Table of Contents
Theologia Ex Antiquata
Tractatus 1 (Prologus)
Tractatus 2
Tractatus 3
Tractatus 4
Tractatus 5
Tractatus 6
Tractatus 7
Tractatus 8
Tractatus 9
Tractatus 10
Tractatus 11
Tractatus 12
Tractatus 13
Tractatus 14
Quaestio 4
E obiecto, quod est terminus potentiae, exigitrecta methodus, vltimo loco vt agatur; quo- Aniam tamen objectum distingui solet in primarium, & secundarium, ideo in hac quaestione de objecto primario visionis beatae discurremus, acturi in seq. de secundario.
Articulus 1
Vpp; quod, vt diximus q. 2. art. 2 intellectus creatus potest considerati praecise secundum se, seu secundum suam entitatem preciso quocunque lumine, siue naturali, siue supernaturali, & in hoc sensu eius obiectum specificatiuum primarium est Ens, vt sic, prout continet omne Ens intelligibile; intellectus auteni prout naturalis, habet pro objecto specificatiuoadaequato Ens naturale; & tandem, prout supernaturalis, debet habere pro obiecto adaequato. Ens supernaturale. Differentia autem, quae est, inter intellectum Angelicum, & humanum omnino materialiter se habet ad rationem formalem intellectus, quapropter licet intellectus, quatenus est in homine, sit discursiuus, artamenhoc ei omnino materialiter competit, quatenus scilicet pro statu viae habet intelligere dependenter a phantasmatibus. Nec officit, quod obijcit Godoy hic disp. 7. 8. 2; scilicet impossibile esse a naturis essentialiter inter se diuersis Auere proprierates eiusdem specici, imo a naturis inaequalis perfectionis fluere proprietates eiusdem perfectionis. Contra enim est, nam intellecius formaliter fluit a natura, quatenus intellectualis est, & quia genus intellectualitatis vniuoce dicitur de Angelo, & de homine, ideo intellectus Angeli, & hominis est vnius, & eiusdem perfectionis specificae; sicuti potentia visiqua hominis, & aquilae, licet fluat ab essentijs specifice diuersis, artamen quia fluit ab illis naturis sub ratione animalis, quae est generice vna in pluribus naturis, ideo est eiusdem perfectionis: specificae, quanuis accidentaliter, & materialiter differat ratione maioris, & minoris luminis, vel ratione subjecti, in quo recipitur.
Et quia in linea entis supernaturalis reperitur Diuina Essentia, in qua sunt praedicata substantialia constitutiua ipsius, vt ostendimus in de Subst. Dei; & in quo reperiuntur praedicata Attributalia, & creaturae eminenter contente; & tandem vItra Diuinam Essentiam dantur in linea supernatur alitatis accidentia creata supernaturalia, inquirimus in praesenti, quodnam ex his sit objectum primarium visionis beatae e
Prima sententia vult objectum primarium. visionis beatae esse Diuinam Essentiam. prout ab Attributis, & relationibus distinctam; Attributa vero, & relationes vel pertinere ad Jobjectum secundarium, vt volunt Aliqui ex Scotistis, vel esse tantum modos objecti primarij, & Video esse tantum objectum terminatiuum, non motiuum, vt videtur velle Gonet de Visedisp. 2. art. 5: ubi quanuis loquatur tantum de Intellectu Diuino, attamen quia alibi docet idem esse Jobjectum formale intellectus Dei, & Beatorum, cum Theologia nostra imitetur modum Theologiae Dei, iuxta illud Io: Similes ei erimus, ideo censendus est loqui etiam de objecto visionis beatae. Refert ibid. pro sua sententia Sua; Vasque Granadi & asserit hanc esse sententiam fere omnium Thomistarum
Secunda sententia docet objectum forma. le specificatiuum primarium motiuum, & terminatiuum esse Essentiam Diuina, prout complectitur omnia illa, quae formaliter sunt in Deo, scilicet Attributa, & relationes; solas vero creaturas esse objectum secundarium terminatiuum, non motiuum. Ita B. Doct. in 1. dist. 36. princ. 1. q. 2. ad 1, & princ. 2. q. 3. in corp,& dist. 38. princ. 1. q. 2. in corpi& Quodl. 6. q. 2. Hanc fententiam sequuntur Mol; Ruite, Conzal; & omnes Alij communiter; pro qua.
Not; quod ad rationem objecti primarij. non officit vnum oriri ab alio in esse Entis: nam forma oritur a materia, quia educitur de illius potentia, propter quod materia est causa formae, & tamen non tollitur, quin forma pertineat ad objectum primarium specificatiuum Philosophiae naturalis, nec sequitur solam mat eriam, prout praecisam a forma esse objectum primarium specificatiuum; aliter cum forma etiam sit causa materiae, quatenus dat illi esse specificum, & actuale, forma sola esset objectum primarium specificatiuum Philosophie, materia vero secundarium, & sic simul esset, & non esset objectum primarium, & secundarium. Ita etiam passiones Entis, quia oriuntur ab Ente, non pertinerent ad objectum primarium specificatiuum Metaphysicae, & sic veritas, quia oritur ab Entitate, & ab vnitate non, consideraretur primario a Metaphysica, sed secundario: imo nec omne Eus esset objectum primarium specificas Metaphysicam, quia quodlibet Ens creatum oritur a Deo, & vnum ens sublunare oritur ab alio; ergo si ad tollendam rationem obiecti primarij sufficeret, yvnum oriri ab alio, nec omne Ens esset obiectum Metaphysice, nec omne corpus esset obiectum Physicae; sed solum Ens primum, a quo entia oriuntur; & solum corpus, quod non oritur ab alio corpore; quod esset inauditum in Scholis. Igitur ex hoc, quod Attributa, & relationes Diuinae oriantur ab Essentia Diuina, tanquam proprietates virtuales illius, non tol¬ litur, quin pertineant ad objectum primarium motiuum, & specificatiuum.
Requiritur ergo ad rationem obiecti primarij motiui specificatiui, quod contineat inse¬ ipso formaliter rationem formalem specificatis uam potentiae; unde quia quodlibet corpus continet formaliter in seipso mobilitatem, quae est ratio formalis specificatiua Philosophiae na¬ turalis, ideo omne corpus pertinet formaliter ad objectum primarium specificatiuum illius quia formaliter continet formam specificantem Illud vero pertinet ad obiectum secundarium quod non continet formaliter in seipso ratio¬ nem formalem specificantem illam potentiam. sed tantum aliquo modo coniungitur, vel refer¬ tur ad objectum primarium, vt Angelus perti¬ net ad objectum secudarium Philosophiae, quia non habet in se ipso formaliter mobilitatem physicam specificantem Philosophiam, coniun¬ gitur tamen cum corporibus coelestibus tanqua causa motrix illorum, quae habent in seipsis mo¬ bilitatem physicam: & sic dicendum de tenebris respectu potentiae visiuae, quae opponuntur luci, de corporibus respectu Metaphysicae, ad quam spectant, quia imbibunt, & comunguntur cum ratione Entis.
Remanet modo videndum, quaenam sit ra¬ tio formalis specificans visionem beatam, ex hoc enim colligemus, quaenam sint illa, quae perti¬ nent ad illius objectum primarium
4 Visio beata in eo, quod beata, formali¬ ter specificatur a ratione summi boni cogniti sub ratione summi veri, quia sicut solum sum¬ mum bonum habet beare intellectum, quem specificat in eo, quod verum; certum nanque est nullum actum intellectus posse tendere ex tra verum, aliter tenderet extra suum objectum adaequatum, & sic non esset adaequatum; & nulli actum voluntatis posse tendere extra bonum. propter eandem rationem. Distinguuntur er¬ go actus intellectus inter se in eo, quod tendant in plures species veritatis, sicut actus volunta¬ tis distinguuntur in eo, quod tendant in plures species bonitatis. Igitur sicuti amor beatus, qui est actus voluntatis supernaturalizatae a chari¬ tate perfecta, tendit formaliter in summum bo¬ num, a quo specificatur, idest constituitur in¬ specie distincta a quolibet alio actu voluntatis: ita visio beata, quae est actus intellectus super naturaligati a lumine, tendit formaliter in sum¬ mum verum, a quo specificatur, & distinguitur ab omnibus alijs actibus intellectus
S Ratio autem Summi Veri, vt diximus de¬ Verit. Dei, cum sit transcendens ad omnia praedicata Diuina, siue sint substantialia, siue Attri¬ butalia, siue Relatiua, formaliter reperitur in omnibus illis: in hoc enim distinguitur praedi¬ catum transcendens a non transcendenti, quod illud formaliter imbibitur, & est in omni illo, ad quod transcendit, illud vero nequaquam. Ex quo manifeste sequitur:
G Vnica concl. Obiectum primarium speci ficatiuum visionis beatae est Essentia Diuina prout complectitur ea, quae sunt formaliter in ipsa, obiectum vero secundarium sunt creaturae eminenter contentae. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 83. 7. 40, vbi loquens de anima rationali ait: Ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodammodo, & illustrata cernit, non per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale, quo excellit, idest per intelligentiam suam, ist as rationes, quarum visio ne sit beatissima. Et lib. 10. de Ciu Dei c. 4. ait, Ad hunc videndum, sicut videri poterit eique co haerendum ab omni peccatorum, & cupiditatum ma larum labe mundamur, & eius nomine consecra mur; ipse enim fons nostrae beatitudinis ipse om nis appetitionis est finis. Ex quo desumitur ratio superius explicata sic. Illud pertinet ad obiectum formale primarium specificatiuum visionis bea tae, quod continet in seipso formaliter rationem formalem specificatiuam illius; sed omnia illao quae sunt formaliter in Deo, continent in seipsis formaliter rationem formalem specificatiuam Visionis beatae: ergo omnia illa, quae sunt forma liter in Deo, pertinent ad obiectum formale pri marium specificatiuum visionis beatae. Maior patet ex dictis: nam sicut omnia illa, quae conti nent in seipsis formaliter mobilitatem physi cam, quae est ratio specificans Philosophiam, pertinent ad obiectum formale Philosophiae; illa vero pertinent ad obiectum secundarium quae non continent in seipsis rationem forma lem specificatiuam; & sicut omnia illa, quae con tinent in seipsis colorem formaliter, pertinet ad objectum primarium specificatiuum potena tiae visiuae; ita omnia illa, quae continent inseipsis rationem formalem specificatiuam visionis bea tae, pertinent ad obiectum primarium specificae tiuum illius. Prob. min. Ratio specificatiua, vi sionis beatae, & distinctiua illius a quibuscunque alijs cognitionibus est ratio summi veris, dare Visi potentis beatificare, & satiare omnem ap peti tum illius; per hoc enim constituitur forma liter beata, cum in hoc consistat formaliter bea titudo, vt suo loco videbimus, sed ratio summi veri clare visi potentis beatificare, & satiare om nem appetitum imbibitur formaliter in omni praedicato Diuino formaliter in Deo existente est enim ratio transcendens, quae habet forma liter imbibi in omni praedicato, ad quod tran scendit; ergo ratio formalis primaria specifica tiua visionis beate continetur formaliter in om nibus ijs praedicatis, quae sunt formaliter in Deo.
7 Prob. 2. Si Attributa non pertinerent ad objectum primarium visionis beatae, sequeretur quod quis posset esse beatus absque visione At tributorum; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. maior. Nam quia creaturae possibiles non pertinent ad objectum prima srium, sed ad secundarium visionis beatae, ideo Beati sunt perfecte Beati absque visione creatur rarum possibilium, & ratio euidens est; nam posito formali specificatiuo habetur esse specificatum proueniens a tali specificatiuo; sed obiectum formale primarium visionis beatae est formale specificatiuum nostrae Beatitudinis, ergo posito formali specificatiuo primario Beatitudinis quis esset perfecte Beatus, etiam praeciso quocunque alio secundario illi adueniente; sicut quia specificatiuum formale primarium ipsius hominis est rationalitas, ideo posita rationalitate, & praeciso quocunque alio accidente ille secundario adueniente habetur formaliter essentia hominis; ita posito specificatiuo formalis ipsius beatitudinis absque quocunque alio haberetur essentia Beatitudinis. Prob. min. 1. Visio solius Essentiae praecisis Attributis non satiaret. omnem nostrum appetitum, quia vi sa Essentia. appeteremus videre Attributa, & perfectiones. ab illa dimanantes; sicuti enim viso effectu naturaliter desideramus videre causa ex Phil; ita visa causa naturaliter desideramus videre omnes perfectiones, & proprietates illius, & praesertim, quae identificantur cum illa; ergo illa visio non esset beatifica, quia de ratione beatitudinis est, vitimo quietare, & satiare omnem appetitum. & desiderium. 2. Si visio Essentiae Diuinae esset, sufficiens ad beatitudinem sine visione Attributorum, sequeretur, quod visio vnius personae si ne alia esset sufficiens ad beatificandum: & ideo ad nostram beatitudinem non requireretur formaliter visio Mysterij Trinitatis, sed hoc non admittitur a Gonet arguente contra Scotistas; ergo parum constans sibi videtur. Prob. autem sequela. Persona Spiritus S. formaliter pertinet. ad Attributum voluntatis, cum Spiritus Sanctus sit amor formaliter, & voluntas Dei, cum sit actus purissimus, constituitur formaliter per ipsum amorem essentialem, per quem sumptum notionaliter constituitur Persona Spiritus Sacti, vt videbimus de Trin; ergo si Diuma Essentia. posset beatificare absque visione Attributorum, posset videri vna Persona sine alia; consequens. non admittitur ab vllo Thomista; ergo nec haec sententia ab vllo debet substineri.
SProb. 3. Si Attributa pertinerent ad obiectum secundarium, eodem modo cognoscerentur, ac cognoscuntur creaturae; sed consequens. est fasum; ergo & id, vnde sequitur. Prob. sequela. Illa eodem modo cognoscuntur, quae eo dem modo pertinent ad obiectum cognitionis; cognitio enim commensuratur cum obiecto; sed creaturae, & Attributa Diuina eodem modo essent in objecto visionis beatae, quia essent in illo tantum, vt quid secundarium, non vt quid primarium; ergo eodem modo cognoscerentur: Probi min. Si creaturae, & Attributa eodem modo cognoscerentur, sequeretur, quod haberent eandem cognoscibilitatem, quia cognitio speci¬ ficatur a cognoscibilitate rei, sed cognoscibuslitas sequitur ad entitatem, cuius est passio; ergo habegent eandem entitatem, siue eundem modum essendi, sicuti haberent eundem modum cognoscendi, & per consequens sicut creaturae habent tantum modum essendi eminenter inDeo: ita Attributa essent tantum eminenter, non formaliter in Deo, & sic non essent formaliter Diuina, sed creata; sicut creaturae, quia sunt, tantum eminenter in Deo, formaliter non sunt, quid Diuinum, sed quid creatum, & tantum eminenter sunt ipse Deus; & ideo non spectant ad objectum primarium visionis beatae, quia non imbibunt formaliter esse Diuinum, sed haec omnia sunt absurda; ergo consequens est falsum;
Prob. 4. cijciendo fundamentum aliquorum Aduersariorum. In tantum Attributa, & relationes non spectant ad objectum primarium visionis beatae, in quantum oriuntur a Diuina Essentia, quae est prima radix illorum; sed haec ratio nulla est; ergo tenet nostra coclusio. Prob. min. Si haec ratio aliquid valeret, probaret etia, quod Diuina Essentia adaequate secundum omnia sua praedicata constitutiua non spectat ad objectum primarium visionis beatae: nam certum. est secundum omnes, quod vltimum praedicatum constitutiuum Diuinae Essentiae, qualecunque illud sit, est prima radix, & origo aliorum; ergo cetera praedicata non vitima non spectarent. formaliter ad obiectum primarium visionis beatae, quia non haberent rationem primi, & prioris, sed secundi, & posterioris.
1O. Obiicies 1. Illud est objectum primarium, quod est radix obiecti secundarij, vt patet de Diuina Essentia, quae, quia est causa creaturarum, ideo est objectum primarium, & creaturae secundarium, sed Diuina Essentia est radix Attributorum, & relationum; ergo sola Diuina Essentia est objectum primarium.
Resp. neg. maiorem, non enim ideo Diuina Essentia est obiectum primarium, quia est causa creaturarum ita, vt ratio causae constituat obies ctum primarium, & ratio effectus constituat, objectum secundarium, quia lux non est causa tenebrarum, & tamen lux est obijectum primarium oculi, tenebrae vero, quae non sunt effectus, quia non sunt entia, sed defectus, cum sint pura priuatio, sunt obiectum secundarium. Illud ergo est objectum primarium, quod continet. formaliter in seipso rationem formalem specificatiuam potentiae; & illud est secundarium, quod non continet in seipso formaliter talem rationem specificantem; & ideo creaturae non sunt, objectum primarium, vt supra dictum est. Ob hanc rationem Pater, qui est origo, & principium Filij; & Spiritus S; esset solum objectum primarium, Filius vero, & Spiritus S; qui sunt poriginati, esset obiectum secundarium visionis, quod nullus asserit.
II Obiicies 2. Illud habet rationem objecti primarij, quod gerit vicem speciei intelligibilis, sed sola Diuina Essentia, prout distincta ab Attributis, & a relationibus gerit vicemobiecti primarij; nam species pertinet ad lineam intelligibilitatis, & intelligibilitas ad lineam essentiae ergo sola Diuina Essentia praecisis attributis, & relationibus est obiectum primarium.
Resp. neg. min; ad cuius prob. insertam dist. assumptum. Intelligibilitas adaequata, quae est omnis intelligibilitas, & per consequens etiam intelligibilitas Attributorum, est constitutiua. Essentiae Dei, cone, inadaequata, prout dicit solam intelligibilitatem Essentiae; negi sed de hoc inferius ad 5.
I2 Obiicies 3. Angelus per suam substantiam formaliter cognoscit seipsum, & omnes proprietates, & accidentia, quae sunt in ipso; ergo Deus per solam suam Essentiam cognoscit. sua attributa, & per consequens sola Essentia est objectum primarium, attributa vero secundarium, quia illud est primarium, quod est ratio formalis cognoscendi alterum.
Resp. neg. antecedens, docet enim Fundaeiss. Doct. q. 2. de cog. Angeli; quod Angelus persuam substantiam, prout continet omnia sua accidentia cognoscit seipsum, & omnia, quae sunt in seipso; ergo ratio cognoscendi in Angelonon est sola substantia praecisis accidentibus, sed est substantia coniuncta cum accidentibus.
I3 Obiicies 4. Si relationes Diuinae possent. habere rationem speciei, possent esse principium formale quo intellectionis essetialis, & notiona. lis, na, ve diximus φ. 3. art. 5. species actiue cocurrit ad producendam intellectionem, & verbum; sed hoc est falsum; tum quia ex Phil. relationes. nullius sunt actiuitatis; tum quia, si Paternitas, v. 8. esset principium actionis essentialis communis toti Trinitati, illa actio esset propria Patris, non Filij, aut Spiritus Sancti, ergo nulla conclusio.
stesp. dist. maiorem; possent esse principium formale quo consideratae in esse intelligibili, conci in esse entitatiuo, neg; & fic ad probmin. Nullius sunt actiuitatis in esse entitatiuo, quia sic contradistinguuntur ab esse Essentiae; a qua sumitur tota actiuitas, conci in esse intelligibili, in quo identificantur etiam virtualiter cum essentia, neg; & sic dicitur, quod Paternitas est propria solum in esse entitatiuo, quia distinguitur solum in esse entitatiuo, non autem in esse intelligibili, in quo non distinguitur.
14. Obiicies 5. Illud est objectum primarium Diuinae intellectionis, in quo sit assimilatiointer Patrem, & Verbum; sed assimilatio sit, tantum secundum essentiam, non autem se cundum relationes, ergo relationes non spectant ad objectum primarium.
Resp. eodem modo dist. 2. partem mininon secundum relationes secundum esse entitatiuum consideratas, conc; secundum esse intelligibile, neg. Nam intelligibilitas, quae est constitutiua. Essentiae, est omnis intelligibilitas, cum adaequet totam potentiam intellectiuam Patris, ideo test intelligibilitas, & essentiae; & attributorum. & relationum; aliter non esset infinita, nec adae quata simpliciter, nam ideo rationalitas, quae est, constitutiua Petri, non adaequat totam perfectionem speciei humanae, quia non est omnis rationalitas; ergo si intelligibilitas, quae est constitutiua Naturae Diuinae esset sola intelligibili. tas Essentiae non attributorum, aut relationum, non adaequaret, aut absorberet totam perfectionem pertinentem ad speciem intelligibilitatis & sic esset imperfecta, inadaequata, & finita;
Instabis. Ex hac doctrina sequitur, quoc etiam creaturae pertineant ad obiectum prima rium, cum etiam ipsae sint intel ligibiles.
Resp. neg. sequelam; nam creaturae non habent formaliter in seipsis summam verita, tem, & ideo non spectant ad speciem intelli gibilitatis Diuinae, & per consequens nequeunt ab intellectu Diuino per seipsas immediate coEnosci, sed solum mediante Diuina Essentiaos in qua continentur eminenter; at vero attris buta, & relationes sicuti habent formaliter esse Diuinum, ita habent formaliter intelligibilitatem Diuinam.
I5. Obijcies 6. Voluntas est attributum sed quens ad intellectum virtualiter posterius; ergo nequit esse obiectum intellectus; quia obie ctum, cum sit constitutiuum potentiae, nequit esse posterius illa; constitutiuum enim est illud quod primo est in re¬
Resp. eodem modo dist. conseque nequit esse objectum in esse entitatiuo, in quo volum tas est posterior intellectu, conci inesse intelligibili, in quo non est posterior, quia non die stinguitur virtualiter, neg; & sic vna distinctios ne eluuntur omnes Goneti rationes.
I6 Colligitur ex dictis hunc Auctorem multo se implicare, dum asserit attributa;& relationes non esse objectum primarium yneo secundarium, sed modos objecti primarijuonam praeterquamquod attributa non sunt purrmos di, sed verae perfectiones absolutae simplici ter simplices, vt etiam ipse fatetur, sequitum quod habeant intelligibilitatem absolutam simpliciter simplicem, quae sequitur ad renti tatem absolutam simpliciter simplicem, non autem puram intelligibilitatem modalem, γωο ideo nequeunt esse modi res intellectae; addimus, quod cum modus sequatur ad rem,cu; ius est modus, & id, quod sequitur ad aliud sit posterius illo, quod autem est posterius non est primarium, sed secundarium, ideo non videtur, quomodo possit subsistere: esus opinio, quae vt saluet se a rationibus valde eam cuertentibus resilit ad verba importantia contradictionem.
Articulus 2
ARTII. An Beati ita videant omnia illa, quae sunt formaliter in Deo, vt repugnet videri unum sine alio τ.
BEatos de facto videre omnia illa, quae Psunt formaliter in Deo decretum fuit. in Conc. Flor. sess. ult. in lit uionis decreto de Purgatorio; Vbi ait: De finimus eorum animas, qui post baptismum in nullam peccati macula incurererunt, vel a fuis maculis sunt pargatae, in Caelunmox recipi, & intueri clare ipsum Deum Trinam. & unicum, sicuti est. Et ratio huius est: nam visio beata succedit Fidei, quam habemus in viavt diximus q. 4. Proem. art. 2. quia, vt docet Beatiss. P. epist. de videndo Deum c. 18;. Quod hic credunt, ibi videbunt, sed per fidem in via credimus Deum Vnum, idest omnia illa praedicata, quae pertinent formaliter ad essentiam vnitatis Diquinae, & sunt communia tribus Personis, & Trinum, idest relationes Diuinas, per quas constituitur Mysterium Trinitatis, ergo in Patria videbitur Deus, quoad omnia, quae sunt formaliter in illo. Haec ratio fundatur in illa auctoritate. Psal. 47. dicentis: Sicut audiuimus, sic vidimus. iu Cuitate Domini virtutum. Quaerimus modo, an saltem de potentia Dei absoluta possit a Beatis videri Essentia sine Attributis, & Personis, vel vna Petsona sine aliae
Prima sententia vult posse videri Essentiam sine Attributis, & Personis, & vnam Personam sine alia. Ita Scot. in 1. dist. q. 2. Palud. in4. dist. 49. q. 5. art. 3. n. 19. Oham. in 4. dist. 49. prop. 20. & omnes alij Scotistae uno excepto Bassol; quos citat, & sequitur Mastr. hic. Adhaerent Salac. 2. tract. 2. disp. 4. sect. 2, & Granad. 1. 9. tract. 5. disp. 5. n. 6. Sed haec sententia diuiditur; Alij enim illam absolute substinent; Alu vero opinantur, quod licet non possit videri Deus sine Attributis, & Petsonis notitia apprehesiua, potest tamen notitia iudicatiua. Ita Scot. in 4. dist. 49. q. 21. & probabilem putat Med. 1. 2. q. 11. art. 4. Zum. 1. p. q. 12. art. 7. Alij volunt, quod licet visio beata, prout intuitiua est, non possit terminati ad Essentiam sine Attributis, & Personis, attamens prout beatifica est, potest ad illam sic terminatis & ideo supposito, quod possit videri Essentia. sine Attributis, & Petsonis, illa visio foret beatifica. Ita Mol. 1. p. q. 12. art. 8. disp. 4. concl. 2. Sua; lib. 2. de Atir. neg. c. 23. n. 1, Med. 1. 2. 4. 11. art.4. ad 1. Aly tandem volunt visione intuitiua, non quiditatiua posse videri. Ita Alarc. tract. 5. disp. 5. n. 6. Hanc sententiam probabilem putat noster Lusit.
Secunda sententia vult nullo modo posse videri Essentiam sine Attributis, & Personis, aut e contra. Ita B. Doct. in 1. dist. 1. p. 2. q. 2. ad 2 & in 2. dist. 11. q. 2. art. 5, dub. 7. lat, & de Diuina influentia in Beatos c. 2. Ipsum sequuntur conmuniter nostri Doctores Ger. in 1. dist. 1. 4. 2. art. 3 Franc. a Christo in 1. dist. 1. 4. 6, & 7 Toletanlibid. q. 8. art. 2, Angent. in 1. dist. 1. q. 3. art. 2, 3. & 4. Nec improbatur a Lusit; Lafosse de Vis. q. 4. c. 2. Haec est sententia omnium Thomistarum, vt testatur Godoy de Vis. Dei disp. 19. 8. 1; & omnium Aliorum, pro cuius decisione.
3. PNot, quod, licet, vt diximus g. 1. de Subsi. Deiart. 1. S.1, per cognitionem quiditatiuam, imperfectam possimus apprehendere vnum vel alterum praedicatum quiditatiuum non cognito omni praedicato spectante ad integritatem rei; & sic per cognitionem intuitiuam imperfectam possimus intueri vnum praedicatum. visibile, non apprehenso altero pariter visibili vt v. 8. cum a longe videmus aliquod corpus, cernimus vtique illud esse coloratum, non tamen videmus distincte rationem specificam illius coloris, quod nequit prouenire, nisi ex insufficientia luminis, quod nequit agere in tans tam distantiam, artamen de ratione cognitionis quiditatiuae perfectae, & intuitius perfecte ipsius rei, vt est in seipsa, essentialiter requiritur, quod perfecte apprehendatur omne illud, quod est, formaliter in ipsa re, siue pertineat ad essentiam illius, vt sunt praedicata constitutiua, siue ad integritatem, vt sunt praedicata accidentalia tum propria, tum conmunia; & ratio est, quia illud dicitur perfecte apprehedi secundum quiditatem, vt est in seipso, quod cognoscitur secundum omne illud, quod habet esse formaliter in illos cognitio enim sequitur ad ipsum esse, vnde sicuti, si res non haberet in seipsa aliquod praedicatum, quod formaliter spectat ad integritatem illius, non diceretur habere perfectum esse, quia perfectum est illud, cui nihil deest ex Phil; ita sinon cognosceretur aliquod praedicatum forma. liter existens in illa re, non cognosceretur perfecte illa res, vt est in seipsa, quia illi cognitionideficeret extensio ad aliquod praedicatum, quod vere est in illa re. Ita dicendum de cognitione, quatenus est beatifica: nam quanuis posset concedi, quod cognitio solius Essentiae Dei esset imperfecte beatifica, quatenus tenderet in aliquod praedicatum, quod formaliter est Diuinum, & ideo potens est beatificare; attamen. non esset perfecte beatifica, quia non extendes retur ad omne praedicatum Diuinum, quod pariter, vt Diuinum, habet beatificare. Creaturae autem, quia existunt solum eminenter in Diuina Essentia eo modo, quo diximus de Emin. Dei art: 3uideo non sunt formaliter Diuinae, & perconsequens non habent formaliter beatificare. Igitur quando quaerimus, an possit videri Essentia sine Attributis, & Personis? supponimus nos loqui de Visione beata perfecte quiditatiua, intuitiua, & beatificatiua complere: Visio enim beata essentialiter habet, quod sit perfectissima nedum prout quiditatiua, sed etiam prout intuitiua, & beatificatiua; vnde si esset imperfecta, non esset amplius visio beata, sed esset visio aenigmatica, & vialis: Hoc supposito. A Vinica concl. Implicat videri Essentiam Diuinam sine Attributis, & Personis, aut e contra. Peob, 1. ex illo Io. 14. Philippe, qui videt me; videt & Patrem meum. Deinde rationem adiungens ait: Quia ego in Patre, & Pater inime est; quod docuerat Io: 10. Tgo, & Pater unum sub mus, super quod Beatiss. P. Aug. lib. 1. deTrin. c. 8. docet: Siue ergo audiamus, ostende nobis Filium; siue audiamus, ostende nobis Patrem θ tantundem valet; quia neuter sine altero potest ostendi. Vnum quippe sunt, sicut ipse ait: Ego & Pater vnum sumus; & in Psal. 84. ait: Ubi non unius separatur natura, & substantia, visio separari non potese; quam auctoritatem eodem modo exponit. Fundatiss. Doct. de Diuina Influentia in Beatos. vbi sup. Ex quibus sic.
S Implicat videri aliquod objectum intuitiue clare, quod est idem, ac quiditatiue perfecte, siue vitimo beatificatiue, quin videatur omnia illa, quae sunt formaliter in illo objecto; sed visio beata est essentialiter quiditatiua, clara, & perfecte beatificatiua tendens erga Deum; ergo implicat videri Diuinam Essentiam, quin videa tur omnia, quae sunt formaliter in illa; & ideo quin videantur Attributa, & Relationes, per quas constituuntur Personae, haec enim omnialunt formaliter in Diuina Essentia, aliter si essent eminenter, essent creaturae. Prob. maior. 1. nam, vt dictum est, in tantum oculus potest imperfecte intueri, in quantum interuenit distantia objecti, & insufficientia luminis, sed haec duo dari nequeunt invisione beata, quia impossibile, est Essentiam Diuinam, vt est in se, esse praesentem intellectui beato, & illi non esse praesentiae Attributa, & Relationes, aliter in ipsa non essent realiter Attributa, & Relationes: & implicat, quod lumen manifestans Essentiam sit insumciens ad manifestandas illius proprietates, qua identificantur cum illa; ergo implicat, quod objectum videatur, vt est in se, clare, quiditatiue perfecte, quin videantur omnia illa, quae sunt, formaliter in tali objecto. 2. ex Beatiss. P. vbi sup. Quotiescunque vna, & indiuisibilis est intelligibilitas plurium, tunc nequit clare, & quiditatiue videri vnum ex illis absque alijs habentibus eandem intelligibilitatem, quia sic videres tur, & non videretur illa intelligibilitas, sed inobiecto vltimo beatificatiuo eadem est formalissime intelligibilitas omnium praedicatorum: quae sunt formaliter in ipso; sicut enim omnia praedicata, quae sunt formaliter in Deo, sunt aeterna per vnica aeternitatem, immensa per vnam immensitate, vt habetur in Symb. D. Athan; ita sunt intelligibilia per vnicam intelligibilitat tem; ergo implicat, quod objectum videatur intuitiue clare, & perfecte, quin videantur omnia illa, quae sunt formaliter in illo. Min. patet: nam visio beata est vltima operatio creaturae; ergo est essentialiter perfecta; ab vitimo etum sumitur? perfectio, cum perficere sit idem, ac vltimate facere; sed visio non est perfecta, nisi sit clara quiditatiua, & ultimo satiatiua nostri appetitus; ergo. Visio beata essentialiter e st clara intuitiua. quiditatiua, perfecta, ac vltimo beatificatiua.
Consf. Implicat videri clare quiditatiue essentiam alicuius rei sine ratione differentialis constitutiua illius essentiae, vel sine aliquo praedicato essentiali illius; sic enim videretur, & non videretur essentia, quia essentia nihil aliud est, formaliter, quam sua praedicata constitutiua; vnde si videretur essentia clare quiditatiues & non Viderentur eius praedicata constitutiua, & praecipue vltimum differentiale, videretur, & non videretur essentia, vt v. 8. si non videretur rationalitas, que est uitimum constitutiuum hominis; non videretur essentia hominisi, sed omnis antelles ctualitas simpliciter infinita in omni genere est. Itimum constitutiuum Essentiae Diuine, vt ostedimus de Subsi. Dei q. 2. art. 7. S. 23 vel ad summe in communi sententia est praedicatum constitus tiuum Essentiae Dei, licet non vitimum, quod omnes communiter admittunt, vt ostedimus ibid. art. Si ergo implicat videri Essentiam Diuinam sine. omni intellectualitate formaliter Diuina; sed si videretur Essentia sine Attributis, & Relationibus, non videretur omnis intellectualitas forma liter Diuina; ergo videretur Essentia Diuina sine suo constitutiuo formali vitimo, vel sine aliquo praedicato essentiali, Maior patet. Prob. min nam Essentia Dei est actus purissimus simplici ter illimitatus in quocunque genere Entis; erge eius constitutiuum formale debet extendi ad omne genus entis, cum debeat adaequare rem constitutam.
Prob. 2. a B. Doct. de Diuina influenua vbi sup. Implicat, quod vna Persona operetur ad extra sine alia; ergo implicat, quod Essentia videatur sine Attributis, & Personis, aut e contra antecedens patet, quia implicat, quod Essentias quae est principium immediatum operationis ad extra, sit propria tantum vni Persone. Prob. conseq. In tantum vna Persona nequit sine alia agere ad extra, in quantum ratio agendi est vna;& communis tribus Personis; sed intelligibilitas, per quam est visibilis Deus est vna, & communis Essentiae, Attributis, & Personis; est enim quid absolutum, & omne absolutum in Deo est ynum, & commune; nam in hoc contradistine guitur a relatiuo, quod est multiplex, & proprium; quapropter docet Beatiss. P. Aug. Essen tia conminet unitatem, & relatio multiplicat Trinitatem, quod habetur etiam in Conc. Flors ubi nomine Essentiae intelligitur omne praedicatum absolutum, cui competit summa, & per fectissima vnitas; ergo nequit vnum videri sine alios
V Id autem, quod dicitur de notitia indicatiua, eodem modo improbatur: nam vel tale indicium est per lumen gloriae, & sic nequit esse. praecisiuum, quia lume gloriae omnia manifestat sub vna simplicissima, & indiuisibili ratione. Vt dictum est; vel non est per lumen gloriae, & sic tale iudicium non est intuitiuum, aut beatificatiuum; & ideo non est ad rem.
S Ad illud autem, quod dic itur de notitia intuitiua, non quiditatiua, resp; quod implicat, in terminis dicere visionem Dei intuitiuam Vtpote perfectissimam, non esse quiditatiuam, non enim est perfecte intuitiua, nisi totius quiditatis Dei, vt dictum est; & ex eo, quod est intuitiua totius quiditatis Dei, quia tota quiditas Dei videtur per unicam simplicissimam rationem, est formaliter perfecte quiditatiua, aliter si non esset quiditatiua, non esset intuitiua quiditatis: & ideo nec Essentiae; quiditas enim, & Essentia sunt idem formaliter.
D. Obiicies. 1. Pater in priori originis, antequam generet Filium, est perfecte Beatus sine cognitione Filij, & Spiritus Sancti, ergo potest. videri visione intuitiua, quiditatiua, & beatifica., yna Pertsona sine alia. Probatur antec edens. Pater non recipit beatitudinem a Filio, aliter omne illud, quod habet Pater, non haberet a sesed ab alio; ergo Pater, antequam generet Filium, est perfecte beatus; sed nompotest est: perfecte beatus, nisi per visionem intuitiuam quiditatiuam, & beatificam; ergo potest viderivna Persona sine alia visione intuitiua, quiditatiua, & beatifica
Resp. neg. suppositum antecedentis: non enim datur aliquod signum rationis, in quo sit Pater, & non Filius, aliter relatiua non essent simul natura, & cognitione, quia vnum cognosceretur sine alio. Ad prob. dist. antecedens. Pater non recipit beatitudinem a Filio productiue, conc; objectiue, neg, quanuis ergo Filius non producat actiue in Patre beatitudinem, aliter Pater non esset beatus a se, sed ab alio, attamen objectiue concurrit ad beatitudinem illius, tanquam objectum essentialiter connexum cum Diuina Essentia in ratione intelligibilis, quae non producitur, cum sit quid essentiale, solum enim notionale producitur.
1O. Obiicies 2. Alius est conceptus formalis Essentiae, alius Attributorum, & alius relationum, quia conceptus Essentiae est, quod sit radix Attributorum; & conceptus Attributorum est originari ab Essentia; conceptus vero relationum est esse ad alterum; ergo poterit videri vnum sine alio. Tum quia prius potest videri sine posteriori; sed Essentia est prior Attributis, quia est radix illorum; & essentialia sunt priora notionalibus, ergo potest videri Essentia sine Attributis, & Attributa sine relationibus.
Resp. dist. antecedens. Alius est conceptus Essentiae materialiter, & entitatiue, conc; formaditer, & intelligibiliter, negi sicut enim, quanuis sint plura praedicata in Deo, quae sunt aeterna attamen forinaliter est vna ratio aeternitatis, per quam sunt aeterna, ita quanuis sint plura praedicata, quae sunt intelligibilia, attamen est vna tantum formaliter intelligibilitas, per quam omnia sunt intelligibilia, & ideo nequit videri clare illa intelligibilitas, nisi videantur omnia, quibus formaliter competit illa intelligibilitas. Ad 2. dist. eodem modo Essentia est radixi Attributorum in esse entis, conci in esse inteligibilis, negatur.
Instabis. Intelligibilitas sequitur ad entitatem; ergo vbi est distinctio in esse entis, est etiam distinctio in esse intelligibili.
Resp. dist. antecedens. Intelligibilitas sequitur ad entitatem, tanquam quid communes cone; tanquam quid proprium, negatur.
Praeterea resp. ad arg; quod alius est conceptus Essentiae, & Attributorum explicitus perordinem ad nostrum modum concipiendi inadaequatum proprium Viatorum, non autem formalis implicitus per ordinem ad intellectum Beatorum, qui non cognoscunt Deum ex his, quae vident in creaturis, sicut cognoscunt Viatores, sed cognoscunt Deum, vt est in seipso, & ideo non concipiunt Attributa oriri ab Essentia, sed solum esse in Essentia, tanquam proprietates cum illa identificatae: Viatores autem cognoscunt oriri ab Essentia, quia illa cognoscunt ad modum proprietatum, quae sunt increatura, proprietates autem creaturae essentialiter habent oriri ab Essentia. Vid. de Aur. incomm. q. 2. art. 9.
II Obiicies 3. Relationes Diuinae pertinent ad objectum secundarium, tum quia Verbum Diuinum procedit ex cognitione solius Essentiae, non Personarum, aliter procederet excognitione sui, & sic esset, antequam esset; tum quia relationes Diuinae non sunt de quiditate. Essentiae Diuinae; ergo potest videri Essentia sine Personis.
Resp. neg. antecedens, vt dictum est in supart. Ad 1. prob. neg. assumptum: in illa enim aeterna generatione non debemus imaginarialiquod prius, & posterius, vt docet Fides in Symb. D. Athan; quanuis concedamus processionem vnius ab alio; vt dicemus de Trin. φ. 3. art. 5. Ad 2. dist. Non sunt de quiditate Essentiae Diuinae, prout transeunt extra Essentiam, conciprout sunt in Essentia, neg. Vid. de Aur. in comm. q. 3. art. 9.
I2 Obijcies 4. Visus corporeus a longe aliquid videns potest videre illud esse corpus, seu animal, non tamen quale animal sit in particulari, etiam si gradus differentialis, & genericus sint idem formaliter in tali subjecto; sed visio corporea dicitur intuitiua; ergo, licet Beatus videret Essentiam sine Personis formaliter identificatis, adhuc videret intuitiue.
Conf. Visio coloris in pariete dicitur intuitiua, licet non videat modum, quo color existit in pariete, scilicet inhaerentiam. Item quan¬ tit as in Sacramento Eucharistiae videtur intuitiue, licet non videatur modus, quo existit, Tandem Humanitas Christi videbatur intuitiue, & tam en non videbatur modus, quo existebat inVerbo; ergo, licet videatur Essetia sine terminis, & modis ipsius, adhuc illa visio esset intuitiua.
Resp. quod visio externa intuitiua duplex est; alia imperfecta, vel propter tenuitatemluminis, vel propter debilitatem potentiae, velratione medij turbati ab aliqua obscuritate, vel ratione indebitae distantiae, & nimiae remotionis objecti; alia est perfecta, quando omnia requisita sunt debite adaptata, & ideo visio corporea potest esse imperfecta ratione talium defectuum: non tamen hoc potest dici de visione. beata, quae est visio perfectissima tum ratione. clarissimi luminis, tum ratione perfectae eleua. tionis, tum ratione intimae praesentialitatis objecti.
Ad conf. dicitur, quod oculus corporeus habet pro objecto adaequato ipsam quiditatem coloris, non a atem modum, quo color existit in subjecto; existentia enim, vel inexistentia, siuc inhaerentia coloris non est alius color, aliter color mediante colore existeret in subjecto, & ideo potentia visiua corporea nequit videre illam inhaerentiam; at vero existentia Diuinae Essentiae in tribus Personis, cum sit eus summe intelligibile supernaturale, pertinet ad obiectum, intellectus Beati, qui specificatur ab ente sua pernaturali Diuino ipcreato. Ad id de quantis tate, vel argumentum procedit de visione corporali, & sic patet responsio ex dictis ad 1. confivel de visione intellectuali naturali, & tunc, vel dicitur illam visionem Humanitatis Christi, & quantitatis panis esse abstractiuam, non intuitiuam, quia formaliter non terminatur ad existentiam, quae, cum sit supernaturalis, nequit terminare visionem naturalem. Vel concesso antecedente, negatur paritas, quia, cum creaturae propter suam potentialitatem sint compositae sala tem ex essentia, & existentia, sequitur, quod que libet pars componens sit realiter distincta al alia comparte, & ideo, cum cognoscibilitas sequatur ad ens, si quaelibet pars habet distinctam entitatem realem, habet etiam distinctam cognoscibilitatem realem, & ideo vna potest intuitiue videri non visa alia, at vero Deus, cum sit actus purus excludens omnem, potentialita. tem, & compositionem, ideo non potest intuitiue videri, nisi videantur omnia, quae sunt, formaliter in ipso¬
Dices; ergo Personae Diuinae saltem, cum sint realiter distinctae, poterunt videri singillatim absque eo, quod videantur omnes.
Resp. neg. conseque nam Petsonae sunt relatiuae, & cum relatiua sint simul cognitione, ideo nequeunt diuisim videri; tum quia, licet distinguantur in relatione, non tamen distinguuntur in entitate, ad quam sequitur cognoscibilitas, & ideo nequeunt diuisim vide ri¬ 13. Obiicies 5. Beatus non videt idaeas creaturarum, nec creaturas ideatas, sed idee sunt formaliter in Deo, ergo non videt omnia, quae sunt formaliter in Deo. Prob. maior. 1. Idaeae sunt infinitae, sicut creaturae idaeatae sunt infinitae. 2. Non possunt videri Idaeae distincte, nisi videantur distincti respectus, quos dicunt ad singulas creaturas in particulari; sed respectus in particulari sunt infiniti numerice, & infinitum numerice nequit videri a potentia finita; ergo Beatus non videt Idaeas creaturarum.
Resp; quod Idaea potest considerati dupli citer. 1. vt est vnum Attributum specie distine ctum ab alijs Attributis dicens modum relatiuum, & respectum rationis ad creaturam, vesie; quatenus diuersimode imitatinuam QuimaeEs sentiae. 2. quatenus continet virtualiter diversas Ideeas veluti indiuiduales ratione distinctas respicientes diuer sas creaturas in particulari avt diximus de Attr. in comm. q. 2. art. 16. Sic dicimus de Omnipotentia, quae potest considerati, ut ynum Attributum specie distinctum virtualiter ab omni alio Attributo, & potest consideram prout continet veluti infinitas potentias indiquiduales productiuas infinitarum creaturarum in indiuiduo, vt diximus de Aur. in commaqeaart. 10.n. 6, & seq. Si consideretur primo modo, e st formaliter in Deo, quia est perfectio simpliciter simplex nullam inuoluens in suo conceptu formali imperfectionem inadaequationis, & par tibilitatis, & hoc modo videtur a Beatisi qui propterea non vident nisi vnicum respectum; quem dicit ad creaturas, vt sic. Si consideretur secundo modo, non est in Deo formaliter) sed virtualiter eminenter, aliter tot essent Attribus ta Omnipotentiae, & idaeae, quot essent creaturae producibiles, & idaeabiles, quod est ridiculum Ad arg. igitur dist. maior. Beatus non videi Idaeas creaturarum, quatenus conuentunt aovna ratione specifica, secundum quam solum sunt formaliter in Deo, negi & in hoc sensu concmin. Non videt Idaeas sub distinctis rationibus veluti indiuidualibus, conc, sed in hoc sensunegi min. Idaea enim, prout indiuidualis, sicut & potentia, cum dicant partialitatem, & inadequatio nem speciei, ideo essentialiter important imper fectionem, & per consequens nequeunt poniformaliter, sed tantum virtualiter eminenterim Deo. Et per hoc patet ad vtranque probinam Idaeae sunt tantum infinitae numerice, & dicunt respectus infinitos, si sumantur indiuisibiliter non autem si sumantur formaliter specifice¬
14. Obiicies 6. Non implicat Essentiam Diuinam vniri intellectui Beato in ratione speciei non vnitis Personis; ergo non implicat videri Essentiam sine Personis.
15 Obijcies 7. Pater communicat Filio naturam, non Paternitatem, quanuis natura, & Paternitas sint idem realiter 2. Verbum in Incarnatione terminat naturam humaname per subsistentiam Diuinam, non per Filiationem, ergo multo magis poterit videri secudum Essentiam non visis Personis, licet personalitates, & essetia sint idem, maior enim est vnio in esse naturaequam in esse intelligibili. 3. Una tantum Persona potest incarnati; ergo a pari.
Rtesp. 11eg. conseque & disparitas est, quia natura, & personalitas sunt duae rationes forma: les, quarum vna est essetialiter communicabilis, siue ad intra, fiue ad extra; altera vero simplici: ter incommunicabilis; at vero intelligibilitas, per quam intelliguntur Essentia, Attributa, & Relationes estyna simplicissima ratio adaequate omnia comprehendens, & imibens, & ideo nequit per illam vnum cognosci sine alio; sicut enim est vnus simplicissimus intellectus illa omnia adaequate cognoscens, ita est vna simplicissima ratio intelligibilis, per quam omnia illa indiuisibiliter cognoscit. Vid. B. Doct. in 1. dist. 7. par. 2. q. 4. Haec responsio traditur a Beatiss. P. Aug. in Psal. 85. docente; Patris, & Filij separari non potest visio, ubi non unius separatur natura; & per hoc patet ad 33 in tantum enim vna Persona sola incarnatur, in quantum realiter distinguitur ab alijs; at vero in ratione visibilis non distinguuntur, ideo nequit una sola videri.
I6 Obiicies 8. Deus creat, vtvnus, non vitrinus, creatio enim est actio ad extra, & actioad extra est indiuisa, & communis toti Trinitati; sed visio beata est actio ad extra; ergo potest videri Deus, vt vnus, non, vt trinus.
Conf. Objectum formale nostrae Beatitudinis est ratio summi boni, & vltimi finis, sed ratio summi boni, & vitimi finis est vnum Attributum virtualiter distinctum a Diuina Essentia, Relationibus, & ab alijs Attributis; ergo si vide: retur Deus solum sub ratione summi boni, & vltimi finis non visa Essentia, & alijs Attributis, ac relationibus, talis visio esset beatifica.
Resp. ad arg. eodem modo, ac ad 7: nam ratio formalis creatiua, & Pet sonalitas Diuina. sunt duae rationes formaliter distinctae, quarum vna dicit communicabilitatem ad extra; altera vero incommunicabilitatem; at vero vnitas, & trinitas in ratione intelligibilis non differunt, quia est vnica ratio formalis simplicissima, perquam intelligitur vnitas, & trinitas.
Ad confdist, maior. Obiectum nostrae Beatitudinis est ratio summi boni transcendentaliter sumpti, prout imbibit omnem perfectionem. Diuinam, in qua formaliter reseruatur ratio boni, conc; & in hoc sensu neg. min; differentialiter sumpti, prout constituit vnam veluti speciem attributalem distinctam virtualiter ab Essentia, Relationibus, & ab alijs Attributis, neg: & inhoc Sesu conc. min. Vid. ea quae diximus de Aur. in com.q. 1. art. 3.
Articulus 3
DEcretum, seu actus liber Dei potest dupliciter considerati, vt diximus in sup. art.n. 13. de idaeis, & potentia. 1. prout est actus adequatus specifice importans plenitudinem totius perfectionis voluntatis Dei liberae, & sic est formaliter in Deo, quia est perfectio simpliciter simplex nullam inuoluens formaliter imperfectionem, vt dicemus in de Volunt Dei. 2. potest. cosiderari, prout est actus partialis, & inadequatus terminatus tantum ad hanc creaturam, non ad aliam, & sic non est formaliter in Deo, quia actus partialis, & inadequatus in eo, quod talis, formaliter importat imperfectionem, cum dicat, defectum perfectionis, quae copetit actui adequato. Igitur si decretum Dei accipiatur primo modo, est; vnum tantum in Deo; est enim ipsa voluntas Diuina libere respiciens omnes creaturas, quas decreuit creare; & sic videtur a Beatis de facto, prout diximus in sup. art; vident omnia, quae sunt formaliter in Deo. Si vero sumatur secundo modo, de facto non videtur, nisi specialiter manifestetur ab ipso Deo, quia Beati per lume gloriae nequeunt cognoscere, nisi ea, quae sunt formaliter in Deo: vnde, si decreta libera indiuidualiter supta, specialiter non manifestetur a Deo, Beatus per lumen, quo videt Diuina Essentia, nequit attingere.
Praeterea decreta Dei libera, alia sunt ab ipso Deo, quatenus est Auctor Naturae, & alia quatenus est Auctor Gratiae. Loquimur hic de vtrisque. His suppositis,
Vnica conclusio. Beati vident aliqua Decreta Dei, non omnia. Haec conclusio est comunis inter Theologos vno excepto Vasq. 1. p. disp. 50. cap. 4. nu. 21. Eam tamen docet Fundatises Doct. Quodl. 1. 4. 21, & in 2. dist. 11. q. 2. art. 1. Prob. 1. ex Scripturis; nam psal. 102. habetur: Notas fecit viassuas Moysi filijs Israel uoluntates fuas. Hinc Beatiss. P. Aug. lib. 9. de Ciu. Dei. c. 22. de Angelisait: Ideocertius, & seporalia, & mutabilia ista; nouerunt, quia eorum principales causas in Verbo, Dei conspiciunt, quibus quaedam probantur, quaedam reprobantur, cuncta ordinatur: & lib. 13. Confess. c. 15. ait: Vident facie tua semper, & ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna uoluntas tua ergo ex Scripturis, & ex SS.Pp. negari non potest Beatos videre aliqua decreta libera in ipsoDeo. Quod autem non videant omnia decreta, patet ex illo Marc. 13. vbi Christus Dominus loquens de die Iudicij ait: De die illo, & hora nemoscit, nec Angeli Caelorum: & ex illo, Dan. 10; vbi S. Michael, qui custodiebat Iudaeos, pugnanit. cum Angelo custode Persarum, qui resistebat, ei, ne Regnum Persarum sibi comissum destrueretur, quanuis eius destructio fuisset decreta ad Deo, & tale decretum fuisset reuelatum Michaeli, qui tamen ait: Princeps Regni Persarum restitit. mihi viginti, & uno diebus: Idem docet Beatiss. P. Aug. lib. de cura pro mortuis cap. 15.
PProb. 2. ratione. Ad perfectionem status beatifici requititur cognosci omnia ea, qua pertinent ad salutem, statum, & personam Beatorum, sed multa decreta Dei pertinent ad salutem, & statum ipsorum Beatorum, vt decretum. de creatione, vocatione, iustificatione, redem ptione, & glorificatione ipsorum; ergo cognoscunt aliqua decreta Dei, sed non omnia Decreta sunt circa singulos Beatos; aliud est enim decre tum, quo reprobatus est Esau, & aliud, quo electus est Iacob; ergo non vident omnia decreta Dei
Potest insuper probari ex ijs, quae videmus in naturalibus; nam Princeps suis domesti cis intima familiaritate coniunctis participat aliqua secreta ad eorum statum, & felicitatem spectantia, vt eos magis iucundet, & laetificet; sed Beati sunt amici Dei, eique summa charitatis necess itudine coniuncti; ergo Deus ad hoc, veeorum gaudium sit plenum, & felicitas perfecta, debet illis reuelare illa decreta, quaepertinent ad eorum statum, salutem, & tranquillitatem; secus de illis, quae nullo modo ad illos spectant:
5 Obiicies 1. 1. Cor. 2. habetur: Quae sunt Dei, nemo cognouit, nisi spiritus Dei. 2. Non est maior ratio, cur videatur vnum decretum, & non omne. 3. Vel decreta libera Dei habent necessariam connexionem cum Diuina Essentia, vel non: Si primum; ergo Beatus videt omnia decreta, quia videt omnia illa, quae necessario connectuntur cum Diuina Essentia. Si secundum ergo nullum videt, quia non videt, nisi ea, quae necessario connectuntur cum Diuina Essentia.
Resp. ad 1. Decreta Dei a nullo cognoscipraecisa reuelatione, & manifestatione facta abipso Deo, hinc ait idem Apost. ibid. Nobis autem reuelauit Deus. Ad 2. neg. antecedens; ratioenim, quare vnum videatur, & non omne, est, quia vnum, & non omne reuelatur; non autem, quia vnum sit formaliter in Deo, aliud vero non formaliter; decreta enim Dei, si sumantur indiuidualiter, & veluti partialiter, non sunt in Deo. formaliter, sed tantum virtualiter, vt diximus. Ad 3. dicimus, quod decreta libera ex suppositione, quod sint, necessario connectuntur cum. Diuina Ess entia, quia Deus non potest desinere velle id, quod semel voluit, vt videb. de Volunt. Dei; falsum autem est, quod debeant cognosci co, quia habeat necessariam connexionem: nam omnes creaturae possibiles necessario connectuntur cum Diuina Omnipotentia, & tamen a Beatis non videntur, vt infra ostendemus. Requiritur ergo ad hoc, vt aliquod necessario videatur a Beatis, nedum, quod sit necessario connexum cum Diuina Essentia, sed etiam, quod sit formaliter in illa.
G. Quaeres 1. An decreta Dei videantur peridem, an per intensius lumen gloriae Respondent Ali qui vid eri per idem lumen quo videtur Essentia sine maiori intensione, & ratio ipsorum est, quia lumen non intenditur, nisi in ordine ad videndum objectum primarium decreta autem libera, cum importent terminationem ad creaturas, non pertinent ad obiectum; primarium.
Caeterum haec doctrina Gonet non placet; quia licet actus liber Dei connoret extrinsececreaturas, attamen formaliter intrinsece importat aliquam perfectionem Diuinam, quae, si consideretur secundum totam latitudinem suae perfectionis specificae, est formaliter in Deo, & ideo pertinet ad objectum primarium, vt diximus art. 1. Tum quia cognoscendo plura decreta, magis penetramus voluntatem Dei; & idec intensius videmus Diuinam Essentiam, cum videamus plura eorum, quae sunt identificata cum ipsa; ergo si lumen commensuratur cum obiecto primario, decreta libera cognoscuntur per maius lumen, quia per eorum cognitionem magis intense cognoscitur Essentia Dei.
Articulus 4
ON quaerimus, an secundum viam ordinariam etiam per auxilium gratiae non perfectae, aut charitatis non consummatae, vt est charitas, quam habemus in via, possit Deus intuitiue videri? Ad hoc enim negatiue omnes respondent, habetur nanque Exod. 33. Nemo videbit me, & viuet. Sed inquirimus, an de potentia Dei absoluta possit Viator existens inVia Deum clare videre? Qua in re vno, vel alte ro excepto ceteri Theologi affirmati nam docent sententiam; licet aliquantula dissensiosu circa eos Viros, qui hoc specialissimum priulle: gium a Deo consecuti sunt. Igitur
Vnica concl. Visio beata est possibilis Viatori. Fundamentum est. Visio beata de facto fuit in hominibus viatoribus; ergo est possibilis. Valet conseque nam ad id, quod est de facto, ter net consequentia, quod sit possibile, quia in tam tum est de facto, in quantum potuit esse, & in tantum ali quod potest esse, in quantum e st possibile,
Prob. 1. antecedens; nam Christus Dominus, quatenus homo viator, vidit intuitiue Diquinam Essentiam sibi hypostatice vnitama vetenent omnes Theologi communiter in tract de Incarnat.
4 Prob. 2. Beata Virgo in via vidit intuitiue Dininam Essentiam, ut testantur noster S. Thoios de Villanoua serm. de Resurrect; B. Albertus sagnus, Rupertus Abbas, & alij SS. PP; & DD. asserentes Deum concessisse Beatae Virgini omnia priuilegia, dona, & gratias concessas omnibus alijs Sanctis, vt videri potest apud S. Antoninum p.4. tit. 15. c. 4. 8. 3. vbi ait: Congregais, omnibus gratiis aliorum Sanctorum in vnum locumscilice? in animam Virginis appellauit eam Mariam, quasi mare gratiarum; Visio autem beata fuit priuilegium concessum alijs Sanctis, ut infra videbimus, ergo potiori jure fuit concessum Beatae Virgini.
S Prob. 3. Moyses vidit Diuinam Ess entia, vthabetur Num. 2, ubi ait Deus: Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum; & non talis seruus meus Moyses, qui in omnimea domo fidelissimus. est, ore enim ad os loquarei; & palam, ac non per aenigmata, & figuras Dominum videt, quod si Moyses vidit Deum palam, & non per aenigmata, recte infertur, quod viderit Deum intuitiue, quia secundum Apost. visio Dei non est, nisi enigi matica, vel facialis, seu intuitiua, ergo, si non vidit. Deum aenigmatice, clare sequitur, quod viderit Deum intuitiue. Firmat hoc sua auctoritate Beatiss. P. Augepist. 112. ad Paulinam c. 123 vbi loquens de Moyse ait: Quemadmodum concupierat: videret Deum, sicuti est, quae contemplatio cunctis filijs in fine promittitur, Et quanuis tract. 3. in Io. asserat: Moyses vidit nube, vidit Angeli, vidit. igne; omnis illa creatura typi Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesetia exhibebat; & infra: Loquebatur ergo, fratres charissimi, cum Moyse Angelus portans typum Domini; quibus verbis expresse docet oppositum. Nec satisfacit noster Lafosse q. 1. c. 8. dicens S. P. nihil aliud velle his verbis, quam, quod Moyses viderit Deum transcunter, non permanenter. Non satisfacit, inquam, quia non videtur, quomodo ad significandum Mopsem vidisse Deum transeunter diceret, quod non vidit Deum in seipso immediate, sed in aliqua creatura habente figura Domini, hoc enim manifeste negat visionem Dei inseipso, siue transeunter, siue permanenter. Dicitur ergo, quod Moyses plures habuit visiones, vtaffert Beatiss. P. in nube, in igne, in Angelo, & tunc non vidit Deum clare in seipso, non tamen ex hoc colligitur, quod alia visione diuersa non viderit Deum in seipso, vt aperte testatur Scriptura. Igitur Beatiss. P. loquens de alijs visionibus, quas habuit per creaturas, ait non vidisse Deum in seipso, loquens autem de alia visione. quam habuit non per aenigmata, & figuras, sed palam, ait vidisse Deum in seipso, & sic nulla est contradictio, quia loquitur secundum diuersitatem visionum.
6 Prob. 4. D. Paulus raptus ad tertium Coelum vidit Deum in sua Essentia, vt habetur 2. Cor. 12, de quo loquens Beatiss. P. lib. 12. de Gen. ad lit. e. 28. ait? Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo Doctori gentium rapto usque ad istam excellentissimam visionem voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam viu endum est in aeternum:
7. Aliu autem addunt etiam Adamum in illa extasi, quam habuit, quando a Deo fuit soporatus, vt videtur velle Beatiss. P. Aug. lib. 9. de Gen. ad lit. c. 19.
Ceterum D.P. nihil aliud vult, quam Adamum in illo sopore habuisse scientias infusas, non autem clare vidisse Essentiam Diuinam Ita Fundatiss. Doctan 2. dist. 23. q. 2. art. 13 non enim probabile fuisset Adamum peccaturum fuisse, si summum Bonum, quod per peccatum amissurus erat, clare vidisset.
S Prob. 5. Beatiss. P. vidit transeunter Diuinam Essentia, & sane hoc valde aperte indicant ea verba, quae scribit lib. 9. Confess. c. 10.vbi loquens de vita aeterna ait: Attigimus eam modice Cidest per paruum temporis) toto ictu cordis, & suspirauimus. Et paulo post. Et rapida cogitatione attigimus aeternam Sapientiam super omnia manentem. Si continuetur hoc, & subtrahantur aliae visiones longe imparis generis, & una rapiat, & absorbeat, & recodat in interiora gaudia spectatore sui, vt ialis sit SEMPITERNA VITA, QVALE EVITMOMENTVMHOC INTELLIGENTIAE, CVI SVSPIRAVIMVS, none hoc est: Intra in gaudium Domini tui? Quod si illa intelligelia, seu visio momentanea, & trasiens fuit sempipiterna vita, non continuata, quia fuit transiens, & momentanea; & si fuit intrare in gaudium Domini tui, quod non est, nisi videre Deum clare, aperte colligitur illam moment aneam visionem fuisse visionem beatam clare Deum prospiciente.
Nec officit, 1; quod obijciunt Aliqui sentientes D. P. habuisse solum quandam visionem aenigmaticam, asserentes ipsum nec extasim tunc temporis habuisse, ac propterea Deum non vidisse. 2. quod D. P. fuit humillimus, & ideo tale priuilegium non promulgasset. 3. quod habuit solum raptum consimilem visioni beatae¬
P Non officit, inquam; nam ista omnia falsaesse conuincuntur ex ipsissimis verbis ipsius. Primum igitur falsum est, ait enim: Attigimus eam modice toto ictu cordis, & suspirauimus, & reliquimus ibi religatas primitias Spiritus, & remeauimus ad strepitum oris nostri; quibus manifeste declarat extasim, quae non fit, nisi religato spirituAd 2. dicitur, quod non narrat hoc priuilegium ad iactantiam, sed ad gratiarum actionem, aliter D. Io. Euangelisia narrans visiones Dei iactantie esset insimulandus. Ad 3. patet, quod habuit raptum ad visionem, quae est vita sempiterna & quae est gaudium Domini, haec a utem non est, nisi visio beata
Io Beatiss. Patre vidisse Deum clare testantur S. Claudius Episcopus Altisiodorensis, Aegidius Lusitanus, Carolus Moreaa, Aloysius Torelli¬ anno 388: Benedictus a S. lacobo in Enchir. p. 1. t. 3. Lafosse, & aj¬
II Obijcies 1. illud Exod. 33. Non videbit. me homo, & viuet. Item definitur in Conc. Vien. in Clement. hominem in hac vita non posse consequi suam beatitudinem, quod etiam determinauit SEuaristus, in Decretal.
Resp. ad 1. fuisse solutum φ. 1. art. 1. n. 13. Additur illum textum intelligi debere de mortevel reali, vel extatica. Ad 2. dicitur Conc. dam. nasse solum sententiam asserentem Deum posse natur aliter videri. Eodem modo respondetur ad S. Euaristum, qui licet ibid. asserat Moysen vidisse Deum in aenigmate, & figuris, non autem in Essentia, attamen inte lligendus est, quod non viderit Deum in Essentia permaneter, sicut Beati, & in omnibus visionibus, quas habuit; vidisse tamen semel Deum in Essentia transcunter, vtsupra dictum est.
I2. Obiicies 2. Implicat Viatores esse Coprehensores, quia implicat statum Viae esse statum Patriae, quae est terminus, & quod locus laboris sit locus mercedis, er go implicat, quod Viator possit videre intuitiue Deum.
Resp. neg. antecedens: nam Christus Dominus fuit simul Viator, & Comprehensor. Ad 1. prob. dicitur, quod, licet videre Deum permanenter sit proprim status Patriae, attamen videre Deum transcunter potest conuenire statui Viae, cuius proprium est pertransibilitas iuxta illud:O vos, qui transitis per viam. Ad 2. dicitur, quod visio Dei per modum inamissibilis, & possessionis est merces, non autem per modum momentancae degustationis. Neque implicat docum laboris esse locum mercedis, quia Christus Dominus inercedem tulit in Via, in qua patiebatur.