Quaeres 4. An lumen gloriae sit perfectius Vnione hypostatica, & maternitate. Beatae Virginis e¬

57

Resp. negatiue; quia per Vnionem hypost aticam natura humana vnitur Deo substantialiter, at vero per lumen gloriae vnitur accidentaliter; perfectior autem est vnio substantialis, quam accidentalis. Praeterea maternitas excedit omnes gratias aliorum Sanctorum iuxtacommunem SS.PP. doctrinam, de quo in 3. sent ergo est perfectior lumine, quod est donum commune alijs Sanctis.

58

28. Quaeres 5. An Deus possit facere aliud lumen perfectius specifice diuersum?

59

Resp; quod licet Deus possit in infinitum producere lumen intensius, non tamen potest producere lumen perfectius specifice diuersum: quia diuersitas specifica luminis habetur a diuersitate ordinis; sed Deus non potest condere ordinem altiorem ordine supernaturali, quiaposset condere ordinem altiorem, & perfectiorem illo ordine, in quo est ipse Deus, quod repugnat; Deus enim est in ordine supremo, cum sit supremum Ens, supra quod nihil est, nec esse potest; ergo nequit producere lumen specifice perfectius.

60

29. Quaeres 6. An lumen gloriae sit simpliciter perfectius qualibet substantia naturali e

61

Resp; quod lumen gloriae potest considerari dupliciter, scilicet secundum rationem materialem, secundum quam est accidens, & habet conuenire cum accidentibus; & secundum rationem formalem, secundum quam est forma ordinis Diuini. Primo modo est imperfectius substantia naturali; secundo modo est perfectius; sicut si homo consideretur secundum materiam, quae est pars illum componens, est imperfectior anima canis, materia enim essentialiter est imperfectior forma, si vero conside¬ retur secundum formam, est perfectior.

62

3O. Quaeres ultimo, an humanitas Christisit causa physica instrumentalis luminis gloriae:

63

Resp. affirmatiue: nam humanitas Christ? est instrumentum physicum, per quod nobis proueniunt a Deo omnia dona, inter quae connumer atur etiam lumen gloriae, sed de hoc in 3. sent.

Articulus 2

64

ART. II. An sine lumine gloriae possit videri Deus?

65

NScotus negauerit lumen gloriae non solum de possibili, sed etiam de factos acre fuit dissidium, quod diffuse refert noster doctissimus Lusit. de Beat. lib. 9. q. 4. art. 1; qui asfirmat Scotum illud negasse etiam de facto; & subdit Quandum asserentem Scotum loqui de possibili, & Vasq. dicentem nihil definiisse, eius mentem non percepisse, quod arguit Lusit. ex Scoto in 4. dist. 49. q. 11. lit. He vbi postquam dixit secundum Scripturas admittendam esse charitatem, subdit: Lumen autem gloriae ad visionem non videtur mihi necesse ponis Et in 3. dist. 31. q. 1. 8. Resp. Non est necessarium ponere aliquem habitum in Patria creatum in ipsa anima qui sit principium videndi, vel tendendi in obiectum, saltem alium, nisi charitatem.

66

Vulpes tamen apud Mastrium, & Mastrius in 1. disp. 6. q. 3. art. 1. n. 97, & seq. contendunt. Scotum admisisse de facto in Beatis lumen per modum habitus inhaerentis intellectui creato; vt colligitur ex ipso in 1. dist. 17. q. 2. 8. Ad primum, vbi ait: Nullus negat communiter in gloria habitum luminis gloriae in intellectu, & iste ex parte intellectus potest poni correspondere charitati ex parte uoluntatis. Quando ergo(asserunt istieius Discipulynegat lumen, loquitur supposita sententia asserente intellectum mere passiue se, habere ad visionem, & nihil aliud vult, quam lumen non esse necessarium, vt dispositio ad illam passiue recipiedam in intellectus & si interdum ait non esse necessarium intellectui actiue sumpto, nihil aliud vult, nisi, quod lumen non est tota vis ad eliciendam visionem. An istae expositiones conuincant, relinquimus aliorum in dicio; circa quod videri potest Lusit; qui exacte hanc rem versauit. Nobis sufficiat indicasse, ne labor, & liber hic nimis excrescat.

67

2 Certum autem est secundum Fidem lumen gloriae de facto dari in Beatis. Ita definiuit. explicite Conc. Vien. contra Anomaeos, Beguimas. & Beguardos in Clement. Ad nostrum de haeretieis; vbi damnauit illam propositionem: Anima non indiget lumine gloriae ad Deum videndum & eo beate fruendum. Unde ista propositio de facto nequit a Catholico substineri.

68

Nec sufficit ad saluandam definitionem Concilij admittere pro lumine gloriae lumen increatum in eo sensu, in quo illud admittit prima sententia in sup. art; aut admittere lumen glo¬ riae esse visionem beatam, aut auxilium aliquod actuale, seu concursum per modum actus secundi, aut speciem impressam, vt volunt Recentiores. relau in sup. art; inter quos Ban. hic dub. 1. concl. 1. Moldisp. 1. concl. 2. prop. 1. Vasque disp. 42. c. 2. Vali Suar; Arrub; & alij apud Fasol art. 5, dub. 1. asserentes, quod Concilium solum statuit animam indigere aliquo supernatur ali creato ad videdum; intendebat enim damnare sententiam affir mantem, intellectum naturaliter videre Deu, non autem intendebat determinate quaestiones, quae agitantur a Theologis, an nomine scilicet luminis gloriae debeat intelligi lumen habituale, vel aliquid aliude Non sufficit, inquam: nam, vt optime discurrit Capreol, apud Fasol; Concilium, decreuit. esse necessarium lumen in eo sensu, inquo illud admittebant Theologi, qui fuerunt ante illud Concilium, & tempore Concilij; sed Theologi ante Concilium, & tempore Concily admiserunt lumen gloriae per modum habitus supernaturalis, vt patet de Alen; Alber; D. Bon; D. Thoma; Fundatiss. Doct; Henr. Argen; Greg; & Alijs, vno excepto Dur, de Scoto enim, qui mortuus est 8 annis ante Concilium, vt obseruat Mastrius, dubium faciunt Scotisiae; & omnes Auctores, qui negauerunt lumen esse habitum supernaturale creatum distinctum a Deo, a specie, a visione, a concursu fuerunt post Concilium; ergo Concilium depereuit necessarium esse lumen gloriae per modum habitus supernaturalis; vnde sententiae aduersae nedum rationi, sed etiam definitioni Ecclesiae aduersari videntur, Hoc igitur supposito tanquam certo, quaerimus in praesenti, an saltem de potentia Dei absoluta possit videri Deus sine lumine, quidquid sit, an hoc lumen sit permodum habitus, vt de facto est in Beatis, vel per modum actus

69

4 Prima sententia est affirmatiua, sed diuisa est; nam Aliy volunt ad visionem beatam sufficere Diuinam Essentiam vnitam intellectui Beato per modum speciei, sic enim habet rationem luminis. Aliy volunt Deum posse vniri in ratione luminis, sicuti de facto vnitur in ratione specieiIta Astur, de Grat. Christi q.6; Adam; & alij apud Ledesm. de Perfect. Dei q. 8. art. 8. Alij sufficere specialem assistentiam Dei, seu concursum si multaneum ordinis supernaturalis. Ita Moli Vasque Salas; Arubal, & alij. Alij sufficere potentiam obedientialem, quae est proxime, & imme diate productiua actuum supernaturaliuma & completur per concursum simultaneum ordinis supernaturalis; Ita Sua. lib. 2. de Attr, negi & Me ratius, Alij sufficere aliquod auxilium extrinsecum. Ita Scotus in 3. dist. 14. q. 13 & a; & disii31. q. 1; Dur. in 4. dist. 49. q. 2, & communiter Scotistae apud Mastr. hic disp. 6. q. 5.

70

Secunda sententia docet per nulla potens tiam fieri posse, vt Deus videatur sine lumine supernaturali. Ita Fundatiss. Doct. in 2. distia fesqti 2. art. 1. dub. 1, lat; & in Hexam. p. 2. c. 8; Lusitdib 3. de Beat; & tota nostra Scola exceptis Argenti Fut; & Aragon. Hanc sentetia docet D. Thomais & communiter omnes Thomistae; & alij quam plures; pro cuius dicesione.

71

S Supp. hic nos praescindere, ne difficultatem augeamus, a lumine, prout habet rationem habitus, vel prout habet rationem actus, vel quo- modocunque alio modo sumatur.

72

Nullam visionem posse fieri sine lumine. tradiderunt omnes Antiqui tum Philosophi, tum Theologi: nam de visione corporasi id aperte docet Phil. in 3. de Anima 1. 67, & τq; vbi ait colores & cetera visibilia sine lumine videri non posse. De visione autem intelligibili clare docet: Theologorum Doct. Aug. lib. 12. de Ciuit. Dei c. vltimo, & 1.vbi ait: Nihil videri potest, ni si in luce intelligibili; & facile patere potest, si singula visionum genera percurramus: nam Deus ideo omnia cognoscit, quia est ipsa lux per essentiam, vt dicitur Io: 1. In Christo Domino praeter lumen intellectus agentis datur lumen infusum ad cognoscenda ea, quae pertinent ad scietiam infusam In Angelis, & hominibus consideratis in statuViae datur lumen Fidei ad cognoscendas verita. tes reuclatas, & lumen naturale ad cognoscendas veritates naturales; si vero considerentur in Patria, datur lumen gloriae ad videndum intuitiue Deum, Tandem etiam in ipsis animalibus datur lumen materiale ad percipienda obiet cta materialia. An autem hoc lumen essentia. liter requiratur ad visionem, hoc in praesentidifficultate versamus

73

6. Obseruat Fundatuss. Doct in Hexam. p. 2. c. 8; quod plura munera conueniunt lumini glorie. Primum munus est disponere intellectum Beati ad hoc, vt vniatur cum Diuina Essentia, tanquam cum forma intelligibili; cum enim intellectus sit. potentia pure passiua in genere intelligibilium: & passiuo, vt passiuum est, repugnet agere, vt diximus φ. 1. art. 6; ideo ad hoc, vt agat, debet recipere in se aliquam formam, vel quasi formam, & quia intellectus est causa vniuoca, producit: enim actionem in eadem specie intelligibilitat tis, in qua est ipse, & eius objectum, ideo debet actuari per aliquam formam intelligibilem, que vel est species, vel ipsum objectum. Secundum munus est escuare intellectum de statu naturalis ad statum supernaturalem; Agens enim nullo modo potest agere in aliquo ordine, in quo non est, quia sicuti operari sequitur ad esse, ita operari in tali ordine, sequitur ad esse in tali ordinea vnde lapis, qui non est in ordine intelligentium, nequit per potentiam Dei absoluta elicere actionen intellectiua. Tertium munus est disponere intellectum, vtrecipiat visionem ab eodem intellectu productam, quod probabimus in seq. art. Quartum est producere simul cum intellectu ipsam visionem, vt pariter infra ostendemus. Quintum est illuminare, seu irradiare ipsum intellectum Sextum est manifestare ipsum objectum. V. Ista tamen munera non sunt effectus luminis aequaliter; na aliqua sunt effectus ipsius in genere causae veluti efficientis, vt v. 8. producere visionem; visio enim est extrinseca lumini, cum non recipiatur in illo; & distinguitur realiter ab illo, & ideo lumen producit visionem veluti in genere causae efficietis, quia illa producit in genere causae extrinsecae, & realiter distinctae, quemadmodum est causa efficiens. Alia vero sunt effectus luminis in genere causae formalis intrinsecaerealiter identificatae cum suo effectu, vt irradiare potentiam, & manifestare obiectum, illuminatioenim potentiae non sit a lumine, nisi per intrincam exhibitionem sui ipsius, & communicatione suae entitatis factam ipsi potentiae. Sic manifestatio obiecti non fit, nisi per communicationem. ipsius luminis, qua lumen attingit obiectum eo prorsus modo, quo albedo dat esse album parieti; non enim dat esse album parieti per productionem alicuius entitatis distinctae ab ipsa entitate albedinis, sed per solam communicationem. sui ipsius, seu ipsissimae suae entitatis factam parieti. Ita lumen dat esse illuminatum intellectuiper intrinsecam exhibitionem, & communicationem suae entitatis factam ipsi intellectui, & fideo, sicuti implicat, quod detur lumen sine lumine, siue absque entitate ipsius luminis, queadmodum implicat, quod detur homo, siuequod Deus producat hominem absque entitate ipsius hominis, ita implicat, quod detur esse illuminatum absque ipso lumine, siue absque entitate ipsius luminis, daretur enim aliquod sine seipio, de quo verificaretur duo contradictoria, scilicet, quod sit, & non sit, & in hoc sensu dicimus effectum causae formalis non posse suppleri a Deo sine ipsa causa formali, quia Deus non potest facere, quod sit aliquod sine seipso, & quod de eodem verificentur duo contradictoria; vnde denegare hoc, non est derogare Omnipotentiae Dei, vt dicit Mastrius, sed potius ipsam extollere eo, quia facit solum possibilia, non autem impossibilia, vt chimaeras, & peccata, circa quae non est potentia, sed impotentia¬

74

S Aduertendum tamen, quod causa formalis potest dici extrinseca per ordinem ad effectum realiter distinctum, vt v. 8. calor ignis per prdinem ad calorem productum in ligno dicitur causa formalis extrinseca eo, quia eius effectus est extra illam, & haec reducitur ad causam efficientem, de cuius ratione est producere effectum extra se; diciturtame intrinseca per ordine ad effectum intrinsecum, que causat per exhibitionem suae entitatis, vt v. g. forma exhibendo suam, entitatem materiae causat esse specificum in materia, quod esse specificum est idem realiter, ac ipsa forma; & in hoc sensu accipitur vera notiocausae formalis, de cuius ratione est esse causam intrinseca, in quo distinguitur a causa efficiete.

75

Ex hac doctrina habetur non posse intellectum esse illuminatum sine lumine etiam diui¬ nitus, modo superest ostendere, quod non possit. videre absque eo, quod sit illuminatus; ostenditur autem sic. Implicat, quod intellectus habeat esse videns absque virtute visiua; esse enim videns est? effectus formalis virtutis visiuae, sicuti esse illuminatum est effectus formalis luminis, & esse albu effectus formalis albedinis, sed virtus visiua, qua intellectus constituitur videns, est lumen. sicuti id, per quod denominatur caecus, & non videns, est priuatio luminis, oppositorum enim oppositae sunt rationes, ergo implicat, quod intellectus sit vides absque eo, quod sit illuminatus. Hinc quanuis Deus possit facere, quod caecus videat per suam potentiam absolutam patratiuam miraculorum restituedo lume ammissum: caeco, non tamen potest facere, quod caecus videat sine lumine, quia faceret videntem sine ratione formali visionis, & ideo faceret idem sine. seipso. Quod si per suam potentiam absolutam. potuisset facere, quod cecus videret sine lumine, id maxime praestitisset, quando restituit visione caeco nato; nam volens ostendere Iudaeis se esseverum Deum, ostendendo ipsis suam maximam potentiam superantem potentiam naturalem, id maxime ostendisset illis ostendendo supremum. opus, & conatum suae omnipotentiae, quod esset, facere illum videntem sine lumine. Praeterea implicat, quod objectum videatur, & non sit manifestatum, quia implicat, quod objectum sit visum, & non visum, obiectum autem visum est manifestum, & non manifestum est non visum; sed manifestare est effectus formalis luminis, qui nen fit, nisi per intrinsecam exhibitionem entitatis ipsius luminis, ergo implicat, quod aliquod objectum sic manifestum, & visum absque eo, quod sit illuminatum, & per conseques implicat, quod potentia sit videns absque eo, quod sit illuminata; potentia enim, & objectum debent ad inuicemse correspondere, & adaequari inter se ita, vt ficuti ad visionem passiue acceptam essentialiter requititur illuminatio, quia essentialiter requiritur manifestatio, que non sit sine lumine luxta illud Apost; omne; quod manifestat, lumen est, ita ad visionem actiue sumptam essentialiter requiritur lumen, aliter potentiae passiuae non corresponderet potentia actiua, quod est contra Philosophiam naturalem,

76

Cons. Implicat secundum naturalem Philosophiam, quod priuatio, & forma sint simul; sed priuatio luminis, quae est cecitas, est priuatiovisionis; ergo implicat, quod intellectus sit simul videns, & non illuminatus. Malor patet, nec abvllo potest negari; fudatur enim in illo vniuersalissimo principio; impossibile est rem simul esse, & non esse; quod impossibile neque per potentiam. Dei absolutam potest verificari, aliter nulla esset. ratio, cur Deus non posset verificare omnia contradictoria; priuatio autem importat formaliter non esse, & forma importat formaliter esse, seu est ipsum esse; ergo priuatio, & forma neque per¬ potentiam Dei absolutam possunt esse simul Prob. min. Caecitas non est carentia potentiae vissuae, quia potentia visiua, vt pote proprietas. inseparabilis ab anima sensitiua nunquam potestab ipsa deperdi; ergo est carentia solius luminis; nullum enim aliud praeter potentiam visiuam & lumen ex parte ipsius potentiae requi- ritur ad visionem, vt omnes Philosophi concorditer asserunt

77

Ex hoc colligitur, quam fundata, & valida, sit ratio allata a Fundatiss. Doctore asserente intellectum non posse videre sine lumine eo, quia per nullam potentiam potest dari effectus formalis sine causa formali, quia nequit dariadem sine se ipso, aliter de eodem daretur simul esse, & non esse, & sic darentur simul duo contradis ctoria, & ideo tolleretur omnis veritas, & o nis falsitas, & per consequens omnis scientiae omnis cognitio, & omnis intellectus. Igitur:

78

IO Vnica conclusio. Per nulla potentiam potest Deus videri sine lumine gloriae. Prob.τu illis verbis Chisti Domini Io: 12. Crediter indus cem, vt filij lucis sitis, & Ephes. 5. Vt filij ducm amabulate; & 1. ad Thessal. 5. Omnes enim oi estis filij lucis Ex quibus sic videntes Deum es sentialiter sut filij lucis, in hoc enim essentialiter distinguuntur electi ad. Visionem beatam, qui sunt formaliter videntes Deum, a reprobis, qui excluduntur a visione beata, & priuantur vi sione Dei, quod illi sunt filij lucis, isti autem sut filij tenebrarum, de quibus dicit Dominus: Qui ambulat in tenebris, non habebit lumen vitae, ide carebit visione Dei, quae est vita aeterna iuxtaib lud Io: 17. Haec est vita aterna, vt cognoscantae Deum verum, sed implicat, quod aliquis sit filius lucis absque eo, quod habeat esse lucidum, sicut ti implicat, quod aliquis sit filius hominis absque eo, quod habeat esse hominis, ergo implicat, quod aliquis sit videns Deum absque eo, quod habeat esse illuminatum lumine proportionato ad videndum Deum, aliter esset simul caecusa Videns, & sic simul daretur forma, & priuatiges se, & non esse; sed aeque repugnat esse illumina tum lumine proportionato ad videndum Deum sine lumine, aliter daretur idem sine seapso forma, & priuatio; esse, & non esse simuliaergo implicat, quod videatur Deus sine lumineglo riae: nomine nanque luminis gloriae nihil aliud intelligimus, nisi lumen proportionatum adue dendum intuitine Deum:

79

Ex his apparet, quod ratio traditaa fuue datiss. Doct. nedum fundatur super humanam Philosophiam, sed etiam super doctrinam: Christi Domini traditam in Euangelijs, & in Epistalis a Spiritu Sancto dictatis; vnde Conc. Vienman damnandis Anomaeis, & eorum asseclis, nedum secutum est doctrinam Theologorum, & Sopi sed etiam doctrinam Christi Domini

80

Hanc rationem prosecutus est Beausaο Aug. loc cit. in sup. art; vbi ait: Sicut Solemmon videt oculus, nisi in lumine Solis, sic verum, & Diuinum lumen non poterit intelligentia videre, nisi in ipsius lumine. Ex quo sic. Implicat, quod oculus videat Sole, nisi sit intrinsece illuminatus a lumine sibi formaliter participato a Sole, & intrinsece informante pupillam, implicat enim carentem lumine videre, aliter simul poneretur. priuatio, & forma; ergo implicat, quod intellectus sine lumine sibi participato a Deo, a quo descendit omnis lux iuxta illud Io. 1 Illuminat omnem hominem, formaliter, & intrinsece ipsum illustrante videat Deum, aliter poneretur simul visio cum caecitate, quae nihil aliud est, quamprinatio luminis, vt supra dictum est.

81

Hanc doctrinam prosequitur Fundatiss. Doct. lib. de Grad formar. p. 1. c. 3. vbi affert etiam D. Damase. lib. 2. de Fide c. 123 ostendens, quod ficuti implicat oculum corporeum Videre sine luce corporali, ita implicat intellectum, qui est oculus spiritualis animae, videre sine luce incorporea, & spirituali; haec autem lux incorporea nequit esse lumen naturale, quod nullo modo pertingit ad manifestandum objectum supernaturale, in ordine ad quod non se habet, vt lumen, sed vt nox, & tenebra; ergo debet esse lumen supernaturale clare manifestans ipsum Deum, quod nos intelligimus nomine Iuminis gloriae

82

II Prob. 2. Implicat, quod aliquis actus sit vitalis, & non vitalis; sed si intellectus videret Deum sine lumine intrinsece ipsum informante, illa visio esset vitalis, & non vitalis; ergo implicat Deum videri sine lumine gloriae. Maior patet: nam vitale, & non vitale sunt contradictoria, sicut actus, & non actus; & ideo sicut implicat aliquod esse actum, & non actum, ita implicat aliquem actum esse vitalem, & non vita. lem. Prob. minor. Visio essentialiter est actus vitalis, est enim actus immanens ortus ab intellectu, qui est, potentia essentialiter vitalis repugnans rei inanimatae; ergo ille actus esset vitalis; sed actus vitalis essentialiter oritur a principijs intrinsecis, quae non possunt esse intrinseca, nisi vel quia dimanant ab essentia ipsius rei, vel quia intrinsece illam afficiunt, & informant; ergo si esset ab aliquo principio extrinseco, idest neque oriente ab essentia rei, neque intrinsece informante illam tem, ille actus non esset vitalis, & sic esset vitalis, & non vitalis. Diximus principium intrinsecum vel oriri ab essentia rei, vel intrinsece informare ipsam rem, quia lumen naturale restitutum caeco aduenit ei ab extrinseco, & tamen quia intrinsece informat potentiam visiuam illius, sufficit ad hoc, vt visio elicita a caeco sit actus vitalis. Et si dicatur esse vitalem, quia illud principium est exigitum naturaliter ab ipsa essentia hominis ceci, & ideo dicitur oriri secundum passiuam exigentiam ab essentia. illius; ita dicimus nos, quod licet lumen gloriae extrinsece producatur a Deo, quia tamen in¬ trinsece informat intellectum habentem gratiam consummatam, quae est vita supernaturalis exigens naturaliter lumen supernaturale, ideo visio beata dicitur vitalis vitalitate supernaturali. Si autem principium elicitiuum illius esset, omnino extrinsecum, nulla esset ratio, ob quam talis visio possit dici vitalis, & sic esset vitalis, quia est actio immanens, de cuius ratione est, quod sit vitalis, & non esset vitalis, quia esset a principio extrinseco¬

83

12 Prob. 3. ex Fundatiss. Doct. in Hexam. vbi supicuius rationem late prosequitur Lusit. Implicat videri objectum, quod actu sit visum; & non visum; ergo implicat videri Deum sine. sumine. Antecedens patet. Prob. conseq. Sinelumine Deus esset visus, vt supponitur; & non esset visus, quia non esset manifestus, non manifestum enim, & ignotum idem sunt, sicuti idem est notum, & manifestum; ignotum autem, & non visum idem est; ergo implicat Deum viderisine lumine, quia si videretur, esset visus, & si videretur sine lumine, esset non visus.

84

Conf. Quanuis Deus sit ipsa lux increata. per Essentiam, attamen secundum hanc lucem non est manifestus, nisi intellectui Diuino, & intellectui creato est absconditus, & ignotus; quapropter dicitur in Scripturis, quod habitat lucem inaccessibilem, quod in tenebris posuit latibulum suum, quod sit inuisibilis creaturae; ergo eadem lux increata, quae est ratio, ob quam est, ignotus creaturae, nequit per ullam potentiam. esse ratio, ob quam fiat notus creaturae: nam quia ratio increati est ratio, ob quam Deus est inconmunicabilis creaturae, ideo nequit esse ratio, ob quam illi communicatur etiam per quacunque potentiam, aliter ratio increati communicarecur creaturis, quod repugnat, sicut ratio creaturae repugnat Deo: sed debet esse ratio substantiae, prout praescindit a ratione increati, sic enim solum est communicabilis creaturae; quae ratiosubstantiae, prout descendit in creaturas, essentialiter est quid creatum ita, vt non possit aliter esse per quancunque potentiam; ita ratio, ob quam Deus videtur a creatura, nequit esse luxincreata, quia secundum hanc rationem est innisibilis a creatura, sed debet esse lux praescindens a ratione increati, quae lux, prout descendit increaturas, essentialiter est quid creatum ita, venequeat aliter esse per quancunque potentiam; & ideo sine lumine creato nequit Deus esse manifestus creaturae; sicut sine esse creato nequit esse communicatus creaturae; & sic praecluditur euasio Aduersarior um.

85

I3 Tandem impugnatur Sua; & Meratius. Potentia obedientialis entitatiue est naturalis eo, quia est naturaliter indita cuicunque creaturae etiam inanimatae; sed implicat, quod potentia naturalis videat Deum, vt ostendimus q. 1. art. 3; ergo implicat, quod creatura per putam potentiam obedientialem videat Deum. 2. Si potentia obedientialis esset productiua effectuum supernaturalium absque eo, quod reciperet in seipsa qualitatem supernaturalem, ipsam intrinsece informantem, & eleuantem, sed queretur, quod in creaturis darentur initia gratiae, & semina quaedam effectuum supernaturalium, vt erronee asseruerunt Cassianus, & Semipelagiani, contra quem errorem acerrime scripsit Beatiss. P. Aug. lib. de Praedest. SS; & de dono perseuer; & de corrept; & grat; ergo haec sententia est dimittenda tanquam affinis errori;

86

14. Obiicies 1. D. Paulus vidit Diuinam Essentiam sine lumine gloriae; quia lumen gloriae est inamissibile, vnde si semel recepisset, nunqua amisisset; ergo potest videri sine lumine

87

Resp. neg. antecedens; ad cuius prob. dicitur, quod lumen per modum permanentis est? inamissibile, non autem per modum transeuntis, quod habuit D. Paulus.

88

15. Obiicies 2. Mag. sent. habet, quod charitas, quae diffusa est, in cordihus nostris, non est, nisi Spiritus Sanctus inhabitans in nobis; ergo sicut voluntas potest amare Deum sine charita. te, ita intellectus potest videre Deum sine lumine; eadem enim ratio est de vtroque.

89

Resp. B. Doct. Quodl. 6. q. 23 & 5; quod Mag. locutus est figurate per figuram Metonymiam, sicut locutus est Apostolus, accipiendo scilicet causam pro effectu, vnde charitas effectiue est Spiritus Sanctus, qui efficit charitatem innobis, & simul cum charitate inhabitat incordibus nostris, vt diximus de Immensit. art. 6, non tamen negauit habitum charitatis infusum: in nostram voluntatem: & supposito, quod loqueretur in sensu proprio, ait B. Doctor nos sequi sententiam communiorem, & probabiliorem.

90

I16. Obiicies 3. Deus est ipsa lux per Essentiam, ergo ex eo, quod vniatur intellectur creato in esse intellectiuo, reddit intellectum formaliter illuminatum. Antec. patet ex Scripturis. Prob. conseq. Quia Deus est subsistens; & existens, ideo ex eo, quod vniatur naturae humanae physice in Incarnatione, reddit naturam humanam formaliter existentem, & subsistentem; ergo quia est lux per Essentiam, ex eo, quod vniatur intellectui creato in esse intelligibili, reddit illum formaliter illuminatum.

91

Resp. neg. conseq. Ad prob, assignatur disparitas; nam existentia, cum essentialiter sit terminus naturae; & termino non repugnet forma. liter esse quid extrinsecum, ideo existentia potest extrinsece terminare naturam humanam absque informatione, & facere illam formaliter existentem per existentiam extrinsecam. Exemplum habemus de Base, quae, quia est extrinseca columnae, iila extrinsece terminat, & substentat in esse. At vero esse illuminatum est effectus formalis intrinsecus ipsius luminis, est enim ef¬ fectus essentiae ipsius luminis, sicut esse rationale est effectus formalis intrinsecus rationalitatis realiter identificatus cum illa, ideo Deus quanuis sit lux, attamen nequit reddere intellectum illuminatum, nisi per lumen creatum

92

Instabis. Ita esse illuminatum est effectus formalis luminis, sicut esse existens est effectus formalis existentiae, vtrunque enim est concretum respectu proprij abstracti; ergo sicuti Deus per propriam existentiam potest reddere formaliter existentem naturam humanam sine existentia creata; ita per propriam lucem potest reddere formaliter illuminatum intellectum creatum absque lumine creato.

93

Resp; quod denominatio formalis alia est extrinseca, quae prouenit a forma extrinseca, vi denominatio cogniti in pariete, quae proueita cognitione, quae est extra parietem; alia ete im trinseca, quae prouenit a forma intrinseca. Negi igitur conseque nam denominatio existentiae proquenit ab existentia, quae aduenit creaturae ab extr inseco, cum distinguatur realiter ab illa; ideo potest supplere existentiam creatam, quia supplet in genere causae extrinsecae, & per consequens in genere causae efficientis; & faciens naturam existentem sine existentia creata non facit idem sine se ipso, quia natura creata non est idem, ac sua existentia; at vero denominatio lucidi non prouenit ab existent ia, sed ab essentia, seu quiditate lucidi, quae est forma intrinsecaeipsi rei, cum essentia sit idem, ac ipsa res formaliter, & ideo nequit suppleri, quia faceret idemo sine se ipso. Habemus apertissimam instantiam nam licet Deus contineat Eminenter rationalis tatem non tamen potest facere hominem esse, rationalem sine ralionalitate, quia denominatio rationalis prouenit a rationalitate, quae est fonma intrinseca, & non distinguitur a suo effectu formali; aliter faceret rem sine se ipsa, quia faceret sine sua Essentia.

94

17. Obiicies 4. Vnio hypostatica sine gratis habituali potest facere hominem Deo gratum, sed facere hominem Deo gratum est: effectus formalis gratiae habitualis, ergo potest facereo, effectum formalem sine causa formali.

95

Resp. dist. maiorem. Potest facere homine Deo gratum forinaliter, neg; radicaliter, cones vnio enim hypostatica importat Diuinam Elge tiam, quae est radix efficienter productiuagea tiae, quae reddit formaliter gratum homine Deo:

96

I8. Obiicies 5. Quidquid potest facere Deus cum causis secundis, potest facere se solossedet lumine, quod est causa secunda, potest produce re visionem beatam in intellectu beato ergo etiam sine lumine.

97

Ad hoc, quod est principale argumentum Scoti, & Scotistarum, patet responsio ex dictis Dist. igitur maior. Quidquid potest cumcausis secundis efficientibus extrinsecis, conc; cum eaus sis secundis formalibus intrinsecis; negimam eum forma, & materia facit compositum physicum. non tamen potest illud facere sine forma, & materia, ex qua essentialiter constat compositum Physicum: & sic cum rationalitate facit homine esse rationa le, non tamen potest facere homine esse rationale sine rationalitate; item sine igne. & sine calore potest producere calore in ligno non tamen potest facere lignum esse formaliter calidum sine calore, quia esse calidum, & calor sunt idem formalissime, & sic faceret idem sine se ipso, quod est absur dum.

98

Instabis. Potest Deus supplere causam efficientem extrinseca; sed lumen respectu visionis se habet efficienter extrinsece, vt dictum est n7 ergo potest supplere vicem luminis.

99

Resp;quod licet lumen gloriae, prout habet munus causae pure actius, posset suppleri a Deo, attamen, quia habet alia munera, quae non pos(unt suppleri, vt supra oste sum est; & quia etiam ipsum munus actionis est munus actionis vitalis, quae essentialiter petit oriri a principijs adaequate intrinsecis; nam si oriretur inadaequate solum ab vno principio intrinseco, scilicet ab intellectu, & ab alio principio extrinseco, nempe. ab auxilio, seu connersu Dei, vt asserit Mastrius, entitas illius actus dimidiaretur in partim vitalem, & partim non vitalem, & sic esset semiusua, & semimortua; quod videat quomodo possit verificari de eadem entitate indiuisibili, quae, vepote indiuisibilis, diuidi repugnat; ergo lumen neque etiam, prout gerit munus causae actiuae productiuae, potest suppleri a Deo. Praeterea dicitur, quod lume, prout producit visionem, quauis habeat aliquam similitudinem cum causa efficienti, quatenus realiter distinguitur a visione. quam producit; attamen non est in rigore causa efficiens, quia eius actio non transit extra subjectum, in quo est ipsum lumen; recipitur enim in eodem intellectu, in quo est lumen; actio autem causae efficientis rigorose sumptae transit extra sub jectum, in quo est virtus actiua illam elicies, vt patet de calefactione, quae transit ab igne ad dignum; igitur non est rigorose in genere causae efficientis, sed tantum similitudinarie. Dist; ergo maior. Potest Deus supplere vicem causae efficientis extrinsecae non vitalis, quae rigorose est efficiens, conc; & in hoc sensu, neg. mini causae esficientis vitalis, quae est tantum similitudinarie efficies, neg: & in hoc sensu concmin. Vel omissa maiori dist. min. Lumen se habet tantum efficienter extrinsece, neg; etiam conc; & neg. conseque quia licet secundum hoc munus posset suppleri, attamen secundum alia munera nequi suppleri, vt dictum est, & ideo sine lumine gloriae simpliciter nequit videri Deus

100

Replicabis. Potest Deus producere calore sine calore; sed calor est causa formalis, ergo quidquid potest facere cum causa formali, potest facere se solo

101

Resp; quod calor potest considerati du¬ pficiter, scilicet respectu effectus, Iquem producit ad extra, s& sic est causa efficiens; & respectus subjecti, in quo est, & sic est causa formalis, quia per illum tale subjectum denominatur formaliter calidum. Dist, igitur min; calor est causa formalis respectu effectus ad extra producti, negi respectu subjecti, quod informat, conc; quanuis igitur Deus possit producere efficieter calorem, attamen nequit facere subjectum calidum sine. calore, sicut nequit facere hominem rationalem,: sine rationalitate.

102

I9. Obiicies 6. Actus supernaturales Fidei, Spei, & Charitatis possut produci a Deo in nobis sine eorum habitibus; ergo & visio sine habitu luminis. Prob. antecedens; nam existens inpeccato potest elicere actum amoris Dei, Spei, vel Fidei. Prob. conseque quia in tantum nequit produci visio sine lumine, in quantum est supernaturalis; sed etiam actus Fidei, Spei, & Charitatis sunt supernaturales; ergo est eadem paritas.

103

Resp; quod hic non quaerimus, an possit videri Deus sine lumine per modum habitus, certum enim est, quod in D. Paulo lumen gloriae non habuit modum habitus, quia non habuit modum permanentis, & ideo habuit solum modum auxilij actualis transeuntis. Dist. igitur antecedens: Sine eorum habitibus, & sine auxilijs efficacibus actualibus, negi sine habitibus, & cum auxilijs efficacibus tran scuntibus, conc. Idem dicitur de lumine.

104

20 Obijcies 7. Aqua baptismi eleuatur ad Sactificada animam formaliter absque eo, quod contineat in se gratiam; ergo intellectus potest eleuari ad visionem absque eo, quod habeat lumen.

105

Resp. omisso antecedente, quod patitur magnam: difficultatem: nam iuxta Conc. Trid; & est doctrina Beatiss. D; Sacramenta nonae Legis continent gratiam, quam significant, & ideo Sunt vasa plena; & in hoc distinguuntur a Sacramentis veteris Legis, quae erant vasa vacua, quia non continebant gratiam, quam significabant; neg. tamen paritas, quia aqua Baptismi escuatur tantum instrumentaliter, intel lectus vero nequit sic eleuari, vt diximus φ. 1. art. 7.

106

Instabis. Intellectus concurrit tantum, vt instrumentum luminis, quia concurrit, vt eleuatus a lumine, de ratione autem instrumenti est. elenari; ergo nulla solutio

107

Resp. neg. antecedens, ad cuius prob. dist. Cocurrit, vt eleuatus, ad aliquod supra sphaeram suae actiuitatis essetialis, sicuti eleuatur instrumeum, negiad aliquod intra sphaeram suae actiuitatis, quomodo non escuatur instrumentum conci¬

108

I Obiicies S. Intellectus concurrit, vt causa partialis proxima, ergo altera concausa poterit suppleri a Deo. Prob. antecedens; nam aliter mere passiue se haberet, sicut aqua calida respectu calefactionis.

109

Resp. 1. neg. antecedes, vt infra videbimus. 2. retorquetur arg. sed Deus nequit gerera vice partis, seu causae partialis, ergo lume gloriae nequit suppleri a Deo. Ad prob. neg. assumptum; intellectus enim habet entitatem actiuam radicalem, quam non habet aqua, nam intellectus, & lumen se habent subordinate, sicut voluntas, & potentia locomotiua, vnde nullus diceret voluntatem mere passiue se habere ad ambulationem eo, quia voluntas immediate non ambulet.

110

22. Obijcies 9. Deus habet absolutissimum dominium, & creatura habet perfectissimam subiectionem, & obedientiam ad agedum, quidquid vult Deus; sed Deus potest velle creatura videre suam Essentiam fine lumine; ergo sine lumine potest videri. Tum quia intellectus per Diuinam Essentiam constituitur adequate potens videre Deum: ergo non est necessarium lumen. Tandem potest suppleri species, licet sit, formaliter informans; ergo a pari.

111

Resp. ad 1. dist. antecedens. Ad agendum. per vires ei superadditas, conci sine superadditione virium, negi praecipue loquendo de ijs actionibus, ad quas creatura concurrit principaliter vitaliter, vt in casu. In creatura ergo est potentia obedientialis mere passiua, quae sit actiua ex virtute ei superaddita, & simul cum illa virtute actiue concurrit ad producendum effectum, supernaturalem; sed de hoc alibi. Ad 2. dist. antecedens. Constituitur adaequate in ratione determinationis, conci in ratione illuminationis, neg. Ad 3. neg. antecedens: nam species est supplementum objecti, gerit enim vicem objecti, & in tantum informat, in quantum est accides, unde Diuina Essentia non supplet speciem, quia principale non supplet vicarium, sed e contra ponitur species ad suppledam absentia obiecti: at vero lumen est forma se renes ex parte intellectus illum constitues formaliter in esse lucidi, & ideo essentialiter est forma illius. 2. assignatur. disparitas; quia munus speciei impressae est tantum repraesentare, quod potest esse in genere causae efficientis extrinsecae, lumen autem est causa vitalis intrinseca essentialiter informans, vt dictum est:

112

23 Obiicies 10. Deus creauit in intellectu, & voluntate Adami, ac Angelorum actum cognitionis, & amoris Dei, quia creauit illos rectos, & bonos, vt alibi ostendemus ex Beatiss. P. Aug; & ex Fundatiss. Doct; & tamen per illum actum. cognitionis cognouit Deum, ergo potest se solo producere actum visionis in intellectu beato, perquem videat Deum.

113

Resp. dist. ante cedens. Produxit cum lumine, quo mediante cognouit Deum, conc;sine lumine, negatur.

114

24. Obiicies vltimo. Quanuis Omnipotentia, & Diuina Essentia concurrant ad visionem extrinsece, quia non sunt formae informantes intellectum, attamen non tollitur vitalitas abactu, quia oritur ab intellectu, qui est essentialiter potentia vitalis; ergo ide dicendum de lumine. Resp. neg. conseque nam Omnipotentia, & Essentia non reddunt formaliter potentem intellectum per exhibitionem sui, nec dantilli vires intrinsecas ad agendum, ideo possunt extrinsece concurrere, at vero lumen dat vires in genere causae formalis, & ideo nequit suppleri per aliquod extrinsecum. Praeterea ad omnem actionem concurrunt quatuor causae, vt diximus φ. 1. ant. 6, per hoc autem, quod ad actum vitalem concurrat causa efficiens, non tollitur vitalitas ab actu, quae habet tantum oriri intrinsece a causis intrinsecis, & extrinsece a causis extrinsecis; si autem lumen esset aliquod extrinsecum, iam non daretur causa formalis illius σο sic non esset vitalis, quia haberet solum causam efficientem extrinsecam, non formalem intrinsecam, a qua desumitur ratiorvitalitatis vobiga ctum autem, & per consequens Diuina Essentia concurrit efficienter, vt diximus loc cit.

Articulus 3

115

ART. III. Explicantur alia motiua necessitatis

116

luminis gloriae Ocet Fundatiss. Doct. in 2. dist. 23. q. 2.

117

art. 1. dub. 1; & Quodl. 5. q. 9. lumen gloriae immediate recipi in intellectu possibili, eique tantum esse necessarium, nullo autem modo pertinere ad intellectum agentem; quae sentetia est contra Aureol; Ricar; & Alberissubstinentium lumen gloriae esse necessarium ad confortandam virtutem naturalem intellectus agentis. Ratio tamen eius est; nam sicut ea, quae actu sentiuntur, sunt actu sensibilia, ita ea; quae actu intelliguntur, debent esse actu intelligibi lia; ad hoc autem, vt aliquod sit actu sensibilem, duo requiruntur, scilicet, quod sit materiale γο praesens, sic enim a sensu, qui pariter est materialis, percipi potest. At vero quiditas materialis, quae est objectum nostri intellectus, non est intelligibilis, quia non est proportionata intellectui; materiale enim, & immateriale proportionem non habent. Ponitur ergo intellectus agens, vt depuret phantasmata materialia; quaes prout materialia, non sunt actu intelligibiliae; sed tantum in potentia, quatenus possunt spine tualizari, & separati a coditionibus indiuiduanti, bus ad hoc, vt fiant obiectum proportionatum intellectui. Et propter hoc ponitur intellectus agens, non tamen sensus agens, vt habet BiDoct vbi supi& lib. 2. de anima; ergo cum Diuina sentia secundum se sit simpliciter immaterialis, in illam intellectus agens nullam prorsus habere potest actionem, & ideo lumen gloriae nequi esse necessarium intellectui agenti, quia siesset necessarium, aliquo modo cooperaretur visioni quod est falsum, vt dictum est.

118

Remanet igitur, quod lumen glorae sit necessarium intellectui possibili, quia, vt diximus in sup. art, est necessarium ad eleuandam illam potentiam, quae videt Deum, & cum qua lu men simul actiue concurrit, sed haec est intellectus possibilis, ergo est necessarium intellectui possibili.

119

Dices. Lumen gloriae datur ad confortandum lumen naturale, quod est impotens ad Visionem, sed lumen naturale est intellectus agens; ergo est necessarium intellectui agenti, non possibili. Tum quia lumen intellectusagentis est illud, sub quo intellectus possibilis videt; sed intellectus possibilis videt sub lumme gloriae; ergo lumen gloriae est necessarium ad confortandam virtutem naturale intellectus agetis.

120

Resp. ad 1. neg. maiorem. Lumen enim naturale, non sit supernaturale, & ideo non eleuatur per lumen gloriae, sicuti intellectus possibilis sit supernaturalis, quia eleuatur per lumengloriae; lumen nanque naturale remanet in Beatis, prout naturale, sicut in illis remanent species naturales, quibus possunt cognoscere res naturales mediante lumine naturali; vnde in illis est duplex lumen, sicuti est duplex cognitio, vt docet Beatiss. P, scilicet matutina, seu diurna, quae est supernaturalis, & vespertina, quae est naturalis; implicat autem, quod detur cognitio naturalis sine lumine naturali; a lumine enim sumit cognitio sua denominationem. Ad 2. dist. maior. Sub quo intellectus possibilis videt obiectum depuratum a phantasmatibus materialibus, cone; sed negmin; sub quo videt objectum non depuratum, negi vnde in Angelis, qui non intel ligunt per species acceptas a rebus, nec perphantasmata, non datur intellectus agens, sed tantum lumen naturale illuminans illorum intellectum

121

3 Ex hac doctrina colligi potest, quod lumen intellectus agentis dupliciter est necessarium objecto, vt videatur. 1. Est necessarium ad hoc, vt objectum, quod est intelligibile in potentia propter suam materialitatem, fiat intelligibile in actu. 2. est necessarium, vt manifestetur. potentiae cognoscitiuae.

122

Igitur lumen gloriae non est necessarium ex parte objecti, scilicet Diuinae Essetiae ita, vt faciat illam actu intelligibilem: nam Diuima Essentia. est purissimus actus in quocunque genere simpliciter infinitus, ergo secundum se est actu intelligibilis, & ideo non est necesse ponere lumen faciens illam actu intelligibilem. Est tamen necessarium ex parte obiecti, quatenus manifestabile est, intellectus enim nequit tendere in objectum ignotum, & incognitum; ergo quodlibet objectum, in quod tendit, debet fieri manifestum, quod nequit fieri, nisi per lumen, vt superius ostendimus.

123

4. Instabis. Deus est ipsa lux per Essentiam; er go non indiget alio lumine creato ipsum mani festante; sicut Sol, quia est lux corporalis formaliter, non indiget manifestari per aliam luce¬

124

Resp. dist. antecedens. Est lux per essentiam impr oportionata intellectui finito, & ob suam in proportionem illi essentialiter abscondita & per consequens extrinsece obscura, quanuis in seipsa sit purissima lux infinita; quapropter dicitur: In tenebris posuit latibulum suum, quia propter excessum suae lucis, non potest videri, sicut Sol ab oculo noctuae, conc, est lux per essentiam proportionata visioni, & intellectui creato, neg: & ideo requiritur lumen creatum, quod eleuando intellectum ad statum supernaturalem illi manifestat Deum, vt clare visibilem.

125

S Remanet ergo, quod lumen gloriae sit necessarium tantum ex parte intellectus possibilis, & ex parte objecti, vt dictum est, modo inquirendum est, quomodo sit intellectui necessaarium? Et quoniam triplex necessitas assignari solet, 1. in ordine ad producendam visionem beatam, de qua in sup. art. actum est. 2. in odine ad recipiedam in seipso eandem visionem beatam; cum enim visio beata sit actio immanens, quae essentialiter recipitur in eodem principio, a quo elicitur, propter quod dicitur immanens, quia manet in suo principio, ideo quaeritur, an sicuti lumen gloriae est necessarium ad producendam. visionem beatam, ita etiam sit necessarium adillam in ipso intellectu recipiendam? 3. an sit necessarium adhoc, vt inte llectus recipiat in se Essentiam Diuinam in ratione obiecti praesentatiipsi intellectui, supponinus enim pro nunc Essetiam Diuinam vniri cum intellectu beato permodum formae intelligibilis, superest ergo agendum de his duobus modis necessitatis, & quaerimus, an lumen gloriae sit disposicio necessario exigita in intellectu beato adhoc, vt recipiat visionem beatam a seipso productam, & adhoc, vt recipiat Diuinam Essentiam in ratione formae intelligibilis:

126

S Dispositio autem pro nunc duplex est: alia receptiua formae ad quam disponit, vt quatitas, quae ita disponit substantiam materiale mad recipiendas qualitates sensibiles, ut illas inseipsa immediate recipiat; cuius rei signum est, quod, si separetur quantitas a substantia secum. defert omnes qualitates sensibiles non ob aliam rationem, nisi quia immediate fundantur in illa, vt patet in Sacramento Altatis; alia est dispositio non receptiua formae, ad quam disponit, sed simpliciter praepatatiua subjecti, vt calor praecedens formam ignis in ligno praeparat lignum ad recipiendam formam ignis, non tamen recipit in seipso formam substantialem ignis, aliter forma substantialis reciperetur in materia per accidens, & accidens esset subjectum receptiuum substant iae, quod repugnat. Igitur.

127

TPrima sententia opinatur lumen gloriae non esse necessarium tanquam dispositione m exigitam ad vnionem Diuinae Essentiae cum intellectu, neque ad actualem receptionem visionis. Ita Vasq. 1. p. disp. 43. c. 3: Hispal; Sonc; Mol; & Sua. lib. 1. de Attr, neg. c. 15; quos se quitur Mastrius in I. disp.0. q. 4. a n. 121. Secunda sententia vult Iumen gloriae esse dispositionem receptiuam, tam Diuima Essentiae; quam visionis. Ita Cabr. 3. p. q. 4. art. 2idisp. 8, JocaS. Thoma q. 12. disp. 14. art. 33 & aliapud mostrum Lusit, inferius.

128

Tertia sententia docet lumengldae essedispositionem simpliciter praepatatinam, non vero receptiuam omnino necessariam ad recipiendam Diuinam Essentiam in ratione formae intelligibilis, & visionem in ratione actus immanentis vitalis. Ita B. Doct. Quodl. 3eq. 15. in fine; Lusit. de Beat. lib. 9. q. 5. art. 9, Mag. Conson. in MS& Alij: pro cuius resolutione.

129

S Vnica concl. Lumen gloriae est necessarium ad recipiendam Essentiam Diuinam in ratione formae intelligibilis, & visionem beatam in ratione actus vitalis. Prob. 1. ex illo 1. Io. 3. Scimus, quia cum apparuerit, fimiles ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Ex quo sic. Non possumus esse similes Deo, & Deum videre, nisi Deus nobis appareat secundum doctrinam Apostoli; sed Beati non fiunt similes Deo, nisi recipiendo in se ipsis Diuinam Essentiam; intellectus enim sit res intellecta, quapropter Phil. ait: Intellectus est omnia fieri; & ideo recipiens Essentiam Diuinam sit Deus; & nequeunt recipere Essentiam Diuinam, ac Deum videre, nisi Deus illis appareat; nequit autem apparere, nisi per lumen; quia in tantum apparet, in quantum manifestatur, & omnis mani festatio est lumen; ergo lumen est necessarium ad recipiendam Essentiam Diuinam in ratione formae intelligibilis, & visionem beatam in ratione actus immanentis. Hinc Beatiss. P. Aug. super hanc auctoritatem Iotract. 34. ait: Illo illuminante opus hahemus; quod probat ex illo caeci nati, qui a Christo Domino illuminatus est, vt consequeretur vitam. Et paulo post subdit: Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; fruitio autem non est, nisi per visionem, & amorem, inquibus actibus consistit nostra beatitudo, vtcommuniter docent Theologi, & per consequens. consistit in possessione Dei saltem inchoatiue in esse intelligibili; ergo si non possumus illo frui, nisi cum videbimus facie ad faciem, & non possumus videre ad faciem, nisi reuelata facie, vt ait Apost; reuelatio autem sit per lumen, imo est, ipsum lumen, clare sequitur ipsum lumen necessarium esse nedum ad videndum, sed etiam ad recipiendam Diuinam Essentiam in esse intelligibili, & ad rec ipiendam ipsam visionem.

130

S Prob. 1. pars concl. Ad quanlibet formam principalem praerequiritur dispositio proportionata illi formae; sed Essentia Diuina vnitur intellectui beato tanquam forma principalis ergo datur ad illam dispositio proportionata. Prob. maior. Principale est illud, ad quod ordinatur minus principale; ergo ad formam principalem debet via generationis praecedere, & ordinari forma minus principalis, sed forma minus principalis est dispositio ad formam principalem, quia omnis forma accidentalis, quae est minus principalis praecedens formam substantialem, est dispositio ad illum, vt manifeste videmus in naturalibus; calor enim vigiqui est forma accidentalis praecedens in ligno formam substantialem ignis, est dispositio ad illam; ergoad formam principalem datur dispositio. Minor probabitur in seq. qe intellectus enim in genere intelligibilium se habet veluti materia in genere physico, quia intellectus ita est potentia ingenere intelligibili, sicut materia est potentia in genere physico; ergo sicuti forma substantiais, quae ordinatur ad specificandam, & actuandam materiam, cum qua constituit vnum per se, est forma principalis, ita Diuina Essentia, quae ynitur cum intellectu tanquam specificatiuum & actuatiuum illius, cum quo constituit vnum quod est idem in esse intelligibili, se habet tanquam forma principalis.

131

Conf. Ad formam physicam datur dispositio; ergo ad formam in esse intelligibili debete dari dispositio. Antecedens edocemur experientia; materia enim disponitur praeuijs accidentibus, antequam recipiat formam substantia; em. Prob. conseq. Ita se habet forma in esse intelligibili ad potentiam pure passiuam in esseintelligibili, sicuti forma physica ad potentiam passiuam in esse physico; sed ad formam physie cam datur dispositio praecedens in potentia pasesiua physica; ergo ad formam intelligibilem: debet dari dispositio praecedens in esse intelligi bili; sed Diuina Essentia se habet tanquam for ma ipsius intellectus in esse intelligibili, quia sicut forma physica specificat, actuat, & determinat ipsam materiam ad tale esse specificum zita Diuma Essentia specificat, actuat, & determinat. intellectum ad intelligendum hoc, & non aliudi ergo ad Diuinam Essentiam debet dari disposi tio praecedens in intellectu; sed haec dispositio nequit esse, nisi lumen gloriae, quia debet esseproportionata, & eiusdem ordinis cum forma ad quam disponit; ergo lumen requititur tam quam dispositio in intellectu ad recipiendam Diuinam Essentiam.

132

IO Prob. 2. Potentiae actiuae debet correspode re potentia passiua secundum Phil; quia potentias & actus primarius, quae ordinantur ad faciendum vnum per se, debent esse in eodem genere, sed intel lectus nequit agere, nisi sit illustratus lumine gloriae, vt probatum est in sup. art; ergo nequit pa ti, seu recipere Diuinam Essentiam, cum quasit ynum, quod est idem, nisi sit illustratus lumine gloriae. Major patet; quia sicuti ignis v.g. nequit ngere, nisi habeat in se formam caloris, quaeest, virtus proxima agendi, ita calor praerequititur in materia ad introductionem formae ignis

133

Cons. Potentia, & actus debent esse ineodem genere ex Phil; vt dictum est; ergo debent esse in eodem ordine; repugnat enim rationi, quod aliquod inferioris ordinis vniatur cum alio orciinis superioris infinite distantis, quia distare, & vniri opponuntur; vnio nanque indistantiam, & distantia disiunctionem formaliter importatsec intellectus praeciso lumine gloriae est infersoris ordinis, quam sit Essentia Diuina; ergo illi nequit vniri, nisi sit dispositus, & eleuatus ad ordinem Diuinum per lumen gloriae.

134

II Prob. 3. ex Fundatiss. Doct. ubisup. Unic. Diuinae Essentiae cum intellectu est in ratione repraesentatis formaliter cum potentia vidente supernaturaliter, sed potentia formaliter videns supernaturaliter est illustrata per lumen gloria; ergo ad vnionem Diuinae Essentiae cum intellectu beato praerequititur in intellectu lumen gloriae. Prob. maior: nam in hoc distinguitur vnio speciei intelligibilis cum aere ab vnione cum potentia visiua, quod illa est in ratione accidentis, vel entis physici cum subjecto non vidente, ista vero est in ratione repraesentantis formalis cum potetia formaliter vidente, & ideo aer non videt, etsi habeat speciem, potentia vero habens speciem videt; tum quia repraesentare est munus proprium speciei, ergo vnio Diuinae Essentiae, quae se habet, vt species, est in ratione repraesentantis cum potentia formaliter vidente supernaturaliter; sicut species naturalis vnitur cum potentia vidente naturaliter. Minor probata est in sup. arii intellectus enim sine lumine gloriae nequit Deum videre

135

I2 Prob. 2. pars concl. ex Phil. 2. de Anima t. 24, & 26ν vbi docet actum nec fieri, nec recipi, nisi in propria potentia, sed propria potentia visionis supernaturalis est intellectus supernaturalis, qui non est supernaturalis, nisi per lumengloriae, sicut visio naturalis est actus proprius potentiae naturalis; ergo visio non recipitur, nisi in intellectu illustrato a lumine gloriae

136

Conf. Passiuum, & actiuum debent conformari, & proportionari, aliter actiuum nunquam contingeret passiuum; sed actus Visionis est supernaturalis; ergo debet recipi in potentia supernaturalizata, quae non est talis, nisi per lumen,

137

13 Prob. 2. Recipi supponit agere, sed agere supponit lumen; ergo & recipi, Maior patet, quia recipi est correlatiuum actionis, sicut passiuum est correlatiuum agetis, Min, etiam constat, quia ad visionem beatam, quae est actio, prae supponitur lumen

138

14 Prob. 3. pars concl. ex B. Doct. ubi supQualitates, quibus disponitur materia ad recipiendam formam substantialem, non recipiunt ipsam forma; ergo a pari. Antecedens patet: nam dorma immediate recipitur in materia; aliter sireciperetur in ipsis dispositionibus, & mediantibus ipsis in materia, reciperetur per accidens in materia, & sic fieret vnum per accidens, non perse. Prob. conseque nam ex B. Doct. in 2. dist. 3. p. 2. art. 1. S. Nec etiam: Ita se habet intellectus ac formas intelligibiles, sicut materia ad forma: physicas; exgo est eadem paritas.

139

15 Prob. 2. Quaelibet forma denominat subjectum, imquo recipitur, vt albedo existens inpariete denominat parietem album, sed visio non denominae dumen vides, sicut denominat solum iatellectum vidente; ergo visio non recipitur in lumines sed in solo intellectu dispositauer lume,

140

Cons. Dispositio receptiua alicuius forme, si separaretur a subjecto, in quoc est, transferret secum formam receptam, vt patet in Sacramento Altatis, in quo, quia quantitas est receptiua. qualitatum, ideo mitaculose separata a substantia panis secum defert qualitates; sed si lumen separaretur ab intellectu, non deferret secum. visionem, quia visio essentialiter est actio immanens intra ipsum intellectum: ergo lumen non est. dispositio receptiua visionis

141

I6. Obiicies 1. Ideo requiritur lumen tanquam dispositio ad receptionem Essentiae Dininae, & visionis, quia sunt formae supernaturalesi sed haec ratio nulla est; ergo & id, quod sequitur. Maior patet, quia in tantum ponitur dispositio; in quantum debet dari proportio inter recipies, & receptum, vt dictum est. Prob. minor. Si ad formam supernaturalem esset necessaria dispositio, esset etiam nec essaria ad lumen, quod est forma supernaturalis; sed hoc est falsum; aliter daretur progressus in infinitum; ergo haec ratio nulla est.

142

Resp. Quod sicuti in naturalibus non datur. dispositio ad oispositionem, ita in supernaturalibus non datur dispositio ad lumen, quod cum essentialiter sit eleuatiuum potentiae, non potest. supponere ipsam potentiam dispositam, aliter illam supponeret eleuatam, & sic non eseuaret. Dist. igitur mator. Ideo requiritur dispositio quia sunt formae supernaturales, quarum vna constituit principaliter essentiam intellectus, veest Diuima Essentia, & altera est actus vltimatus ipsius, conc; secus neg. mator, & minor; ad cuius

143

prob. dicitur, quod lumen non est forma principalis constituens essentiam ipsius intellectus inactu specifico determinato ad intelligendum tale obiectum, sicut constituit Essentia Diuina quia lumen secundum se est indifferens, vt diximus in sup. art; neque est actio ipsius intellectus, ve est visio: & ideo ad illud non datur dispositio. Hoc habemus manifeste in Physicis: nam ad hoc, vt lignum recipiat calorem, qui disponit ad formam ignis, non supponit in ligno aliam dispositionem, at vero ad hoc, vt forma ignis recibiatur in ligno, requiritur dispositio, & sic ad hoc, vt ignis agat, requiritur, quod sit dispositus per formam caloris; ergo datur vtique dispositio ad formam specificantem principaliter; & adactionem, non autem ad formas minus principales dispositiuas, sicuti est lumen.

144

I7. Obiicies 2. Intellectus de se est immediate receptiuus cuiuscunque visionis sine omni dispositione; aliter nec etiam de potentia Dei, absoluta posset illam recipere; ergo lumen non est dispositio ad recipiendam visionem. Prob antecedens. De ratione cuiuscunque actus imma nentis est immediate recipi in potetia, a qua producitur; ergo intellectus est receptiuus cuiuscun¬

145

que visionis sine dispositionibus.

146

Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist, maior. De ratione actus imma nentis est immediate recipi in potentia disposita, conc; non disposita neg: ex eo enim, quod actus immanens recipiatur in potent ia disposita, non se quitur non recipi immediate, sicuti ex eo, quod forma ignis recipiatur in materia disposita, non sequitur, quod in illa non recipiatur immediate

147

IS Obijcies 3. Habitus nequit disponere. ad actum, sed potius e contra, quia habitus sit, ex frequentatis actibus; sed lumen gloriae est habitus; ergo non est dispositio ad visionem:

148

Resp. hoc valere de habitibus acquisitis non de infusis. 2. neg. min: nam lumen non est. habitus, sed potentia, vt dictum est art. 1.

149

I9. Obiicies 4. Naturai Diuina in Incarnatione immediate vnitur naturae humanae sine vila dispositione praecedente; ergo potest imme diate vniri intellectui beato sine vlla dispositione. 2. Gratia sanctificans est forma supernaturalis principalis non ordinata ad alterum, & tamen infunditur pueris in Baptismo sine dispositione praeuia.

150

Resp. ad 1. neg. conseque & disparitas est, quia Natura Diuina in Incarnatione vnitur formaliter, vt existens, & subsistens; vnitur enim ad hoc, vt per illam existat, & subsistat natura humana; existentia autem, & subsistentia, cum non sit forma, forma enim est essentia, ideo non praerequirit dispositionem, quae datur solum ad formam, quae est quid principalius existentia, cum. sit quod quid erat esse rei; at vero intellectui Beatorum vnitur, vt natura, & per consequens, veforma, & ideo praerequirit dispositionem. 2. Natura humana secundum se est capax existere, & subsistere per existentiam Diuinam, ideo non praerequiritur aliquod ipsam disponens ad recipiendam talem existentiam; at vero intellectus creatus secundum se non est capax videre Deum ideo debet disponi ad hoc, vt Natura Diuinailli vniatur in ratione videntis, non enim illivnitur, vt existat, sed vt operetur, & ideo nulla. est paritas. Ad 2. dicitur, quod gratia sanctificans supponit Fidem infusam, & ornatum praequium, vt docet B. Doctor.

151

2o. Obiicies 5. contra vitimam parte conclPrinc ipium immediate productiuum alicuius actus immanentis est immediate susceptiuum. illius; sed lumen gloriae est principium immediate productiuum visionis; ergo est immediate susceptiuum illius. Tum quia est probabilis opinio, quod habitus acquisitus sit susceptiuus suorum actuum; ergo idem dicendum est de habitu supernaturali

152

Resp. dist,. maiorem. Principium quod, conca¬ quo neg; & sic dist. minor. Ad 2 dicitur, quod probabilior, & verior sententia oppositum asserit, nec nos debemus fundare nostras assertiones in opinionibus probabilibus.

Articulus 4

153

ART. IV An intellectus, & lumen sint duae causae partiales, vel totales?

154

HAnc difficultatem Aluy sic proponunt; an lumen sit tota vis ad videdum Deum Vel an intellectus habeat virtutem actiuam proximam ad videndum Deum? Omnia tamen inidem redeunt. Igitur.

155

Supp. apud omnes certum esse, quibusdam, exceptis Nominalibus, scilicet ORam, Mavsiti & Paludiintellectum, & lumen actiue concurrete ad productionem visionis beatae

156

Primum ostendi solet. 1. ex Conc. Trid, sest 6. can. 4: & c. 5. vbi ait: Liberum Arbitrium non se habet mere passiue ad actus, quibus ad iustificat tionem disponitur, e adem autem est ratio de libero arbitrio disposito a gratia adeliciedos actus supernaturales, ac de intel lectu disposito a lumine supernaturali ad producendam visionem. supernatur ale. 2. quia intellectus essentialiter est de genere actiuorum, est enim essentialiter potentia immanes, de cuius ratione est actiue producere actionem, quae in ipso recipitur; cum actio immanens sit illa, quae recipitur in eodem principio; a quo elicitur: Unde cum visio beata iuactio immanens recepta in intellectu, manifeste colligitur ipsam esse actiue elicitam, Sine productam ab intellectu. 3. quia ex eo, quod intelle ctus ex se non habeat virtutem proximamased. tatum entitate remote actiua ad producedam, visionem, non arguitur, quod mere passiue se habeat, vt falso imaginantur aliqui Scotistae, inter quos Mastrius: nam substantia ignis praeciso calore, habet tatum entitatem actiuam remotam ad ealefaciendum; & anima praeciso intellectu haber tantum entitatem actiuam remotam ad intelli gendum; & voluntas Artificis praecisa potentia transcunter operante habet tantum virtutem actiuam remotam ad facienda statuam, & tamen nullus diceret, quod ignis ad calefactionem, ani ma ad intellectionem, & voluntas Artifieisad productionem statuae mere passiue concurranta sicut substantia aquae calefactae mere passiuggo currit ad calefactionem. Igitur ex eo, quod dus men gloriae sit tota virtus proxima, non argu tur, quod intellectus mere passiue se habeat, aliter tolleretur omnis subordinatio causarumva quod esset maximum absurdum in Philosophia; de ratione enim subordinationis causarum:est quod causa subordinans sibi alteram causame mote attingat totum effectum indiuerso genere; & causa subordinata illum eunde totum proxime producat, in quo distinguuntur a causis eiusdem generis, quae partialiter producunt, quia illum ag tingunt sub eadem ratione. Igitur causae. subore cinatae ita se habent, vt vna agat mediante alia; & ideo repugnat, quod vtraque agat proxime, aliter vtraque ageret immediate: immediate enim, & proxime idem est; & sic non essent subordinate. 4. Quia intellectus illustratus lumine gloriae ab intrinseco se mounet, quia vitaliter agit, ad producendam visionem; ergo actiue adissam concurrit. Per hoc soluitur prima, & manimadeceptio Aduersariorum.

157

Secunda sic explicatur. Lumen nedum debet illuminare intellectum, sed etiam habet manifestare objectum, vt ostensum est art. 2, sed illuminatio est effectus ipsius luminis) sicut intellectio est effectus ipsius intellectus; sicut enim intellectus habet intelligere obi ectum, ita lume habet illud illuminare; ergo lumen habet producere aliquam actionem circa objectum, sed nul la alia actio in intellectu beato, in quo est lumen, reperiri potest circa Diuina Essentia preter in tellectione; ergo lumen producit visionem in ratione lucidi, sicut attingit objectum dando ei esse lucidum eo prorsus modo, quo intellectus producit visionem in esse intelligibili, & attingit objectum, prout intelligibile. Praeterea intellectus, actio, & objectum debent ad inuicem proportionari, & adaequari, aliter nunquam sequeretur cognitio: ergo sicuti lumen dat esse illumina; tum intellectui, ita dat esse lucidum visioni, & obiecto; aliter si visio esset obscura, per ipsam nihil videretur, sicut si obiectum non esset manifestatum per lumen, nunquam videretur; sed dare esse alicui actioni est actiue concurrere ad iltam; ergo lumen actiue concurrit ad visionem:

158

Certum igitur est apud omnes, quod intellectus, & lume actiue se habeant advisionem, quannis Aduersaru contendant oppositum. Remanet nunc inquirendum, an se habeant partialiter, vel totaliter in diuerso genere causaee

159

2 Prima sententia opinatur intellectum habere ex se vim partialem actiuam proximam, & immediatam, & ideo lumen non esse virtutem toralem proximam, sed simul cum intellectu esse duas causas partiales. Ita plures Scotistae; qui ta men duabus vijs procedunt: nam Aliqui ex doctrina Scoti in 4. dist. 49. 7. 11. volunt habitum supernaturalem non requiri propter actum simpliciter, sed tantum propter intensionem illius & ideo asserunt intellectum efficere entitatem actus absolute lumen vero eius intensionem, ac per consequens partialiter se habere. Ita Vulpein 1. disp. 23. art. 9. Aly diuidunt actum in vitale, & supernaturalem, & dicunt visionem, prout est, vitalis, esse ab intellectu, qui solus est potentia vitalis, prout vero supernaturalis, esse a lumine. quod solum est supernaturale; & ideo lumen, & intellectum esse duas causas partiales. Ita nuperus Mastrius in 1. disp.6. q. 4. art. 33 vbi refert Alios. Hanc sententiam sequuntur Mol. 1. p. q. 2. art. 5. disp. 1; & art.6. disp. 2. Sua: lib. 2. de Atr. neg. c. 9. n. 13: & c. 10. n. 83 & 1. 9. disp. 31. sect. 6; Nasq. 1. p. disp. 43. c. 4. n. 11, Bec. trast. 1. c. 9. 4. 4. Arrub. disp. 19. c. 5; & 6; Fasol. q. 12. art. 5. dubit. TGranad. tract. 5. de Vis. disp. 6. sect. 3; Alarcon. tract. 1. de Vis. disp. 2. c. 11; Ripalda, Arriaga Auersa, & ex nostris Lusit. lib. 10. de Beat. q. 3. ara, Cit, etiam Argen. in 4. dist. 4. 9. q. 2. art. 1, sed falSo, quia ibi docet posse videri Deum sine lumine, sed per internam motionem supernaturalem:

160

Secunda seutentia docet lumen gloriae, & inte llectum esse duas causas totales actiuas, & ideo lumen esse totam virtutem proximam ad videndum. Hanc sententiam tradit B. Doct. in2. dist. 23. q. 2. art. 1; & dist. 26. q. 2. art. 3. 8. Aliquado, & lib. de Causis prop. 22. Ipsu sequitur tota nostra Schola; vno excepto Lusit; Eade profitetur tota Schola Thomistica; Capreol; Sot. Ferrar; Eum, Cabr; Curiel; Nauarret; Nax, Albelda, Ripa, Salm; Ioa S. Tho; Serra, Gonet, & nuper Godoy de Vis tract. 2. disp. 16, pro cuius decisione.

161

3 Not; quod Aduersaru; sicuti, quia non percipiunt subordinationem causarum, ideo negant lumen, & intellectum esse duas causas totales, ita, quia prorsus ignorant rationem formalem eleuationis, ideo asserunt intellectum per virtutem naturalem proxime, & immediate elicere visionem, & ex hac crassa ignorantia horum duorum principiorum, ex quibus tota pendet explicatio huius difficultatis, resiliunt ad conuitiandam nostram sententiam. Itaque explicandum, est quomodo fiat eleuatio:

162

Obiectum specificare potentiam, eanque. adaequare, & illi proportionari alibi satis ostensum est, nec ipsi Aduersarij cum Phil. id negare. rationabiliter possunt, Ita ergo se habet intellectus, sicut Ens, vt sic; quod est eius objectum; Ens autem, vt sic, secundum se est indifferens ad Ens increatum, & Ens creatum; & Ens creatum est indifferens ad essendum naturale, vel supernaturale, quia est quid commune, quod potest. contrahi per formam naturalem, & supernatur ralem; ergo intellectus secundum suam quiditatem essentialem, & conceptum formalem prae cise est indifferens ad intellectum Diuinum, & creatum; & intellectus creatus secundum suam entitatem praecise est indifferens ad intellectum naturalem, & supernaturalem, nec sit naturalis, nisi determinetur per formam naturalem, & sic non sit supernatur alis, nisi determinetur per formam supernaturalem. Forma autem naturalis determinans intellectum ad statum naturalem est lumen naturale illi inditum a natura; forma autem supernaturalis determinans eandem entitatem intellectus ad statum supernaturalem est lumen gloriae, quod formaliter est supernaturale, & ideo per ipsum dicitur intellectus eleuari ad ordinem supernaturalem, quatenus entitas illius determinatur per formam supernaturalem; sicuti ponitur in statu naturali, quarenus recipit lumen naturale, quae est forma tribuens illi naturalitatem. Quemadmodum ma¬ teria, quae secundum se est indifferens, ex eo quod determinetur, per formam sublunarem ponitur in ordine inferioris qui est ordo sublus narium; & ex eo, quod determinetur a forma caelesti, ponitur in ordine: superiori, qui est ordo altior, in quo potest essemateria. Cum igitur intellectus se habeat, sicut materia in genere intelligibilium, vt frequentissime docet B. Doct; si eius entitas afficiatur forma naturali, ponitur in ordine naturali; si autem afficiatur forma supernaturali, ponitur in ordine supernatur rali. Non tamen sequitur ex hoc, quod ex eo, quod afficiatur forma supernaturali, eius virtus naturalis ponatur in ordine supernaturali, sed tantum, quod eius entitas, prout affecta forma. seu virtute supernaturali, ponatur in ordine supernaturali; sicuti si materia posset simul informati duplici forma, scilicet sublunari, & caelesti, sequeretur vtique, quod entitas materiae poneretur in ordine caelesti, non tamen forma sublus naris poneretur in ordine caelesti, ita ex eo, quod entitas intellectus informetur duplici Iumine, seu duplici virtute, scilicet naturali, & sui pernaturali (virtus enim intellectus est aliquod superadditum entitati intellectus, quia virtus est, qualitas rei, vt dicitur in eius definitione, & qualitas rei superadditur ipsi rei, vt patet de calore, qui est virtus ignis, aliud enim est calor, & aliud entitas ignis) non sequitur, quod virtus naturalis, quae est lumen naturale ipsius intellectus, sicut calor est virtus entitatis ignis, ponatur in ordine supernaturali; sed solum sequitur, quod entitas intellectus sit in duplici ordine. quia simul informatur a, duplici forma duplicis ordinis

163

Haec doctrina communiter debet admitti, omnes enim concedunt in Beatis esse duplicem cognitionem, vnam naturalem clicitam, per lumen naturale, & aliam supernaturalem elicitam per lumen supernaturale, vt ostendimus ex Beatiss. P. Aug. q. 4. Proem. art. 2. n. 9; ergo in ipsis debet dari simul lumen naturale, & lumen supernaturale, a quibus producitur, cognitio naturalis, & supernaturalis, & ideo lumen naturale, quod est virtus naturalis intellectus, non elequatur per lumen supernaturale, aliter desineret. esse naturale, sed tantum eleuatur entitas ipsius intellectus, quae secundum se est indifferens ad essendum naturalis, vel supernaturalis, sicuti indifferens est eius objectum.

164

Neque implicat, quod aliquod subjectum, passiuum recipiat simul plures formas accidentales, quibus constituatur in diuersis speciebus, quia subjectum passiuum, cum sit indifferens adillas, est capax illas recipere; implicat tamen,. quod forma naturalis accidentalis fiat forma accidentalis supernaturalis, quia forma naturalis non est indifferens; sed est essent ialiter determinata ad naturalitatem, & prout determinata ad naturalitatem contradistinguitur essen¬ tialiter a supernatur ali; vnde implicat vnum fieri aliud, quia essentiae rerum sunt essentialiter. impermixtae.

165

Haec doctrina diligenter notanda est; coldirium, enim est adaperiens caecitatem, qua laborant Recentiores in inquirenda quiditate Diquini: luminis escuantis nostrum intellectumad ordinem supernaturalem.

166

igitur aliud est intellectum per suamentitatem elcuatam per lumen ordinis Diuini influe re actine in visionem beatam, & aliud est pervirtutem naturalem eleuatam actiue produceres. visionem beatam. Primum conceditura secundum negatur; quia virtus naturalis mon dleua tur; virtus enim naturalis est lumenmaturale, & lumen naturale non sit supernaturaleasedtam tum escuatur, entitas, vt supra dictumestaquae secundum se est indifferens ad naturalitateaa & supernaturalitatem. Et sicuti entitas intelle ctus, per virtutem naturalem, idest per lumen naturale actine producit visionem naturaleae, ita illa eadem entitas per virtutem supernatur ralem, idest per lumen supernaturale actiue producit visionem supernaturalem; ad quam nullo modo concurrit virtus naturalis, quia adassam nullo modo concurrit lumen naturale, quod respectu illius est omnino caecum, obscurum, & tenebrosum. Sed de hoc inferius art. 6. redibit fermo. His suppositis.

167

Vnica concl. Intellectus, & lumen nona sunt duae causae partiales, sed sunt duae causaegos tales subordinatae, quarum vna est totavittus proxima alterius, & vtraque actiue producitu sionem Beatam. Prob. 1. ex Scripturis; nam sal 35. habetur: In lumine tuo videbimus lumensidet in lumine ordinis tui, qui est ordo Diuinus, vide himus te, qui es lux increata; ergo si in solo lumie ne Diuino videtur Deus, solum lumen Diui num est tota virtus, per quam entitas nostri an tellectus potest Deum videre.

168

S Prob. 2. ex Beatiss. P. Aug. lib. de. Praedesta SSc. 2. vbi agens de actu Fidei, quem Deus ape ratur in cordibus nostris ait: Miro modo ageusam cordibus nostris, vt credamus, nunquid metusn dum est, ne totum facere non possit? Et infinedea scribens sententiam Aduersariorum subdit Quasi homo componit cum Deo, vt partem: fideisi bi vendicet, atque illi partem relinquat Squibus verbis aperte docet, actum Fidei (accipit enime hic Fidem pro ipso credere, quod est, actusfidei, vt patet) non esse partim a gratia Deia & partim a voluntate hominis, sed totum essea gratia Dei, & totum a voluntate hominisi qua propter c. 3. seq. ait; quod in lib. Retracsi. haecdem pserat loquens de actu fidei, & de bonacoperae tione: Utrunque ergo nostrum est propterama trium voluntatis, & utrunque tamendatumest per spiritum Fidei, & Charitatis, & paulo postis strum est enim velle, & credere, illius, autemda credentibus, & volentibus facultatem heneopea randi per Spiritum Sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris; verum est quidem: sed eadem regula, & utrunque ipsius est, quia ipse praeparet uoluntatem, & utrunque nostrum, quia non fit, nisi volentibus nobis; Ex quibussic. Ita se habet intellectus respectu actus superna. turalis, sicut voluntas respectu amoris superna. turalis, intellectus enim, & voluntas sunt potentiae ciusdem ordinis essentialiter inter se connexae ita, vt vna illarum nequeat agere in ali¬

169

quo ordine, in quo non agit altera; sed voluntas, & charitas, ita concurrunt ad actum amoris, vt actus amoris totus sit opus gratiae, & totus sit opus voluntatis nostrae, nec possit esse partim a gratia, & partim a voluntate, ergo eodom modo se habent intellectus, & lumen supernatura le respectu visionis supernaturalis, sed causae quae ita concurrunt ad producendum aliquod opus, vt totum illud producant, sunt causae totales, non partiales; ergo intellectus, & lumengloriae concurrunt, vt duae causae totales, & perconsequens lumen est tota virtus proxima, & intellectus tota causa remota, vtrunque tamen actiue influit, & agit. Hanc doctrinam tetigimus, quia pluries audiuimus Aduersarios ad auctoritatem Beatiss. P. recurrere, comparando intellectum, & lumen ad voluntatem, & gratiam.

170

6 Prob. 3. ex Fundatiss. Doct. obi sup. Implicat, quod intellectus videat Deum per lumennaturale; ergo tota virtus proxima videndi Deum est lumen supernaturale, & per consequens in tellectus, & lumen sunt duae causae totales: non partiales. Antecedens iam probatum est superius, & definitum in Conc. Vien, contra Anomaeos: nam Deus est objectum simpliciter supernaturale, quod nequit attinei a virtute naturali. Prob. conseq. Virtus intellectus est lumen, virtus enim cuiuscunque causae est illud superadditum entitati ipsius causae, quo mediante causa constituitur proxime potens agere, hinc sola accidentia, quae superadduntur substantiae, & perquae substantia constituitur proxime potens operari, vocantur communiter a Philosophis virtutes substantiae; cum enim virtus sit id, quo ages agit, & se habeat, vt qualitas actuans entitatem Agentis, illunque determinans ad talem operationem, ideo virtus essentialiter est quid superadditum entitati Agentis, quapropter dici mus, quod calor est virtus ignis, quia est accidens superadditum substatiae ignis illam determinans ad actualem calefactionem, sed solum lumen gloriae est virtus superaddita entitati intellectus illum determinans ad visionem beatificam; ergo solum lumen gloriae est tota virtus proxima ad videndum Deum: nam causa, quae est, sola, est tota, causa enim partialis non est solaquia essentialiter concurrit cum alia concausa; ergo implicat dicere, quod solum lumen gloriae superaddatur entitati intellectus tanquam forma informans ad videndum Deum, & quod non sit tota virtus proxima

171

Prob. 4. Causae essentialiter subordinatae; quarum vna agit essentialiter mediante alia, ita essentialiter actiue producunt actionem, vt vnae se habeat proxime, & immediate, altera vero tantum mediate, & radicaliter, aliter non essent causae subordinatae, quia subordinatio essentialiter consistit in hoc, quod vna ponatur sub alia, & vna immediate tangat effectum, altera vero tantum mediate, vt patet de igne agente mediante calore; sed intellectus videt mediante lumine, tanquam mediante causa sibi subordinata; ergo implicat, quod intellectus immediate agat, & per consequens tota virtus immediata est lumen,

172

Conf. Ex eo, quod ignis calefaciat mediante calore, nullus diceret, quod ignis, & calor sint duae causae partiales productiuse caloris, & anima intelligens mediante intellectu non est causa partialis intellectionis; nec quod ignis ages mediante calore, aut anima agens mediante intellectu no agat, aut non intelligat; aliter nulla causa mediata ageret, & sic tolleretur conexio causarum, & per consequens nulla daretur causaremota, quod est contra communem Philosophiam: ergo ex eo, quod intellectus agat mediate lumine, intellectus, & lumen non sunt duae causae partiales, & intellectus ex eo, quod mediate agat, non sequitur, quod non agat, aliter mulla substantia ageret, quia omnis substantia. agit mediantibus accidentibus, quod nedum est contra rationem, sed etiam contra Fidem, vt habetur Gen. 13 vbi dicit Deus: Germinet terra. berbam virentem, & facientem semen, & lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum; & paulo post: Et protulit terra herbam virentem &c. & deinde: Producant aquae reptile animae viuentis &c, vbi nomine terrae, & aquae non intelligutur sola accidentia, sed substantia, cuius virtutes sunt accidentia

173

SProb. 5. Virtus essentialiter est quid medium inter entitatem Agentis, & ipsam actionem; sicut actio essentialiter mediat inter virtutem, & objectum; ergo sicuti implicat, quod virtus immediate attingat obiectum sine actione. quia actio est id, quo virtus formaliter attingit objectum, cum actio sit ipsa attingentia, aliter attingeret sine attingentia, & sic attingeret, & non attingeret; ita implicat, quod entitas agens per aliquam virtutem immediate eliciat actionem, quia virtus est id formaliter, quo elicit actionem, aliter eliceret sine elicitiuo formali; & sic. eliceret, & non eliceret; sed intellectus elicit visionem beatam per virtutem luminis gloriae; ergo implicat, quod immediate illam eliciat, aliter, quatenus immediate esicit, eliceret sine virtute, & ideo sine elicitiuo formali; sed ex eo,

174

quod actio, & virtus attingant objectum ita, vtvirtus attingat mediante actione, nullus diceret, quod virtus, & actio partialiter attingant, quia actio est id solum, per quod virtus attingit; & ideo est tota ratio proxima attingendi, ipsaautem virtus est tota ratio attinges mediante, actione; ergo ex eo, quod intellectus eliciat visionem mediante lumine, nullus rationabiliter dicere potest, quod intellectus, & lumen eliciant, partialiter, quia virtus est ratio proxima elicie di, ipse autem intellectus est tota ratio attingens mediante virtute. Haec ratio fundatur in illo principio per se noto: Substantia, virtus, operatio, & obiectum essentialem ordinem seruantinter se ita, vt substantia non possit agere, nisi per virtutem, & virtus, nisi per actionem; si autem intellectus immediate partialiter eliceret visionem: tolleretur hic ordo essentialis, quia entitas ageret sine virtute. Vid. B. Doct. lib. de Causis prop. 1.

175

P Ad has rationes reducuntur illae, quae afferuntur a DD. nostrae sententiae, scilicet quod causae partiales habeant virtutes partiales immediatas ad effectus, aliter sine virtute non agerent; & per consequens quod vna non recipiat virtutem ab alia, sed illam habeat a se, licet partialiter; intellectus autem praeciso lumine nonhabet virtutem proximam ad agendum, quam uis habeat entitatem actinam, quia ipsum lumen est virtus intellectus, & intellectus recipiendo lumen recipit virtutem, quia recipit aliquod superadditum, hoc enim importat essentialiter virtus, vt dictum est; & ideo intellectus, & lumen non funt duae causae partiales. Quae rationes, si explicentur, sicut a mobis explicatae sunt, euidenter concludunt

176

19. Nec ad argnendam partialitatem causae sufficit, quod simul concurrant, vt falso imaginantur Aduersariu; nam Deus, & creatura simul concurrunt ad actiones proprias creaturae, & tamen non sunt causae partiales; & substantia simul cum sua virtute elicit suam actionem, & tamen substantia, & virtus non sunt duae causae partiales, aliter nulla prorsus causa totalis reperiri posset.

177

II Colligi debet ex dictis, quod illa distinctio qua Auctores nostrae sententiae asserunt intellectum praeciso lumine habere virtutem radicalem, est locutio improprijssima, virtus enim essentialiter importat qualitatem superadditam: qua subjectum talis virtutis redditur proxime potens agere, vt patet de calore, qui dicitur conmuniter virtus ignis; & ideo improprie applicatur nomen virtutis ad significandam entitatem: actiuam principaliter ipsius intellectus, quod magis patebit in duohus art. seq. Et quanis intellectus sit qualitas superaddita anime, attamen non est virtus ipsius, sed potentia, quia anima non constituitur proxime potens intelligere, nisi per lumen..

178

I2 Obijcies 1. Quotiescunque duae causae concurrunt ad productionem vnius effectus tunc neutra earum est tota vis, sed est, caufapartialis; atqui intellectus; & lumen actiue con¬ currunt ad productionem visionis beatae; ergo lumen gloriae non est tota vis. Prob. mator. Implicat, quod causa concurrat actiue influendo in aliquem effectum, & non habeat aliquam vim, efffeaciam, aut virtutem in illum, aliter infiueret sine virtute; ergo quoties duae causae concurrunt ad productionem vnius effectus, tunc neutra illarum est tota vis, aut causa totalis, sed partialis,

179

Resp. dist. maiorem. Si sint causae subordinatae, quarum vna est virtus alterius, vt est principiumquo agit altera, v. 8. calor in igneneg; & in hoc sensu conc. min; si non sint subordinatae; neg. maior; & minor. Ad prob. dicitur, quod quotiescunque duae causae subordinantur, tunc causa subordinata est vis proxima, seu virtus alterius, & ideo illa altera non influit sine virtute, quia influit per suam causam subordinatam,

180

I3 Obiicies 2. Ita se habet intellectus rex spectu visionis, sicut voluntas respectu amoris supernaturalis; sed voluntas immediate, & partialiter inssuit in amorem supernaturalem; erge & intellectus. Prob. min. Ex illo Sap. 9. Mitte illam de caelis, ut mecum sit, & mecum laboret. Et ex illo Cor. 15. Non aute ego, sed gratia Dei mecum, super quod Beatiss. B. Aug. de Grat; & libi Arb. 45. ait: At per hoc nec gratia Dei sola, sed gratia Dei cum illo; sed si voluntas operaretur me diante gratia, non posset proprie dici operans; sicut pater mediante filio generans nepotemo nequit dici proprie generans illum; & aqua calefaciens mediante calore non potest dici proprie calefacere, ergo voluntas partialiter ime mediate concurrit ad productionem amoris supernatur alis.

181

Cons. Nam Conc. Trid. de Iusti ficat. can.4. ait: Si quis dixerit liberum arbitrium a Deo motum, & excitatum, nihil cooperari assentiendo Deo ex cuati, sed veluti inanime quoddam nibil omnino agere, mereque passiue se habere, anathema sit; sed CocTrid. definiuit illam sententiam, quam Caluinus at tribuebat Catholicis; Caluinmus autem, vtrefert Camerarius lib. 10. de lib. Arb. c. 5. §. 2. concedebat aliquam actiuitatem voluntati nostre; non quidem immediatam, sed mediatam, atebat enim: Non hic quaeritur, agatne uoluntas, quod extra dubium est, sed agatne a seipsa; an pro modo Diuinae actionis, quis enim nescit per uolunta tem fieri, vt velit homo? Et lib. 2. Institut. e. 6. Sed nondum liquet, sune in totum priuatus bene agen di facultate homo, an habeat ad huc nonnullam, sed pusillam, & infirmam, qua per se quidem mhil possit, opitulante vero Dei gratia suas ipse quoque partes habeat; ergo voluntas partialiter immediate influit in amorem supernaturalem:

182

Resp. neg. min. Ad prob. dicitur ex illis tα tibus, nihil concludi, nam ve supra diximus ex eo, quod duae causae simultaneae concurrant ad productionem eiusdem effectus, non arguitur, quod partialiter concurrat, vt patet de Deo concurrente cum creatura. Praeterea si homo; & gratia aeque immediate concurrerent, non diNisset Paulus, & ex illo fidissimus eius discipulu. gratiae defensor Augei Iam non ego, sed gratia Dei mecum, illa enim particula, non, negat aliquam causalitatem homini in recto, quam tribuitgratiae in recto, & homini tantum in obliquo; quo declarant gratiam tantum esse immediatam virtute actiuam, hominem vero tantum mediante gratia operari; non enim inquit: Iam non gratia, sed ego cum gratia, sed e contra: vt ostendat gratiam esse virtutem, qua mediante voluntas operatur Neg. autem min; ad cuius prob. insertam dicitur, quod Pater proprie non generat nepotem, quia Filius non est propria virtus generatiu; existens in Patre, & ideo mere per accidens Pater concurrit ad illam generationem; at vero gratia est virtus existes in voluntate, sicuti calor est virtus exisses in igne; & ideo proprie dicitur operati, sicut ignis proprie operatur per calore: Ad id de aqua dicitur, quod mere paffiue se habet ad calefactionem, quia entitas aquae non est essentialiter ordinata ad calefaciendum, sicuti entitas ignis; at vero entitas voluntatis essentialiter est ordinata ad eliciendum amorem supernaturalem, si afficiatur virtute supernaturali; & eliciendum amorem naturalem, si afficiatur virtute naturali; & ratio est, quia voluntas essentialiter tendit in bonum, vt sic, quod est indifferens ad bonum naturale, & supernaturale; ergo etiam entitas voluntatis erit secundum sepotentia indifferens ad hoc, vt determinetur per virtutem naturalem ad actum naturalem, & per virtutem supernaturalem ad actum supernaturalem, vt supra diximus de entitate intellectus

183

Ad conf. dicimus Nos magis adhaerere Concilio, qui fatemur voluntatem esse causam totalem, quanuis mediatam, quam Aduersarij; qui illi tantum tribuunt partem actus, & diminuunt, in partialitatem adigentes, quod reprobat Beatiss. P, vt vidimus in concl.Resp. igitur ad min; quod Concilium damnat Lutherum, & Caluinum; qui etsi conueniebant in hoc, quod ne gabant liberum arbitrium; attamen disceptabant, quod ille aiebat liberum arbitrium mere passiue se habere ad actus salutares, iste vero dicebat, actiue se habere, sed mere necessario, non libere. Non autem damnauit nostram sententiam, quae expresse habetur in Scripturis, in quibus dicitur: Sine me nihil potestis faceret; & qui Spiritu Dei aguntur, hi sunt Filij Dei; super quod Beatiss. Piflug. de Corrept; & Grat. c. 2. ait: Aguntur enim, vt agant, non vt ipsimihil agant. Et Ezech. 36. Dabo vobis cor nouum, super quod Beatiss. P. de Grat; & lib. Arb. 6.16. ait: Quare iubet, si ipse facturus est, nisi quia ipse dat, quod iubet, & dem de: Faciam, vt in iustificationibus meis ambuletis, super quod idem B. P. ibid. Certum est nos facere, cum facimus, sed ille facit, vt faciamus praebendo vires efficacissimas uoluntati, Et I: ad Phil. 1. Qui caepit in nobis insis bonum, ipse per ficiet, super quod Fundatiss. Doct. in 2. dist. 26. q. 2. art. 3. §. Aliquado, ait: Totu Deo attribuimus: Quod si partialiter immediate per suam virtute naturalem concurreret, iam aliquid posset fine gratia Dei quia causa partialis aliquid potest exse ipsa in effectum, quanuis non possit totum, aliter si nihil posset ex se, nullo modo posset. immediate concurrere, secus concurreret ad id, quod nompotest. Praeterea non ageretur a gratia Dei, vt ageret, sed ex sua natura ageret simul concurrente gratia cum ipsa. Tandem si voluntas immediate per suam naturam concurreret; tiam non daretur nouum cor, idest nona voluntas, sed tantum antiquae partialiter operanti adiungeretur gratia; nec reciperet vires efficacissimas a gratia, quia causa partialis immediate agens non recipit virtutem ad agendum ab alia causa, aliter non ageret immediate per propriam virtute naturale, sed per virtute acceptam a gratia. Porro Pelagius asseruit voluntatem naturaliter posse producere actum meritorium vitae eternae ex integro; haec autem sententia vult voluntatem partialiter immediate, & per consequens naturaliter semieffectum partialiter producere, aliter, si prout partialiter producit, produceret pergratiam, iam non immediate, sed mediate produceret. Sed de hoc alibi.

184

14. Obijcies 3. Si intellectus non posset partialiter immediate naturaliter infiuere in visionem beatificam, maxime quia est supernatura: lis; sed hoc non obstat; ergo partialiter influit: Prob. antecedens 1. Ad hoc, vt ille actus sit subernaturalis sufficit, quod lumen gloriae, quod est alia concausa, sit supernaturale, & alias sit illi indebitum; nullus enim actus naturalis potest. exigere formam supernaturalem, sed influxus immediatus naturae ponitur ab Aduarsarus cum indigentia luminis gloriae naturaliter indebiti; ergo saluatur supernaturalitas actus. 2. influxus immediatus passiuus naturae in dona supernatulia non destruit supernaturalitatem illorum, vt enim natura recipiat illa dona, requititur influxus virtutis supernaturalis actius a natura non exigitae; ergo a pari. 3. Influxus principij non vitalis in actionem non tollit vitalitatem ipsius actionis, vipatet de specie, quae, licet non sit vitalis intellectui, & licet concurrat ad visionem, non tollit vitalitatem illius; ergo neque influxus naturalis destruit. supernaturalitatem. 4. Princ ipium partiale non debet praecontinere totum effectum, aliter non esset partiale, sed totale; ergo quauis intellectus naturaliter non praecontineat visionem supera naturalem, attamen poterit partialiter influere. 5. Anima rationalis influit in actum Fidei, etiam,

185

prout distincta ab intellectu; sed non influit perhabitum Fidei, quia habitus Fidei non est inanima, sed in intellectu; ergo influit naturalis ter; ergo a pari:

186

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. neg. maiorem. Sufficit enim vnum ad destruendum; vnde si vna cauia naturaliter concurreret ad actum sui pernaturalem etiam partialiter, iam ille actus non esset simpliciter supernaturalis quoad substantiam, sed esset partim naturalis, & partimi supernaturalis, nec illa causa influeret, vt eleuata, sed vt non eleuata. Ad 3. neg. conseque nam ad recipiendum aliquod donum supernaturale; Vvigdumen gloriae, non requititur, quod subiectum receptiuum sit supernaturale, vt diximus in sup. art; nam talis receptio sit in natura, vt elequabili, & ideo nequit supponi eleuata, at vero ad agendum requititur, quod virtus sit proportionata effectui, aliter effectus excederet suam eausam, a quo abhorret Philosophia. Ad 3. neg. conseque quia species se habet in genere causae mere efficientis, & ideo non destruit vitalitatem actus, qui essentialiter exigit tantum esse a principiis vitae in genere causae formalis, non autem in genere causae efficientis: at vero supernatura litas essentialiter exigit esse a causis formaliter supernaturalibus, aliter effectus excederet suam, causam. Ad 4. dicitur, quod dicet causa partialis, non debeat praecontinere effectum totaliter, debet tamen precontinere partialiter, quia eo modo debet praecontinere, quo est causa, aliter si nullo modo praecontineret, nullo modo esset. causa, cum de ratione causae sit praecontinere. suum effectum; sed implicat causam naturale praecontinere effectum supernaturalem etiam partialiter, aliter praecontineret aliquod perfectius seipsa, ergo implicat causam naturalem partialiter agere in effectum simpliciter supernaturale Ad 5. dist. maior, Anima influit in actum Fidei immediate, negi mediante intellectu, & habitur Fidei, qui recipitur in anima mediante intellectu immediate recepto in anima, conceditur.

187

I5 Obijcies 4. Visio est actus simul vitalis, & supernaturalis; ergo, prout actus vitalis, exigit esse immediate a natura: nam, prout vitalis, nequit esse a lumine, quod est non vitale, principium enim vitale non solum debet esse intrinsecum inhaesiue, & informatiue, sed etiam dimanatiue, cum debeat oriri a principiis intrinsecis,

188

Resp. dist. antecedens. Visio est actus vitalis vitalitate supernaturali, conc; naturali, negi. Vita enim duplex est, alia naturalis, supernatur ralis altera, vt colligitur ex verbis Christi Domini Io.6; vbi manducantibus suam carnem, & bibentibus suum sanguinem promittit vitam. aeternam, quam tamen negat non manducantibus, & non bibentibus illis verbis: Nisi mandueauerius carnem Filij hominis, & biberitis eius sangui nem, non habebitis vitam in vobis, patet autem, quod eis non negat vitam naturalem aeterna, quia secundum Fide anima est immortalis, & per consequens viues vita naturali in eternum; ergo tantum negat vitam supernaturalem, quapropter Beatiss. P. Aug. distinguens hanc duplicem vitam serm. 6. de Verb. Domini in monte. ait: Sicut anima est vita corpori, ita auimae est vita Deus; quod etiam repetit D. Chrisos. serm. 19. & ideo visio non exigit esse a natura, quia natura non vinit vita supernaturali; & cum dicit tur lumen gloriae non esse vitale, eodem mododist. Non est vitale supernaturale, negi nam a Christo Domino vocatur lumen vitae Io.8. Sed habebit lumen vitae, lumen autem vitae est vitale. Et cum additur principium vitale debere oririab intrinseco, dicitur, quod lumen gloriae oritur a gratia consummata, quae est essentia vitae supernaturalis, non autem debet oriri a natura cum non sit passio illius.

189

Instabis. Si lumen gloriae esset adaequata. ratio visionis, intellectus nullo modo se moueret ad visionem, aliter si aliquo modose moues ret, non esset adaequata ratio; illa enim est adae quata ratio, praeter quam nulla alia potest reperiri; ergo visio non esset actus vitalis, qui petit esse a principio intrinsece se mouente.

190

Resp. neg. antecedens. Ex eo enim, quod lumen sit tota virtus proxima, non tollitur, quod intellectus sit actiuus mediate, & remote; sicut ex eo, quod voluntas sit tota virtus proxima tendens in bonum, non tollitur, quod intellectus tendat in bonum mediante voluntate, & sic de calore respectu substantiae ignis, per quod patet, quod vItra rationem proximam adaequatam, datur ratio mediata, & remota, aliter tolles retur subordinatio causarum.

191

I6. Obiicies 5. Assensus Theologicus est supernaturalis entitatiue, & tamen ad illum concurrit immediate nedum praemissa supernaturalis, sed etiam naturalis, cum eliciatur ex duabus praemissis, quarum vna est naturalis, & aliasupernaturalis, ergo, licet visio sit entitatiue supernaturalis, attamen potest immediate produci a duabus causis partialibus, quarum vna sit naturalis, & altera supernaturalis. 2. habitus facilitans actum immediate influit in actum; sed habitus naturalis potest facilitare actum supera naturalem; ex actibus enim supernaturalibus saepe repetitis generatur facilitas in potentia ad ponendum actum superna turalem, quae facilitas est habitus naturalis, cum habitus superna turalis non possit produci a creatura; sed ille habitus reddit promptiorem potentiam ad ponendum actum supe rnaturalem; ergo habitus naturalis potest immediate influere in actum supernaturalem. 3. Species deseruientes actibus Fidei Sunt naturales, & actus Fidei sunt supernaturales; sed species actiue influit in objectum, vt infravis debimus; ergo aliquod naturale potest immediate influere in aliquod supernatur ale. 4. Cognitiones nat urales possunt inducere voluntatemm affectus supernaturales simul concurrente cum ipsis aliquo auxilio supernaturali, quanuis non possint sine tali auxilio; ergo, licet natura sine concursu luminis non possit videre, attamen posito tali auxilio potest immediate infiuere. Resp. ad 1. dist. antecedens. Praemissa naturalis, prout non eleuata, influit in conclusionem supernaturalem, negeprout eleuata, conc; & sit infsit, prout supernaturalis, vt diximus qugProemart. 5. Ad 2. resp. Godoy hic n. 213. illam facilitatem esse eundem habitum supernaturalem, prout virtualiter potest praestare dupligem Cffectum, scilicet simpliciter, & faciliterSeterum, quia posset instari quod facilitas ad credendum aliquibus mysteriis reuefatis v. 8. Deum esse unum, & trinum remanet etiam in Haereticis, in quibus tamen non manet habitus Fidei; tum quia communiter dicitur, quod Fides alia est acquisita, alia infusa; Fides autemacquisita est naturalis; qui a haec manet in Haereticis; sed haec Fides nihil aliud est, quam facilitas assentiendirebus Fidei: ergo est habitus aequisitus, qui nequit esse idem cum habitu infuso, quia idem nequit esse simul naturale, & supernaturale, manere, & non manere.

192

Neg. igitur, quod habitus naturalis facilitans ad actum supernaturalem formaliter influat in illum intrinsece, ad summum enim influit tantum extrinsece, scilicet remonendo impedimenta, quae retrahunt potentiam, ne illum ponat, vt v. 8. pigritiam, dolorem, & laborem, quem experitur potentia, vt diximus art. 1. ex. B. Doct, haec autem omnia sunt naturalia, contingunt enim circa actus naturales, & ideo in illapotest tendere habitus naturalis acquisitus. Ad 3. dicitur, quod species escuantur a lumine supernaturali Fidei, vt diximus. 1. art. 2. n. 4. Ad vltimum neg. antecedens; aliter in nobis darentur nitia meritorum, & gratiae, & sit gratia non esset donum Dei mere gratuitum, nec merita essent munera sua, quod vehementissime retundit Beatiss. P. Aug.

193

17. Obiicies 6. Intellectus per potentiam obedientialem infinit in visionem; sed potentia. obedientialis est naturalis, quia est indita in omnubus rebus a natura; ergo intellectus naturaliter partialiter influit in visionem beatam.

194

Resp. dist. mai. intellectus influit in visione beatam per potentia obedientiale remote, concaproxime, neg; docet enim Beatiss. P. lih. 9. de Genad lit c. 17. in fine, & c. 18. in initio, vbi de scribit. potentiam naturalem, & obedientialem, Superhunc autem motum, cursunque rerum naturalem potestas creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum, quasi seminales rationes habent, non tamen id; quod in eit posuit, vt de his fieri, vel absque ipsa possit: Quibus verbis aperte docet potentiam obedientialem, quam posuit Deus in creatura, non posse per se ipsam operari aliquid supra suam natura: sed solum per virtutem, actiuam acceptam a Deo: propterea subdit paulo post: Habet ergo Deus in se ipso absconditas quorundam factorum causas, quas rebus condiuus non inseruit, easque implet, non illo opere prouidentiae, quo naturas, substituit, vt sint, sed illo, quo eas administat, vi¬

195

doluit, quas, vt volu it, condidit. Ibi est, & gratias per quam salui fiunt peccatores. Si ergo Deus. operatur eleuando potentiam obedientialem creaturae ad id, quod voluerit, per absconditas factorum causas, seu per virtutes factiuas, quas non indidit rebus, sed eas habet apud se, & communicat creaturis, quando vult, vt est gratia, cuidenter sequitur potentiam obedientialem esse mere passiuam, & nihil omnino posse agere supra naturam rei, nisi recipiendo a Deo virtutem factiuam.

Articulus 5

196

ART. V An intellectus beatus sit instrumentum luminis &

197

INstrumentum sumi solet dupliciter. 1. in quadam lata significatione pro omni eo, quod accipit virtutem ab alio ad agendum, & in agendo supponit aliud Agens principale; & in hoc sensu omnis creatura, quae accipit, esse, & virtutem ad agendum a Deo, & in agendo supponit Deum, qui est Agens principale, dicitun organum, & Instrumentum ipsius, vt ait B. Doct in 2. dist. 1. p. 1. q. 2. art. 4. 8. Tertia via & art. 5. §. Sed dices; & dist. 28. q. 1. art. 3: vbi ait nostrum liberum arbitrium esse causa instrumetalem nostrae iustificationis, quia agit per virtutem, idest per gratiam acceptam a Deo, & supponit ipsum Deum in agedo, qui est causa principalis. 2. sumitur proprie pro eo, quod eleuatur ad agendum extra sphaeram suae propriae actiuitatis, & agit simpliciter, vt motum, & applicatum a principali Agente ad opus extra sphaeram suae actiuitatis, vt serra non agit, vt instrumentum, nisi applicetur ab Artifice ad opus ipsius Hic non quaerimus, an intellectus sit instrumentum luminis in primo sensu, qui est improprius, de sensibus enim improprijs, & metaphoricis pertractare spectat ad Rethores, non ad Theologos; procedit igitur difficultas de instrumento proprie sumpto. Nec querimus, an intellectus sit instrumentum Dei, de quo patet ex dictis, quid sit dicendum, sed an sit instrumentum luminis gloriae

198

Ratio autem dubitandi esse potest; quia instrumentum est illud, quod agit, vt eleuatum sed intellectus agit, vt eleuatus a lumines ergovidetur esse instrumentum luminis. Qua in re

199

Prima sententia opinatur intellectum. Beati esse instrumentum luminis. Ita Sua. lib. 2. de Attr. c.16; & cit, etiam ArrubiGran, & Alij ex illis, quos retulimus in sup. arti

200

Secunda sententia docet intellectum Beati non esse proprie instumentum luminis. Deducitur manifeste ex h. Doct. locis cii; quem sequitur noster Lafosse hic q. 2. c. 3. 8. 4. ad 1; & ex exteris Aluar. de Aux. lib. 7. disp. 68; & lib. 3. respons. c. 1; Godoj ubi sup; & communiter Thomistae. Ita etiam Bellarm, de Grat & lib. Arb. c. 15. ad

201

IVasq. 1. p. disp. 176. c.4. n. 20, & c. 5. n. 26; Salas 1. 2. q4. 3. tract. 2. disp. 5. sect. 5. n. 74. Herice Api disp. 46. c. 2, Tannerus disp. 2.4. 6. dub. 4. n. o: Becc. tract. 1. c. 9. q. 4. n. 4.

202

S Vni ca concl. Intellectus non est instrumentum luminis. Prob. 1. ex 1. Io. 3. Scimus, quia, cum apparuerit, fimiles ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. Quibus verbis docet AquilaCuangelica nos fore similes Deo in videndo ipsum, sicuti est, sed intellectus Dei non videt instrumentaliter, quia implicat aliquod Dei agere, vt motum, & eleuatum ab Agente extrinseco; ergo implicat nostrum intellectum, qui pervisionem beatam fiet similis intellectui Diuino, videre Deum instrumentaliter; aliter non ipseintellectus videret mediante lumine, sed Iumenmediante intellectu videret, quia non dicitur, quod malleus agat mediante Artifice, sed Artifex mediante malleo, actiones enim tribuuntur? principali Agenti, non instrumento; & sic, si intellectus esse: instrumentum luminis, lumen, non intellectus, videret, & sic nulla esset similitude inter nos, & Deum, cum haec similitudo fiat tantum in intellectu, quatenus noster intellectus visurus est Deum clare, sicut Deus clare videt se ipsum. Praeterea Beatiss. P. Aug. lib. de S. Virg c. 26. ait: Ipsa vita aeterna pariter erit omnibus Sactis aequalis. Ex quo sumitur haec ratio. Intellectus Beati, vt elenatus a lumine, agit vitaliter; ergo non est instrumentum luminis. Prob. antecedes; nam Christus Dominus Io. 17. ait: Haec est vita aterna, vt cognoscant te Deum verum, ergo vita supernaturalis Beati consistit in visione elicita ab ipso inte llectu; sed si intellectus, vt eleuatus a lumine, non ageret vitaliter, eius vita non consisteret in visione elicita ab ipso, quia implicat, quod vita consistat in aliqua actione non vitali & quod Agens viuat per actionem non vitalem; pergo intellectus, vt eleuatus a lumine, agit vitaliter. Prob. conseq. Actio vitalis essentialiter petit oriri a principio intrinseco se mouente perse ipsum ad talem actionem, sed principium se

203

mouens ab intrinseco ad aliquam actionem non est instrumentum; de ratione enim instrumenti, vt docet Fundatiss. Doct. ubi sup; est agere simpliciter, vt motum ab alio, non a se, vt patet de serra, quae non monetur a se ipsa ad scindendum lignum, sed a Carpetario; ergo intellectus non e st instrumentum luminis

204

4 Prob. 2. ex B. Doct. Aegidio ubi sup. Ad rationem formalem instrumenti tria requiruntur, scilicet quod cleuetur ad agendum supra spheram adaequatam suae actiuitatis, quod, prout agit supra sphaeram suae actiuitatis, agat simpli citer, vt motum, & nullo modo ad talem actionem ab intrinseco se moueat, & quod habeat aliquam actionem propriam in objectum, vt res est, sed intellectus non cleuatur supra sphaeram adaequatam suae actiuitatis, quia Deus, vt clare visibilis, continetur intra sphaeram objecti adaequati ipsius intellectus, vt dictum est 7. 1. art. 15. quanuis enim eleuetur ad videndum objectum; excellentissimum, quod continetur intra latitudinem sui obiecti adaequati, attamen non eleua. tur ad videndum extra sphaeram visibilis, Tseu intelligibilis, vt sic, aliter nullam actiuitatem haberet ab intrinseco, & sic mere inanimis esset, sicut si oculus Vespertilionis escuaretur ad videndum Solem, cleuaretur vtique ad videndum objectum excellentissimum, quod per suam virtutem naturalem nequit videre, non tamen eleuaretur ad videndum aliquod non contentum. intra sphaeram obiecti potentiae visiuae cor poree vnde necessario distinguenda est duplex eleuatio, alia ad obiectum excedens vires naturales contentum tamen intra latitudinem objecti ade quati, & haec non competit instrumento, quod essentialiter agit supra sphaeram suroniecti ade quati; Vt accidens, quando producit substantiam, quae est extra totum genus supremum, & adaequatum accidentis; alia eleuatio est ad objectum excedens vires naturales, & non contentum intra sphaeram suae latitudinis adaequatae, ad quod siue per vires proprias, siue per alienas non potest ab intrinseco se monere.: & haec competit instrumento;ta tamen non eleuatur intellectus; vt patet; nec agit simpliciter, vt motus a lumines aliter non ageret vitaliter, nec eius vita super naturalis consisteret in illa actione; nec ullam habet actionem in Deum clare visum, vt res est, quia intellectus secudum suam virtutem,nequit atringere objectum supernaturale; ergo intelles ctus non est instrumentum luminis. Antecedens autem communiter accipitur a Philosophimam calor, qui est instrumentum ignis, prout produciut substantiam ignis in ligno, eleuatur ad produs cendam substantiam, quae est extra sphaeramo accidentis, & agit simpliciter, vt motus abagnes quia agit per virtutem ipsius ignis, cum virtus ipsius caloris non possit producere, nisi calorem; & producit in ipso ligno calorem praenium ad productionem substantiae ignis, & ideo perpros priam virtutem agit aliquid in ipso objecto; aliter si instrumentum nullam actionem, vt res est; haberet citca rem, ad cuius productione eleuatur, sequeretur, quod non esset magis apta frigiditas, quam calor ad producendam substantiam ignis, & sic nulla esset determinatio instrus mentorum ad determinatas actiones quod repugnat rationi

205

S Prob. 3. Actiones principalius tribuuntur Agenti principali, quam instrumento, cui mon tribuutur, nisi in obliquo, & vi quos vt v. gArtifex dicitur scindere lignum, & serra dicitur esse id, quo Artifex scindit lignum; atqui visio non tribuitur principalius lumini, quam intellectus sed potius e contra, quia dicitur intellectus ¬ dere mediante lumine, non tamen dicitur lumen videre mediante intellectus sicut non dicitur lug Torporea videre mediante oculo, sed oculus Videre mediante luce corporea; ergo intele¬ lectus non est instrumentum luminis:

206

SRespondent Aliqui lumen non videre, quia visio non recipitur in lumine, sed in intellectu a videre enim principalius dicit recipere, quam efficere visionem.

207

Sed contra est: nam videre est verbum. actiuum, quod magis proprie, & principaliter significat actionem, quam passionem, ideo princiPalius significat efficere, quam reciperes licet: utrunque essentialiter importet, quia visio est, actio immanens, quae non minus essentialiter petit esse a principio actiuo, quam recipi in illo, sic enim communiter definitur: unde non sufficit: ad hoc, vt aliquod denominetur videns, quod pure recipiat visionem; nam si visio poneretur. in lapide, lapis non diceretur videns, aliter videret sine potentia visiua, quod repugnat.

208

T Tandem prob. ad hominem. Si intellectus esset instrumentum mere extrinsece eleuatum a lumine eo, quia eius virtus naturalis nequit per se ipsam Deum videre, nulla esset ratio, cur oculus non posset eleuari, de ratione. enim instrumenti est eleuari ad agendum extra latitudinem adaequatam sui objecti; sed hoc nen admittitur ab Aduersariis; ergo neque illud

209

S Obiicies 1. Intellectus concurrit, vt eleuatus a lumine; ergo concurrit, vt instrumentum luminis. Antecedens patet; prob. conseq. Illud concurrit, vt instrumentum alterius, quod concurrit per virtutem acceptam ab illo, in hoc enim distinguitur instrumentum a causa principali, quod instrumentum agit per virtutem acceptam a causa principali; eausa autem principalis agit per virtutem propriam; sed intellectus concurrit per virtutem luminis, non autem per virtutem propriam, quia virtus propria, vepote naturalis, non est proportionata ad eliciendam visionem, ergo concurrit, vt instrumentum luminis.

210

Cons. Voluntas concurrit ad actus supernaturales, vt instrumentum gratiae, quia gratia trahit voluntatem, iuxta illud Christi Domini: Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum, sicut Artifex trahit serram; ergo & intellectus est instrumentum luminis. Tum quia intellectus agit per potentiam pure obedientialem; ergo non agit principaliter, sed instrumentaliter.

211

Resp. ad arg. dist. antec edens. Ut eleuatus a lumine ad objectum extra spheram suae actiuitatis, neg; ad aliquod objectum excellentissime intra spheram suae actiuitatis, conc Ad prob, coseq. dist. maior eodem modo. Per virtutem acceptam ab illo in ordine ad aliquod objectum. extra spheram suae actiuitatis essentialis, conci sed in hoc sensu, neg. min; intra spheram suae actiuitatis essentialis, negatur.

212

Ad confneg. antecedens. Ad prob. insertam dicitur, quod voluntas trahitur a gratia non ita, vt voluntas intrinsece non agat quomodo trahitur serra ab Artifice, sed ita, vt agat; do¬ cetenim Beatiss. P. vbi supra: Aguntur, vt agants non, vt ipsi nihil agant; & Fundatiss. Doct. Aegide in Cant. c. 1. lect. 2. super illud Trahe me post teacurremus in odorem unguentorum tuorum ait: Sponsa confitetur auxilium Christi esse suaue & validum. Continuetur autem sic. Si tu me traxeris, non solum mouebor qualitercunque; sed etiam curram, idest velociter mouebor. Notandum autem, quod, cum Sponsa dicit se cursuram ad tractum Christi, confitetur eius tractum, non esse violentum, sed suane, nam currere est uoluntarie moueri; sed voluntarie moueri est vitaliter, & ab intrinseco moueri, quod nequit competere instrumento; ergo voluntas non est instrumentum gratiae. Ad 2. dist. antecedens. Concurrit per potentiam obedientialem tantum, negietiam, concinam potentia obedientialis entitatiue est naturalis, & ideo repugnat per ipsam supernaturaliter videri Deum, nisi recipiat in seipsa aliquam virtutem supernaturalem actiuam, per quam constituatur potens supernaturaliter videre, vt diximus ex Beatiss. P. in sup. art. n. 17.

213

P Obiicies 2. Intellectus est instrumentum passiuum receptiuum visionis Dei; ergo est instrumentum actiuum luminis. Prob. antecedens: quia visio, cum sit supernaturalis, superat omnem capacitatem naturalem intellectus, & ideo intellectus escuatur tantum, vt instrumentum passiuum ad illam recipiendam; sicuti Sacramenta escuantur, vt instrumenta passiua ad recipiendam virtutem causatiuam gratiae.

214

Resp. neg. antecedens. Instrumenta enim pertinent ad genus causae efficientis, vt dicitur in 2. Phys. Ad prob. dicitur, quod, licet visio superet capacitatem naturalem intellectus, non tamen superat capacitatem entitatiuam, quae, prout affecta a forina supernaturali, quae est lumen, redditur proxime potens illam recipere. Ad id de Sacramentis dicitur, quod recipiunt illam qualitatem tanquam subjecta passiua, non tanquam instrumenta; quomodo autem illam recipiant, iam diximus φ. 1. art. 7. n. 22.

215

IO Obiicies 3. Licet gratia contineatur in genere qualitatis, in quo continetur humiditas, & frigiditas, quae sunt virtutes ipsius aquae, att tamen non sequitur, quod aqua principaliter producat gratiam; sed tantum instrumentaliter; ergo per hoc solum aqua producit instrumentaliter gratiam, quia per vires naturales non potest illam producere; ergo, quanuis Deus, veclare visibilis, contineatur intra spheram obiecti intellectus, attamen, quia per vires naturales non potest Deum videre, ideo tantum instrumentaliter, non principaliter eleuatur ad ipsum videndum.

216

Resp. neg. supp. antecedentis, supponit. enim objectum adaequatum virtutis ipsius aqueesse qualitatem, vt sic, prout est communis qualitatibus naturalibus, & supernaturalibus, quod est falsissimum, aliter cum calor sit qualitas, aqua posset producere calorem. Dist. autem antecedens: gratia, & virtus aquaesunt in eodem genere Physico, vel Logico: cone; objectiuo, negatur.

217

II Obiicies 4. Non repugnat instrumentum aliquando eleuari ad agendum principaliter, quando actus ob diuerias considerationes exigit influxum duorum simul insluentium principaliter, quorum vnum est principale, & alaterum instrumentum, sed in visione est vitalitas, & supernatur alitas, quae sunt duae rationes exigentes influxum duorum influentium principaliter; ergo intellectus est instrumentum. Tum quia potentia per habitum supernaturalem causat tantum materialiter, & per accidens eo modo, quo aqua calefacit.

218

Resp. ad 1: neg. maiorem, quam non probant, nec probare possunt; implicat enim in terminis dicere, quod aliquod sit instrumentum, & agat principaliter, sicut implicat, quod aliquod sit causa principalis, & prout talis, agat instrumentaliter; sic enim esset, & non esset principa lis, & instrumentalis. Ad 2. neg. assumptum: nam aqua per calorem non elenatur ad agendum circa aliquod objectum contentum sub suo specificatiuo adaequato; at vero intellectus per lumen elcuatur ad videndum Deum, qui continetur intra spheram actiuitatis intellectus considerati secundum suam entitatem essentialem: quannis non contineatur intra spheram actiui. tatis naturalis; vt diximus in sup. ari; sed circa illud, quod continetur intra spheram actinitatis alicuius potentiae, potest illa potentia actiue agere, vt circa combustibile potest operari ignis: & si illud contineatur, vt quid supernaturale potest per vires supernaturales attingere, sicut fattingit naturale per vires naturales; ergo intellectus se habet actiue ad visionem, & non sicut aqua ad calefactionem.

219

I2. Obiicies 5. Quanuis intellectus concurrat. principaliter ad illum actum, quatenus est vitalis, artamen concurrit instrumentaliter, qua tenus est supernaturalis; sicuti lumen concurrit principaliter, quatenus est supernaturale, & instrumentaliter, quatenus est vitale, lumen enim de se vitale non est, sicut intellectus de se non est supernaturalis; in hoc nanque sensu lumen est, instrumentum intellectus; ergo intellectus inpordine ad visionem, quatenus est supernatura lis, concurrit, vt instrumentum luminis.

220

Resp. neg. antecedens, & suppositum illius, vitalitas enim, vt diximus in sup. art; non est naturalis, sed supernaturalis; ergo si intellectus concurrit principaliter ad vitalitatem, concurrit etiam principaliter ad supernaturalitatem. Prae terea falsum est, quod lumen non sit vitale, eest enim participatio formalis luminis Diuini quod est maxime vitale, & oritur naturaliter a gratia consummata, quae est vita animae. 13. Obiicies S. Quanuis de ratione instrumenti inanimati sit agere, vt inotum ab alio, attamen de ratione instrumenti animati est agere se monendo ab intrinseco, in hoc enim distinguitur instrumentum animatum ab inanimator ergo quanuis intellectus ab intrinseco se moucat vitaliter, artamen non repugnat, quoo agat: instrumentaliter, & sic ratio instrumenti non destruit rationem vitae. Prob. antecedens, Humanitas Christi Domini concurrebat, vt instrumentum animatum ad patranda miracula; sed non concurrebat, nisi vitaliter, & se monendo ab intrinsecosergo. de ratione instrumenti animati est se monere ab intrinseco, & vitalitem

221

Resp; quod, vt supra diximus eχιει. Decti instrumentum habet duplicem actionem, aliam ad effectum causae principalis, & aliam ad effectum, quatenus est res; vt calor habet actionem productiuam substantiae ignis in ligno, & vltraillam habet producere calorem in ligno, qui praesupponitur tanquam dispositio ad formam ignis, & ad illam necessario sequitur. Si consideretur primo modo, est verum instrumentum si vero secundo modo, est causa principalis. Igitur in hoc distinguitur instrumentum animatum ab inanimato, quod illa actio, quam habet instrumentum animatum, vt res est, est vitalis il la vero, quam habet instrumentum inanimatum est inanimis; & sic per ordinem ad hanc actionem illud concurrit se monendo vitaliter, istud vero non se monendo. Per ordinem tamese ad actionem principalis Agentis vtrunque con. currit tantum, vt motum ab alio, hoc enimest de ratione instrumenti. Ita humanitas Christi Domini per ordinem ad actionem vitalem quam eliciebat, concurrebat vitaliter; per ordi nem vero ad actionem excedentem spheram sue actiuitatis concurrebat tantum, vt mota; & in strumentaliter; vnde instrumentalitas formalis ter repugnat vitalitati. Dist. ergo antecedens De ratione instrumenti vitalis est se mouere per ordinem ad actionem, quam habet, vtres est, & ad quam se habet principaliter, non im strumentaliter, conc; per ordinem ad actionem principalis Agentis, a quo extrinsece monetur ad patrandum aliquod supra spheram suaeacti quitatis, negi & sic ad probationem.

222

I14 Colligitur ex dictis lumen no esse instrumentum intellectus, quia instrumem tum agit, vt eleuatum, lumen autemnoe pelenatur ab intellectu, sed eseuat; tumquiao debet agere extra sphaeram actiuitatis; Deus autem non est extra sphaeram actiuitatis dusminis gloriae, quia est summe lucidus cime excellentissimum lucidum, tandem quia dumen gloriae naturaliter manifestat clare Deum quia lumen gloriae est ordinis Diuini, inquo est Deus, ideo naturaliter concurrit.

Articulus 6

223

ART. V An inaequalitas visionis beatae oriatur a solainaequalitate luminis 7

224

I TNaequalitas perfectionis, de qua hic loquimur, duplex est, alia essentialiss & specifica, vt est inter rationalitatem, & irrationalitatem, quae differunt specie, quarum vnab est perfectior altera; & loquendo de visione. inter visionem corpoream, & intellectiuam; & inter visionem naturalem, & supernaturalem; istae enim differunt specie, quia habent diuerfum objectum formale, a quo desumitur diuersitas specifica, & essentialis. Alia est accidentalis, & veluti numerica, vt est inter visionem intensiorem, & minus intensam, clariorem, & minus claram, & tandem magis extensam, & mimus extensam:

225

2 Visionem beatam esse aequalem specifice, & essentialiter in omnibus Beatis siue Angelis, siue hominibus est communissima sententia. inter Theologos: & habetur expresse Matth. 20; vbi laborantibus in Vinea Domini, qui venerant primo Mane, hora tertia, sexta, nona, & vndecima Dominus iussit reddi aequale dena rium; per quod intelligitur a SS.Pp. gloria, seu vita aeterna, aut visio beata; super quod Sanctiss. Ecclesiae Mag. Aug. lib. de 8. Virg. c. 26. ait: Hic est ille denarius merces omnium. Stella tamen differt a Stella in gloria, sic & resurrectio mortuorum. Haec sunt merita diuersa Sanctorum, si enim Caelum significatur in illo denario, nonne in Coelo esse omnibus est commune fyderibus? Et tamen alia est gloria Solis, alia Lunae, alia Stellarum. Itaquia ipsa vita aterna pariter erit omnibus. Sanctis aequalis, denarius omnibus attributus est. Quia vero in ipsa vita aeterna distincte fulgebum lumina meritorum, multae sunt mansiones apud Patrem. Ac per hoc in denario quidem non impari non viuet alius alio prolixius, in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius, Quibusaverbis aperte docet ex duabus auctoritatibus Christi Domini, scilicet Matth. 20. de. equali denatio, & lo. 14. de multis mansionibus, visionem beatam esse aequalem specie, & essentialiter, & solum differre accidentaliter, scilicet, ratione maioris luminis; & hoc explicat paritate Solis, Lume, & Stellarum; vt habetur I. Cor15; quibus comparatur Deus, B. Virgo, & Sactis nam sicuti est eadem specie lux Solis, qua lucent Luna, & Stellae; & Luna magis lucet, quam Stellae; ac denique vna Stella magis, quam alia; ita est eade specie visio beata, seu vita aeterna, & in hoc erit aequalis, seu non impar denatius; alia tamen erit intensior, alia vero minus intensa, & extensa pro diuersitate meritorum, sed magis, & minus clarum, & lucidum non variant speciem, quia eadem specie lux est magis intensa in Sole, quam in Luna, & Stellis, & in Luna, quam in tellis; ac in vna Stella, quam in alia; ergo ea¬ dem aequalitas, seurperfectio specifica est in omnibus Beatis. Et conuincitur etiam ratione sice Diuersitas essentialis, & specifica potentiarum habetur a diuersitate formali obiectorum formalium; diuersitas enim specifica quaruncunque rerum habetur a diuersitate principiorum specificantium; vt diuersitas hominis, & canis a diquersitate rationalitatis, & principij radicalis latrandi, quae specificant hominem, & canem; principia autem specificantia potentias sunt objecta formalia, vt alibi ostendimus, & communiter conceditur; sed idem est objectum formale specificatiuum visionis beatae hominum, & Angelorum, quia est Deus, ut intuitiue visibilis; ergo omnes visiones beatae sunt eiusdem. speciei aequaliter in omnibus quoadzessentialia specificantia

226

3 Si dicatur intellectus Angelicus; & humanus differunt specie; ergo visio elicita abintellectu humano est diuersae speciei a visione. elicita ab intellectu Angelico¬

227

Resp; quod cum distinctio specifica re? inesse physico habeatur a forma, vt docent Philosophi, & forma informans entitatem intellectus sit lumen, vt diximus art4: ideo entitas intellectus Angelici differt specie in esse physico abentitate intellectus fiumani, quia lumen intellectus Angelici est diuersae speciei a lumine intellectus humani, quod habet depurare phantasmata, illud autem non habet hoc munus, cum Angelus non sit susceptiuus phantasmatum materialium. Igitur dist. antecedens. Differt specie physice in essenaturali, prout contrahitur per lumen naturale, cone; entitatiue praeciso lumine naturali, negi sic animalitas, prout contracta ad rationalitatem, differt specse ab animalitatecanis; non autem si concipiatur, vt praecisa; unde cum intellectus sine Angeli, siue hominis non concurrat ad visionem, prout naturalis, fed prout supernaturaligatus per lumen gloriaea cum in lumine gloriae nulla detur diuersitas specifica, ideo nec in visione haec diuersitas potest reperiri.

228

Si quaeratur, an visio intellectus Diuini sit eiusdem speciei cum visione intellectus ereati? Resp. negi quia habet diuersum obiectum formale, illa enim habet pro objecto Deum, vtcomprehensiue visibilem, ista vero, vt intuitiue visibilem. Tum quia conueniunt tantum analogice, quia illa est simpliciter infinita, ista autem mnita; analoga autem nedum differunt specie, sed etiam genere.

229

S Superest ergo, quod visio beata sit eiusdem speciei in omnibus Beatis, & solum sit inaequalis accidentaliter, & differat secundum inaiorem, & minorem intensionem, quia vnus videt clarius alio, & secundum maiorem, & maiorem extensionem eo modo, quo dicemus inferius: quia vnus videt plura, quam alius.

230

S Inaequalitatem accidentalem visionis ne¬ gauit Iouinianus tempore Infantiae Beatiss. P. exortus, vt docet de Haerese haeresi 82. adducent locum Matth. ubisup; contra quem scripsit DHier: & Beatiss. P. Aug. serm. 191. de Temp. anathematizat eius sententiam. Damnatus fuit isteperfidus haeresiarca in Conc. Telensi, seu Teleptensi in Aphrica sub Zosimo, non sub Siricio, vt vult Vasque nam, vt recte obseruat noster Lafosse Siricius mortuus est anno 392; & hoc Conc. celebratum fuit anno 418. Et improbatur apertissimis scripturae testimoniis: nam Io: 14. dicitur: In Domo Patris mei mansiones multae sunt; & 1. Cor. 3. Vnusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum laborem suum, & ibid. c. 15. Stella enim differt a stella in claritate, sic & resurrectio mortuorum: & Conc. Flor. in literis S. Vnionis decernit; Animas Iustorum, quae nihil iam habent purgandum, in Caelum recipi, & intueri clare Deum trinum, & unum, sicuti est, pro meritorum tamen diuersitate aliam alia perfectius; quae est doctrina Beatiss. P. tradita de S. Virg. ubisup: & ratio sumitur ex Apost. 2. ad Tim. 2. vbi ait visionem esse, mercedem, quam reddet Dominus iustus Iudex in illa die; sed non omnes habent aequalia merita: ergo neque aequalem visionem. Quod autem merita non sint aequalia, habetur ex verbis Christi Domini Luc. 7. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, cui autem minus dimittitur, minus diligit, quibus explicat maiorem intensionem actus amoris, in quo formaliter consistit meritum

231

Inquirimus ergo in praesenti, an ista inaequalitas accidentalis visionis beatae habeatur solum a maiori, & minori intensione luminis, anvero etiam a maiori, & minori per fectione naturali ipsius intellectus

232

T. Prima sententia opinatur inaequalitatem visionis sumi ab inaequalitate intellectus. ItaScotus cum suis, sed haec sententia diuisa est interSeotistas; na m Aliqui volunt hoc non esse de facto, sed tantum de possibili, vt Tatar; Aretin,: Vulpes, Sghemma, Mol, & Quied, apud Mastrium locoinfua citan, Aly vero hoc asserunt nedum de possibili, sed etiam de facto. Ita Faber in 3. disp. 32. exa. ad 2. Smisingio. 1. disp. 6. q. 6; Gallus disp2, sect. 3. c. 3: Poncius, & Mastrius in 1.disp. 6. q. 7. & cit. Scot. in 3. disp. 12. q. 33 Dur. dist. 14. q. 1, ex. Thomistis Caiet. 3. p. q. 10 art. 4. ad 2et ex nostris Lusit. de Beat. lib. 12. q. 10. art. S. 3: & Put.

233

Secunda sententia docet inaequalitatem visionis sumi a sola inaequalitate luminis. ItaFundatiss. Doct. Quodl. 3. q. 2. ad arg. prope finevbi ait: Beati videndo Deum non vident omnia simpliciter, & absolute, sed vident omnia, quae ad Beatitudinem requiruntur, vel quae visionem beatam consequutur, secundum quod magis, & minus habent de lumine; & Quodl. 3. q. 15; vbi docet visionem conmensurari cum lumine. Ipsum sequuntur Argent; Greg; Brunus, Gibbon, Mag. Conson. in M.S; set Lafosse de Vis. q. 2. 6. 5et omnes Thomisiae, quibus adhaerent Fasol. Vasq. disp. 47. c. 7. Sua: lib. 2. de Attr. c. 21, Auersa q. 12. sect. 123 Turrianus, & omnes Alij comuniter; pro cuius resolutione.

234

SLicet haec difficultas, facillime declaram possit ex dictis art.4: & 5: sententia enim Aduersariorum procedit ex mala intelligentia concursus intellectus ad visionem beatami, & subordinat: onis essentialis causarum, attamen maioris claritatis gratia, est aduertendum, quod visio, quae est actus intellectus, debet commensuram solum cum virtute proxima actiua, non autem cum potentia remota: nam si deberet commensurari cum potentia; sequeretur, quod sicuti potentia secundum se est potens tendere in totum Eus, vt sic, a quo specificatur, ita visio extende retur ad totum Ens, vt sic; quod est, manifeste falsum, vt infra patebit. Instantiam manifestam habemus in Physicis: nam calefactio non commensuratur, nisi cum calore, qui est potentiaproxime calefactiua, unde si detur aliqua substatia de genere calidorum habes tantum quatuor gradus caloris, quanuis entitas substantialis illius sit actiua, vt sex, artamen ab ipsa nequil prouenire, nisi calor, vt quatuor, aliter effectus excederet virtutem causae, quod repugnat Phis lo sophiae. Sic entitas intellectus secundum se est, intellectiua secundum totam latitudinem Entis; & tamen si habeat paruum lumen, eius visio parum cognoscit, & hoc docet experientia in hominibus rudibus, in quibus, quia est paruum lumen, est etiam parua cognitio.

235

Hic reuocanda sunt ea, quae diximus arte 4; scilicet entitatem intellectus secudum se prae cise, & formaliter sumptam importate tantum potentiam tendentem in Ens, vt sic; quod autem ponatur in ordine naturali hoc habet, ex eo, quod informatur ab aliqua forma accidental naturali; sicuti quod ponatur in ordine superna. turali, hoc habet ex eo, quod informetur ab alis qua forma ordinis supernaturalis, quae forma non est, nisi virtus ipsi superaddita, qua mediam te potentia operatur:

236

IO Ex hoc deducitur, quod omnes intellectus creati, si sumantur secundum suam entita. tem essentialem, prout important potentiam tedentem in Ens, vt sic, sunt aequalis latitudinis, & perfectionis essentialis, nec vnus est perfectior alio, nisi quia vnus recipit maiorem virtutema qua sumitur perfectio intellectus, virtus enim, cum sit qualitas adueniens alicui subjecto, habet illud essentialiter perficere, tum quia, cumsit forma actuas potentiam passiuam, & forma aeo, quod est actus potentiae, sit perfectio illius; perafectio enim secundum Phil. sumitur ab actu, ideo ille intellectus dicitur perfectior alio, qui habet maiorem virtutem, seu perfectionem; quam habeat alter: Forma autem, seu virtusa,& perfectio intellectus illum informans, & constituens potentem videre, est lumen; in tantum enim intellectus potest videre, in quantum est forma liter illuminatus, sicuti in tantum nequit uidere, in quantum est formaliter caecus, caecitas aute est priuatio virtutis visiuae, quia importat priquationem luminis, priuatio autem, & forma secundum Phil. habent fieri circa idem fubiectum sicuti priuatio formae ignis est in ligno, icnius forma propria potest esse forma ignis, & ideo sicuti caecitas est priuatio luminis existentis in intellectu, ita lumen est forma propria afficiens, & informans intellectum, unde ille intellectus, qui habet perfectius lumen, dicitur perfectior, quam ille, qui habet lumen minus perfectum; sicuti materia auti dicitur perfectior materia cupri, quia habet perfectiorem formam, a qua sumitur perfectio subjecti, vt dictum est.

237

II Igitur quaerere, an intellectus perfectior natur alis cum aequali lumine gloriae perfectius videat Deum, quam alter intellectus minus perfectus, seu habens minorem perfectionem. aut virtutem naturalem, est quaerere, an lumennaturale inseruiat intellectui creato ad videndum Deum ita, vt, qui habet maius lumen naturale, magis videat, quam ille, qui habet minus lumen naturale. Quia tamen magis, & minus supponunt: esse simpliciter, quia intantum ignis dicitur magis calidus, quam lignum, in quantum ignis, & lignum habent calorem formaliter, & in tantum vnus homo dicitur sapientior altero, in quantum uterque habet formaliter esse sapiens; comparatio enim proprie loquendo fit inter ea, quae habent idem esse specificum, quapropter dici solet, quod magis, & minus non variant speciem, & obi aliud non variant speciem, nisi quia habent idem esse specificum simpliciter, & formaliter; unde quaerere, an intellectus pollens maiori perfectione, & virtute naturali perfectius videat Deum, quam alius intellectus compos minoris perfectionis, & virtutis naturalis cum aequali lumine gloriae, est supponere intellectum per suam perfectionem, seu formam, aut virtutem naturalem simpliciter, & formaliter videre Deum, quae erat opinio Anomaeorum, & ideo haec quaestio, quam excitarunt Aduersaru falso nititur fundamento, propter quod ab Antiquis non fuit in terminis agitata, & nuper doctissimuS Godoy illam omisit forte tanquam pertractatu indignam: cum lumen naturale respectu objecti supernaturalis sit penitus obscurum, & tenebrosum simi pliciter, & ideo nullo modo possit influere in visionem supernaturale, & per coseque intellectus habens perfectissimum lumen naturale, quanuis per fectius videat objecta naturalia, quam intellectus habens lumen minus perfectum, attamenaequaliter se habet respectu objecti supernaturalis, quia vterque respectu objecti supernaturalis est simpliciter tenebrosus, & illa virtus naturalis nullo modo potest ad illud pertingere. Sicuti oculus habens lucem corpoream magis intensa dicitur magis perfecte videre obiectum sensibi le, quam alter oculus habens lucem corpoream minus intensam, non tamen dicitur per illam lucem corpoream magis videre objecta spirituasia, & intelligibilia, quia lux corporea nullo modo influit in visionem spir itualem, aliter spirituale posset esse effectus rei corporalis, & sic effectus excederet suam causam; tum quia docet experientia, quod ceci carentes luce corpotrali habent vegetius, & acrius ingenium, seu intellectum, quam illi, qui pollent Iumine corporis, quia virtus unita fortior, quapropater natura, quae est principium omnium operationum, magis fortiter agit agendo per vnicam potentiam, quam per duas potentias, & ideo sequitur, quod duo intellectus aequales inperfectione inaequaliter videant, si habeant inaequale lumen corporeum, ita tamen, vt ille qui habet minus de lumine corporeo, magis videat: & ille, qui habet magis de lumine corporeo, minus videat; quia in habente minus lumen corporeum, natura magis vnitur in agedo, quia magis restringitur ad vnicam operationem; & in habente maius lumen corporeum natura magis extenditur, & distrahitur, & ideo minus intellectualiter videt. Ex quo sequeretur potius, quod intellectus habens perfectius lumen naturale, imperfectius videret supernaturaliter, quod est oppositum illius, quod docent Aduersarῳ. Quia tamen lumen naturale omnino impertinens est, & tenebrosum in ordine. ad objecta supernaturalia, & natura non occupatur naturaliter ad eliciendas operationes supernaturales, quae eliciuntur tantum ab intellectu, vt eleuato per lumen supernaturale, & per consequens procedunt tantum ab illa entitate, vt supernaturalizata per formam supernaturalem, ideo lumen naturase quantuncunque. perfectum nec habet perficere, neque imperficere visionem supernaturalem, quia sunt in diuerso ordine, & illud, quod est in ordine inferiori, nequit agere in ordine superiori, & per consequens nequit aliquod negotiari citca operationem ordinis superioris; at vero lux corporea; & lumen naturale versantur circa obiecta eiusdem ordinis naturalis, & ideo vnum potest imperficere operationem alterius. Hoc supposito.

238

I2 Vnica concl. Inaequalitas visionis habetur a solo lumine. Haec conclusio traditur manifeste in Scripturis, in quibus, vt supra diximus, legitur: Stella differt a Stella in claritate; vbinomine Stellae intelligit Beatum, iuxta illude Fulgebunt iusti sicut Stellae; nomine autem claritatis non potest intelligi, nisi lumen gloriae; quod est ipsa claritas, cum sit ipsa lux, penes quam solum Apostolus desumit differentiam, & inaequalitatem, quae est inter vuum beatum, & alterum: Beatus autem non est beatus formaliter, nisi pervisionem beatam formaliter: ergo si Beatus formaliter differt ab alio Beato per claritatem, visio beata, per quam redditur formaliter beatus, differt a visione beata alterius beati, solum ra¬ tione claritatis, seu luminis. Sic interpetratur. istam auctoritatem Sanctiss. Ecclesiae Magister Aug. ubi sup. dicens.: Quia vero in ipsa vita aterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multa. sunt mansiones apud Patrem. Tum quia docet ide Sanctiss. P; quod Visio Dei est tota merces; propterea Conc. Flor. statuit visionem dari ad mensuram meritorum, quia merces debet meritis correspondere; sed si perfectior intellectus perfectiorem eliceret visionem cum equali lumine, tunc visio non esset tota merces; prout enim corresponderet naturali perfectioni intellectus; naturaliter deberetur, & sic non haberet rationem mercedis, neque corresponderet meritis tantum, sed etiam perfectioni naturali intellectus, quatenus ab illa intensiori modo eliceretur, ergo inaequalitas visionis habetur a solo lumine.

239

13 Prob. 2. ratione. Perfectio, seu virtus naturalis intellectus est lumen naturale, quiaper ipsum ponitur in esse naturali, sicutiper lumen supernaturale ponitur in esse supernatura: li; sed a lumine naturali nequit desumi inaequalitas visionis beatae; ergo inaequalitas Visionis beatae nequit desumi a perfectione, seu virtute naturali ipsius intellectus, & ideo sumitur solum ab inaequalitate luminis gloriae, Maior patet ex dictis: nam perfectio sumitur a forma quae habet perficere subjectum, quia habet dareesse specificum, in quo consistit perfectio, quae sumitur ab esse secundum Phil; lumen autem naturale est forma informans ipsum intellectum dans illi esse naturale. Prob. min. Si a lumine. naturali posset desumi inaequalitas visionis, sequeretur, quod lumen naturale influeret inipsam visionem, ab eo nanque, quod nullo modo influit in aliquem effectum, nequit effectus desumere suam perfectionem, quia nequit desumere esse, quod est perfectio illius, sed lumenhaturale non influit in visionem supernatura: lem, quia lumen naturale essentialiter specifica tur ab actu naturali, sicut actus naturalis essem tialiter specificatur ab objecto naturali, & ideo lumen naturale non potest influere in actum supernaturalem, aliter possit extendi extra suum specificatiuum adaequatum, quod repugnat, veostendimus φ. 1. art. 7. ergo lumen naturale nequit influere in visionem beatam¬

240

Cons. Si lumen naturale posset producere visionem beatam secundum gradum intensiorem, posset illam simpliciter producere; calor enim, vt duo, qui additus alteri calori, vt duo producit intensiorem calorem, potest secundum se praecise producere calorem, vt patet; imo intantum producit intensiorem calorem, in quantum potest illum simpliciter producere: nam frigiditas, quae simpliciter nequit producere calorem, nec potest producere intensiorem calorem; sed sumen naturale nequit simpliciter producere visionem beatam per se praecise, vt asset rebant Anomaei; ergo neque potest producere. intensiorem visionem, & ideo ab ipso nequit sumi inaequalitas visionis, quae attenditur solum secundum intensionem, vt supra dictum est,

241

14 Prob. 3. Si mensura visionis sumeretur ab entitate intellectus, sequeretur, quod visio extenderetur ad totam latitudinem Entis, vt sici sed consequens est falsum, quia visio, vtinfra videbimus, non attingit omnes creaturas possibiles; ergo eius mensura non desumitur ab entitate intellectus, & per consequens aequalitas, & inaequalitas illius, quae sequitur ad rationem mensurae, & mensurati, nequit desumi abentitate ipsius intellectus, sed a solo lumine, non maturali, sed supernaturali, Maior patet; quia rentitas intellectus secundum se extenditura ad totam latitudinem Entis, vt sic, a quo specificatum

242

IS Tandem probari potest omnibus iis rationibus, quibus probauimus conclusione artai nam ex eo, quod lumen gloriae sit tota virtus proxima productiua visionis, optime infertura quod virtus naturalis non possit producere antensiorem visionem, aliter lumen non esset tota virtus, quia non produceret totum id, quod est in effectu: non enim produceret illam intensionem, quae esset a virtute naturali; vnde sicuti Aduersarij ex eo, quod asserant intellectum, & lumen partialiter immediate influere, deducunt quod intensio visionis desumenda sit nedum abintensione luminis, sed etiam a maiori perfectione intellectus; ita nos propter easdem rationes, ob quas negamus concursum immediatum etiam partialem intellectui, negamus etiam inae qualitatem visionis sumi ab ipso intellectus¬

243

IG. Obiicies 1. Beatiss. P. Aug. lib. 12. de Genad lit. c. 35. ait animam separatam a corpore non posse? adeo intense videre Deum, sicut videm Angeli, quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi, quo appetitu retardatus quodammodo, ne tota intentione pergat in illud summum Coelum, quandiu non subest corpus, cujus administratione appetitus ille conquiescat; e go appetitus haturalis, quo anima separata apperit vniri cum corpore, si satietur, erit sufficiens ad augendam intensionem visionis.

244

Resp. Beatiss. P. nihil aliud velle, quam quod anima separata non habet satiatum omnem appetitum, quia quanuis satietur quoad appetitum rationalem per visionem beatamat tamen non satiatur quoad appetitum natura lem, quo appetit vniri ipsi corpori, vnde quam do dicit, quod quodammodo retardatur, ne tota intensione feratur in Deum, nihil aliud vult, nist quod eius appetitus non sit totus in Deum sed etiam ad corpus, in Deum supernaturalitera& ad corpus naturaliter; non autem vult; quod per appetitum naturalem possit, tendere in Deum, vt ostendimus q. 1. art.4. quod si appetitus naturalis nequit tendere in Deum, necessario sequie tur, quod nec possit remittere, nec intenderes. actum visionis Beatificae. Anima ergo separata. e tardatur ad tendendum in Deum, quatenus Rabet tendere etiam in corpus, quod appetit Quando autem est vnita corpori, tunc solum tendit in Deum: Retardari autem aliquando suimitur pro morari; vnde, quia anima moratur in appetendo corpus, dicitur quodammodo retardari ad visionem: non autem sumitur retardari pro remittere, vel diminuere actum visionis & licet pluribus intentus minor sit ad singula sensus; vnde ex appetitu corporis videatur minorari visio, quia non tendit in Deum totoconatur attamen dicimus, quod illud axioma verificatur tantum respectu eiusdem partis, siue eiusdem sensus, vt v. g.si quis videat plura objecta, minus aduertit ad illa, non autem verificatur respectu diuersarum potentiarum, aliter intellectus quo magis intense vi det Deum, minus intense ipsum amaret, quod est falsum. Igitur retardatio, qua anima desiderat corpus, non minuit intensionem visionis, quia appetitus, quo appetit corpus, & actus, quo tendit in Deum clare visum, pertinent ad potentiam nedum specifice diuere sam, sed etiam diuersi ordinis. Maiori autem intensione tendit in Deum anima vnita corporinon quia augebitur visio, sed quia per redudantiam eiusdem felicitatis, etiam ad corpus socium maiorem percipiet beatitudine extesiue.

245

17. Obijcies 2. Ex nostro Lusit, contra illam rationem ductam ex Conc. Flor. Si perfectio intellectus non influeret inaequalitatem visionis, maxime, quia proemium non corresponderet. merito; sed haec ratio nulla est, quia visio non solum est merces bonorum operum cuiuscunque Beati, sed etiam est merces meritorum Christia vnde licet dentur duo Beati, qui habeant aequalia merita, & inaequalem intellectum, poterunt habere inaequalem visionem ita, vt ille, qui habet perfectiorem intellectum, habeat augmentum visionis, non quidem respondens meritis proprijs, sed meritis Christi. Tum quia paruulis decedentibus cum baptismo tribuitur lumen gloriae, & tamen non correspondet meritis propriis, sed meritis Christi; ergo ex hoc non arguitur, quod debeat respondere meritis propriis

246

Resp. neg. min. Ad prob. insertam dist. Merces debet correspondere meritis Christi tanquam causae extrinsecae applicantis merita. cuiuscunque Beati, quae in virtute meritorum Christi escuantur ad promerendam gloriam, cone; tanquam causae formali intrinsecae, a quadesumitur mensura mercedis, neg; Deus enim non retribuit Beatis gloriam ad mensuram me- ritorum Christi, aliter vnusquisque haberet aequalem gloriam, ac Christus, sed retribuit ad mensuram propriam meritorum, propterea ait Apost. 2. Cor. 5. Manifestari oportet ante Tribunal Christi, vt referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum, siue malum. Ad id de paruulis dicitur, quod gloria illis datur per modum doni simpliciter gratuiti per ordinem adillos, quanuis per ordinem ad Christum Dominum habeat rationem mercedis; adultis vero per modum coronae, & mercedis iuxta illud Apost. Quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex,

247

IS. Obiicies 3. Supposito, quod duo habeat: merita, vt quatuor, & vnus illorum habeat intellectum perfectum, vt quatuor, & al ter, vt duos tunc Deus habenti intellectum, vt quatuor, dat minus lumen, & sic elicient aequalem visionem: ergo praedicta ratio non concludit:

248

Resp. in tali casu Deum fore iniustum quia minore mercedem tribueret habenti pertectiore intellectum tribuedo illi minus lumen. Ecsic dicitur ad illud, quod respondere solent Aduersaris, cum asserunt Deum concurrere per speciale auxilium cum habente imperfectiorem intellectum ad hoc, vt eliciat aequalem visionem, vel impedire subtrahendo auxilium, ne habes perfectiorem intellectum videat secudum totum conatum naturae; sic enim Deus non esset iustus Retributor glorie, quia illud speciale auxilium, quod ordinatur ad gloria non praestaret habenti equale meritum; & Beatus impeditus, ne eliceret visione toto conatu, magna pateretur iniuriam, & violetiam sentiens ligari potentiam, ne operetur.

249

I9. Obiicies 4. ex Lusit. Causa nobilior de bet habere nobil iorem effectum; effectus enim commensuratur cum nobilitate suae causae, sed intellectus perfectior est causa nobilior visionis beatae; ergo producit nobiliorem, & perfectiorem visionem

250

Resp. neg. min: nam perfectio naturalis intellectus non causat visionem beatam, quia perfectio naturalis intellectus est forma naturalis ipsius, quae est lumen naturale, quod nullo modo concurrit ad visionem beatam, nec ex hoc sequitur intellectum actiue non concurrere ad visionem, quia sicuti ex eo, quod informatur a lumine naturali, concurrit cum illo ad visione naturalem, ita ex eo, quod informetur a lumine supernaturali, actiue concurrit cum illo ad visionem supernaturalem, quanuis ad illam non concurrat cum lumine naturalis

251

2O Obiicies 5, ex Scoto. Quando duaecausae concurrunt ad eundem effectum, tunc ille effectus crescit in perfectione, quoties vna illarum crescit in virtute; sed intellectus, & lumen sunt, duae causae visionis beatae; ergo si intellectus sit perfectior, etiam visio erit perfectior.

252

Resp. dist. maiorem. Quoties vna illarum crescit in virtute, per quam formaliter cocurrit. ad illum effectum, conc; sed in hoc sensu, negatur minor: nam intellectus perfectior crescit in virtute naturali, quae est lumen naturale,

253

per quod nullo modo concurrit ad visionem supernaturalem, quando crescit in virtute, per quam formaliter non concurrit ad illum effectum, negisi enim v. 8. Fictor crescat in virtute. Theologiae, quae formaliter non concurtit ac picturam, ex hoc non dicitur crescere pictura anperfectione; sic quanuis crescat virtus naturalis oculi, non dicitur crescere in per fectione cognitio, vel, auditio, &c.

254

Instat Mastrius intellectum concurrere per virtutem naturalem, vt elcuatam, & ideo quo perfectior est virtus intellectus, eo perfectior erit visio

255

Sed haec instantia repugnat in terminis: implicat enim dicere, quod intellectus concurraper virtutem naturalem non naturalem; virtus enim, vt cleuata, est virtus supernaturalis, non naturalis, sicuti virtus non escuata est naturalis. Dicitur ergo, quod intellectus non concurrit per virtutem escuatam, sed per entitatem, quianon eleuatur lumen naturale, sed entitas ipsius intellectus, vt supra diximus.

256

2I Obiicies 6. Lumen gloriae eseuat omnes gradus virtutis intellectus; ergo intellectus perfectior adiutus lumine gloriae perfectiorem. producit visionem, Antecedens patet; quia lumen gloriae penetrat totum intellectum replendo omnem capacitatem, ac virtutem illius. Prob. conseq. Intellectus habens quatuor gradus virtutis naturalis escuatur secundum quatuor gradus, & videt secundum quatuor gradus; intellectus autem habens duos gradus tantum eleuatur secundum duos gradus, & videt tantum secundum duos gradus, sed visio secundum quatuor gradus est perfectior visione secudum duos gradus; ergo perfectior intellectus elicit perfectiorem vilionem

257

Resp. ad hoc argi cuius solutionem aliqua diu desiderauit noster Brunus in Salmantina Uniuersitate, facillime negando antecedens; lume enim gloriae non eleuat lumen naturale, quod est virtus intellectus, sed solam entitatem intellectus, cum qua immediate coniungitur, & facit vnum principium adaequatum productiuum visionis. Ad prob. dicitur lumen gloriae penetrare solam entitatem intellectus, non penetrare lume naturale; & ratio est, quia forma penetrat solum subjectum quod informat, sed lumen gloriae subjectatur solum in intellectu, non in lumine naturali, quia subjectatur in illo, quod eleuat ad producendam visionem, & per conseque in solo intellectu possibili; ergo penetrat entitatem intellectus, & non virtutem ipsius

258

22. Obijcies 7. Quanuis species requitatur ad intellectionem, attamen cum aequali specie. intellectus perfectior videt perfectius, ergos quanuis lumen requiratur ad visionem, attamencum aequali lumine intellectus perfectior videt perfectius

259

Resp. 1. neg. conseque & disparitas est, quia species non requititur, vt virtus proxima ad agendum, sed vt comprincipium effectiuum ingenere causae efficientis, vt diximus φ. 1. art. 6. lume vero requititur, vt virtus intellectus, cum qua debet commensurari actio, aliter actio excederet virtutem suae causae, quod est absurdum. 2. neg. suppositum conseque lumen enim est perfectio intellectus, quia est forma ipsius; Vnde implicat, quod duo intellectus habeant aequale lumen, & sint inaequalis perfectionis:

260

23 Obijcies 8. Si oculus eleuaretur ad videndas etiam res absentes, tunc oculus perfectior eas perfectius videret, ergo ex eo, quod intellectus eleuetur ad videndum Deum, & tollatur improportio distantiae; quae est inter nostrum intellectum, & Deum, non tollitur, quod intellectus perfectior perfectius ipsum videat

261

Resp. hoc arg. probare sententiam Anomaeorum; oculus enim sic eleuatus videret per virtute mere naturalem; ergo si lumen glonesolum

262

tolleret improportione distatie inter intellectum & Deum, intellectus per sua virtute naturale videret Deum. Distatia ergo duplex est, localis, & objectiua. Neg. igitur conseque nam oculus eleuaretur solum ad superandam distantia localem: intellectus vero eleuatur ad superadam distam tiam objectiuam, & ideo nequit eleuari, nisi per virtutem supernaturalem intrinsece inipso res ceptam, quae est ratio videndi tale objectum sua pernaturale, ad quod escuatur:

263

24. Obiicies 9. Fidelis doctus magis penes trat Mysteria Fidei, quam Idiota; sed habet utera que idem lumen, quia habet eandem Fidem; ergo intellectus perfectior perfectiorem elicit, cognitionem supernaturalem:

264

Resp. dist. min. Sed habent idem lumes aeque intensum, negiinaequaliter intensum, conei& ratione maioris intensionis elicitur perfectior cognitio¬

265

25. Obiicies 10. Causa principalis cum perfectiori instrumento perfectiorem producit ef fectum, ergo multo magis causa principalis eum alia icausa principali perfectiori perfectiorem. producit effectum; ergo vel dicatur intellectum esse instrumentum luminis, vel concausam pria cipalem, si sit perfectior, perfectiorem producit effectum

266

Resp. 1. arg. valere de causis principalibus non subordinatis, non autem de subordinatis quarum vna est tota virtus proxima alterius. ο¬ neg. suppositum consequentis; supponit enimim tellectum per suam perfectionem naturalem;que est lumen, concurrere ad visionem beatami& sit soluuntur fere omnes aliae obiectiones.

267

E6 Colligitur ex dictis lumen naturalerom nino materialiter se habere ad visionem beatas & nullo modo ad ipsam actiue concurrereasicut se habet Logica in Musico, quae non influit acti ue in catum; vel sicut se habet lux oculi adinte lectum, quae, cum sit corporalis, actiue non influitam intellectionem, non tamen superfluum est in Beatis lumen naturale, quia inseruit ad eficiem das cognitiones naturales circa objecta naturalia,, vt dictum est.

PrevBack to TopNext