Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

De proprietatibus theologiae
1

LGVAEST. III. De Proprietatibus Theologiae

2

Dagendum de proprietatibus Theologiae, quas consequitur ex objecto, progredimur; inter & AEquas, cum prima sit Vnitas, quae est prima passio cuiusqueentis, ideo ab ipsa incipiendum est.

Articulus 1

3

ART I. An, & a quo sumatur Vnitas Theologiae?

4

Oninquirimus, an Theologia sit vna simplex qualitas in esse physico, vel potius collectio plurium qualitatum, quae in genere intelligibili faciunt vnam scientiam specie¬ vnitate ordinis, & collectionis eo modo, quo omnia mobilia, etsi physice plura, attamen constituunt vnum specie objectum intelligibile specificans Philosophiam. Quicquid ergo sit de vnitate Theologiae in esse physico, hoc enim pertinet ad Logicam, cum possit inquiri de quocun¬ que habitu, inquirimus tantum eius vnitatem in esse Metaphysico, & intelligibili.

5

Loquimur aute de Theologia Scholastica; prout contradistinguitur ab alijs speciebus Theologiae enumeratis φ. 1. art. 1. n. 7 no prout procedit ex praemissis probabilibus, aut pure naturalibus; Theologia enim sic accepta non est Theologia, sed sunt habitus naturales illi ministrantes. Loquimur igitur de Theologia, prout procedit ex duabus praemissis reuelatis, vel ex vna reuelata, & altera naturali eleuata; sic enim proprie est Theologia. Igitur.

6

Quo inquiruntur in titulo: primum est; an Theologia sit una in genere intelligibilie secundum, a quo desumatur unitas specifica Theologiae?

7

Quoad 1. Prima sentetia arbitratur Theologiam non esse vnam, sed triplicem specie. Primam Fidei infusae, quae versatur circa principia reuelata, alteram, qua defenduntur conclusiones Theologicae, postremam, qua deducuntur conclusiones ex Articulis Fidei. Ita Dur. hic q. 4. Prol.

8

Secunda sententia vult Theologiam, prout procedit ex duabus praemissis reuelatis, & exvna reuelata, ac altera naturali, non esse vnam specie, quia procedens his duobus modis genetat duos assensus specie diuersos. Ita Mol. hic art. 3. disp. 3. in fine; Granad. disp. 8. concl. 2.

9

Tertia sententia substinet Theologiam, prout includit partem Moralem, & Speculatiquam, esse duos habitus specie diuersos. ItaVasq. disp. 7. c. 4.

10

Vlrima tandem sententia docet Theologiam, prout distinguitur a Fide, esse vnam specie, & magis vnam, quam quaelibet scientia naturalis. Ita B. Dost. hic p. 1. Prol. princ. 2. 4. 3: & cum eo omnes illius Discipuli; ac omnes Thomistae, & alij communiter.

11

Quoad 2. sunt duae sententiae. Prima vult vnitatem Theologiae sumendam esse a ratione. sub qua; Ita Calet; & cum eo omnes Thomistae; qui tamen varie explicant suam sentetiam: nam alij volunt per rationem sub qua intelligi lume supernaturale existens in intellectu se tenens exparte habitus Theologici, vt Ban; Alij idem Iumen, vt se tenet ex parte medij, scilicet praemissarum tali ordine dispositarum, vt Nauarret; Alij tandem, vt se tenet ex parte objecti, quate nus dicit abstrahibilitatem, & immaterialita. tem. Ita Ioca S. Thohic q. 1. disp. 2. art. 7 & alij.

12

Secunda sententia docet vnitatem specificam Theologiae sumendam esse a ratione formali quae, Ita B. Doct. hic p. 1. princ. 2. q. 3: & princi1. q. 3. 8. Propter primum; vbi habet haec verba Ex quo apparet, quod scientiae duplex actualitas attribuitur; una ab obiecto, a quo recipit speciem; & alia a lumine; nam si lumen dat actualitatem obiecto, & obiectum dat actualitatem scientiae, oportet lumen scientiae actualitatem attribuere. actualitas tamen, quae datur scientiae ab obiecto; est magis per se ipsi scientiae, cum ab ea habeat unitatem, & distinctionem, quam actualitas luminis: Hanc sententiam sequuntur Tolet; Ger, Puteans & alij. Pro cuius decisione.

13

Not. 1, quod quanuis Thomistae contendant hanc sententiam esse D. Thomae; attamen, si ingenue inspiciantur loca, quae afferunt, non satis apparet S. Doctorem esse in illa sententia, Iot a 8S. Tho: hic n. 10& I1. duos textus affert. Primus sumitur ex art. 7. vbi ait: Illud assignatur obiectum potentiae, vel habitus, sub cuius ratione omnia referuntur ad potentiam, vel habitum, sicut homo, & lapis referuntur ad visum sub ratione colorati; omnia autem in hac scientia attinguntur sub ratione Dei. Ex illis autem verbis sub cuius ratione colligit rationem formale specificatiuam scientiae esse rationem sub qua non rationem quae. Et cum illi instatur; S. Thomam non posse sic intelligi, quia affert exemplum de colorato, quod est ratio quae, non subqua; respondet; quod S. Thomas loquitur de colore, vt lucido; ratio autem lucidi est ratio subqua. Caeterum haec responsio non videtur conformis doctrinae S. Thomae: nam tum hic, tum art. 3. quaerens rationem formalem objecti, secundum quam sumitur specificatio, & vnitas scientiae, explicite adducit rationem formalem quae dicens; quod sicut coloratum est ratio formalis potentiae visiuae, ita Deus est ratio formalis Theologiae. Si autem inquirens rationem formalem specificatiuam, intelligeret lucidum in colorato, & reuclationem virtualem in Deo; respondens rationem formalem visus esse coloratum, & Theologiae esse Deum, & tacens rationem lucidi, ac rationis virtualis, taceret id, quod inquirit, & responderet proferens id, quod non inquirit. Sicut inquirens quaenam sit ratio formalis objecti, si assignaret rationem materialem, vnum pro alio sumeret, & ad rem non respona deret. Nec vim faciunt illa verba: Sub cuius rationes nam illa particula sub dicit rationem subiectiuam, idest obiectiuam, objectum enim scientiae vocatur a S. Doctore subjectum, vt patet ex duobus articulis laudatis.

14

Secudus textus sumitur ex art. 3. vbi ait: quia scriptura considerat aliqua, secundum quod sunt di¬

15

uinitus reuelata, omnia quaecunque sunt diuinitus. reuelabilia, communicant in una ratione formali Jobiecti huius scientiae: Ex quibus deducit, quod ex eo, quod omnia reuelabilia communicent in yna ratione formali obiecti Theologie, virtualis reuelatio sit ratio formalis specificatiua Theologiae

16

Sed neque hoc aliquid concludit: nam sicuti ex eo, quod res naturales communicant inyna ratione formali objecti Philosophiae, scilicet, in mobilitate, non sequitur, quod res naturalis etiam secundum Thomistas, sed quod illa ratio; in qua communicant, scilicet mobilitas, sit spe¬ cificatiua Philosophiae: nam communicans inaliquo, non est illud, in quo communicat, aliter idem communicaret in se ipso; vnde rationale, & irrationale, quae communicant in animalitate, non sunt formaliter virtualiter animalitas, ergo, si per S Doct. omnia reuelabilia comunicant. in vna ratione formali objecti Theologiae, non sunt ratio formalis objecti Theologiae, quam S. Doct. dicit, esse Deitatem, quanuis reuclabilitas sit conditio necessario exigita, vt infra pstendemus; & per consequens ex hoc textu potius. deducitur oppositum.

17

Motiuum aute suae sententiae duxe runt Thomistae, ex DTho. in Prol. lib. de sensu, & sensato; & in opusc. 70. et alibi, vbi S. Doct. ait, distinctionem scientiarum sumi ex diuersa abstractione objectorum; in tantum enim Philosophia distinguitur abalijs scientiis, in quantum abstrahit a materia sensibili singulari tantum; Metaphysica vero, in quamtum abstrahit a materia sensibili, & intelligibili, Matematica, in quatum abstrahit a matheria sensibili non intelligibili. Quoniam aute haec doctrina traditur etiam a Fundatiss. Doct. in 1. sentp. 1. Prolprinc. 1. q. 2. 8. Primum declavatur; & 1.p. Prol. ad lib. Phys circa fine; et 1. de Gener. 1o. 1. dubit. 1. & de Sacr, altar Teor. 39: & alibi. Et tamen hic querens, vnde sumatur vnitas Theologis aperte reijcit hanc sententiam, ideo, vt haec explicetur.

18

A Not. 33 quod Ioca S.Tho. in Corol; vt explicet suam sententiam, sic discurrit. Reuclatio virtualis dupliciter sumitur; 1. ex parte obiectis & sic dicit abstrahibilitatem a materia, & spiritualitatem, per quam objectum redditur proportionatum, & attingibile a potentia intellectiua; noster enim intellectus est spiritualis, & ideo objectum nequit ei proportionari nisi spiritualigetur. 2. ex parte habitus Theologici, & sic dicit illuminationem, seu lumen supernatur rale infusum nostro intellectui, quo mediante intellectus constituitur potens cognoscere. Requelatio virtualis ex parte objecti est specificatiua illummationis passiuae, seu luminis infusi nostro intellectui; sicut illuminatio passiua intellectus est effectus illuminationis actiuae, quae est in objecto. Quia tamen objectum non attingitur, nisi vt deductum ex aliquo medio, seu principio, oportet, quod haec abstractio, seu illud mnatio reluceat in medijs, seu principiis, & sicex diuersitate abstractionis obiecti, & mediorum, seu principiorum habetur diuersitas scientiarum. Abstractio tamen obiecti Theologiae, cum nonfiat ex sensibilibus, sed accipiatur ex participatione luminis Diuini, quod est summe immateriale, ideo ex diuersa participatione luminis Diuini fiunt diuersae reuelationes. Praeterea haec abstrahibilitas, seu immaterialitas, quaobjectum manifestatur intelligibiliter, adhuc duplex est, alia generalis, qua objectum manifestatur praescindendo ab eo, quod manifestetur modo illatiuo, & haec non est specificatiua scien¬ tiae; conuenit enim omni cognitioni, siue scientisicae, siue non scientificae; alia, qua objectum constituitur intelligibile modo illatino, & haec est, specificatiua scientiae, quia scientia essentialiter habet procedere modo illatiuo. Quare reuelatio virtualis, quatenus descendit a spiritualitate Dei reuclantis articulos Fidei, qui sunt media; ex quibus Theologia deducit suas conclusiones, est ratio formalis specificatiua Theologiae; quia per hoc differt a scientijs naturalibus.

19

S Haec subtilius, quam verius dicta sunt; nam quannis probent immaterialitatem objecti esse conditionem necessariam ad hoc, vt scientia. cognoscat, non tamen probant immaterialitatem, seu spiritualitatem objecti esse rationem formalem specificatiuam scientiae: nam quanuis ad hoc, vt Philosophia intelligat corpus mobile, requitatur, quod corpus mobile sit spiritualigatum; sic enim est proportionatum intellectui; attamen non sequitur, quod spiritualitas sit ratio formalis specificatiua Philosophiae; & sicuti, ficet ad hoc, vt voluntas amet aliquod obiectum, requitatur, quod sit cognitum; non tamen esse cognitum est ratio formalis specificatiua voluntatis. Ita a pari. Quod, vt magis appareat;

20

Certum est, in nostro intellectu dari scientiam, & lumen, quae sunt duo specificata specie diuersa; sunt enim constituta in duplici specie. realiter distincta; nam lumen naturale, & supernaturale Fidei reperitur in Idiota fideli absque. scientia naturali, & Theologia; tum quia lumen habetur per infusionem, scientia per acquisitionem; tum quia lumen subordinatur scientiae; nam scientia scit mediante lumine, non e contra; ea autem, quae subordinantur, specie distinguuntur; tum quia lumen pertinet ad speciem. potentiae, scientia vero ad speciem habitus; tum quia, si lumen, & scientia essent eiusdem speciei, quae essentialiter comperunt vni, competerent alteri; vnde sicut illuminare objectum competitlumini, ita competeret scientiae, & sicut tendere in objectum illuminatum per lumen conuenit scientiae; ita lumini competeret tendere in obiectum illuminatum per lumen; & sic lumen supponeret seipsum; quae omnia sunt absurda; tandem quia duo accidentia eiusdem speciei solo numero differentia nequeunt esse in eodem subjecto, vt habetur in Met. Igitur certum est lumen, & scientiam, quae existunt in nostro intellectu, esse duas res specie diuersas.

21

Praeterea certum est lumen, & scientiam. prout existunt in nostro intellectu, esse duo specificata, quia sunt posita in determinata specie, nec vnum potest esse specificatiuum alterius; tum quia, vt optime probat Ioca S.Tho: in 3. Corol. n. 15. contra Ban; specificatio scientiae sumitur ab objecto, vt docet S. Thos non ab intellectu, aut ab aliquo existente in intellectu; tum

22

quia, si vnum esset specificatiuum alterius, essent eiusdem speciei, vt rationalitas, & homo, non autem diuersae speciei, vt diximus.

23

Tandem certum est, quod duo specificata specie diuersa necessario sunt a duobus specificatiuis specie diuersis; idem enim specificatiuum nequit constituere in duplici specie, vt rationalitas in specie hominis, & in specie equi; aliter specificata essent, & non essent specie diuersa; nam, cum, vt dictum est, specificatiuum, & specificatum sint eiusdem speciei, si specificatum A, esset in eadem specie cum suo specificatiuo, & illius specificatiuum esset in specie specificati Bsequeretur, quod specificatum A esset in speciespecificati B; & sic essent ciusdem specier. His positis, quae sunt adeo certa, vt vix in dubium. vocari queant.

24

6. Quaerimus ab Aduersarijs; quaenam in objecto sit ratio specificatiua luminis formalis specificati existentis in nostro intellectu? Certe respondere non possunt, nisi luciditatem, diaphancitatem, abstrahibilitatem, immaterialitatem, manifestabilitatem, seu reuelabilitatem, ipsius objecti, quia specificatiuum, & specificatum debent esse eiusdem rationis, & debent habere eandem denominationem; ab eodem enim sumitur denominatio, ac specificatio; vnde, sicut homo specificatus dicitur rationalis, ita eius specificatiuum dicitur rationalitas, ergo, quia lumen specificatum existens in nostro intellectu, dicitur diaphanum, abstractum, immateriale, lucidum, manifestans, & reuelans objectum, fita ratio specificatiua luminis existentis in intellectu erit luciditas, diaphancitas, immaterialitas, abstrahibilitas, manifestabilitas, & reuelabilitas objecti, & per consequens ista ratio nequit esse specificatiua scientiae, quia idem specificatiuum nequit formaliter specificare plures res specie diuersas. Remanet igitur, quod ratio formalis specificatiua scientiae sit res manifestata. per lumen.

25

7. Dices ipsam luciditatem obiecti, vt praescindit a modo illatiuo, & non illatiuo esse specificatiuam luminis, quia lumen ita prescindit esse autem specificatiuam scientiae, vt est modoillatiuo, qui est proprius modus scientiae

26

Sed contra est. Sicut luciditas objectiua, vtsic praescindens a modo illatiuo, & non illatiuo, est specificatiua luminis manifestantis, vt sic, prescindentis a modo illatiuo, & non illatiuo; italuciditas modo illatiuo est specificatiua luminis: manifestantis modo illatiuo; sed lumen manifestans modo illatiuo non est scientia, quia distine guitur specie a scientia; ergo luciditas objecti modo illatiuo non est specificatiua scientiae; sed tantum est specificatiua luminis deseruientia scientiae. Tum quia, quod luciditas obiecti sit manifestabilis modo illatiuo, habet tantum a re quae manifestatur, quae, cum habeat causam, est manifestabilis modo illatiuo; Sicuti, quod lumen existens in intellectu ostendat intellectui objectum modo illatiuo, hoc habet a scientia, cui deseruit, & cuius est proprium cognoscere modo illatiuo. Luciditas ergo modo illatiuo supra ipsamluciditatem, vt sic, non importat, nisi modum sibi communicatum a scibili, & scientia; res enim siibi communicant ad inuicem suos modos; patet: autem, quod res secundum modum sibi communicatum non potest specificare, vt quantitas inSacramento Altatis secundum existentiam in se& per se, quae est modus sibi communicatus a substantia, nequit specificare substantiam, aliter esset eiusdem specici cum substantia; ergo luciditas modo illatiuo nequit specificare scientiam:

27

SVt autem explicetur motiuum n. 3. allatum; dicimus vnitatem scientiae triplicem esse, scilicet genericam, specificam, & numericam. Vnitas numerica sumitur a subjecto, in quo est; sic Theologia Petri, & Pauli differunt numero, quia sunt in diuersis intellectibus. Vnitas specifica habetur a forma specifica, siue a ratione formaliter constitutiua rei in specie; sic Theologia est vna specie; quia est vna ratio formalis specificatiua ipsius. Vnitas generica sumitur a forma generica, & communi; & sic vnitas genericaTheologiae sumitur a diuerso abstractionis modo, siue a diuersa ratione sub qua. Igitur Funda, tiss. Doct. & Diu. Thom. cum docent scientias distingui secundum varios modos abstractionis: loquuntur de distinctione generica, non specifica, aut numerica; illis enim in locis assignant tatum distinctionem Philosophie a Metaphysicas, quae generice distinguuntur, quia plures species continent sub sevt Medicinam, Astrologia mo Arit meticam, Geometriam, Perspectiuam &c.

28

SB. Doctor Slaud. Propter primi, ait, quod adhoc, vt videamus, a quo sumatur vnitas, & distinctio generica, & specifica scientiae videdum est quomodo ratio quae, & ratio sub qua concurrant ad scientiam, illud enim, quod ex his duobus concurrit, vt quid specialius, immediatius; & differentialius, ei conferet unitatem specifica; illud vero, quod concurrit, vt quid commune pluribus scientiis, conferet vnitatem genericam, Igitur certum est, tam rationem sub qua, quam rationem quae concurrere ad scientiam; scientia enim duplicem actualitatem recipit, vnam abobjecto, alteram a lumine; Verum ratio sub quaeseu abstractio concurrit per modum communis pluribus specie scientijs; quia abstractio a mate: ria sensibili singulari conuenit omnibus speciebus Philosophiae; & abstractio a materia sensibili non intelligibili omnibus speciebus Mathema ticae: & lumen naturale specificatum a tali abstractione existens in nostro intellectu concurrit. per modum communis omnibus scientiis natus ralibus. Ratio vero formalis quae concurrit per modum specialis, & differentialis: nam mobilitas, vt sic, quae est ratio quae ipsius Philosophiae; non consideratur a Medicina, cum Medicina. non consideret mobile, vt sic; sed corpus, vt sa¬ nabile. Praeterea ratio sub qua concurrit tantum mediate ad scientia, quatenus illuminat obiectum, in quod tendit scientia; obiectum vero illuminatum immediate se habet; quia nihil amplius expectat vt attingatur a scietia; sed illud, quod concurrit. per modum communis, & mediati se habet generices illud autem, quod concurrit per modum specialis, & immediati, se habet differentialiter, nuia inter hominem, & rationalitate nihil mediat, inter hominem vero, & animalitatem mediat rationalitas, ergo vnitas specifica scientiae sumitur a ratione formali quae; vnitas autem generica a ratione sub qua

29

1o Tandem notandum, quod de vnitate Theologiae possumus loqui dupliciter; 1. prout dicit esse determinatum ad vnam speciem non excludendo alias species in eodem ordine supernaturali, in quo est Theologia ita, vt Theologia sit vna species scientiae supernaturalis; sicut Philosophia ita est vna scientia naturalis, vttamen non sit sola, dantur enim aliae scientie naturales, 2, prout dicit vnitatem ita, vt Theologia sit vna tantum adeo, vt in ordine supernaturali nulla alia scientia detur, aut dari possit Difficultas procedit in vtroque sensu. His explicatis

30

II. Vnica conclusio, Theologia est vnica scientia specie in ordine supernaturali, siue procedat ex duabus praemissis de Fide, & ex vna deFide, & altera naturali; siue prout complectitur partem moralem, & speculatiuam; & est magis vna, quam quaelibet scientia naturalis; & eius unitas sumitur a ratione formali quae, non a ratione subqua. Prob. ex Beatiss. Doctorum Doctore Auglib. 2. de lib. Arb. c. 9. Si summum bonum omnibus vnum est, oportet etiam veritatem, in qua cernitur, & tenetur, idest sapientiam omnibu. unam esse deinde subdit: Num ideo sequitur viipsa sapientia etiam non sit una, communis omnibus; quia ea bona, quae in illa cernunt, & eligum homines, multa & diuersa sunt? Si cuam hoc putas, potes, & de luce Solis dubitare, quod una sit; quia multa, & diuersa sunt, quae in ea cernimus.

31

Prima pars concl. contra 1. sententiam. probatur ex Beatiss. Patre, & B. Doct. Quotiescunque per vnam rationem formalem cognoscitur aliquod objectum secudum omnes rationes vniuersales, & particulares, quae sunt in illo, tunc nequit dari alia scientia specie diuersaversans circa tale objectum; sed per rationem formalem Theologiae cognoscitur Deus secundum omnes rationes vniuersales, & particulares distincte; ergo nequit dari alia scientia speciedistincta a Theologia versans circa Deum, qua tenus est Auctor supernaturalis. Prob. mator. Si posset dari alia scientia specie distincta citeaobiectum cognitum secundum omnes rationes. vniuersales, & particulares darentur in obiectos rationes cognoscibiles aliae a rationibus cognoscibilibus cognitis a prima scientia; distinctio¬ enim scientiarum oritur a distinctione rationum formalium cognoscibilium, vt supra dictum est, sed in objecto cognito secundum omnes rationes vniuersales, & particulares nulla ratio cognoscibilis dari potest, quae non sit cognita; aliter obiectum non esset cognitum secundum omnes rationes; & sic esset cognitum, & non esset cognitum; ergo quotiescunque per vnam ratione formalem cognoscitur aliquod objectum secundum omnes rationes uvniuersales, & particulares, tunc nequit dari alia scientia specie diuersaversans circa tale objectum: Prob, minor. Theologia cognoscit Deum per Deitatem, vt explicuimus φ. 3. art. 13 Sed Deitas continet, & reppresentat perfectissimo modo omnes rationes. vniuersales, & particulares; vt probabimus inTract. de Scientia Dei; ergo per rationem formalem Theologiae cognoscitur Deus secundum omnes rationes vniuersales, & particulares; & per consequens nihil remanet in Deo, quod possit specificare aliam Theologiam specie diuersam; ac propterea alia scientia specie diuersa nec datur, nec dari potest, ex quo sequitur Theologiam vnicam esse immultiplicabilem in specie.

32

Conf. ex eodem ibidem. Hoc est discrimen inter species acceptas a sensibilibus, & species. concreatas in intellectu Angeli; quod illae, quo sunt magis vniuersales, eo magis sunt potentiales, & minus reppresentant particularia; vnde homo per speciem animalis, quod est genus, non cognoscit differentias, quia genus praescindit a suis differentijs; istae vero, quo magis sunt, vniuersales, eo magis sunt actuales; quia magis sunt perfectae, & magis accedunt ad Deum, qui est actus purissimus, a quo acceptae sunt: vnde Angelus per speciem generis nedum cognoscit. omnes differentias illius, sed etiam omnia indinidua, sed obiectum Theologiae est Diuina Essentia, quae actualissime continet omnes creaturas secundum omnes rationes vniuersales, &

33

particulares; ergo Theologia cognoscit Deum secundum omnes rationes; & per consequens. nequit dari alia scientia specie diuersa, quia nequit dari ratio formalis objectiua, quae non attingatur a Theologia; ergo Theologia est vna immultiplicabilis secundum speciem.

34

Praeterea impugnatur Dur. Habitus versans immediate circa principia reuelata non est Theologia, sed Fides, quae realiter distinguitur a Theologia, vt videbimus in seq art; praeterea exeo, quod scientia deducit, & defendit suas conclusiones, non multiplicatur specie; quia eiusdem est conseruare cuius est producere; cum conseruatio sit continuata productio; ergo Theologia non multiplicatur in triplicem Theologiam ex eo, quod versatur circa principia reuclata; sic enim non est Theologia, sed Fides; aut ex eo, quod deducat, & defendat.

35

12 Secunda pars concl. contra 2. sententia. prob. Theologia proce dens ex altera naturali, & alia reuclata procedit per eandem rationem formalem quae; per quam tendit in vtranque. praemissam reuelatam, habet enim Fundatiss. Doct. in 3. sent dist. 9. p. 4 art. 1. ad 2. Theologiahabet pro obiecto Deum, & si fertur in alia, hoc est: ratione Dei, & vi illa alia sunt quoddam bonum. Diuinum; ergo ex eo, quod procedat ex altera naturali, & altera de Fide, non distinguitur specie a se ipsa, prout procedit ex ambabus de Fide. Prob. antecedens. Si Thdologia, prout procedit ex altera de Fide, & alia naturali, non tenderet per eandem rationem formalem quae, sequeretur, quod ratio formalis quae non esset illi adaequata; falsitatem autem huius sequelae satis ostendimus q. 2. art. 13ergo procedit per eandem rationem formalem quae. Prob. consequentia; nam multiplicatio specifica scientiae sumitur tantum a ratione formali, quae.

36

Confir. In tantum Theologia illis duobus modis sumpta multiplicaretur specie: in quantum illa praemissa naturalis posset dare nonam speciem Theologiae; sed non tendit in illam praemissam naturalem, quatenus naturalis est, sed quatenus virtualiter escuata ab alia praemissa de Fide, cui coniungitur; ut diximus q. 1. art. 7: ergo Theologia illis duobus modis sumpta non multiplicatur specie; & per consequens est vna formaliter,

37

I3 Tertia pars contra tertiam sententiam prob. Quotiescunque plura objecta materialia cognoscuntur per vnam, & eandem rationem formalem quae; tunc illa objecta non multiplicant scientiam, vt patet de Deo, & creaturis, quae non multiplicant Metaphysicam; & de diuersis coloratis, quae non multiplicant potentiam visiuam; sed tam pars moralis, quam speculatiua cognoscuntur a Theologia per vnani, & eandem rationem formale, quae; cognoscuntur enim ratione Dei, quatenus Glorificator est; aliter ratio formalis quae Theologiae non esset. illi adaequata, quia cognosceret extra suam rationem formalem quae; ergo Theologia prout extenditur ad partem moralem est vna specie.

38

Conf. 1. In tantum Theologia, prout tendit in partem moralem, multiplicatur specie, per Aduersarios; in quantum sic accepta tendit circa mores, qui sunt practici; sed ex hoc non sequitur multiplicatio, & distinctio specifica mores enim, sicuti & omne creatum, sunt obiectum materiale, & secundarium Theologiae; a quo nulla sumitur specificatio, distinctio, multiplicatio &c; ergo etiam, prout complectitur partem moralem, & speculatiuam, est vna specie.

39

Conf. 2. Si Theologia, prout extenditur ad partem moralem, multiplicaretur specie, vel hoc esset ratione multiplicationis rationis formalis quae; vel luminis? quanuis enim a lumine non sumatur distinctio specifica formaliter; attamen, quia ab illo sumtur distinctio genericai. & distincta genera includunt distinctas differenias; ideo a lumine sumitur distinctio specifica materialiter. Non primum; quia in parte morai agitur de Sacramentis, quatenus reducuntur ad Deum, vt Glorificator est; aliter tenderet extra suum objectum; sed Deus vt Glorificator, est objectum formale, quod cognoscitur in parte speculatiua: ergo est eadem ratio formalis, quae partis moralis, & speculatiuae. Neque secundum; quia Sacramenta cognoscuntur per lumen Fidei; cum enim sint supra rationem naturalem. nequeunt cognosci, quatenus Sacramenta sunt, per lumen naturale; sed etiam per lumen Fidei cognoscitur pars moralis, ergo est idem lumen ytriusque.

40

14. Quarta pars conclusionis, quae docet Theologiam esse magis vnam, quam quaelibet scientia naturalis, prob. Illa scientia est magis vna, quae agit de objecto magis vnos vnitas enim scientiae sumitur ab objecto: sed Theologia agit, de objecto, quod est magis vnum, quia agit de Deo, qui est magis vnus, quam quaelibet creatura, de qua agunt scientiae naturales; Tumquia sicut Deus estmagis Ens, ita est magis Vnus; ynitas enim sequitur ad Ens; Tum quia Deus est simplicissimus nullam admittens in seipso compositionem, quam tamen admittunt creaturae; Ens autem simplex est magis vnum, quam Ens compositum; Tum quia Vnitas Dei est vnitas realis a parte rei, vnitas autem objecti scientiarum naturalium est vnitas rationis facta per abstractionem nostri intellectus; sed vnitas realis est maior vnitate rationis, sicut Ens realeest maius Ente rationis; ergo Theologia est magis vna, quam quelibet scientia naturalis.

41

15. Ultima pars concl. contra recentes Thomistas prob. 1. Reuelatio virtualis, vel sumitur ex parte intellectus, prout est idem, ac lumen Fidei infusum; vel ex parte objecti prout est ide ac abstrahibilitas, & luciditas objecti; neutrum dici potest; ergo vnitas Theologiae nullo modo sumitur a ratione sub qua. 1. pars minoris admittitur a Ioc aS. Tho. Gonet, & pluribus alijse Thomistis; tum quia lumen infusum existens innostro intellectu est specificatum, non specificatiuum, specificatiuum enim, vt docet S. Thomas, est in objecto, non in intellectu, tum quia lumen infusum est commune Theologiae, & Fidei; tum quia si lumen infusum, quod est idem ac lumen Fidei, vt probauimus q. 2. art. 3. esset specificatis uum Theologiae; sequeretur, quod vbicunque. est lumen Fidei, ibi esset Theologia; nam ybicunque est specificatiuum, ibi est specificatum, vt vbi est rationalitas, ibi est esse rationale, sed lumen Fidei est in omni Catholico; ergo in omni Catholico esset Theologia. Prob. secunda pars minoris. Vnum, & idem specificatiuum neJuit specificare plures res diuersae speciei, easque in diuersa specie constituere, vt supra dictum est, sed reuclatio virtualis sumpta ex parte obie¬ cti specificat lumen existens in intellectu, quod specie distinguitur a Theologia, ergo nequit simul specificare Theologiam. 2. Quaelibet res ab illo sumit vnitatem specificam, a quo sumit distinctionem specie; vnitas enim est distinctio aquolibet alio, vt dicitur in eius definitione; sed distinctio scientiae non sumitur a lumine, sed a re manifestata per lumen; docet enim Arist. 3. de An, scientiae secantur quemadmodum & res: non autem ait: Scientiae secantur quemadmodum & lumina; ergo vnitas Theologiae sumitur a ratione formali quae, non a ratione sub qua¬

42

Hoc argum. pressus quidam celebris Thomista respondit Theologiam non distingui a suo lumine; & per consequens non vti lumine. Fidei. Sed haec responsio nequit stare cum doctrina D. Thomae; qui vt vidimus φ. 2. art. 3. non concedit nisi tria lumina; scil. lume Gloriae; lumen Gratiae, quod est lumen Fidei; & lumen naturale; patet autem, quod Theologia non vtitur lumine Gloriae; neque lumine naturae; quia lumen naturale nequit manifestare veritates reuelatas quae sunt supernaturales; ergo vtitur lumine Fidei, quod est Diuina reuelatio. Tum quia quan uis quaelibet scientia possit dici participatiue lumen, quatenus illuminata, sicut paries dicitur lucidus, quatenus illuminatus; attamen nequit dici formaliter lumen: nam secundum S. Thoscientia naturalis distinguitur realiter ab intellectu agente; quod est lumen naturale commune omnibus; ergo & scientia supernaturalis debet distingui a lumine supernaturali. Tandem. quia omnes Thomistae docent contra g lumen Theologiae esse Diuinam reuelationem, quae est communis Theologit, & Fidei; ergo haec responsio vana est, & chimaerica.

43

Conf. stes ab illo specificatur, quod fit, & denominatur formaliter; sed scientia fit, & denominatur res manifestata per lumen, non autemfit, & denominatur formaliter lumen, seu ratio sub qua; ergo specificatur a ratione forma. li quae, non a ratione sub qua. Maior patet: nam ideo homo specificatur a rationalitate, quia fit formaliter rationalis, & denominatur formaliter rationalis. Prob. minor. Ex eo, quod intellectus intelligit lapidem, sit lapis, ex eo, quod intelligit Deum sit Deus; oportet enim, quod intellectus intelligendo fiat res intellecta in esse. intelligibili, vt docet Philosophus, non aute m intelligens lapidem sit lumen, quod est in lapide, aut intelligens Deum sit lumen, quod est in Deo; quia luciditas lapidis, & luminositas Dei, non est, ratio formalis constitutiua lapidis, & Dei; ratio enim formalis constitutiua Dei est ratio quae; non ratio sub qua; ergo scientia sit, & denominatur formaliter res manifestata per lumensnon autem sit lumen, seu ratio sub qua¬

44

Praeterea. Quotiescunque: duo concurrunt. adspecificationem alicuius rei, illud se habetformaliter, quod concurrit per modum differem tialis, & specisici: illud vero materialiter, quod concurrit per modum communis, & generici: sed ratio sub qua concurrit ad specificationem scientiae per modum communis, & generici, & ratioquae concurrit per modum differentialis, & specifici, vt dictum est; ergo ratio sub qua concurrit ad specificationem Theologiae tantum materialiter, & ratio quae formaliter, & per consequens vnitas specifica Theologiae sumitur a ratione formali quae, non a ratione formali subqua.

45

Cons. Quanuis esse appaerhensum reddat. bonum proportionatum voluntati, attamen esse. appraehensum non est specificatiuum voluntatis, sed se habet tantum, sicut pura conditio, sicuti quanuis dispositiones reddant materiam proportionatam forme; attamen non specificant materiam; aliter materia specificaretur per accidentia, & per confequens esset accidens; ergo quanuis lumen reddat obiectum proportionatum intellectui, & faciat objectum intelligibile. in actu a tali scientia; non tamen est specificatiuum illius scientiae.

46

I6 Tandem sic arguitur. Vel ratio subi qua& ratio quae sunt ambae rationes formales specificantes scientiam; vel vna tantum est formalis. & altera materialis: Non primum; quia specificatum recipit vnitatem, & distinctionem a suo specificatiuo formali; ergo, si specificatiuum est duplex, etiam specificatum duplex esse debet Neque dici potest quod sint duo specificatiua. partialia; quia essentiae rerum sunt indiuisibiles & impartibiles: & ideo nequeunt constitui per duo specificatiua partialia; aliter possent diuidi in illa; vnumquodque enim resoluitur in illa, exquibus componitur. Tum quia, si ratio sub qua, & ratio quae essent ambae rationes formales immediate specificantes scientiam, insufficienter loquerentur Recentiores, dicendo, quod specificatio sumitur a ratione formali sub qua, non autem a ratione formali quae; quia vtraque eque specificaret. Neque secundum, quia vel ratiomateralis esset ratio sub qua? & haec non; a ratione enim materiali non sumitur specificatio, vel vnitas. Vel esset ratio quae? & haec pariter esse nequit; nam, quado D; Thomas docet objectum; formale Theologiae; dicendo esse Deum, vt Deus est, objectum Philosophiae esse Ens, vt mobile? Metaphysicae esse Ens, vt Ens; non assignaret objectum formale, sed matetiale; cum tamen illis in locis inquirat de objecto formali, non de materiali. Quam autem absonum dicere sit Si Doctorem inquirere de obiecto formali, & concludere de obiecto materiali! Videant, qui oculos habent.

47

17. Obiicit 1. Dur. contra 1. partem concl. Si Theologia esset vna specie, sequeretur, quod vnus Theologus habens notitiam decem conclusionum, haberet eandem scientiam, quam habet alter Theologus habens notitiam centum. conelusionum: & habens notitiam decem conclusionum posset elicere assensum circa centum. conclusiones; sed consequens est falsum: ergo, & antecedens. Prob. mator, Duae cause eiusdem speciei possunt producere eosdem effectus; sed Theologia primo, & secundo modo accepta esset eiusdem speciei; ergo posset producere cundem assensum.

48

Resp. neg. sequelam. Ad prob. dist, maior; si sint aeque intensae in virtute, concisi sint inaequaliter intensae, negi potentia enim visiua Noctuae quanuis sit eiusdem speciei cum potentia visiqua Aquilae; quia versantur ambae circa coloratum; attamen, quia est minus intensa in virtute. minus videt, quam Aquila. Idem patet de duplici calore inaequaliter intenso¬

49

IS Obiicit 2. Habitus oppositus Theologie non est vnus specie, diuersae enim sunt species Infidelitatis, quae opponuntur Theologiae; ergo diuersae sunt species Theologiae. Antecedes patet, Haeresis enim Pelagij est diuerse speciei abHaeresi Manichaei; quia illi est opposita. Prob. consequentia: nam contrariorum eadem est ratio.

50

Cons. Potest Theologus habere assensum verum circa aliquas conclusiones, & falsum citca alias; sed vnus, & idem habitus nequit esse circa verum, & falsum; quia habitus citca verum. est virtus, & circa falsum est vitium; repugnat autem virtutem, & vitium specie identificari; ergo Theologiae non est vna specie.

51

Resp. neg. antecedens. Ad cuius prob. dicitur, quod plures sunt species athomae, vel subalternae Heresum conuenientes in vnica ratione generica Infidelitatis vt sici sicut plura sunt corpora specifice diuersa conuenietia in vnica ratione generica corporis, vt sic; & ideo non sufficiunt ad diuersificandum habitum, secus etiam Physica esset multiplex specie.

52

Ad Conf. dist. 2. pars maioris. Theologus. potest habere assensum falsum per habitum. Theologiae formaliter, & quatenus Theologus, negi materialiter, & quatenus sophisticus, concisicuti quando dicimus Musicus aedificat, non aedificat per Musicam, sed per Architecturam, nec per hoc sequitur dari duplicem Musicam speciediuersam, vnam canentem, alteram aedificantem, sed tantum cum arte Musicae coniungi Architecturam; Ita a pari ex eo, quod Theologus possit habere assensum falsum circa aliquas conclusiones Theologicas, non sequitur dari duplicem Theologiam, sed tantum cum habitu Theologiae coniungi habitum sophisticum.

53

19. Obiicit. 3. Theologia considerat plura habentia diuersas rationes formaliter specificas. quia considerat Creaturas, in quibus sunt diuere sae rationes formales specificae specificantes diuersas scientias naturales; ergo non est vna specie,

54

Resp. dist. antecedens, Considerat plura habentia diuersas rationes specisicas sub vna¬ ratione formali adequata, conc; sub diuersa, neg. Ad prob. insertam dist; eodem modo assumptu: In Creaturis sunt diuersae rationes formales consideratae formaliter a Theologia, negi materialiter, quatenus conueniunt in vna ratione formali Deitatis, conc. Sicuti quanuis objecta, sensuum particularium habeant diuersas rationes formales, attamen respectu sensus communis vniuntur in vnica ratione formali specificatiua ipsius, respectu cuius illae plures rationes se habent materialiter, neque implicat, quod vnum & idem respectu vnius se habeat materialiter; & respectu alterius formaliter; est enim respectu diuersorum:

55

20. Obiicit 4. Theologia diuiditur in naturalem, & supernaturalem; & haec in Theologiam, quae assentitur propositionibus reuelatis sine discursu, & in Theologiam, quae assentitur conclusionibus reuelatis cum discursu; Tandem: haec distinguitur in quinque species, vt diximus q. 1. art. 1. n. 7: ergo Theologia non est vna specie

56

Resp. Nos hic agere tantum de Theologia scholastica, quae est vna specie athoma ex speciebus assignatis Theologiae, vt sic

57

EI Obiicies contra 2. partem conel. Theologia procedens ex vna praemissa de Fide, & al tera naturali, procedit sub duplici lumine, & sub duplici ratione formali quae; ergo Theologia sic. considerata non est vna specie. Prob. antecedes. Nam propositionem de Fide cognoscit per lumen supernaturale Fidei, propositionem vero Hifftulem per lumen naturales Et ratio formalis quae cognoscendi propositionem de Fide est: Deus sub ratione Deitatis, ratio vero cognoscendi propositionem naturalem, si sit philosophica est mobilitas, si metaphysica, est Ens; ergo procedit sub duplici lumine, & sub duplici ratione formali.

58

Resp. neg. anteced ens. Ad prob. dicitur; quod propositio natura lis, prout vnitur propositioni supernaturali, el euatur ad videri per lumen supernaturale sub ratione supernaturali Deitatis, vt diximus q. 1. ari. 7.

59

a2. Obiicies contra Vltimam partem conclusionis 1. Beatiss. Doct. vbi supra subdit: Sicut multa, & diuersa sunt, quae in luce Solis homines vident, & eligunt ad fruendum, lux tamen ipsa vna est &c. Ita lux Sapientiae in qua haec videria & teneri possunt, omnibus Sapientibus sit una communis, ergo luciditas objecti est ratio, ex quao sumitur vnitas Theologiae

60

Resp. loqui de luce trassatiue, prout transfertur ad significandam Sapientiam ad hoc, veseruet elegantiam sermonis, quam inceperat in illis tribus libris: non autem loquitur proprie; nam cum loquitur proprie, dicit vnitatem Sapientiae desumi ab vnitate summi Boni, quod est, Jobjectum illius, vt in progressu libri videripotest. S3 Obijcies 2. Scientia fumit suam vnitatem specificam ab objecto, vt obiectum est; sed obiectum constituitur in esse obiecti per reuelationem virtualem, quia non constituitur in esse obiecti, nisi per esse lucidum; quandiu enim est obscurum, non est proportionatum potentiae. videnti; & ideo non est objectum, cum de ratione objecti cuiuscunque potentiae sit esse proportionatum; ergo Theologia sumit suam rationem formalem a ratione sub qua, non a ratione quae¬

61

onf. Ratio formalis specificatiua scientiae est ratio formalis constitutiua objectis nam ratioformalis specificatiua Philosophiae est mobilitas, per quam constituitur formaliter corpus naturale; & ratio formaiis specificatiua Mathematicae est quantitas, per quam formaliter constituitur corpus extensum; sed ratio formalis constitutiua obiecti Theologiae est luciditas, seu abstractio, vel reuclatio virtualis; ergo reuelatio virtualis, est specificatiua Theologiae; & ab ipsa sumitur formaliter vnitas specificatiua illius.

62

Resp. ad arg. neg. minorem, nam quanuis ad rationem completam obiecti requiratur requelabilitas, siue luciditas; attamen, quia haec requititur per modum communis, & generici, inreuelabilitate enim objecta omnium scientiarum conueniunt; ideo non est formale constitutiuum objecti; cum formale constitutiuum debeat esse speciale, & quid proprium, sicut quanuis ad objectum potentiae visiuae requiratur extensio; color enim nequit recipi, nisi in subjecto; extenso; attamen nullus diceret, quod extensio sit ratio formalis constitutiua coloris, & specificatiua potentiae visiuae. Per quod patet ad confnegatur enim minor.

63

24. Obiicies 3. Scientiae ex Arist. distinguutur per diuersos modos abstractionis. Et B. Doct. bis 8. Primum declavatur sic; ait, quod esse abstractum constituit essentialem differentiam in doctrims; sed abstrahibilitas est ratio sub qua; quia abstrahibilitas dicit spiritualitatem; spiritualita: autem luciditatem obiectiuam, ergo vnitas Theologiae sumitur a ratione sub qua¬

64

Resp. Arist. B. Dost. & etiam D. Tho. nifilaliud velle, quam distinctionem genericam. mmia diuersitate abstractionis, non autem distinctionem specificam, vt supra dictum est.

65

&ο. Obiicies 4. Ratio formalis quae aliquadoestgenerica, vt patet de mobilitate, quae est genus ad omnes species mobilium; & de Entequod est communissimum ad omnes species. sEntis; & de quantitate in Mathematica, quae est genus ad omnes species quantitatis, sed a ratione, generica nequit desumi ratio specifica; quia abanimalitate, quae est ratio generica in homideanequit sumi ratio specifica ipsius hominis; ergo a ratione formali quae nequit sumi vnitas specifica scientiae; ergo a ratione sub qua; cum nihil aliud reperiatur in objecto, a quo possit. specificari scientia. Resp. dist. antecedens. Ratio formalis quae aliquando est generica respectu scientiae, quam specificat, neg; respectu aliarum scientiarum. subalternatarum, cone;quanuis igitur mobilitas sit genus respectu diuersarum specierum quaesubalternantur Philosophiae; attamen respectus Philosophiae est specifica; quia ipsa Philosophia naturalis non contrahitur ab aliqua ratione. magis determinata ad considerandam rationem magis particularem: neque implicat, quod vna; ratio, quae est specifica respectu vnius, sit generica respectu alterius; cum dentur species subalternae, quae ita sunt species, vt possint esse genus; uvnde sensibilitas, quae est vitima, & differentialis ratio constitutiua animalis, est genus respectu talis animalis. Eodem modo dist. minor; Aratione generica subalterna nequit sumi vnitas specifica subalterna, negi vnitas specifica subalternata, conc.

66

26. Obiicies 5. Ea, de quibus agitur inTheologia, non possunt vniri in aliqua ratione formali: nam in Theologia agitur de Deo, & creaturis, de vitijs, & peccatis; de actibus humanis, & Diuinis, ergo a ratione formali quae nequit sumi vnitas Theologiae. Prob. antecedens. bi Deus, & creatura possent vniri in aliqua ratione communi formali, haec esset ratio Entis, quae est transcendens ad Deum, & creaturas, sed, si Theologia haberet pro objecto formalis Ens transcendens ad Deum, & Creaturas, non distingueretur a Metaphysica; ergo ea, de quibus agit Theologia, nequeunt in aliqua ratione communi vniri.

67

Resp. dist. antecedens. Ea, de quibus agitur in Theologia, nequeunt vniri in aliqua ratione formali per modum objecti primarj; conc; permodum objecti secundarij, neg; Theologia ergohabet pro objecto primario ipsum Deum; creaturas vero considerat, vt objecta secundaria; quia illas non considerat per rationem existentem in ipsis, sed per Deitatem existentem inDeo. Ad prob. eodem modo dist, maior: Si possent vniri in aliqua ratione communi per modum objecti primarij, esset ratio Entis, & sic non distingueretur a Metaphysica, conc; Metaphysica enim considerat per se Deum, & Creaturas, quia considerat Deum, & Creaturas per rationem Entitatis, que reperitur formaliter in Deo, & Creaturis; per modum obiecti secudarij, neg.

68

27. Obijcies 6. Eadem ratio formalis quaepotest competere scientiis specie distinctis, sicut eadem ratio coloris potest attingi subratione coloris a sensu communi, & a potentia visiua; quae sunt potentiae specie distinctae; & de eodem corpore mobili potest esse scientia, & opinio; ergo a ratione formali non sumitur vnitas specifica scientiae.

69

Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam. neg. quod sensus communis sub ratione coloris videat colorem; videt enim colorem sub ratio¬ ne sensibilis externi communis; sicut intellectus in Metaphysica, cognoscit omnia Entia sub ratione Entis, vt sici caeterae vero scientiae superiores vident sua objecta sub ratione Entis magis contracta; ita dicendum de sensu communi, & caeteris sensibus particularibus. Ad id de corpore mobili, dicitur, quod certitudo, quae se habet de materiali respectu objecti Philosophiaecconquenit enim etiam Metaphysicae, & Mathematicae) se habet de formali respectu distinctionis abhabitu opinatiuo; sicut animallicet sit materiase respectu hominis, se habet de formali respectu distinctionis hominis a planta; quia seusibile est forma directe opposita rei insensibili. Sed de hoc in seq.

70

28 Obiicit 7. Io: 4S. Tho: In hoc dist. scriptura a Theologia, quod scriptura ponit ea, quae sunt immediate reuelata, vt habetur ex D. Thoin hac φ. 1. art. 3. Theologia vero, quae sunt vir tualiter renelabilia; ergo reuelatio virtualis est ratio specificatiua Theologiae. Prob. antecedes. Theologia habet pro principiis ea, quae sunt requelata per Fidem; at reuelatio est ratio assentiendi principijs, & per consequens conclusionibus, quia conclusionibus assentimur propter principia; ergo Theologia habet pro objecto, ea, quae sunt virtualiter reuelata.

71

Resp. quod ex D. Tho: non colligitur, nisit quod reuelabilia sint objectum in vna ratione formali, quae est Deitas; habet enim: Reuelabilia; communicant inuna ratione formali obiecti huius scientiae; ex quo potius deducitur oppositum; nam quae communicant in alio, non sunt illud, in quo communicant; si ergo reuelabilia communicant in vna ratione formali objecti, iam requelabilia non sunt ratio formalis objecti, in qua communicant. Igitur dist. 2. pars antecedentis. Theologia habet pro objecto materiali reuelabilia, conc. formali, neg. Ad prob. dist. eodem modo 1. pars assumpti; Theologia habet proprincipiis ea, quae sunt reuelata per Fidem ita, veres ipsae, quae redelantur sint specificatiuum Theologiae, conciita vt ipsa reuelatio sit specificatiua Theologiae, neg. Cum autem subditur. quod reuelatio est ratio assentiendi principiis, & per principia conclusionibus, dist. Est ratio subqua non specificatiua, conc; est ratio formalis quae specificatiua, neg; ratio enim specificatiua, est Deus, vt docet idem D. Tho¬

72

29. Obiicies 8. ex eodem n. 13. in 1. Coroll. Ratio specificatiua scientiae debet esse vna ad hoc, vt vnam constituat scientiam, ergo ab illaratione, a qua habetur vnitas objecti, scientiaspecificatur; sed haec est ratio sub qua, non autem ratio formalis quae; ergo ratio sub qua est. specificatiua scientiae. Antecedens patet; manifestum enim est plures res considerati ab eadem scientia, a quibus non posset desumere suam vnitatem, nisi ab aliqua ratione, quae est vna ad vnitatem reducerentur: nam in Philosophia¬ sunt multae, & diuersae mobilitates, quae nisi reducerentur ad vnitatem per ipsam abstractionem, non possent dare vnitatem Philosophiae, Minor prob. Quotiescunqueplures rationes concurrunt ad constitutionem alicuius rei, illa ratio, quae vltimo determinat alias, est formale specificatiuum illius, vt patet de rationalitate in homine; sed ad scientiam concurrunt plures rationes objectiuae, & ratio sub qua vltimo determinat alias rationes ad vnitatem; quia omnes rationes formales in ratione sub qua vltimo uniuntur; ergo vnitas scientiae habetur formaliter a ratione sub qua¬

73

Resp. concesso argum. neg. minorem subsumptam. Ad cuius prob. dist. 2. pars min. Ratiosub qua determinat plures rationes ad vnitatem genericam, conc; specificam, neg: Nam ideo etiam per eundem Auctore, & per omnes Thomistas in Tract. de Visione Beata Vtra lumen Gloriae requiritur species, vel obijectum praesens intellectui Beatorum: quia lumen, quanuis determinet intellectum ad genus intelligibilis subernaturalis, non tamen illum determinat ad hoc intelligibile in particulari; haec enim determinatio sit ab objecto, vel a specie gerente vicem ipsius ergo quanuis luciditas objecti de terminet obiectum ad genus intelligibile, non tamen determinat ad rationem specificam husius intelligibilis, haec enim determinatio sit a ratione formali quae¬

74

Instabis. Ratio formalis quae non sit vna nisi per abstractionem intellectus; non enim a parte rei est via, sed multiplex; ergo vnitas habetur ab abstractione; & consequenter a ratione sub qua.

75

Resp. neg. consequentiam; quanuis enim causa efficiens illam vnitatem sit intellectus attamen non sequitur, quod scienti a sumat suam vnitatem ab intellectu; ergo quanuis ratio fora malis quae fiat vna per abstractionem, non tas men sequitur, quod ab abstractione sumatur ynitas scientiae, sed tantum sequitur, quod ab illa ratione formali quae, facta vna per ab stractionem sumat scientia suam vnitatem Videantur, quae superius dicta sunt q. 26. artic. 1.

Articulus 2

76

ART. II. An Theologia sit habitus realiter distinctus a Fide.

77

QVoniam ad vnitatem sequitur distine ctio, vel potius ipsa vnitas est distinctio, vt dicitur in definitione vnita tis, ad hoc, vt vnitas Theologiae perfecte intelligatur de illius distinctione agendum est; cuque de distinctione Theologiae a scientiis naturalibus satis dictum fuerit q. 1. art. 1. n. 10s nunc de illius distinctione in ordine ad Fidem Diuinam agendum superest.

78

Varietas autem opimonum orta est ex¬ triplici modo quo, vt supra dictum est, potest. considerati Theologia in ordine ad triplicem, conclusionem, quam potest deducere, ra scilis cet in ordine ad conclusionem probabilem, 2. m ordine ad conclusionem deductam ex vna praemissa de Fide, & ex altera naturalis 3. in on dine ad conclusionem deductam ex ambabus de Fide; siue illa conclusio sit immediate reuelata in se ipsa, & formaliter de Fide; siue sit tantum virtualiter reuelata.

79

Prima sententia vult Theologiam, & Fidem non distingui, ac propterea eundem esse habitum, quo assentimur Articulis Fidei, qui est Fides; & quo assentimur conclusionibus exillis deductis, qui est Theologia. Haec sententia. tribuitur Scoto in 3 sent. dist. 35: Vega lib. 9. super Conc. Trid. c. 39. apud Vasq. 1. p. disp. 5. c. 3. Inclinat Fab. disp. 6. Prol. c. 1. n. 8. vbi ait; Theologiam, & Fidem esse diuersos habitus tantum accidentaliter.

80

Secunda sententia substinet Theologiam, quatenus procedit ex probabilibus, esse habitum opinatiuum, & per consequens distinctum a Fide, quae est habitus certus; quatenus vero procedit ex vna praemissa de Fide, & ex altera naturali, esse habitum vere, & proprie scientifieum; ac propterea distinctum a Fide; quatenus autem procedit ex duabus praemissis de Fide in ferendo conclusionem de Fide, non distingui a Fide. Ita noster Toletan.q. 3. Prol. art. 2.

81

Tertia tandem sententia docet Theologiam quocunque modo sumptam esse habitum realiter a Fide distinctum. Ita Fundatiss. Doct. p2. Prol. ad obiect. dub. vltera vbi habet; Theoloigia se habet respectu Fidei, sicuti Perspectiua respectu Geometriae; quemadmodum enim Perspectiua sumit sua principia a Geometria, cum principia Perspectius sint conclusiones Geome- triae; ita Theologia sumit sua principia a Fide ex quo manifeste deducitur, quod sicut Perspectiua distinguitur a Geometria eo, quia ab illa sumit sua principia, aliter si non distingueretur, sumeret sua principia a se ipsa, ita Theologiadistinguitur realiter a Fide. Idem docet 1. parEprinc. 2. q. 1. art. 2. Eandem sententiam sequitur Argent. q. 4. Prol. artic. 2, & communiter omnes alij Doctores.

82

Ratio autem dubitandi est: nam cum distinctio rei habeatur ab vltima differentia, seu abesse specifico differentiali; cunque esse specificum differentiale cuiuscunque habitus, vescientiae sumatur a ratione formali quae objectiuas vt diximus in sup. art; videtur Theologia a fide non distingui specie, quia ratio formalis specificatiua vtriusque est Deus sub ratione Glofificatoris, quod de Theologia demonstratum estacart. 1; & de Fide probabitur in 2, sent.

83

Nec valet differentia, quae communiter assignatur inter Theologiam, & Fidem, quia scificet Theologia procedit modo illatiuo, & di¬

84

Mag. Frideric. Nic. Gauardi Tom. 1. scursiuo; Fides vero sine illatione, & discursu.

85

Non valet, inquam, 1. nam, vt arguit noster Toletan; habitus opinatiuus non distinguitur a; quolibet alio habitur eo, quia est deductiuus, sed quia est opinatiuus. 2. si Theologia distingueretur a Fide eo, quia est deductiua, Fides vero non est deductiua, sequeretur, quod ratio formalis specificatiua Theologiae non esset Deus sub ratione Glorificatoris, sed esset Deus sub ratione deductionis; etenim Idem est distinctiuum, & specificatiuum, vnde sicuti ratio deductionis est: principium distinctionis, Theologiae, ita esset principium specificationis; quod contradicit ijs quae diximus superius. 3. esse deductiuum est aliquod genericum commune omnibus scientiis naturalibus, quae vtuntur Logica; & non esse deductiuum est aliquod genericum commune. scientiae Dei, Beatorum, & habitui primorum principiorum; ergo secundum hoc praedicatum non potest sumi nisi distinctio generica Fidei a Theologia; Ex hoc autem sequitur, quod si Fides, & Theologia in praedicatis genericis distinguuntur, non possunt habere eandem rationem formalem quae specificatiuam; nam diuersorum generum sunt diuersae differentiae: non enim rationalitas, quae est vna ex differentijs animalis, potest esse differentia plantae, quae est genus diquersum abanimali; quin potius ex identitate formali specifica arguitur identitas generica; cum ab inferiori valeat affirmatiue consequentia. ad superius, juxta regulas Logicae; ergo, si Theologia, & Fides distinguerentur generice, vel non haberent eandem rationem formalem specificam, & sic Fides non haberet pro objecto Deum sub ratione Glorificatoris, quod nedum est contra Fudatiss. Doctorem, vt videbimus in a. sent; sed nec etiam tractatus de Fide pertineret ad Theologiam, quia non pertineret ad eius obiet ctum formale, non enim obiectum formale Fidei reduceretur ad obiectum formale Theologiae; &. Theologia non esset vna scientia specie, sed aggregatum ex pluribus habitibus specie distinctis; & eius objectum non esset illi adequatum quia non omnia, quae tractantur in illa, reducerentur ad rationem formalem illius; Vel si haberent eandem rationem formalem specificam, distinguerentur, & non distingueretur generice. 4. esse deductiuum competit Theologiae ratione. Logicae, qua vtitur; & qua non vtitur Fides; ergo Theologia secundum se praecise sumpta non

86

distinguitur a Fide, sed tantum materialiter ra tione Logicae, cui adiungitur: nam & si Theologia Viatorum sit deductiua, & Theologia Beatorum non sit deductiua, attamen non colligitur Theologiam Beatorum, & Viatorum esse diuerse speciei; ex eo enim, quod aliqua causa etatur, vel non vtatur aliquo instrumento, non variatur specie, quia instrumetum, quod est aliquod extrinsecum, non sufficit ad variandam naturam, quae est aliquod intrinsecum. Vt igitur haec, quae mentem diu suspensam tenuere, soluantur.

87

Notanda sunt illa verba Fundatiss. Doctoris superius allata; quod nempe Theolegia ita se habet respectu Fidei, ficut Perspectiua respectu Geometriae; Quanuis enim proprie loquendo Theologia non subalternetur Fidei; quia de ratione subalternantis est, quod probet principia scientiae subalternatae, quapropter principia scientiae subalternatae sunt conclusiones scientiae subalternantis vt infra videbimus art. 8; & Fides non probat suos articulos, sed simpliciter credit, attamen habet aliquam similitudinem cum scientia subalternata, quatenus Theologiaaccipit sua principia a Fide; articuli enim Fidet sunt principia Theologiae; vt ostendemus q. 2. art. 2. Sicut igitur scientia subalternans, & subalternata agunt de eodem obiecto formali; neque enim sufficit eas versari circa idem obiectum materiale, vt probabimus in cit art. 8. contra aliquos Recentiores; ita Theologia, & Fides versantur circa idem objectum formale, quod est, Deus, vt Glorificator; Et sicuti subalternata debet addere objecto formali aliquam differentia. illi omnino extranea, vt Perspectiua; quae subalternatur Geometriae, addit lineae quae est obiectum formale vtriusque visualitate, quae est ratio externa ipsi linee, quia pertinet ad potentiam visiuam, quae est omnino externa scientiae consideranti ipsam lineam; ita Theologia, quae habet similitudinem scientiae subalternantis respectu Fidei: debet addere objecto formali Fidei aliquam differentiam accidentalem illi onmino extranea.

88

Haec autem differentia accidentalis extranea est deductio unius ex alio; deducere enim vnum ex alio accidit extranee objecto Theologiae, quia deducere non pertinet formaliter ad habitum versantem circa Deum, vt est Glorifcator; Theologia enim Beatorum non deducit, sed spectat ad Logicam, quae est habitus diuersus, a Theologia; eique accidentaliter aduenit. Ex hac fundatissima B. Doctoris doctrina clare apparet solutio difficultatis, & discussio rationum dubitandi. Quare.

89

4 Vnica conclusio. Theologia, nedum prout procedit ex probabilibus, sed etiam prout procedit ex vna propositione reuelata, & altes tra naturali, vel ex ambabus reuelatis, est habitus realiter distinctus a Fide. Ita expresse Beatiss Theologorum P. Aug. lib. 14. de Trin. c. 1. docens; Hac scientia non pollent Fideles plurimiquanuis polleant ipsa Fide plurimum. Ex quibus sic arguitur. Illi habitus, qui realiter separantur, realiter distinguuntur; sed Fides, & Theologia realiter separantur; ergo realiter distinguuntur. Maior patet: nam separatio realis ex Aristot. 4. Phys est signum distinctionis, cum idem nequeat, separati a se ipso; illud enim, quod separatur ab alio, negatur de illo, a quo separatur; & quod negatur, distinguitur; distinctio nanque est ne¬ gatio vnius de alio; vt videbimus q. 1. de Attribs. in commart. 1.

90

Prob. minor. Theologia, & Fides sunt duae res, quia sunt duo habitus, & per consequens. duae qualitates; & realiter separantur; quia plurimi Fideles non habent Theologiam; ergo Fides, & Theologia realiter separantur.

91

Prima pars conclusionis, quae asserit Theologiam, prout procedit ex probabilibus realiter a Fide distingui, a nullo controuertitur: nam prout procedit ex probabilibus non est, Theologia, sed habitus opinatiuus ancillans Theologiae; sicut prout procedit ex ambabus praemissis naturalibus, non est Theologia, sed scientia naturalis ancillans, & ministrans Theologiae, vt superius diximus; sed habitus opinatiuus, & scietia naturalis realiter distinguutur a Fide; ergo Theologia ita procedens realiter a Fide distinguitur. Tum quia habitus opinatiuus, & habitus certus, ac necessarius realiter distinguuntur; sed Theologia procedens ex probabilibus est habitus opinatiuus; & Fides est habitus certus, ac necessarius; ergo realiter distinguuntur.

92

S Altera pars conclusionis, quae controueratitur, prob. 1. Habitus proprie, vel similitudinarie subalternatus distinguitur realiter ab habitu proprie, vel similitudinarie subalternanter sed Theologia est habitus similitudinarie subala ternatus Fidei, ergo realiter distinguitur a Fide. Maior quo ad 1. partem patet: Perspectius. enim, & Geometria sunt duo habitus realiter distinctis aliter non essent vnus, & alter habitus realis; & sic non esset subalternatio: nam subalternatio nequit dari, nisi, vbi est vnum, & alcerum; cum sit positio unius sub altero. 2. pars prob. Si habitus similitudinarie subalternatus non esset distinctus realiter ab habitu similitus dinarie subalternante, idem habitus similitudia narius esset sub se ipso, & non esset ipse, sed ala ter; Sed nulla est similitudo sui ipsius cum non se ipso; sed potius dissimilitudo; neque vnius, & eiusdem sub se ipso cum vno sub altero; ergo habitus similitudinarie subalternatus distinguitur realiter ab habitu similitudinar ie subaltera nante. Minor declarata est; nam sicuti scientia subalternata accipit principia a subalternante & addit objecto scientiae subalternantis aliquam differentiam accidentalem extraneam, quae pertinet ad aliam potentiam; ita Theologia accipit a Fide sua principia, & addit objecto Fidei quod est Deus, vt Glorificator, modum deductionis, & illationis, qui pertinet ad aliam facultatenm; quae est Logica; ergo Theologia est habitus si militudinarie subalternatus Fidei.

93

6. Secundo ex Doct. p. 1. Prol. cit. Habitus primorum principiorum distinguitur realiter ab habitu conclusionum, qui est scientia; sed Fides est habitus principiorum Theologiae; & Theologia est habitus conclusionum deducta¬ rum ex principiis Fidei, ergo Theologia; & Fides realiter distinguuntur. Maior patet ex Arist. 6. Top. distinguente habitus intellectuales inquinque habitus, scilicet in Habitum primorum principiorum, Scientiam, Sapientiam, Prudentiam. & Ariem, hos autem distingui probatur ex eoquod ad inuicem separantur: nam in vno est habitus primorum principiorum, quo assentitur. propositionibus per se notis lumine naturae, & tamen in illo non est scientia; quia illam non didicit; habitus enim principiorum est inditus a natura; & habitus scientiae est studio acquisitus; & in alio est habitus scientiae, non autem: sapientiae; vt patet in Philosopho, qui nondum studuit Metaphysicae, quae est Sapientia naturalis; in alio est Ars, in quo nec Scientia, nec Sapientia reperitur. Prob. minor. Sicut in naturalibus ille est habitus principiorum, quo imme diate assentimur principiis naturalibus sine discursus & ille est habitus conclusionum, quo assentimur conclusionibus deductis ex ijs principiis; ita in supernaturalibus ille est habitus principiorum, quo assentimur sine discursu principis supernaturalibus, & ille est habitus conclusionum, quo per discursum assentimur conclusionibus deductis ex iis principiis; sed per Fidem assentimur veritatibus supernaturalibus sine discursu; & per Theologiam conclusionibus ex illis deductis; ergo Fides est habitus principiorum Theologie: & Theologia habitus conclusionum illatarum ex principijs Fidei.

94

Tertio. Habitus, qui habetur tantum perinfusionem, distinguitur realiter ab habitu, qui habetur per acquisitione; sed Fides habetur tatum per infusionem; & Theologia habetur peracquisitionem factam per humanam industria; pergo Theologia realiter distinguitur a Fide Maior patet: nam quotiescunque aliqua duo sunt idem realiter; tunc modus productionis vnius est realiter modus productionis alterius, quia ambo simul, & indiuise producuntur, vt, quia animal & viuens sunt ide realiter; sicut animal producitur per generationem, ita & viuens; Minor quoada, partem est de Fide; nam Fides est donum solius Dei; vt diserte probat Beatiss. P. lib. de cordepis & Gratia, & ad acquisitionem Fidei nihil omnino cooperamur; aliter initium nostrae salutis esset in nobis; 2. pars minoris nota est per experientiam; experimur enim, quod acquisitionis Theologiae plurimum adlaboramus iteratis meditationibus, repetitis exercitationibus, que non essent necessariae, si Theologia infunderetur a Deo: sicuti non fuerunt necessaris Adamo, Apostolis, & alijs; qui eam habuerunt ex integro per infusionem.

95

S Dices. Si Deus destrueret Theologiam inintellectu Titij existentem, & denuo reproduceret eandem numero, eanque in intellectum ipsius Titij infunderet, non distingueretur reali tera se ipsa; aliter Deus non reproduceret eun¬ dem numero effectum destructum, sed diuersum; ergo ex eo, quod Fides habeatur per infusionem, & Theologia per acquisitionem, non arguitur distinctio realis inter vtranque.

96

Respondet B. Doct. p. 1. Prol. princ. 1. q. 2. 1. S. Quarto declavandum, quod licet in tali casus Theologia haberetur actu per infusionem, esset tamen apta haberi per acquisitionem; Fides autem nec actu, nec aptitudinaliter potest haberiper acquisitionem. Dist. igitur consequens. Ergo ex eo, quod Fides habeatur per infusionem solum, & actu, & aptitudinaliter; & Theologia per acquisitionem vel actualiter, vel aptitudinaliter, non arguitur distinctio realis, neg; ex eo, quod actu Fides habeatur per infusionem, Theologia vero actu per acquisitionem, concaratio autem fundamentalis procedit tantum secundo modo.

97

S Ad rationem dubitandi. Dist. illa propositio: esse differentiale scientiae subalternatae, & subalternantis sumitur a ratione formali quaeJobjectiua prout contracta per differentiam accidentalem extraneam, quam addit scientia subalternata, conc; secus nege Et sic licet Theologia, & Fides habeant idem obiectum formale, quia tamen Theologia habet similitudinem cum scientia subalternata, ideo addit objecto differentiam accidentalem extraneam, quae est, deductio; per quam distinguitur realiter a Fide; in ordine tamen ad scientias naturales distinguitur per solam rationem formalem quae praecise sumptam.

98

Ad I. improb. neg. paritas: nam habitus opinatiuus non est subalternat us scientijs naturalibus: & ideo non distinguitur per rationem accidentalem extraneam, sed per rationem formalem intraneam; Hoc tamen non verificatur. de scientijs subalternatis; & per consequens. neque de Theologia, quae habet similitudinem scientiae subalternatae;

99

Ad 2. neg. sequela; nam licet Perspectiua distinguatur a Geometria per visualitatem, non sequitur, non habere pro objecto lineam; ergo licet Theologia distinguatur a Fide per deductionem, non sequitur; non habere pro objecto Deum sub ratione Glorificatoris.

100

Ad 3. dist. antecedens. Deducere, vt sic, eest commune omnibus scientiis; & non deducere pluribus habitibus, conc, deducere ex reuelatis est commune, neg. Ad illud, quod subditur de distinctione generica, dicitur, quod illa distinctiogenerica est veluti extranea, sic enim exigit subalternatio: & ideo non requirit distinctionem poenes objectum formale, quod est intra lineam Theologiae, & Fidei.

101

Ad vltimam dicitur, quod licet deducere, vt sic, sit proprium Logicae, attamen deducere ex reuelatis est differentia extranea distinctiua. Theologiae a Fide; sicut, quanuis visualitas pertineat ad potentiam visiuam, attamen non se¬ quitur, quod, prout visualitas est applicata lines, non sit ratio distinctiua Perspectiuae a Geome- tria. Ad id, quod dicitur de Theologia Dei, Beatorum, & nostra; respondetur esse eiusdem rationis, quatenus vna aliam imitatur: nam sicut Deus cognoscendo se ipsum, cognoscit alia a sex ita Beati, & nos cognoscendo Deum cognoscimus creaturas; distinguuntur tamen ratione luminis; & ratione similitudinariae subalternationis, nostra enim similitudinarie subalternatur Theologiae Beatorum; & Theologia Beatorum Theologiae Dei, vt infra videbimus art. 8. IO Obiicit 1. Tolet. Ille habitus, cuius actus est credere tantum, non est realiter distinctus a Fide; sed actus Theologiae, prout procedit ex requelatis, est tantum credere; ergo non distinguitur a Fide. Prob, mator. Ille habitus, cuius actus est sperare, non distinguitur realiter a spe; sicut ille habitus, cuius actus est opinio, non distinguitur ab habitu opinatiuo; & ille cuius actus est scientificus, non distinguitur a scientia; cumactus denominet habitum, sicut objectum denominat actum; ergo a pari. Prob. minor. Actus Theologiae, prout procedit ex propositionibus. creditis, non est opinatiuus, nec scientificus, nec euidens cognitio; nec actus prudentiae; aut habitus primorum principiorum, aut artis; ergo est, tantum actus credendi; cum praeter istos actus non detur, nisi actus credendi; sicut praeter istos habitus intellectuales non detur, nisi habitus Fidei, vt patet. Tum quia actus Theologiae, prout procedit ex propositionibus creditis habet mapiorem certitudinem, quam habeat actus Theologiae, prout procedit ex principiis notis lumine naturae; ergo non est actus intellectualis naturalis, sed supernaturalis; sed actus intellectualis supernaturalis est actus Fidei, qui dicitur crederes ergo actus Theologiae, prout procedit ex propositionibus creditis, est actus credendi.

102

Resp. dist. maior. Ille habitus, cuius actus est tantum credere sine discursu, non est distinctus a Fide, conc, cuius actus est tantum crederet cum discursu, negi & sic dist, minor. Actus Theologiae est tantum credere cum discursu, cone; sine discursu neg. Ad prob. maioris distinguitus eodem modo: Ille habitus, cuius actus est sperare discursiuum, est habitus tantum spei, neg; cuius actus est sperare sine discursu, conc; sicut enim ille habitus, cuius actus est euidens, & certus sine discursu, non est habitus scientiae, sed habitus primorum principiorum: & ille, cuius actus est certus, & euidens cum discursu, est habitus scientiae; ita ille habitus, cuius actus est credere cum discursu, est habitus Theologiae; & ille, cuius actus est credere sine discursu, est habitus Fidei. Idem dicitur de opinione, nam ille habitus, cuius actus est opinari sine discursu, est habitus primorum principiorum opinabilium. & ille, cuius actus est opinari cum discursu, est habitus opinatiuus deductiuus. Ad 1. prob. mi¬ noris neg. consequentia. Ad id, quod subditur; Vtra habitus enumeratos, qui sunt naturales, non dari nisi habitum Fidei, dicitur dari habitum Theologiae, qui est supernaturalis; Arist. autem hunc non enumerauit; quia ipsum non agnonit; ideo argumentum peccat propter insufficientem enumerationem habituum intellectus. Ad 2. prob. conc. totum, & dist. minor subsumpta. Actus intellectualis supernaturalis sine discursus est actus Fidei, concecum discursu, neg.

103

II. Obiicies 2. ex eodem. Ille habitus, per quem distinguitur Fidelis ab Infideli, est habitus Fidei, per Fidem enim distinguitur Fidelis ab Infideli; sed per Theologiam, vt procedit expropositionibus creditis, distinguitur Fidelis ab Infideli; ergo Theologia est idem, ac habitus Fidei. Prob. minor. Per illud distinguitur Fidelis ab Infideli, quod repugnat Infdeli, vt Infidelis est; sed habitus Theologicus repugnat Infideli, vt Infidelis est; quia in Theologo in Haeresim. lapso non remanet Theologia eiusdem speciei, vt infra ostendemus: nam cuicunque repugnat assentiri principiis in conclusionibus Theologiae reuelatae, illi repugnat habitus Theologicus; sicut cuicunque repugnat assentiri principiis in conclusionibus Geometriae, illi repugnat habitus Geometriae; Infideli autem repugnat assentiri principiis in conclusionibus Theologi cis; quia si illis assentitur, iam non est Infidelis, sed Fidelis; & ideo Infideli, vt Infidelis est, repus gnat habitus Theologicus; ergo per Theologiam distinguitur Fidelis ab Infideli, vt Infidelis est.

104

Resp. dist. maiorem. Ille habitus, per quem formaliter ratione sui distinguitur Fidelis ab Infideli, est Fides, conc;per quem distinguitur matersaliter, quatenus consungitur cum altero, negi & sic dist. minor. Per Theologiam formaliter ratione sui distinguitur Fidelis ab In fidelis neg, materialiter, quatenus coniungitur cum Fide, ex cuius principiis procedit, conc; Ad prob. similiter dist, maior. Per illud distinguitur,

105

quod repugnat formaliter ratione sui, conc, sed in hoc sensu neg. minor; quod repugnat Infideli ratione alterius, cum quo coniungitur, neg; & inhoc sensu conc. minor.

106

I2 Obiicies 3. ex eodem. Ille habitus, cuius conclusionibus assentimur immediate proptersolam auctoritatem dicentis, non est realiter distinctus a Fide, sed Theologia prout procedit ex propositionibus creditis, assentitur conclusionibus propter solam auctoritatem dicentis; ergo non est realiter distincta a Fide, Maior patet: nam Fides est habitus assentiens propositionibus requelatis propter solam auctoritate dicentis. Prob. minor, Theologia assentitur praemissis propter solam auctoritatem dicentis,; ergo & conclusionibus; quia Ubi vnum propter alterum, vtrobique est unum tantum.

107

Resp. neg. minorem: nam Theologia assentitur coclusionibus ex vi discursus, & illationis. Ad prob. neg. consequentia; & ad prob. insertam dicitur, quod illud axioma verificatur tantum in causis intrinsecis, quae causant per intrinse: exhibitionem sui, vt quia paries est albus peralbedine in se ipso receptam, ibi est tantum vnaalbedo; non vero in causis extrinsecis, nam propter causam existit effectus; non tamen vna est existentia causae, & effectus; & propter ignem aqua est calida, non tamen est vnus calor ignis, & aquae. Unde cum praemisse sint cause extrinsetae coclusionis (non enim intrinsece ingrediuntur? compositionem conclusionis) non sequitur, quod sicuti assentimur praemissis per auctoritatem dicentis; ita assentiamur conclusioni; Hinc praemissis assentimur sine discursu; conclusioni vero cum discursus illis per habitum primorum principiorum, isti per scientiam.

108

Dices. Per Fidem assentimur discursui requelato in Scripturis, vt v. 8. per solam Fidem credimus discursum factum a D. Paulo; Christus. resurrexit; ergo & nos resurgemus; ergo ratio discursus non importat alium habitum distinctum a Fide.

109

Resp. quod discursus potest considerati dupliciter. 1. objectiue; 2. formaliter. Ad arg. Pet solam Fidem assentimur discursui objectiue considerato, conc; formaliter neg. Hinc credimus discursum factum ab Apostolo sine discursu nostro: non enim discurrimus circa talem discursum, sed sine discursu formali assentimur tali discursui; sicut cum Deus cognoscit discursum factum a nobis, non dicitur formaliter discurrere; sed tantum sine discursu cognoscere discursum nostrum, & sic talis discursus est objectum, non actus intellectus Diuini, Theologia autem nedum cognoscit discursus objectiue illi praesentatos, sed formaliter discurrit, & ideo realiter distinguitur a Fide.

110

I3. Obiicies 4. In moralibus vnus habitus Brudentiae versatur circa finem, & media; ergoimspeculatiuis vnus habitus Fidei sufficit circaprincipia, & conclusiones.

111

Respondet noster Argent. vbi supra ad 1. Arguentium indirecte; quod sicuti preter Prudetia, quae est habitus naturalis primorum principiorum moralium; dirigentem actus humanos annexa virtutibus practicis, datur Ethica, quae est habitus scientificus acquisitus, tradens notitiam omnium actuum humanorum agibilium, & omnium. eorum, que deducuntur ex principiis moralibus, ita praeter Fidem, quae est habitus primorum principiorum supernaturalium, nullo discursus vtens; dandus e st habitus discursiuus, tradens notitiamomnium conclusionum, quae deducuntur ex principijs Fidei, qui habitus est Theologia Neg. ergo antecedens; eodem modo enim se habet in physicis, sicut in moralibus, & supernatur tralibus; ergo sicuti in physicis vltra habitum principiorum naturalium datur habitus coclusionum: ita vitra habitum principiorum moralium datur. habitus conclusionum ex iis deductarum; & sici in supernaturalibus.

112

14. Obiicies 5. Theologia nec est habitus nobilior Fide, nec ignobilior; ergo non est habitus distinctus a Fide; patet consequentia, nam ea, quae differunt specie, debent differre in perfectione, vt docet Fundatiss. Doct; ergo si Theologia est habitus distinctus a Fide, vel debet esse nobilior, vel ignobilior. Prob. antecedens Theologia est habitus naturalis acquisitus; Fides vero est habitus supernaturalis infusus; & deo Theologia non est nobilior Fide; quia habitus naturalis acquisitus est ignobilior habitur supernaturali infuso. Nec est ignobilior; quia euntes de Fide ad acquisitionem Theologiae, remus de perfecto ad imperfectum, & de nobiliori ad ignobilius; & sic in studio Theologie iinperficeremur, & ignobiles euaderemus; qui processus est contra rationem: nam per studium, & per acquisitionem noni habitus magis perficimur; & nobilitamur; ergo Theologia nec est nobilior, nec ignobilior Fide.

113

Resp. cum eodem Argentad.4. dist. antecedens, Theologia complexe sumpta simul cum. Fide non est nobilior Fide, neg. Incomplexe Supta, idest sine Fide conc. Ad prob. dist. eode mmodo antecedens, Theologia est habitus natucalis acquisitus incomplexe sumpta, conc; complexe, neg. Ad id, quod dicitur, quod iremus de nobiliori ad ignobilius, resp. falsum esse: nam quando imus de Fide ad Theologiam, non imus ad Theologiam incomplexe, prout separatam aFide; impossibile enim est, Theologiam a Fide eiungi; sed imus ad Theologiam prout connexam cum Fide; Theologia autem connexa cum Fide nobilior est Fide praecise sumpta.

114

IS Obiicies 6. Error oppositus conclusionibus deductis ex propositionibus creditis, est Haeresis; ergo habitus, quo assentimur ijsdem conclusionibus, est Fides; quia iste habitus est, nabitus oppositus Heresi: Haeresi autem opponitur Fides.

115

Resp. dist. antecedens. Vel illae conclusiones sunt simpliciter deductae, non vero immediate reuelatae, vel sunt deductae, & mediate reuelatae? Si primum; neg. antecedens: nam negans conclusionem simpliciter deductam, non reuelatam formaliter, non dicitur Hereticus, sed Erroneus. Si secundum, subdist; error oppositus conclusionibus reuelatis, est Haeresis tantum, neginam Haeresis est error oppositus principiis reuelatis, prout reuelatis; error autem oppositus veritatibus reuelatis, prout deductis dicitur sophisma haereticale. Unde, qui negat aliquod principium Theologicum, peccat tantum contra Fidem, qui vero negat conclusionem reuelatam deductam dupliciter peccat, scilicet contra Fidem, & contra Teologiam.

116

I7. Obiicies 7. Assensus conclusionis Theologiae est assensus certus, & incuidens; ergo est, assensus Fidei, quia soli assensui Fidei conuenit. esse certum, & incuidentem; sed vnus, & idem assensus specificat vnum, & eundem habitum assentientem, ergo Theologia, & Fides sunt ynus, & idem habitus.

117

Resp. neg. consequentiam. Ad prob. insertam dist. assumptum. Soli assensui Fidei conuenit esse certum, & incuidentem sine discursu, conc; cum discursu negi sicut enim assensus certus, & cuidens sine discursu conuenit habitui primorum principiorum, & assensus certus, & cuidens cum discursu conuenit scientiae; ita assensus certus, & ineuidens sinc discursu conuenit Fidei, quae est habitus primorum principiorum supernaturalium; & assensus certus, & incuidens cum discursu conuenit Theologiae, quae est habitus conclusionum supernaturalium.

Articulus 3

118

ART. III. An Theologia sit habitus adhaesiuus per assensum; vel tantum declavatiuus, Ubi plura de assensu Theologico:

119

HAec difficultas a paucis Recentioribus pertractatur; & leuiter tangitur ab Antiquis, ideo graues non habet oppositiones: Caeterum, quia aliquas secum affert notitias circa assensum Theologicum scitu dignas, illam non omittemus.

120

I Prima sententia est Aureoli arbitrantis Theologiam esse habitum tantummodo declaratiuum, non adhaesiuum, habet enim solum declarare mysteria Fidei, & quanto plures actus conclusionum elicit, tanto magis faciliter habi ditatur ad declarandas, & explicandas veritatesr Fidei: Unde Theologia non generat nonum assensum distinctum ab assensu Fidei Diuimae; quia iste vel esset scientiae, vel opinionis? Non scientiae; quia Theologia non est scientia, vt infra explicabitur; Nec opinionis; aliter assentiretur conclusionibus cum formidine. Videtur ergeo iste Auctor non concedere Theologiae alium assensum, quam illum, quo per Fidem assentitur. propositionibus reuelatis.

121

Secunda sententia vult, Theologiam esse. habitum declaratiuum, & adhaesiuum per assensum: & iste assensus sine formidine expressa potest dici Fides acquisita, aut etiam opinio. ItaVasquex hic q. 1. disp. 3. c. 3.

122

Tertia sententia substinet, Theologiam esse habitum adhaesiuum, quo generatur assensus, qui nec est opinionis, nec scientiae; sed Fidei acquisitae. Ita Olam q. 3. Prol. c. 2. apud Vasque Gabr. q. 7. Prolart. 1. not. 2. Noster Greg. q. 1. art. 4. conc. 2, 3, & 4, Major. q. 4. post medium.

123

Quarta sententia docet, Theologiam esse habitum adhaesiuum, & declaratiuum, & eius assensum non esse scientiae, vel opinionis, aut Fidei acquisitae pure humanae, vel Fidei infusae pure Diuinae: sed esse assensum Fidei humanae fum datum super Fidem Diuinam. Deductur ex Bi Doct. in 2, sentdist. 21. art. 1. dub. 2. lat; & dist. 25. q. 1. art. 3. dub. 1. lat. 8. Prima via; Et dub. 2. lati. S. Sed dices; Ex Ger. Sen. in 1. q. 3. Prolart. 3. in princ. Greg. Arim. q. 1. Prol. art. 4. concl. 4. in fine articuli. Ex Fauent. in Prol. disp. 7. n.19, & ex aliis; pro cuius decisione.

124

2 Not. ex Fundatiss. Doct. dist. 25. cit. dub.2. lat; quod consensus ex D. Ambrosio sic describi. tur; Consentire est tacere, cum possis redarguere, vel errorem adulando fouere. Ex quibus verbis colligit B. Doct; quod consensus duplex est: alius negatiuus, & est quando non contradicitur; alius affirmatiuus, & est quando affirmamus, & sequitur talem rem. Et quanuis Doct. ibidem loquatur de consensu voluntatis, attamen idem dici debet de assensu intellectus; nam in supdub. 1. lat. ait; Habet ergo se secundum Philosophi, 2. de Ant. c. 49, & 2. Met. t. 33 & 6. Eth. c.1. finis: in practicis, sicut principium in speculatiuis; & sit cut statim cum offeruntur principia intellectui, statim assentit ei, & statim dissentit contrarijs eorum; sic voluntas allicitur a fine, & de necessitate vult finem. Consensus ergo, seu assensus conclusionis nihil aliud est, quam non contradictio: vel affirmatio eiusde conclusionis, quam intellectus ex praemissis bene dispositis deducit. Quod autem intellectus, quando ei offeruntur principia, necessitetur ad assentiendum conclusiona manisesta ratio est, quaelibet enim potentia ne cessitatur ad tendendum in id, ad quod essentiae liter est ordinata; quia tendentia, seu inclinatio est passio sequens suam formam, vt dicitur ino lib. de An ima. Sic graue tendit deorsum, leue sur sum, sed noster intellectus, vt pote discursiuus, quia rationalis, est ordinatus ad inferendam conclusionem supposita recta dispositione praemise sarum, in hoc enim consistit discursus formalis ter: ergo necesitatur ad assentiendum conclusioni. Hoc not.

125

Vnica conclusio. Theologia nostra, nedum est habitus declaratiuus mysteriorum Fidei: sed etiam est assensiuus conclusionibus deductis, ex propositionibus Fidei, vel ex altera de Fide, & altera naturali eleuata; & eius assensus non est scientiae, aut opinionis, vel Fidei pure humanae; vel Fidei pure Diuinae, sed Fidei humanae acquisitae per discursum humanum; innixae tamen; & fundatae stabiliter super Fidem Diuinam; unde per assensum Theologicum magis roboratur, & firmatur assensus Fidei Diuinae.

126

Haec conclusio procul dubio est Beatiss: Doct. Aug. vbi sup. doentis, quod "Theologia est qua Fides Saluberrima gignitur, nutritur, robo ratur, atque defenditur"; sed non potest gigni Fides, nisi per assensum, sicut non potest gigni scietia, nisi per assensum conclusionum; neque potest. nutriri, roborari, atque defendi, nisi magis firme tur, & roboretur assensus Fidei Diuinae; neque potest esse assensus scientiae, vel opinionis; quia Theologia non est Scientia, aut opinio, vt ex eo¬ dem infra videbimus; neque Fidei pure humanc, quia innititur principiis Fidei, neque Fidei pure Diuinae; quia Fides Diuina non discurrit; ergo haec conclusio est iuxta doctrinam Beatiss. Doct.

127

4. Quod Theologia sit habitus declaratiuus mysteriorum Fidei, a nullo controuertitur; colligitur enim ex definitione Theologiae tradita q. 1art. 1. n. 9. in qua dicitur, quod est habitus, quo explicatur Fides, explicari autem, & declatari idem est; tum quia Theologia in Sanctis Patribus tota fuit in ordine ad explicanda, & declaranda mysteria Fidei, vt testatur Beatiss. P. Aug. 1. de Trin. c. 4. tum quia Theologia nostra est essentialiter discursiua, in hoc enim distinguitur a Theologia Dei, & Beatorum, vt infravidebimus; discursus autem est notificatio vnius ignoti ex altero noto, & notificatio idem est, ac declaratio, quia tunc notificatur aliquod ignotum, quando de obscuro sit clarum.

128

51. Prima pars concl. quae asserit Theologiam esse habitum assensiuum prob. 1. sic. Ille habitus est assensiuus suis conclusionibus, qui non contradicit veritati suarum conclusionum, sed tendit um ipsam ex vi deductionis factae ex praemissis;sed Theologia nostra est huiusmodi, ergo est, habitus assensiuus, Maior patet ex definitione. assensus tradita a D. Ambr; quae fundatur superillud. Qui tacet consentit. Prob. minor. Theologia, nostra non contradicit conclusionibus de ductis ex articulis Fidei; aliter Fidem non roporaret, sed infirmaret; & cognoscendo conclusiones deductas ex praemissis Fidei iuxta rectas, & certas regulas L.ogicae tendit in ipsas; ergo Theologia non contradicit; sed affirmatius tendit in suas conclusiones.

129

6 Praeterea ex nostro Ger. vbi supra. Theologia, quando deducit suas conclusiones, vel eis assen itur, vel dissentitur, vel est indifferens ad assensum, & dissensum? Non secundum, quiapotius infirmaret Fidem, quam roboraret, praeterquamquod est prorsus ridiculum dicere, quoddetur habitus intellectiuus verus, & realis, cuius proprium sit dissentiri suis conclusionibus; tum quia in tantum dissentimur conclusionibus; in quantum vel non habent certitudinem, & veritatem, vel deducuntur ex principijs falsis carentibus certitudine, & veritate, conclusiones autem Theologicae sunt magis certae, & verae, quam conclusiones naturales, tam ratione luminis, quam ratione principiorum, ex quibus deducuntur, vt diximus φ. 1. art. 6. Neque tertium; nam incompossibile est, quod intellectus actu tendat in aliquam conclusionem, & sit indifferens ad illi assentiendum, vel dissentiendum quia assensus nihil aliud est, quam actualis tendentia affirmatiua, vel quasi affirmatiua; idest non contradicens; sicuti dissensus nihil aliud est, quam negatio talis conclusionis, & quemadmodum impossibile est, quod voluntas velit aliquod bo¬ num sibi propositum, & illi non assentiatur, quia consensus voluntatis nihil aliud est, quam volitio illius boni affirmatiue explicata; ita impossibile est, quod intellectus cognoscat aliquam veritatem affirmatiue, & illi non assentiatur; ergo remanet primum; nullus enim alius est imaginabilis status potentiae rationalis.

130

Cons. 1. Quilibet Theologus tenet firmiter suas conclusiones, & illas adeo firmiter conatur defendere contra suos Aduersarios, vt aliqui iurent, & voneant suis sententijs, sed hoc non potest esse sine magno, & firmo assensus quia veritati, cui non assentimur, firmiter non adhaeremus; ergo est habitus assensinus

131

Conf. 2. Quilibet habitus, vel iudicat suas conclusiones esse veras, vel falsas, vel est indifferens ad hoc indicium? Si primum; ergo est assensiuus; nam noster intellectus iudicans aliqua conclusionem esse veram non potest illi non assentiri, & iudicans esse falsam non potest non dissentiri, cum necessario tendat in suum specificatiuum, & fugiat ab eius opposito. Si secundum; ergo quilibet habitus negaret suas conclusiones; quia circa falsitatem non datur affirmatio, sed negatio. Si tertium; ergo Professores. illorum habituum non ita tenaciter adhaererent. suis conclusionibus; quia noster intellectus quandiu est indifferens ad assentiendum alicui conclusioni, est indifferens etiam ad illam substinendam, & defendendam; in tantum enim est indifferens, in quantum dubitat de illius veritate, vel falsitate; sicuti in tantum consentit, in quantum iudicat esse veram; & dissentit, in quantum putat esse falsam; omnes autem Professores scientiarum ica veras censent suas conclusiones, vt saepeasserant demonstratiue procedere, ergo nullus habitus est indifferens ad veritatem, vel falsitatem suarum conclusionum

132

7. Secunda pars conclusionis, quae asserit assensum Theologicum non esse scientificum, vel opinatiuum, aut Fidei pure humanae, vel pure Diuine, prob. Non assensus scientificus, quia assensus commensuratur cum habitu, a quo elicitur; & cuius est actus; Theologia autem, vt infra videbimus, non est scientia stricte sumpta; & ideo eius assensus nequit esse proprie scientificus. Non opinatiuus; quia assensus opinatiuus est tantum circa conclusiones probabiles, quae deducuntur ex praemissis probabilibus; non autem circa conclusiones certas, quae deducuntur ex praemissis certis: conclusiones autem Theologicae cum deducantur ex praemissis infallibilibus, quia sunt reualatae a Deo, habent certitudinem infallibilem. Non assensus Fidei humanae; nam Fidei humane potest subesse falsum iuxta illud Psal. 115. Omnis homo mendax; sed conclusioni Theologicae recte deductae nequit subesse falsum; quiai li assentimur per lumen Dininum, quod nequit falli, vel fallere, & suam veritatem trahit a propositionibus reuelatis, quibus non potest fale subesse, ergo circa illam nequit esse assensus Fidei pure humanae; Neque tandem est assensus Fidei pure Diuine; quia assensus Fidei Diuinae est immediate innixus auctoritati Dei dicentis absque vlla illatione, & discursu humano; assensus autem Theologicus imnititur illationi, & discursui humano; quia talis conclusio deducitur per discursum humanum; tum quia assensus conclusionum non est assensus principiorum, vt patet: sed assensus Fidei Diuinae est assensus principiorum, vt supra diximus, & assensus Theologicus est assensus conclusionum, ergo assensus Theologicus non est assensus Fidei pure Diuine.

133

S Tertia pars coclusionis, quae asserit assensum Theologicum esse assensum Fidei acquisite humane fundatum super Fidem Diuinam, & abipsa elcuatum ad infallibilitatem supernatur ale sicut propositio naturalis ex eo, quod innitatur propositioni reuelatae, acquirit ab ipsa superna turalitatem extrinsecam, prob. sic. Omnis assensus, qui gignitur in nobis per discursum, carens euidentia, & gaudens infallibilitate, cui non potest falsitas subesse, est assensus Fidei humanae acquisitae, fundatus super Fidem Diuinam; sed assensus Theologiae est huiusmodi: ergo est assensus Fidei humanae acquisitae fundatus super Fidem Diuinam, Maiorem docemur ab Hug. a S.Vict. de Sacram. lib. 1. p. 10. c. 2, quia talis assensus nec est scientiae, quia caret euidentia, nec opinionis, quia caret fallibilitate, nec Fidei huc manae, quia illi nequit subesse falsitas; nec Fi det Diuinae, quia generatur in nobis per discursum humanum; ergo erit assensus Fidei humanae acquisitae, quia gignitur in nobis per discursum. humanum, & erit fundatus super Fidem Diuina, a qua solum trahere potest infallibilitatem supernaturalem. Minor patet ex dictis in prob. 2. partis conclusionis.

134

S Ex his patet per assensum Theologicum, magis roborari, & confirmari assensum Fidei: nam Theologia roborat Fidem ex Beatiss. Patre vbi supra: ergo assensus Theologiae roborat assensum Fidei. Tum quia illud, quod remonet contraria destructiua alicuius qualitatis, dicitur roborare illam qualitatem, vt ignis remouens frigiditatem a ligno, dicitur magis radicare, & roborare calorem in ligno, sed Theologia res monet Haereses, quae contriariantur assensui Fidei; ergo roborat assensum Fidei,

135

Hoc tamen non est ita intelligendum, vtoptime aduertit Ger; vt Fides recipiat firmiore assensum distinctum ab assensu, quem secundum se ipsam habet ipsa Fides, quia assensus Fidei Diuinae cum fundetur immediate supra Deum. dicentem, qui est prima Veritas, est firmior quo cunque alio assensu excogitabili; sed est intelligendum respectu nostri, quatenus assensus Fidei magis radicatur in nobis per Theologiam ex eo, quod tollat contraria, quae ipsum infirmare, & destruere nituntur. IO Obiicit 1. Aureol.. Si Theologia esset habitus adhaesiuus; vel adhaereret suis conclusionibus per rationes opinatiuas, vel per rationes necessarias? Non primum, quia adhaesio per rationes opinatiuas est cum formidine, & fallibi litate; & sic Theologia non haberet assensum firmum, & certum, sed infirmum, & incertum, quod stare non potest, quia Theologia est certior omnibus scientiis naturalibus, vt superius probatum est. Neque secundum; nam si Theologia esset adhaesiua per rationes necessarias, eius veritates essent demostrabiles, quod falsum est; quia deducuntur ex articulis Fidei, qui, cum sint ineuidentes, nequeunt generata demonstrationem, quae essentialiter est ex per se notis, cum sit ex notioribus, ergo Theologia non est habitus adhaesiuus.

136

Resp. Theologiam esse habitum adhaesiuum per rationes omnino necessarias, & infallibiles. Ad improb. dicitur, non esse vniuersaliter verum, quod probatio per rationes necessarias sit de monstratio; potest enim dari syllogismus in materia necessaria infallibilis, & necessarius absque eo, quod sit demonstratiuus, cum non sit percausam, vt si dicatur; omne rationale est homo, Petrus est rationalis; ergo Petrus est homo: hic syllogismus non est demostratiuus, quia non est per causam saltem virtualiter distinctam; rationalitas enim non distinguitur virtualiter ab homis ne, vt videbimus in tract. de subst. Dei q. 1. artque S. 1. Quanuis ergo Theologia non demonstret demonitratione accepta in eo sensu, in quo definita est a Philosopho, quae procedit ex per senotis; attamen infallibiliter syllogizat; & multa probat a priori per causam necessariam, quan quis incuidenter magis tamen infallibilitera quam ea, quae probantur euidenter naturaliter.

137

II Obiicit 2. Vasq. Ad rationem opinionis non requititur formido expressa, sed sufficit formido implicita, & virtualis; ergo propter hanc rationem assensus Theologicus non est exclus dendus a ratione opinionis. Tum quia non minus est de ratione Fidei humanae acquisitae formido, quam opinionis; cum tam Fidei humanae; quam opinioni possit falsum subesse; sed hoc non obstante assensus Theologicus est assensus Fidei humanae acquisitae; ergo erit etiam assensus opinionis.

138

Resp. omisso antecedente, de quo infraart. 7, neg. consequentiam: nam Theologia, vepote certior omni scientia naturali, debet excludere omnem formidinem tam explicitam, quam implicitam, & virtualem; secus scientiae naturales omnino excludentes formidinem essent certiores Theologia. Ad id, quod additur, dist, maior. De ratione Fidei humanae fundatae super Fidem Diuinam infallibilem excludentem omnem falsitatem, ac errorem, & includentem omnem certitudinem, ac infallibilitatem est formido, neg; Fidei pure humanae, conci & eoden modo dist. minor; assensus enim Theologicus non est assensus Fidei pure humanae, sed Fidei fundatae super Fidem Diuinam, a quam trahit suam infallibilitatem, vt dictum est.

139

I2 Colligitur ex dictis Theologiam quo¬- ad suas conclusiones, quae vere, & proprie sunt Theologice, esse veram virtutem intellectualem acquisitam; quia virtus intellectualis ex Arist. 6. Eth. e. 2, & 3. est habitus, qui nequit ad falsum inclinare; sed Theologia habet maiorem veritatem, & certitudinem, quam scientiae naturales, agit enim de prima Veritate, quae est Deus; ergo multo magis est virtus intellectualis. Neque obstat Aristotelem non enumerasse Theologiam inter virtutes intellectuales; quia, vt pote Gentilis, eam non nonit, & per consequens numerare non potuit.

Articulus 4

140

ART IV. An Theologia sit habitus practicus, vel speculatiuus; an vero Affectiuus:

141

r TAbitus 1. diuiditur in practicum, & non TTpracticum, habitus vero non practicus diuiditur in speculatiuum, affectiuum, & organicum; Speculatiuus autem in Scientiam, & Sapientiam; vt supponimus ex Logicis, & ex dicendis constabit. Quia autem diuisum semper est, genus ad sua membra diuidentia; ideo vt ab vniuersalioribus ad minus vniuersalia procedamus, antequam quaeramus, an Theologia sit Scientia, vel Sapientia, inquirimus, an sit practica, vel speculatiua, an affectiua? Discussio autem huius difficultatis pendet ex duobus, scilicet ex expli catione harum vocum, Praxis, & Speculatio; & exdeclaratione illius quaesiti, a quo sumatur ratio practici, & speculatiut? propterea hunc articulum in duplicem S. diuidemus.

142

1. In quo consistat formaliter ratio practici & speculatiui:

143

PCotus in Prol. 1. sent. q. ult. art. 1. vult quacunque actionem cuiusque potentiae distinctae ab intellectu esse vere, & proprie pragims & solam actionem intellectus esse vere, & proprie speculationem, consequenter substinet practicum, & speculatiuum immediate diuideret habitum, & potentiam. Et ratio ipsius est. Si inlellectus extensione sit practicus ex Philosopho, sequitur, quod intellectus manens in suis actionibus, & nullo modo monens alias potentias sit. mere speculatiuus, cum autem extenditur ad uoluntatem, aliasque potentias, eas mouendo, & applicando, sit practicus.

144

a Noster Greg. q. 5. Prol. art. 13 & 2. docet. pgaaxim dupliciter sumi. 1. communiter, prout ameludit actionem, & factionem; actionem quidem, quae denominat habitum actiuum; factionem vero, quae denominat potentiam factiuam; actio enim denominans habitum actiuum repe¬ ritur solum in facultatibus immanenter agentibus,factio autem in potentiis transcunter agentibus; quomodo scientia Dei dicitur practic: quatenus producit ad extra creaturas. Quod autem detur discrimen inter actionem, & factionem, patet; quia actio immanens non facit suum objectum, vt visio parietis non facit parietem: transiens vero dicitur factio, quia facit suum Jobjectum, seu terminum; quapropter illa dicitur actio grammaticalis, quae non est de genere actionis, sed qualitatis, haec dicitur vera actio, quae est de genere actionis. Tum quia iuxta Arist. 6. Eth. c. 5. Intellectus ab actione dicitur actiuus, a factione factiuus. 2. sumitur praxis specialiter. & contracte, prout denominat habitum tantummodo actiuum; & hoc modo sumpta est actioexistens in potestate hominis secundum electionem ad fieri, vel non fieri. Ait ergo Greg; quod praxis hic sumitur primo modo: nam in secundo sensu nulla est difficultas. Igitur iuxta illius doctrinam,praxis in primo sensu definitur oper atioexistens in operantis potestate, siue intellectus extendatur ad alias potentias, siue maneat intra confinia suarum actionum, ex eo enim, quod intellestus iudicet de aliqua sua actione mere speculatiua, & illam dirigat, vig. an bene speculatus fuerite Tale iudicium dicitur practicum. Unde quanuis intellectus se extendens ad alias potentias fiat practicus; non tamen tollitur, quod etiam quando dirigit aliquam ex suis actionibus, non sit practicus; iudicium enim intellectus dicitur practicum; & intellectus iudicans dicitur intellectus practicus.

145

3 Sed neutrum horum verum esse putamus cum Fundatiss. Doct. in 2. sent. dist. 21. 4. 1. art. 1. dub. 2. lat. §. Sed dices; vbi docet praxim esse tantum opus potentiae transeunter agentis, unde nec actio intellectus, nec voluntatis, nec cuiuscunque alterius potentiae immanenter agentis vere, & proprie praxis dici potest. Et ratio est, quia Arist. 1. Eth. definiens habitum practicum ait, quod est ille, cuius finis non est scire, sed agere. vt ex frequenti bene agere boni fiamus; Et adducit pro Exeplo opera Liberalitatis, & Temperantiae dicens: Ut faciendo opera Liberalitatis, simus liberales; & opera Temperantiae, temperati, patet autem, quod opera liberalitatis, & temperantiae sunt actiones externae, & transeuntes ad potentias externas; ergo secundum Arist. praxis nequit conuenire actibus intellectus, & voluntais. Et ratio etiam id suadet. Hoc enim est discrimen inter potentias immanenter, & transeunter agentes; quod potentiae immanentes actiue eliciunt suas actiones, non tamen producunt objectum, seu terminum suarum actionum; potentiae vero transeutes producunt suas actiones, & terminos illarum; propter quod potentiae transeuntes dicuntur magis actiuae, & operatiuae, quam potentiae immanentes; quia plus agit potentia producens actionem, & termi¬ num, quam producens solam actionem; sed ratio practici significat id, quod est magis operatiuum; quia nomine praxis intelligitur communiter ipsa operatio, quae operat io non est sola eductio actionis a potentia, aliter omnis habitus speculatiuus esset practicus; quia omnis habitus speculatiuus vere elicit suas actiones, & sic nullus esset habitus speculatiuus contradistinctus a practico; sed est eductio actionis a potentia, & productio obiectis vnde Domificator, qua diu speculatur Domum faciendam, quandius vult facere domum, videt lapides, caementa, & ligna, eligit locum, & similes alias actiones elicit immanentes, non tamen executioni externae. admonet manus, nondum dicitur Domum practice operati; cum autem per operationem externam iungit lapides, tunc vere dicitur ad praxim reducere, quod prius retinebat in mente; ergo ratio practici significat actionem externam. transeuntem productiuam objecti, & per consequens nequit conuenire praecise actionibus voluntatis, quatenus ad illas extenditur intellectus, vt vult Scotus, neque actionibus intellectus, quatenus a iudicio intellectus diriguntur; & regulantur, vt arbitratur Greg.

146

Explicatur amplius. Praxis, prout distinguitur a speculatione, signisicat operationem: praxis enim secundum Fustratium, & communiter est verbum Graecum, quod idem est, ac opus, ergo magis habet de operatione praxis: quam speculatio; sed prout significat actionem, immanentem, connenit cum speculatione, quae pariter importat actionem immanentem; ergo praxis, prout significat actionem contradistinctam a speculatione, debet importare actionem transcuntem. Tum quia praxis oritur a verbo raeco practo, quod latine vertitur factito; sed verbum factito apud Gramaticos significat actionem manualem factam cum motu externo, & physico; ergo praxis vere, & proprie significat, solum actionem externam.

147

Ad rationem Scoti, dicitur, quod intelle4 ctus sit practicus extensione ad potentias exteriores; & cum dicitur fieri practicus extensione. ad voluntatem, vt saepius docet Fundatiss. Doct. agens de scientia, & voluntate Dei, hoc non in te lligitur de extensione ad voluntatem praecise; sed ad voluntatem, & ad eius potentias executiuas externas illi ministrantes; intellectus enim nequit extendi ad potentias externas, nisi pervoluntatem, quae est potentia imperans, monens, & applicans illas ad agendum.

148

Ad Greg. resp. iudicium intellectus de suis speculationibus esse practicum; quatenus coniungitur cum exercitio exteriori studij, quod importat semper aliquam actionem externam. Vt subministrationem librorum, scriptionem &c.

149

Quod si isti Auctores adhuc contendant. intellectum iudicantem de suis speculationibus. absque vllo actu exteriori esse practicum, resp. dici practicum similitudinarie, & denominatiue extrinsece; non vero proprie, & formaliter; aliter si intellectus regulans alium actum esset, practicus, sequeretur, quod habitus primorum. principiorum speculabilium, qui regulat scientias naturales, esset practicus; & sic practica esset Mathematica, quae regulat principia, & dignitates Aritmeticae, Geometriae, &c. Idem dicendum de Philosophia, quae regulat principia Medicinae; & de Metaphysica, quae regulat principia omnium scientiarum naturalium, vt docet Fundatiss. 1. Met. 4. 265 & in 2. sent. dist. 4. q. 1. art. 1. 8. Respondeo dicendum; & sic nulla scientia

150

esset speculatiua, quod est contra communem. sensum Philosophorum; nullus enim dixit Metaphysicam esse practicam, &c.

151

S Superest modo explicandum aliud dubium; scilicet, a quo sumatur ratio practici, & speculatiui, an ab obiecto vel a fine? His enim explicatis faciliter colligitur solutio questionis.

152

Et quidem quantum ad hoc difficultatem facit Philesephus, qui videtur sibi contradicere. nam in 3. de An; & passim in Met. docet quemlibet habitum specificari, & denominari ab obiectos & postea 1. Eth. ait, quod habitus practicus est ille, cuius finis non est scire, sed agere; & in 3. repetit: Moralis Philosophia ideo est practica; quianon est contemplationis gratia, sed vt boni efficiamur: & 2. de Anima 1. 49. ait: Dignum est a fine omnia denominari, & 1ac 6. Met: probans Metaphysicam esse speculatiuam ait: Finis scientiae speculatiuae est veritas, practicae vero opus, cul consonat Com. 3. de An. c. 4 & 2. Met. c. 3. dicens: Finis intellectus speculatiui est scire tantum, operatiui autem operari. Vt igitur haec explicentur.

153

Aduertendum, quod habitus, cum respiciat nedum objectum, sed etiam finem, in quem suapte natura tendit(si enim careret fine, omnino inordinatus existeret) ideo ab vtroque denominatur; & specificatur; sed diuersimode, vt v. 8. largitio eleemosynae, quae ex objecto constituitur in genere bonitatis moralis, ex prauo fine, scilicet inanis gloriae, constituitur in genere malitiae; quapropter videndum est, quas denominationes habitus recipiat ab objecto, & quas a fine.

154

6. Noster Argenthic q. 4. art. vit. in fine docet habitum recipere duplicem denominationem, aliam essentialem, aliam accidentalem. Es¬¬ sentialis est illa, que necessario ei conuenit, neque potest dari habitus sine illa. Accidentalis est illa, quae ei contingenter conuenit, & potest essesine illa; sic homo denominatur rationalis essentialiter a rationalitate, quae est eius specificatiuum, & denominatur albus accidentaliter ab albedine, quae ei contingenter aduenit. Igitur habitus recipit ab objecto denominationes essentiales, quia objectum est specificatiuum illius, vtdiximus art. 1,sicuti enim constituit, ita denominat; sed constituit essentialiter, quia specificat; ergo denominat essentialiter, & per conseques habitus ab obiecto sicuti recipit specificationem essentialem, ita essentialem denominationem. Finis vero accidentaliter aduenit habitui, tum quia quanuis habitus ordinatus nequeat carere. fne vage sumpto, attamen potest carere hoc: vel illo fine in particulari; videmus enim, quod aliqui addiscunt scientias, vt lucrentur diuitias, alij vt honores, alij delectationis gratia, & alis propter ipsum scire, qui est finis proprius scientiae; ergo finis accidentaliter aduenit habitui; sicut? substantia, quanuis non possit esse sine accidentibus illius conseruatiuis, attamen quia potest esse sine his, vel illis accidentibus; ideo accidentia dicuntur illi contingenter aduenire. Tum quia etiam praeciso fine intelligitur habitus in determinata, & distincta specie, in qua pomitur per objectum, praeciso enim fine, quem respicit Philosophia, adhuc Philosophia est vnus habitus versans circa corpus mobile distinctus a Metaphysica, & ab omni alia scientia; sed illud, quod aduenit rei iam constitutae in deter minata specie, aduenit accidentaliter; ergo finis accidentaliter aduenit habitui. Tum quia illud, quod pertinet ad diuersum genus, non potest. constituere rem illius generis, sed mere accidentaliter illi aduenit, vt albedo, quae pertinet ad genus qualitatis, nequit costituere substantiam, & per consequens illi accidentaliter aduenit; sed finis pertinet ad genus volitiui, quia est objectum voluntatis, & habitus cognoscitiuus (de quo hic loquimur) pertinet ad genus intellectiui, quia est facultas intellectus; ergo finis aduenit accidentaliter habitui intellectuali.

155

Ex his manet explicatum, quod ratio practici, & speculatiui sumitur a sine, non ab obiecto, & explanata contradictionis ymbra, quae hunc articulum obscurate videbatur.

156

Ex dictis sic possunt definiri praxis, & speculatio.

157

TE. Praxis est actio exterior potentiae transeuErcoperantis posita in facultate uoluntatis, queactio vel est electio, vel sequens electionem, modooperabili facta. Dicitur exterior ad excludendas, actiones immanentes, vt dictum est. Dicitur posita in facultate uoluntatis ad excludendas actiones naturales Brutorum, plantarum, & inanimastorum, quae licet sint actiones Physicae externae. nontamen sunt proprie praxes, secundum quod φuaxis hic sumitur; sumitur enim, prout est membrum diuidens habitum intellectualem? unde sicuti habitus intellectualis nequit competere Brutis, plantis, & inanimatis; ita neque paxis, quae est propria differentia habitus intellectualis. Dicitur quae est electio, vel sequens electionem ad excludedam intetionem finis, quae non est proprie praxis, quia, vt ait Arist. 6. Eth. εeροPraxis est operatio secundum electionem, finis enim, vt finis, non ordinatur ad aliquid aliud, & siordinatur, vt patet de fine intermedio, ordina¬ tur, vt medium, non vt finis, habito enim fine cessat motus; & sic vltra finem non potest da aliqua operatio externa, a qua intentio finis denominetur practica. Dicitur modo operabili facta; quia circa operationem practicam potest. dari mera speculatio, vt cum Artifex redectitsuper statuam iam factam, ille actus ressexus est mere speculatiuus, quia licet tendat in operationem practicam, non tamen tendit modo operabili, illam scilicet operando.

158

8 Speculatio est actus intellectus, qui est gratia sui in sola veritatis, contemplatione consistens, nec ulterius progrediens ad regulandam aliquam externam operationem, quae sit proprie praxis. Dicitur actus intellectus ad excludendas, actiones voluntatis, quae non sunt speculatiuae, sed affectiuae; nam sicuti intellectus dicitur speculatiuus a speculari, ita voluntas dicitur affectiua ab affectu, siue amore; & ad excludendos actus aliarum potentiarum, quae proprie non sunt speculatiuae. Dicitur gratia sui ad differentiam actus practici, qui non sistit in sola contemplatione sui objecti, sed viterius progreditur ad factionem illius. His suppositis

159

S. 2. Affertur resolutio Articuli. PRima sententia vult Theologiam esse sim¬

160

pliciter Speculatiuam; nam licet aliqua ex parte dirigat ad actionem, nempe ad mores, ad defensionem Fidei &c: attamen principaliter, & absolute ordinatur ad contemplationem Dei, tanquam ad finem praecipuum, & principalem, a quo tantum sumi debet denominatio practici, & speculatiui. Ita Henric. in Sum. 1. p. art. 8. q. 33 & alij pauci.

161

Secunda substinet esse simpliciter practica, quia omnis cognitio illius ordinatur ad bene. operari. Ita Alhert. magn. in Sum. 1. p. tract. 1. q. 3. memb.3; Scot in Prol. q. 4. Ricard. ihidem q. 4iBassol. q. 8. art. 2, Aureol, apud Capreol. q. 2. Prol. inargumentis contra 6. conclu; & ex nostris Greg. q. 5. art. 4. concl. 2.

162

Tertia arbitratur esse simul practicam, & speculatiuam, quia ordinatur tum ad mores, qui Sut obiecta operabilia, tum ad objecta speculabilia, vt Mysterium Trinitatis, Incarnationis &c. principalius tamen esse speculatiuam, quam practicam, quia per se primo respicit obiectum speculabile, secundario vero objectum operabile. Ita Calet. cum omnibus Thomistis, Mol. disp. 25. Ban,. dub. 1; Lum. disp. 13 Vasq. disp. 8; & 9. Pesant. disp. 1,. Capr. q. 2, ORam, Gabr; Mayr. apud Vasq. n. 14. Discrepant tamen inter se; nam alij volunt esse formaliter practicam, & speculatiuam, vtBan, apud Ioca S. Tho; alij esse tantum eminenter virtualiter practicam, & speculatiuam, idest non secundum formalitatem practici, & speculatiui, sed secundum formalitatem altiorem, & perfectiorem includentem virtualiter rationem pra¬ ctici, & speculatiui, vt Nauarr. Controu. 11. §. 5. Iota SThop. 1. q. 1. disp. 2. art. 10; alij tandem eminenter formaliter, non vero tantum eminenter virtualiter, vt Gonet. disp. Proem. art. 4.

163

Ultima tandem sententia docet Theologiam nullo modo esse practicam, vel speculati uam, sed affectiuam, quia eius finis est charitas, affectus, amor, & dilectio Dei. Ita Fudatiss. Doct. q. vit. Prol & in 2sentdist. 21. art. 1. dub. 2. lat; & alibi; Argent. q. 4. Prolart. 3 Tolet. ibidem q. 9; & Io Ger. q. 5: D. Bon. q. 3. Prol; Trigos. q. 1. art. 1. dub. 4. cocl. 2. Inclinat Putean; & Alen. q. 1. memb. 1. Imo Pesantius testatur in adductione secundae sententiae hanc fuisse omnium Antiquorum scntentiam; pro cuius discussione.

164

IO Not; ex Fundatiss. Doct. hic in corp; & Tolet. art. 2. in princip;quod sicuti vnius scientiae totalis vnicus est finis adaequatus; ita plurium partium scientiae sunt plures fines partiales; ordinati tamen ad vnum fine totalem, & adaequatum, vt v. 8. finis totalis belli est Victoria; sunt tamen plures fines partiales, quia Dux eligit arma, vt occidat hostes; admonet tormenta, vt deij ciat muros; prohibet victualia, vt fame eos interimat, & c. occidere autem hostes, aequare muros, interimere fame, &c. ordinantur ad victos riam, quae est finis adaequatus belli. Igitur cum in Theologia sint multae partes, vt pars moralis, & speculatiua, debent habere plures fines partiales, qui tamen ordinari debent ad vnum finit totalem; aliter non esset vna ratione finis. A finibus autem partialibus non sumitur denominatio scientiae practicae, vel speculatiuae, sed a fine totali, sicuti ab objectis partialibus non sumitur specificatio, sed ab objecto totali; & adaequato, Hoc notato.

165

II Vnica conclusio. Theologia nostra non est habitus simul practicus, & speculatiuus; nec tantum speculatiuus, sed est tantum habitus affectiuus. Ita expresse docet Beatiss. Theologorum Pater Aug. lib. 1. Doct. Christ. c. 35. Omnium. Diumarum Scripturarum plenitudo, & finis est dilectio Dei, & lib. 2. c. 7. Omnium Diumarum Scripturarum studiosus, nihil in eis inueturus est, quam diligendum esse Deum propter Deum, & proximum propter Deum; Et de Laude Charitatis apud B. Doct. hic: Si non vacat omnes sacras paginas perscrutari, omnium Scripturarum secreta aperire, & penetrare, tene Charitatem, ubi pendent omnia, Itatenebis, quod ibi didicisti; tenebis etiam, quod non didicisti: ex quibus efformatur haec ratio. Denominatio practici, & speculatiui desumitur a finetota li, & adaequato; sed dilectio, & affectus Dei est finis totalis, & adaequatus Theologiae; ergo Theologia non est practica, aut speculatiua, sed a ffectiua, seu affectuosa. Maior patet ex dictis; nam objectum secundum se ipsum se habet indifferenter ad rationem practici, & speculatiui; quia potest esse practicum, & speculatiuum, quatenus circa ipsum potest versari actio transiens, & immanens; sed abreo, quod est indifferens ad aliquam rationem formalem, nequit desumi illa ratio formalis determinate; vt a materia, quae est, indifferens ad esse specificum, nequit formaliter desumi tanquam a causa formali esse specificum; aliter effectus formalis sumeretur ab eo, inquo non est formaliter; ergo ratio practici, & apeculatiui non desumitur ab obiecto. Minor patet; nam Christus Dominus Matth. 22. ait: In his duobus (scilicet in mandatis de dilectione Dei, & proximi) tota lex pendet, & Prophetae, idest sacraDoctrina, quae continetur in lege; & Prophetis, pendet a dilectione Dei, non tanquam ab obiet cto, sed tanquam a fine. Et Apostolus Rom. 13. Plenitudo legis est dilectio; plenitudo autem, & finis idem sunt; quia finis est complementum, vitra quod nihil est; Hinc idem Apost. 1. ad Tim. 1. Finis praecepti est Charitas, quod explicat Beatiss. Ecclesiae Pater Aug. lib. 1. de Doctr. Christ. c. 41. Haec summa est, vt intelligatur legis, & omnium Scripturarum Diuinarum plenitudo, & finis est dilectio Dei. Et ratio est; nam scientia nobilissima. debet ordinari ad nobilissimum finem, sicuti ordinatur ad nobilissimum objectum; sed nobilissimus finis est Charitas, hanc enim Apost. 1. Cor. 13. praefert ceteris Donis dicens: Mator autem horum est Charitas; ergo Theologia ordinatur ad Charitatem, seu dilectionem Dei. Tum quia ille est finis yltimus scientiae supernaturalis, qui est vltima operatio supernaturalis nostra, finis enimest terminus rei, sed nostra vltima operatio supernaturalis est actio supernaturalis voluntatis, quae non est nisi dilectio Dei; actio enim voluntatis sequitur ad actionem intellectus, tanquam posterior; & vltra ipsam nulla alia dari potest. actio spiritualis; cum nulla alia detur potentiaimmanenter agens; ergo dilectio Dei est finis viltimus nostrae Theologiae; quod tamen intelligitur de fine vltimo quos non autem de fine vltimo qui, hic enim est Deus.

166

Dices cum Val. Dilectionem Dei esse finem scientis Theologiam, non finem scientiae Theologicae; sed scientia non denominatur a fine scientis, quia ex eo, quod quis studeat Philosophiae, vt acquirat pecuniam, Philosophianon denominatur pecuniaria, ergo Theologia non denominatur dilectiua.

167

Resp. neg. maiorem: nam Scripture, & PP. inquiut; Dilectionem Dei esse finem legis, Scripturarum Diuinarum, & Sacrarum paginarum; non autem aiunt esse finem scientis legem, Scripturas, & Sacras paginas; sed in Lege continetur Theologia, quia ab illa sumit sua principia, ex quibus constat, & constituitur; ergo finis Theologiae est, dilectio Dei.

168

12 Prob. 2. ex Fundatiss. Doct. in 2, sent. loc. laud. Habitus immediate denominatur a suo actu adaequato, a quo specificatur, sicuti actus adaequatus immediate specificatur ab objecto adaequato; sed actus proprius Theologiae est credere cum discursu, qui, cum inuoluat Fidem, necessario inuoluit piam affectionem voluntatis; ergo Theologia denominanda est affectiua. Maior patet ex 3. de Anima, vbi dicitur, quod potentia specificatur, & denominatur a suo actu adaequato, & actus ab objecto; sic Philosophia a suo actu, qui est scire, denominatur scientia; & eius actus a scibili, quod est eius obiectum, denominatur scietificus. Prob. minor; Actus Theologiae non est videre, quia Theologia non est? enidens, sed ineuidens, sed est credere; quia procedit tantum ex Articulis Fidei, circa quos nullus actus potest dari praeter actum audiendi, & credendi, illis enim assentimur propter auctoritatem dicentis; & per consequens actus, qui ex illis per Theologiam deducitur, erit actus credendi; talis cnim est actus, quale est principium illius. Tum quia actus adaequatus Theologiae est ille, cui succedit in Patria actus euidens Theologiae Beatorum; sed Visio Beata succedit. Fidei iuxta illud Psal. 47. Sicut audiuimus, sic vidimus in Ciuitate Dei nestri; super quod B. Doct vbi supra: Nunc credimus per Theologiam, sed inPatria sciemus, nunc audimus, sed in Patria videbimus; Fides aute necessario inuoluit piam affectionem voluntatis, vt videbimus in 2, sent;ergo actus adaequatus proprius Theologiae est credere, quod inuoluit piam affectionem voluntatis.

169

I3 Prob. 3. reijciendo alias opiniones. Theologia non est simpliciter practica, nec simpliciter speculatiua; nec simul practica, & speculatiua; ergo est simpliciter affectiua. 1. pars antecedentis prob. contra 2. sententiam. Ille habitus est simpliciter practicus, cuius omnes partes ordinantur ad praxim, sicuti ille homo dicitur simpliciter albus, cuius omnes partes sunt albae; sed aliquae partes Theologiae non ordina turad praxim, vt Tractatus de Vnitate, & Trinitate Dei, qui ordinantur ad meram contemplationem; Unitas enim, & Trinitas Dei non potest ordinari ad nostros bonos mores; neque cognitio horum Mysteriorum conducit ad aliquod opus nostrum morale externum, vt patet: ergo Theologia non est simpliciter practica: stum quia Theologia est Sapientia, vt infra probabitur; sed Sapientia non est habitus simpliciterpracticus, quia finis Sapientiae non est praxis exrist. 6. Eth, ergo non est simpliciter practica. sTum quia scientia practica est ignobilior scienstia: speculatiua: nam practica extenditur ad actiones externas, quae sunt ignobiliores actionibus internis intellectualibus, sicut sunt ignobiliores potentie; a quibus eliciuntur, sed Theologia non est ignobilior scientiis naturalibus speculatiuis, vt superius ostendimus; ergo non estsimplicer practica. Et sic prob. etiam 2. pars antecedentis: nam Theologia secundum partem moralem respicit bonas operationes, ergo non, est secundum omnes partes speculatiua.

170

14. Vtima pars antecedentis sic ostenditur contra 3. sententiam. Vel Theologia est totaliter simul practica, & speculatiua, vel partialiter practica, & partialiter speculatiua? Si primum; ergo non est vnus habitus, sed duplex; nullus enim habitus potest respicere duo objecta adae¬

171

quata, & duos fines adaequatos inter se oppositos: & ideo si Theologia tota esset practica, & tota esset speculatiua, etiam eius objectum totum esset practicum, & totum speculatiuum, sed objectum totale practicum, & totale speculatiuum est duplex objectum adaequatum; ergo specificat duplicem habitum. Si secundum; ergo Theologia non est simul practica, & speculatiua; quia ab objectis, & finibus particularibus, & inadaequatis scientia non desumit denominationem, vt supra diximus.

172

I5 Obiicies 1. Scietia specificatur ab obiecto, non a fine, ergo denominatur ab objecto, non a fine. Antecedens probatum est φ. 2. art. 13. & in hac φ. 3. art. 1, consequentia patet: nam abeodem sumitur denominatio, & specificatio.

173

Resp. dist. consequens; denominatur essentialiter, conc; accidentaliter, neg; & eodom modo dist. ad eius prob. Ab eodem sumitur denominatio essentialis, conc; accidentalis, neg.

174

Instabis. Objectum dat denominationem. speculatiui; ergo & rationem practici; quia abeodem sumitur ratio practici, & speculatiui, cum eadem sit ratio contrariorum. Prob. antecedens. Tunc habitus est speculaniuus, cum tendit inobjectum, & sistit in illo; ergo ab objecto sumitur ratio speculatiui, non enim potest sumi ab eo, in quod non tendit.

175

Resp. dist. antecedens. Obiectum, quatenus objectum reduplicatiue, dat denominationem: speculatiui, neg; quatenus finis, conc. Idem igitur obiectum habet duplicem rationem, scilicet, objecti, & finis; & quatenus habet rationem finis, denominat habitum speculatiuum.

176

IG. Obiicies 2. Si Scientia reciperet denominationem a fine, nulla scientia etiam naturalis esset speculatiua, & sic chimericum omninoesset istud nomen scientiae speculatiuae; sed hoc est contra communem sensum Philosophorum. diuidentium scientias in speculatiuas, & practicas; ergo denominatio practici non sumitur a fine. Prob. maior. Scientia naturalis habet profine Beatitudinem naturalem, vt docet B. Doct. in Met. lib. 1. q. 1. Et in 2, sent. dist. 4. q. 1. art. 1, sed Beatitudo naturalis est actus voluntatis, quo quisque affectat esse foelicem, sicuti Beatitudo supernaturalis est formaliter actus voluntatis, quo tendimus in finem supernaturalem, vt videbimus in 2, sentcum Fundatise. Doct; ergo si scietia reciperet denominationem a fine, nulla scientia naturalis esset speculatiua, sed affectiua; & sicut Theologia est affectiua supernaturalis, ita saltem Metaphysica esset affectiua naturalis, quod est contra communem sensum Philosophorum docentium Metaphysicam esse. speculatiuam, non affectiuam.

177

Resp. neg. sequelam maioris. Ad prob. neg. minor; & disparitas est; quia Beatitudo supernaturalis, cum sit vera, & formalissuma Beatitudo consistit in illo actu, quo formaliter tendimus in Bonum, quod solum habet beare; actus autem, quo tendimus in Bonum, est actus voluntatis, quae specificatur a Bono, ideo Beatitudo supernaturalis est actus voluntatis. At vero Beatitudo naturalis, quia non est vera Beatitudo (vera enim Beatitudo est solus Deus, in quo vitimo satiamur) sed tatum habet modum Beatitudinis, quatenus habet rationem termini melioris, ad quem potest pertingere potentia naturalis ideo foelicitas naturalis non consistit proprie in actu voluntatis, sed in actu intellectus habentis tamen modum actus voluntatis. Hinc ait B. Doct. in 2. vbi sup. Qui scit bene speculari secundum Metaphysicam, prout huiusmodi speculatio per pura naturalia potest haberi, aliquem modum faelicitatis per naturam habere potest.

178

17. Obiicies 3. Dilectio Dei est finis charitatis, ergo nequit esse finis Theologiae. Patet: antecedens, quia dilectio Dei est actus elicitus a charitate, quo habito cessat motus charitatis Prob. consequentia. Idem nequit esse finis habituum specie diuersorum; sed charitas, & Theologia sunt duo habitus specie diuersi, quorum primus est in voluntate, alter in intellectu; ergo dilectio Dei nequit esse finis Theologiae.

179

Resp. dist. antecedens. Dilectio Dei est finis quo charitatis, conc; finis cuius quo, neg, & eodem modo dist. consequens. Dilectio nequit esse finis quo Theologiae conce cum enim finis quo sit actus formalis elicitus, ide numero actus nequit sub eadem formalitate elici a duplici habitu specie diuerso. Nequit esse finis cuius quo Theologiae, neg. Per quod patet ad prob, quanuis enim idem nequeat esse finis quo duorum habituum, potest tamen esse finis quo vnius, & finis cuius quo alterius.

180

IS. Obiicies 4. Finis cuiuscunque habitus nequit inesse ei, qui non habet talem habitum, & habitus nequit inhaerere, & esse in illo, qui caret fine proprio illius habitus; sed multi sunt, qui habent dilectionem Dei absque Theologia, vt patet de Catholico Idiota; & multi sunt, qui habent Theologiam absque dilectione Dei, vepatet de Theologo existente in peccato mortali, quod pugnat cum charitate, quae est dilectio Dei; ergo dilectio Dei non est finis Theologiae

181

Resp. dist, maiorem. De fine quo, conc; dilectio enim non potest esse in homine non habente habitum Charitatis; de fine cuius quo, negi nam licet vnus habeat scientiam, & non habeat, finem illius scientiae, hoc non est defectu scientiae, quae suapte natura respicit illum finem, sed defectu scientis, qui ponit impedimentum ad illum finem. Quod autem finis cuius quo possit est se sine illo habitu; qui illum respicit, & habitus sine tali fine, est, quia talis finis aliunde potest. haberi sine illo habitu, & sic dilectio potest haberi etiam per charitatem, & habitus potest haberi sine tali fine defectu scientis habentis impedimentum. Sic sanitas, quae est finis cuius quo Medicinae, potest esse in homine beneficio naturae sine Medicina, & Medicina potest esse inhomine infirmo. Ita a pari¬

182

I9 Obijcies 5. Si dilectio Dei esset finis Theologiae, Theologia ageret de Deo sub ratione diligibilis; sed hoc est contra id, quod docuimus art. 33ergo dilectio Dei non est finis Theologiae. Prob. sequela maioris. Obiectum est id quod principaliter intenditur a tali habitu; sed finis principaliter intenditur; ergo est obiectum. tum quia obicetum, & finis idem sunt.

183

Resp. neg. sequelam maioris. Obi ectum est; id, quod principaliter intenditur, tanquam id circa quod talis habitus versatur, cone; tanqua id, cuius gratia cognoscitur tale objectum, negi& eodem modo dist. minor. Ad 2. dist. assumptum. Obiectum, & finis actus idem sunt, conc: nam objectum, cum terminet actum tendentem circa illud, dicitur terminus, & finis illius actus Obiectum, & finis objecti, seu cuius gratia, neg. finis enim cuius gratia dicitur finis objecti, quia ad ipsum ordinatur tale objectum. Dilectio autem Dei dicitur finis objecti, seu cuius gratia quia in tantum cognoscimus Deum, vt ipsum. diligamus; non est autem tantum finis actus, vepatet.:

184

2O Obijcies 6. Finis Theologiae est praxisi ergo Theologia est habitus practicus: Prob. antecedens. Finis Theologiae est obseruantia prereptorum Dei, gignere, & defendere Fidem facere opera bona, & consequi aeternam salutem, sed istae omnes sunt operationes practicaei ergo finis Theologiae est praxis.

185

Resp. dist. antecedens. Finis minus principalis Theologiae est praxis, conce principalis adaequatus, neg. Ad prob. dicitur, quod omnes tales fines sunt inadaequati, & minus principales, quia reducuntur ad dilectionem Dei, quae est finis principalis:

186

Instabis. Finis Theologiae est consecutio actualis Dei, quatenus per opera nostra meritoria est consequibilis; sed consecutio Dei med iatibus operibus meritorijs externis est praxis; ergo Theologia nostra est practica¬

187

Resp;quod cum consecutio Dei in ratione finis sit per actum voluntatis, qui non est praxis; finis Theologiae non est praxis; & quanuis opera meritoria externa sint praxes; attamen, quia ordinantur ad consecutionem Dei per dilectionem, nequeunt dare denominationem practici:

188

II Obiicies 7. Nobilissima scientia iuxta Philosophum est speculatiua; sed Theologia e st huiusmodi, quia est nobilior omnibus scientiis; ergo est speculatiua. Confir. 1. Theologia habet pro obiecto Deum, qui nullo modo est factibilis, aut operabilis, sed tantum speculabilis; ergo Theologia est tantum speculatiua.

189

Confir. 2. Theologia nostra imitatur modum Theologiae Dei, & Beatorum, sed Theologia Dei, & Beatorum est mere speculatiua non enim ordinatur ad praxim; ergo & nostra.

190

Resp. ad arg. dist. maiorem. Nobilissima. scientia inter scientias naturales est speculatiqua, cone; nobilissima scientia, prout importat scientiam supernaturalem, neg. maior; cum enim Theologia sit scientia supernatur alis excedens omnes scientias naturales, etiam speculatiuas, ideo debet denominari affectiua ab actuvoluntatis, qui excedit actum intellectus, qui dicitur speculari, sicuti voluntas est nobilior intellectu, vt dicitur in 3 de Anima.

191

Ad 1. conf. dist. antecedens, Theologia habet pro obiecto Deum, qui tantum est speculabilis per actum intelleetus, & non diligibilis per actum voluntatis, neg; qui est speculabilis, & illius speculatio ordinatur ad illius dilectionem tanquam ad finem, a quo denominatur, conceditur.

192

Ad 2. neg. minor; & ad prob. insertam dicitur, quod licet Theologia Dei, & Beatorum non ordinetur ad praxim, ordinatur tamen ad amorem perfectissimum, quo Deus amat seipsum, & quo Beati diligunt Deum, a quo denosminatur perfectissime affectiua.

193

22. Obiicies 8. Theologia supponit Fidem; sed Fides saltem eminenter est practica, & speculatiua; ergo & Theologia. Prob. minor. Fides nedum speculatur Deum, quatenus prima Veritas, sed etiam dirigit opera nostra bona interna. & externa, quae sunt vere praxes; ergo Fides est? saltem eminenter practica, & speculatiua.

194

Resp. neg. minorem. Ad prob. dicitur, quod ficet tam Fides, quam Theologia ordinentur ad speculationem, & operationem, attamen, quianon ordinant ar tanquam ad finem adaequatum principalem, sed tanquam ad fines partiales madaequatos; ideo nequeunt denominari prapeticae, & speculatiuae simul.

195

2. Obiscies 9. Quae sunt dispersa in infertolibus; vniuntur in superioribus, vt docet D. Dion; & ut constat de anima rationali virtualiter includente animam sensitiuam, & vegetatiuam; & de sensu communi includente sensus particulares; sed ratio practici, & speculatiui conuenit scientiis naturalibus, quae sunt inferiores Theologia; ergo Theologia est eminenter pracrica, & speculatiua.

196

Conf. Theologia nostra sequitur modum scientiae Dei, sed scientia Dei est simul speculatiua, quatenus versatur circa creaturas possibi les; & simul practica, quatenus versatur circacreaturas futuras, ergo idem dicendum est de Theologia nostra. Ad hoc arg; quod est principale Aduersantium, dicitur, quod nihil, quia nimis probat. Nam Metaphysica, vtpote Regina, est superior ad omnes scientias speculatiuas, & practicas, & tamen a nullo dicitur eminenter simul practica, & speculatiua, sed simpliciter dicitur speculatiua etiam a D. Tho. Ide dicendum de Mathematica, quae licet, prout subalternat sibi suas species, v. 8. Aritmeticam, quae est speculatiua, & Geometriam, quae est practica, sit illis superior; non tamen est simul eminenter practica, & speculatiua, sed simpliciter speculatiua. Et Philosophia, prout subalternat Medicinam modo operabili; & Astrologiam, quae est speculariua, nec tamen dixit D. Tho; quod Philosophia sit. eminenter praetica, & speculatiua; ergo a pari.

197

Resp. igitur, dist, maiorem. Quae sunt dispersa in inferioribus, uniuntur in superioribus, tanquam specificatiuum formale adaequatum illorum, negi tanquam obiecta materialia inadaequata, conc. Hoc patet in exemplis adduetis nam vegetatiuum, & sensitiuum vniuntur in anima rationali, non tamen sunt specificatiuum, aut denominatiuum illius; sed aliquis gradus superior, qui est esse rationale, est specificatiuum, & denominatiuum adaequatum; ita quanuis speculatiuum, & practicum vniantur in Theologiai attamen nec specificant, nec denominant, sed se habent mere materialiter, inadaequate, & partialiter. Θιg

198

Ad conf. dicitur, quod denominatio practici, & speculatiui, quae conuenit scientiae Dei, est tantum respectu obiectorum materialium, & secundariorum; quae sunt creaturae, vt docent Aduersarijunter quos Gonet 1. p. de Nat; & Quidit. Dei disp. 2. art. 5; Ioa S. Tho. q. 14. disp. 17. art. I5 & sicuti scientia Dei respectu obiectis primarij, quod est Diuina Essentia cum omnibus praedicatis Diuinis, nec est speculatiua, nec practica; ita Theologia nostra respectu obiectis primarij nec est practica, nec speculatiua; quicquid sit, an possit dici talis ratione obiectorum. partialium materialium, de quo in praesenti non loquimur.

199

24. Obiicies 10. Philosophus distinguit, scientias in practieas, & speculatiuas, nec vllam facit mentionem affectiuae; ergo non datur in scientiis denominatio affectiui.

200

Resp. Philosophum ignorasse Theologiam supernaturalem; & ideo ipsius denominationem omisisse, ac propterea diuisisse solas scientias naturales.

201

25. Obijcies Vtimo. Ad scientias naturales sequitur amor, & affectus naturalis; nec tamen denominantur affectuosae; ergo idem dicendum de Theologia. Prob. antecedens. Tum quia sicuti ad cognitionem supernaturalem sequitur affectus supernaturalis, ita ad naturalem naturalis. Tum quia scientiae naturales non carent fine, aliter essent casu, sed finis scientiae super¬ naturalis est amor supernaturalis; ergo finis scientiae naturalis est amor naturalis.

202

Resp. dist. antecedens. Ad scientias naturales sequitur amor naturalis tanquam finis remotus, & extraneus, qui non potest denominare scientiam, cone; tanquam finis proximus, & intraneus ipsius scientiae, negi nam finis scientiae naturalis est ipsum speculari, & contemplari veritatem sui objecti; quod, cum sit intra sinum intellectus, quia speculari est actus intellectus; ideo nequit denominare scientias affectiuas; affectio enim pertinet ad voluntatem. Quod autem speculari sit finis proximus scientiae, colligitur ex eo, quod scientia sit gratia sui, illud enim, quod est gratia sui, nequit ordinari ad aliud extra se; cum autem scientiae sint in intellectu, ideo nequeunt ordinari ad amorem, qui est in voluntate, aliter non essent gratia sui. At vero Theologia non est gratia sui, sed gratia amoris Dei, ideo ab illo denominatur. Ad 1. prob. dist assumptum. Sicut ad cognitionem supernaturalem sequitur amor supernaturalis, ita ad naturalem naturalis eodem modo tanquam finis proximus, neg; diuerso modo tanquam finis remotus respectu scientiae naturalis, & proximus respectu scientiae supernaturalis, conc. Ad 2. neg. consequentia; scientiae enim naturales sunt gratia sui, & ideo nequeunt habere finem extra sinum intellectus, Theologia vero non est gratia, sui, & ideo respicit affectum voluntatis.

203

Instabis. Scientiae respiciunt contemplationem veritatis, quatenus bona, & delectabilis est, tanquam finem proximum; sed speculatio, quatenus bona, & delectabilis, est obieetum forma le voluntatis; ergo finis proximus scientiae naturalis est actus voluntatis. Prob. maior. Scientia. respiciunt speculationem, vt est finis, sed finis, O bonum conuertuntur; ergo respiciunt speculationem, quatenus bonam.

204

Resp. neg. maiorem: nam scientiae respiciunt speculationem sub ratione veri, non sub ratione boni. Ad prob. dist. maior. Scientiae respiciunt. speculationem, vt finem, in quem tendunt sub ratione veri, conc; sub ratione boni, neg; & sic dist. minor: finis enim sub ratione amabilis conquertitur cum bono, non autem finis sub ratione vers.

Articulus 5

205

ART. V An Theologia vere, & proprie sit scientia?

206

TRiplex conclusio, que sit vere Theologica, potest considerati in Theologia1. est, que deducitur ex duabus praemissis ambabus reuclatis. 2, quae deducitur ex vna reuelata & altera naturali necessaria. 33 quae deducitur ex vna reuclata, & altera probabili. Diximus, quod sit vere Theologica: nam illae conclusiones, quae in Theologia inferuntur vel ex duabus propositionibus naturalibus necessariis, vel ex duabus probabilibus, non spectant formaliter ad Theologiam, sed ad scientiam naturalem, vel ad habitum opinatiuum famulantem Theologiae: & ideo respectu illarum nequit Theologia denominari scientia, vel opinio. Quod autem ad Theologiam spectet agere nedum de propositionibus reuelatis, sed etiam de propositionibus. natur alibus, quatenus coniumguntur cum reuelatis, iam diximus q. 1. art. 7, propositiones enim naturales, vt coniunctae cum reuelatis, eleuantur ad ordinem Diuinum supernaturalem, in quo est Theologia, & cognoscuntur per lumen Fidei Diuinae; & per consequens ex ipsis infertur conclusio Theologica. Quod etiam de conclusione opinatiua deducta ex vna praemissa reuelata, & altera probabili ostendemus infra art. 7. Querimus ergo in presenti solum de Theologia per ordinem ad conclusiones primi, & secundi generis.

207

: Supponendum 1. est hic non esse sermonem de Theologia Dei, & Beatorum, quae procedunt cum omni claritate, & cuidentia, sed de Theologia, quam habent de facto Viatores, & quae, licet sit certa, & infallibilis, attamen procedit sub lumine Fidei obscuro, & incuidenti, veostendimus q. 2. art. 3.

208

Supponendum 2. nos hic non loqui de scientia lato modo sumpta, quomodo etiam Fides scientia nuncupatur juxta illud Zach; & LucI. Ad dandam scientiam salutis, sic enim accipitur scientia pro quacunque cognitione siue habeatur per auctoritatem dicentis, siue per doctrinam, siue per causam, siue per historiam, siue per signa, sed loquimur de scientia stricte sumpo ta, prout est vnus ex quinque habitibus intellectus contradistinetus ab habitu primorum principiorum, a sapientia, prudentia, arte, & opinione; pro qua re¬

209

3 Prima Sentenia vult Theologiam esse vere, & proprie scientiam simpliciter, & absolus te. Ita Henr, Mayr; & alij, qui substinent principia Theologiae esse per se nota, & Theologiam esse cuidentem, qui videri possunt q. 2. art. 3.

210

Secunda Sententia censet Theologiam secundum se consideratam esse vere, & proprie scientiam, & sapientiam indiscriminatim; Si vero consideretur, vt in nobis Viatoribus, non essescientiam perfecte, habere tamen rationem verg & propriae scientiae subalternatae. Ita comuniter Thomistae hic. q. 1. art. 2. Caiet, ibidem; Ban; Zumi Gonzal. disp. 1; Nauarr, controu. 4; Ioca S. Thodispa 2. art. 3: Gonetart. 1, qui explicat suam sententia exemplo Pueri: nam licet Puer sit vere, & proprie, at formaliter substantialiter homo, attamenquia caret vsu rationis, & exercitio libertatis, non est perfectus homo; ita Theologia, quanuis sit vere, & proprie scientia, attamen quia caret actuali euidentia, & claritate, non est perfectaesa scientia.

211

Tertia sententia docet, Theologiam nostram, quocunque modo procedat, non esse pro¬ prie scientiam stricto modo. Ita Fundatiss. Doct. hic p. 2. Prol. princip. 1. q. 1, Greg. q. 1. art. 4. conel. 15. Franc, a Christo q. 1. concl. 33 Ger. q. 3. art.4. Putean. q. 1. art. 2. q. 23 Et ex extraneis Vasque Val; Mol; Hurtad. in log. disp. 11, sect. 3. 8. 333 pro cuius resolutone.

212

Not. 13 quod scientia, & sapientia sunt, duaespecies, in quas diuiditur habitus intellectualis, sicut Temperantia, & Iustitia sunt duae species, in quas diuiditur virtus moralis, qua nis adaequate non diuidant, dantur enim praeteripsas aliae species, vt supra diximus. Species autemdiuidentes aliquod genus debent necessario esse contradistinctae, & oppositae per rationem formalem differentialem propriam vnicuique; genus enim diuiditur per species oppositas, & per membra contradistincta iuxta regulas Logicales. Vt igitur sciamus, quaenam sit ratioformalis constitutiua scientiae accepte comparatiue ad sapientiam, debemus videre, in quo scietiastormaliter distinguatur a sapietia? Quamobrem, cum scientia definiatur habitus certus, & euidens per demonstrationem acquisitus; & demonstratio sit illa, quae est ex primis, veris, immediatis, notioribus, prioribus, causis que conclusionis: & causa duplex sit, scilicet alia proxima, & propria adaequata suo effectui, & altera altissima vniuersalissima, & communissima excedens suum effectum, scientia formaliter tria importat, scilicet cognitionem claram, & euidentem. tum quia definitur habitus certus, & euidens: tum quia est ex per se notis; debet enim resoluere. suas conclusiones in principia per se nota, aliter non habetur perfecte scientia; per se notum autem, & euidens idem est, quod autem essentialiter versatur circa per se notum, est cuidens quia specificatio habetur ab objecto, circaquod versatur, sicuti quod versatur circa ignotum, est ineuides; de quo q. 1. de subst. Dei art4. tumquia formaliter importat demonstratione, quae essentialiter est ex notioribus; nihil autem notius est eo, quod euidens est; & propterea. Philosophus 1. Post. aduertens ad claritatem, & eidentiam definit scientiam sic: Tunc scire arMitramur, quando cognoscimus causam, propter quamres est, & quoniam illius est causa, & non confingit aliter se habere; non enim solum debet. gognoscires per causam, sed debet cognosci ipfagausa, & debet cognosci ratio, seu virtus, perquamcausa causat illam tem, & quod talis res nequit esse, nisi per illam causam, quod est cuidenter cognoscere, & penetrare causam. 2. scictia importat certitudinem, quia importat demoustrationem, quae essentialiter est ex veris: mhil autem est certius veritate; tunc enim dicistur habere certitudinem de aliqua re, cum ilsius veritatem euidenter assequimur; & in hoc scientia distinguitur ab opinione, quae essentiafiter importat incertitudinem. 3. scientia importatformaliter esse per causam propriam, & eius¬ dem ordinis cum effectus & in hoc contradistinguitur a sapientia, quae est per causas altissimas, & altioris ordinis. Causae autem propriae, per¬

213

quas scientia cognoscit res, nedum debent esse causae in inferendo, sed etiam in essendo; secus omnis syllogismus etiam in materia probabili esset scientificus, quia continet praemissas, quae in inferendo sunt causae conclusionis. Igitur depent esse causae nedum in inferendo, sed etiam in essendo; quia praemissae nedum debent continere causam consequentiae, quae infertur, sed etiam causam consequentis, quod continetur in conclusione. Cum itaque conclusiones cuiuscunque scientiae deducantur ex primis princibiis eiusdem scientiae; quia conclusiones scientificae debent resolui in sua prima principia, non possunt autem resolui, nisi in illud, a quo decendunt, & deducuntur, aperte sequitur, quod istae causae, per quas cognoscuntur res, sint principia propria ipsius scientiae. Hemanet igitur ad rationem formalem scientiae necessario requiri evidentiam, quia est ex notioribus, certitudinem, quia est ex veris; & esse per causam propriam. Etsi Vnum horum deficiat, destruetur ratio formalis icientiae formaliter sumptae; sicuti enim si ei deficiat certitudo non habebit, per quod distinguatur ab opinione; ita si deficiat euidentia, & esse per causam, non habebit, per quod distinguatur a sapientia. Quod autem scientia sit discursiua, vel non, hoc illi conuenit tantum materialiter: scilicet ratione subjecti, in quo est, quod, cum intelligat dependenter a phantasmatibus distinctis inter se, quia causantur a rebus distinctis, cunque nequeat simul, & semel recipere plura phantasmata, ac ab illis simul informari, sicuti materia nequit simul informari naturaliter a pluribus formis realiter distinctis, ideo vnica cognitione nequit intelligete effectum, & causam, sed vnum post aliud cognoscit, in quo consistit ratio discursus. Ad quod non aduertens Vasque negauit rationem formalem scientiae inDeo propter defectum discursus. Idem dicendum est de alijs qualitatibus, quae omnino materialiter competunt scientiae; vt explicabimus q. 1. de Scientia Dei art. 1.

214

S Not. 2. ex Fundatiss. Doct. hic, quod Arist. 1. Met. assignat sex conditiones Sapientiae proprie dictae. 1. est, vt sciat omnia, idest cognoscat, quantum potest cognoscere cognoscens, in quo est Sapientia. a, vt versetur circa dfficilia; idest; vt sit de rebus magis difficilibus, quam scientia. 3ivt sit cognitio certissima, cum enim sapientia sit perfectior scientia, sequitur, quod si scientia est certa, sapientia debet esse certior; tum quia certitudo deriuatur ab objecto, & ex principiis, vnde cum sapientia versetur circa obiectum magis certum, & circa principia principiorum, perquae sunt certa principia scientiae; ab altioribus enim inferiora trahunt suam certitudinem, necessario debet esse certior, quam scientia iuxta illud: Propter quod vnunquodque tale, & illud magis. 4. est, vt cosideret causas causaru; quia est per altissimas causas, & cause altissimae causant causas inferiores, ideo debet considerate principiorum principia. 5. est; quod sit gratia sui; quia cum superior non sit gratia inferioris, bene tamen e contra, Sapientia, quae est superior omni bus scientiis, nequit esse gratia alterius, sed gratia sui.6; quod praesit, & praesideat alijs scientij s5. ordinet illas, non ordinetur ab eis, & omnes scientiae illi ministrent, ac anc illentur tanquam inferiores superiori.

215

Ex his habentur differentiae essentiales: quae sunt inter scientiam, & sapientiam; differunt enim.1, quod scientia est per causas cuidenter cognitas, vt diximus; sapientia vero prescindit ab euidentia; tum quia Philosophus definiens sapientiam nullam fecit mentionem de euidentia, sicuti fecit definiendo scientiam; tum quia potest dari cognitio rei per causas altissimas sub lumine obscuro, & talis cognitio non est scientifica, quia scientia non est cognitio per altissimas causas; neque opinio, quia causae altissimae sunt magis certae, quam causae inferiores; opinio autem est de rebus incertis; ergo erit, sapientia; ad nullum enim alium habitum intellectus potest pertinere, vt patet; & ex alia parte potest dari cognitio euidens per causas altissimas, sicuti est Theologia Dei, & Beatorum ergo sapientia praescindit ab euidentia, & incuidentia, in quo differt a scientia, quae essentialiter importat euidentiam, quia importat demonstrationem. Differunt 2; quod scientia est per causas inferiores, cum sit per demonstrationem, quae est ex propriis; causa aute propria cuiusque rer est inferior causa vniuersalissima, & communissima. omnium rerum; sapientia vero est per causas altissimas, quae sunt cause causarum inferiorum. 3scientia est circa minus difficilia, sapientia vero circa magis difficilia, quia scientia est circa res inferiores, que sunt magis faciles scitu; sapientia vero est circa causas altissimas, quo autem altior est res, eo longior est a nostro intellectu; & quo longior, eo difficilior. 4. scientia est minus certa, quam sapientia, quia est circa principia minus vniuersalia. 5. Sapientia regulat scientias; scientiae vero ancillantur sapientiae. His notatis.

216

G Vnica conclusio, Theologia nostra siue secundum se, siue vt in nobis, prout procedit sub lumine obscuro, non est scientia stricte sumpta Ita Beatiss. P. Auglib. 1. de lib. Arb. c. 7. vbi ait: Illa, quae proprie, ac pure scientia nominatur, ratione; atque intelligentia paratur; sed Theologia paratur per Fidem, non per rationem, eodem dicente contra Ep. Fundam. Ego Fidem catholicam profiteor; & per hanc ad certam scientiam me peruenturum esse praesumo; ergo Theologia nostra non est scientia proprie sumpta, Hanc sententiam. docuit etiam D. Thomas q. 14. de Verit. art. 9. di¬ cens. Quaecunque sciuntur proprie accepta scientia, cognoscuntur per resolutionem in prima principia, quae per se praesto sunt intellectui, quae autem cognoscuntur a Theologia, non cognoscuntur perprincipia, quae sint praesto per se, sed per fidem intellectui. Et 2. 2. q. 1. art. 5. Omnis scientia habetur per aliqua principia per se nota, & per consequens visa; quod etiam repetit 1. 2. q. 67. art. 3. Neque officit; quod 1. p. q. 1. art. 2. doceat Theologiam esse scientiam, ibi enim non sumit scientiam proprie, prout contradistinguitur a sapientia, sed prout confunditur cum sapietia. Videatur noster Fulgent. Ia fosse q. 1. c. 33 vbi omnes responsiones Thomistarum optime eluit.

217

Prob. 1. ratione. Ille habitus, cui deficit ratio formalis constitutiua scientiae, non, est formaliter, & proprie scientia; sed Theologiae nostrae, siue sumatur secundum se, siue vt est innobis, deficit ratio formalis constitutiua scientie; ergo Theologia nostra siue secundum se, siue veest in nobis, non est formaliter, & proprie scientia, Maior patet: nam genus, cui deficit ratio formalis constitutiua alicuius speciei, non est formaliter illa species, vt animal, cui deficit rationalitas, quae est constitutiua hominis, non est formaliter homo, sed habitus se habet, vtgenus respectu scientia; & aliorum habituum intellectus; diuiditur enim in quinque species supra assignatas; ergo habitus, cui deficit ratio formalis constitutiua scientiae, non est formaliter, & proprie scientia. Prob. minor; Theologiae nostrae, siue sumatur secundum se, siue vt est in nobis, deficit cuidentia, & esse per causas proprias, & inferios res; nam Theologia nostra in hoc distinguitur? formaliter a Theologia Dei, & Beatorum; quod illa est cuides, nostra vero est ineuides, & procedit per principia Fidei, ac per Mysteria reuelata, quae sunt altissima, & suprema: imo per Deita. tem, vt supernaturalem, qua nihil altius, tanqua per rationem formalem objectiuam omnia cognoscit, vt superius diximus; sed euidentia, & cognoscere per causas inferiores, integrant simul cum certitudine vnam rationem formalem constitutiuam scientiae, quia integrant eius definitionem, vt dictum est; ergo Theologie nostrae deficit ratio formalis constitutiua scientiae.

218

Conf. 1. Scientia, prout confunditur cum Sapientia, non est scientia formaliter supta, idest secundum suam rationem formalem differentialem, per quam differt ab omni alio habitu intellectus; sic enim accepta, non differt a Sapientia, quae est alter habitus intellectus specie distinctus; sed Theologia nostra est formaliter Sapietia, quia cognoscit res per altissimas causas, vt in seq. art; ergo nequit esse simul formaliter scientia; aliter vna, & eadem res esset simul foraliter duae res specie distinctae; & ideo nulla. esset ratio, cur non possit vocari chimaera.

219

Conf. 2. Ille habitus formaliter est scientia, (uius actus est scietificus, & ille actus est scienti¬ ficus, qui est circa obiectum formaliter scibile; na habitus specificatur ab actu, & actus ab objecto; sed actus Theologiae non est scientificus, qui anon est scire, sed credere, cum non sit circa principia scibilia, sed credibilia, innititur enim testimonio Diuino; vnde qui sciret aliquam conclusionem Mathematicam ex testimonio Magistri: non haberet actum scientificum illius conclusionis: nam habere actum scientificum est scire resoluere conclusionem ad sua prima principia euidenter nota; quapropter Philosophus ait in Discipulo esse Fidem, non scientiam illis verbis: Oportet addiscentem credere; ergo Theologianon est formaliter, & proprie scientia.

220

7. Prob. 2. discutiendo vnum fundamentum Aduersariorum, & eludendo cuasionem, quadicunt principia debere esse per se nota in scientia subalternante, non autem in subalternata Theologia nostra proprie loquendo non est subalternata Theologiae Dei, & Beatorum; Tum quia, vt infra ostendemus art. 8; eadem sunt principia Theologiae Viae, & Patriae; scientia autem subalternans, & subalternata nequeunt habere eadem principia, quia principia subalternatae sunt conclusiones subalternantis, & ideo Vbi desinit subalternans, ibi incipit subalternata.

221

Tum quia scientia subalternata potest conmungi cum subalternante, vt patet de Perspectiua, & Geometria, nostra autem Theologia nequit coniungi cum Theologia Beatorum, quia lumen obscurum nequit coniungi cum lumine. claro, vt infra q. 4. art. 2, ergo Theologia nostranon est formaliter scientia, vt dicut Aduersarij.

222

Conf. Ad hoc, vt aliquis actus sit scientifieus, non sufficit, quod sit per se notus ipsum requelanti, sed requititur, quod sit notus cuidenter illisqui eum elicit; vnde scientia subalternata, si non sit coniuncta cum subalternante, ratione. cuius habeat euidentiam suorum principiorum noniest formaliter scientia, quia potest haesitaret desuis principiis, cum non habeat cuidentiam illorum; aliter Discipulus habens cognitionem conclusionis Mathematicae ex mero testimonio Magistri haberet scientiam, non Fidem, ergo licet principia nostrae Theologiae sint per se nota m: Deo reuelante, attamen nostra Theologia nonest habitus formaliter scientificus.

223

SProb. 3. cuertendo aliud fundamentum. Sapientia non est species scientiae; ergo ex eo, quod Theologia nostra sit Sapientia, non dedus citur; quod sit scientia, sed potius, quod non sit scientia. Prob. antecedens 1. Scientia, & Sapie tia sunt duae species, in quas diuiditur habitus intellectualis, qui a Philosopho diuiditur inquinque species supra assignatas; & licet Sapietia sit perfectior scientia, non tamen sequitur quod sit species scientiae; sicuti ex eo quod sit. perfectior Prudentia, & Arte, non tamen sequi tur, quod sit species Prudentiae, & Artis: nam rationalitas est perfectior irrationalitate, attamem non est species irrationalitatis; ergo Sapientia non est species scientiae. 2. Si Sapientia esset. perfectissima species scientiae, Scientia esset genus ad Sapientiam; & sic Fhilosophi non bene diuiderent habitum intellectualem, vt sic, inScientiam, & Sapientiam; quia secundum regulas Logicae vnum membrum diuidens non includitur in alio; genus autem, & species se includunt; vnde non bene quis diuideret Viuens in animal, & rationale; sicut optime diuidit inanimal, & plantam, ergo Sapientia non est species scientiae. 3. Si scientia esset genus ad nostra Theologiam, nostra Theologia esset euidens, & esset per causas inferiores; quia quae competunt essentialiter generi, competunt etiam speciei; Scientiae autem conuenit euidentia, & esse percausas proprias, & inferiores, vt supra dictum est; quia haec duo ponuntur in eius definitione. & ideo Theologia nostra esset euidens, & procederet per principia inferiora; sed hoc est falsum; quia vtitur lumine Fidei, quod est obscurum, & procedit per principia reuclata, quae sunt altissima, vt probatum est q. 2. art. 2, & 3: ergo Sapientia non est species scientiae. Prob. consequentia: nam ab vno membro diuidente ad aliud membrum diuidens iuxta regulas Logicae, valet consequentia affirmatiue, non negatiue; veest rationale, valet; ergo non est irrationale; non tamen valet; est rationale; ergo est irrationale; ergo ex eo, quod Scientia, & Sapientia sint duae species diuidentes habitum intellectualem, vesic, valet quidem negatiue: est Sapientia; ergo non est scientia; non tamen valet affirmatiue: est Sapientia, ergo est Scientia.

224

9 Obiicies 1. In Scripturis, & a SS. PTheologia saepe vocatur Scientia, & Beatiss. Doct. Aug. 14. de Trin. c. 1. ait: Theologiam alApostolo vocari scientiam proprio vocabulo; ergo Theologia est vere, & proprie scientia.

225

Resp. Theologiam vocari scientiam, prout contradistinguitur a Fide, non autem prout contradistinguitur a Sapientia, quapropter idem Augustiss. Doct. 14. de Trin, loc. cit. ait: Sapientia est rerum humanarum, Diuinarumque Scientia quanuis rerum Diumarum Sapientia proprie nuncupetur.

226

IO Obijcies 2. Euidentia in scientijs naturalibus requititur solum propter certitudinem; sed in Theologia habetur certitudo a Fide Diquina; ergo non requiritur euidentia. Prob. maior. Euidentia in scientijs naturalibus se habet sicuti difficilis mobilitas a subjecto in habitus sed habitus, licet ex natura sua petat esse difficulter mobilem a subjecto, attamen per accidens potest esse mobilis, vt patet de lumine. Gloriae in D. Paulo rapto ad tertium Coelum; ergo licet Theologia ex natura sua petat esse euidens, attamen per accidens, vel ratione subjecti, vel ratione luminis potest esse incuidens.

227

Respneg, maiorem: nam cuidentia ponitur in definitione tum scientiae; quae dicitur habitus certus, & euidens, tum demonstrationis, de cuius ratione est esse ex notioribus, seu ex euidentibus, quae autem ponuntur in definitione, requiruntur essentialiter, non accidetaliter. Ad prob. maioris neg. maior: nam esse difficulter mobile a subjecto spectat ad actualem existentiam habitus, non autem ad essentiam, & ideo illi competit accidentaliter; at vero euidentia non spectat ad existentiam scientiae, vt patet; ergo spectat ad essentiam.

228

II Obiicies 3. Quando dicitur, quod scientia est cognitio rerum per causas inferiores, vel intelligitur de cognitione mediata, vel de immediata? Si primum; ergo scientia non distinguitur a sapientia, quia etiam sapientia mediantibus causis altissimis cognoscit causas inferiores, & mediantibus causis inferioribus cognoscit earum effectus; Sapientia enim versatur circa omnia, vt infra videbimus. Si secundum: ergo scientia formaliter non est in Deo, quod est contra Fundatiss. Doct; vt videb. q. 2. de scien. Deiart. 13 Deus enim non cognoscit immediate creaturas in se ipsis, veprobabimus loco cus & ideo de illis non habet scientiam.

229

Resp. quod scientia formaliter dicit cognitionem immediatam rerum per causas inferiores. Ad improb. dist. consequens; ergo scientia formaliter non est in Deo secundum esse determinatum, & limitatum ad esse specificum scientiae, conc: nam, ve ibidem videbimus, scientia Dei ratione infinitatis, & purissimae actualitatis identificat sibi omnem perfectionem pertinentem ad lineam cognoscibilis per causam; quapropter a Fundatiss. Doct. vocatur potius superscientia, quam scientia. Non est in Deo secudum esse illimitatum, & secundum altiorem perfectionem, ac nobiliorem modum cognoscendi, qui est per altissimas causas; neg. Quanuis ergo in Creaturis scientia habeat cognoscere immediate res per causas inferiores, hoc cuenit ratione limitationis, & distinctionis a sapientia; ex eo enim, quod scientia creata sit limitata. ad tale esse specificum contradistinctum realiter ab esse specifico Sapientiae, limitatur etiam solum ad cognoscere res per causas inferiores, per quod distinguitur a sapientia; at vero scientia Dei, cum non limitetur ad tale esse specificum distinctum ab esse specifico sapientiae, ideoinduit modum perfectiorem cognoscendi, qui est per causas altissimas, ex quo non sequitur non esse formaliter scientiam, sed tantum non distingui a sapientia; quod tamen in scientia creata ratione suae finitatis, & distinctionis a sapientia nequit admitti.

230

Instabis. Cognitio Dei eo, quia continet scientiam, & sapientiam denominatur formaliter scientia, & sapientia; ergo Theologia nostra eo, quia continet rationem formale scientiae altiorimodo, quia cognoscit per altissimas causas, de¬ bet denominari scientia, & sapientia.

231

Resp. neg. consequentiam: nam Theologia. Dei ob suam illimitatam perfectionem identificat sibi scientiam, & sapientiam, unde potius est superscientia, at vero Theologia nostra ob suam, limitationem ita est sapientia, vt distinguatur formaliter a ratione scientiae; vna enim species. creata, quanuis in Deo identificetur cum alia. attamen in creatura repugnat identificari ratione limitationis, & distinctionis realis, cum quareperitur in creaturis. Hinc sicuti quia prudentia, & Ars in creaturis sunt duo habitus speciet distincti, ideo implicat vnus, & ide habitus creatus, qui sit simul prudentia, & Ars. In Deo aurem vnus, & ideo habitus ratione illimitationis: est simul multiplex habitus.

232

I2. Obiicies 4. Quanuis Astrologia, & Philosophia moralis non habeant cuidentiam, procedunt enim, vt plurimum, ex ineuidentibus, ex conjecturis, exemplis, & obseruationibus, attamen sunt vere, & proprie scientiae; ergo idem dicendum de Theologia¬

233

Resp. Astrologiam, & Philosophiam moralem esse scientias lato modo; Astrologia enim est de rebus incertis, & fallacibus, de quibus non datur scientia; Quod si contendatur essescientiam, debent ipsi concedi principia certa; & cuidentia; & Philosophia moralis, vt ait Aristi 1. Eth. c. 33 & 2. Eth. c. 2, procedit pingui Mineruas & ideo non est scientia vere, & proprie.

234

13. Obiicies 5. Arist. 1. Top. definiens demonstrationem ait: Demonstratio est, quae procedit ex primis, vel ex his, quae per prima, vel vera fidem sumpserunt; ergo ad rationem scientiae sufficit Fides, quae est ineuidens.

235

Resp. nomen Fidei hoc loco vsurpari lato modo, prout importat assensum firmum ortum: ex principiis per se notis: non autem prout importat assensum ortum ex auctoritate dicentis: aliter sibi contradiceret in ijs, quae supra ex eodem attulimus.

236

14. Obiicies 6. Quanuis de ratione scientiae subalternantis sit habere actualem euidentiam de suis principiis, attamen de ratione subaltera natae sufficit habere cuidentiam radicalem, & aptitudinalem; idest sufficit, quod ex sua natura sit apta nata coniungi cum subalternante, & extali coniunctione habere euidentiam actualem suorum principiorum, quae videntur in subala ternante, vt patet de Perspectiua respectu Geometriae; & de Musica respectu Aritmeticae; sed Theologia nostra est subalternata scientiae Dei, & Beatorum; ergo quanuis non habeat euidentiam actualem suorum principiorum, quia tamen potest coniungi cum scientia Beatorum in qua eius principia sunt per se nota, est proprie scientia

237

Cons. 1. Quanuis Puer defectu aetatis careat vsu rationis, & luminis naturalis; attamen non sequitur, quin sit substantialiter homo, li¬ cent non sit perfectus homo, ergo quanuis Theologia nostra careat euidentia defectu luminis, non sequitur, quod non sit vere scientia.

238

Confir. 2. Habitus Discipuli addiscentis scientiam est scientia proprie dicta, sed discipulo non sunt per se nota principia, quae tantum sunt per se nota in Magistro; ait enim Arist. Post. c. 2. Oportet discentem credere; ergo euidentia non est de ratione scientiae

239

Resp. ad arg. neg. maiorem; nisi enim subalternata coniugatur actu cum subalternante, & ratione illius non habeat euidentiam, non est vere, & proprie scientia, vt dictum est.

240

Ad 1. conf. neg. paritas, Puer enim ideo est substantialiter homo, quia continet omnia praedicata essentialia; quapropter dicitur tantum homo imperfectus in accidentalibus, vt sunt lumen, magnitudo corporis &c, quod si aliquod praedicatum essentiale ei deficeret, non esset formaliter homo. At euidentia est de perfectione. essentiali scientiae, quia ponitur in definitione, scientiae; sicuti rationalitas est de perfectione essentiali Pueri, quia ponitur in definitione hominis:

241

Ad 2. dicitur, quod habitus discipuli est scientia tantum dispositiue, quia Fides principiorum disponit ad scientiam proprie dictam? dispositio autem non est forma, ad quam disponit, vt calor non est forma ignis, ad quam disponit.

242

IIS. Obiicies 7. Scientia vel procedit ex euidetibus secundum se; vel ex cuidentibus quoac nos? Siprimum; ergo Theologia nostra est scientia; cum proced at ex Articulis Fidei, qui sunt, seuidentes secundum se; ad hoc enim, Vt aliquod sit, euidens secundum se, sufficit praedicatum esse deassenua subjecti: patet autem, quod praedicatus propositionis de Fide; vt Deus est Vnus, est de essentia subjecti; Tum quia si non essent per sanoti secundum se, non viderentur cuidenter a Deo, & a Beatis, secus viderentur aliter, ac sun insen. Si secundum; ergo Metaphysica non est? scientia: saepe enim procedit ex euidentibus tantum secundum se, non quoad nos, vt eum demonstrat Deum esse aeternum, quia est immutabilis; immutabile, quia actus pure necessarius, haec enim nonsunt nobis euidetia; quia non est nobis euit ides; quod Deus existat. Ide dicitur de Angelis, quorum existentia nobis cuidenter non constat.

243

Resp. scientiam procedere ex euidentibus quoad nos; & ad improb. neg. consequentia: nam hcet principia Metaphysicae non sint nobis nota a priori, fiunt tamen nobis nota a posteriori quia ex mouetibus, & motis, & ex ordine, quem naturae habent inter se, illa colligimus.

244

Instabis. Euidentia conclusionum ex principiis Methaphysicae deductarum non deriuatur. ab euidentia principiorum secundum se, habetur enim ab effectibus extrinsecis, vt dictum est; ergo assensus scientificus non accipit Euidentia a principiis, sed ab aliquo extrinseco, & perconsequens scientia potest stare cum, incuidentia. principiorum.

245

Resp;quod illud extrinsecum prius refundit euidentiam in principia; & postea principia facta cuidentia per illud extrinsecum deriuant euidentiam in conclusiones; vnde semper verum. est, quod conclusiones habent euidentia a principiis, quanuis principia aliquando habeant illam euidentiam secundum se, & aliquando abalio. Sicuti ad hoc, vt aliquod illuminet, & faciat cuidenter visibilem aerem, debet habere lumen, vel a se, vt Soli vel ab alio, vt Luna, & Stellae; ita adhoc, vt principia influant euidentiam in conclusiones, debent habere euidentiam, vel a se, vel ab alio extrinseco. Principia autem Theologiae nullo modo cuidentiam habent, quia non videtur, nisi per lumen Fidei, quod est obscurum.

Articulus 6

246

ART. VI. An Theolegia nostra vere, & proprie siti Sapientia a

247

Acc difficultas faciliter colligitur exdictis in sup. art; vbi notandae sunt sexconditiones, quas n. 5. diximus requiri ad rationem formalem sapientiae. Igitur.

248

I Unica conclusio. Theologia nostra est vere, & formaliter sapientia, Ita Fundatiss. Doct. loc cit. in sup. art. Prob. 1. ex Beatiss. Doct. Aug. lib. 14. de Trin. c. 1. vbi ait. Sapientia est rerum humanarum, Diuinarumque scientia; quanuis rerum Diuinarum Sapientia proprie nuncupetur, sed Theologia nostra est cognitio rerum Diuinarum, quia est cognitio mysteriorum Dei, ergo est vere, & proprie sapientia

249

Conf. Cognitio rerum Diuinarum per causas causarum, quae sunt causae altissimae, est Sapientia; sed Theologia cognoscit res Diuinas per Deitatem, quae est causa causarum; ergo est Sapientia, Malor patet ex dictis, in hoc enim distinguitur scientia a Sapientia, quod scientia cognoscit res per causas naturales inferiores: cognoscit enim res, prout sunt in se; scilicet cognoscit res in illo ordine, in quo ipsae existunt; ille autem existunt in ordine naturali, qui est inferior, ideo cognoscit per causas ordinis inferioris. Minor etiam constat; quia ratio formalis specificatiua Theologiae, quae est ratio considerandi omnia, est Deitas, vt ostendimus q. 2. art. 1.

250

Prob. 2. Sapientia ex Arist, vt diximus in sup.art. n. 5, versatur circa omnia, sed Theologia est huiusmodi, habet enim pro objecto Deum in quo omnia, & per quem omnia; & propterea nulla est scientia, quae tot consideret in propria forma, quot considerat Theologia, vt diximus art.15 & magis explicabitur art. 10 ergo est Sapientia¬

251

Item Habitus versans circa res difficillimas est Sapientia, sed Theologia habet proobjecto Deum, qui, cum sit abstractissimus ab om¬ ni materia, & longissimus a nobis, est difficillime cognitionis, vt ait B. Doet. 2. Met. φ. 5. Tum quia principia Theologiae, quae, vt diximus, sunt Articuli Fidei, vt pote supernaturalia, & vt manifestata per lumen obscurum, sunt scitu difficillima; sunt enim minus proportionata nostro intellectui quam principia naturalia; ergo est Sapientia,

252

Praeterea Sapientia est certissima omnium. scientiarum; cum enim Sapientia sit perfectiora quam scientia, & perfectio scientiae consistat incertitudine; ideo Sapientia debet habere maiorem certitudinem, quam scientia; sed Theologia nostra est certior quacunque scientia naturali, viostendimus q. 1. art. 6; ergo est Sapientia.

253

Praeterea Sapientia formaliter est gratia sui, & non alterius; sed Theologia nostra est gratia sui; non enim ordinatur ad scientias naturales, sed potius scientiae naturales ordinantur ad ipsam; & quanuis ordinetur ad visionem claram Dei, attamen pro hoc statu non ordinatur ad alteram scientiam superiorem; quia pro hoc statunon est possibilis secundum legem ordinariam alia scientia superior: ergo Theologia nostra prohoc statu viae simpliciter considerata, sicuti accipitur in praesenti, est vere, & formaliter Sapietia.

254

Praeterea Sapientia est illa, quae praeest omnibus scientijs, easque ordinat, corrigendo earum defectus, & errores, explicado carum principia; sed Theologia est huiusmodi, vt ostendimus q 1: ergo Theologia nostra est Sapientia.

255

Tandem prob. a sufficienti habituum enumeratione. Theologia nostra, prout procedit expropositionibus reuelatis, vel ex altera reuelata, & alia naturali necessaria (sic enim sumitur inpraesenti; nam quid dicendum sit de ipsa, quatenus procedit ex vna praemissa reuelata, & altera probabili, explicabitur in seq) non est habitus primorum principiorum, quia cognoscit modoillatiuo, habitus autem principiorum sine illatione procedia neque est Scientia, vt probatum est in sup. art; neque Prudentia, quia haec regulat, tantum actiones morales; neque Ars, quia haec versatur circa operabilia; neque Opinio, quia Opinio versaturcirca res fallibiles; ergo erit Sapietia formaliter, cum nullus alius habitus praeter hos reperiatur:

256

3 Obiicies 1. Theologia non est scientia, vedictum est in sup. art; ergo neque erit Sapientia. Prob. consequentia 1. nam scientia se habet ad Sapientiam, sicut genus ad speciem, sed a genere ad speciem valet consequentia negatiue, valet enim: Non est animaliergo non est homo: ergo si Theologia non est scientia, neque erit Sapientia. 2. Sapientia est habitus per demonstrationem acquisitus, quae est definitio scientiae; ergo si Theologia non est scientia, neque erit Sapientia. 3. Sapientia est cognitio rerum per altissimas causas, quae sunt causae causarum; sed quod non est cognitio rei per causam, neque erit cognitio per altissimas causas; ergo si Theologia non est cognitio rei per causas, nec erit per altissimas causas.

257

Resp. neg. consequentiam. Ad 1. prob. neg. maior: nam, vt dictum est in sup. art; scientia est vna species habitus distincta a Sapientia; Scietiaenim, & Sapientia diuidunt habitum, vt sic, qui est genus ad illas. Ad 2. prob. dicitur, quod haec est vna ex differentijs, quae sunt inter Scientiam, & Sapientiam; quod scientia demonstrat tantum conclusiones per causas; Sapientia vero demonstrat etiam causas per causas, est enim cognitio rerum per causas causarum; & licet descendat etiam ad demonstrandas conclusiones; hoc tamen non est immediate, quia in tantum demonstrat conclusiones per causas, in quantum demonstrat causas causarum per causas altissimas; propterea dici potest, quod Sapientia proprie non demonstrat; quia no est ex proprus, sed ex communibus, cum sit ex causis altissimis; quae sunt communissimae. Dist. ergo antecedens. Sapientia est habitus per demonstrationem rigorosam, & propriam, negilato modo sumptam pro omni ratione necessaria, & superiori ad demonstrationem, conc. Videatur B. Doct. in Prolad lib. Post. dub. 15. & 16. Ad 3. prob. neg. mnor; nam ex eo, quod aliquod non sit rationale, non sequitur, quod non sit intellectuale, quod est superius; ita a pari.

258

Instabis. Sapientia non est species virtutis intellectualis distincta a scientia, sed est idem ad scientia perfectiori modo se habens; ergo falsaresponsio data ad 1. prob. Probi antecedens. Omne, quod cognoscitur, vel est principium, vel conclusio; sed ad cognoscenda principia sufficit: habitus primorum principiorum, & ad cognoscendas conclusiones sufficit scientia; ergo Sapientia non est specifice distincta a scientia¬

259

Resp. neg. antecedens. Ad prob. dist. 1. pars minoris. Sufficit habitus primorum principiorum ad cognoscenda principia sine illatione. immediata, conc; cum illatione per alia princibia, neg; & eodem modo dist. 2. pars. Ad cognoscendas conclusiones per proprias causas sufficit scientia, conc;per causas causarum, neg.

260

Replicabis. Quando per causas altissimas deducuntur principia scientiae, iam illa principia, prout deducta, habent rationem conclusionis, ergo non habent rationem principij; & sic Sapientia proprie non deducit principia perprincipia, seu causas per causas.

261

Resp. dist. consequens. Non habent rationem principij consequentis, negi conclusionis, cone; Sapientia ergo cognoscit per principia altissima conclusiones, quae sunt causae Physicae; vel Metaphysicae conclusionum, quas deducit scientia.

262

4. Obiicies 2. ex Arist. 6. Eth. c. 7. habetur, quod Sapientia est intellectus, & scientia; ergo Theologia non est vnus habitus specie distin¬ ctus a scientia, & habitu primorum principiorum.

263

Resp. quod Arist. nihil aliud intedit, quam quod Sapientia cognoscit omne illud, quod cognoscunt habitus primorum principiorum, & scientia; quia Sapientia cognoscit principia percausas altissimas, & conclusiones per causas causarum, ex eo tamen, quod Sapientia formaliter cognoscat diuerso modo, ac cognoscat intellectus, & scientia, optime deducitur Sapientiam non includere formaliter scientiam, & habitum primorum principiorum, sed specifice distingui.

264

5. Obiicies 3. Sapientia ordinat scientias sibi inferiores; sed Theologia non ordinat scientias naturales; ergo non est Sapietia. Maior patet ex dictis. Prob. minor. Tunc vna scientia dicitur ordinare aliam scientiam, quando tradit ei principia, quibus regulatur, & illa principia explicat, sicut facit Metaphysica Philosophis naturali; sed Theologia non tradit, neque explicat principia scientiarum naturalium; tum quia haec traduntur a Metaphysica, & per consequens superflua est alia scientia, quae tradat, & explicet haec eadem principia; tum quia Theologia est de rebus Diuinis, & supernaturalibus, non de rebus naturalibus, sicut sunt principia scientiarum naturalium; ergo Theologia non ordinat scientias naturales.

265

Resp. neg. minorem. Ad prob. neg. maior; ex hoc enim praecise, quod vna scientia tradat, & explicet principia alteri scientiae, non arguitur; quod sit sapientia, sed tantum, quod sit scientia subalternans sibi aliam scientiam; aliter Geome- tria, quae tradit principia Perspectiuae, esset Sapientia, quod nullus diceret. Dicitur ergo Sapientia ordinare scientias infersores, quatenus corrigit earum errores, & cognoscendo illarum veritates per causas causarum, magis illas obfirmat; & quatenus illas assumit in obsequium sui, &cearum principia concordat cum causis altissimis; quod quia praestat Theologia, vt diximus q. 2art. 3ideo est Sapientia.

266

SObiicies 4. Sapientia ex Arist. 4. Met iudicat de alijs scientijs; sed Theologia non iuditat de scientiis naturalibus, quia iudicium de scientijs naturalibus sit per lumen naturale fheologia autem vtitur lumine supernaturali Fidei; ergo non est Sapientia¬

267

Rtesp. neg. minorem. Ad prob. insertam dist. assumptum. Iudicium de scientiis naturalibus fit. tantum per lumen naturale, neg; etiam, concanam per lumen Diuinum Theologiae emendati sunt multi errores Philosophorum Antiquo- rum Gentilium perperam sentientium de aeternitate Mundi, de immortalitate Animae, &c. Igitur sicuti Sapientia iudicans scientias naturales per lumen naturale est Metaphysica; ita Sapientia iudicans scientias naturales per lumen Diuinum est Theologia.

268

7. Obiicies 5. Sapientia non sumit sua prin¬ cipia a scientiis inferioribus, vt patet de Metaphysica; sed Theologia nostra sumit sua principia a scientijs naturalibus, vt quando assumit. ynam propositionem naturalem per se nota m illamque iungendo alicui propositioni reuelatae deducit coclusionem Theologicam, ergo Theologia non est Sapientia.

269

Resp. neg. minorem. Ad prob. insertam dicitur, quod assumere vnam propositionem naturalem non est sumere sua principia a scientiis naturalibus, quia assumere principia ab alia scientia est sumere conclusiones illius scientiae, & ex illis tanquam ex principiis inferre omnes. suas conclusiones; sic facit Perspectiua, quae accipit a Geometria conclusiones, & ex illis tanquam ex propriis principiis deducit omnes suas conclusiones. At vero Theologia non accipit. conclusiones scientiarum naturalium ita, vt exillis deducat omnes suas conclusiones tanquam ex principiis; quia suas conclusiones deducit exArticulis Fidei, vt superius ostensum est; sed assumit propositiones naturales in obsequium, & famulatum sui, nam eas iungendo Articulis Fidei, qui sunt illius principia, ipsis vtitur ad inferendas aliquas conclusiones; & hoc est subijcere. sibi scientias inferiores, quod est proprium Sapientiae.

Articulus 7

270

ART VII. An Theologia procedens ex probabilibus sit habitus opinatiuus:

271

PPOstquam consideranimus Theologiam, prout comparatur ad conclusiones necessarias, superest agere de illa, prout comparatur ad conclusiones probabiles. Quod autem conclusio, quae deducitur ex vna praemissa reuelata, & ex altera probabili spectet ad Theologiam, non autem ad scientiam naturalem, constat ex Arist. 1. Reth. c. 2. dicente: Verum, & verisimile ad eandem scientiam pertinet; vbi verisimile idem est, ac probabile. Tum quia nulla scientia naturalis potest versari vel ex integro, vel ex parte circa propositiones supernaturales, quae sunt illi improportionatae. Hinc quaelibet scientia plures conclusiones probabiles immiscet. suis conclusionibus scientificis, vt patet: non enim datur vnus habitus opinatiuus distinctus ab omnibus scientiis, qui contineat omnes conclusiones opinabiles; sed quaelibet scientia secum defert suas proprias opiniones, quia rectum est index sui, & obliqui; ergo conclusiones probabiles, quae deducuntur ex altera praemissa reuelata, proprie spectant ad Theologiam. Videantur noster Argent. q. 2. Prol: art. 1, Putean. art. 2. dub. 3. conc. 2, & Trigos. q. 1. art. 1. dub. 1. in 4. Not; pro cuius resolutione.

272

Not. quod opinio essentialiter includit. formidinem, est enim cognitio unius cum existimatione, quod aliter possit, se habere; vt definitur ab Arist. 1. Post. 1. 44. Est contra nostrum Tolet. hic q. 3. art. 3. Vasque & quosdam alios Recentiores arbitrantes opinionem non includere essentialiter formidinem, dubitationem, & fluctuationem animi, quod probant duplici ratione. 1. est; nam Arist. 1. Post. ait: Eiusdem contingit esse scientiam, & opinionem, sed scientia est de rebus necessarijs, quae, cum aliter se habere non possint, nequeunt admittere dubitationem, & formidinem: & Fundatiss. Doct. 1. Post. prope finem super t; Similiter autem, & scientia, & opinioeiusdem est; docet, quod materialiter de eodem. objecto potest esse scientia, & opinio; quia potest quis scire aliquod necessarium absque eo, quod illud sciat per causam, sed solum per auctoritatem docentis, vel per aliquod signum probabile, in tali enim casu habet opimonem, non scientia; nec habet formidinem, que nequit esse de obiecto necessario. 2. est; quia opinans potest adhaerere rebus probabilibus ita immobiliter, sicut sciens adhaeret rebus necessariis, nullo modo cogitans rem aliter posse se habere; imo credens rem esse necessariam, non probabilem; stante autem hoc habet veram opinionem, quia obiectum est vere opinabile, non tamen habet fomidinem, quia illi assentitur absque haesitatione, ergo opinio essentialiter non includit formidinem.

273

3 Caeterum haec sententia est aliena a communi sensu Philosophorum, qui distinguunt scientiam ab opinione eo, quia scientia est sine formidine, opinio vero cum formidine. Et quidem B. Doct. 1. Post. in vitimis quinque textibus docet, quod si opinans ignoret causam, propterquam res est; & assent iatur propter solam auctoritatem, vel propter aliquod medium probabile, tunc res, quae in se est necessaria, apparet, vt probabilis, & opinabilis. Quod si opinans & contra credat de objecto opinabili se habere. scientiam, tunc non habet opinionem, sed actum deceptiuum, & falsum; ergo iuxta mentem ipsius opinio includit formidinem, qua sublata. aufertur essentia opinionis, Hanc sententiam docet noster Greg. in Prol. 1. sent. q. 1art. 2. proper initium; vbi ait. Opinio necessario inuoluit formidinem: Ger. hic q. 4. art. 15 & fere omnes alij, quos nonissime sequuntur Compl. in Log. disp. 20. φ. 3. Maurus in Log.4. 69: & licet aliqui, vt Complaasserant, quod si quis assentiatur vni propositioni nihil cogitans de altera opposita, & propterea nihil formidans de veritate illius, quanuis non habeat formidinem actualiter, habet tamen formidinem radicaliter, quatenus obiectum talis actus opinatiui, cum sit contingens, & fallibile, potest admittere formidinem; attamen cum B. Doct. dicimus, quod immobiliter assentiens vni sine formidine alterius non habet vere, & proprie actum opinatiuum, qui formaliter consistit in assensu vnius cum formidine, & dubitatione alterius; sed si immobiliter adhaereat: & credat illud esse certum, habet actum decep¬ tiuum, & falsum patet autem, quod actus falsus, & deceptiuus non est opinio; quia opinio formaliter praescindit a veritate, & falsitate, cum possit esse vera, & falsa disiunctiue. Vid. Ger. 4. 4. art. 1.

274

Fundamentum autem nostre sententiae est. Opinio formaliter sumpta respicit objectum. probabile; sed objectum probabile est illud, quod est disputabile invtranque partem, scilicet quod est affirmabile, & negabile, ergo opinio formaliter sumpta ita adhaeret objecto, v. 8. affirmando, vt dubitet, & formidet illud esse negandum, & affirmandum oppositum illius. Major patet; quia opinio in hoc distinguitur a scietia, & a quocunque alio habitu certo; quod scietia & quilibet alius habitus certus ita determinate adhaeret suo objecto, vt nullo modo formidet de opposito illius, cui assentitur; opinio vero ita adheret suo objecto, vt mobiliter adhaereat, & semper haesitet, & dubitet de opposito illius, cui assentitur; aliter si immobiliter adhereret, non distingueretur a scientia. Nec potest dici, quod scientia, & opinio differant; quod scientia scit per causam aliquod certum, opinio vero non scit per causam; contra enim est; nam Fides non scit per causam, sed tantum per auctoritate mdicentis, & scit certe, & tamen non est opinio: ergo per scire per causam non distinguitur opinio a quocuque habitu certo. Prob. Minor; nam objectum probabile in hoc distinguitur a necessario, quod probabile potest esse, & non esse tale; objectum autem necessarium non potest non esse tale, vt expresse docet Arist; & comupitetr Doctores in fine 1. Post, ergo obiectum probabile est illud, quod est disputabile in vtranque partem.

275

Conf. 1. ex B. Doct. loc. cit; ubi docet scietiam, & opinionem non posse formaliter simul esse, sed tantum materialiter eo, quia idem obie ctum potest esse objectum scientiae, si cognoscatur euidenter per suam causam, & opinionis: non cognoscatur cuidenter per suam causam; & quanuis in se sit certum, & necessarium, apparet tamen, vt probabile opinabile, sed obiectum actus opinatiui non est ita determinatum ad vnum; vt non possit admittere veritate in altero opposito; ergo neque actus opinionis est ita determinatus ad vnum, vt non admittat dubietatem, & formidinem de veritate alterius oppositi; & sit dicendum est de habitu specificato a tali actus & objecto.

276

Conf. 2. Obiectum scientiae, quod est de terminatum ad vnum transfundit in actum scien tificum determinationem ad vnum; ergo obie ctum opinionis, quod est biceps, transfundit imactum opinatiuum binam tendentiam ad vtram que partem; sed vna ex illis tendentijs est assensus affirmatiuus illius, partis, cui assentitur; ergo altera tendentia erit formido, & dubietas de altera parte opposita. Et sicut actus scientificus importat formaliter, & essentialiter determinatam affirmationem illius, cui assentitur; ita actus opinatiuus formaliter, & essentialiter importat: nedum assensum affirmatiuum, sed etiam formidinem, & dubietatem de opposito.

277

Cons. 3. reijciendo fundamenta Aduersariorum ex eodem B. Doct. loc, cit, super t; qui incipit: In alio quidem enim &c. prope finem 1. Post. dicente: Aduertendum tamen, quod habens medium probabile, si credat habere necessarium, licet decipiatur, & non habeat Scientiam, habet opinionem materialiter, sed non formaliter, quia non opinatur, vt opinans se opinari, sed vt deceptus, & vi existimans se scire. Ex quo sic. In tantum opinio non includit formidine, in quantum potest esse de objecto necessario, circa quod nequit esse formido; & de objecto probabili potest esse simpliciter adhaesiua; sed vtrunque falsum est; ergo opinio essentialiter includit formidinem. Prob. 1. pars minoris. Obiectum necessarium cognitum, vt apparenter probabile, est indifferens ad assensum, & dissensum; neque attingitur formaliter, vt necessarium, sed vt probabile; sicuti objectum bonum cognitum, vt apparenter malum, non attingitur a voluntate, vt bonum, sed vemalum apparens; ergo de objecto necessario cognito, vt appareter probabili, potest esse formido; sicuti de objecto bono cognito, vt apparenter malo, potest esse timor. Prob. 2. pars minoris. Immobiliter adhaerens objecto mobili ad vtranque partem habet actum deceptiuum, & falsum; quia concipit rem aliter, ac est, apprehendit enim esse certum illud, quod est incertum; ergo opinio nequit simpliciter immobiliter adhaerere: nam opinio distinguitur ab habitu sophystico, & deceptiuo; vt patet ex Logica, inqua diuiditur syllogismus in Topicum, & Sophysticum; membra autem diuidentia debent. distingui. Tum quia opinio potest esse vera, actus vero deceptiuus, & falsus nequit esse vetus. Ex hoc patet ad rationes Tolet.

278

A Ad 1. dicitur, quod de objecto necessario potest esse scientia, & opinio sub diuersa ratione, non sub eadem ratione; scientia quidem sitale objectum apprehendatur, vt determinate gertum, infallibile, & necessarium, & euidenfergognoscatur, vt tale. Opinio autem, si tale objectum apprehendatur, vt dubium, fallibile. & opinabile, & cognoscatur cum formidine. Et cum dicitur de obiecto certo, & necessario potestesse opinio cognito, vt certo, & necessario, negicognito, vt probabili, conc. Et cum additur: quod tale objectum non est probabile, dist; Non est probabile apparenter, negi realiter: conceditur:

279

Ad 2. dicitur, quod immobiliter adhaerens. teropinabili non habet actum opinat iuum formaliter, sed deceptiuum, vt dictum est in 3. Cofirmatione. Et cum dicitur, quod objectum est vere opinabile, dist; Est opinabile realiter, & in seipso, concsapparenter, & prout apprehensibibile, neg. Obiectum autem non specisicat actum, nisi prout apprehenditur, sicut voluntas tendens in malum apprehensum, vt bonum, non dicitur tendere in malum, vt malum, sed in bonum apparens; tendit enim in illam bonitatem apparentem. Idem dicendum de intellectu, qui formaliter tendit in veritatem apparentem, & abilla illius actus specificantur, & denominantur: Hoc notato:

280

Prima sententia vult Theologiam, quatenus procedit ex probabilibus, non esse habitum opinatiuum. Ita Aureol. hic q. 1. art. 3.

281

Secunda sententia docet Teologiam sic consideratam esse habitum opinatiuum. Colligitur ex B. Doct. 1. Post. loc. cii, eam expresse docet Tolet. q. 3. Prol. art. 2. conc.33 & art. 3. Lum. q. 1. art. 2, Mol. disp. 1. art. 2. 8. 4: Pesant. art. 2. disp. 1; Trigoseq. 2 art. 1. dub. 1. not. 2, & alij communiter; pro cuius decisione.

282

Vnica conclusio, Theologia, prout procedit ex altera praemissa reuelata, & altera probabili, est habitus opinatiuus. Ita Beatiss. P. Aug. Lib. 1. de Geni ad lit. c. 19; vbi habet: Si autem contextio Scripturae hoc voluisse intelligi Scriptorem non repugnauerit, adhuc restabit, quaerere, vtrum, & aliud non potuerit? Quod si & aliud potuisse inuenerimus; incertum erit, quidnam illorum illa volueritP Ex quo sic arguitur. Quotiescunque dealiqua conclusione possumus dubitare, tunc ille actus est incertus, & per eosequens habitus eliciens talem actum est opinatiuus; quia ab habitur certo nequit progredi actus incertus, sicuti abhabitu incerto actus certus; sed de conclusione Theologica elicita ex altera probabili possumus dubitare; conclusio enim sequitur debiliorem partem; ergo sicuti de praemissa probabili possumus dubitare, ita & de conclusione deducta ex tali praemissa. Exemplum affert Sanctiss. Doct. de hac propositione: Deus fecit Caelum, & Terram; quae est de Fide, cui potest annecti propositio probabilis, v. 8. sed forma Caeli educta est de materia Caeli; ergo & forma Terrae; de hac enim conclusione est incertitudo, non scientia

283

Prob. 2. Habitus opinatiuus est ille, qui ex medio probabili deducit conclusiones probabiles, quibus assentitur cum formidine, sicuti habitus scientificus est ille, qui ex medio necessario deducit conclusiones necessarias, quibus assentitur sine formidine, sed Theologia procedes ex vna necessaria, & altera probabili procedit. medio probabili ad conclusionem probabilem cum formidine alterius partis oppositae ergo Theologia, quatenus ita procedit, est habitus opinatiuus, Maior patet ex dictis. Minor probi nam conclusio iuxta regulas Logicales sequitur debiliorem partem, & nullo modo potest esse certior praemissis, quia nullus effectus potest esse dignior sua causa, conclusio autem est effectus praemissarum, cum suam certitudinem trahat abillis, ergo Theologia ex altera tantum probabili procedit ad inferendam conclusionem probabilem; conclusio autem probabilis necessariam inuoluit formidinem, vt ostensum est; ergo Theologia ita procedens inuoluit formidinem:

284

Conf. eadem ratione, qua vltimo probata. est 2. pars conclusionis: nam ex Arist. 6. Eth. Omnis habitus intellectualis distinctus realiter a Fide vel est habitus primorum principiorum vel sapientia, vel scientia, vel prudentia, vel ars vel opinio; sed Theologia, quatenus procedit per medium probabile, est habitus realiter distinctus a Fide; quia procedit modo illatiuo, Fides autem sine illatione; & non est habitus primorum principiorum, qui pariter assentitur suis veritatibus sine discursu illatiuo; nec est Scietiaaut Sapientia, quia non habet certitudinem; nec est Prudentia, quia non dirigit actiones humanas morales, vt bene, & laudabiliter fiant; nec est Ars, quia non agit de operabilibus, & factibis libus; ergo erit opinio

285

6 Obiicies 1. Si Theologia prout versatur circa conclusiones probabiles, esset habitus opinatiuus, sequeretur, quod includeret formidine sed Theologia versatur circa id, circa quod versatur Fides Catholica, & assensus Theologicus fundatur super Fidem Diuinam, vt diximus art3; ergo Fides Diuina admitteret formidinem, vel saltem esset fundamentum assensus formidolosi. Praeterea Theologia vtitur lumine Fidei, cui nequit subesse falsitas, aut formido falsitatis; ergo non est habitus opinatiuus.

286

Cons. 1. Per assensum Theologicum magis roboratur assensus Fidei, vt supra diximus; sed per assensum opinatiuum non roboratur assensus Fidei; quia potius infirmatur, cum fiat dubius, & nutans; ergo Theologia nequit esse habitus opinatiuus.

287

Conf. 2. Valde iniuriosum est Scientiae Diquinae dicere, quod admittat dubietatem, & possit subesse errori, sed habitus opinatiuus admittit dubietatem, & potest subesse errori; ergo Theologia non est habitus opinatiuus.

288

Tandem si Theologia admitteret opinionem, non esset habitus simpliciter certus, & infallibilis, sed aliqua ex parte esset fallibilis, & posset dubitare de suis conclusionibus; & sic esset indignior scientiis naturalibus, quod repus gnat dictis q. 1. art. 5.

289

Resp. ad arg. dist. antecedens. Includeret formidinem circa conclusiones probabiles, coccirca conclusiones necessarias, neg. Ad id, quod additur Theologiam versari circa ea, circa quae versatur Fides, & eius assensum fundari super Fidem Diuinam, dicitur hoc verum esse de Theologia comparata ad propositiones necessarias, non autem ad probabiles, in ordine ad quas vtitur lumine naturali, non lumine Diuit no, non enim propositiones probabiles eleuam tur, sicuti eleuantur propositiones naturales, ve diximus q. 1. art. 6.m. 21. Lumen igitur naturale. famulatur Theologiae in ordine ad propositiones probabiles, sicut ei famulantur Scientiae naturales. Quamobrem quanuis Theologia versetur circa ea, circa quae versatur Fides; non tamen e contra Fides versatur circa omnia ea, circa quae versatur Theologia; nam Fides versatur. solum citca veritates infallibiles, quapropter eius assensus est simpliciter infallibilis; Theologia vero versatur etiam circa propositiones probabiles ad hoc, vt melius percipiat propositiones necessarias eodem prorsus modo, quo scientiae naturales, licet versentur circa veritates necessarias, attamen assumunt etiam aliquas probabiles, vt melius explicent necessarias.

290

Ad 1. conf.dist. mator. Per assensum Theologicum magis roboratur Fides vel directe, vel indirecte, conc; directe tantum, neg. Et eodem modo dist. minor: nam per assensum opinatiuum magis explicatur assensus necessarius, quo dire cte roboratur Fides; & ideo potest dici, quod as sensus opinatiuus indirecte, & mediate roboret. Fidem. Vel dicitur ad maiorem, quod per assensum Theologicum, quatenus versatur circapropositiones necessarias, magis roboratur Fides, non autem quatenus versatur circa propositiones probabiles.

291

Ad 2. dist. maior eodeom modo. Dicere, quod admittat dubietatem erga propositiones necessarias, conc;erga probabiles, neg

292

Ad 3. neg. antecedens: nam denominatio scientiae sumitur ab eo, quod principaliter, & per se consideratur a scientia, non ab eo, quod consideratur per accidens; vnde quia Theologia considerat per se veritates certas, & infallibiles, probabiles vero solum per accidens, quatenus explicant veritates infallibiles, ideo de nominatur simpliciter certa, & infallibilis. Ectpropter hoc non est indignior scientiis naturalibus; quia dignitas scientiae sumitur ab eo, quod consideratur per se. Neque sequitur, quod possit dubitare circa suas conclusiones necessarias, cum per conclusiones probabiles magis explicentur conclusiones necessariae; & ideo de ipsis magis explicatis minus potest dubitare.

Articulus 8

293

ART. VIII. An Theologia nostra sit habitus subalternans: vel subalternatus

294

IV THeologia nostra potest comparati, & ad scientias naturales, quae sunt in nobis, & ad Theologiam, quae est in Beatis, & inDeo; & ideo de ipsa quaeri potest; An subaltera net sibi scientias naturales speciales, que illi ancillantur; & an subalternetur scientiae communissimae, quae est Metaphysica; vel potius eas sibi subalternet tanquam ancillas? 2. an subalterne. tur Theologiae Dei, & Beatorum? Has omnes difficultates resoluit Fundatiss. Doct. infra alle¬ gandus. Caeterum; quia Doctores communiter concordant in hoc, quod Theologia respectu scientiarum naturalium nullo modo habet rationem scientiae vere, & proprie subalternantis, aut subalternatae; quanuis similitudinarie possit dici illas sibi subalternare, quatenus eas sibi in obsequium subijcit; ideo tota difficultas reducitur ad Theologia nostra comparatiue ad Theologia Beatorum, cui subijcitur; ex cuius decisione patebit, quid sit dicendum de ipsa in ordine ad scientias naturales. Et quanuis ex dictis art. 5. breuiter expediri possint dicenda in praesenti; cum enim subalternatio sit passio scientiae; cunque illic negauerimus Theologiam esse proprie scientiam, pariter negari posset propter hanc rationem nullam habere rationem subalternationis. Attamen, vt quaestioni locum demus, quaerimus, an supposito, quod Theologia sit scientia, vel quod subalternatio possit competere habitui, vt sic; quaerimus, an habeat veram rationem subalternationis:

295

Haec difficultas continuatur cum alia, inqua quaeritur, an Theologia nostra remaneat in Patria? Cum enim de ratione subalternatae sit. posse coniungi cum subalternante, vt patet de Berspectiua, & Geometria, Doctores asserentes Theologiam nostram subalternati Theologiae Dei, & Beatorum, consequenter asserunt remanere in Patria. Nos hanc difficultatem hic resoluemus, habituri sermonem de alia ᾧ seq.

296

Prima sententia arbitratur Theologiam, nostram vere, & proprie subalternati Theologie Beatae, si subalternatio sumatur secundum eaquae essentialiter importat; non vero secundum ea, quae dicit accidentaliter. Ita Capr. in Prol. 7. 1. art. 1. conc. 23 & j; Caiet. q. 1. art. 2, Io:a S. Tho: q1. disp. 2. art. 5; Gonet. art. 2, & communiter Thomistae. Pro hac sententia Vasqe citat Fundausi Doct; qui tamen in terminis oppositum docet.

297

Secunda sententia docet Theologiam nosttam proprie non subalternari Theologiae Dei. & featorum, habere tamen aliquam similitudinem eum scientia subalternata. Ita Fundatisss Dectp. 1. Prol. princ. 2. q. 1. art. 1. 2, & 3; & omnes illius Discipuli; Argent. q. 2. Prol. art. 33 GerMart. asTolet. q. 2. art. 4. conc. 1, Greg. q. 1. art.4. Suouissime Lafosse q. 1. c. 4. qui contendit hanc dse sententiam D. Tho; quibus accedunt Hennein summa art. 3. q. 5; Dur. q. 7. Prol; Scot. q. 3. Poldureol. q. 1, Mol. q. 1. art. 2. disp. 4. Val. q. 2. pusst. 3. 8. 2. Eum. q. 3. Ban. dub. 2, Trigos. q. 1. aιι3. dub. 4. Vasq. disp. 6. cap. 2, Pesant. art. 2 dispa; & alij communiter, pro cuius decisione.

298

X Not. ex Fundatiss. Doct. hic art. 13 & 3. quod ad subalternationem proprie dictam, de qua loquitur Phil. 1. Post, duo requiruntur. Primumest, quod cum scientia subalternans sit sua perior eo, quia subalternans dicit imperium, & dominium; ideo debet considerate optimum in genere, idest illud, quod est primum, & superius; cunque subalternata sit inferior eo, quia ancillatur, & ministrat; ideo debet considerate aliquod inferius in eodem genere, ex quo patet: quod ancillari, & subalternari non est idem; de ratione enim ancillantis, non est, quod sit in eodem genere cum dominante, vnde ex hoc, quod Theologia subijciat sibi scientias naturales dicitur Domina, non tamen subalternans, quia non sunt in eodem genere obiecti. Secundum. est, quod subalternans agit de tali objecto simpliciter propter quid; idest per prima principiaper se nota; subalternata vero dicit quia; accipit enim sua principia a subalternante nota solum in scientia subalternante. His duobus additur tertium, scilicet, quod subalternans agit sublimiori modo; subalternata vero pinguiori Minerua. Ceterum, vt aduertit Doctor, agere sublimiori modo est agere per causam, & per principia per se nota, & agere per principia nota in alia scientia est agere pinguiori modo, ideo hoc tertium requisitum idem est, ac secundum.

299

Ratio primi requisiti est. Subalternate nihil aliud sonat, quam subijcere sibi alterum; sed illud, quod sibi alterum subijcit, est superius eo, quod subijcitur; & quod est superius, habet imperium in inferius, illudque ordinat, ac regulat; non potest autem Scientia dici superior in aliquo genere objecti, nisi tendat in illud, quod est, dupremum in tali objecto; sicuti scientia nequit dici inferior, nisi tendat in illud, quod est infimum in tali objecto; denominatio enim scientie habetur ab objecto, ac propterea scientia subalternans dicitur considerate prima principia quae sunt suprema in scientia, & scientia subalternata considerat conclusiones deductas exillis; vnde dicitur, quod ubi desinit subalternans, libi incipit subalternata; subalternans enim desinit in suis conclusionibus, & a conclusionibus. illius incipit subalternata; ergo subalternans est? superior, dicit imperium, & dominium, & considerat optimum in tali genere objecti: subalternata vero inferior, ancillans, & considerat infimum in eodem genere:

300

Ratio secundi est; nam, vt ait D. Dion; Infimum supremi est supremum infimi; ergo subalternata, quae est inferior, procedit ab eo, quod est, infimum in subalternante; sed illud, quod est infimum in subalternante, sunt conclusiones; ergo subalternata habet respicere tanquam supremum; consideratum conclusiones subalternantis; Atqui praemissae deductae dicunt quia, prima aute principia, ex quibus deducuntur tales praemissae dicunt propter quidergo subalternans dicit propter quid; subalternata vero dicit quia. Tum quia si subalternans, & subalternata aeque primo respicerent eadem principia, non esset ratio, cur vna sit superior, & alia inferior; & consequenter, cur vna sit subalternans, & alia subalternata:

301

Ex his oriuntur duae conditiones principales requisitae ad rationem scientiae subalter¬ natae. Prima est; quod sit de eodem obiecto formali, de quo est subalternans: non enim sufficit: esse de eodem objecto materiali, vt ait Gonet; nam Mathematica, & Physica agunt de Corpore, quod est objectum materiale veriusque & vna alteri non subalternatur. Securida est; quod debet addere objecto formali subalternatis aliqua differentia accidentale extraneam tali obiecto: aliter non haberet, per quid distingueretur ab illa, quia idem omnino esset objectum. Hec autem differentia debet esse extranea obiecto, nequit enim esse species, vel pans subjectiua eiusdem quia cum ad eandem scientiam spectet agere de toto, & de partibus; ideo si haec differentia esset. pars obiecti formalis scientiae subalternatis, scientia subalternans illa consideratet; & sic vel esset superflua scientia subalternata, vel non esset distincta. Debet ergo haec differentia esse extra Jobjectum formale subalternantis, vt est visualitas, quae non est species, vel pars lineg, sed est aliquod extraneum spectans ad potentiam visiuam. Itatamen debet esse extranea objecto formali, vtei non repugnet; aliter obiectum scientiae subalternatae esset quid chimericum, non reale.

302

Ex hac secunda conditione oritur id, quod supra dicebatur; scilicet quod subalternata possit coniungi cum subalternante; sicuti enim se habet obiecti m ad objectum, ita scientia ad scietiam; sed obiecto scientiae subalternantis potest. vniri differentia accidentalis extranea, quae specificat scientiam subalternatam; ergo scientiae subalternanti potest vniri, & coniungi subaltera nata.

303

A Ex his apparet non sufficere ad rationem subalternationis (ut volunt Catet; & Val. 7. vnam esse cuidentem, alteram vero incuidentem: Tum quia de ratione scientiae est cuiden tia, ve ostendimus art. 6, ergo si de ratione scientiae subalternatae esset ineuidentia, nulla scientiasubalternata esset formaliter scientia; quapropter diximus Perspectiuam separatam a Geometria, quia est ineuidens, non esse proprie scientiam. Tum quia si Aliquis sciret omnes conclusiones Geometrie sibi reuelatas a Magistro absque eo, quod eas sciret per sua principia, & postea sciret per deductionem a principiis, prius sciret ineuidenter, postea euidenter & tamen nullus diceret, quod in ipso esset duplex Geometria cum subalternatione; quia idem subijceretur sibimet. ipsi. Tum quia scientia ineuidens potest esse superior, vt est Theologia nostra; & scientia euidens potest esse inferior, vt est Metaphysica; sed Theologia nostra non subalternatur Metaphysicae, quia non agunt de eode objecto formali; ergo sola ratio imeuidentiae, & euidentiae non importat subalternationem; secus Theologianostra subijceretur cuicunque scientiae naturali cuidenti, quod est absurdum, nec admittitur a prefatis DD; ergo si sola ineuidentia, & euidentia non sufficit, aliunde petenda est ratio subal¬ ternationis. Neque sufficit, quod vtra euidentiam, & ineuidentiam habeant idem objectum formale; cum enim denominatio scientiae habeatur ab objecto formali, ideo ex eo, quod praecise duae scientiae considerent idem obiectum formale, non habetur subalternatio, quia non habetur, quod objectum vnius sit sub obiecto alterius; ide enim nequit esse sub seipso. Superest igitur, quod subalternatio habeatur, quia vna considerat, quod est primum in tali obiecto, altera vero, quod est infimum.

304

Ex his colligitur 1. sex conditiones requiri ad veram subalternationem. 1. est, vt subalternas attingat optimum in genere, illud autem est optimum, quod est primam, quia primum. est causa caeterorum, & causa est melior effectus nam Beatius est dare, quam accipere. Addit Philos; quod debet attingere secundum modum rationis, idest per discursum, & illationem, modus enim proprius rationis est discurrere. Subalter. na vero attingit infimum in genere, quia attingit conclusiones subalternantis, quae, cum sint deductae ex principiis, sunt illis posteriores. 2. est, vt subalternans probet suas conclusiones. demonstratione propter quid, quia probat per principia; subalternata vero demonstratione. quia, quia probat per conclusiones deductas exprincipiis. 3. est; quod subalternata accipiat sua principia a subalternante ita, vt conclusiones. subalternantis sint principia subalternatae. 4. est; quod sint de eodem objecto formali ita tamen, vt subalternata addat differentiam accidentalem extraneam tali objecto non repugnantem 5. est, quod subalternata possit vniri cum subalternante in eodem intellectu.

305

Colligitur 2. Theologiam nostra nec sub alternari, neque subalternare sibi scientias naturales; tum quia non agunt de eodem objecto formali; nam Theologia agit de Deo, vt Deus est; scientiae vero naturales, vel agunt de Creaturis, vel de Ente, quod praescindit a Deo, & Creaturis, vt Metaphysica; & licet Theologiasubiiciat sibi tanquam ancillas ministrantes scietias naturales, non tamen illas sibi subalternat, propter allatam rationem; tum quia conclusiones Theologiae non sunt principia Scientiarum naturalium, vt patet.

306

Not. 2. Aliquos sumere subalternationem respectu finis, vt quando finis vnius subordinatur fini alterius; sic Fraenifactiua subordinatur Equestri; Equestris Militati. Caeterum haec subalternatio non est ea, de qua loquitur Philosophus in 1. Post, loquitur enim de subalternatione respectu obiecti, non respectu finis, vt constat ex dictis. His notatis,

307

S Vnica conclusio. Theologia nostra proprie loquendo non subalternatur Theologiae Dei, & Beatorum, sed tantum similitudinarie Prob. ex Beatiss. P. Aug. in Psal. 103. Concione 3. lit. D; & E; docente cum Apost, Theologiam no¬ stra in Patria destruendam esse, ubi conteplabimur immobiliter, quod modo speculamur; ait enim: Ideo modo tractatur, vt ibi teneatur; ideo modo per syllabas diuiditur, vt ibi totus, atque integer contempletur. Non tibi deerit Verbum Dei, sed tamen non per literas, non per sonos, non per codices, non per Lectorem: ex quibus arguitur. llle habitus inferior, qui coniungitur cum supetiori, & cuius principia sunt conclusiones deductae a superiori, & qui addit differentiam accidentalem extraneam objecto superioris, est subalternatus; sed Theologia nostra non coniungitur cum Theologia Beata; nec eius principia sunt conclusiones deductae in Theologia Beata, neque addit objecto differentiam accidentalem extraneam; ergo Theologia nostra non est subalternata Theologiae Beate. Maior superius probata est; nam hic loquimur de subalternatione prout definita est a Philosopho importante, inferioritatem scientiae, quae inserioritas nequit esse, nisi ex inferioritate objecti eo, quia considerat id, quod est infimum in objecto, vi dictum est; secundum modum rationis, idest modo discursiuo. Prob. minor, Theologia nostra non manet in Patria, vt probabimus q.4. art. 2. ex Apost; & Doctorum Doct. Aug. loc. cit; quia non manet Fides, super quam essentialiter fundatur, & ideo Theologia nostra nequit coniungi cum Theologia Beata. Neque Principia nostra

308

Theologiae sunt conclusiones deductae in Theologia Beata, quia Theologia Beata non discurrit. sicut enim hic diuiditur Deus per syllabas, ita ibtotus, atque integer conteplatur. Neque addit obiecto differentia aliquam accidentalem, quia vtraque contemplatur Deum sub ratione Glorificatoris, Theologia enim nostra imitatur modum Theologiae Dei, & Beatorum, vt diximus. 2. art. 1.

309

Dices 1. Solum de ratione subalternationis scientiae naturalis esse, quod principia subalternatae sint conclusiones subalternantis, non autem de ratione scientiae supernaturalis, quia scietia subalternans supernaturalis, cum sit perfectissima, excludit discursum formalem, qui dicit imperfectionem, quanuis adinittat discursum virtualem.

310

Sed contra est: nam ex hoc sequeretur omnes scientias naturales, & etiam Metaphysicam subalternari habitui primorum principiorum qui versatur circa principia illarum sine discuraus & continet virtualiter conclusiones; sed hoc estfalsum, & a nullo traditur; ergo nulla responsio Tum quia principia Theologiae nostrae non sunt conclusiones virtualiter deductae in Theoigia Beata; sed sunt ipsamet principia Theologis Beatae iuxta illud Psal. 47. Sicut audiuimus, sic vidimus; ideo Theologia nostra nullam potest haebere inferioritatem respectu Theologiae Beatae nam si illam haberet, traheret a principiis, & perconsequens nullam habet subalternationem.

311

Dices 2. Sufficere diuersitatem luminis al¬ tioris, & inferioris, sicuti est lumen Gloriae, & Fidei, ad constituendam inferioritatem, & superioritatem.

312

Sed contra est; nam si hoc sufficeret, sequeretur, quod Geometria habita per lumen obscurum subalternaretur sibi ipsi, prout habetur perlumen clarum; vt diximus n4; vbi videatur alia inconuenietia, quae sequutur ex hac resposione.

313

Cons. 1. Scientia, quae habet idem objectum formale, & eadem principia, non est inferior respectu objecti, ergo non est subalternata subalternatione, quae sumitur respectu objecti; sed Theologia nostra, & Beatorum habet idem objectum, & eadem principia; ergo respectus objecti non est subalternata Theologiae Beatae & per consequens non est proprie subalternata; subalternatio enim vera, & propria sumitur respectu objecti, vt supra diximus.

314

Conf. 2. Theologia nostra differt solum a Theologia Beata in ratione euidentis, & incuidentis; sed euidentia, & incuidentia non sufficit: ad veram subalternationem, vt supra ostensum. est; ergo non est vere, & proprie subalternata.

315

Quod autem possit dici subalternata similitudinarie, deducitur ex eo; quia sicut scientiasubalternata procedit ex principiis per se notis in scientia subalternante, ita Theologia nostra procedit ex propositionibus per se notis inTheologia Beata; & sicut scientia subalternans est de eodem objecto sublimiori, & perfectior. modo, quam scientia subalternata; ita Theologia Beatorum est perfectori modo de Deos quia est de Deo habito in re, Theologia nostra est de Deo habito in spe; & ideo imperfectiori modo. Tandem, quia objectum Theologiae nostrae addit objecto Theologiae Beatae solam differentiam accidentalem extraneam, quae est ratio obscure reuelati.

316

6 Obiicit 1. Ioa S. Thon. 4. Illa scientia est subalternans, quae habet probare cuidentera priorr principia scientiae subalternatae, sed Theologia Dei, & Beatorum respectu nostrae est huiusmodi, ergo nostra Theologia est vere subal ternata Theologiae Dei, & Beatorum, Maior patet: nam Geometria probat a priori principia Perspectiuae, que illi subalternatur. Prob. minor. Principia Theologiae sunt mysteria Fidei, vt Incarnatio, Glorificatio, &c; sed ista mysteria a Deo, & a Beatis videntur euidenter per sua. causas, quas habent in Deo, & a Deo nobis traduntur, & reuelantur obscure ita, vt non possine a nobis euidenter probari; cum potius debeamus illa supponere tanquam euidenter probata. in Pheologia Dei, & Beatorum, ergo Theologia Dei, & Beatorum probat euidenter principia nostrae Theologiae.

317

Resp. dist. maiorem, Theologia Dei, & Beatorum habet probare a priori principia nostrae Theologiae; & Theologia nostra non potest a priori obscure illa probare, neg: & potest obscu¬ re illa probare, conc. Nostra igitur Theologiapotest a priori probar e omne id, quod probat Theologia Dei, & Beatorum; cum imitetur modum illius; & quia modus illius est cognoscere. per causam omnia, quae causam habent, ideo Theologia nostra habet cognoscere omnia Diquina per causam, dummodo causam habeant. Haec igitur sola differentia est inter Theologiam nostram, & Dei, ac Beatorum, quod illa probat euidenter, nostra vero obscure, & incuit denter, cum Fide nitatur; caeterum cuidentia, & inenidentia non sufficit ad veram subalternationem, vt dictum est, per quod patet ad probi nam Incarnationis etiam nos assignamus causas, v. 8. finalem salutem nostram; efficientem Diuinam Essentiam, formalem Diuinam Bonitatem summo modo se communicantem: & sic de reliquis,

318

7. Obiicit 2. idem. Ad rationem scientia. subalternatae sufficit, quod credat sua principia, quae euidenter cognoscuntur in scientia subala ternante, sed nostra Theologia tantum credit sua principia per lumen Fidei, quae tamen clare videntur in Theologia Dei, & Beatorum per lumen Gloriae; ergo Theologia nostra est vere subalternata. Prob. maior: nam sicuti lumen Fidei obscurum subalternatur lumini claro, itascientia credens per lumen Fidei subalternatur scientiae videnti per lumen clarum; & per consequens etsi sit idem objectum, ratione tamen euidentiae, & incuidentiae potest dari vera subala ternatio

319

Resp. neg. maiorem; aliter Geometria obscure credita subalternaretur sibi ipsi, prout est, clare scita. Requiruntur ergo omnes conditiones superius allatae. Ad prob, maioris dicitur, quod licet lumen Gloriae sit superius perfectione, non tamen haec superioritas sufficit ad subala ternationem: imo lumen nihil facit ad subalternationem: nam idem est lumen naturale, quo ytitur scientia subalternans, & subalternata, v. gi Geometria, & Perspectiua; vnde sicut identitas luminis non tollit subalternatio nem, ita diuersitas luminis non facit subalternationem; Oppositorum enim eadem est ratio.

320

S Obijcies 3. Objectum nostrae Theologit addit objiecto Theologiae Dei, & Beatorum rationem differentialem accidentalem extrinsecam, addit enim rationem obscure reuelati; ergo est vere scientia subalternata. Prob. antecedens. Nostra Theologia non tendit in Deum, nisi quatenus obscure renelatum; ergo obiectum. Theologiae nostrae addit obiecto Theologiae Beatae rationem aliquam differentialem, accidentalem quidem, quia esse reuclatum obscure accidit Deo, vt est obiectum cognoscibile; nam a Beatis cognoscitur sine tali reuelatione; & extrinsecam, quia potest abesset

321

Resp. dist. antecedens. Obiectum Theologiae nostrae addit objecto Theologiae Beatae rationem formalem quae, negisub qua, cone; de ra¬ tione autem scientiae, subalternatae est, quod addat rationem formalem quae, vt patet de Musica, quae addit rationem sonori numero, qui est Jobjectum Aritmeticae; ratio autem sonori non est ratio sub qua; quia ratio sub qua est lumen. additio ergo diuersae rationis sub qua facit tantum diuersitatem in lumine: vnde ex eo, quod nostra Theologia tendat in Deum sub reuelatione obscura, & Theologia Beata tendat in Deum sub reuesatione cuidenti, & clara, non arguitur, nisi quod nostra Theologia tendit sublumine obscuro, Theologia vero Beata sub lumine claro. Ad prob. antecedentis dist. illa reduplicatio, quatenus reuelatum, ita, vt reduplicet nonam rationem formalem quae, neginouam rationem formalem sub qua, conc. Haec autem non facit subalternationem, vt patet de Geometria tantum credita, quae non subalternatur Geome- triae euidenter, & clare visae.

322

P Obiicies 4. Nostra Theologia potest continuari cum Theologia Beatorum, ergo illi vere subalternatur. Prob. antecedens. Si non posset continuari, maxime ratione Fidei, quae cum ipsa coniungitur, & quae in Patria remanere non potest; ab illa enim claritate infinita omnes ymbrae proscribuntur; sed Fides accidentaliter se habet ad Theologiam nostram, quia potius est impedimentum, quod Theologia clare non videat; & ideo adhuc sublata Fide saluatur essentia nostrae Theologiae, quae consistit in hoc, quod sit deductiua conclusionum supernaturalium ex principiis supernaturalibus: vnde etsi non esset Fides, adhuc Theologia esset deductiua talium conclusionum ex talibus principijs; ergo Theologia nostra potest continuari cum Theologia Beatorum, quod est contra vitimam rationem assignatam. Patet consequentia; quia continuatio scientiae inferioris cum scientia superiori facit subalternationem vere, & proprie

323

Resp. neg. antecedens; ad prob. neg. minor. Cum vero additur, quod Fides est impedimentum, quo Theologia clare non videat, neg. suppositum; supponit enim, quod Theologia Viatorum, prout talis possit clare videre, quod est falsum; cum enim essentialiter sit ex obscure reuelatis, ideo nequit clare videre, sicut ex eo, quod Theologia Beata sit ex clare visis, nequit obscure cognoscere. Tandem cum subditur, quod Essentia Theologiae est; quod sit deductiua conclusionum supernaturalium ex principiis superna turalibus, dist. Essentia Theologiae, prout distinguitur a scientiis naturalibus, quae ex principijo naturalibus deducunt conclusiones naturales, conc;prout distinguitur a Theologia Beatorum, negi quia etiam Beati cognoscunt per principia supernaturalia conclusiones supernaturales, licet sine discursu, quia vnico simplici intuitu omnia vident in Verbo. Unde cum nostra Theologia nedum distinguatur a scientiis naturalibus, sed etiam a Theologia Beatorum, vt supponimus; nedum per deducere ex principiis supernatura: libus distinguitur a scientiis naturalibus, sed etiam per obscuritatem discursus prouenientem. a principiis obscure reuelatis distinguitur a Theologia Beatorum. Sed de hoc inferius.

324

Resp. 2. Omisso antecedente neg. consequentia; dato enim, quod Theologia Beatorum. possit coniungi cum nostra, adhuc non sequitur, quod dicant subalternationem; licet verum sit, quod subalternatio importet coniunctionem: non tamen e contra omnis coniunctio importat subalternationem, quia Physica potest coniungi cum Mathematica, & tamen non subalternatur; & Perspectiua potest coniungi cum Musica, non tamen dicuntur subalternari; quia subalternatiovltra coniunctionem importat etiam alias conditiones assignatas; quas, quia non habet Theologia, vt dictum est, ideo non subalternatur: Theologiae Beatae.

325

Instabis contra 1. resposionem. Ex eo, quod Theologia nostra sit deductiua conclusionum, distinguitur a Theologia Beata, quae non est, deductiua, quia vnico intuitu Diuinae Essentia omnia videt sine discursu; ergo ex integro saluatur etiam sine euidentia essentia nostrae Theologiae.

326

Ad hanc, & similes objectiones infra respondebimus q. 4. art. 2. Interim neg. antecedes. quia nequit esse deductiua, nisi mediante lumine, cuius est proprium inseruire deductioni, hoc autem lumen, sub quo deducimus, nequit esselumen Glorie, quia hoc omnia simul manifestat; neque lumen naturale, quia hoc manifestat tantum principia naturalia, & coniunctionem terminorum naturalium; neque lumen Fidei, quia hoc non remanet ob praesentiam luminis clari, quod succedit lumini obscuro; ergo nullo modo esset deductiua.

327

Colligi potest ex dictis objectiones Thomistarum procedere potius de Theologia secundum se, non de Theologia Viatorum, quae, prout talis, essentialiter inuoluit Iumen Fideis quod si auferatur, non remanet amplius Theologia nostra; sed vel Theologia, vt sic; & ita non concludunt contra nos, qui loquimur tantum de Theologia nostra; vel de Theologia Beata; & hanc patet non subalternari, quia sibi ipsi subalternaretur.

Articulus 9

328

ART. IX. An Theologia nostra sit habitus supernaturalis, vel naturalis:

329

TOn loquimur hic de Sapientia Diuina; seu de Theologia, quae est Donum. Spiritus Sancti; certum enim est hanc esse supernaturalem, quia omnia Dona Spiritus Sancti sunt supernaturalia, & diuinitus infusa in cordibus nostris; sed loquimur de Theologia studio humano acquisita.

330

I Ratio autem dubitandi est; nam cum Theologia habeat Deum pro objecto, vt est Glorificator, seu vt est quid supernaturale; & lumen, quo vtitur, sit lumen Fidei, quod quo- que est supernaturale, cunque habitus specisicetur ab objecto, & a lumine eseuetur, videtur quod Theologia sit supernaturalis. Ex alia parte, cumnullus habitus supernaturalis possit a nobis produci, vel acquiri (hic enim a solo Deo. infunditur) Theologia autem acquiratur studio per discursum humanum, qui est homini naturalis, videtur, quod sit habitus naturalis. Propter hoc.

331

Prima sententia vult Theologiam esse habitum simpliciter supernaturalem; quanis enim sit habitus acquisitus, ad illius tamen productionem concurrit Fides, quae est habitus simpliciter supernaturalis. Ita Mol. q. 1. art. 2. disp. 2. ad 41. Canus c. 3. concl. 23 Lumel; & alij.

332

Secunda sententia vult Theologiam esse. simpliciter naturalem. Ita communiter Thomistae apud Nauarr, controu. 8; & los a S. Tho. q. 1. q. 1. disp. 2. art. 8; (ionet art. o; qui addit posse dici supernaturalem extrinsece, quatenus versatur circa objectum supernaturale, & radicaliter poriginatiue, quatenus dependet ab habitu Fidei, in quo tanquam in semine, & radice continetur. Additur Arrub. disp. 5. c. 4.

333

Tertia sententia docet Theologiam esse, dicendam absolute supernaturalem, non quidem entitatiue, sed modaliter intrinsece. Haec sine dubio est sententia Doct. Fundatiss. p. 1. Prol. princip. 1. q. 2. 8. Quarto assignans; vbi ait: Sapientia autem Diuina nobis inspirata MODVM Diuinum sequitur. Quod repetit p. 2. princ. 1. 4. 1. S. Et ideo; & p. 3. q. 1, vbi docet, quod scientia in nobis producitur per lumen, & speciem, & ideo solus Deus potest simpliciter docere Theologiam. quia solus Deus potest infundere lumen, & species; Angelus vero solum secundum quid potest eam docere, quia potest ordinare species, & non infundere, sed confortare lumen, sicut ad praesentiamvnius luminis confortatur aliud; Homo autem potest docere solum ordinado species. Igitur si Theologia secundum omnia non est a Creatura, non est dicenda simpliciter naturalis, quia habitus simpliciter naturalis naturaliter ab homine potest produci. Et si secundum entitatem producitur ab homine, & secundum modum a Deo, dicenda est supernaturalis modaliter, non entita tiue

334

Porro mirabile est Theologiam constitui. inter tot supernaturalia, que ad illius productionem concurrunt, & ab eis nullam supernaturalitatem deriuare; fatentur enim Aduersarij ipsa vti lumine supernaturali Fidei, a quo elcuatur ad cognoscendas veritates, & inferendas conclusiones supernaturales; tendere in Obiectum supernaturale, & ab illo specificari siue secundum rationem formalem quae, siue secundum. rationem sub quavtranque tamen supernatura¬ lem habere principia supernaturalia; substentari Fide Diuina, sine qua non durat in Haeretaeoprocedere modo Diuino, qui certe est super omnem modum naturalem procedendi; tandem artingere res supernaturales absque eo, quod sit illis proportionata; cum tamen alibi cumD: Thoma sapienter fateantur inter habitum, seu potentiam, & objectum dari debere proportionem ordinis. Igitur.

335

Not. 1. Theologiam a Fundatiss. Doct. inProl. vocari Scientiam Diuinitus reuelatam, & inspiratam, non quia sit habitus a Deo superna. turaliter infusus, sed quia Deus reuelauit cius principia immediate in seipsis formaliter, & coclusiones virtualiter, quatenus continentur inprincipiis, sicuti effectus in sua causa; quemadmodum enim ex habitu primorum principiorum naturaliter nobis indito noster intellectus perartem syllogisticam deducendo conclusiones. naturales acquirit scientias naturales; ita ex habitu principiorum supernaturalium, qui est Fides Diuina, supernaturaliter nobis indito, intellectus per vim discursiuam repetitis actibus acquirit habitum Theologiae.

336

Et quanuis habitus Theologicus acquiratur mediante discursu naturali tanquam instrumento necessario ad illum acquirendum: non tamen discursus naturalis est causa principalis specificatiua illius; Sicuti licet malleus sit instrumentum, quo vtitur Fraenifactiua ad faciendum fraenum, non tamen est causa principalis illius, sed merum instrumentum commune, quo vtuntur omnes artes Ferrariae; sic discursus naturalis est instrumentum, quo acquititur omnis scietianaturalis, habetur enim per Logicam, quae est instrumentum scientiarum. Cum igitur in qualibet Scientia duplex tantum assensus reperiatur, scilicet assensus, quem praestamus formae syllogisticae, & assensus, quem praestamus materiae syllogismi; cunque assensus formae syllogistice mere instrumentaliter se habeat, & communiter ad talem scietiam, superest, quod assensus, quem prestamus tali materiae, sit causa principalis, & specificatiua, per quam generatur talis scientia prout distinguitur a quocunque alio habitu; illa enim est causa specificatiua rei, per quam res differt ab omni alia re, patet autem, quod per discursum naturalem Theologia non differt abomni alia Scientia, sed tantum per materiam circa quam versatur; cunque denominatio summ debeat a specificatiuo, siue a causa principalis specifica, non autem a causa mere instrumentali, ideo Theologia non est denominanda naturalis, vel supernaturalis eo, quia acquiratur per discursum humanum, qui est merum instrumentum, sed quia versatur circa talem materiam, perquam specificatur, & distinguitur ab alijs scientijs; denominatio enim, & specificatio ab eodem sumuntur.

337

Et ratio huius est; nam illud, quod concur¬ rit per modum communis, & generici, se habet materialiter, sed ab illo, quod se habet materiaditer, non sumitur denominatio, & specificatio; denominatio enim, & specificatio sumitur a forma, non a materia; vel ab eo, quod habet rationem formae, non autem quod habet rationem materiae; ergo ab eo, quod habet rationem communis, & generici, non sumitur denominatio; sed discursus respectu Theologie concurrit per modum comunis: ergo ab ipso non est denominada, naturalis, sed a materia, circa quam versatur, que est simpliciter supernaturalis, denominari debete supernaturalis.

338

Nec minus falsum est, quod subdunt Aduersarij scilicet quod modus operandi sit specificatiuum formale habitus, & per consequens. quod, cum Theologia acquiratur per discursum; qui est modus naturalis operandi ipsius hominis, constituatur in specie habitus naturalis. Falsum, inquam, est; nam cum modus operandi per discursum sit communis omnibus scientiis, si es set specificatiuum illarum, sequeretur, quod vnum esset specificatiuum omnium scientiarum; & per cosequens vna esset scientia. Tum quia modus operandi per discursum est omnino instrumen talis; & ideo ab ipso nequit sumi specificatio, que habetur solum a causa principali, propria, & specifica. Duplex igitur est modus operadi in qualis bet scientia, sicuti duplex est causa operans; vnus nempe instrumentalis, qui sequitur causam in strumentalem, quae est Logica, & ab hoc non sumitur specificatio differentialis, quia in hoc omnes scientiae conueniunt; & alter principalis, ac proprius talis scientiae, vt in Theologia vera sari circa res reuelatas, & ab hoc sumitur spect ficatio

339

A Not. 23 quod sicuti abstinemus a sentem tia Thomistarum tanquam nimis depressiua Theologiae, ita a Molinae opinione recedimus tanquam nimium inflatiua. Et ratio est 1. Expe rietia docet Naturam plurimum insudare acqui sitioni Theologiae repetitis actionibus, ac lucubrationibus; ergo non est simpliciter supernatus ralis, quia ad rem simpliciter supernaturalem producendam Natura nullam vim habet; aliter i aliquam haberet virtutem, prout producere tur a tali virtute, naturaliter produceretur; natu ra enim nequit supernaturaliter producere; cum modus agendi sequatur modum essendi; & sic productio illius effectus non esset ex omni partee. simpliciter supernaturalis. 2; quia nullus habitus supernaturalis potest a creatura produci. Tumo quia licet creatura supernatur alizata per alique habitum supernaturalem possit producere actum supernaturalem, quia habet habitum, qui est principium productiuum actus, non tamen per actum supernaturale potest producere habitum supernatus ralem; quia actus supernaturalis non est principium productiuum habitus supernaturalis, cum sit effectus ipsius; nam in tantum actus naturalis est principium productiuum habitus naturalis: in quantum potentia naturalis habet virtutem. naturale producendi actum sine habitu, cuius multiplicatione generatur habitus: in hoc enim distinguitur habitus naturalis acquisitus a supernaturali; quod ille datur ad facilius, hic ad simpliciter; potentia autem naturalis nullam habet virtutem naturalem ad producendum actum supernaturalem, cum sit omnino improportionata, & ideo actus supernaturalis non est principium habitus supernaturalis; Undetactus naturalis producit habitum naturalem in vi virtutis naturalis intellectus, a qua naturaliter producitur actus, at vero actus supernaturalis nequit produci a virtute naturali intellectus, & ideo praerequirit aliud principium productiuum sui; quod principium nequit esse nisi suus habitus, a quo essetialiter dependet in fieri, propter quod actus supernaturalis supponit essentialiter habitum supernaturale, & per cosequens nequit illum producere, quia produceret iam productums Tum quia habitus supernatur alis est immediata participatio ipsius Dei: & ideo nequit produci peractum supernaturalem, aliter ipse actus immediatius se haberet ad Deum, quam habitus productus per actum; inter habitum enim, & Deum; mediaret actus producens ipsum habitum: sed Theologia est habitus acquisitus per humanam industriam; ergo nequit esse habitus simpliciter supernaturalis.

340

Nec potest dici, quod ille actus sit ab habitu supernaturali specie diuerso; v. 8. ab habitur Gratie, Fidei, vel Charitatis, nam contra est; quia habitus supernaturales, sicutpetiam naturales, non habent promiscue producere suos actus, Spes enim non producit actum Charitatis, nec Charitas actum Spei, nec Lumen Gloriae actum amoris, nec Charitas visionem. Quauis igitur in intellectu sit Fides, attamen nequit producere. ectum proprium Theologicum, qui est discursiuus; actus enim proprius Fidei est assentiri immediate sine discursu. Igitur Fides elicit actum cognitionis principiorum supernaturalium, & postea intellectus ex cognitione principiorum supernaturalium elicit actum conclusionis, quam cognoscit in lumine Fidei. Vt igitur, quid saniorimente tenendum sit, deliberemus.

341

S Aduertendum est, quod supernaturale duplex est; aliud simpliciter quoad substantiam, gentitatem, cuius entitas est supra ordinem naturae creatae ita, vt a nulla creatura naturaliter possit attingi, vt Gratia, Charitas &c. Aliud seeundum quid, & modaliter, cuius entitas potest naturaliter produci a creatura, habet tamenmodum, quo excedit omnem virtutem naturae creatae; vt natura humana in Christo, cuius entitas est naturalis, licet habeat modum existendi. per vnionem ad Naturam Diuinam, qui modus excedit omnem virt utem naturae creatae. Et ratio huius est; nam Res communicant sibi suos mo¬ dos ex eo, quod vniantur ad inuicem; vt ex eo, quod accidens vnitur substantiae, cuius est proprium existere, participat existentiam; Ita naturahumana, quae est ordinis naturalis ex eo, quod yniatur Nature Diuine, recipit modum supernaturalitatis. Theologia igitur non est habitus simpliciter supernaturalis, quia generatur in nobis per actus humanos, habitus autem nequit produci a creatura, vt dictum, est; est tamen supernaturalis secudum modum ex vnione, quam habet ad habitum Fidei, & ex ordine ad Obiectum, & Principia supernaturalia.

342

Iste tamen modus non se habet tantum radicaliter, remote, & extrinsece ita, vt faciat sensum, quod Fides, cui nititur Theologia, principia, & objectum, quod respicit, sint supernaturalia; ipsa vero Theologia nullam supernatur ralitatem in se ipsa intrinsece habeat; sed se habet formaliter intrinsece ita, vt entitas naturalis habitus Theologici sit intrinsece, & formaliter modificata a supernaturalitate ei adueniente ex lumine Fidei, principiis, & Obiecto, quorum suffragio elicit suos actus. Et ratio est. Illud, quod se habet, vt specificatiuum formale distinctiuum ab alijs, se habet formaliter intrinsecenon remote radicaliter extrinsece; sed superna¬. turalitas specificat, & distinguit Theologiam a scientiis naturalibus, quatenus naturales sunt: ergo se habet intrinsece formaliter, non radicaliter remote, & extrinsece. Maior patet; quiaspecificatiuum formale se habet, vt forma Metaphysica, per quam res est; & sicuti compositum physicum est per formam intrinsecam ipsi, non per formam extrinsecam; ita constitutum. Metaphysicum est per rationem formalem intrinsecam, non extrinsecam. Praeterea specificatiuum rei est formaliter ipsa res, vt rationalitas est formaliter ipse homo, sed res nequit esse extra se ipsam; ergo specificatiuum nequit essealiquod extrinsecum. Tandem quia nomine. specificatiui communiter intelligitur id, quod est intimius rei. Prob. minor, Theologia intrinsece specificatur ab ordine, & habitudine, quam dicit ad suum Objectum formale, & ad sua principia, vt illustrata lumine Fidei, sic enim specificantur omnes Scientiae; sed iste ordo, & habitudo est modus impressus in ipsa Scientia abObiecto formali, & a principiis manifestatis perlumen Fidei; & modus impressus ab Obiecto supernaturali, vt est Obiectum Theologiae, est supernaturalis; sicuti modus impressus ab Obiecto naturali est naturalis, quemadmodum modus impressus in cera a sigillo est eiusdem ordinis cum sigillo; aliter si ille modus non esset supernaturalis, Theologia non esset intrinsece proportionata cum suo objecto formali; nulla enim est proportio inter naturale, & supernaturale; & sic non posset attingere suum Obiectum; Tum quia Theologia, vt docet Fundatiss. Doct; distinguitur ab alijs scientijs; quia procedit modo Di¬ uino: modus autem procedendi est intrinsere in ipso procedente, vt patet; Tum quia etiam DTho. art. 3. ad 2. vocat Theologiam quandam impressionem Diuinae scientiae; & sicuti ex impressione sigilli in cera relinquitur in ipsa modus proprius sigilli; ita ex impressione Diuinae scientiae in Theologia relinquitur modus proprius scietiae Diuinae, qui est supernaturalis; ergo Theologia specificatur, & distinguitur a scientiis naturalibus per modum supernaturalem intrinsecum. His declaratis,

343

6 Vnica conclusio. Habitus Theologicus acquisitus dicendus est simpliciter supernaturalis intrinsece, non quidem secundum entitatem, sed secundum modum. Prob. 1. ex Beatise. P. dug. Tract. 1. in c. 1. Io: prope initium; Audeo dicere, Fratres mei, forsan nec ipse Ioannes dixit; vt est, sed & ipse, vi potuit; quia de Deo, vt homodixit. Et quidem inspiratus a Deo, sed tamen homo. Quia inspiratus dixit aliquid; si non inspiratus esset, dixisset nibil; sed Ioannes loquens, vthomo, loquebatur naturaliter; & loquens, veinspiratus a Deo, loquebatur supernaturaliter; ergo Theologia, quae maxima fuit in loanne, est habitus partim naturalis, partim supernaturalis; & per consequens naturalis secundum entitatem, supernaturalis vero secundum modum.

344

Prob. ratione 1. Intellectus creatus, quanuis secundum entitatem physicam sit naturalis: attamen ex receptione luminis Glorrae fit intrinsece supernaturalis; quia recipit supernaturalitatem fundatam in Entitate naturali; Entitas enim naturalis non destruitur a lumine, sed eleuatur ad supernaturalitatem; sed Theologia recipit lumen supernaturale Fidei, sub quo tantum tendit in Obiectum supernaturale, & in veritates reuclatas; ergo habitus Theologicus acquisitus est naturalis secundum Entitatem, & supernaturalis secundum modum, Maior patet: Prob. minor. In tantum intellectus Beati supernaturalizatur a lumine Gloriae, in quantum secundum se est improportionatus ad videndum Obiectum supernaturale, sed etiam habitus naturalis secundum suam Entitatem est improportionatus ad cognoscendas veritates supernaturales; ergo habitus naturalis quoad Entitatem debet intrinsece supernaturalizari a lumine Fidei, aliter ob improportionem, nihil omnino cognosceret.

345

Conf. Ideo intellectus creatus, & oculus nequeunt videre Deum, quia sunt improportionati; intellectus quidem improportione ordinis, cum intellectus sit in ordine naturali, Deus autem in ordine supernaturali; oculus vero improportione essentiali, quia entitas oculi non pordinatur essentialiter ad videndum Deum, qui non est coloratus, vt nobiscum arguunt Thomisiae in tract. de Visione heata; sed habitus naturalis est improportionatus objecto supernaturalietiam obscare attingibili; ergo Theologia non est habitus simpliciter naturalis, Maior patet: nam inter objectum, & potentiam dari debet. proportio; aliter potentia attingeret aliquod, quod non posset attingere. Prob. minor. Non minus est supernaturale obiectum obscure attingibile, quam objectum clare attingibile, sicuti non minus est naturale objectum obscure, quam, cuidenter visum ordinis inferioris; sed supernaturalitas objecti cuidenter attingibilis est improportionata potentiae naturali; ergo supernaturalitas objecti obscure attingibilis est improportionata habitui naturali.

346

Nec possunt respondere improportionem: tolli per supernaturalitatem extrinsecam radicalem, quam habitui Theologico concedunt. Contra enim est, Haec supernaturalitas extrinseca consistit in hoc, quod Theologia tendat in Principia Fidei; & quod dependeat a Fide, inqua tanquam in semine continetur. Vel ergo Principia, & Fides refundunt in habitum Theologicum superturalitate instrinsece in ipsa recepta: vel non: Si primum; ergo Theologia est intrinsecenon extrinsece supernaturalis, sicuti paries exeo, quod in se ipso recipiat albedinem, denominatur intrinsece albus, non quidem essentialiter) sed accidentaliter. Si Secundum; ergo nunqua erit. proportionatus; quia proportio nihil aliud est, qua quaedam similitudo, seu aequalitas duorum, quae importat in vtroque rationem intrinsece existentem, in qua dicuntur similia, & aequalia illa duos sicuti paries niger, quia non habet in se ipso, seuintra se albedinem, dicitur improportionatus alteri parieti. Quod contendant supernaturalitatem dici extrinsecam, quia prouenit ab extrinseco, scilicet a Fide Diuina, a Principiis, & Obiecto; intrinsece tamen recipi in ipsa Theologia libenter hoc concedimus, negamus tamen illam non esse intrinsece supernaturalem, quanuis non sit ab intrinseco, sed ab extrinsecossicuti intellexctus Beatus, quanuis non sit ab intrinseco, sed ab extrinseco Supernaturalis, attamen est intrinsece supernaturalis.

347

onf. 2. Vel Fides aliquod cooperatur ad productionem habitus Theologici; vel nihil: Siprimum; ergo habitus Theologicus recipit a Fide supernaturalitatem; sicuti enim influxus caudae naturalis influit esse naturale, ita influxus causae supernaturalis influit esse supernaturale. Si secundum; ergo ablata Fide, posset remanere, Theologia, quotiescunque enim duo impertinenter se habent, tunc ablato vno potest aliud remanere; vt ablata Musica potest remanere Pictoria; sed ablata Fide non remanet Theologia; vt nobiscum docent Aduersarij, in Haeretico; era go Fides aliquid influit in Theologiam, & illud, quod influit, nequit non esse supernaturale.

348

V. Prob. 2. Theologia in hoodistinguitur a scientiis naturalibus, quod procedit modo Dinino; sed modus Diuinus est supernaturalis; ergo procedit modo supernaturali, sed modus rei¬ est in re, cuius est modus; non enim distinguitur a re, cuius est modus, vt sessio est in Petro, & denominat Petrum intrinsece sedentem, ergo Theologia est intrinsece supernaturalis modaliter:

349

SProb. 3. reijciendo principale fundamentum Aduersariorum. Quotie scunque duae causae concurrunt ad productionem eiusdem effectus ita, vt vila principaliter, alia instrumentaliter concurrat, tunc denominatio non sumitur ab instrument ali, sed a principali, denominatio enim fumitur a nobiliori ex Arist; sed discursus naturalis, & assensus, quem praestamus vi syllogisticae, concurrit instrumentaliter ad producendum habitum Theologicum; assensus vero, quem praestamus materiae Theologice deducte mediate discursu naturali, est causa principalis; ergo denominatio Theologiae sumi debet ab assensu Theologico, non ab assensu Logicali; sed assensus Theologicus est supernaturalis; est enim elicitus mediante Fide Diuina; & dicitur, credere Diuinum, vt diximus superius; ergo Theologia nostra denominanda est supernaturalis, non naturalis, quanuis vtatur discursu naturali tanqua instrumento, Maior patet: nam denominatiosumitur ab eo, quod dat speciem rei; Idem enim est specificatiuum, & denominatiuum, species autem rei habetur a causa principali, non ab instrumentali; hinc quanuis naturalis ablutio facta per aquam naturalem sit causa instrumentalis producens Gratiam baptismalem in anima, atta men non denominat ipsam Gratiam naturalem:; quia causa principalis Gratiae, quae est Deus, eest supernaturalis. Peob. 1. pars minoris. Discursus naturalis, & vis syllogistica est Logica vtens, L. ogica enim est Ars essentialiter syllogizans, & docens discursum naturalem; sed Logica est causa instrumentalis acquisitionis omnium scietiatum, est enim instrumentum ad illas acquitendas simpliciter necessarium, vt supponimus ex Logicis; ergo discursus naturalis concurrit. tantum instrumentaliter ad producendum habitum Theologicum. Prob. 2. pars eiusdem minotis. Illud est causa principalis habitus Theologici, per quod formaliter acquititur habitus theologicus; sed solum per assensum ad matetam Theologicam formaliter acquititur habitus, heologicus; sicut per assensum ad mater tiamphysicam, vel Metaphysicalem, acquiritur sormaliter Physica, vel Metaphysica; omnes enim istae scientiae, cum sint reales, primario versantur circa materiam realem, non circa formam syllogisticam, quae est rationis; ergo assensus ad materiam Theologicam est causa principalis, per quam generatur habitus Theologicus.

350

Conf. haec ratio. Discursus naturalis fundatus in vi syllogistica est quid commune omnibus scientijs, eugo non potest specificare, aut denominare Theologiam. Antecedens patet: nam omnes scientiae acquisitae acquiruntur per¬ discursum Logica lem; propter quod Logica dicitur modus sciendi, id est modus, seu instrumentum, quo acquiritur omnis scientia. Prob. consequentia: nam specificatio, & denominatio non sumitur a communi, & generico; sed a differentiali, & specifico, vt supra diximus.

351

Confamplius. Quanuis modus operandi in baptismo sit naturalis, est enim ablutio communis omnibus alijs ablutionibus: & modus loquendi in Sacramento Altatis eo, quiaest communis omnibus alijs locutionibus, sit naturalis, attamen per ipsos instrumentaliter producitur aliquod supernaturale; ergo quannis modus discurrendi in Theologia sit naturalis, attamen per ipsum instrumentaliter producitur habitus supernaturalis modaliter; ergo ex modo operandi naturali, qui se habet tantum instrumentaliter, non bene deducunt Thomistae naturalitatem habitus Theologiae, cum aliunde ad illius productionem concurrat principaliter assensus Theologicus, qui est supernaturalis.

352

9. Obiicies 1. Illud Apost. 2. ad Tim. 3. Omnis scriptura diuinitus inspirata vtilis est ad docendum, ad arguendum, &c: vbi loquitur de Theologia nostra, vt diximus φ. 1. art4; propter quod B. Doct. loc. sup. cit. vocat Theologiam Sapientiam Diumitus inspiratam, & a Deo reuelatam; sed quod est inipiratum, & a Deo reuelatum, est supernaturale secundum entitatem, non secundum modum; quia quod est inspiratum. est infusum, & habitus infusus communiter a Theologis vocatur supernaturalis secundum entitatem; ergo Theologia nostra est habitus simpliciter supernaturalis secundum entitatem:

353

Resp. Theologiam posse considerati respectu Apostolorum, qui receperunt a Spiritu Sancto habitum Sapientiae Diuinae, idest Theologiam infusam, quae est vnum ex Donis Spiritus Sancti; & respectu nostri, qui non recipimus a Spiritu Sancto habitum Theologiae, sed illum studio, & labore nobis comparamus; supposita tamen reuelatione principiorum immediate facta, & conclusionum virtualiter in principiis; hoc supposito dist. maior. Thrologia est Diuinitus inspirata ipsis Apostolis quantum ad entitatem habitus; & nobis quantum ad reuelationem immediatam principiorum, & virtualem conclusionum; non autem quantum ad entitatem habitus, quam acquirimus studio, & labore, concaest nobis inspirata quantum ad entitatem habitus, neg; & eodem modo dist. minor: Quod est, inspiratum quantum ad entitatem habitus, eest supernaturale simpliciter, cone; quod est inspiratum quantum ad principia, & conclusiones, non vero quantum ad entitatem habitus, neg.

354

IO Obijcies 2. Non est contra rationem formalem habitus posse acquiri per actus, sed potius de ratione illius est, quod generetur ex frequentatione actuum: ergo ex eo, quod Theologia sit habitus acquisitus, non arguitur, quod non sit habitus supernaturalis secundum entitatem. Prob. antecedens. Sicut se habet habitus naturalis ad actus naturales, ita habitus supernaturalis ad actus supernaturales; sed habitus naturalis producitur ex actibus naturalibus; ergo habitus supernaturalis per actus supernaturales. Tum quia non minoris virtutis est actus supernaturalis, quam naturalis; sed actus naturalis potest producere habitum naturalem; ergo & supernaturalis supernaturalem.

355

Ad hoc argo patet responsio ex dictis. Dist. igitur antecedens. Non est contra rationem habitus naturalis produci per actus, conc, habitus supernaturalis, neg. Ad prob. dist. maior. Ita se habet habitus supernaturalis, sicut naturalis inordine ad producendos actiue suos actus, conciin ordine ad passiue produci a suis actibus, negi actus enim naturalis potest producere habitum, quia talis actus potest produci ab intellectu naturali sine habitu; supernaturalis vero nequit producere suum habitum, quia nequit produci ab intellectu sine habitu, vt dictum est; & ideo semper supponit suum habitum iam productum, a quo elicitur talis actus.

356

II. Obijcies 3. Actus Theologici sunt simpliciter supernaturales; ergo & ipsa Theologia. Prob. antecedens. Actus Theologici eliciuntur ex praemissis de Fide, vel ex vna de Fide, & alter ra naturali eleuata; ergo sunt supernaturales; nam sicut ex praemissis naturalibus eruitur actus naturalis, ita ex supernaturalibus supernaturalis, cum actus commensuretur cum suo principio¬

357

Cons. Quanuis ad Visionem Beatam concurrat lumen supernaturale, & intellectus, qui est potentia naturalis, attamen ipsa Visio Beata est supernaturalis secundum entitatem, ergo quanuis ad generandum habitum Theologicum concurrat intellectus naturalis, attamen¬. quia concurrit Fides, quae est supernaturalis, erit, supernaturalis simpliciter

358

Resp. ad arg. neg. antecedens. Ad prob. dist. antecedens. Actus Theologici eruuntur ex premissis de Fide per rationem naturalem, conc; sine ratione naturali, neg. Ad prob. insertam dicitur, quod actus commensuratur nedum cum suo principio materiali, ex quo educitur, sed etiam cum suo principio actiuo, a quo producitur; vnde cum principium actiuum sit ratio naturalis, erit naturalis secundum entitatem; aliter effectus esset nobilior sua causa efficiente. Ad paritatem dicitur actum deductum ex praemissis naturalibus nedum esse naturalem, quia est ex praemissis naturalibus, sed etiam quia est a principioactiuo naturali, quod conuenit actui Theologico.

359

Ad conf. neg. consequentia; & disparitas est, quia ad Visionem Beatam nullo modo concurrit intellectus, vt potentia naturalis, sed tantum vt supernaturalizatus a lumine; ad actus vero Theologicos concurrit intellectus actiue per rationem naturalem, ideo sunt naturales secundum entitatem. Instabis. Lumen Gloriae est tota vis ad eliciendam Visionem Beatam, ideo ad illam concurrit intellectus, vt supernaturalizatus, non vt naturalis; sed lumen Fidei est tota vis ad eliciendos actus Theologicos; ergo ad illos non concurrit intellectus, vt naturalis.

360

stesp. neg. minorem; & disparitas est, quia lumen Fidei, cum sit medium inter lumen Gloriae, & naturale; & medium participet de extremis, ideo partim eleuat intellectum ad cognoscendas propositiones reuclatas, & partim relinquit ipsum operari per suam virtutem natura lem. Hinc diximus art. 3. assensum Theologicum esse assensum humanum fundatum supra assensum Fidei Diuinae.

361

I2. Obiicies 4. Quilibet habitus specificatur a suo objecto formali, a quo causatur: nama scientia creata causatur a rebus, sed objectum. formale Theologiae est Deus, vt Auctor supera naturalis, quia est Deus, vt Glorificator; ergo Theologia est supernaturalis secundum entitatem.

362

Resp. dist. minorem, Obiectum formale Theologiae est Deus, vt Auctor supernaturalis attingibilis per lumen obscurum, quod sinit etiam rationem naturalem operari, conc;per lumen clarum, quod non sinit rationem naturalem operati, neg.

363

I3. Obiices 5. Theologia nostra est eiusdem rationis cum Theologia Dei, & Beatorum, quia imitatur modum illius, sed illa est supernaturalis secundum entitatem; ergo & ista.

364

Resp. dist. maiorem. Est eiusdem speciei yvniuoce, neganalogice, conc. llla enim est clara; & sine discursu, haec obscura, & cum discursus Cum autem analogia importet rationem patetim similem, & partim dissimilem, ideo haec est supernaturalis solum secundum modum, non secundum entitatem, illa vero secundum vtrunque

365

14. Obiicies 6. Nullus habitus intrinsecesupernaturalis potest naturaliter acquiri, vt patet discurrendo de omni alio habitu superna turali; sed Theologia naturaliter acquititur; ergo non est intrinsece supernaturalis.

366

Resp. conc. matorem de habitu supernatu: rali secundum entitatem; & neg. de supernatus rali secundum modum. Ad prob. insertam dicie tur, quod virtus moralis, quae est naturalis secundum entitatem, & supernaturalis secundum modum, naturaliter acquiritur.

367

15. Obiicies 7. Scientiae denominantur, a ratione formali proxima, non autem a principic radicali remoto, & ideo Visio Beata denominatur a lumine Gloriae, non ab intellectu; sed ratio formalis proxima Theologiae est discursus naturalis procedens ex reuelatis, seu reuelatio virtualis, quae est intrinsece naturalis; cum nihil aliud sit, quam virtus naturalis intellectus deductiua conclusionum ex reuelatis; ergo ab illa Theologia denominatur naturalis.

368

Confir. Discursus naturalis, quo vtitur Theologia est idem penitus, ac ille, quo vtum tur scientiae naturales; sed ille denominat eas naturales simpliciter; ergo & iste Theologiam.

369

Resp. ad arg. neg; quod discursus naturalis procedens ex reuelatis, seu reuelatio virtualis sit naturalis secundum modum, licet sit naturalis secundum entitatem.

370

Ad conf. neg. minor; nam scientiae non denominantur naturales a discursu, qui concurrit ad illas tantum instrumentaliter, sed denominantur ab objectis, & a potentiis, a quibus producuntur.

371

I6. Obiicies vltimo. Implicat, quod potentia naturalis habeat modum operandi supernatur ralem, quia modus operadi sequitur modum essendis sed Theologia habet modum operandi naturalem, quia operatur modo illatiuo, qui est, naturalis; ergo habet modum essendi naturale;

372

Resp. neg. minorem, Theologia enim operatur modo Diuino, qui est supernaturalis. Cum autem dicitur, quod modus illatiuus est naturalis, dist. Modus illatiuus ex natura libus, conci ex supernaturalibus, neg. Vel est naturalis ratione formae syllogisticae, quae denominat Logicam, non Theologiam, conc; ratione materiae; quae denominat Theologiam, neg.

Articulus 10

373

ART X. An Theologia sit scientia communis, vel specialis

374

I Ommunitas, vel specialitas scientiae sumitur tatum ab objecto formali ipsius; a subjecto nanque in quo recipitur, & cui inhaeret, recipit solum esse indiuiduale, & numericum. Obiectum autem in tantum est conmune, in quatum est vniuersale continens sub se plura particudaria. Insuper vniuersale potest dupliciter sumi. tanordine ad objecta particularia, quae continetsubse ipso, v. g. mobilitas, vt sic, dicitur vniuersasisquia continet sub se omnia mobilia particulatia; & in hoc sensu omnis scientia naturalis est: ymuersalis, quia omnis scientia habet obiectum uniuersale; de particularibus enim, vtpote contingentibus, non datur scientia; & per consequens Scientia est tantum de vniuersalibus, quae unt rationes necessarie, & immutabiles. 2. Obiectum dicitur vniuers ale, non in ordine ad obie: cta particularia, quae continet sub se, sed in ordinead objecta aliarum scientiarum, quatenus scificet illud objectum est aliquod transcendens uiuersalissimum, sub quo continentur, tanqua species illius, objecta aliarum scientiarum: & inhoesensu solum objectum Metaphysicae, quod estens, dicitur vniuersale; quia omnia objecta scientiarum naturalium continentur sub Ente tanquam species, & differentiae illius; quodlibet autem objectum Scientiae naturalis dicitur spetiale, quia est vna veluti species Entis, vt sic quod est obiectum Metaphysicae; nec illa veluti species est communis objectis aliarum scientia¬ rum. Hinc sola Metaphysica appellatur ab Antiquis Scientia communis, quia ipsa solum considerat objectum commune obiectis aliarum scientiarum, & considerat illarum principia; continentur enim in principiis vniuersalissimis ipsius; sicuti earum Obiecta continentur in Obiecto illius. Quaelibet autem alia Scientia naturalis vocatur Scientia specialis; quia eius Obiectum. non est commune Obiectis aliarum scientiarum: Hic sumitur commune, & speciale in secundo sensu, non in primo; vt obseruat Fundatiss. Doct. hic p. 1. Prol. princ. 1. q. 2, & 1. Met. q. 2.

375

2 Praeterea aduertit Doct. ibidem; & dist. 8. p. 1. princ. 1. φ. 13 quod licet Objectum vere, & proprie dicatur vniuersale ex eo, quod per vera abstractionem a particularibus fiat comune; attamen improprie potest dici viuersale, quatenus in seipso continet omnes rationes particulares omnium Obiectorum aliarum scientiarum. dupliciter enim potest aliquod dici abstractum:; scilicet Logice, quando per operati onem intellectus est separatum a singularibus; vt v. 8. Ens. vt sic, quod est separatum ab omni ratione differentiali ipsius Entis, & in hoc sensu vere, & proprie dicitur vniuersale; est enim una ratice existens in multis, quemadmodum definitur vniquersale, quod sonat unum versum in omnia. 2. abstractum sumitur Metaphysice, quod importat separatione a materia; & in hoc sensu Angeli a Philosophis dicuntur substantiae abstractae: Quod si tale abstractum sit separatum nedum a materia physica, sed etiam ab omni potentialis tate passiua metaphysica, vocatur substantia abstractissima, actualissima, & purissima, sicuti est Deus. Hoc autem est discrimen inter abstractum Logicum, & metaphysicum; quod primum importat gradum potentialem, genericum, imperfectum, praescindentem a suis actualitatibus, & perfectionibus ipsum contrahentibus, quotiescuque enim rationes particulares alicuius Obiecti sunt contingentes, & mutationi subjectae, vt inCreaturis, quia de rebus contingentibus, & mutabilibus non datur scietia, ideo necesse est ab ipsis abstrahere rationes vniuersales, quae sint necessariae, & immutabiles. Abstractum vero Metaphysicum dicit rationes actuales separatas ab omnipotentialitate, vel physica tantum, vt sunt Angeli, qui sunt actus, vel formae completae carentes materia, quae est potenria physica; vel etiam a potentialitate metaphysica, vt est Deus, qui est actus purissimus excludens omnem potentialitatem passiuam, & includens omnem actualitate actualitas enim, cum in Deo sit summe immutabalis, & necessaria, vt suo loco ostendemus, non est necesse ad hoc, vt sciatur, quod praescindatur a rationibus vniuersalibus, sed simul cum ipsis potest sciri¬

376

Quanuis igitur proprie loquendo vniuersale importet vnam rationem Logice abstracta communem omnibus existentem in particularis bus, improprie tamen loquendo importat vnam purissimam actualitatem includ entem omnes. actualitates eo, quia continet omne esse, sine secundum rationes vniuersales, siue (secundum rationes particulares, cum ob suam perfectionem. infinita absorbeat omnem ratione m Entis; quae, quia in ipso est immutabili ter, ideo de ipsa, siue sit vniuersalis, siue particularis, potest dari scientia.

377

3 Alia tandem differentia notanda est inter abstractum Logicum, & Metaphysicum, quod omnia illa, quae continentur sub abstracto Logico, pertinent primario ad considerationem illius, sunt enim species, in quas diuiditur, imbibentes formaliter rationem formalem Entis, quae primario consideratur a scientia communi. Omnia autem illa, quae oontinentur in abstracto Metaphysico, non pertinent primario ad considerationem formalem illius, sed aliqua primario, & aliqua secundario, illa enim praedicata, quae sunt, formaliter Diuina, pertinent ad rationem formalem Objecti Theologiae; Creaturae vero, quae formaliter non imbibunt Diuinitatem, sed aliud a Diuinitate important, pertinent ad objectum secudarium, vt videbimus in. Tract. de Vis. Beati & de scietia Dei, cum de Obiecto illius agemus.

378

Ex his duo colliguntur. Primum est, quod Deus proprie loquendo nec est vniuersalis, nec particularis. Non vniuersalis; quia non est aliquod abstractum Logicum importans naturam contrahibilem, & perfectibilem per differentias. Non particularis, vel specialis; quia nec est species, nec indiuiduum contrahens aliquam naturam communem pluribus Diis, vel pluribus Entibus contentis sub eodem genere vniuoco participantibus tantum partem illius generis, Secundum est; quod Theologia non est proprie scientia communis, aut specialis; nam denominatio scientiae habetur ab objecto primario, objectum autem primarium Theologiae est Deus, qui non est quid commune, aut speciale; & ideo nequit denominare communem, vel specialem Theologiam. Improprie tamen potest dici communissima, imo communior, quam Metaphysica, idest ratione objecti secudarij, ratione cuius plutra considerat, quam Metaphysica; Metaphysicaenim considerat tantum rationes vniuersales, non particulares, quia de his, vti mutabilibus, non datur scientia; Theologia vero considerat omnia Entia, prout continentur in Deo: & quia continentur in Deo nedum secundum rationes. yniuersales, sed etiam secundum particulares omnino immutabiliter, ideo considerat secundum rationes vniuersales, & particulares; ac perconsequens potest dici communior, quam Metaphysica. His not.

379

S Vnica conclusio. Theologia proprie loquendo non est scientia vniuersalis, neque specialis, improprie tamen potest dici specialior: & communior omnibus alijs scientiis. Hanc conclusionem innuit Beatiss. P. lib. 14. de Trinc. 1, vbi loquens de Theologia ait: Sapientia est rerum humanarum, Diuinarumque scientia, quauis rerum Diuinarum Sapientia proprie nuncupetur; ergo Theologia proprie versatur circaDeum, qui proprie non est vniuersalis, aut specialis, & ideo proprie non denominat Theologiam vniuersalem, aut specialem, vel particularem, improprie tamen versatur circa omnes Creaturas; & ideo improprie est vniuersalis; & quia versatur circa Creaturas secundum omnes rationes etiam particulares, quod non facit Metaphysica, ideo vniuersalior dici potest Metaphysica. Tandem quia Deus est magis vnus, quam obiectum cuiuscunque alterius scientiae; idcirco specialior dici potest omni alia scientia¬

380

6 Prob. 1. pars conclusionis. Illa proprie est scientia communis, vel specialis, quae habet proobjecto primario aliquod commune, vel speciale; communitas enim, vel specialitas scientiae sumitur ab objecto primario, vt dictum est; sed Theologia habet pro objecto Deum, qui necest communis, idest aliquis terminus praescindens a Deo, & Creaturis; nec est specialis, quia, petsi Deitas conueniat pluribus indiuiduis Diuinis, non tamen partitur, & multiplicatur in illis; ergo Theologia proprie loquendo nec est communis, nec est specialis.

381

Conf. Illa est scientia proprie communis, que considerat aliquod transcendens ad Deum; & Creaturas; & illa est specialis, quae abstrahit a rebus singularibus; sed Theologia non considerat aliquod transcendens ad Deum, & Creaturas, quia consideratet Ens, vt sic, & ideo non distingueretur. a Metaphysica, quia haberent idem obiectum formale; neque considerat aliquod abstractum a singularibus; quia considerat Deum, qui est maxime Vnus; ergo Theologia proprie nec est communis, nec specialis.

382

7 Prob. 2. pars conclusionis, Illa scientia potest dici improprie, & similitudinarie magis communis, quam Metaphysica, quae plura considerat, quam Metaphysica; & illa magis specialis, quae considerat obiectum magis vnum, quam sit objectum aliarum scientiarum, sed Theologia considerat plura, quam Metaphysica; quia considerat res secundum rationes vniuersales, & particulares; Metaphysica vero illas tantum considerat secundum rationes vniuersales; & considerat Deum, qui est magis Vnus, quam Obiectum cuiuslibet alterius scientiae; ergo Theologia improprie est magis communis quam Metaphysica; & magis specialis, quam aliae scientiae.

383

S Obiicies 1. Illa scientia est proprie communis, quae determinat de omnibus, & versatur circa omnia, sed Theologia determinat de omnibus; quia determinat de rebus, & signis, vt docet Beatiss. P. lib. 1. de Doctr. Christ; & versatur circa omnia, quia est sapientia, vt diximus ari. 6 ergo est scientia communis

384

Respondet Iundatiss. Doct. dist, maiorem. Illa est scientia communis, quae determinat de omnibus, & versatur circa omnia sub aliqua ratione vniuersali Logice abstracta contrahibili per differentias, conc; quae determinat de omnibus, & versatur circa omnia tanquam circa Obiectum secundarium coniunctum cum Obiecto primario, neg: & eodem modo dist. minor; Theologia enim non versatur circa res, & signa secundum aliquam rationem abstractam a Deo, & Creaturis; sic enim non distingueretur a Metaphysica, nec haberet pro objecto Deum, veDeus est.

385

9.. Obiicies 2. Ex Fundatiss. Doct. 1. Met. qe 4. circa finem habetur: Qui dixerit Deum esse subiectum alicuius scientiae specialis, dicit illam scientiam non esse specialem, sed illa scientia, quae non est specialis, est communis, speciale enim, & commune adaequate diuidunt scientiam; ergo Theologia, quae habet pro objecto Deum, est scientia communis.

386

Resp. Fundatiss. Doct. nihil aliud velle, quam, Metaphysicam esse scientiam communem; quod probat ex eo, quia habet pro obiecto inadaequato. Deum sub aliqua ratione communi Deo, & Creaturis, quomodo nequit esse scientia specialis. Ad minorem dicitur; quod licent inter speciale, & commune non detur me¬ dium positiuum diuidens scientiam, datur tamen medium negatiuum, & ideo datur scientia, quae nec est specialis, nec communis.

387

1O. Obiicies 3. Illa Scientia, quae est de Obiecto maxime abstracto, est communis; sed Theologia est de Deo, qui est maxime abstractus, cum sit actus purissimus; ergo est communis.

388

Resp. dist, maiorem. Scientia, quae est de objecto maxime abstracto Logice, conc; Metaphysice, neg. Deus autem est maxime abstractus Metaphysice, non Logice, vt dictum est.

389

II Obijcies 4. Nihil potest dari communius Ente, quod consideratur a Metaphysica; ergo Theologia non est communior, quam Metaphysica.

390

Resp. dist. antecedens. Nihil potest essecommunius Ente, si consideretur secundum rationes vniuersales, & particulares, coneisi consideretur secundum rationes vniuersales tantum, negi Ens enim consideratum secundum rax tiones vniuersales, & particulares ad plura seextendit, quam si consideretur secundum rationes vniuersales tantum; vnde cum Theologia consideret Deum, qui continet totum Ens secundum rationes vniuersales, & particulares, magis conmunis dici debet, quam Metaphysica; quae considerat Ens tantum secundum rationes. vniuersales.

PrevBack to TopNext