Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

1

CVAESTII. De distinctione, & indistinctione Attributorum.

2

Dtollendam obscuritatem, quam generat in hac materia opinionum copia, necessarium censemus tradere omnes species distinctionum, quae a DD. afferuntur; & de quibus integrum scripsit liberculum noster Augustinus Musaeus iuxta mentem Aegidj. Igitur.

Articulus 1

3

ART. I. Afferuntur omnes species distinctionum.

4

Ari distinctionem in rebus, lumine naEturae notum est, quilibet enim homo, manifeste experitur se non esse alium hominem, vel canem, vel lapidem &c. Supposita igitur existentia distinctionis, inquirendum est de eius essentia, & diuisione.

5

Distinctio, vt sic, generalissime sumpta, quae sequitur ad Ens, vt sic, tanquam passio illius sicdescribitur. Est negabilitas unius de alio; sicut identitas est affirmabilitas unius de alio.

6

t Diuiditur I. in distinctionem realem, & rationis; Ita comuniter omnes, & B. Doct. praeser¬ tim lib. de esse, & essentia q. 9. 8. Secunda etiami & q. 12. S. Improbatis, & consentit etiam ipseScotus in Log. q. 3. de Uniuersalibus; Et ratio huius diuisionis est. Distinctio sequitur ad Ens tanquam passio illius, sed Ens. 1. diuiditur in Ens reale, & Ens rationis; ergo & distinctio.

7

Circa hanc diuisionem nulla est controuersia inter Doctores, si consideretur secundum voces; est tamen magna discrepantia, si consideretur secundum res significatas per voces; nam (ve aduertit noster Doctiss. Lusit. to. 1. de Beat. lib. 5. q. 5. art. 2. 8. 1. n. 5.) Heruaeus Quodl. 1. q. 2. art. 3. & Quodl. 1. 4. 3: Dur. in 1. sent. dist. 2. q. 21. & dist. 33. q. 1; Io: Gandauen. 6. Met. q. 105. Sonc. 7. Met. q. 36; Cum. 1. p. q. 28. art. 2. conc. 2. Valent. to. 1. disp. 1. q. 5. punct. 13 & q. 13. punct. 33 & disp. 2. q. 13. punct. 15 Vasq. 1. p. disp. 116. c. 5. n. 25; volunt nomine distinctionis realis intelligi eam distinctionem, quae est inter rem, & rem, & solet vocari distinctio rei a re, de qua infra¬

8

Ceterum nostra sententia, quae communior est, & verior, nomine distinctionis realis hic intelligit omnem distinctionem, quae reperitur in rebus ante omnem operationem intellectus; & quae est genus ad distinctionem realem negatiuam, ac ad distinctionem realem rei a re, & addistinctionem modalem, & ad distinctionem formalem quiditatiuam specificam, vt statim videbimus. In hoc sensu intellecta allata diuisio admittitur etiam a Scoto, & Scotistis: & ratio est: quia vltra distinctionem rei a re, & distinctionen rationis admittenda est distinctio modalis, quaeest vera distinctio realis antecedens omnem actum nostri intellectus; & distinctio inter rem, & negationem illius, quae pariter est realis; ergo si nomine distinctionis realis intelligatur distinctio rei a re, non habetur diuisio adaequata distinctionis, vt sic, eo prorsus modo, ac si diuideretur Viuens, vt sic, in plantam, & hominem, adaequate non diuideretur Viuens; quia vltra hominem dantur Bruta animalia, quae sunt Vinentia, nec reducuntur ad hominem, aut Plantam, nec continentur sub illis. Igitur distinctio realis est, quae datur in rebus nullo intellectus cogitante; & rationis est, quae datur tantum per intellectum.

9

3 Diuiditur 2. distinctio realis in positiuam, & negatiuam. Positiua est illa, quae est inter duo Entia positiua, vt inter calidum, & frigidum Negatiua est illa, quae est inter Ens, & negationem illius, vt inter Petrum, & negationem Petri.

10

A Diuiditur 3. distinctio positiua realis indistinctionem realem simpliciter, & absolutam; quae dicitur etiam reia re, & distinctionem realem secundum quid, seu modalem. Prima est illa, quae reperitur inter duas Entitates absolutas, vt inter materiam, & formam, secunda vero quae reperitur inter rem modificatam, vt distinctio, quae est inter ceram non sigillatam, & sigillatam, & inter materiam quantam, & non quantam. Et ratio huius diuisionis est eadem, ac assignata in 1. dinisione; nam sicut esse reale duplex est, aliud simpliciter, aliud secundum quid; ita; loquendum est de distinctione.

11

S Porro distinctio realis modalis potest adhuc subdiuidi in modalem intrinsecam, & inmodalem extrinsecam, Modalis intrinseca est ilda, quae prouenit ab aliqua forma intrinseca modificante, vt modificatio, quam habet materia a forma intrinsece illam informante, extrinsecaest illa, quae prouenit a forma extrinseca, vt modificatio cerae relicta a sigillo.

12

G Diuiditur 4. distinctio realis simpliciter absoluta in distinctionem secundum esse actualo existentiae, seu numericam, & distinctionem secundum esse essentiae, quae vocari etiam potest distinctio formalis ex natura rei, seu specifica, aut generica. Distinctio numerica est illaque intercedit inter duas res, quae nullo modo possunt esse idem in Entitate, quia sunt realiter separabiles; vt est distinctio, quae est inter Petrum, & Paulum, & inter omnia indiuidua; & inter ea, quae habent diuersas existentias, vt duo accidentia existentia in diuersis subjectis; & haec distinctio vocatur maxima inter omnes alias distinctiones reales, quia magis excludit vnitatem extremorum, quae repugnant vniri inter se; & haec vocatur a Scotistis rei a re, at vero modus vnitur cum altero extremo, nempe cum re; & negatio vnitur cum re fundante talem negationem, & sic formalitates possunt vniri per intellectum cum fundamento in re; Indiuidua autem nullo modo possunt vniri, ideo magis distinguuntur:

13

Distinctio formalis, seu quae sumitur secundum esse essentiae, & quae vere posset appellari formalis actualis ex natura rei, quia oritur exipsa forma specifica, quae est natura ipsius rei, est illa, quae intercedit inter diuersas essentias siue yltimo diuersas, vt sunt species hominis, & canis, & omnes aliae species athomae, siue subalternas, vt sunt planta, & animal, & omnes aliae species mediae; quae ita sunt species, vt possint essegenus; siue sint primo diuersae, vt sunt substantia, & accidens; quantitas, & qualitas; & omnia praedicamenta, quae dicunt res primo diuersas. Notanter diximus, quae dicunt res: nam praedicamenta, quae dicunt rem sub ordine, non distineguuntur realiter formaliter, sed formaliter virtualiter; vt actio, & passio, que important vnicam rem cum duplici ordine, scilicet ad Agens, & Patiens; & relatio, quae non distinguitur a sug fundamento, vt supponimus in nostra Schola quidquid in contrarium dicat noster Lusitanus cum Thomistis; de quibus in Logica.

14

T Distinctio formalis realis alia est virtualis, alia actualis. Distinctio virtualis est virtus aequiualens pluribus realiter distinctis pertinentibus ad diuersum genus sine tamen distinctione actuali, vt animalitas, & rationalitas in homines Distinctio formalis actualis est inter eas formas, quae realiter distinguuntur, vt inter rationalitatem, & equinitatem, de quibus diximus. Ubi notandum, quod distinctio virtualis non est confundenda cum distinctione rationis ratiocinatae, vt male confundunt quamplures; reperitur enim in re ante opus nostri intellectus aequiualentia ad plura distincta sine tamen actuali distinctione, quanuis distinctio virtualis sit fundamentum potens fundare distinctionem rationis ratiocinatae; vt infra dicemus n.21:& art. 8.

15

S Distinctio virtualis adhuc duplex est, scilicet per modum excludentis, & exclusi, & permodum expliciti, & impliciti. I. est, quae est inter¬ formalitates, quarum vna excludit aliam a suo conceptu formali, vt inter genus, & inter differentiam. 2. est, quae reperitur inter duos conceptus explicitos eiusdem formalitatis, vt inter passiones Entis.

16

Hic insereda esset distinctio formalis actualis &x natura rei, quam patrocinandam susceperunt Scotistae; posset enim sic fieri subdiuisio.

17

Distinctio formalis actualis ex natura reialia est inter essentias inter se adaequate diuersas, vt est distinctio inter essentiam canis, & hominis, alia est inter praedicata inadaequata eiusdem essentiae, vt inter animalitatem, & rationalitatem, & haec est distinctio Scotistarum: vel ententionis, quam defendunt Alensis. Varro, & Henricus, de qua tamen ex professo in seq art.

18

9. Praeterea hic subnectenda esset quaedam alia distinctio antiquior, quae vocatur distinctioIutentionis, quam volunt Aliqui esse eandeni mutato nomine, ac distinctionem ex natura rei; dicunt enim hanc distinctionem esse inter praedicata, que vniuntur ad faciendam aliquam quiditatem; quae praedicata, licet sint vnum in quiditate, & entitate, attamen a nostro intellectus cognoscuntur, vt diuersa inter se a parte rei; quia re vera a parte rei sut diuersa, & possut abintellectu, vt diuersa cognosci. Se de hoc art. 3.

19

Aduertendum tamen est cum nostro Augi Musaeo lib. de Dist. c. 5; quod B. Doct. aliquando distinctionem formalem actualem, quae sumitur secundum diuersas essentias, appellat distinctionem rationis, seu secundum rationem, non quia talis distinctio sit fabricata ab intellectu; essentia; enim hominis, & essetia canis a parte rei sut distinctae; sed quia talis distinctio sumitur secundum naturam, seu secundum differentiam essentialem, quae a DD. appellatur ratio formalis ipsius rei; quaerere enim solemus; Quaenam sit ratio formalis constitutiua quantitatis, substantiae, hominis &c, vbi per rationem formalem intelligimus naturam, essentiam, & quiditatem; & istum modum loquendi vsurpauit etiam Phil. pluribus in locis, & praecipue 12. Met. 1.4. vbi ait: Est autem ratio eius, cuius est esse rei; & 1.physe t. 23 vbi ait: Album, & Musicum esse unum numero, differre autem ratione; patet autem, quod albedo, & Musica sunt duae formae accidentales realiter differentes, cum differant specie. Tandem hoc manifeste colligitur in definitione Vniuocorum, analogorum, & aequiuocorum, in quibus dicitur, quod Nomen est commune, ratio vero importata per nomen &c. ubi per Iy ratio non intelligitur? intellectus, vel aliquod Ens fabricatum ab intellectu, sed essentia, seu natura significata per illud nomen commune.

20

olligi potest ex hoc, quod distinctio formalis actualis ex natura rei, quae attenditur secundum diuersas essentias, & quae appellatur etiam distinctio formalis quiditatiua, anullo potest negari; ceterum non in eo sensu, in quo eam sumunt Scotistae, v? videb. infra.

21

Ratio autem, quare distinctio absoluta, & simpliciter dividatur in distinctionem formalem actualem, & distinctionem retare, e st eadem; ac illa, qua probatae sunt omnes aliae diuisiones; fundatur enim supra idem principium. Nam distinctio sequitur ad Ens; ergo sicut ens aliud importat esse essentiae, aliud esse existentiae; ita distinctio alia attenditur penes esse essentiae, quae formalis vocatur, quia forma est, quod quid erat sse ret iuxta Phil; & alia attenditur penes esse existentiae, quae vocatur ret a re; & quia existere est proprium Indiuiduorum; cum quaelibet res creata acquirat existentiam, & subsistentiam insuo Indiuiduo, vt diximus in Tract. de Subst. Dei 7. 2. art. 2. distinctio ret are appellari potest distinctio indiuidualis numerica.

22

IO Distinctio ret a re alia est totius a suis partibus, vt est illa, quae intercedit inter compositum, & materiam, & formam; alia est distinctiovnius, partis ab alia parte, vt est illa; quae intercedit inter materiam, & formam.

23

Distinctio totius a suis partibus, vocari etiam solet distinctio per modum includentis, & inclusi eo, quia totum includit partes, & partes includuntur in toto. Distinctio vero ynius partis ab alia parte vocari potest per modum excludentis, & exclusis cum enim pars sit membrum diuidens totum, & vnum membrum; diuidens excludat aliud membium diuidens; ideo vna pars excludit aliam, & excluditur ab illa¬

24

II Distinctio totius a suis partibus adhuc duplex est, alia, qua totum distinguitur a suis partibus simul sumptis, & haec non est distinctiorealis, sed rationis, quia totum nihil aliud est, quam omnes partes simul sumptae, & e contra, vt dictum est in physicis; & alia, quam totum distinguitur a suis partibus seorsim sumptis, & haecest realis; quia totum realiter includit aliquod, quod realiter non includitur in qualibet eius parte seorsim sumpta, vt compositum physicum. includit formam, quam excludit materia per sesingillatuim sumpta.

25

I2 Praeterea distinctio totius a suis partibus multiplicatur ad multiplicationem ipsius totius; sicut ergo totum triplex est, aliud essentiale, aliud potestatiuum, aliud integrale; ita distinctio totius triplex est, alia a suis partibus essentialibus, alia a suis partibus potestatiuis, & alia a suis partibus integralibus. Distinctio totius a suis partibus essentialibus est illa, quae intercedit inter totum, & partes, sine quibus ipsum totum esse non potest; vt est distinctio internominem, & corpus, & animam, quae sunt partes essentiales hominis. Et sicuti totum essentiale duplex est aliud Metaphysicum, aliud physicum; ita distinctio totius a suis partibus essentialibus. duplex est, scilicet alia a suis partibus essentialibus Metaphysicis, quae sunt genus, & differentia, & haec est distinctio rationis, non realis, quia¬ genus, & differentia sunt partes rationis, non reales, vt videb. de Simplic. Dei art. 8; alia a suis partibus Physicis, quae sunt materia, & forma. quae sunt partes physicae, & haec est distinctio realis; quia partes physicae sunt reales, cum sint realiter distinctae. Distinctio totius potestatius est illa, quae mediat inter substantiam, & illius potentias, vt distinctio, quae est inter animam, & suas potentias, de qua Doct. in 1. dist. 3. p. 2. princi3. φ. 1. art52. Distinctio totius integralis a suis partibus est illa, qua totum distinguitur a suis partibus, quae non faciunt ad essentiam, sed ad integritatem rei, vt distinctio corporis a manu, vel pede &c.

26

13 Distinctio totius Metaphysici pariter duplex est, alia totius vniuersalis per attributionem, & est distinctio analogi a suis analogatis, vtdistinctio Entis a substantia, & accidente; aliatotius vniuersalis per vniuocationem, seu prae dicationem vniuocam; & haec vocatur distinctiogeneris a suis speciebus, vel specierum a suis in diuiduis; sed istae omnes sunt distinctiones rationis, quia sunt gradus Metaphysici, qui solum virtualiter distinguuntur.

27

I14 Distinctio totius integralis, que sumitur penes quantitatem, alia est, quae attenditur po nes totum, & partes continuas, & sic distinguum tur partes lineae integrae ab ipsa linea, & inter se; alia attenditur penes partes contiguas, & discretas, & sic distinguitur numerus a suis vnitatibus, ex quibus componitur.

28

15 Distinctio totius continui alia est totius homogenei, quae intercedit inter totum, & eius partes similares, & eiusdem rationis; sic distinguitur gutta aquae a tota aqua; & alia est totius etherogenei, quae intercedit inter totum, & partes dissimilares, scilicet diuersae rationis, vt est distinctio, quae intercedit inter oculum, & linguam. Vid. B. Doct. in 1, sent. dist. 24. princ. 1. q. 1.

29

I6 Signa autem, quibus agnosci potest: quod aliqua distinctio sit realis, prout distinctiorealis est genus ad omnes distinctiones reales assignatas, communiter ponuntur tria. 1. est separabilitas realis vnius ab alio. 2. est ratio causae; vel principij realis, & causati, vel origmati realiter. 3. est relatio realis. 1. euidens est ex Phil. 4. Top. c. 1, vbi ait: Amplius si possit alterum sine altero esse, non est idem; & ratio est, quia si quae sunt idem, possent realiter separati, sequeretur, quod idem realiter posset diuidi a se ipso, & sic non esset idem, quia non esset vnum; vnum enim est, indinisibile in se, & diuisum a quocunque alio. 2. habetur in 2. Phys; & in lib. de Gener; & Corrupti vbi habetur, quod effectus debet habere aliuc esse a sua causa; cum causa sit illa, ad cuius essesequitur aliud; & principium, cum sit alicuius rei principium, debet realiter distingui ab eo, cuius est principium, cum nulla res possit esse principium sui; sicut Pater nequit esse Pater sui ipsius; & ideo Pater aeternus, quia est principium reale¬ Filij, realiter distinguitur a Filio. 3. pariter est manifestum, quia cum relatio sit ordo vnius ad aliud; cum idem nequeat esse aliud a se, aliud enim dicit esse diuerium essentialiter, & idem nequeat habere esse diuersum a se ipso, ideo necessarium est, quod vbi est relatio realis, ibi sit distinctio realis. Igitur vbicunque inuenitur aliquod ex his tribus, ibi necessario reperitur distinctio realis; vbi autem nullum ex his tribus reperitur, nulla distinctio realis reperitur: Adquertendum tamen, quod haec tria debent esserealia; quia si sit tantum separabilitas per intellectum, vel ratio causae, & principij virtualis, vel relatio rationis, non indicant distinctionem realem, sed rationis: nam sicuti ista triasigna, si sint realia, indicant distinctionem realem; ita si sine rationis, indicant distinctiostem rationis.

30

17. Demum notanda est differentia, quae est inter distingui, & contradistingui: nam ad distinctionem sufficit quaecunque exclusio etiam inadaequata; ad contradistinctionem autem requiritur exclusio adaequata, & ex integro; seu quod contradistincta se excludant se totis.

31

IS Redeamus modo ad illud alterum men brum, quo 1. diuisimus distinctionem, vt sic; quod est distinctio rationis, quae cum sequatur ad ens rationis, sicut distinctio realis sequitur ad ens reale, tanquam passio illius, ideo tot modis diuidetur distinctio rationis, quot diuiditur Ens rationis, cuius est passio.

32

Igitur distinctio rationis, vt sic, quae est veluti genus ad omnes distinctiones rationis, est illa, quae habetur tantum per intellectum, & actu non inuenitur in ipsis rebus independenter ab intellectu; sicut distinctio realis, ve sic, est illa, quae inuenitur a parte rei in ipsis rebus independenter ab intellectu.

33

Et I. diuiditur distinctio rationis in positiuam, & negatiuam, Positiua est illa, quae reperitur inter duo entia rationis; vr inter duo genera in eadem re. Negatiua est illa, quae reperitur inter vnum Ens rationis, & negationem ipsius, veinter genus, & non genus eodem prorsus modo quo diximus de distinctione reali.

34

Ubi not; quod, vt docet Beatiss. Aug. lib. 5. de. Trin. c. 5; quaelibet negatio reducitur, & pertinet ab genus illius, cuius est negatio vt si est negatio entis realis, pertinet ad ens reale; si est negatio rationis, pertinet ad ens rationis; si est negatio substantiae ad praedicamentum substantiae: si relationis ad praedicamentum relationis, & sic de reliquis

35

I9 Diuiditur 2. distinctio rationis positiua in distinctionem simpliciter absolutam, & in distinctionem modalem rationis. Prima reperitur inter duo entia rationis positiua, quae habent rationem entis rationis simpliciter. Secunda reperitur inter ens rationis, & modos ipsius, vt diximus de distinctione reali

36

2O Diuiditur 3. distinctio rationis in distin¬ ctionem rationis ratiocinantis, & distinctionem rationis ratiocinate. Prima est illa, que nullum fudamentum habet in re ipsa: imo quae potius repugnat simplicitati ipsius rei, & est merum ratiocinium intellectus ex sua vanitate distinguetis ea, quae non sunt distincta, & nullum habent fundamentum distinctionis, vt cum distinguitur Generans, & Genitor. Secunda est illa, quae licet, actualiter non reperiatur a parte rei secundum. suam formalitatem alietatis actualis, attamen in ipsa re datur fundamentum, & motiuum talis distinctionis, vt quia in homine noster intellectus concipit rationem genericam animalis contrahibilem communem pluribus, in illa nanque plura conueniunt; & rationalitatem contrahentem animalitatem, per quam homo differt abomnibus alijs animalibus, ideo noster intellectus, habet sufficiens fundamentum distinguendi. rationalitatem ab animalitate; ex quo apparet, quod fundamentum distinctionis rationis est inipsa re, formalitas autem, & actualitas distinctionis est solum in intellectu distinguente; quapropter quanis detur fudamentum in ipsa re, dicitur tamen distinctio rationis, denominatio enim habetur ab actualitate, quia habetur a nobiliori: Intellectus distinguens per merum ratiocinium sine fundamento in re, dicitur vanus, falsus, superfluus, & frustraneus: distinguens vero cum fundamento, dicitur verus, subtilis, acutus, & clatus, rem subtiliter penetrans.

37

2I Distinctio rationis ratiocinate diuiditur? in distinctionem habentem fundamentum virtuale, & in distinctionem non habentem fundamentum virtuale. Distinctio habens fundamentum virtuale ex natura rei est illa, quae aequiualet pluribus rebus pertinentibus ad dinersas species, seu genera, vel lineas, aut virtutes, vt cum. in homine concipitur ratio substantiae; quae pertinet ad supremum genus, & ratio viuentis, quae pertinet ad genus subalternum: & sic de reliquis praedicatis substantialibus. Distinctio non habens fundamentum virtuale est illa, quae intercedit inter ea, quae vtique habent fundamentum in ipsa re, quae potest dicere aliquo modo ordinem ad diuersas res, non tamen illae res pertinent ad diquersas lineas, genera, species, vel virtutes, vt v.8. in Idaeis Diuinis. Sic scientia simplicis intelligentiae, & visionis se habent, quae sub vnica ratione scibil is attingunt suum obiectum, ideo pertinent ad eandem virtutem attributalem; attamen quia diuerso modo attingit idem obieejectum scientia simplicis intelligentiae, & scientiae

38

Visionis; quia illa attingit naturaliter, & necessario, haec libere, & contingenter, ideo noster intellectus accipit fundamentum, & motiuum illas distinguendi, idem dicendum est de voluntate, antecedente, & consequente ipsius Dei, quae non constituunt in Deo duas voluntates specie diuersas, sed vnum, & idem Attributum voluntatis in specie athoma, & ideo noster intellectus ha¬ bet fundamentum ipsam discinguendi in duplicem rationem veluti partialem, & inadaequata:

39

E2 Distinctio entis rationis cum fundamento in re diuiditur in distinctionem rationis cum fundamento non repugnante, & esc illa que intercedit inter eos gradus, qui licet sint: idem realiter, non tamen repugnat intelligi, vedistinctos; quauis possint etiam intelligi, vt sunt idem, vt est inter secundas intentiones; & indistinctionem rationis cum fundamento necessitante, & est illa, quae versatur inter eaentia rationis, quae necessitant intellectum ad ea sic intelligenda eo, quia eorum natura sicpostulat intelligi, nec alio modo potest cognosci, vt est distinctio inter Diuinas Idaeas. Ubi notandum, quod distinctio rationis cum fundamento necessitante habet duplex fundamentum,¬ vnum reale, & aliud rationis; distnctio vero cum fundamento non repugnante habet tantum fundamentum virtuale; v. g. Relatio rationis, quam, dicit Idaea hominis ad hominem, habet funcgtmentum reale, quod est relatio realis hominis ad Deum; & fundamentum rationis, quod est, multiplicitas Diuinarum Idaearum; relatio tamen in vno extremo est fundamentum reale, in altevero rationis; at vero distinctio cum fundamento non repugnante non habet fundamentum reale; quia in nullo extremo adest relatio realis: Sed de hoc infra art. 12.

40

Qui plura desiderat circa varia distinctionum genera, consulat nostrum Augustinum Musaeum; Sot. q. 3. de Uniuersalibus art. 23 Fonsec. 5. Met; Sua in Met. disp. 7. fect. 1.

Articulus 2

41

ART. II. Quid sit, & quomodo suexplicanda

42

distinctio modalis & TTpercipiatur proposita difficultas, ne¬

43

cessario sciendum est, quid sit, & quid importet hoc nomen, Res, & hoc nomen, modus, explicatis enim terminis, facilis est resolutio quaestionis.

44

Quantum ad 1. B. Doct. Aeg. videtur sibi contradicere in explicando hoc nomen, Res; nam assignans sufficientiam diuisionis praedicamentorum, videtur contradistinguere rem a relatione, ait enim: quod Ens vel dicit rem, vel dicit ordinem, vel rem sub ordine; vbi, vt patet, sumit rem, prout contradistinguitur ab ordine; ordo autem est relatio; & per consequens sumit rem, prout contradistinguitur a relatione; quare nomine Rei videtur intelligere Ens absolutum, & nomine modi Ens relatiuum; propterea pluribus in locis ipsam relationem modum appellat. Exalia parte vocat ipsam relationem rem, vt patere potest in 1. dist. 27. princ. 1. q. 1; & dist. 33. princ. 1. q. 3. 8. Notandum; vbi docet: Ordo habet rationem boni, imo post bonum Ducis, quod est, bonum primi, non est aliquod adeo bonum, vi bonum ordinis, vt docet Arist. 12. Met. 1. c. 52. &c. & paulo post: Cum autem bonum, & malum sint in rebus, vt ex eodem 6. Met. 1c. 6. haberi potest, nullus dubitare debet, quod sit in rebus; & sit aliquo modo res; & quia ordo est aliquo modo res, relatio, quae secundum suam quiditatem est, ordo quidam, secundum suam quiditatem est res quaedam, et ipsa, relationis quiditas quodamodo quadam res est. Quod aute ordo non sit realis, ex triplici capite prouenire potest. 1. ex defectu fudamenti, quod non est reale. 2. ex defectu termini. 3. ex comparatione relati, & relationis; vtvnum simile per vnicam relationem similitudinis refertur ad omnia similia; non enim in vnosimili multiplicantur relationes similitudinis, quia non multiplicatur ipsum relatum. Vid.ibide loc, cit; quod etiam docet in lib.de Causis prop. 21. lit. E; & Quodl. 6. q. 6; ex quibus apparet manifeste relationem realem esse rem, non rationem; & per consequens videtur sibi contradicere. e Not. tamen, quod eodem modo idem dicitur Ens, & res; nam, vt diximus stes, & Aliquod, non sunt passiones Entis, sed idem formalissime significant, ac Ens; unde si volumus videre, quomodo relatio dicatur Res, necesse est considerare, quomodo dicitur Ens; & quia relationon est Ens in se, vel ad se, sed ad aliud,est enim ordo, & de ratione ordinis est esse ad aliud; ita non est res in se, vel ad se, sed est res ad aliud Ratio autem huius est; quia Ens, quod conuertitur cum re, quod est Ens reale, dicitur per ordinem ad existentiam, quam habet extra intellectum; dupliciter autem aliquod potest haberet existentiam a parte rei extra intellectum. 1. quatenus illam existentiam habet in se, & hoc modo dicitur Ens reale absolutum, quod est res in se, & per se. 2. quatenus illam designat in altero extremo, quod essentialiter respicit, & ad quod ordinatur, & a quo specificatur, & hoc modo relatio est Ens, quia essentialiter est ordo. Ratioautem, quare Ens reale dicatur tale in ordine ad existentiam realem, quam designat extra intellectum, est, quia Ens reale definitur per ordinem ad existentiam realem extra intellectum, vt diximus art. 1. circa 1. diuisionem; sicut Ens rationis dicitur per ordinem ad existentiam, seu esse, quod habet res in intellectu; Ens enim rease definitur illud, quod habet esse a parte rei extra. intellectum; & Ens rationis, quod habet esse tantum in intellectu. Cum igitur relatio sit ordo ad terminum, & sit Ens ad aliud; hinc dicitur Ens reale per ordinem ad existentiam, quam designat in termino: & ideo B. Doctor toties repetit: quod relatio per ordinem ad terminum cit Hesi; per ordinem vero ad subjectum est Ratio. Tum quia si relatio esset modus, non bene diuideretur relatio in relationem secundum esse, idest secundum rem, & relationem secundum dici, idest secundum modum; & sic Scientia, quae habetmodum relationis, haberet veram relationem quia habet verum modum relatiuum, quod ta¬ men est contra comunem sensum Philosophorum;

45

Haec ergo regula generalis est seruanda quod quotiescunque aliquod praedicatum perse ipsum significat existetiam extra intellectum; vel in se, vel ad aliud, illud est Eus reale, & Resi quotiescunque autem non significat existentiam; sed praescindit ab illa; & illam non significat, nisi secundario, & materialiter, seu quatenus coniungitur cum alio, cum quo identificatur ( utrationalitas praecisiue sumpta non significat existentiam; an enim sit existens, vel non; semper habetur conceptus formalis rationalitatis, & sic dicendum, est de reliquis gradibus Metaphysicis) non est Ens reale, sed rationis

46

Quia tamen illud, quod habet existentiam in se ipso formaliter, magis est existens, quam illud, quod significat existentiam ad aliud, & abalio, ideo Ens absolutum magis dicitur Rer; quam relatio; & per consequens relatio per coparationem ad Ens absolutum potest dici non res, sed ratio; tunc enim comparatur ad subiectum, in ordine ad quod relatio non est res, sed ratio, vt dictum est. Igitur quando B. Doctor in diuisione praedicamentorum sumit relationem, prout contradistinguitur a re, tunc loquitur diminutiue: nam relatio est Ens diminutum cum non sit Ens in se, & per se, sed tantum in ordine ad aliudi sicut dicimus de Substantia quae est maius Ens, quam accidens, quod est Entis Ens; & de creatura, quae est minus Ens; quam Deus, illud autem, quod sumitur diminutiue, quia in eo, quod diminuit ab Ente, est non Ensi sicut illud, quod diminuit a bono, non est bonum; ddiminutum enim in eo, quod diminuitur, est defectus illius, quod deficit diminuto, & defectus est non Ens, & ideo relatio comparatiue ad Ens absolutum diminutiue sumpta dicit non Ens; non tamen propter hoc tollitur, quod de minutum sit Ens; aliter non esset diminutum sed esset nihil; diminutum enim importat Entitatem cum defectus vnde sicuti ratione defectus est non Ens, ita ratione substracti, quod afficitur a tali defectu, est Ens; secus creatura, & accides non essent Ens, quod est falsum apud omnes. Et fideo relatio simpliciter est Ens, & Res; quia significat existentiam extra animam, vt dictum est,; ex quo apparet concordantia B. Doctoris; qui relationem vocat rationem, seu Ens rationis in ordine ad subjectum, in quo est, quia in ordine ad ipsum non est relatio; simpliciter tamen vocat Ens, & rem, in ordine ad suum terminum siue secundum esse Ad, quia in ordine ad terminum est relatio.

47

Viso, quid sit res, videndum est, quid sit modus; pro quo.

48

Not. 2. quod modus proprie loquendo non est aliqua Entitas diminuta superaddita ipsi rei, quae per ipsum modum dicitur modificata vt male explicant aliqui Iuniores, qui ideo admittunt distinctionem realem modalem actua¬ Iem inter rem, & modum eo, quia putant modum superaddere Entitatem minimam rei, quam modificat. Quod ex eo colligunt, quia potest. ytique res separari a modo, & separata consiste res, cum res sit Entitas magna alia re non indigens, vt existat; at vero modus nequit separam ab ipsa re, & separatus per se ipsum consistere. quia est adeo debilis, & tenuis entitatis, vt nequeat existere, nisi ab aliqua re substentetur.

49

Ceterum haec sententia falsa est: nam si modus esset entitas superaddita, quantunuis minima, esset verum Ens reale; & per consequens. esset res, cum omne Ens sit res, & e contra, ergo non esset modus, hic enim sumitur modus, prout contradistinguitur a re¬

50

Itaque cum loquimur de modo, debemus. loqui, prout est aliquod distinctum a re, cuius est modus; aliter si loqueremur, prout confunditur cum ipsa re, non loqueremur de ipso secundum suum proprium, & distinctum concepetum, quem formaliter importat. Non possumus autem loqui, prout distinguitur a re, nisi prout ipsum concipimus non esse rem in recto, quiadistinctio est negatio rei, a qua distinguitur. Tum quiaita se habet modus rei ad ipsam tem generaliter sumptam, sicut modus talis rei ad talem tem specifice sumptam, sed modus talis rei non est talis res specifice sumpta: nam sessio corporis, quod est species rei, & per consequens est, res specifice sumpta, non est corpus, vel aliquod corpusculum superadditum corpori, aliter, corpus acquirens, & deperdens sessionem, acquire ret, & deperderet aliquod corpus, quod est ridiculum; ergo modus rei generaliter sumptae non est aliqua rescula, seu res parua, aut entitas superaddita rei.

51

Remanet itaque, quod modus sit quaedam participatio, seu determinatio rei, prout respicit aliam rem, quae se habet per modum formae vel quasi formae illam determinantis: siue illa alia res sit intrinsece afficiens, vt dum materia est sub quantitate, a qua recipit esse extensumi siue sit extrinseca, vt dum sigillum figuranit cetam, vel locus ipsum corpus; quae participatios seu determinatio est realis nullo intellectu cogitante, & ideo habet diuersificare, & mutare. ipsam rem modificatam. Patet autem, quod participatio formae non est ipsa forma in recto, & vt quod; quanuis possit dici ipsa forma, vt quo cum sit quaedam obliquitas formae, seu quaedam sigillatio, & determinatio; quam recipit res per pordinem ad formam, vel quasi formam, sic Vnio substantialis materiae ad formam est quidam modus, seu quaedam determinatio, quam habetmateria ex eo, quod afficiatur ab ipsa forma.

52

3. Prima sentetia substinet modos esse quasdam entitates miinas realiter modaliter actualiter distinctas a rebus, quas modificant. Itaquidam recentiores Thomistae, & Scotistae quos suppresso nomine refert noster Magi¬ ster Fulgentius a. Iudice. in Log. disp. 2.

53

Secunda tamen sententia docet modos non esse Entitates distinctas realiter modaliter, sed solum virtualiter; rem tamen non modificatam distingui realiter modaliter a se ipsa, prout est modificata. Ita B. Doct. Aeg. in lib. de esse, & essent.q. 8; 10, & I1; & in Opusc. de Gradibus Formarum p. 2. fere per totam; Et in Theor. de Sacram. Altaris propos. 27, & Quodl. 4. q. 8; & in 1. sent. dist, 7. princ. 2. q. 2, Ger. Sen, in 1. dist. 7. q. 3. art. 13. & 3: Mag. Fulg. ubi supi & alij.¬

54

4. Vnica conclusio, Modus non est entitas minima distincta realiter modaliter a re, cuius est modus. Haec conclusio procul dubio est Phil. docentis, quod Modus non distinguitur a re, cutus est modus; ergo modus non dicit aliam entitatem superadditam, alietas enim entita tis est distinctio.

55

Prob. ratione. Vel modus sumitur, prout contradisringuitur a re, cuius est modus; vel prout est idem formaliter, ac ipsa res? Si primum; ergo modus non est res, quia contradistinctum. negatur de illo, a quo contradistinguitur; & sic valet, quod non sit illud, sed res, & Ens sunt ide formalissime, & istae duae voces, vel sunt Synonyma Polyonyma, quae significant vnam formalitatem, nec habent diuersum modum significandi; vel ad minus sunt Synonyma heteronyma. quae & si ex diuersis deriuet significatione, attamen significant eandem formalitatem, vt explicat Beatiss. P. Aug. Categor. c. 2ergo modus non dicit entitatem paruulam superadditam rei, cuius est modus. Tum quia ita se habet modus rei generaliter sumptae, sicut modus corporis, vt dictum est; sed modus corporis non est corpusculum; ergo modus rei non est rescula, seu entitas paruula. Tum quia extensio passiua materiae est: modus materiae sic se habentis; sicut sigillatio cerae est modus ipsius cerae; sed extensio passiua. materiae nihil aliud est, quam ipsa materia, prout vnitur quantitati, sicut extensio actiua nihil aliud est, quam quantitas; aliter si esset aliud a quantitate, iam non quantitas, sed aliud a quam titate extenderet materiam; ergo modus non est aliqua entitas distincta a re, cuius est modus. Tum quia si modus: esset entitas distincta a re, cuius est modus, vel esset aliquod Ens, sequeretur, quod distinctio intercedes inter rem, & modum esset distinctio intercedens inter Ens, & Ens, & per consequens inter rem, & rem; quia res idem est formalissime, ac ens; & sic esset distinctio rei a re, non modi a re¬

56

Praeterea. Quantitas in Sacramento Altatis habet modum substantie; quia existit in se, & perse independenter ab alio tanquam a subjecto substentate; & Humanitas Christi Domini habet modum accidentis; quia non existit per existentiam sua, sed per existentiam Verbi Diuini, vesupponimus pro nunc; sed quantitas in Sacramento Altatis nullam aliam entitatem distine ctam a se importat, per quam existat, aliter non existeret per se ipsam, sed per illud aliud, quod superadderet illi ille modus, & sic non existeret miraculose; quia totum miraculum consistit, quod existat per se ipsam; tunc autem non existeret per se ipsam, sed per illam entitatem distinctam, quam ei superadderet ille modus; & sic dicendum de Humanitate Christi Domini: nam si illa humanitas existeret per aliquid aliud distinctum a se ipsa, & a Natura Diuma, vel illud aliud esset accidens, vel substantiae Si accidens; ergo humanitas Christi Domini existeret per accidens, quod est ridiculum. Si substantia; ergoin Christo Domino praeter humanitatem, & Verbum Diuinum daretur aliqua alia substantia realiter modaliter dist incta, quam vsque nunc Theologi, & SS. PP. ignorauerunt, ergo dicendum est, quod modus non distinguitur a re, cuius est modus, sed tantum res modificata a non modificata; & per consequens, quod distinctiorealis modalis non intercedit inter rem, & modum, vt male aliqui opinantur, sed inter rem modificatam, & eandem rem non modificatam.

57

Superest igitur, quod modus distinguatur tantum virtualiter a re, cuius est modus, quia est, aliquod sequens ad ipsam; & quod distinctiorealis modalis detur tantum inter vnum modum; & alium modum, sicut realis est inter rem, & res ynde quemadmodum distinctio realis non datur inter rem, & modum, ita modalis non datur. inter modum, & rem, sed inter modum, & modum, & ideo inter rem modificata, & non modificata.

58

S Obiicies 1. Est imperceptibile, quod modus accidat ipsi rei, causetur in ipsa, ei de nounoadueniat, illam realiter, & independenter ab intellectu immutet, ac distinguat ipsam a se ipsa, faciatque transire de contradictorio in contradictorium absque vlla contradictione, & tandem rem compositiorem reddat, & non sit entitas resuperaddita saltem modaliter realiter distincta; quia est imperceptibile, quod detur mutatio, & causatio, ac distinctio absque eo, quod generetur. nqua entitas; aliter daretur mutatio sine acquisitione, vel deperditione alicuius esse; ergo modus saltem realiter modaliter distinguitur a rea

59

Resp; quod modus; cum sit quaedam sigillatio, seu figuratio; vel determinatio rei, a quares afficitur per ordinem ad aliquam formam, vel quasi formam; & cum de ratione sigillationis, vel determinationis sit, quod aliquo modo immutet ipsam tem, quam sigillat, vt patet de figuratione cerae, optime potest stare, quod modus non sit entitas in recto; & tamen praestet ea omnia, quae recensita sunt. Porro hoc est maxime intelligibile in ipsa cera, quae ex eo, quod iungatur sigillo, recipit quendam modum realem, quem prius non habebat; qui modus de nouo accidit cerae; causatur in ipsa a sigillo, & realiter ipsam immutat, ac distinguit, & facit trasire de non esse figuratam ad esse figuratam realiter nullo fingente, vel cogitante intellectus & tamenipsa sigillatio, quid est, nisi ipsa cera sic se habesicilicet affecta talibus, vel talibus concauitatibus, prout stabat sub sigillo: nam si acquireret aliquam entitatem, vel illa entitas esset qualitas, vel quantitas, vel substantia, vel relatio? Non relatio, vt dictum est in 2. Not; Non substantia quia aliter cera mutaretur substantialiter, quando transit de modo in modum, quod est ridiculum; Neque quantitas; nam res acquireret nouam extensionem; Neque qualitas, quia cumqualitas adueniens corpori sit sensibilis, & omne sensibile cadat sub sensu; quaereremus cuius coloris essent isti modi? & certe si modi essent qualitates coloratae, corpus mutans modum, nouo vestiretur colore; vel si non essent colorati, essent vel audibiles, vel tangibiles, vel gustabiles, vel odorabiles &c. deberent enim cadere sub aliquem sensum, loquendo de modis corporis, patet autem nihil horum posse verificari; ergo est manifeste intelligibile fieri omnia praedicta absque eo, quod modi sint nonae entitates realiter modal iter distinctae. Igitur sicut ad mutationem entitatiuam requiritur deperditio, vel acquisitio alicuius esse, ita ad mutationem modalem requirit ur acquisitio, vel deper ditio alicuius modi; vnde potest dari mutatio modalis sine nono esse.

60

6 Obiicies 2. Modus non est nihil; ergo est aliquid, sed aliquid connertitur cum Ente; imo Ens est? formalissime aliquid, & e contra; ergo modus est aliquod Ens. Prob. antecedens. Si modus esset, nihil non posset distinguere rem modificatam a non modificata, nec posset rem modificares quia nihil nequit distinguere idem a se ipso, nec ipsum modificare; ergo modus non est nihil. 15. conseq. patet: nam inter Ens, & nihil non datur medium; vnde ab exclusione vnius valet ad affirmationem alterius.

61

Resp. dist. antecedens. Modus non est nihili coniunctus cum re, cuius est modus, conca praecisus a re, cuius est modus, adhuc subdist; non est nihil in recto, nege in obliquo, conc; & sic dist. consequens. Ad prob. cons. dist. assumptum: inter Ens in recto, & in obliquo sumptum, & internihil non datur medium, conc; secus, neg. Ens in obliquo dicit modos, qui sunt aliquid Entis, & distinguuntur a nihilo; non tamen sunt ipsum Ens in recto,

62

Praeterea distinctio modalis diuidi potest. in modalem realem, & modalem rationis: nama modus alius est realis, alius rationis: sicut diuiditur Ens, ad quod sequitur.

Articulus 3

63

ART. IIl. Quis fuerit Auctor Distinctionis formalis actu alis ex natura rei, & Intentionis, & in quo formaliter viraque consistate

64

Ria proponuntur in titulo. 1. quis fuerit, Inuentor distinctionis intentionis e a¬ distinctionis formalis actualis ex natura reiAn istae duae distinctiones sint idem; & quomodo se habeant respectu distinctionis virtualis.

65

Circa distinctionem formalem ex natura rei in sensu, quo illam explicant Recentiores Scotistae, duplex fuit contentio. 1. an Scotusfuerit Inuetor illiuse2. an sit eade, ac distinctio Intetionis:

66

Prima controuersia repullulauit venustissima in Vrbe Florentiae anno 1679. inter Scotistas, & PP. Seruitas, qui substinentes distinctionemintentionis, quam docet Henricus, esse eandem omnino, ac distinctionem formalem ex natura rei, quam docent Scotiste, publicis excusset runt in Thesibus: Distinctionem formalem actualem ex natura rei, quam ante Scotum docuit Henricus, admittimus tantum in creaturis, non aute inter praedicata Diuma. Quam rem indigne ferens alter ex Collegis Conuentualibus continuo repetes omnium admiratione haec verba: Si distinctionis ex natura rei Inuentio a Scoto adimatur, vix quidqua sani habet eius doctrina, ad Xenodochiums, tanquam infirma asportanda. Quare indicto citculo aduersarium acciuit ad pugnam. Adfuit. ille, qui textibus Henrici, & Scoti; rationibus. que ex illis deductis modesta, sed sufficienti frigiditate votis suffecit, nec enim multo igne. opus habere visum fuit, quandoquidem vincere Herculeus labor non erat. Hinc vtrinque editis scriptis; & etiam nobis, vt nostrum ferremus iudicium, datis examinandis, alijsque indictis circulis, sed nulla victoria, certamen tade diremit loeus, vt paci potius religiosa fuga consulerent: quam bellum inane incerto substineret euentu.

67

Et quoniam primos rerum Inuentores recensere perdifficile est, quia nihil dictum, quin prius fuerit dictum: Ideo consultius dicimus, quod nec Henricus fuit. 1. Inuentor distinctioius Intentionis, nec Scotus distinctionis formalis aciualis ex natura rei; & quod distinctio actualis ex natura rei, licet verbis differat a distinctiono Inientionis, attamen cocordat in re, & tadem quod vtraque distinctio non differat nisi nomineadistinctione virtuali.

68

Prob. 1. pars huis dictis nam ante Henriciu distinctionem intentionis explicuit Alensis 5. Aset. q. 74. vbi doces, quod Intentio hic sumitur pro Ieintentione, qui est terminus significans imdependenter ab intellectu, non pro 2. intentione, quae est ens rationis, habet: Multa sunt eadem re, quae tamen sunt diuersa intentione; eadem quidemre, quia habent unam fixationem, & eandem realitatem indiuisam in natura ita, quod natura fixum esse unius, & ratum non potest se pararia fixo esse alterius; diuersa autem intentione; quia conceptus unius ex eadem realitate potest. concipi per coceptum alierius, qualia sunt Verum, & Bonum &c. Ubi not; quod licet asserat, quae distinguuntur intentione esse illa, quae possunt concipidistincta cognitione; ait tamen haec, quae sic concipiuntur, esse distincta in re ante opera¬ tionem intellectus; talis tamen distinctio nobis tantum manifestari per cognitionem intellectus, & ideo vocari distinctionem intentionis, quiaintellectus tendens in eandem rem inuenit plura distincta in ipsa re actu; ergo Henricus non fuit primus Inuentor distinctionis Intentionis: Praeterea B. Doct. Aeg. in de Esse, & Essen. q. 9. 8. secunda via, refert, quod distinctio Intentionis, sumpta est a Comment.4. Met. dicens: Ista tamen verba, quod aliqua differant re, aliqua ratione, & aliqua Intentione, videtur sumpsisse origine a Comentatore super 4. Met; ubi improbat Auicenna; ex quibus apparet nec Henricum, nec Alensem fuisse primum Inuentorem huius distinctionis.

69

Prob. 2. pars; quia sub ijsdem terminis ex natura rei reperitur apud Henricum Quodl. 5. q. 1. ad finem lit. 43 vbi ait: Unde cum Attributorum diuersitas nullo modo habeat esse in re ex natura rei absolute, vi est extra intellectum &c; Item plures ex Scotistis contendunt eam fuisse traditam ab Arist; vt Mastrius in Log. disp. 1. q. 5. art. 2. ex Bonet. dicente: non habuit ortum in Scotia, nec in Francia, sed in Graecia apud Athenas in Schola Arist; qui verbo, & scriptis eam docuit; Alij eam deriuant a Magr. sent; ergo ex testimonioipsorum Scotus non fuitiprimus Inuentor. Insuper noster Lusit. 1o. 1. lib. 5. q. 5. art4. 8. 2. n. 17. ait: Antiquiores enim, qui ante Scotum scripserunt contra eande opinionem, sua dixerunt sentetia; omnes. vnanimo fere consensu docent pluralitate Attributorum tu inter se, tu ab Essentia actu non dari in Deo.

70

4 3. Pars expresse traditur a nostro Doctiss. Fulgentio a Iudice in Logica p. 1. disp. 2. dub. 7. n. 10et 11; vbi ait: Et en clarissime idem omninos differae, quod temporibus Aegidij appellabatur differre intentione, ac differre, quod apud Scotum, & Scotistas appellatur ex natura res actuale formale. Et ratio est. Distinctio intetionis, quam docet Henricus, est media inter distinctionem realem, & rationis, minor distinctione reali, quia distinctio realis est inter duas res, seu entitat es; distinctio vero intentionis est in vna, & eadem re habente plures formalitates: & est maior distinctione rationis, quia nullo intellectu cogitante vna formalitas excludit aliam formalitatem, nec praedicatur de illa; sed huiusmodi est distinctioformalis actualis, quam tradit Scotus (teste Mastrio) in 1. sent. dist. 2. q. 7. n. 41; & dist. 8. q. 4. S. Ad questionem, ubi docet: Distinctionem formalem actualem ex natura rei praecedere omnen actum intellectus, & sequi ad distinctionem realem, tanquam illa minorem; quia est in eadem realitate; ergo distinctio Henrici, & Scoti eadem omnino videtur. Maior patet ex Henr. Quodl. 5. q. 6: & Alen. 5. Met. q. 74. quibus in locis explicant, distinctionem intentionis nihil aliud esse quam intus tentionem, quia noster intellectus tendens in aliquod objectum inuenit in ipsoplures formalitates distinctas in eadem realitate; ac propterea non causat, sed supponit illam, distinctionem, quia illam inu enit in ipsa re¬

71

S Obiiciunt Scotistae. Scotus 7. Met. c. 19; ait: Quarto videndum est, quid istis conceptibus correspondeat in re. Dicunt quidam, quod in re sufficit differentia intentionis, quae nullam differentiamnec compositionem actu ponit in re, sed tantum potentialem sic, quod ipsa natura est facere diuersos conceptus in intellectu de se ita, quod ista differentia actu est solum in intellectu concipiente: Non sufficit autem differentia rationis, quae est, quando res non est nata facere nisi unum conceptum, quitamen potest concipi, sed diuersis modis concipiendi. Quibus Scoti verbis consonat Henric. Quodl 5. q. 12. lit. X. dicens: Idcirco res eadem in se& absolute in perfecto actu non habet compositionem huiusmodi intentionum, nisi virtute, & in potentia tantum; quemadmodum genus habet in potentia quodamodo contrarias differentias; quae opere intellectus producibilis est in actu circa rem non vt extra intellectum, & secundum se existes. sed vi est in actuali eius consideratione; unde & intentio non dicitur esse aliquid in re,vt est extra: sed solum, vt cadit in actuali intellectus consideratione considerantis unum in re, & duo intentione. quod vere, non fictitie duo est intentione; & prope lit. 8. subdit idem Doctor: Perfectius in uno, & eodem simplici virtute continet, quidquid continent gradus imperfectiores; & si indistincte secundum actum, quantum est de se; distinguibiliter tantum secundum intentiones per intellectum: quam distinctionem in nullo vere facere potest, nisi quod sic est, est distinguibile, qualis solummodo est res creata. Ex quibus hoc formatur argumentum. Distinctio intentionis est tantum actu in re per opus intellectus, vt illam explicant ambo isti Doctores; distinctio vero formalis ex natura rei est actu in ipsa re antecedenter ad omnem operationem intellectus; vt ibidem subdit Scotus, ergo istae distinctiones differunt inter se. Preterea Scotur ibidem reijcit distinctionem rationis tanquam insufficientem inter genus, & differentiam; & ponit distinctionem formalem actualem ex natura rei, vt saluet conceptus simpliciter diuersos generis, & differentiae non esse fictitios, aut synonymos; ergo distinctioint entionis Henrici non est eadem, ac distinctioformalis Scoti; qui illam ponit, vt diuersam a distinctione intentionis.

72

Verum ad hoc resp. dupliciter. 1. quod nedum Henricus, sed etiam Scotus explicantes suam distinctionem formalem, videntur declinare in nostram sententiam communem: nam Scotus in 1. sent. dist. 2. 4. 7. lit. FF. ait: Vel alio modo potest vocari differentia virtualis, quia illud quod habet talem distinctionem in se, non habet rem, & rem; sed est una res habens virtualiter, siue eminenter quasi duas realitates, quia vtrique realitati, vt est in illa re, competit illud proprium quod inest tali realitati, ac si ipsa esset res distincta; haec enim realitas distinguitur, & illa non distinguitur; sicut si ista esset una res, & illa alia; v.g. Essentia Diuma, & Pater sunt una res, virtualiter tamen distinctae; quia in ordine ad Filium Diuinum proinde se habent, ac si essent duae res; Essentia enim Diuina communicatur Filio, cui tamen non communicatur Paternitas; ergo in ordine ad Filium sunt quasi duae res. Nil clarius dicere Scotus; & ibidem lit. HII. subdit: Breutter igitur dico; omittendo illa verba de distinctione virtuali, non quia male dicta sint, sed quia non oponiet eis vii, dico, quod in Essentia Diuma ante opus intellectus est Entitas A; & est Entitas B; & haec non est formaliter illa. Ex 1. auctoritate patet Scotum appellare distinctionem formalem etiam virtualem; propter quod aliqui Scotistae interquos Mastrius, se inuehentes tam acriter contra distinctionem virtualem non vident, quod feruntur contra Magistrum: & ex 2. colligitur: quod ipse non reprobat distinctionem virtuale; illi tamen magis placet ipsam vocare distinctionem formalem, quam virtualem: Propter hoc Herrera Scoti Discipulus To. 1. disp. 24. in ultima sentent, conc. 3. pag. 464. col. 2. prope finem docet Scolum admittere in Deo distinctionem tatum virtualem; cui scribit Sua. in Met. disp7. sect. 1. n. 13; & lib.4. de Trin. c. 4. Salas 1. 214. 3.1. tract. 2. disp. 4. sect. 3. Hurtaddisp. 6. sect. 3. 8. 27: nec videtur dissentire Rubion apud Quiedo in Met. contr.4. puncto 3. n. 8: & nos priuatim, ac publice disputates cum doctissimis Scoti Discipulis a pluribus audiuimus, quod Scotus solum mutato nomine distinctionem virtualem docet, vt ex praedictis Auctoribus clare colligi potestNeque obstat, quod distinctionem formalem, doceat praecedere omnem actum intellectus; respondet enim Herrera subtilissimum Doctorem loqui de omni actu intellectus ratiocinantis sine fundamento ex parte rei; non autem de actu intellectus supponente fundamentum in ipsa re& ratio est, quia cum Scotus non admittat distinctionem rationis cum fundamento, sed solam distinctionem rationis sine fundamento; nam ea, quae nos dicimus distingui cum fundamento, ipse docet distingui formaliter; per quod apparet ipsum loco distinctionis virtualis ponere distinctionem formalem; optime sequitur ipsum, dum ait distinctionem formalem praecedere omnem. distinctionem rationis, excludere tantum distinctionem rationis ratiocinantis; quae sit per actum intellectus ratiocinantis sine fundameto, non aute distinctionem rationis ratiocinatae, quae sit per actum intellectus cum fundamento in re; quam tamen mauult vocare distinctionem formalem ex natura rei, quia in ipsa re, quae est realiter vna, & indistincta, adest fundamentum fundans diuersas formalitates ante quencunque actum intellectus:

73

6 Neque obstat id, quod obijcit noster Lusit. 19. 1. de Beat. lib. 5; q. 5. art. 2. 8. 1. n. 12; & nouissime noster Fulg. La fosse to. 2. q. 3. 8. 2: nam di¬ distinetio virtualis differt in hoc a distinctione. formali actuali; quod virtualis est inter duas formalitates tantum virtute, & potentialiter diuersas, quae actu distinguuntur solum per actum intellectus, at vero distinetio formalis actualis est inter duas formalitates actu distinctas ante quodlibet opus intellectus, quia entitas A. formaliter actualiter non est entitas B; Et in hoc Sesu traditur a Scoto, & defeditur a Scotistis. Vel cum Mastrio distinctionem virtualem esse interea, quae sunt tantum virtualiter in Deo, ac propterea tantum virtualiter distinguuntur; distinctionem vero formalem ex natura rei esse interea, quae sunt formaliter in Deo, & actualiter: nonvirtualiter distinguuntur. Et n. 13. immediate hoc confirmat Lusit; nam Scotus loco cit. lit. HHi postquam adduxit opinionem de distinctione virtuali, refert opinionem de distinetione formali, quam appellat propriissimum modum dicendi, ergo signum est, quod Scotus distinctionem formalem distinguit a distinretione virtuali.

74

Nam contra 1. est; quoniam aliud est, distinctionem virtualem non esse actu distinctionem realem, sed aequiualentem, & potentialiter per ordinem ad distinctionem realem, quatenus vna realitas potentialiter aequiualet pluribus. realitatibus: nam vna, & eadem res habet virtutem distinguendi, sicut si ista (verbis Scoti vtor, esset una res, & illa alia. Et hoc concedit Scotus nobiscum, nec potest negare; aliter concederet. distinctionem rei a re actu in Diuinis, & sibi contradiceret; dicitur ergo distinctio virtualis, quatenus aequiualet distinctis realiter, quo saluatur summa Dei simplicitas. Et aliud est dicere ipsam distinctionem, seu multiplicitatem virtualem non esse actu in Deo: & hoc negat Scotus, & nos cum illo pariter; & sic entitas 4. non est actu formaliter, seu virtualiter Entitas Bi Deus enim actuante actum intellectus est virtualiter multiplex, & distinguibilis in plures formalitates ita tamen vt haec distinguibilitas, seu distinctio virtualis, quae est actu. in Deo ante actum nostri intellectus, non parificetur distinctioni reali; & apprehendatur a nobis ad modum distinctionis realis, nisi per actum nostri intellectus distinguentis: & in hoc sensu dicimus nos distinctionem virtualem esse actu fundamentaliter, & potentialiter in Deo; compleri autem, & actu feri a nobis distinctionem quasi realem, seu quasse duarum realitatum, vnde diligenter est not; quod aliud est distinctionem virtualem esse fundamentum distinctionis rationis, & aliud est esse, eandem, ac distinctionem rationis; primum concedimus, secundum negamus, vt infra explicat bimus: ergo haec distinctio formalis etiam in sententia Scoti non sit quasi duarum realitatum actu diuisarum, nisi per actum intellectus; & ideo in hoc sensu non est in Deo, nisi virtute, & potentialiter, sicut dicimus de distinctione virtua¬ li; vnde propter hoc non differt distinctio formalis a virtuali. Ad Mastrium dicimus, quod Scotus explicans distinctionem virtualem inDeo, dicit, quod est una res habens virtualiter, seu eminenter, quod est idem, ac potentialiter, quasi duas realitates, quia utrique realitati, viest in illa re, competit illad proprium, quod inest tali realitati, ac si esset res distinctas haec enim realitas distinguitur, & illa non dist inguitur, sicuti si ista esset una res, & illa alia; vg. Essentia Diuina. & Pater &c. Ubi dat exemplum de Essentia Diquina, & Paternitate, quae non sunt virtualiter eminenter in Deo, sed formalissime: ergo falsum, est, quod Scotus admittat distinctionem virtualem tatum inter ea, quae sunt virtualiter in Deo. Ad 2. dicitur, quod ex verbis Scoti aliud non colligitur, nisi quod proprior modus loquendi. de hac distinctione est ipsam appellare nominedistinctionis formalis actualis, quam nomine distinctionis virtualis. Non tamen negat distinctionem virtualem, secus sibi contradiceret, vt constat ex duabus auctoritatibus allegatis: in quarum. 1. docet distinctionem formalem posse appellari virtualem, & in 2. non male dicta esse illa verba de distinctione virtuali.

75

Ex hac responsione ad objectionem Scotistarum colligitur, quod quando Henricus docet, distinctionem intentionis esse tantum in virtute, & in potentia, loquitur comparatiue ad distinctionem realem, in quo sensu etiam consencit Scotus, absolute tamen docet eam esse in reante opus intellectus; quia docet ipsum intellectum inuenire in vna realitate duo distincta intentione ita, vt intellectus illam supponat, quia inuenit, & manifestat, non autem illam efficiat, & in hoc concordat cum Scoto; quod autem Scotus reprobet opinionem de distinctione intentionis, vt insufficietem ad saluandam distinctionem ex parte obiecti, & ad tollendam synonymiam, vel fictio nem, dicimus, quod Scotus loquitur de a;non de 1. intentione, propterea ipsam appellat differentiam, seu distinetionem rationis, vt patet: ex ipsa auctoritate addueta; imo paulo post subdit Scotus: sumendo differentiam rationis communiter ad differentiam intentionis, & rationis, proprie dicitur. Distinctio autem 2. intentionis non est illa, quam dat Henricus, quia est distinctio, quae est media inter differre re, & ratione, & licet inueniatur;, & manifefretur per intellectum. est tamen in ipsa re antecedenter ad actum intellectus, cum non causetur ab ipso. Quando autem Scotus loquitur de distinetione primae intentionis, quae habetur ante actum intellectus, illam non reiicit, sed approbat, vt patet ex verbis ibidem S. Item secundo ad principale: & paulo post: Differentia ergo rationis stricte loquendo est differentia posterior naturaliter actu intellectus possibilis considerantis idem obiectum sub alia, & aliaratione &c; Sed differentia intentionis est prior naturaliter omni actu intellectus possibilis, & omni¬ esse obiecti in ipso intellectu, siue sit actuale, siuehabituale derelictum ex actu eius, sequitur tamen ordine naturae actum intellectus agentis, & concomitatur ipsum necessario esse in intellectu possibili in actu primo; ergo quado Scotus discurrit de distinctione Intentionis, quae praecedit actum intellectus, quam dat Henricus, & Alensi ipsam non reijcit, sed approbat; & per consequens ruit praedicta objectio Scotistarum.

76

7. Ex hac doctrina apparet fundamentum quod quidem videtur admodum rationabile, quo ducti sunt Herrera, Sua; & alij doctissimi Scotistae ad asserendum distinctionem formalem. ex natura rei parum, vel nihil differre a distinctione virtuali: nam quanuis Scotus loc. cu. asserat, quod Essentia Diuina, & Paternitas habent aliquam distinctionem praecedentem omnem. actum intellectus, & quod haec distinctio est actu in Deo, quod repetit dist. 8. q. 4. S. Ad quaestionem, est ergo ibi distinctio tertia praecedens intellectum omni modo; & ista distinctio sit actualis. quia actu est in Deo, hoc tamen non sufficit ad diuersificandam ipsius sententiam a nostra communiter admissa: nam, vt dictum est, ista distinctio virtualis est actu in Deo ante opus intellectus, & dicitur potentialis, seu virtualis, quate nus per opus intellectus potest fieri quasi realis; intellectus enim concipit quasi duas realitates in vna realitate, quod nequit esse nisi opus intellectus, aliter si essent duae realitates in re, non esset distinctio formalis, sed realis.

77

S Deducitur ergo ex his, quod Scotus negauit esse in Diuinis talem distinctionem rationis, quae habetur solum per nostrum intellectum; non tamen negauit distinctionem virtualem, qui est fundamentum distinctionis rationis, sed potius illam docuit; & alio nomine eam appellauit distinetionem formalem ex natura rei; quate nus reperitur in ipsa re aequiualentia ad plures realitates. Sed haec clarius apparebunt in seque art. Saluamus tamen in hac re purgatius iudicium; sufficit autem dixisse, quod ingenue sentimus, vt Florentiae saepius rogati fueramus

78

Verum quia aliqui Iuniores Scotistae nimis augent suam distinctionem, vt diuersitatem inter has duas distinctiones intrudant, idcirco de hoc inferius art. 6. redibit sermo; ubi distinctionem formalem ex natura rei in sensu Scotistarum Recentiorum examinabimus.

Articulus 4

79

ART. IV An sit. Quid sit, & Quomodo explicetur distinctio virtualis &

80

Istinctionem virtuale ab Antiquis traditam, & a Fundatiss. Doctore loc. infraafferendis dilucide explicatam, quo magis conati, sunt Recentiores declarare, eo magis obscurarunt, veram illius intelligentiam falsis explicationibus, & contradicentibus dicendi modis adeo inuoluentes, vt occasionem aliquibus eam negandi dederint; quae tamen, si recte intelligatur in eo sensu, in quo a priscis Theologorum Principibus vsurpata fuit, a quopiam penitus innegabilis est. Ex duplici autem capite orta est confusio Recentiorum. 1. quia confundunt distinctionem virtualem cum distinctione rationis ratiocinatae. 2. quia illam non distinguunt a distinctione formali actuali. Igitur ad tollendas has confusiones.

81

Not; quod, vt diximus art. 1.n. 7: sicuti ens reale duplex est, aliud, quod est formaliter actualiter tale, vt v. g. calor in Igne, esse rationale in homine; aliud, quod est tantum actualiter virtualiter tale, vt calor in Sole, & in pipere, & anima vegetatiua, & sensitiua in homine; ita distinctio sequens ad ens reale duplex est; aliaformaliter actualiter talis, & est illa, quae reperitur inter duas formas realiter actualiter diuersas, vt inter animam hominis, & animam canis, & alia est distinctio actualiter virtualiter, & est illa, quae re vera non est distinetio formaliter, sed est aliquod aequiualens pluribus formis realiter distinetis pertinentibus ad diuersam speciem, seu lineam; quapropter distinctio virtualis semper est cum reali identitate rei, aliter si res esset distineta in seipsa, & in re daretur vera distinctio, iam illa distinctio non esset virtualis; quia non esset virtus aequiualens distinctioni cum identitate reali; sed esset distinctio formaliter realis, quia ibi reperiretur vera, & propria ratiodistinctionis. Unde distinctio virtualis est formaliter non distinctio formalis; quia est virtus aequiualens distinctioni reali ex eo, quod talis res contineat cum identitate illa, quae extra eam rem sunt distincta. Sicuti calor virtualis in Sole; & pipere non est calor formalis, sed virtus equiualens formae caloris; cunque nomen huius virtutis a nobis ignoretur, nomine caloris virtualis muncupatur; aliter si calor virtualis esset vere & formaliter calor, non diceretur calor virtualis, sed formalis; sicut calor, qui est in igne eo quia est vere, & formaliter calor, non dicitur calor virtualis, sed formalis; & anima rationalis Petri, quia est talis formaliter, non dicitur anima rationalis virtualis comparatiue ad animam rationalem Pauli, sed vtraque dicitur anima rationalis formaliter. Ita si distinctio virtualis esset formaliter distinctio, non esset distinctio virtualis, sed formaliter.

82

Ex hac doctrina, quae a nullo negari potest, duo colliguntur, quae explicant supradictas confusiones hecentiorum. 1. quod tam distinctiovirtualis, quam formalis sint actuales, quia utraque reperitur in rebus; nam nedum est in rebus negatio vnius formae de alia forma, vt in anima rationali negatio formae canis, sed etiam reperitur in rebus virtus aequiualens pluribus distinctis realiter existentibus extra illam tem; quia talis res continet in se ipsa plures perfectiones identificatas, quae extra illam tem realiter distin¬ guuntur, vt anima nostra continet in se ipsa perfecti ones animae sensitiuae, & vegetatiuae idem tificatas, quae in plantis, & Bi utis distinguuntur realiter. Quanuis postea distinctio virtualis possit esse fundamentum, supra quod noster intellectus praecisiue cognoscens possit fabricare distinctionem formalem actualem rationis, attamen illa distinetio rationis non est distinctio virtualis, quia est distinctio formalis rationis. Quare distinetio virtualis secudum se sumpta, prout. est virtus aequiualens distinctioni reali, est realis a parte rei nullo intellectu cogitate. 2. quod distinctio virtualis non est distinctio formaliter; sicut ens virtuale non est ens formaliter, istaenim sunt duo membra diuidentia, que nequeut, confundi, & ad inuicem praedicari, sicut rationa, le non confunditur cum irrationali, neque de illo affirmatiue, sed tantum negatiue praedicatur iuxta regulas bone dinisionis. Ex quo magis apparent ea, quae diximus in sup. art. circa mentem. Scoti; vna enim formalitas non est actu alia formalitas, quatenus vna simplicissima res aequiualet duabus rebus, quod est virtualiter distingui.

83

Praeterea deducitur, quod distinctio virtualis, prout virtualis, est intrinseca rei, quae dicitur virtualiter multiplex; illa enim res intra se continet plures formalitates, seu realitates sine distinctione consequente ad illas formalitates, seu realitates, prout reperiuntur extra illam vemv.g. Diuina Essentia continet formalitatem Iustitiae, & formalitatem Sapientiae sine distinctione. reali, quae consequitur ad Iustitiam, & Sapient tiam, prout reperiuntur in creaturis; non tamen dicitur intrir seca, vt volunt aliqui Recentiores.

84

14 Scotistae dupliciter, vi vidapud Mastrium loco cit. in sup. art; impugnant distinctionem virtualem. 1. Attributa sunt actu formaliter in Deo; ergo distinguuntur actu formaliter, sicut quae Sunt virtualiter in ipso, distinguuntur virtualiter; distinctio enim fundatur in modo, quo res forma, liter est in re. 2. distinctio virtualis non sufficit ac saluadum Mysterium Trinitatis; quia ad saluada cotradictoria realia, vt sunt comunicariEssentia, non relatione, per quam comunicatione, & non conmunicationem constituitur tale Mysterium, non sufficit distinctio rationis, quia distinctio rationis se te net ex parte nostri intellectus; ipsa autem contradictoria se tenent ex parte Dei, sed distinctiovirtualis est distinctio rationis; ergo non sufficit: ad saluandum Mysterium Trinitatis.

85

S Propter hoc aliqui Recetiores, inter quos Arriaga, Perez. Quiedo, quibus videtur adhaerere. Lao 1. p. q. 4. ar. 2. disp. 23. dub. 2. petit. q adinuc nerunt quadam distinctionem virtualem intrinsecam, quam dicunt continere eminenter distine ctionem realem; & ideo posse praestare, quicquio praestat distinctio realisUnde secudum hos Recentiores Diuina Essentia nedum continet eminenter entitates, & perfectiones, quae sunt increaturis, sed etiam distinctiones reales sequentes ad tales entitates, prout sunt in creaturis, cum perfectissima tamen vnitate ipsius Essentiae Diquinae; quia tales distinctiones non sunt formaliter, sed tantum eminenter in ipsa.

86

6. Sed haec explicatio distinetionis virtualis implicatoria est, & omnino dissona menti Antiquorum; reprob. autem sic. Implicat, quod vnum oppositum contineat vel formaliter, vel eminenter, vel aequiualenter suam negationem, vel priuationem, sicuti implicat, quod lux contineat. tenebras, & forma priuationem; sed identitas, & distinctio negatiue opponuntur; ergo implicat, quod identitas quouis modo contineat distinctionem, sed distinctio virtualis in Deo dicit, summam identitatem Dei: ergo implicat dicere, quod contineat vel formaliter, vel eminenter distinctionem reale. Maior est per se nota; quia si aliquod posset continere eminenter negationem, vel priuationem sui, sequeretur, quod esse posset continere eminenter non esse, & sic inDeo, in quo est omne esse, esset etiam eminenter omne non esse, & in quo est omnis Bonitas, & Veritas, esset etiam eminenter omnis malitia, & falsitas; quod est abfurdissimum; quia in Deo esset. imperfectio summo modo; & ideo esset imperfectissimus omnium creaturarum; sicut enim ex eo, quod Deus contineat eminenter omnem perfectionem, sequitur, quod omnis perfectio sit inDeo summo modo, & quod Deus sit perfectissimus; ita ex eo, quod contineret eminenter omnem imperfectionem, quae sumitur ab omni non esse, sequeretur, quod omnis imperfectio contineretur in Deo summo modo; & ideo quod esset imperfectissimus. Prob. minor. Distinctio nihil aliud est, quam negatio identitatis, quia vtdiximus art. 13 distinctio definitur negabilitas unius de alio; & identitas definitur affirmabilitas unius de alio; sed affirmabilitas, & negabilitas negatiue opponuntur, vt patet ex terminis: ergo idetitas, & distinctio negatiue opponuntur.

87

Tum quia nos non concedimus in Deo perfectiones creatas, nisi deptis imperfectionibus, quae sunt in creaturis; quia in Deo, in quo est, summa perfectio, nulla imperfectio potest reperiri; sed imperfectio, quae est in creatura, ese finitas, quae sumitur ex distinctione in esse absoluto; ideo enim creatura est finita, quia non est, omne esse, secundum quod solum sumitur infinitas; & ideo non est omne esse, quia habet esse distinctum ab alio esse, distinctio enim in esse est, negatio illius; ergo dicere, quod Deus contineat. eminenter perfectiones creaturarum demptis imperfectionibus, & dicere, quod contineat eminenter distinetionem, quae est imperfectio creaturae, implicat in terminis, & per consequens allata explicatio est implicatoria.

88

Cof& simul explicatur haec ratio. Si Deus contineret eminenter distinetiones creaturarum, sequeretur, quod imperfectiones creaturarum eodem modo continerentur in Deo, ac contine¬ tur perfectiones illarum, sed consequens est falsum; ergo & antecedes. Prob. sequela. Perfectiones creaturarum, quae sunt propriae creaturis continentur tantum eminenter in Deo, vtvideb. de Emin. Dei art. 2, sed etiam distinctiones creaturarum, quae sunt imperfectiones earum continerentur eminenter in Deo: ergo Deus eodem. modo contineret imperfectiones, ac perfectiones. illarum. Prob. min. Si Deus contineret eodom modo perfectiones; & imperfectiones creaturarum. iam Deus non contineret perfectiones cre aturarum demptis imperfectionibus; sed simul illas contineret cum imperfectionibus eminent er in Deo contentis; sed hoc secundum omnes Theologos est falsum docentes perfectiones creaturarum esse in Deo sine imperfectionibus, ergo Deus non continet eodem modo perfectiones, & imperfectiones creaturarum. Ommissa igitur hac explicatione,

89

7. Resp. ad 1. Scotistarum; quod Essentia Dei nedum formaliter, sed etiam realiter est in Deo, aliter Deus non esset realiter, sed formaliter Deus; ergo si distinetio fundatur in modo, quo- aliquod est in aliquo, iam Essentia erit realiter distincta ab Attributis, quae sunt in Deo realiter; aliter Deus non esset realiter sapiens &c. Igitur neg. conseq. Ad cuius prob. neg; quod creaturae; quae sunt virtualiter in Deo, distinguantur virtualiter: nam ad distinetionem virtualem requiritur, quod pertineant ad diuersa Attributa, veinfra. Ad id, quod subditur, resp. distinctionem. fundari in modo, quo res sunt in subjecto, quando sunt finitae, non vero quando sunt infinitae, & sine imperfectione, vt dictum est.

90

Resp. ad 2, quod distnetio virtualis nedum saluat contradictoria realia, sed magis saluat, quam eorum distinctio formalis; & ratio est: quia distinetio virtualis aequiualet distinetis realiter, sed distincta realiter magis saluant cotradictionem realem, quam distincta formaliter; quia maior distinetio magis saluat contradictionem; ergo distinctio virtualis magis saluat contradictionem, quam distinctio formalis. Unde sic retorq. arg. Distinctio formalis non sufficit ad saluanda contradictoria realia, quae constituunt Mysterium Trinitatis: nam distinetio formalis est minor distinctione reali, & ad saluanda contradictoria realia requiritur distinctio realis, vel aequiualens distinctioni reali; quia ad saluanda contradictoria realia requiritur, quod vnum realiter negetur de alio; negatio autem realis vnius de alio est distinctio realis, vt patet ex dictis art. 15ergo distinctio formalis non sufficit ad saluanda contradictoria realia, quae continentur in Mysterio Trinitatis: & ideo tanquam insufficiens est dimittenda, nisi reducatur ad distinctionem virtualem, vt diximus art. 3. Ad id, quod dicitur; distinctionem virtualem esse distinctionem rationis, respondetur aliud esse, quod distinctio virtualis sit distinctio rationis: & aliud, quod sit fundamentum distinctionis rationis primum negamus, secundum concedimus,

91

S Instant Neoterici. Si distinctio virtualis sufficeret ad saluanda contradictoria realia; sequeretur, quod Mysterium Trinitatis esset naturaliter cognoscibile; sed hoc est falsum; quianullum supernaturale naturaliter potest cognosci; ergo distinctio virtualis non sufficit ad saluanda contradictoria realia. Prob. sequela. Vel est notum lumine naturae dari intra Deum distinctionem virtualem sufficientem ad saluadam contra dictionem inter comunicari, & non communicari, vel est reuelatum per Fidem? Si primum, ergo Mysterium Trinitatis non est natutaliter incomprehensibile, neque reuelatum per Fidem, quia tota incomprehensibilitas huius Mysterij consistit in verificatione, quod Essentia realiter communicetur, & relatio realiter non communicetur; quanuis Essentia, & relatio sint

92

gna simplicissima entitas. Si secudum: ergo talis distinctio non suffragatur ad cognoscendum. Mysterium Trinitatis, quia talis distinctio aequaliter esset reuelata per Fidem, sicuti reuelatum est ipsum Mysterium Trinitatis, & sic Mysterium, Trinitatis etiam cognita distinctione virtuali maneret intra tenebras cognitionis obscurae, & nullo modo per eam nobis clare innotesceret, Tum quia si esset reuelata, vel esset reuelata in Scripturis, vel ex Traditionibus; sed no habetur neque per Scripturas, neque per Traditiones; e rgo nullo modo est reuelata; & per consequens redit primum.

93

Praeterea notum est lumine naturae comunicari, & non comunicari; produci, & non produci esse contradictoria, & ad hoc, vt tollatur contradictio, notum est pariter lumine naturae debere dari duas realitates reales distinetas, quarum vni competat comunicari, vel producit alteri vero non communicari, vel non producis sed per Fidem notum est Essentiam Diuinam conmunicari, & Paternitatem non communicaris Filium produci, & Essentiam non produci; ergo lumine naturae notum est distinctionem virtualem, quae non importat distinetas realitates, non sufficere ad tollendam contradictionem.

94

Tandem si sufficeret distinctio virtualis adtollendam contradictionem inter comunicari, & non conmunicari; & inter produci, & non produci, posset sibi quis fingere Mysterium Trinitatis in creaturis, quia posset dicere, quod non implicat naturam creatam communicari triplici Indiuiduo, non comunicata indiuidualitate eo, quia indiuidualitas, & natura creata distinguantur virtualiter:

95

T Aliqui ex Acgidianis respondent B. Doctorem in 1. dist. 2. princ. 1. 4. 13 & 23 ad saluandam contradictionem in Diuinis non recurrere, ad distinctionem virtualem, sed ad indistantiam Diuinae Essentiae a sua existentia, & ad infinitatem; & ideo fatentur has rationes, & si proce¬ dant ex spuria intelligentia distinctionis virtualis, attamen supposita explicatione Aduersatiorum conuincere

96

IO Verum B. Doctor tali loco nec verbum. profert de saluandis contradictoriis; probat enim ibidem Naturam Diuinam non multiplicari intribus Suppositis Diuinis, quia Natura Diuina. cum sit suum esse, & ideo indistans ab esse, illud non acquirit in suis suppositis, & ideo non multiplicatur ad multiplicationem suppositorum sicut multiplicatur natura creata, quae acquirit, esse in suppositis. Cur autem Natura comunicetur, & relatio non conmunicetur, non assignat rationem ibid; quanuis hoc possit aliquo modo ex ibi dictis deduci; sed dist. 2. princ. 2. seq. q. 2. ad 15 23 & 3ε vbi docet, quod idem realiter potest esse distinctum, & non distinctum, si sumatur alio, & alio modo, quia vno modo potest sequi oppositio, & sic est distinctio realis; & alios modo non sequi oppositio, & sic est distinctiovirtualis fundans distinctionem rationis, vnde cum eadem entitas habeat rationem essendi ad se, siue absolutam, & secundum hanc rationem, omnia in Diuinis sint idem realiter; quia absoluta transeunt in identitatem Essentiae, ideo secundum hanc rationem est quid indistinctum, & commune; cunque habeat etiam rationem essendi ad aliud, quia habet rationem relatiui, in ipsa enim datur ratio originis, ad quam necessario sequitur relatio, id eo secundum hanc rationem habet esse quid distinctum realiter; patet autem, quod secundum Dectorem relatiuum, & absolutum distinguunt ur virtualiter; ergo ad saluanda contradictoria realia recurrit ad distinctionem virtualem. Aduertendum tamen est, vt docet ibidem ad 33 quod non quaecunque distinctiovirtualis sufficit ad verificandum, quod vnum conmunicetur, & alterum non conmunicetur: nam Essentia, & Attributa distinguuntur virtualiter: & tamen non sequitur, quod communicetur Essentia, non communicatis Attributis, sed vItro requiritur, quod illud secundum vnam rationem habeat eppositionem relatiuam, a qua redditur formaliter incomunicabile, quia secundum oppositionem relatiuam non potest transire in idetitatem; eiusdem enim ad se ipsum non datur relatio. Cum autem Essentia, & Attributa non habeant oppositionem relatiuam, ideo quanuis distinguantur virtualiter, non sufficiunt ad hoc, vt vnum conmunicetur, altero non communicato. Ex quibus manifeste colligitur ipsum recurrere ad distinctionem virtualem importantem oppositionem relatiuam realem secudum vnum modum essendi, & secundum alterum modum essendi non importantem oppositionem relatiuam ad hoc, vt saluet contradictionem realem. inter communicari, & non communicari; distingui, & non distingui.

97

II Ad 1. igitur resp; naturaliter notum esse dari in Deo distinctionem virtualem sufficien¬ tem ad saluandam contradictionem, quia naturaliter notum est albedinem esse communem. parieti A; & B; & tamen relatio, quam dicit paries A; & Bi non est communis parieti B; non tamen notum esse naturaliter Essentiam Diuina comunicari non conmunicata relatione, sed hoc haberi tantum per Fidem. Aliud est ergo not um esse, distinctionem virtualem saluare contradictoria, & aliud Essentia comunicari non relationem. Unde quanuis naturaliter cognoscamus primum, non tamen cognoscimus naturaliter Mysterium Trinitatis, quia non cognoscimus secundum. Imo licet cognosceremus Essentiam conmunicari, non relationem, attamen non cognosceremus hoc Mysterium, quod non consistit in quacunque conmunicatione; consistit enim in conmunicatione Naturae per identitatem purissimam, vt docet D. Athan. in Symb. Vt vnum. Deum in Trinitate, & Trinitatem in Unitate veneremur, quod cum sit naturaliter incomprehesibile, quia ex creaturis non potest deduci, natura enim creata comunicatur per distinctionem: ideo dato etiam cognosci naturaliter communicationem Essentiae, non tamen cognoscitur tade Mysterium

98

Ad 2. neg. maior; notum enim est lumine nature, comunicari, & non conmunicari esse contradictoria respectu eiusde formaliter, non aute respectu diuersorum formaliter virtualiter: nam notum est, quod homo generans formaliter communicat. ex vi formali generationis genito naturam, non autem relationem, quam fundat natura comunicans ad naturam conmunicatam; sic quod homo producatur, vt Filius, non vt Pater; quia Paternitas resultat post multum tempus, nons producitur. Praeterea notum est eandem specie naturam communicari, non tamen eandem numero, & tamen certum est naturam specifice, & numerice acceptam non esse duas naturas realiter distinctas, non tamen ex hoc sequitur naturalis cognitio Trinitatis, quia non est notum, naturam posse conmunicari cum summa identitate per intellectum, & per voluntatem, in quo consistit Mysterium Trinitatis.

99

Ad vlt. neg. assumptum: nam ex eo, quod quis cognoscat comunicari, & non comunicari. posse verificari in creaturis, sicut produci, & non produci; quia tamen nequit cognoscere naturaliter, an possit communicari per summam identitatem, & infinitatem ex vi intellectus, & uoluntatis, ideo nequit cognoscere Mysterium Trinitatis. His suppositis.

100

I2 Vnica concl. Distinctio virtualis a nullo negari potest. Ita B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 2. q. 21. & gart. 13& 2,& in Quest. de Esse, & Essentia. 839ι & 1os & innumeris alijs in locis. Hanc Setentiam sequuntur omnes praeter Scotistas, & Nominales. Prob. 1. ex sacra Script; nam Christus Dominus Io:16. loquens de perfectionibus. Diuinis acceptis a Patre ait: Omnia, quae Pater. habet, mea sunt; & hoc modo loquuntur Concilia, & SS. Pp; qui modus loquendi in plurali nequit intelligi de pluralitate reali, quia laederetur summa simplicitas; vt infra ostendemus; aut formali ex natura reivt infra quoque probabimus; nec de pluralitate rationis sine fundamento; quia hic modus, cum sit Synonymus, est imperfectus, & ideo non congruit Sapientiae Dei, quae Christus est; ergo necessario debet intelligi de pluralitate virtuali. Eam expresse docet Beatiss. P. Aug. praesertim lib. 15. de Trin. c. 17. his verbis: Nec distant in eis ista; sicut in nobis aliud est memoria, aliud intellectus, aliud dilectio, siue charitas, sed vnam aliquod est, quod omnia VALET. Et lib. 6. c. 14. Si quid de illa simplici multiplicitate, & multiplici simplicitate dixeris; quo substatia eius significetur. Ex quibus formatur haec ratio. Datur continentia plurium perfectionum identificatarum distinctarum tamen realiter in inferioribus, sed distinctio virtualis est continentiaplurium perfectionum in vnitate, & simplicitate reali; ergo datur distinctio virtualis. Maior neque ab ipsis Scotistis negari potest; nam per Scotum. res, quae est formaliter multiplex, aequiualet pluribus realitatibus eo, quia continet in se ipsa plures realitates identificatas, & hoc nullo intellectu cogitante; Tum quia quae sunt dispersa in inferioribus, congregantur in superioribus; ergo datur continentia plurium perfectionum realiter idetificatarum, quae in alijs rebus inferioribus. sunt distinctae. Minor patet ex dictis: nam nomine distinctionis virtualis nos non intelligimus aliquam dist inctionem, quae vere, & formaliter sit distinctio, sed tantum virtutem aequiualentem distinctis realiter eo, quia contineat plures perfectiones identificatas realiter, quae praestant ea omnia, quae praestantur a pluribus perfectionibus realiter distinctis: in rebus inferioribus; & hoc putamus, quod intendant Nominales; qui solum contendunt in re virtualiter multiplici non esse veram, & formalem distinctionem, quod nos non negamus; non tamen negant plures perfectiones, quae realiter distinguuntur in inferioribus, identificari in re superiori: nam manifestum est animam vegetatiuam, & sensitiuam, quae realiter distinguuntur in Plantis, & in Brutis, realiter identificari in homine, & omnes perfectiones, quae realiter distinguuntur in creaturis; realiter identificari in Deo.

101

Conf. In hoc differt simplicitas materiae; quae est pura potetia passiua, a simplicitate Dei, qui est purus actus; quod simplicitas materiae est egena, & vacua, quia nullam continet perfectionem, cum nullum contineat actum, a quo sumitur perfectio; simplicitas autem Dei est superabundans, & effluens, quia continet omnem perfectionem, cum contineat omnem actum, seu omne esse, propter quod simplicitas Dei dicitur multiplex simplicitas, seu simplex multiplicitas; sed distinctio virtualis nihil aliud est, quam¬ multiplex simplicitas, seu simplex multiplicitas; ergo datur distinetio virtualis.

102

Explicatur magis. Distinctio virtualis nihil aliud est, quam aequiualentia plurium perfectionum distinetarum realiter; vt supra explicatum est, sed datur aequiualentia plurium perfectionum discinctarum realiter in eadem resnam idem homo habet esse cum lapidibus, viuere cum plantis, sentire cum animalibus, & intelligere cum Angelis, vt docet D. Greg; ergo datur distinctio virtualis.

103

13 Prob. 2. Datur in re fundamentum concipiendi aliquam perfectionem, quae secundum suum conceptum explicitum non explicat aliam perfectionem existentem in eadem re; sed nomine distinctionis virtualis nihil aliud intelligimus nisi fundamentum concipiendi distinetis cognitionibus plures perfectiones; ergo datur. distinctio virtualis. Prob. maior: nam quotiescunque concipimus in Deo v. 8. Attributum Scientie, hoc nomine nobis explicatur perfectiointellectus Diuini cognoscentis res per suas causas, non tamen nobis innotescit Attributum. Voluntatis, vel Prouidentiae, vel Praedestinationis, Omnipotentiae, & sic de singulis; quae tamen omnia vere, & realiter sunt in Deo; aliter si nomine Scientiae explicarentur omnia, quae sunt in Deo, vanum esset multiplicare tot quaestiones, & disputationes, quae essent frustraneae Battologiae; & vanae repetitiones; ergo datur in re fundamentum concipiendi vnam perfectionem, quae secundum suum conceptum explicitum non explicat aliam perfectionem existentem-ino alia re, & per consequens datur multiplicitas, & distinctio virtualis.

104

Conf. Si perfectiones attributales Dei non differrent virtualiter, explicatio vnius esset formalis explicatio alterius, vt quia Pater, & genitor non differunt virtualiter, ideo explicatio huius nominis Pater est explicatio formalis huius nominis genitor; sed explicatio formalis vnius attributi non est explicatio formalis alterius attributi, vt patet experientia; experimur enimγ quod quando addiscimus quaestiones pertinentes ad attributum Scientiae, ignoramus penitus eas, quae pertinent ad attributum Voluntatis: sed nomine distinctionis virtualis intelligimus vnitatem plurium perfectionum, quarum vnain suo conceptu non explicat aliam; ergo datur distinctio virtualis.

105

14 Tandem prob. Si non daretur distinctiovirtualis de eadem re, non possent verificari cotradictoria, vt de homine, quod intelligat, quae tenus rationalis, & non intelligat, quatenus animal: nam quia rationalitas in homine non est? virtualiter multiplex, ideo de ipsa nequit verificari, quod sit principium intelligendi, & non sit principium intelligendi; sed de eadem re verificantur plura contradictoria, vt patet de Deo, in quo eadem res, quae est essentia, communica¬ tur, & quae est relatio, non communicatur; ergo datur distinctio virtualis.

106

14. Dices 1. Ad verificandas praedictas propositiones sufficere diuersa nomina, & distine ctas conceptiones nostri intellectus; & per consequens nullam requiri praecisionem fundamentalem ex parte objecti.

107

Resp. neg. assumptum: nam quanuis Deitas & Essentia sint diuersa nomina, attamen non potest secundum Fidem substineri: Essentia non distinguitur realiter a Personis, Deitas distinguitur realiter; Essentia communicatur, Deitas non communicatur; Essentia non generatur, Deitas generatur, & similia

108

15 Dices 2. Quanuis omnes perfectiones, quae sunt in Deo, sint vna indiuisibilis formalitas, attamen ratione suae infinitatis possunt verificare contradictoria; quia aequiualent rebus distinctis sine vlla prorsus distinctione; ergo non datur distinctio virtualis.

109

Resp. ex antecedente inferri oppositumy nam si datur aequiualentia, datur distinctio virtualis iquia nomine distinctionis virtualis nihil aliud intelligimus nisi aequiualentiam. Non tamen sufficit quaecunque aequiualentia ad verificandas propositiones contradictorias: nam Essentia Dsuina aequiualet omnibus essentijs creatis: & tamen per hanc aequiualentiam non sal uantur contradictoria, scilicet Essentia generatur, & Essentia non generatur; quanuis equiualeat essentiae primi hominis, quae non generatur, & essentiae aliorum hominum, qui generantur; requiritur ergo aequiualentia ad plura pertinentia ad diuersas lineas; in quo cosistit distinctio virtualis.

110

I6. Obiicies. Si distinctio virtualis aequiualeret distinctioni reali, sequeretur, quod sicut distinctio realis distinguit inter rem, & rem; ita distinctio virtualis distingueret rem a re; sed consequens est falsum; ergo & antecedens.

111

Resp; quod distinctio virtualis aequiualet distinctioni reali, quatenus continet sine distine ctione ea, quae continentur in rebus distinctis per distinctionem, non tamen dicitur aequiualere. eo, quia distinguat inter rem, & rem; aliter non aequiualeret, sed esset distinctio realis.

112

17 Ceterae objectiones vel impugnant distinctionem rationis, quae fundatur supra distinctionem virtualem, & de his agemus art. 12, vel impugnant distinctionem virtualem inter Diuina Attributa, & de his infra art.7: hic enim agimus tantum de distinctione virtuali, vt sici an vero haec admittenda sit, & quomodo, in Deo, & creaturis, videbimus art. 8, & 9ι & seq. S.

Articulus 5

113

ART. V An detur distinctio realis inter Essentiam Dei, & Attributa?

114

DIstinctio, quae interc edit inter Essentiam Diuinam, & Attributa, seu inter ipsa Attributa inuicem sumpta, non potest esse distin¬ ctio realis negatiua, quae reperitur tantum interrem, & negationem rei, vt inter hominem, & non hominem: nam tam Essentia, quam Attributa sunt quid positiuum; quanuis enim multa Attributa explicentur per negationem; attamen hoc est tantum quoad modum significandi, non autem quoad rem significatam, vtdiximus. Loquimur ergo in praesenti de distinctione positiua.

115

Vasquex 1. p. q. 28. disp. 116. c. 23 noster Lusit. de Beat. to. 1. lib. 5. q. 5. art. 2. §. 2. n. 213. Io a S Tho. 1. p. q. 3. disp. 4. art. 6. n. 1; Gonet deAttr. Diui, in com.disp. 3. art. 2. in princips & fere omnes alij Doctores referunt ex August. Nipho Medico Sinuessano in Dilucidario Metaphysicalium Disputat. disp. 13. c. 3. quod quidam Vualterius, seu Gualterius, & cum ipso aliqui Maur. substinuerunt Attributa Diuina distingui ab Essetia Dei realiter tanquam res a re; quibus additur quidam Clericus, vt refert D. Ans. lib. de Incarn. Verbi, c. 1.

116

Huius opinionis dicitur fuisse etiam Gilbertus Porretanus Episcopus Pictauien; qui referente D Tho. q. 28. art. 2; & D. Bonau, alijsque Doctoribus, qui temporibus Gilberti fuerunt viciniores; asseruit Diuinas relationes distingui numero a Diuina Essentia, & esse Deo extrinseceaffixas; & ideo Attributa comparata ad Deum. conerete sumptum nedum pro Persona, sed etia pro subsistente absoluto incomunicabili; realiter distingui, nec posse de Deo praedicari in casus nominatiuo, Deus est Sapientia, sed tantum incasu ablatiuo

117

Verum Vasquex loc. cit. disp. 120. c. 1, & 2. ait Gilbertum solum docuisse Deum sumptum pro persona distingui realiter a Deitate, & Attributis, & hoc colligitur ex Otione Frisingensi lib. de Gestis Frider. I. Imperatoris c. 56; & 57ε vbi refert Acta Concilij Rhemensis sub Eugenio III, & Conrado III. Imp; non autem distinguit, Deitatem, Sapientiam, & reliqua Attributa a Deo sumpto pro Natura. Sententiam Vasq. sequitur Granad. 1. p. Tract. 2. disp. 5. sect. 2. apud Io: a S. Thos & illi subscribit noster Lusit. loc. cit; quanuis reijciat fundamentum Vasq. Hanc tamen opinionem nimis audacem vocat Sua. lib. 4. de Trin.c. ainimia enim audacia est dicere, DD. Thmam, & Bonaus praeclavosque alios Doctores, qui temporibus Gilberti propinquiores fuerunt, imposuisse hanc sententiam Gilberto, ad excusandum illum ab errore. Ad historiam Otionis respondet Ioa S. Tho;quod non narrauit omnia quae gesta sunt in tali Concilio, sed excerpsit tatum ea, quae pertinebant ad suam historiam; sicuti Doctores Scholastici, vt D. Bonauentura, & D. Thomas sumpserunt ea, quae pertinent ad eorum doctrinam. Praeterea D. Bernardus, qui in tali Concilio composuit Symbolum contraGilbertum, ait: Credimus, & confitemur simplicem Naturam Diuinitatis esse Deum, nec aliquo sensu Catholico posse negari, quin Diuinitas sit Deus, et Deus Diuinitas. Sicuti vero dicit Domini Sapientia, Dominum Sapientia sapientem, Magnitudine Magnum, Diuimitate Deum esse, & aliahuiusmodi credimus non nisi ea Sapientia, quae est Deus, Sapientem esse; non nisi ea magnitudine, quae est ipse Deus, Magnum esse, non nisi ea aternitate. quae est ipse Deus, aeternum esse &c. Praeterea si Gilbertus, relationes Diuinas, quae sunt proprie tates emanantes ab Essentia Diuina, distinguebat numero, & ideo realiter, quia distinctio numerica est realis; dicebat enim teste D. Thos relationes Diuinas esse Deo extrinsecus affixas, & ideo distingui numero ab Essentia Diuina; verisimile est, quod eodem modo loqueretur de Attributis Diuinis, quae sunt proprietates Essentiae Diuinae, & eodem modo distinguuntur ab ipsa.

118

Nec placet iudicium nostri Lusitani, qui substinet D. Bernardum nimis austerum, rigidunque fuisse in Gilbertum. Quomodo nanque iste S. Doctor, qui ob eius dulcedinem Melliftui nomen obtinuit, non melle, sed felle scatere potuit. ita, vt potius falsus impositor, quam accusator veridicus doctrinae Gilberii extiterit? Dimissa itaque sentetia horum DDi vtpote SS. PP. iniuriosa.

119

3 Certum est 1; quod, vt diximus art. 13. distinctio nihil aliud est, quam negabilitas unius de alio; sicuti Identitas est affirmabilitas unius de alio. Eodem igitur modo, quo vnum distinguitur ab alio, negatur de illo; & eodem modo, quo identificatur, affirmatur de illo. Hac supposita. doctrina, quae communis est, videndum est; Ansecundum Fidem possint negari Attributa de Essentia Diuina, & e contra: sic enim percipiemus, an haec sentetia possit a Fidelibus subscineri ?

120

A Certum est 2; quod inter Attributa, & Essetiam non datur oppositio relatiua; quia non datur ratio producentis, & producti, ad quam solum sequitur oppositio relatiua; nam licet Attributa fluant ab Essentia per nostrum modum. inte lligendi, non tamen producuntur realiter; emanatio enim non est vera, & realis productio nec etiam in creaturis, in quibus proprietates emanant realiter; ergo multo minus in Deo: in quo emanant solum per nostrum modum intelligendi. Idem dicendum de relationibus comparatiue ad Essentiam, a qua fluunt:

121

S Not, est; quod Concilia, & SS.PP, praecipue Beatiss. Doct, Aug. in lib. de Trin. reijciunt distinctionem realem inter Essentiam, & Attributapropter Diuinam Simplicitatem, quae tollit omnem distinctionem realem, hoc enim passim docet Beatiss. P, praesertim libes. c. 4. vbi habet: Deo hoc est esse, quod fortem esse, aut tustum esse, aut Sapientem esse; & si quid de illa simplici multiplicitate, et multiplici simplicitate dixeris, quo substatia eius significetur. Et lib. 15. de Trin. c. 5. Si dicamus, aternus, immortalis, incorruptibilis, viuus, Sapiens, potens, Iustus, Bonus, Beatus, Spiritus, horum omnium nouissimum, quod posut, quasi tan¬ tummodo videtur significare substantiam, ceter avero huius substantiae qualitates; sed non est sic in illa ineffabili, simplicique Natura; quicquid enim secundum qualitates illic dici videtur, secundum Sabstantia, vel Essentia est intelligedum: Et c. 17. Vs. scilicet in illa Trinitatis simplici, summaque natura non sit ali ud substantia, & aliud Charitas, sed substantia ipsa sit Charitas, & Charitas ipsa sit substantia. Cui consonat S. Isidorus lib. 1. de Summo Bono sent. 6. Ideo Deus simplex dicitur, quia aliud non est ipse, & aliud, quod est in ipso. Et S. Beran Symb. Conc. Rhemen. sub Eugenio IILanno 1148. Credimus, & confitemur simplicem naturam Diuinitatis esse Deum nec aliquo sensu catholico potest negari, quin Diuimitas sit Deus, & Deus Diuinitas. Sicubi vero dicit Domini Sapientia, Dominam Sapientia Sapientem, Magnitudine Magnum, Diquinitate Deum esse, & alia huiusmodi; Credimus non nisi ea Sapientia, quae est Deus, Sapientem esse; non nisi magnitudine, quae est Deus, Magnum esse, non nisi aeternitate, quae est Deus, aeternum esse; non nisi ea Vnitate Vnum, quae est ipse &c. Et in ConeTlor. in cap. Damnamus de Summa Trin: habetur; quod Deus est omnino simplex; vnde per discurSum infertur carere distinctione, ex quibus patet, quod Concilia, & SS. PD; quibus addi possunt fere omnes Theologi primae Classis, reijciunt distinctionem a Diuina Essentia, & Attributis propter eius summam, & purissimam simplicitatem, ideo vide dum est, quomodo se habeat simplicitas ad distinctionem, & e contra; supponimus enim ex Philosophorum doctrina: Quodlibet tolli tantum per suum oppositum. Huius autem resolutio plurimum inuabit nedum ad decisionem huius, sed etiam plurium aliarum difficul tatum. Quapropter mirum est aliquos Theologos, vt vid. art.7: hanc rationem inficiari, vtpote insufficientem ad tollendam omnem distim ctionem realem actualem a Diuina Essentia, At tributis, & relationibus. Igitur.

122

Distinctio directe, & immediate opponitur identitati, sicuti negatio affirmationi; nam, vt dictum est, distinctio nihil aliud est, quam Negabilitas unius de alio, & identitas nihil aliud est, quam affirmabilitas unius de alio; Igitur sicut negabilitas opponitur affirmabilitati, ita distinctio identitati, Simplicitas vero directe, & immediate opponitur compositioni, & e contra nam simplicitas est negatio plurium distinctorum unitorum inter se; sicut compositio est affirmatio plurium distinctorum inter se; Ista tamen ita sehabent inter se, vt Simplicitas includat identitatem, non vero identitas simplicitatem; sicut compositio includit distinctionem, non vero distinctio compositionem; unde idetitas est minor simplicitate, & distinctio compositione. Et ratiohuius est; quia potest dari identitas sine summasimplicitate, vt v, gianimal, & rationale in Petro sunt idem, non tamen sunt vnum summe simplex; quia includunt compositionem Metaphysicam, ge¬ neris, & differentiae, vt supponimus, non tamenpotest dari simplicitas sine identitate; quia quae non sunt idem, non sunt vnum, & illa, quae non sunt vnum, simplex esse non possunt, vt vigiquia materia, & forma simul sumpta non sunt idem ideo non sunt vnum simplex, sed vnum compositum. Praeterea potest dari distinctio sine compositione defectu vnionis, quae necessario ad copositionem requititur, vt patet ex eius definitione; vnde Angelus Gabriel; & Angelus Raphaei non dicuntur vuum compositum; quia licet sint distincti inter se, attamen vniti non sunt interse. Haec autem est differentia inter vnionem, que facit compositionem, & Vnitatem, quae competit simplicitati, quod Vnio importat nexum duorum realiter distinctorum; Unitas vero importat identitatem, seu indistinctionem in se. Ethaec est ratio, cur Personae Diuine, quanuis interse realiter distinguantur, non tamen dicuntur compositae; quia scilicet non vniuntur inter se in ratione Personae, sed tantum identificantur persimplicitatem cum Essentia Diuina; non enim Pater, Filius, & Spiritus Sanctus vniuntur interse ad componendam ynam Personam ex illis tribus Personis conflatam; quin potius in ratione Personae omnino secetnuntur.

123

Apparet igitur, quod licet simplicitas non opponatur directe distinctioni, vt sic Suptae; quia aliqua simplicitas stat cum distinctione reali, vepatet de Personis Diuinis, attamen opponitur? indirecte, nempe mediante vnione connectento talia distincta. Quare simplicitas opponitur distinctioni, non quidem omni, sed tali distinctioni, scilicet vnitae; quae simul cum distinctione admitcit vnionem distinetorum: & sic distinetio vnitorum inter se opponitur, & tollit simplicitate sicut simplicitas tollit distinctionem vnitorum inter se,, quia tollit compositionem, quae nihil aliud est, quam unio distinetorum. At vero distinetio plurium praecisa vnione inter se non tollit simplicitatem: nec simplicitas tollit discinctionem segregatam ab vmone inter se, quanuis identificatam cum vno tertio.

124

Euidenter ex hoc deducitur, quam firma sit ratio ducta a summa simplicitate Dei tollens distinctionem inter Attributa, & Diuinam Essentiam: nam cum certum sit Essentiam Diuina. & Attributa esse uvnita inter se; quia Attributasunt veluti passiones Diuinae Essentiae; manifestum autem est omnes passiones esse vnitas cum sua essentia, & componere cum illa, si sint distincte; aliter si essent per realem separatione deunitae ab essentia, non dicerentur ad conuertentiam cum illa; imo essentia, cum agat mediantibus suis passionibus, ageret per id, quod non haberet in se; & sic anima intelligeret per intellectum, quem non haberet, quia esset ab ipsa separatus, manifeste concluditur, quod si Essentia. Duina, & Attributa essent distincta inter se, cum ex alia parte inter illa reperiatur vnio, daretur compositio; quia ad compositionem nihil aliud requititur, quam distinctio, & vnio distinctorum inter se, sed compositio tollit simplicitatem, & simplicitas compositionem; ergo ratio ducta exsumma simplicitate Dei optime tollit ab Essentia. Diuina, eiusque Attributis distinctionem.

125

G Nec leuiter quidem tangunt hanc doctrinam Mayron Bassolius; Faber in 1. dist. 2. q. 7. disp. 20. n. 22, noster Lusitanus to. 1. de Beat. lib. 5. q. 5. art. 4. S.4; & alij Scotistae asserentes posse dari distinctionem, & vnionem plurium sine aliqua compositione eo, quia ad compositionem requiritur, quod vnum habeat rationem potentiae, & alterum actus, vt docet Phil. Tum quia ad compositionem necessario exigitur, quod illa, quae componunt, habeant veram rationem partium, ex quibus tantum coalescit compositum; quia compositio nihil aliud sonat, quam plurium partium simul positio. Propterea vnio duarum naturarum distinctarum in Christo Domino non. facit compositionem; neque Vnio Diuinae Essentiae cum intellectu Beato; quia Essentia Diuina non vnitur per modum partis, sed per modum totius; ratio enim partis, cum dicat incompletionem, & defectum totalitatis, repugnat. Deo, cui implicat omnis defectus. Insuper Personae Diuimae, licet realiter distinctae inter se, & ynitae realiter cum Essentia Diaina; non tamenfaciunt compositionem, quia nec comparantur per modum potentiae, & actus, nec per modum partium.

126

Nam contra est. Siquidem Vnio distinctorum inter se duplex tantum esse potest, nec alia videtur rationabiliter excogitabilis, scilicet intrinseca, & extrinseca. Intrinseca est, qua vnum recipitur in essentia alterius, & ab eo intrinseceafficitur siue substantialiter physice, vt forma in materia; siue substantialiter Metaphysice, vt differentia in genere, siue accidentaliter Physice, vtquantitas in substantia; siue tande accidetaliter Metaphysice, vt differetia accidentis in suo genere. Praeter auta has vniones intrinsecas nulla aliaynio intrinseca dari potest. Vnio extrinseca est; qua vnum ponitur iuxta alterum secudum locale situationem, vt cum lapis iungitur lapidi, & tabula tabulae; sed in quacunque harum vnionem semper reperitur ratio potentiae passiuae, & ratioactus; ergo semper reperitur vera, & formalis ratio compositionis. Prob. haec minor discurredo per singulas vniones; nam ratio potentiae passiuae formaliter consistit in posse recipere aliuda recipere eum, & pati idem est, vt apud omnes compertum est; vnde posse recipere idem est, ac posse pati, & potentia receptiua, idem est, ac potentia passiua, Et quia contrariorum sunt oppositae rationes formales, secundum quas sumitur oppositio, ratio formalis actus, qui opponitur potentiae passiuae, necessario debet consistere inipso recipi in alio, cum recipi opponatur ipsi recipere, vt patet; sed in vnione substantiali Phy¬ fica; forma recipitur in materia: & in vnione. substantiali Metaphysica differentia recipitur in genere, & facit compositionem formalem Metaphysicam, vt fatentur Scotistae: & in vnione accidetali Physica accides vere recipitur in suo subjecto, cum quo facit compositionem accidetalem; & in vnione accidentali Metaphysica, qua gradus genericus accidentis, v. 8. ratio coloris vnitur cum gradu specifico, vig. albedinis, datur vera compositio formalis, quia datur vera ratiogeneris, & differentiae accidentalis. Et tande in vnione extrinseca situali datur potentia passiua, qua vnum iungitur alteri; in tatum enim primo lapidi potest superaddi secundus lapis, in quantum primus lapis potest recipere extrinsece, & substentare secundum lapidem: nam ea, quae non habent potentiam passiuam ad vniri, impossibile est, quod vniantur propter positiuam resistentiam, & contrarietatem, quam habent inter sevt v. g. ignis, & aqua nequeunt vniri, quia non habent potentiam passiuam, vt vniantur, sed potius repugnantiam ad vniri etiam secundum. situalem iuxta positionem; ergo in quacunque vnione siue intrinseca, sine extrinseca, datur vera ratio potentiae passiuae, & actus, & per consequens datur vera ratio compositionis. Quapropter ex vnione Physica substantiali resultat copositum naturale; ex vnione Metaphysica substantiali resultat compositio generis, & differentiae; ex vnione accidentali Physica resultat compositum per accidens Physicum, vt ex quantitate, & substantia corporea resultat corpus quamtum; ex vnione accidentis Metaphysici cum suo subjecto resultat compositum per accidens Metaphysicum; & tandem ex vnione extrinseca periuxtapositionem localem, vt in aceruo lapidum; resultat compositum accidentale extrinsecum. quod dicitur aggregatum per accidens; quare si Attributa Diuina, & Essentia distinguerentur ante opus intellectus, & ex alia parte cum non possit negari vnio inter se, & haec vnio pariter sit ante omnem actum intellectus manifeste constat, ex ipsis resultare compositionem ante omnem actum intellectus; sed quaecunque compositio ante omnem actum intellectus laedit Diuinam simplicitatem; quia ponit rationem potentiae passiuae, quae nequit stare simul cum actualis tate purissima, quam importat Diuma Simplicitas; ergo simplicitas purissima est optima ratioad excludendam omnem distinctionem praecedentem operationem nostri intellectus a Deo.

127

T Resp. Lusit; distinctionem rei a re tique facere compositionem, quia tollit omnem identitatem, non tamen distinctionem formalem, quae stat simul cum identitate reali.

128

Sed contra: nam distinctio facit compositionem in eo genere, in quo est distinctio; licet in eo genere, in quo non est distinctio, nullam faciat compositione mi & ideo si sit distinctio res a re, supposita vnion e, facit compositionem rea¬ lem vnius rei cum alia re; si sit distinctio formalis plurium formalitatum, facit compositionem: formalem, etiam si tales formalitates identificetur realiter; quanuis enim genus, & differentia. identificentur realiter secundum Scotum: non tamen negat Scotus compositionem generis, & differentiae; sicut si distinctio sit rationis, quanuis detur identitas realis, & formalis, attamen datur compositio rationis.

129

S Resp. 2. Formalitates tunc facere compositionem, quando inter se non identificantur omnino necessario, sed quia vna abstrahit ab alia, potest reperiri sine illa; propterea dicitur esse in potentia ad illam, quia potest esse, & non esse cum illa; & per consequens tunc datur vera ratio potentiae passiuae, & actus, ex quibus resula tat compositio; vt v.8, ideo genus, quod est animal, componit cum differentia, quae est rationalitas; quia animal ita abstrahit a rationalitate, vt possit etiam esse sine rationalitate, cum possit esse cum irrationalitate, in quo consistit ratio potentiae passiuae, animalitas enim est formalitas itaabstrahens a rationalitate, vt possit esse cum equinitate; & in hoc consistit potentia passiua. At vero Diuinae perfectiones attributales nullo modo abstrahunt a realitate Dei, quia nullo modo possunt reperiri in creaturis: & ideo nec habent rationem potentiae passiuae, nec faciunt compositionem.

130

Sed haec responsio ingeniosior est, quam verior: nam quanuis abstractio a pluribus differentijs sit ratio, ob quam genus possit facere plures, & diuersas compositiones cum illis, non est tamen ratio, ob quam facit compositionem simpliciter, nec ob quam habet rationem potentiae passiuae: nam si daretur vna tantum species. vnius generis; tunc illud genus vere contraheretur per differentiam specificam, & esset vera compositio ex genere, & differentia, & haberet veram rationem potentiae passiuae: sicuti si esset vna tantum forma physica recepta in materia, nec alia forma posset dari, adhuc daretur vera compositio ex illis, & materia haberet veram rationem potentiae passiuae; & tamen non posset esse sub alia forma, quia alia forma non esset dabilis: nam prima forma expleret totam capacitatem potentialem materiae. Praeterea quando dicitur, quod animal itas hominis, ideo componit cum rationalitate, quia abstrahit ab illa, vel sumitur animalitas hominis, prout est in homine reduplicatiue, vel prout abstrahit ab homine & a quocunque alio? Si primum; falsum est; quod animalitas hominis, prout est in hominen possit esse in equo: nam prout est in homines habet modum essendi rationalem, qui equo repugnat, & sic perfectio Dei, prout est in Deo, habet modum essendi Diuinum, qui repugnat creaturae; ergo licet ex eo, quod animalitas hominis, prout est in homine, scilicet prout identificatur realiter cum entitate hominis non possit essem equo; attamen ab animalitate hominis hoc modo sumpta, non tollitur ratio potentiae passiuae; sicut a differentia non tollitur ratio actus; & ideo non tollitur compositio; aliter in homine non daretur compositio generis, & differetiae intrinsece, quia ex animalitate, quae non est in homine, non sit compositio: igitur compositio, quae est, in homine, est ex animalitate, prout est in homine; & animalitas prout inhomine, ita est propria hominis, vt nequeat esse in Bruto, quiaanimalitas, prout in homine, est rationalis, & repugnat, quod animalitas rationalis sit in Bruto; ergo nulla responsio. Tum quia certum est, quod animalitas, prout abstrahit ab homine, non facit compositionem; quia animalitas abstracta. est animalitas separata a differentia; sed partes separatae non faciunt compositionem; quia compositio est unius cum alio positio; nunquam enim quis diceret lapides separatos componere domum, vel animam separatam a corpore constituere compositum; ergo ratio abstractionis abhac, vel illa differentia non est ratio formalis compositionis actualis, quanuis sit ratio forma lis, per quam possit facere diuersas copositiones cum pluribus differentijs. Praeterea anima, rationalis facit compositione accidentalem cumqualibet sua passione propria, a qua non potest. separati, cum sit passio, nec abstrahit ab illa, quia nequit reperiri sine illa; ergo ratio abstractionis: non est ratio formalis compositionis: & ideo licet Diuinae perfectiones non possint abstrahere a Deo, attamen supposita earum distinctione & vnione nequit negari compositio.

131

9. Instat. 3. Si haec ratio valeret, deberet. etiam negari distinctio virtualis, quia sicut distinctio realis arguit compositionem realem, & distinctio formalis compositionem formalem: ita distinctio virtualis arguit compositionem. virtualem, quae tamen Deo repugnat, cum ei repugnet compositio ex genere, & differentia, vtinfra videbimus.

132

Sed contra est: nam distinctio virtualis non est distinctio, sed virtus aequiualens pluribus distinctis, vt diximus art. 3i sicut virtus Solis productiua caloris, qua Sol dicitur virtualiter calidus, non est calor, se d aliquod aequiualens calori; & ideo, cum distinctio virtualis non ponat. aliquam distinctionem in Deo, nec ponit compositionem, quapropter saluatur purissima simplicitas Dei. At vero distinctio realis, & formalis: Scotistarum est vera distinctio; & ideo cum ex altera parte detur vnio, non potest negaricompositio: vt ostensum est. Praeterea distinctiovirtualis, quam damus in Diuinis, non est per modum partis excludentis alteram partem, vt infra videbised per modum includentis, & inclusi habentis diuersos modos explicabilitatis. Ad veram autem compositionem necessario requititur ratio partis, & pars necessario excludit alteram partem; quia cum pars sit minor toto, si una pars includeret alteram partem, esset aequalis toti; cum totum includat tantum partes; sici genus excludit differentiam, & ideo facit compositionem rationis cum illa, ex qua copositione resultat species; & quanuis vnus modus explicabilitatis excludat alterum modum alterius. explicabilitatis, non tamen facit compositionem; quia cum modus non sit entitas, vt diximus, non componit cum altero modo; aliter daretur compositio non entium, quod est fatuum.

133

IO Ad id, quod dicebatur, scilicet ad compositionem requiri, quod componentia habeant rationem partis respectu totius copositi; Respi quod licet hoc sit verum de compositione exhis, in qua vtruque componens est pars, est tamen falsum de compositione huic: in qua tantum ynum est pars, vt mox dicemus de Vnione hypostatica, quae est vera compositio ex parte naturae humanae compositae compositione huic Naturae Dininae. Vterius dicimus, quod in datocasu Attributa, & Essentia Diuina facerent compositionem eo modo, quo proprietates, & substantia hominis componunt hominem integraliter sumptum; & sicut essentia hominis habet rationem partis, & accidentia illius sunt partes componentes ipsam integralem totalitatem hominis; non enim sola essentia hominis, vel sola accidentia singillatim sumpta sunt integritas hominis, que non coalescit nisi ex vtrisque vnitim sumptis; ita Essentia Diuina singillatim sumpta, & illius Attributa essent partes componentes. integritatem Dei, prout Deus importat omnia supradieta collectiue sumpta.

134

II Ad id de Vnione hypostatica, qua natura humana vnitur Nature Diuinae in Christo, dicimus cum B. Doct. in3. sent. dist. 6. p. 4. q. 1. art. 1, & in 1. dist. 5. princ. 1. 4. 2. p. 1. art. 3. in corp; talem vnionem non esse veram composititionem ex parte hypostasis Diuinae, esse tamen veram. compositionem huic ex parte naturae humanae, non ex parte suppositi Diuini: & habetur in sSyn. art. 8. can.4. vbi dicitur: Si quis non confitetur vnionem secundum compositionem &c, & infra Vnam subsistentiam, compositam; & alibi idem repetitur; pro quo vid. Sua. to. 1. in 3. p. disp.7. sect. 4. Praetera dato, quod vnio hypostatica non esset vera compositio, hoc esset, quia illa vnioest extrinseca respectu vnius extremi, scilicet, Naturae Diuinae, quae pure extrinsece terminat naturam humanam. At vero vnio Attributorum cum essentia est omnino intrinseca ex parte. vtriusque extremi, & ideo est vera compositio; sed de hoc alibi.

135

IE Ad id de Vnione Diuinae Essentiae per modum formae intelligibilis cum intellectu Beato in esse intelligibili, dicitur, quod non est compositio eo, quia intellectus vnitus Diuinae Essentiae fit ipsa Diuina Essentia in esse intelligibili: quia intellectus habet fieri res intellecta, vt docet Phil; in vnione autem compositiua vna pars non sit alia; quia materia vnita formae non sit forma; vnde in vnione intelligibili sit idem, non autem vnum compositum. At vero in vnione Attribus torum, quae est in esse entitatiuo, Essentia non sit, Attributum, neque e contra, quia remanet non obstante tali vnione distinctio; aliter nulla esset distinctio in re, quod est nostrum intentum contra Aduersarios.

136

I Ad Vltimum de Vnione Diuinarum Personarum cum Diuina Essentia, resps adduci non causam pro causa; in tantum enim, vtsupra dictum est, Personae non componunt, quia non vniuntur inter se. Addimus autem aliam instantiam: nam sicuti duo fluuij procedetes ab eodem fonte non dicun tur componere vnum flumen tantum, quia non vniuntur inter se; ita tres relationes Diuinae, quanuis oriantur ab Essentia Diuina, quae est fons, a quo pullulant; quia tamen non vniuntur inter se, ideo non faciunt aliquam compositionem, ad quam necessario requiritur vnio distinctorum inter se. Nec faciunt compofitionem cum Essentia Diuina, cum qua vniuntur; quia etsi detur vnio, attamen non datur distinctio, nisi virtualis, quae non est distinctio, sed virtus aequiuales distinctioni, seu pluribus distinctis. Unde nulla relatio Diuina componit cum aliarelatione, quia etsi distinguatur, non tamen vnitur cum illa; nec componit cum Essentia, quiaetsi vniatur, non tamen distinguitur ab illa; Ad compositionem autem non sufficit sola distinctiosine vnione, vel vnio sine distinctione; quod maxime aduertere debemus. Aliter respondet BDoctor in 1, sent. dist. 33. princ. 1. q. 3. 8. Viso quomodo, scilicet quod illa faciunt compositionem: que ordinantur ad constituendum vnum tertium,; in quo sunt, vnde cum Attributa, vtpote absolus ta, comparentur ad Essentiam, in qua sunt, & cui vniuntur, si daretur distinctio formalis, non posset euitari compositio; At vero relationes Diquinae non comparantur ad Essentiam, sed ad terminum, in quo non sunt; & cui non vniuntur; quia relationes sunt ad aliud; ideo nullam faciunt compositionem.

137

14 Manifestum itaque est rationem ductam ex purissima, & Suma Dei simplicitate, qua vtum tur SS. Patres, & praesertimBeatiss. Doctor Augi ac ex ipso Concilia, esse stabilem, & inconcussam, ad eliminandam omnem distinctionem inter Essentiam, & Attributa, nec non relationes personales Diuinas comparatas ad Essentiam Diui, nam; nec oppositiones Aduersariorum illam infringere, sed nec leuiter tangere. Hoc autem supposito, tanquam praeambulo nedum ad decisionem huius difficultatis, sed ad alias proponendas in sequentibart.

138

I5 Unica conclusio. Inter Essentiam Diuinam, ciusque Attributa non datur distinctio realis. Haec concl.est de Fide; quanuis enim, vt refert Vasque & Ioc a S. Tho. vbi supi Eugenius III.

139

non approbauerit ex integro Concilius hemense, quia inconsulto ipso; & Cardinalibus, qui tunc uporis Rhemis aderant. S. Bernardus cum Patribus, & Episcopis Prouinciarum, Symbolum, & Canones illius Concilij ediderit; attamen rem, in qua tota sita erat controuersia contra Gilbertum, Pontifex sic definiuit: Ne aliqua ratio inter Naturam, & Personam diuideret, neue Deus Diuina Essentia diceretur ex sensu ablatiui tantum, sed etiam nominatiui, hoc est ne solum dicatur: Pater Deitate est Deus, sed est ipsa Deitas. Ex quo clare deducitur nostra conclusio: nam si damnatur sententia Gilherti asserentis, distinctionem realem. inter Essentiam Diuinam, & relationes, a fortiori damnatur sententia Vualtery admittentis distinctionem realem inter Essentiam Diuinam, & Attributa; quia Essentia, & Attributa habent maiorem conuenietiam inter se, cum sint in eodem genere absoluto, quam Essentia, & relationes. quae sunt in diuerso genere, & ideo minus distinguuntur ab Essentia Attributa, quam relationes. Praeterea in Act. Conc. Bar; quae communiter censentur descripta in lib. de. Processione Spiritus Sancti edito a D. Anselmo, qui partes Latinorum egit in tali Concilio, c. 2. habetur: Omnia in Diuinis sunt unum, ubi non obi uiat mutua, relationis oppositio.

140

I6 Et prob. ex Beatiss. P. Augi& SS.PP. ad. ductis in 3. Not; quos declarat, & probat B. Dost, Aegid. in 1. sent. dist. 8. per totam; & 1. ex simplici. tate arguit Fundatiss. Doct. in 1. dist. 4. princ. 3. q. 3. in corp. ex Beatiss. P. Aug. lib. 6. de Trinea vbi habet: Deo hoc est esse, quod fortem esse, aut tustum esse, aut Sapientem esse; & si quid de illa simplici multiplicitate, aut multiplici simplicitate dixeris. Ex quo sic. Ubi datur summa simplicitas, nequit dari distinctio realis inter essentiam, & eius attributa; sed in Deo est summa simplicitas; ergo nequit dari distinctio realis inter Essentiam, & eius Attributa. Prob. maior. Ubi datur summa simplicitas, nequit dari compositio; quae est eius oppositum, vt dictum est; sed ubi datur distinctio realis inter essentiam, & attributa, ibi datur compositio, quia datur vnio; omne enim attributum est naturaliter vnitum cum sua essentia, cuius est attributum; & vItraedistim ctionem realem, & vnionem plurium nihil alius requiritur ad veram compositionem realemsergo vbi datur summa simplicitas, ibi nequit dari distinctio realis inter essentiam, & artributao Praeterea ideo creatura non est simplex simpli citate excludente compositionem accidentalem, quia illius proprietates distinguuntur realiter ab eius essentia, & ideo per vnionemad illam faciunt compositionem per accidens; erge a pari, si Attributa Dei distinguerentur ab eius Essentia, Deus non esset simplex, sed compositus, sicut creatura. Minor est de Fide, vtivideb. in de Simplic. Dei.

141

17. Prob. 2. ab eodem B. Doct. dist. 4. citasie. Quae realiter ad inuicem distinguuntur, nequent realiter ad inuicem praedicari abstracte in recto, vt patet de materia, & forma, quae quia realiter distinguuntur, nequeunt ad inuicem affirmari; quia distinctio est negabilitas vnius de alio, & quae negantur ad inuicem, nequeunt affirmari, aliter simul affirmarentur, & negarentur, quod implicat contradictionem; ergo si Essentia Diuina, & Attributa distinguerentur realiter, non possent ad inuicem praedicari; & ideo Essentia Diuina non esset sua Sapientia, sua Bonitas &c; sed illa essentia, quae non est sua Sapientia, sua bonitas &c. habet sapientiam, & bonitatem abalio; sicut illa essentia, quae non est suum esse, habet esse ab alio; cum ens adaequate diuidatur? in ens a se, seu per essentiam, & in ens ab alio, seu per participationem; ergo si Essentia Diuina distingueretur realiter a suis At tributis, haberet ab alio suas perfectiones attributales; & per consequens esset ens per participationem, creatum, nec non dependens; quae omnia repugnant Essentiae Diuinae, Hanc fundatissimam rationem hauserat B. Doctor ex Beatiss. P. Aug. lib. 5. de Trin. c. 10,vbi dicitur: Deus autem non ea Magnitudine Magnus est, quae non est, quod ipse, quia ipse est sua Magnitudo; ex quo etiam arguit Concilium Rbemense ubi sup.

142

I8 Prob. 3. Ex eodem ibid. Si Attributa Diquina distinguerentur realiter a Diuma Essentia, Attributa essent accidentia realia, & Essentia. esset reale subjectum receptiuum illorum; ergo in Deo esset vera, & realis potentia passiua receptiua accidentium, & per consequens vera compositio accidentalis; & ideo tolleretur summa Dei simplicitas. Prob. antecedens. Illud est, verum accidens, quod aduenit essentiae realiter completae in sua linea substantiali, & est realiter distinctum ab illa; non enim alia ratione. probari potest proprietates hominis esse vera accidetia, nisi quia realiter distinguuntur ab essentia hominis, illique adueniunt iam adaequate completae in sua linea substantiali; & quia nihil realiter potest aduenire alteri, & in ipso recipi, nisi detur in illo potentia passiua subjectiua, & receptiua illius, Hanc quoque rationem sumpserat ex Beatiss. P. Augdib. 7. de Trin. c. 5, vbi ait: Deus est, in quo non est aliquod tanquam in subiecto; & nefas est dicere, vt ipse subsit suae Bonitati, atque sua Bonitas non sit substantia, vel Essentia; neque ipse Deus sit sua Bomias, sed in illo sit tanquam in subiecto.

143

19 Prob. 4. ex eodem in 1. sent. dist. 2. princ. 1. q. 2; triplici alia ratione ducta ex remotione. imperfectionis a Deo, vt supra explicatum est, q. Part. 1. in 1. Not. Prima ratio ducitur ex infinitate sic. Diuina Essentia est simpliciter infinita in quocunque genere Entis; ergo identificat, sibi realiter omnes rationes Entis. Antecedens. est de Fide, vt videb. infra. Prob. consequ. Infinitas in omni esse identificat sibi omne esse: nam distinctio in esse causat finitatem, & limitatio¬ nem ad illud esse, ergo identificat sibi omnes rationes Entis. 2. ratio sumitur ex omni perfectione sic. In tantum creatura non est omnis perfectio, in quantum contrahitur ad proprium genus, & propriam differentiam: & in tantum contrahitur ad proprium genus, & differetiam, in quantum genus, & differentia illius distinguitur a genere, & differentia alterius; sed Essentia. Dei est omnis perfectio in quocunque genere, Entis; ergo non distinguitur a quocunque habente rationem Entis, sed illius Attributa sunt, in genere Entis, ergo ab illis non distinguitur. q. ratio est. Essentia Diuina non clauditur intra sua principia essentialia, aliter esset limitata principia enim essentialia sunt limites terminantes ipsam rem; ergo identificat sibi praedicata attributalia, aliter si realiter distingueretur ab illis, iam clauderetur intra sua praedicata essentialia substantialia, quae sunt principia constitutiua illius.

144

2O Obiicies 1. ex Vualterio. Ea, quae sunt in in diuersis praedicamentis, vel quasi praedicamentis, distinguuntur realiter; sed Essentia Diuina, & eius Attributa Sut in diuersis, vel quasi diuersis predicamentis; ergo realiter distinguuntur.

145

Sed hoc argumentum puerile est ab ipsis Logiculis solubile; Maior enim est vniuersaliter falsa; quia Actio, & Passio sunt duo praedicamenta, & tamen non distinguuntur realiter, cum sint ynus, & idem realiter motus. Relatio quoque, & fundamentum ipsius sunt duo praedicamenta, & tamen non distinguuntur in nostra Schola.

146

aI Obiicies 2. ex eodem. Distinctio realis inter Essentiam Diuinam, & Attributa non tollit Dei simplicitatem: ergo est admitteda. Prob. antecedens. Simplicitas non tollitur nisi percompositionem, sed ad compositionem necessario requiritur, quod partes componentes habeant rationem potentiae, & actus; & ratio potentiae passiuae repugnat Deo, quanuis ei non repugnet distinctio realis, quae datur inter Personas, ergo distinctio realis inter Essentiam, & Attributa non tollit Dei simplicitatem.

147

Sed hoc argumentum assumptum etiam a Scotistis iam solutum est no; & infra art. 7.

Articulus 7

148

ART. VI. An inter Essentiam Diuinam, & Attributa detur distinctio realis modalis ?

149

NTsi ex dictis art. 2. constet, quod etiansi admittatur Attributa Diuina esse modos Essentiae, attamen non distinguuntur modaliter, quia distinctio modalis intercedit intermodum, & modum, non autem inter rem, & modum; nihilominus potest esse difficultas, an detur distinctio modalis inter ipsa Attributa; supposito enim, quod sint modi, vt videtur sentire B. Doct; qui docet aliqua Attributa, vt praesertim. Idea, importate modum relatiuum, & ideo esset modum, propter quod aliqui illius Discipuli, ve infra videb; arbitrantur dari inter Attributadistinctionem modalem. Igitur.

150

Prima sententia. vult Attributa distinguit ab Essentia Diuina, & inter se distinctione reali secundum quid, seu modali; asserit enim Attributa esse quosdam modos reales absolutos Diuinae Essentiae comunes omnibus: tribus Personis, Ita ex nostris Iacobus Viterbiensis Quodl. 3. q. 3. apud nostrum Tolet. in 1. dist. 8. q. 1.art. 2. conc. 23 Aug. Museus in lib. de dist. c. 8. Istis adhaerere videtur aliqui Scotistae, & praecipue Mayrone in 1. sent. dist. 8. q. 1. art. 4. conc. 5, qui asserit distinctionem modalem dari inter Essentiam, & ea Attributa, quae ex aequo conueniunt omnibus Diuinis perfectionibus, & sunt veluti transcendentia ad illas, & habent rationem modiut v.g. infinitas, aeternitas, quanuis de reliquis Attributis, quae non sunt transcendentia, vt Voluntas, Scientia &c. admittant distinctionem formalem ex natura rei. Dur. vero in 1. sent. dist. 83. 4. 13 quanuis neget distinctionem modalem inter Essentiam, & Attributa, illam tamen admittit inter Essentiam, & Personas.

151

Secunda sentetia negat omnem distinctionem modalem in Diunmis. Ita B. Doct. in 1. sent. dist. 2. per totam, vbi docet non dari distinctionem nisi virtualem, aut rationis cum fundamento in re; & locis sup. cit. art. 4. in concl; Tolet. in 1. dist. 8. vbi supe Argin 1. dist. 8. q. 1. art. 33 & A. & communiter Thomistae, vt videre est apud Ioa S. Tho. 1. p. 4. 3. disp. 4: art. 6; pro cuius decis.

152

Not. 13 quod, vt mens B. Doctoris citca praesentem materiam plene percipiatur, qui: Vt supra tetigimus, videtur constituere Attributum formaliter in modo relatiuo: nam saepissime, & praecipue in 1. sent. disi. 36. agens de Idaeis habet, quod Idaea, quae est vnum ex Attributis Dei, importat formaliter Diuinam Essentiam cum modo relatiuo; est explicandum quo- modo hoc intelligi debeat. Igitur aliquod habe re modum alterius dupliciter intelligi potest. 1. prout est Ens habes modum, seu munus alterius; vt v. 8. Quantitas in Sacramento Altatis dicitur habere modum substatiae, quatenus existit in se, & per se, quod est munus proprium, & modus proprius substantiae; & in hoc sensu non est modus praecise, sed Ens cum modo. 2. dicitur habere modum alterius, quatenus est pura sigillatio, & determinatio, seu veluti caracterizatio quaedam relicta ab alio, vt cerae figuratio a sigillo; & in hoc sensu accipitur modus proprie, vt diximus art. 2. n. 2. In 1. sensu non est purus modus, quia dicit rem, & entitatem que praecise non est modus. In 2. autem sensu est praecise modus, quia non est Ens, sed obliquitas Entis. Quando ergo B. Doct ait aliqua Attributa importate modum relatiuum, nihil aliud vult; quam quod habeat munus proprium relationis, non autem, quod sint puri modi relicti a relatione. Hoc patet in creaturis, nam Scientia dicitur: habere modum relatiuum, non quia non sit res; est enim qualitas, & ideo Ens, & res, sed quia habet munus relationis, quatenus habet respicere objectum, etiansi ipsa sit de genere absoluto, nempe de genere qualitatis, neque quis diceret propter hoc Scietiam in nobis esse purum modum, cum omnes fateantur esse veram qualitatem habentem tamen modum, idest munus relationis. Sumitur haec doctrina ex Beatiss. P. ug. locis infra cit. n. 7. Ita a pari dicendum de Attributis Diuinis.

153

3Not. 2, quod licet dentur plures modi reales in Diuina Essentia, attamen inter illos nequit esse distinctio realis modalis; quia distinctiorealis est negabilitas realis unius de alio, sicut distinctio rationis est negabilitas rationis, vt diximus art.1, tripliciter autem vnum potest negari de alio, vt diximus ibid. n.16; primo prout. vnum habet rationem causae, & aliud habet rationem effectus; secundo prout vnum realiter refertur ad aliud; tertio prout vnum realiter separatur ab alio, haec enim sunt signa distinctionis realis a. Cum ergo modi in Diuinis non sint: negabiles ad inuicem primo, & secundo modo quia inter ipsos non datur origo realis, neque relatio realis, quae solum datur inter Personas Diuinas, remanet, quod si negarentur realiter; deberent negari per separationem realem vnius ub alio; sicuti in creaturis sessio negatur realiter de statione, quia corpus sedens amittit sessione, & acquirit stationem, & ideo sessio separatur a statione; ergo cum Diuina Essentia non possit realiter amittere, & acquirere aliquem modum, non potest vnus modus realiter negari de alio; & ideo non est inter illos vllum signum distinctionis realis modalis; & per consequens disti guuntur solum virtualiter.

154

Vnica conclusio. Attributa Diuina non distinguuntur ab Essentia Diuina, vel inter se distinctione reali secundum quid, seu modali. Ham conel. supponit B. Doct. in 1. sent. dist. 2. per notam, vbi non admittit inter Attributa Diulnaa & Essentiam nisi distinctionem virtuale, & alijs passim in locis a nobis superius citatis, eique subscribunt fere omnes Theologi comuniterae Deducitur ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. C5 his verbis: Quid quid enim secundum qualita: tes illic dici videtur, secundum Substantiam, vel Essentiam est intelligendum; quod autem dicitur secundum qualitates, profecto non est modusa quia modus non est Ens. Vid. alias auctoritate allatas in sup. art. in 3. Not.

155

S Prob. 1. Attributa Diuina non sunt purimodi, sed sunt res simpliciter, quia se habent veluti qualitates per nostrum modum concipiedi aduenientes Diuinae Essentiae, vt explicatum est φ. 1. art. 4. n. 8; ergo non distinguuntur: die stinctione modali. Prob. antecedens. Quanuis proprietates attributales creaturae importent modum relatiuum ad suum objectum, vt Scuena tia, Sapientia &c, attamen sunt entitates absolutae accidentales simpliciter aduenientes Essentiae. ipsius creaturae; ergo eadem proportione seruata, quanuis Attributa Diuina importet modum relatiuum, attamen sut res absolutae simpliciter, non vero puri modi. Prob. conseq. Inter rem, & rem nequit intercedere distinctio modalis etiam per ipsos Aduersarios; ergo inter Attributa Diuina ad inuicem considerata, vel inter ipsa, & Essentiam nequit dari distinctio realis secundum quid, seu modalis.

156

Prob. 2. supponendo modos in sententia. Aduersariorum esse quasdam entitates minimas, & diminutas eo, quia si separentur a re, cuius sunt modi, non possunt per se consistere, sicut consistit res separata a suis modis, vt ostendimus art. 25 & hoc supposito impugnatur eorum sententia omnibus illis rationibus, quibus cui denter conuicta est sententia Vualterum; & Gilberiui in sup. art; quomodo intelligendus est, noster Thomas Argent. loco superius cat; impugnat enim Aduersarios, supposita eorum sententia circa rationem formalem modi, ex summa Dei simplicitate; nam impossibile est, quod dentur plures entitates, quanuis diminutae, & minimae inter se realiter distinctae, & vnitae, quae stent simul cum Simplicitate Dei, quae essetialiter importat identitatem entitatis, etenim quanuis accidentia sint entitates diminutae respectu substantiae creatae, attamen quando sunt vnita cum substantia creata, faciunt compositionem cum illa ergo quanuis modi sint entitates diminutae; & minimae, attamen impossibile est, quod vniam tur cum Essentia, cuius sunt modi, & non faciat, compositionem cum illa; sed compositio repugnat simplicirati, sicut distinctio identitati; ergo distinctio realis modalis Attributorum tum intese, tum inter Essentiam Diuinam nequit stare cum summa Dei simplicitate. Praeterea sicut distinctio plurium rerum simpliciter facit compositionem realem simpliciter supposita earundem vnione, ita non apparet quomodo plures entitates secundum quid supposita carum vnione. non faciant compositionem realem secundum. quid, vt dictum est de accidentibus cum substatia creata. Haec ratio supposita sententia Aduere sarsorum ad hominem validissima, & efficacissima est; & potest confirmari omnibus illis rationibus, quas adduximus in sup. arti 16. Probls. Si inter Attributa Diuina daretur. distinctio realis modalis, possent realiter separa ri a Diuina Essentia, & inter se, nullo enim alio modo, quam per actualem separationem realem potest agnosci distinctio realis modalis interipsa, vt ostensum est in 2. Not; sed nullum Attributum est separabile ab Essentia Diuina, quia est proprietas realiter identificata cum ipsa; aliter Deus desineret esse Omnipotens, esse Sciens &ei quod est contra Fidem, quia Deus est sua Omnipotentia, sua Sapientia &c; & sicut nequit separati a se ipso, ita nequit separari a sua Omnipotentia, Sapientia &c; cum Omnipotentia. sit idem, quod ipse, vt docet Beatiss. P. Aug; ergo non datur distinctio modalis inter Attributa.

157

Prob. 4. ex nostro Tolet. Si Attributa Diuina distinguerentur modaliter, in Deo esset numerus realis maior ternatio, & nedum inter Petsonas Diuinas, sed etiam inter Attributa daretur numerus realis, & distinctio realis numerica; sed hoc est contra Ecclesiam definientem, in Deo esse solum numerum ternarium; ergo Attributa non distinguuntur modaliter. Probo sequela. Vel distinctio modalis Attributorum est maior, vel aequalis, vel minor distinctione. relationum Diuinarum? Non minor, quia distinctio, quae est inter relationes, est distinctio quae est inter modos respectiuos, vt docent Aduersarij; sed distinctio, quae est inter modos absolutos non est minor distinctione, quae est intermodos respectiuos; sicut distinctio, quae est interres absolutas, non est minor distinctione, quae est inter res respectiuas, cum distinctio inter res absolutas sit distinctio in esse, quae est maior omni distinctione, & distinctio inter res respectiuas. possit esse in solo supposito, non in esse; ergo distinctio modalis Attributorum non est minor distinctione relationum; ergo si est aequalis, vel maior, optime colligitur, quod sicut distinctiomodalis relatiua sufficit ad ponendam Trinitatem rerum, & numerum ternarium in Deo, ita distinctio modalis Attributorum sufficit ad ponendum maiorem numerum, & distinctionem numericam inter Attributa Diuina.

158

S Obiicies 1. Attributa Diuina distinguuntur ab Essentia, & inter se saltem secundum nostrum modum intelligendi; ergo distinguuntur. realiter modaliter, Antecedens patet, aliter si Attributa Diuina non distinguerentur secundum nostrum modum intelligendi, cum non distinguantur secundum rem, nullo modo distinguerentur. Prob. conseque nam nostro modo intelligendi Attributa, & Essentiam vel correspodet aliquid in Deo, vel nihil? Si nihil; ergo noster modus intelligendi Diuina Attributa, vt distincta ab Essentia, est mere fictitius, vanus, & falsus. Si aliquid; hoc non potest esse nisi diuersitas modorum essendi, vel ipsa res concepta sub diuersis modis; ergo si Attributa Diuina distinguuntur inter se, & ab Essentia secundum nostrum diuersum modum intelligendi, necesse est, quod distinguantur secundum diuersum modum essendi, & per consequens modaliter.

159

Conf Modus intelligendi sequitur, & supponit modum essendi; ergo diuersus modus intelligendi supponit in ipsa re, quae intelligitur, diuersum modum essendi. Antecedens patet, tum auctoritate Phil. dicentis: Intelligere sequiad esse, quod axioma est communiter acceptum in Scholis; tum quia si modus intelligendi rem esset diuersus a modo essendi ipsius rei, intelli¬ geretur res aliter, ac est in se ipsa, sed intelligere rem aliter, ac est in se ipsa, est fingere, decipi, & falli; ergo si modus intelligendi non supponeret. modum essendi, talis modus intelligendi esset fictitius, vanus, & falsus. Conseq. optime deducitur; quia sicuti se habet Vnitas respectu Vnitatis, ita diuersitas, & pluralitas respectu diuersitatis, & pluralitatis, vt notum est in Aritmetica; sicuti enim Vnitas proportionatur vnitati, ita diuersitas, & pluralitas proportionatur diuersitati, ac pluralitati¬

160

Ad arg. dicitur, quod modus aliquando sumitur pro mensura propria cuiussibet rei, seu pro esse proportionato: in quo sensu omnis res dicitur habere proprium modum essendi, idest mensuram proportionatam sui esse, hinc Sap. c. II. dicitur, quod Deus omnia fecit in numero, pondere, & mensura; super quod Beatiss. P. Aug. libs de Natura Boni c. 33 & 4. de Gen. ad lit. c. 3: ait; quod modus reducitur ad mensuram. De quo inf. deBonit. art. 1. n. 2. Igitur hic sumitur modus, prout dicit munus proprium naturae; non autem prout. dicit puram sigillationem relictam ab aliqua. forma, in quo sensu proprie accipitur modus vnde cum dicitur Attributa distingui per nostrum modum intelligendi, sensus est, quod distinguutur per actionem propriam nostri intellectus. quae actio non est proprie modus in eo sensu, inquo loquimur in praesenti, sed est entitas de genere qualitatis. Igitur in forma dist. antecedens. Attributa distinguuntur per nostrum modum. intelligendi, ide st per actum proprium nostri intellectus, qui non est merus modus, conc; qui est merus modus, neg. Ad prob. dist. eodem modo. Nostro modo intelligendi, idest actui intelligendi nobis proprio, qui est cum distinctione conceptuum, correspodet aliquod in Deo, conc, correspodet enim diuersitas virtualis conceptibilitatis Diuinae Essentie, & Attributorum, quae potest. terminate diuersitatem, cognitionum, & conceptuum forrialium nostri intellectus. Nostro modo intelligendi, idest nostrae intellectioni, qua sit mera modificatio, neg.

161

Ad confdicitur, quod modus hic sumitur, prout dicit munus proprium naturae, seu proportionem inter esse, & operari, non prout dicit: modificationem formaliter derelictam ab aliqua forma sigillante rem, & ideo non accipitur modus proprie secundum propriam significationem, secundum quam sumitur in praesenti. Igitur antecedens facit sensum: Talis intellectio supponit tale obiectum proportionatum, a quo specificatur; non vero quod intellectio Sit pura modificatio, vt de ea loquimur

162

9 Obiicies 1. Pluralitas modorum realium absolutorum non repugnat Diuinae simplicitati, ergo est ponenda in Deo. Patet conseque quia sicut pluralitas realis Diuinarum relationum ponitur in Deo, quia non repugnat Diuinae simplicitati, ita philosophadum est de pluralitate mo¬ dorum absolutorum. Prob. antec edens. Illa pluralitas, quae prouenit ex perfectione, & infinitate, & quae non inducit compositionem, est ponen da in Deo; sed pluralitas modorum realium absolutorum prouenit ex summa perfectione, & infinitate Dei, in tantum enim Deus habet plures perfectiones attributales, quia est summe perfectus, & infinitus: nec haec pluralitas inducit compositionem, quia non dicit plures res; nec plura esse; quia in vna, & eadem re, eodemque, & vno esse stat diuersitas horum modorum: ergo est ponenda in Deo.

163

Resp. neg. antecedens. Ad prob. neg. minor; ad cuius prob. insertam dicitur; quod Summa perfectio, & infinitas arguit vtique pluralitatem virtualem perfectionum attributalium, pugnat tamen cum pluralitate modali reali, vt ostesum est in sup. art, quia pluralitas realis importat distinctionem realem, & distinctio limitationema quae pugnat cum infinitate, & omni perfectione. Ad id, quod additur de copositione, dicitur: quod supposita sententia asserente modos esseentitates paruas, & diminutas, nullo modo potest. negari compositio realis secundum quid, vt dictum est; quia non vna, sed plures res, & plura esse reperiuntur, vt dictum est.

164

IO Obiicies 3. Nomina; quae non sunt synonyma, significant vel plures res, vel plures modos eiusdem rei; sed Attributa non sunt synony ma; ergo significant vel plures res, vel plures modos; non plures res; aliter essent infinitae res in Deo, quod est contra Fidem, vt ostendemus in Tract. de Trin; ergo plures modos. cat:

165

Resp dist, maiorem. Nomina, quae non sunt, synonyma. vel significant plures res, vel plures modos, idest plura munera virtualiter diuersa conc;plures modificationes reales, negis

166

II Obiicies 4. Comment. in Met. ait, quod Vita, & Viuens in Deo sunt idem in subjecto & duo secundum modum, quia significant idem omnibus modis, sicut nomina synonyma. Item 4. Met. ait; quod ens, & unum significant unum, & eandem naturam in forma, sed differens in modo; patet autem, quod perfectiones attributales non differunt minus, quam ens, & vnum; ergo Attributa Diuina differunt modaliter.

167

Ad has auctoritates resp; Comment, intel ligere tantum, quod Vinens, & Vita; sicut ens, & Vnum sunt duo secundum modum intelligendi idest per actum intellectus, eo modo, quo explicatum est; non autem secundum modum essendi. subdit enim: Multiplicitatem, & differentiam in Deo non esse nisi intellectu tantum, non autem in Essentia. Idem dicitur de Ente, & Vno¬

168

I2 Obiicies 5. B. Doct. docet Attributa Diquina importare modos relatiuos reales; & Liber tas Diuina importat entitatem nec essariam cum determinatione intrinseca, quae est verus modus; vi videb. infra de Volunt Dei; ergo saltem inter illa debet admitti distinctio realis modalis. Sed mens Bbost. iam explicata est; intelligit enim, quod Attributa habeant munus, seu mensuram propriam relationis, non quod sim merae modificationes. Ad illud de Libertate dicitur, quod non importat purum modum, sed entitatem cum modo; vnde inter ipsam, & alia At tributa nequit dari distinctio modalis, quae proprie non datur nisi inter eadem tem, prout modo manet sub vno modo, & prout postea manet sub alio modo:vt inter ceram sigillatam, & non sigillatam; Diuima autem Voluntas non manet modo sub vna modificatione, & postea sub alia; quia nequit desinere velle, vel nolle, quod semele voluit, vel noluit, aliter mutaretur; & non potest. suscipere distinctionem modalem, quia nequit transire de vna determinatione, seu modificat tione ad aliam. Unde valde obseruandum est; quod quauis admittamus plures modos in Di uinis, non tamen distinguuntur modaliter, sed tatum virtualiter; quia distinctio modalis datur tantum inter modum, & modum oppositum prinatiue, seu inter rem modificatam, & non modificatam; quando enim dicimus distinctionem modalem dari inter modum, & modum, non in telligimus modum praecisum a re, quia modus praecisus a re nihil est; sed intelligimus ipsam rem, prout affectam diuersis modificationibus quae realiter separantur a re, aliter non esset distinctio realis modalis; vnde illi modi, qui se inuicem tollunt, & negant, vt sessio, & statio, diuer sificant rem; & ratio est; quia distinctio realis siue absoluta, siue modalis est negatio realis unius de alio; sicut distinctio rationis est negatio tatum per entellectum; omnes autem modi, qui sunt in Diuinis, Sut simul, & nuqua perit vnus ex illis, aliter mutaretur Deus; & ideo vnus modus nequit realiter negari de alio, aliter vnus esset realiter sine alio; & sic vnus periret realiter remanente alio, vt patet de sessione, quae rea liter perit suc cedente statione ipsius corporis; e rgo modi Diquinae Essentiae non admittunt distinctionem modalem; quia Diuina Essentia semper manens sub ijsdem modis nullam suscipit negationem realem, aut distinctionem a seipsa, & sic intelligenda sunt, quae diximus hic, & art. 2.

169

Cetera soluentur in sequentibus art.

Articulus 7

170

ART. VII. An inter Essentiam, & Attributa Diuina detur distinctio formalis ex natura rei

171

Gitamus hac quaestionem in eo Sesu, in Qquo illam explicat Recetiores; quia an distinctio ex natura rei differat a distinctione. virtuali, sufficienter locuti sumus art. 3. Certum. tamen est nullum in sententia Scoti posse negare distinctionem virtualem, quia nullus potest. negare aequiualentiam vnius realitatis duabus realitatibus, per quam aequiualentiam ona realitas est quasi duplex realitas, vt ait Scotus. Igitur possunt solum Scotistae negare, modum ex¬ plicandi distinctionem virtualem, quod scilicet sit sine vera, & formali distinctione, vt dicimus nos: non autem possunt negare distinctionem virtualem absolute sumptam; vnde ista contro quersia est potius de modo explicandi, quam de re explicata,

172

Adeo efferbuit inter Recentiores haec controuersia; vt rationes vtrinque declinauerint inconnitia, neglecto, quod posset dici disputado, vtquaereretur, quod posset proferri conuitiando Nos omissis censuris, a quibus auocat sententiam Scotistarum noster Lusit de Beat. lib. 5. q. 5. art. Aiquid in hac re sentiendum sit, amica disputatione ostendemus.

173

Not; quod Scotus in 1. dist. 2. 4. 7. explicans distinctionem, quae reperitur inter Diuma Attributa ait: Dico sine assertione, & sine praeiudicio sententiae melioris. Et paulo post querens, an illa sit proprie distinctio? Respondet. Melius est vuiista negatiua, hoc non est formaliter idem, quam hoc est sic, & sic distinctum. Unde vocat potius ea non identitatem, quam distinctionem, quod etiam repetit dist. 8. q. 3. Scotistae ergo recentiores contendentes illam esse veram distinctionem formalem, non sequuntur id, quod melius iudicatur a Scoto, & ideo in eo, quod melius est; se alienant ab illo

174

2 Propter hoc Herr. disp. 14. q. 1. coc. 3. negat. distinctionem formalem in Diuinis, & asserit solam non identitatem formaliter, Aureol. vero asserit quidem distinctionem formalem, sed negat formalitates esse distinctas.

175

Hos duos modos dicedi reijcit noster Lusit, ubi supra. 8. 1. Et primus quidem sic impugnatur. Quanuis non identitas realis, prout est genus ad non identitatem positiuam realem, quae est inter duas entitates reales positiuas, & ad non idetitatem negatiuam, quae est inter rem, & negationem sui, non sit idem cum distinctione reali positiua, quae vocatur ret a re; quia animal; quod est genus ad rationale, & irrationale, non est idem formaliter cum rationali; attamen non identitas realis positiua, quae est inter duas res positiuas est idem formaliter, ac distinctio rei a re; ergo quanuis non identitas formalis, prout est genus ad non identitatem formalem positiuam, quae est inter duas formalitates positiuas, & adnon identitatem negatiuam, quae est inter formalitatem, & negationem illius, non sit idem formaditer cum distinctione formali positiua, attamen non identitas formalis positiua est idem forma liter cum distinctione formali positiua; sed inpraesenti loquimur de distinctione Essentiae, & Attributorum, quae etiam per Scotistas Sut formalitates positiuae; ergo in subjecta materia non identitas formalis est idem formaliter, ac distinctio formalis. Et ratio est, quia iuxta regulas Logicales contradictoria fiunt aequipollentia per particulam non, sed identitas formalis positiua, & distinctio formalis positiua sunt contradicto¬ ria; ergo fiunt aequipollentia per particulam non positam ante identitatem; & ideo tantum valet non identitas formalis positiua, quantum distinctio formalis positiua.

176

Modus dicendi Aureoli est magis imperceptibilis: Nam effectus formalis distinctionis est distinguere extrema, inter quae mediat; ergo yibi extrema non funt distincta, ibi nequit esse distinctio. Prob. antecedens. Si effectus forma. lis distinctionis non esset distinguere extrema posset dari distinctio realis inter aliqua, quae noessent realiter distincta; & Sic posset esse distinctio realis Diuinarum Personarum absque eo, quod Personae Diuinae essent distinctae realiter; & ita quid prohiberet poni distinctionem realem inter Diuina Attributa; Si Attributa possent esse non distincta? Non enim tolleretur illorum Simplicitas, quia essent vnum Simplex realiter, etiansi inter illa mediaret distinctio realis; ergo ybi datur distinctio formalis, ibi dantur extrema formaliter distincta; ita enim se habet distinctio formalis ad extrema formalia, sicut distinctio realis ad extrema realia; & sicuti nequit stare distinctio realis cum idetitate reali extremorum, ita nequit stare distinctio formalis cum idetitate formali extremorum. His ergo omissis.

177

SVnica concl. Inter Essentiam Diuinam, & Attributa, & inter ipsa Attributa ad inuicem conSiderata non datur distinctio formalis actualis ex natura rei. Prob. 1. ex Conc. Florent. sess. 17. I8; & I9ιvbi ait, Hyposthasim a Natura sola ratione distingui, ex quo deducitur, quod Si relatiosola ratione distinguitur ab Essentia, multo magis hoc dicendum est de Attributis, quae minus distinguuntur, quam relationes. Et quanuis Concilium illis in locis hanc veritatem non intendat principaliter decernere, attamen haec propositio negari non potest; assumitur enim a Concilio ad inferendam propositionem certam in Fide, sed propositio certa nequit inferri, nisi ex premissis certis, & veris, ac innegabilibus; quia ex premissis incertis, dubijs, & negabilibus non potest inferri, nisi conclusio incerta, dubias & negabilis; ergo haec propositio imegabilis est propter connexione, quam habet cum conclusione deducta a Concilio; aliter sicut negatur propositio praemissa, ita posset negari propositiodeducta; implicat enim, quod ex aliqua propositione falsa, & negabili deducatur coclusio certa, & innegabilis; cum conclusiones vere non nisi ex veris inferantur. Praeterea inc. Damnamus de Summa Trinitate statuitur Deum esse omnino simplicem, & Beatiss. P. Aug. 11. de Ciuit. Dei c. 10. ait: Deum, atque Trinitatem simplicem omnino esse; & in quaestiunc. de Trin. Nullatenus aliud est, in Deo esse, aliud viuere, vel intelligere, vel aliud posse: vbi notandae sunt illae particulae: Omnino, nullatenus;, excludunt enim omnem alietatem. seu distinctionem praecedentem opus nostri intellectus iuxta illud: qui dicit omne, nihil exclu¬ dit; ergo qui excludit omnes nihil includit.

178

Conf. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. 6. 173 tvbi loques de perfectionibus attributalibus ait: Nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud intelligentia, aliud dilectio; siue charitas, sed vnum aliquid sit, quod omnia valet. Ex quibus sic ad hominem arguitur. Intellectus, Memoria, & Voluntas secundum Scotistas apud nostrum Bonerbam 1. de An. q. 2. dubit. 2. im nobis sunt passiones animae tantum formaliter ex natura rei distinctae; sed in Deo iuxta Beatis5. P. non distinguuntur, sicut in nobis; ergo in Deo. non distinguuntur formaliter ex natura rei. Tam manifesta est haec argumentatio, vt non nisi cum contradictione substinere valeant Scotistae doctrinam Beatiss. Doctoris.

179

A Prob. 2. ex nostro Greg. apud nostrum Tolet. dist. 8. q. 1. art. 3: & 4. retorquendo argumentum Scoti, qui in 1. dist. 8. q. 4. sic arguit. Si infinita Sapientia esset formaliter infinita Bonitas, Sapientia in communt esset formaliter bonitas in communis quia species non destruit rationem generis, sed perficit; infinitas autem se habet, vt species ad Sapientiam, & Bonitatem, vt sic; sed consequens est falsum, quia si Sapientia in communi esset Bonitas in communi, etiam Sapientia creata esset idem formaliter, ac Bonitas, quod tamen est falsum: ergo Sapientia infinita non est formaliter Bonitas infinita. Retorquetur autem sic. Si Sapientia infinita esset realiter Bonitas infinita, Sapientia incommuni esset realiter Bonitas in communi; sed consequens est falsum; quia Sapientia creata esset idem realiter, ac Bonitas creata; ergo Sapientia infinita non est realiter Bonitas infinita; & ideo sicut hoc non valet, quia Bonitas, & Sapietia Dei distingueretur realiter; ita neque illude

180

SResp. Faber in 1. dist. 2. q. 7. disp. 20. ca. quod haec retorsio Gregory est valde insulsa nam facit transitum de identitate reali ad identitatem formalem; ait ergo, quod infinitum duplex est; aliud simpliciter in omni genere, & aliud tantum in vno genere determinato. Insuper infinitum in vno genere pariter duplex est; aliud, quod est infinitum formaliter tantum in vno genere, & realiter infinitum in omni genere; & aliud, quod est infinitum formaliter invno genere, & realiter finitum in omni genere, scilicet in esse entis. Hoc supposito ait, quodlipet Attributum Dei esse infinitum formaliter tantum in illo genere; realiter tamen esse infinitum in omni genere; & ideo non arguitur ex eo, quod Sapientia sit infinita formaliter tantum in vno genere, quod non sit infinita realiter in omni genere; quapropter iste transitus non concludit.

181

Sed palato non sano & ipsum acutius sal insulsum videtur. Videamus autem, an sit insulsior retorsio Gregi an impugnatio Fabri. Pet. Scotistas Ens, vt sic, diuiditur in ens reale, quod est res, & in ens formale, quod est formalitas; & ens reale, quod, est res, dividitur in plures realitates specificas, vt in substantiam, & accidens; & substantia inplures substantias speciediuersas, sicut accidens in plura accidentia specie distincta; ita ens formale, vt sic, diuiditur in plures formalitates determinatas specie diuersas, vt in plura praedicata substatialia, & in plura praedicata accidentalia. Hoc ergo supposito sic. arguit Greg. Sicut se habent plures realitates specificae ad realitatem, vt sic, quae est genus; ita se habent plures formalitates specificae ad formalitatem, vt sic, quae pariter est genus illarum; quemadmodum enim se habent differentiae vnius generis respectu sui proprij generis, ita se haben differentiae alterius generis respectu illius, quod est proprium genus illarum; sed ex eo, quod duae formalitates specifice sumpte sint idem formaliter, arguit Scotus, quod sit eadem formalitas, vt sic; ergo ex eo, quod duae realitates specifice sumptae sint idem realiter, arguitur, quod sit eadem realitas, vt sic. Sed Sapientia, & Bonitas Diuina, quae sunt formalitates specifice ( diuidunt enim Sapientiam, & Bonitatem, vt sic sunt idem realiter, quia non distinguuntur realiter; ergo Sapientia, & Bonitas, vt sic; erunt idem realiter, & per consequens etiam Sapientia, & Bonitas creata erunt idem realiter, & sic non differrent a Sapientia, & Bonitate Diuina. quod est contra Scotum. Ex quo apparet hoc argumentum ductum a proportionalitate nullum transitum vitiosum continere; aliter omnis argumentatio a simili esset vitiosa, contra quod reclamant, & ipsi Logiculi. Id autem, quod dicit: Faber de infinitate in vno genere, excutietur ininstantia afferenda contra sequentem rationem.

182

Soluitur ergo argumentum Scoti negando maiorem, quia differentiae animalis sunt realiter distinctae, non tamen sequitur, quod animal; vt sic, sit realiter distinctum; ergo ex eo, quod differentiae alicuius generis sint distinctae, vel indistinctae, non arguitur, quod genus sit distinejectum, vel indistinctum; genus enim secundum se praescindit ab indistinctione, vel distinctione.

183

6. Prob. 3. ad hominem ex nostro Tolet. Si Attributa Diuina distinguerentur formaliter a Diquina Essentia, sequeretur, quod non essent formaliter infinita; sed consequens est falsum per ipsum Scotum, ergo non sunt formaliter distincta. Prob. maior I. Attributa per Scotum non sunt infinita nisi per identitatem cum Essentia. Diuina; sed sunt idem cum Essentia Diuina solum realiter, non formaliter; ergo sunt infinita; solum formaliter, non realiter; 2. Finitas, vearguit Fundatiss. Doct. ubi sup. art. 5. n. 193. & q. 1ant. 1. n. 3. usque ad 11, importat determinationem ad hoc esse particulare, intra quod clauditur; determinatio autem habetur per distinctionem; ergo infinitas, quae opponitur fini: tati, importat indeterminationem, quae habetur per indistinctionem, sed Attributa formaliter sumpta important distinctionem formalem; ergo important determinationem, & finitatem formalem, sicut enim si distinguerentur realiter, importarent limitationem, & finitatem ad hoc esse reale, & essent realiter finita; ita ex eo, quod distinguantur formaliter, important simitationem, & finitatem ad hoc esse formale, & per consequens sunt formaliter finita.

184

T Resp. Faber Attributa esse infinita realiter, quatenus identificantur cum Essentia Diquina; infinitas autem realis, cum sumatur ab Ente, est infinitas in omni genere Entis; at vero infinitas formalis, cum secundumse sit intra proprium genus, habet tatum sibi identificare perfectiones illius generis; vt si esset quantitas infinita, illa vtique esset omnis quantitas, non tamen esset omnis qualitas, aut substantia; ergoquodlibet Attributum est infinitum, quatenus sibi identificat perfectiones sui generis, non quatenus identificat sibi perfectiones alterius.

185

Sed contra est. 1. Attributa Diuina sunt, infinita realiter per identificationem cum Essetia, quia identificat sibi omnem realitatem, que continetur sub Ente reali, vt sic, & quia sub Ente reali, vt sic, continetur omnis realitas cuiuscunque generis, ideo sunt infinita realiter inquocunque genere; ergo Attributa sunt infinita formaliter, quatenus identificantur cum Ente formali, vt sic; sed sub Ente formali, vt sic, continentur formalitates nedum vnius generis determinati, sed etiam formalitates aliorum generum; sicuti enim ens reale, vt sic, continet realitates omnium generum; ita ens formale; vt sic, continet formalitates omnium generum; ergo eadem ratione Attributa erunt formaliter infinita, quatenus identificant sibi formalitates omnium generum, & per consequens, Vvt distincta a formalitatibus aliorum generum. sunt formaliter finita. 2. Infinitas in genere est? infinitas deficiens; quia illi deficit infinitas inomni genere, & per consequens est formaliter finita in omni genere; ergo quanuis Attributa essent infinita in vno genere, attamen essent finita in omnibus alijs generibus formaliter; finitas autem in omni genere, quia maiorem imperfectionem importat, magis repugnat Deo, quam finitas in vno genere tantum; quia minorem importat imperfectionem; vnde sicuti excluditur ab Attributis Diuinis finitas in vno genere; ita a fortiori est finitas in omni genere.

186

Resp. alij, quod licet relationes Diuinae sint realiter distinctae, attamen non sequitur, quod sint finitae; ergo ex eo, quod Attributa sint formaliter distincta, non sequitur, quod sint formaliter finita.

187

Sed contra est: nam etiam Scotus tenetur soluere hanc instantiam; colligit enim infinitatem Attributorum ex identificatione cum Essentia. Dicitur ergo, quod ex distinctione inesse absoluto colligitar finitas; non autem ex di¬ sti nctione relatiua, quae nullam distinctionem in esse importat, sed tantum in relatione considerata, prout habet rationem puri termini¬

188

Conf. haec 3. ratio. Deus denominatur realiter infinitus per formalitate Infinitatis existem tem in Deo; sicut denominatur realiter Sapiens. per formalitatem Sapientiae formaliter in Deo. existentem, sic enim homo denominatur realiter rationalis per formalitatem rationalitatis existe tem formaliter in homine; & paries dicitur reali ter albus per forma albedinis existente in parice te, non enim datur duplex albedo, vna, a quae paries denominetur albus realiter, & alia, a quae denominetur albus formaliter; nec datur duplex rationalitas, a qua homo denominetur realiter rationalis, & formaliter rationalis; sic nec in Deo datur duplex Sapientia, aut duplex infinitas, a qua Deus dicatur realiter Sapiens, & realiter Infinitus; ac formaliter Sapiens, & formaliter infinitus; sed per formam, aut formalitatem infinitam tantum in genere nequit res denominari realiter infinita in omni genere; quia denominatio realis est effectus formalis formae, aut formalitatis denominantis; & nullus effectus potest excedere suam causam; vt si quantitas infinita in suo genere existeret in aliquo subjecto finito, illud subjectum redderet tantum infinitum in genere quantitatis, non simpliciter in omni genere, vt concedit Faber: ergo si Attributa Diuina essent tantum infinita formaliter in suo vnoquoque genere, Deus non esset infinitus realiter in omni genere; & per consequens nequit realiter denominari infinitus simpliciter in omni genere, nisi quatenus infinitas formalis, seu formalitas infinitatis identificat sibi omnia genera formaliter, sic enim accepta infinitas reddit. Deum, & denominat realiter infinitum simpliciter. Ex quo apparet, quomodo infinitas sit ratio idetificans formaliter omnia Dei Attributa¬

189

Dices. Hoc argumentum valeret, si solum vnum Attributum esset infinitum in suo genere. attamen non concludit, quia omnia Attributasunt infinita in suo vnoquoque genere, & sic omnia simul reddunt Deum infinitum inomni genere.

190

Sed contra est; nam nos non debemus multiplicare infinitates formales formaliter, sicut nomultiplicamus aeternitates formaliter, aut Veritates, Bonitates, Vnitates, Simplicitates, Existentias; Subsistentias in Deo, & sic de reliquis quemadmodum non multiplicamus in homine formaliter rationalitates, per quas sit Substantia rationalis, Viuens rationale, animal rationale; aut creationes, per quas homo sit Substantia. creata, viuens creatum, &c, ergo Deus per vnicam formalitate Infinitatis formaliter indistin ctam est infinitus in omni genere; ergo Deus nedum est infinitus realiter, sed etiam formaliter in omni genere; formalitas enim infinitatis, a qua Deus denominatur formaliter infinitus, ab¬ sorbet, & identificat sibi omne genus, alitersi non identificaret sibi formaliter omne genus) daretur aliquod genus, quod non esset infinitum formaliter, & sic Deus non esset realiter infinitus in omni genere.

191

Instabis. Quanuis in homine sit vna Vnitas, & vna finitas, per quam omnia, quae sunt in homine, sunt vnum, non tamen sequitur per hoc, quod in homine non sint plura etiam realiter distincta; ergo haec ratio non probat.

192

Resp. neg. antecedens: nam in homine sunt plures entitates accidentales distinctae realiter; ergo sunt plures vnitates, quae sequuntur ad illas entitates, vnitas enim est distinctio ab alio; & si non essent plures entitates, non essent plures vnitates. Non sic in Deo. Uterius dato antecedente, neg. conseque finitas enim est ratio multiplicationis, & distinctionis, sicut infinitas est ratio identificationis.

193

S Prob. 4. ex Suma Dei simplicitate sic. Deus est formaliter summe simplex, quia summa simplicitas est Artributum Dei nulla in suo conceptu inuoluens imperfectionem, vt infr a probabimus; Attributa autem sut formaliter in Deo; & ab illis Deus denominatur formaliter talis, vt ostendemus De Emin. Dei; ergo in Deo non est distinctio formalis suorum Attributorum: nam summa Simplicitas nedum tollitur per distinctionem realem supponentem vnionem, sed etiam per distinctionem formalem, quia tollitur per compositionem ex genere, & differentia, vefaretur Scotus, quae compositio non importat, nisi distinctionem formalem; ergo a fortiori tollitur per distinctionem formalitatum actualium; quae facit compositionem formalem accidentalem; quae imperfectior est compositione formali substantiali: nam sicuti simplicitas realis tol litur nedum per compositionem realem potentiae; & actus, sed etiam per compositionem realem plurium actuum realium: vt statu tum est a Conc. Rhemen. contra Gilberi; ita simplicitas formalis tollitur nedum per copositionem forma. lem potentiae, & actus substatialis, scilicet ex genere, & differentia, sed etiam per compositionem formalem plurium actuum formalium. Hat rationem late expendimus art. 4. vbi soluimus instantias contra eam allatas.

194

9 Praeterea. Quodlibet Attributum est purissimus actus formaliter; ergo est formaliter in distinctum ab alijs Attributis, & ab Essentia Antecedens patet; quia si Attributum non esset actus purissimus formaliter, includeret rationem potentiae passiuae, quae sola tollit rationem actus puri, & per consequens includeret imperfectionem. Prob. conseq. In tantum Attributum est actus purissimus realiter, in quantum identificat, sibi realiter omne Attributum; ergo in tantum Attributum est actus purissimus formaliter, in quantum identificat sibi formaliter omne Attributum. ro Tandem prob. cuertedo aliud fundamentum Scotistarum. In tantum ponitur dictinctio formalis in Diuinis, in quantum distinctio virtualis, cum sit minor, nequit saluare distinctionem Diuinarum Personarum; sed etiam distinctioformalis est minor distinctione reali, quae est inter Diuinas Personas, ve docet Fides; ergo distinctio formalis propter eorum motiuum est, reijcienda. Distnctio tamen virtualis, cum aequiqualeat distinctioni reali, vt diximus art. 4: et infraart. 8; optime saluat distinctionem realem, & ideo haec, & non illa, est in Deo ponenda,

195

II Obijciunt 1. Conc. Flor. in literis S.Unionis. ait: Pater dedit omnia, quae sunt in ipso, praeter esse Patrem; ergo Concilium dididit Paternitatem ab Essentia, sed Concilium loquitur de his, quae sunt actu in Patre; ergo diuidit actu relationem: ab Essentia; sed Attributa distinguuntur eodem modo, ac relationes, ergo distinguuntur actu, non. virtualiter,

196

stesp; quod non debent Aduerfarij meminisse Concilij Florentini:nam sess. 17, 18, & ro. expresse docet relationem tantum ratione distingui ab Essentia, quanuis Pater actu communicet Filio Essentiam, non relationem. Aliud est, pergo Paternitatem, & Essentia esse actu inPatre, aliud actu distingui, ut infra explicabitur.

197

I2 Obiicit 2. Faber ubi sup. c. 3. auctoritatem Beatiss. P. Aug. lib. 3. contra Maximin. c. 10. adductam a Scoto dist. 8. q. 4. Si potes Deum Patrem concedere simplicem, & tamen esse sapientem, Bonum; quanto magis unus Deus potest esse simplex; & tamen Trinitas ita, quod tres personae non sint partes unius Deie Ex quo sic arguit Scotus. Si Attributa non distinguerentur aliquo modo ex natura rei ante opus intellectus, S. Aug. ex pluralitate rationis Attributorum stante cum simplicitate Dei sine ulla compositione deduceret, quod etiam distinctio realis Personarum stat cum simplicitate ipsius Dei, quae esset inepta argumentatio; potuisset enim Haereticus respodere, quod vtique distinctio rationis non tollit simplicitatem realem, distinctio tamen realis illam tollit.

198

Resp. 1. retorquendo arg. in Aduersarios. Si Attributa distinguerentur formaliter ex natura rei tantum, haec argumentatio esset inepta, quia potuisset respondere Haereticus, quod vtique distinctio formalis min tollit simplicitatem, vt respondent Scotistae, distinctio tamen realis illam tollit

199

Resp. ergo 2;quod S.P. hoc dilemmate vrget Maximinum. Vel bonitas, vel sapientia, clementia, & potentia sunt partes unius virtutis, qua simplicem esse dixisti, vel none si sunt partes, ergo simplex virtus ex partibus constat; & simplex istavirtus se de finiente Deus est, & per consequens. Deum compositum ex partibus dicis. Si non sunt, partes; & tamen quatuor sunt, & una, eademque simplex virtus est, si in una persona Patris illa inquenis, quae plura videntur; & tamen partes non inuenis, quanto magis Pater, & Filius, & Spiritus Sanctus propter eandem identitatem indiuiduam unus Deus est, & propter uniuscutusque proprietatem tres personae sunt? Optime ergo arguit S. Pae. ab identitate Essentiae cum suis Attributis, quae plura videntur; non autem dixit plura sunt simplicitatem Diuinarum Personarum: nam simplicitas attenditur penes Essentiam; non penes relationem, quia simplicitas attenditur peneg gnitatem, quae habetur tantum ab Essentia, non autem a relatione, a qua habetur multiplicitas Arguit ergo sic. Vel Attributa sunt partes realiter componentes Patrem, vel non? Si primum ergo distinctio realis non pugnat cum simplicitate Patris, quem Haereticus simplicem fatebatur. Si secundum; ergo in tantum non faciunt: compositionem, in quantum partes non sunt; de tatione enim compositionis essentialiter est esse ex partibus: & ex hoc deducit, quod Personae. Diuinae, quannis realiter distinctae, non faciunt: compositionem, quia Petsona, vt Persona est, non est pars componens, sed est totum: imo repugnat Personae habere rationem partis, cum sit quid per se subsistens; & pars est quid existes in totoMirum est ab Aduersarijs semper subdole afferri auctoritates mutilatas ad trahendos in suam sententiam SS.PP. etiam manifeste oppositum substinentes, vt aperte colligitur ex hac auctoritate, in qua assumunt, Faber, & Stotus tantum vnam partem Dilemmatis. Quod autem haec sit. optima argumentatio; patet: nam ex eo, quod Attributa, & relationes non sint partes reales, quia funt realiter indistinctae, colligit, quod non componat; omnis enim compositio est ex partibus; ex quo infert, quod Personae, quanuis realiter distinctae, quia tamen non sunt partes, cum de ratione partis sit subsistere in toto, & Persona sit ipsum totum per se subsistens, ideo non componunt, nec tollunt Diuinam Simplicitatem.

200

I3 Obiicit 3. S. P. Aug. lib. 8. de Trin. c. 2. probat tres Personas Diuinas non esse quid maius, quam vna Persona per hoc medium, quod non sunt quid verius; sed medium debet esse a parte. rei distinctum ab extremis, aliter demonstratioesset tantum in duobus terminis; ergo veritas est formaliter actualiter ex natura rei distincta a magnitudine.

201

Resp. ad veram demonstrationem sufficeret distinctionem virtualem; sufficit enim, quod vnum oriatur ab alio vel virtualiter, vel realiter. Neg. igitur minor; & ad prob. insertam dicitur, quod icuti non implicat, quod demonstratio sit tantum in duobus terminis, imo invno tantum termino realiter eodem; nam etiam per Scotistas Persona, veritas, & magnitudo sunt vnum, & idem realiter; ita non implicat, quod demonstratio sit in vno tantum termino formali actuali, ex natura rei virtualiter triplici.

202

14 Obiicit 4. Idem Beatiss. P. lib. 7. de Trin. c. 13. & 2. habet: Omnis Essentia, quae relatiue dicitur, est aliquid excepto relatiuo; & paulo post: Filius non eo Verbum, quo Sapientia; ergo relatio formaliter distinguitur ab Essentia; si enim relatioante opus intellectus esset idem, ac Essentia, sed queretur, quod sicut relatio distinguit realiter ita Essentia distingueret realiter; tum quia si relatio esset quid ratione distinctum ab Essentia sequeretur, quod Trinitas constitueretur per aliquid rationis; & sic esset quid rationis, non quid reale, quia tale est constitutum, quale est constitutiuum.

203

Resp. his, & similibus Auctoritatibus Beatiss. Patrem nihil aliud intendere, quam quod relatio habet diuersum modum significandi ab illo, quem habet Essetia; quia relatio est ad aliud realiter distinctum, Essentia vero est ad se; unde quia eadem res potest concipi cum diuerso modo significandi, ideo si concipiatur in ordine ad aliud, relatiue dicitur, & sic distinguit; si vero concipiatur in ordine ad se, absolute dicitur, & sic non distinguitur, quia absoluta transcunt inidentitatem. Ad illud, quod reponitur, neg. sequela; quae tamen est contra ipsos Scotisias; nam relatio est idem realiter cum Essentia, & tamen Essentia non distinguit realiter distinctione rei a re; sicut distinguit relatio. Dicitur ergos quod cum distinctio sit, in ordine ad aliud, sumitur tantum a relatione, quae est ad aliud; non ab Essentia, quae est ad se; vnde quauis relatio distinguat ab alio, non tamen distinguit a se ipsa; & tamen est eadem formalitas etiam per Scotistas, ergo quanuis Essentia, & relatio sint vna formalitas, attamen haec distinguit solum per ordinem ad aliud, non per ordinem ad se, sed Essentia non est in ordiner adaliud; ergo non distinguit. Ad id, quod additur, dicitur, quod reddatio constituit Trinitatem secundum esse ad, secundum quod respicit terminum realiter distinctum, & sic est quid realiter distinctum a termino; atque adeo constitutiuum Trinitatis est reale, non rationis. Secundum autem esse in, secundum quod respicit Essentiam, constituit vnitatem; quia transit in identitatem Essentiae; & sic non distinguitur formaliter ante opus intellectus; aliter non constitueret unitatem formalem, sed multiplicitatem.

204

I5 Obiicit 5. Idem 15. de Trin. c. 3. docet Diquinas perfectiones in Deo esse aequales; sed aequalitas intercedit inter duo extrema actu distincta ex natura rei; ergo perfectiones attributales distinguuntur formaliter ex natura rei.

205

Resp. D. P. ibid agere de aequalitate Diuinarum Petsonarum contra Arrianos asserentes. Filium esse inaequalem Patri, cum autem agit de Diuinis Attributis, docet omnia esse vnum propter summam simplicitatem, vt videri potest lib. 6.c. 5: & 6; & in fine eiusdem libri, vnde si aliquando ageret de aequalitate Attributorum tunc sumeret aequalitatem, prout idem est, acgnitas, non prout aequalitas importat saltem, praesuppositiue distinctionem reale extremorum.

206

I6 Obiicit 6. D. Dam. lib. 1. de Fide c. 4ζος ς ait: Cetera (supple Attributa) non dicunt Nauram, sed ea, quae sunt circa naturam, & Dii 12. de Trin. c. 50. ait; quod Pater communicat Filio Diuinas proprietates; ergo Attributa distinguuntur formaliter ex natura rei.

207

Resp;quod D. Dam. nihil aliud vult, quam Attributa exprimere, & explicare aliquod adueniens Naturae Diuinae, non autem illud esseformaliter distinctum a Natura Diuina; ait enim dicunt, quod est idem, ac exprimunt; dicere enim est idem, ac exprimere. Idem dicitur ad D. Hil¬

208

17. Obiicit 7. ex Auctoritate omnium SS. PPy Theologorum, & ex definitione Fidei. Certum est, quod productio Filij distinguitur a productione Spiritus Sancti, non quidem virtualiter, sed formaliter ex natura rei ante omnem operationem intellectus Dinini, & humani; nam D.P. Aug. 15. de Trin. c. 27. ait: Sic videbis, quid distet Nattuitas Verbi a processione doni. Et in Symb. D. Aiban. Filius dicitur genitus, Spiritus Sanctus vero non dicitur genitus, & haec veritas definita est in Conc. Tolet. 1. in confess. Fidei confirmato a Leone I. Et tandem omnes Theologi consentiunt in hoc, & disputant solum de modo, quo istae processiones differunt. Praeterea processiones actiue sumptae sut in Personis producentibus; ergo in Patre est generatio actiua. & spiratio actiua, sed istae duae processiones distinguuntur ex natura rei, vt docent PD; Concilia, & Theologi: ergo in eadem Persona datur distinctio formalis ex natura rei. Praeterea generatio actiua est in Patre, generatio passiua est in Filio, & spiratio passiua est in Spiritu Sancto; si cuti spiratio actiua est in Patre, & Filio, & omnes istae relationes sunt in Essentia Diuina, quae est fundamentum omnium relationum; & tamen Essentia Diuima est summe simplex; ergo in Essentia Diuina sunt plura Attributa ex natura rei distincta absque laesione simplicitatis, Tandem relationes disparatae distinguuntur ex natura rei, & nullam faciunt compositionem.

209

Resp. quod valde perterruit nos prima facie Faber obuius cum validissima manu PPs Theologorum, & Conciliorum; sed terriculae mentum minoratum est in eius maiori, videntes; quod Concilia, PP; & Theologi stant pro nobis contra illum; docent enim solum has duas processiones passiue sumptas esse distinctas, non quidem virtualiter, aut formaliter ex natura rei, ut vult Faber, sed realiter, tanquam res a res & sit processiones passiue sumptae non faciunt compositioem, quia non vniuntur inter se; facerent tamen compositionem formalem, si actiue sumpte distinguerentur formaliter; quia sic essent vnitae in vna persona. Ad 2. dist. minor subsumpta. Istae processiones actiue sumptae distinguuntur formaliter, negipassiue sumptae, dicitur, quod distinguuntur realiter, non tantum formaliter; unde illa minor absolute est falsa. Ad 3. dicitur, quod relationes comparatae ad Essentiam omnia transeunt in identitatem formalem, & ideo nullam, faciunt compositionem, comparatae autem interse distinguuntur quidem realiter, sed non componunt, quia non vniuntur. Discere debuerat Faber ex Beatiss. P. Aug. naturam relatiuorum. prout comparatur inter se, & prout comparam tur ad Essentiam, & sic capere potuisset, & quo modo sint idem formaliter cum Essentia, & diuersa realiter inter se absque vlla compositione. Adt. neg. assumptum absolute; nam relationes disparatae non distinguuntur, nisi quater nus, coniunguntur, & identificantur formaliter cum relationibus oppositis; vnde Filiatio distinguitur a spiratione passiua, quia coniungitur cum spiratione actiua, quae est in Filio; non tamen Filiatio, & Spiratio actiua distinguuntur. inter se, quia non coniunguntur diuersis relationibus oppositis.

210

I8 Obiicies 8. Sapientia differt genere a Bonitate; aliud enim est genus Sapientiae, & aliud Bonitatis, ergo Sapientia, & Bonitas Diuina distinguuntur formaliter ex natura rei. Prob. conseq. Sapientia Diuina non addit Sapientiae, vt fici, nisi infinitatem; sed infinitas non variat rationem illius, cui additur; quia tantum addit gradus existentes intra genus illius; ergo Sapientia, & Bonitas Diuima distinguuntur ex natura rei.

211

Cons. Infinitas adueniens Sapientiae facit? Sapientiam esse infinitam in proprio genere, non autem in genere Bonitatis, ergo infinitas non tollit distinctionem ex natura rei. Prob. antecedens. 1. Si infinitas faceret Sapietiam infinitam in genere Bonitatis, & in genere cuiuscunque Attributi, faceret Sapientiam esse eminenter in genere Bonitatis, & in quocunque alio genere; & sic Deus non esset formaliter Bonus, Iustus &c; sed tantum eminenter, quod est contra omnes Theologos admittentes omnia Attributaformaliter in Deo. 2. Si infinitas faceret Sapietiam infinitam in omni genere, destrueret rationem formalem Sapientiae, & corrumperet Sapientiam formaliter; nam illam faceret tantum eminenter, non formaliter infinitam, & ideo de strueret formalitatem Sapientiae; esse enim eminenter, & formaliter in Deo sunt incompossibilia. 3. Differentia adueniens generi non destruit naturam generis, sed stat simul cum illa ergo infinitas adueniens formalitati Sapientiae non destruit formalitatem Sapientiae, & ideo ne facit illam infinitam in alio genere.

212

Resp. arg. iam fuisse retortum. Dicitur ergo, quod ad diuersificandum vnum genus abalio sufficit distinctio virtualis. Ad prob. conseque dist. min. Infinitas non variat rationem illius, cui additur, quantum ad rationem formalem) cone; quantum ad distinctionem sequentem ad rationem formalem, neg. Nam sicuti infinitas realis non variat rem quantum ad realitatem, quia ex eo, quod Deus sit infinitus, non sequitur quod Deus non sit realiter Sapiens, variat tamen quoad distinctionem realem sequentem. ad entitatem, & realitatem rei, quia ex eo, quod Deus sit realiter infinitus, tollitur, quod eius Sapientia sit realiter distincta a Bonitate, vt fater tur Scotus. Ita licet infinitas non variet formalitatem Sapientiae quantum ad ipsam formalitatem, variat tamen quantum ad distinctionem: quia tollit distinctionem formalem sequentem. ed formalitatem. Et in hoc fere laborant omnia argumenta Aduersariorum, quae transeunt fere semper de formalitate ad distinctionem, & ex eo, quod non detur distinctio formalis arguunt; quod non detur formalitas, quod tamen manifeste falsum est; quia ex eo, quod non detur, distinctio realis, no arguitur, quod non det ur rea litas; & ratio est, quia talis distinctio est passio sequens ad talem entitatem, & ad formalitatem, & ideo potest reperiri sine illa distinctione, non quidem in illa entitate, aliter non esset passio illius, sed in alia entitate superiori¬

213

Ad confneg. antecedens. Ad 1. prob. neg. assumptum: nam ex eo, quod infinitas identificet sapietiam formaliter in omni genere, sequitur tantum, quod tollat distinctionem, non formalitatem; sicut ex eo, quod idetificet realiter, tollit distinctionem realem, non realitatem; & sic dicitur ad 2, & 3. probi nam ex eo, quod tollat distinctionem, non sequitur, quod tollat formalitatem, sed potius quod illam perficiat simpliciter in omni genere, quia illi identificat omnem perfectionem formalem cuiuscunque generis.:

214

Instant Scotistae. Attributa sunt formaliter actualiter in Deo, non vero eminenter; ergo distinguuntur formaliter actualiter, non vero virtualiter eminenter; distinctio enim formalis sequitur ad esse formale; & res eo modo, quo est, distinguitur, quia distinctio fundatur supra esse rei

215

Resp. neg. conseq. Ad prob. insertam dist. assumptum. Distinctio sequitur ad esse adaequate sumptum, cone; inadaequate, neg: nam ex eo, quod Deus sit realiter Sapiens, & realiter Bonus, non sequitur, quod Sapientia, & Bonitas in Deo distinguantur realiter; sicut ex eo, quod homo sit realiter animal, & realiter rationalis, non sequitur, quod animalitas, & rationalitas in homine distinguantur realiter; animalitas enim importat tantum esse hominis inadaequate, non autem adaequate. Et sic distinctio fundatur super esse rei, prout limitatum, conc; prout illimitatum, neg.

216

Replicabis. Deus non est realiter, sed formaliter Sapiens; quia Sapientia non est vna realitas distincta realiter a ceteris Attributis; sed est vna formalitas; ergo nulla responsio.

217

Resp. hoc esse contra Scotum docentem Sapientiam, & Bonitatem in Deo realiter identificari, quomodo autem possent fealiter identificari, si esse reale non haberent in Deo? Oportet igitur distinguere realitatem a distinctione. reali sequente ad realitatem.

218

I9. Obiicit 9. Illa distinguuntur ex natura rei, de quibus verificantur contradictoria; sed de Essentia, & relationibus Diuinis verificantur contradictoria, quia Essentia communicatur, & relatio non communicatur, quod etiam dicitur de Attributis: nam Iustitia punit; Misericordia non punit; ergo distinguuntur formaliter ex, natura rei. Prob. maior, Illa, de quibus verificantur contradictoria, possunt ad innicem negari ante opus intellectus; sed negatio est distinctio: ergo distinguuntur.

219

Resp;quod ad verificanda contradictoria. realia requiritur distinctio realis, quia possunt realiter negari, & ideo distinctio formalis non sufficit, cum sit minor distinctione reali ad verificandum; quod Essentia realiter communicetur, & relatio realiter non communicetur, ideo hoc argumentum nihil obtinet. Dist. igitur maior, Illa distinguuntur ex natura rei, de quibus verificantur contradictoria realia, negi ad verificanda enim contradictoria realia, vel requiritur distinctio realis, vel alia distinctio aequiua lens reali, vt est distinctio virtualis. Ad verificanda contradictoria formalia, transeat. Praeterea dicitur, quod haec contradictoria respiciunt terminos realiter distinctos; quia communicatio Essentiae respicit Filium, cui communicatur Essentia; relatio autem, Paternitatis importat Patrem, qui est realiter distinctus a Filio, & haec distinctio realis terminorum sufficit ad verificanda contradictoria realia. Idem dicitur de Iustitia, & Misericordia, quae respiciunt effectus realiter diuersos in creaturis. Sed hoc magis explicabitur art. 9. n. 6.

220

20. Obiicit 10. Pater in illo priori, antequa generet Filium, vel intelligit Essentiam, & Paternitatem, vt duo objecta ex natura ret distincta, vel vt vnum objectum sub diuerso modoconcipiendi? Si primum; ergo Essentia, & Paternitas distinguuntur ex natura rei, quia cognitio Patris, cum sit intuitiua, terminatur ad remvt est existens in se. Si secundum; ergo Essentia, & relatio non differunt nisi grammaticaliter, vehomo, hominis, vel logicaliter, vt Deus, & Deitas; & per consequens tantum per conceptum intel lectus; & ideo solum per intellectum Essentiacommunicaretur, & relatio non communicare. tur; realiter tamen vtrunque communicaretur.

221

Resp; quod admisso etiam illo signo priori, Pater intelligit Essentiam, & relationem, vevuum objectum formaliter; duplex tamen virtualiter, & hoc independenter a nostro intellectu, vt explicatum est art. 4: hoc tamen obiectum, si sumatur relatiue, non communicatur, si autem absolute, communicatur. Instat. Quae sunt plura tantum aequiualenter, non formaliter, non sunt actu formaliter in illo, sed tantum aequiualenter; ergo si Essentia & relatio essent tantum plura equiualenter, non essent formaliter in Deo.

222

Sed hoc argumentum transit vitiose de formalitate ad distinctionem formalem, vt supra dictum est; neg. ergo antecedens; nam intela lectio, & intellectus non distinguuntur formaliter, & tamen sunt formaliter actualiter in Deo.

223

EI Obiicies 11. Nihil est idem realiter cum aliquo per illud, per quod distinguitur realiter ab eo; sed quaelibet Persona Diuina est idem realiter cum alia Persona in Essentia Diuina,& distinguitur ab alia Persona per relationem: ergo relatio, per quam distinguitur, nequit esse idem formaliter cum Essentia, per quam est ide

224

Sed hoc argumentum probat quoque distinctionem realem relationis ab Essentia: nam si per relationem Persona distinguitur realiter, & per Essentiam est idem realiter, & distinctiuum reale nequit esse idem cum identificatiuo reali, sequitur, quod realiter distinguatur ab illo, uvnde fere omnia argumenta probant distinctionem realem, non formalem.

225

22 Obiicit 12. Maior est distinctio inter Essentiam, & Attributa, quam inter Deum, & Deitatem: inter Sapientiam, & esse Sapiens; sed inter Deum, & Deitatem datur distinctio rationis; ergo inter Essentiam, & Attributa datur distinctio formalis,

226

Resp. neg. conseque nam inter Essentiam, & Attributa datur distinctio virtualis, quae est mapior distinctione intercedente inter Deum, & Deitatem, quae est distinctio rationis sine fundamento. Tum quia sicuti intra lineam distim ctionis realis datur maior, & minor distinctio: ita intra lineam distinctionis virtualis, & rationis datur magis, & minus.

227

23 Obiicit 13. Ubi datur ordo prioris, & posterioris ex natura rei, ibi datur distinctio ex natura rei, sed Essentia est prior ex natura pret Attributis, quia est radix Attributorum; ergo distinguitur ex natura rei¬

228

Resp. neg. min; Essentia enim est prior Attributis tantum virtualiter explicite, & sic est radix illorum, non autem formaliter exclusiue,

229

24. Obiicies 14. Illa, quae habent diuersas definitiones, distinguuntur ex natura rei, quia definitio est oratio explicans naturam ret; & ideo vbi sunt plures definitiones, sunt plures naturae; sed Essentia, & Attributa habent diuersas definitiones; ergo distinguuntur ex natura rei¬

230

Resp. dist. maiorem. Quae habent diuersas definitiones adaequatas, conc; sed in hoc sensu neg. minor: nam, vt ait Doct. dist. 33. princ. 1. q. 2. si Essentia defineretur definitione adaequata; exprimeret omnia Attributa. Diuersas definitiones inadaequatas secundum explicitum, & inexplicitum, neg. maior. Hinc Scotus negans compositionem ex genere, & differentia, negat etiam veram definitionem Dei.

231

ES Obiicies 15. Intellectus, & voluntas distinguuntur ex natura rei, quia sunt principia processionum distinctarum ex natura rei; tum quia si essent idem formaliter in Deo intellectuss& voluntas, Spiritus Sanctus procederet. formaliter per intellectum aeque, ac per voluntate

232

Resp. neg. antecedens. Ad 1. prob. insertam; ffeitur, quod intellectus, & voluntas sunt principia processionum distinctarum realiter: non vero tantum formaliter, & ideo si ex distinctione actionum passiue sumptarum arguenda est, distinctio, arguitur potius distinctio realis, quam formalis. Ada. dicitur, quod licet intellectus, & voluntas sint eadem formalitas, non tamen Spiritus Sanctusidicitur procedere per intellectum, quia procedere est verbum actiuum importans actionem, quae respicit terminum realiter distinctum a Filio; qui terminus, cum sit amor, habet respicere principium, prout habet munus volendi, non autem prout habet munus intelligendi. Sed hoc magis explicabitur infra art. 9. n. 6. Sicut idem punctum formaliter potest esse principium duarum lincearum:vealiter distinctarum.

233

Instabis. Potentiae specificantur per actus ex Phil;sed actus intellectus, & voluntatis Diuinae sunt distincti; ergo & intellectus, ac Voluntas.

234

stesp; quod potentiae specificantur per ordinem ad actus, si sint potentiae passiuae, vt in noibis, si autem sint actus purissimi, vt in Deo, sunt ipsi actus formalissimi actiue sumpti: & in hoc Sesu neg. minor; actus enim intellectus, & Voluntatis Diuinae distinguuntur tatum passiue, non actiue.

Articulus 8

235

ART. VII. An inter Essentiam Diuinam, & Attributadetur distinctio virtualis:

236

QVid sit, & in quo consistat formaliter Tdistinctio virtualis, explicatum fuit superius art. 4: nunc videndum est, andetur in Deo?

237

Prima sentetia negat distinctionem virtualem in Diuinis, siue inter Attributa ad indicem considerata, siue inter Essentiam, & Attributa. ItaScotistae, qui loco distinctionis virtualis admittunt: distinctionem formalem ex nitura rei, & inter illos Mastrius in 1. disp. 2. q. 2. art. 2. n. 51. vocat, eam fictitia, & chimaericam; jurgiis potius, quam turibus, & rationibus illam reijciens, destructiua Mysterij Trinitatis, non aduertens eam expresSe tradi a Beatiss. P. Augi ab alijs SS. PP; & SS. DD& a Scoto, vt ostendimus art. 3. n. 5: & art. 7. ι.1, & subdit non posse habere verum sensum; nisi reducatur ad distinctionem formalem exnatura rei; cum potius e contra debuisset dicere, quod distinctio ex natura rei nequit esse vera: nisi reducatur ad distinctionem virtualem; quia posterius reducitur ad prius, non e contra; vude cum distinctio virtualis sit prior distinctione. formali ex natura rei, haec ad illam, non e contra, reducenda est, vti illam reducit Scotus, vt patet ex ipsius auctoritatibus allatis art. 3.

238

Item negant distinctionem virtualem, qui admittunt distinctionem modale;vt dictum est ar¬6¬

239

Et tandem Nominales admittentes dist inctionem solum penes nomina, & penes extrinseca connotata, a quibus transferuntur illa nomina, ac intra ipsam tem solam distinctionem rationis sine fundamento ratiocinatis, Ita oRam, Gabr; noster Greg. in 1. dist. 8. q. 2 art. 1, & 2, & Hurt. in Met. disp. 4. sect. 4.

240

Secunda sententia docet inter Essentiam. Diuinam, & Attributa dari distinctionem virtualem ante quodcunque opus intellectus modo, quo explicata est art. 4. Ita B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 2. q. 2, & q. 3. art. 1, & 2, & alibi. Eadem sentetiam sequutur comuniter nostri DD. Alex. a S. Elpid: Gers Toletan, Franc. a Christo; Puteans Gibbon; Fulg. Tolos. q. 3. De Attr. in com. §. 21 & Mag. Coson. in M.S. Ide docet Angelicus Doct. & cum eo omnes Thomistae. Haec sententia nedum communissima est, ijs pauculis exceptis, quos enumeranimus, sed etiam antiquissima; refert enim noster Lusit. De Beat. 1o. 1. lib. 5. q. 5. art. 2. hanc fuisse omnium fere Theologorum menten, pro cuius explicatione.

241

Not. est, quod quanuis aliqui Antiquiores Theologi hanc difficultatem in terminis non agitet, illatame vel supponunt, cum asserunt vnam, & eandem tem simplicissimam continere plures perfectiones aequiualetes pluribus perfectionibus creatis realiter distinctis pertinentibus ad diuersas virtutes, seu species; quae continentia idem est, ac distinctio virtualis, & est fundamentum immediatum, supra quod noster intellectus potest fabricare distinctionem rationis concipiedo illas perfectiones ad modum distinctionis: realis distinctas. Igitur Antiqui nomine fundamenti immediati distinctionis rationis intelligunt distinctionem virtualem. Noniores tamen Doctores agunt de distinctione virtuali, prout contradistinguitur a distinctione rationis, prout etiam nos hic agemus. Non quaerimus tamenpro nunc, an haec distinctio virtualis sit per modum excludentis, & exclusi, vel per modum expliciti, & inexpliciti; de hoc enim in seq. art. Igitur suppositis ijs, quae diximus art. 4. circa explicationem huius distinctionis.

242

. Vnica conclusio. Inter Essentiam Diuinam, eiusque Attributa datur dist inctio virtualis ante opus intellectus. Haec concl. est conformior Sacrae scripturae, Fidei, Concilis, SS.PP, & rationi. Prob. 1. ex illo Sap. 7. Spiritus intelligentiae Sanctus unicus, multiplex. Ex quo sic. Quo magis saluatur vnitas Dei simplicissima, & mula tiplicitas perfectionis: imo continentia omnis perfectionis modo perfectissimo, actualissimo, & purissimo, magis est conforme Sanctis Scripturis, Fidei, Concilijs, SS.PPp, & rationi; sed per¬ distinctionem virtualem praeciso onene intellectus positam inter Essentiam Diuidum εiusque Attributa magis saluatur Vnitas Heunplicissima, & multiplicitas perfectionis;amo continentia omnis perfectionis modo perfectissimo, actualissimo, & purissimo; ergo admittere distinctionem virtualem inter Essentiam Diumam, & Attributa est: conformius Sanctis Scripturis, Fidei, Concilijs, SS.PP, & rationi. Prob. maior quoad omnes partes: Nam de Vnitate Dei ait Christus Dominus Io: 10. Ego, etPater unim sumus, & Fides in Conc. Nic. Credo in unum Deum: Demultiplicitate aute perfectionum dicitur Exodi. 33. Ostendam tibi omne bonum, & Apost. Rom. 11. In ipso sunt omnia. Ex SS. PP. sufficiat vnus PP. P. Aug. lib. 6. de Trin. c. 4. Si quid de illa simplici multiplicitate, ac multiplici simplicitate dixeris, quo eius Substatia significetur. Et ex Theologis B. Dost. in 1, sentet in Met. 1. 1. q. 10. ostendit, quod Deus continet omnem perfectionem, quia est omne esse, a quo sumitur omnis perfectio; & ex eo, quod est omne esse, est summum Ens, ad quod sequitur, quod sit summe Vnus; ergo quo magis saluatur Vnitas Dei simplicissima, & perfectissima multiplicitas ita, vt Vnitas non deroget perfectioni, nec per fectionum multiplicitas Vnitatis magis est conforme S. Scripturis, Fidei, Cocilijs, SS.pP: & rationi. Prob. min. Per distinctionem virtuale magis saluatur summa, & perfectissima. Vnitas Dei, quia distinctio virtualis non est distinctio, sed virtus aequiualens distinctioni; quae aequiualentia sumitur ex continentia omnium. perfectionum; sed per non distinctionem magis saluatur Vnitas, quam per distinctionem, quiaVnitas idem est, ac non distinctio: & per continentiam omnium perfectionum magis saluatur multiplicitas, imo infinitas perfectionum, quam per alias distinctiones, quae non dicunt continentiam omnium perfectionum; ergo distinctio virtualis saluat simplicissimam, & perfectissima Dei. Vnitatem; & ideo haec distinctio est conformior S. Scripturis, Fidei, Concilijs, SS.PP, & rationi¬

243

Respondent Scotistae; quod licet saluetur simplicissima Vnitas, & multiplicitas Diuinarum perfectionum, attamen non saluatur contradictio: qua Filius dicitur produci per intellectum, non per voluntatem, posito namque, quod intelle ctus, & voluntas sint una simplicissima formalitas solum virtualiter multiplex, nequit saluari, quod Filius procedat per intellectum, & non per voluntatem formaliter, & ideo nequit sala uari Mysterium Trinitatis.

244

Sed huic instantiae plene satisfactum fuit art.4. n. 7, & seque nam per distinctionem virtualem, quae aequiualet reali magis saluantur contradictoria, quam per distinctionem formalem, ex natura rei, quae iuxta Scotistas est minor distinctione reali. Quare autem Filius nequeatm ci procedere per voluntatem, quanuis intellectus, & voluntas sint una simplicissima formali¬ tas implicite, diuersa tantum virtualiter expli cite, explicabimus in seq. art. n.6. Pro nunc dicitur, quod Filius non procedit per voluntatem; quia voluntas explicat modum procedendi, qui non est proprius Filij, cum non sit in similitudia nem naturae; Tum quia consignificat terminum; qui realiter distinguitur a Filio; consignificat, enim Spiritum Sanctum, qui, cum sit amor, ime portat modum procedendi per illam formalitae tem, prout explicat munus voluntatisa

245

4 Prob. 2. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. dectrin. c. 17. vbi ait: Nec distent in eis (idest m Personis Diuinis) ista, sicut in nobis aliud estrmemoria, aliud intelligentia, aliud dilectio, siuecharitas; sed vnum aliquod est, quod omnia VALEAT. Ex quo sic. Diuina Essentia, & Attributa sunt Vnum. VALLNSomnia, sed distinctio virtualis est Unitas valens plura; ergo Diuina Essentia, & Attributa sunt tantum virtualiter distincta.

246

S Prob. 3. ad hominem contra Scotistas. Distinctio realis simul cum distinctione relatiua. perfectissime saluat Mysterium Trinitatis, ergo est admittenda in Diuinis. Probatur anter cedens. Mysterium Trinitatis consistit inperfectissima Vnitate Essentiae, & realissima. distinctione Personarum, vt docet Symb. D. Athan; vnde Personae Diuinae in hoc differum a numero ternario hominum; quod in illis est vna, & eadem Natura: in istis vero est triplex numero natura; sed sola distinctio virtualis saluat perfectissimam Vnitatem Naturae Diuinae; quia distinctio virtualis est non distinctio forma liter, & non distinctio constituit formaliter Vnitatem, quae est non distinctio, seu indistinctio in ser & continet omnem perfectionem; distinctio vero formalis est distinctio in se, & ideo tollit Vnitatem formalem in se, quia tollit indistinctione formalem in se; & ex alia parte distinctio relatis qua saluat distinctionem realem Petsonarum: ergo sola distinctio virtualis simul cum distinctione relatiua perfectissime saluat Mysterium Trinitatis; & per consequens sola distinctio virtua lis debet admitti inter Essentiam, & Attribus ta: sicuti distinctio relatiua admittitur solumo inter Personas.

247

Videantur aliae rationes allatae arta; generaliter enim probant distinctionem virtualem admittendam esse in Deo, & creaturis.

248

6. Obiiciunt Scotistae. Discinctio virtualis non est distinctio actualis, sed potentialis, fundametalis, & eminentialis, quatenus potest esse fundamentum distinctionis actualis fabricatae a nostro intellectu; ergo non est sufficiens ad saluandum Mysterium Trinitatis. Antecedens patet: quia sicut, quod est virtualiter calidum, non est actu calidum: ita quod est virtualiter distinctum, non est actu distinctum; & ideo distinctio virtualis non est actualis, sed tantum potentialis, fundamentalis, & eminentialis. Prob. conseq. Mysterium Trinitatis consistit in hoc, quod Fi¬ lius procedat per intellectum, non per voluntatem, & e contra de Spiritu Sancto; sed non potest procedere per intellectum, non per voluntatem, nisi intellectus sit actu distinctus a voluntate; aliter si esset tantum per rationem distinctus, Mysterium Trinitatis esset Ens rationis mere imaginarium, quod est contra Fidem; ergo disuinctio virtualis, quae expectat complemetum a nostro intellectu, non est sufficiens ad sala andum Mysterium Trinitatis, quia si nullus esset intellectus creatus, adhuc Filius procederet. per intellectum, non per voluntatem. Idem dicendum de Essentia Diuina, quae actu comunicatur, & de relatione, quae actu non comunicatur; de Mifericordia, quae actu parcit, & Iustitia, quae actu non parcit; & sic de reliquis.

249

Ad hoc resposum fuit art.4, & 7. ad 9. Distinguitur ergo antecedens. Distinctio virtualis non est actualis virtualis, negi non est actualis formalis, conc. Ad prob. retorquetur instantia; nam sicuti, quod est virtualiter calidum, non est in potentia ad habendam virtutem aequiualent tem calori, sed illam actu habet; ita quod est distinctum virtualiter, non est in potentia ad habendam virtutem aequiualentem distinctioni, sed est actu distinctum virtualiter. Neque ex eo, quod distinctio virtualis sit in potentia ad distingui formaliter a nostro intellectu, arguitur, quod distinctio virtualis non sit actualis, sed tantum quod non sit actu proprie distinctio formalis, fiat autem distinctio formalis per actum nostri intellectus diuidentis rem simplicem in duplicem formalitatem: non implicat autem, quod idem secundum diuersas rationes sit actuale, & potetiale, seu fundamentale. Ad prob. conseq. dicitur, quod Mysterium Trinitatis consistit in hoc: quod Filius realiter actu procedat per intelle ctum, non per voluntatem, aliter non esset realiter genitus, aut Filius; & tamen ex hoc non deducitur, quod intellectus non sit actu realiter toluntas, vt statuit Conc. Rhemen. contra Vualterium, ergo neque ex hoc, quod Filius procedat actu formaliter per intellectum, non per voluntatem, deducitur, quod intellectus actu formaliter non sit voluntas. Idem dicitur de Essentia, & relatione; de Iustitia, & Misericordia, ac de reliquis, Ratio autem shuius est, quianon requiritur tanta distinctio in principiis, quania in terminis procedentibus. Sed de hoc in seque art. n. 6; & 7.

250

Ceterae objectiones Scotistarum vel solute sunt in sup. art. 7. 43 & jivel facillime solui possunt eo, quia aut procedunt ex falsa intelligentia distinctionis virtualis, confundunt enim eam cum distinctione rationis, aut quia non distinguunt entitatem, seu realitatem a distinctione. sequente ad entitatem realem, vt diximus in supart; quae tamen distinguenda est; aliter sicutiponitur in Deo realis Sapientia, ita poneretur. distinctio realis a Bonitate, quae in creaturis se¬ quitur adanfitatem: Sapientiae, quod est contra Fidemga¬

251

V. Obiicnes 2. Si nulla daretur creatura, adhuc esset distinctio inter intellectum, & voluntatem Diuinam; quia vere Filius procederet perintellectum, non per voluntatem; & tamen intali casu nulla esset aequiualetia ad plura distincta, & per consequens nulla esset distinctio virtualis; ergo Attributa, & Essentia distinguuntur alia distinctione praeter distinctionem virtualem; sed haec nequit esse realis, aut modalis; ergo erit. formalis ex natura rei.

252

Resp. distinctionem virtualem duo importare, scilicet continentiam omnium perfectionum, & aequiualentiam ad plura distincta; istatamen duo non differunt, nisi tanquam explicitum, & implicitum: nam ex eo, quod Deus contineat plures perfectiones, illis aequiualet; quod si istae perfectiones non darentur actu extra Deum, attamen Deus illas in se ipso contineret, aliter non esset Deus, qui essentialiter est pelagus omnium perfectionum: & in tali casu Deus, quantum est de se, posset pluribus aequiualere. Ex eo autem, quod de facto illis aequiualeat, explicatur a nobis talis continentia iuxta doctrinam Apost; Inuisibilia Dei per ea, &c. Quod si nihil factum esset, non esset quoque hic modus explicandi: non tamen tollitur, quod non esset continentia perfectionum de se equiualens pluribus, si essent; & per consequens, quod non esset distinctio virtualis. In forma ergo dist. illa propositio: Nulla esset aequiualentia actualisg parte rerum distinctarum, conc; ex pateret aequiualentis, neg.

253

S Obiicies 3 ζηζζιονfεsι. κλασι ι9ι & 24. ait: Relatio est eadem re cum Natura, sola autem ratione, distingui, sed distinctio virtualis praecedit. opus nostri intellectus, vt explicatum est; ergo relatio, & Essentia non distinguuntur virtualiter; vel haec explicatio est contra Concilium, sed eodem modo distinguuntur ab Essentia Relationes, & Attributa; ergo idem dicendum est de Attributis.

254

Resp. Cocilium loqui de distinctione, quae est formaliter distinctio, & hac distinctione non distinguuntur Dinina Attributa, & Relationes. ab Essentia, nisi distinctione rationis; non autem loqui de distinctione, quae non est formaliter distinctio, sed tatum aequiualentia distinctionis; quae aequiualentia importat solam continentia omnium perfectionum cum summa identitate; haec enim est in Deo praeciso quocunque opere intellectus

255

Praeterea Concilium docet distingui ratione cum fundamento; sed fundamentum distinctionis rationis est distinctio virtualis, ergo Concilium illis verbis docet distinctionem virtualem

256

9. Obiicies 4. Vel disunctio virtualis est inter ea, quae spectant ad diuersas lineas; vel inter ea, quae spectant ad eadem lineam; sed neutrum. dici potest, ergo nullo modo datur: distinctio virtualis in Deo. Prob. 1. pars minoris. Pfaedicata constitutiua Dei pertinent ad diuersas species, seu genera, sicut praedicata constitutiua creatur rae pertinent ad diuersa genera; substantia enim est aliud genus a Viuente; & Viuens ab intellectuali; & tamen inter ipsa non datur disunctio virtualis, vt dictum est q. 2. De Subst. Dei per totam; ergo distinctio virtualis non datur interpraedicata Diuina spectatia ad diuersas species: seu lineas. 2. pars minoris infra probabitur art. to; ergo in Deo non reperitur distinctio virtualis.

257

Cons. Distinctio virtualis vel datur inter ea, quae sunt primo diuersa; quae scilicet in nobis pertinent ad diuersa praedicamenta; vel etiam inter genera subalterna pertinentia ad idem praedicamentum? Si primum; ergo inter Iustitiam, & Misericordiam, ac cetera Attribu ta, quo spectant ad praedicamentum Qualitatis, non datur distinctio virtualis. Si secundum; ergo interpraedicata constitutiua Dei datur distinctio virtualis; sed vtrunque falsum est; ergo non datur penes, quod possit desumi distinctio virtualis.

258

Resp. distinctionem virtualem esse inter ea praedicata, quae spectant ad diuersas species integraliter, & adaequate acceptas, prout important vltimas differentias, siue illae species pertineant ad idem praedicamentum, siue ad diuersum; non autem inter ea praedicata, quae spectat ad eandem speciem per modum superioris, & lugerioris; contrahibilis, & contrahentis, quiauistinctio, quam ponimusmbiuinis, nequit secum ferre imverfectionem potentialitatis passiuae, & perfectibilitatis autunadaequationis, vtdiximus q. 2. derSubsi. Dei art6; caautem ;quae habent rationem contrahibilis, habentrationem potentialis, & perfectibilis, ineo inter ipsa nequit esse distinctio virtualis. At vero cum plures differentiae Vtime specificae non habeat inter serationem contrahentis, & contrahibilis, rationalitas enim non est contrahibilis per hinnibilitatem, ideo in Deo ponitur distinctio inter ea tantum praedicata, quae spectant ad diuersam speciem infimam; non autem, quae spectant ad eandem speciem subalternam tantum. In forma igitur dicitur ad maiorem, quod distinctio virtualis ponitur inter ea, quae spectant ad diuersas species adaequate sumptas, prout importat plures vtimas differentias. Ad cuius improb. dist. I1. pars antecedentis. Praedicata constitutiua pertinent ad diuersas species inadaequate sumptas: cone; adaequate sumptas, nege Subsiantia enim, Viuens in homine, etsi sint genera diuersa, quia tamen sunt genera subalterna, ideo ordinantur ad constituendam vnam speciem infimam hominis adequate: sic Praedicata constitutiua Dei adaequant vnam Naturam Dei, & ideo non distinguuntur virtualiter. At vero Attributa, cum integrent diuersas species athomas veluti acci¬ dentales, ideo virtualiter distinguuntur. Berquod patet ad conf¬

259

Obiectiones Nominalium, quia directe procedunt contra distinctionem rationis cum fundamento, soluentur infra art. 12, procedunt enim ex mala intelligentia distinctionis virtualis.

260

IO Multa alia circa distinctionem virtuale congerit Arriaga 1.9. disp. 42. praeuia ad iract. de Trin; vbi illam distinguit in minorem, & maios rem, minorem ponit inter ea, quae sunt eiusdem speciei, sic distinguit potentiam visiuamaprout. terminatur ad colorem A, virtualiter ade ipsas prout terminatur ad colorem B. Itadistinguit, omnipotentiam, prout terminatur ad hanc creaturam, & prout terminatur ad aliam creaturam; vnde cum sint infinite creaturae possibiles, ad quas terminati potest omnipotentia, ideo ponit. infinitas distinctiones minores virtuales in omnipotentia; sed de hoc art. 10. Maiorem vero vocat eam, quae est inter Attributa specie diuersa. Vid. seq art.

Articulus 9

261

ARTI. An distinctio virtualis, quae ponitur in Deo, sit per modum excludentis, & exclusie

262

DIstinctionem virtualem aliam esse per Imodum excludentis, & exclusi, quae est, inter duas formalitates, quae habent coceptum Jobjectiuum, alia per modum expliciti, et inexpliciti, quae cum identitate formalitatis mediat inter diuersos modos explicandi, iam diximus art. 15. n. 8. Remanet modo videndum, quaenam ex his sit distinctio virtualis, quam ponimus in Deo.

263

Prima sententia arbitratur distinctionem virtualem Essentiae Diuinae, & Attributorum esse per modum excludetis, & exclusi. Ita Fasol 1. p. q. 4. art. 2. dubit. 1. usque ad I1;vbi citat Ban1. p. q. 1. art. 7. conc. 3. Vasq. disp. 119. ca; & dispi116. c. 1; Cogit quoque in suam sententiam Albert. Magn. 1. p. dist. 8. art. 3. vbi ait: Ratio Esee tiae in eo, quod huiusmodi, non est ratio Sapienaem eo, quod huiusmodi; Et D. Tho: 1. set. dist. 2. q. unica art. 2. vbi ait: Quia ratio Sapientiae non est rano Bonitatis in eo, quod huiusmodi; relinquitur, quod sint diuersa ratione non tantum ex parte ipsius ratiocinatis, sed ex proprietate ipsius rei. Sed non oste dit Fasol. D. Thomam loqui de distinctione vit: tuali ex parte rei per modum excludentis, & exclusi; non autem per modum expliciti, & inexplis citi; de quo nec verbum facit ijs in locis; cuius tamen oppositum deducitur ex 1. sentdist. 2. 4. 1. art. 3: & 1. p. q. 13. art. 4et q. 7. de Potart. 23ubi ostendit nomina Attributalia non esse synonyma, quia habent diuersos modos significandi: vbi diuersitatem Attr ibutorum, & Essentiae refum dit in diuersos modos significadi, & explicandi. Eiusdem sententiae est Arriaga 1. p. dist. 2. sect. 8. subfect. 3: & disp. 16. n. 1, & disp. 47. n.61; Tanner. disp. 2. de Deo q. 3. dub. 10 Et ex nostris Lusit. de Beat. lib. 5. q. 7. art. 2. §.4. docet Essentiam Di¬ quinam formaliter includere Attributa; Attributa. vero formaliter non includere Essentia Diquinam; Vid.q. Sart. 2& q. 9. art. 2. Idem tradit Martinon. de Deo disp. 3. sect. 8, & 9. Idem quoad exclusionem ex natura rei fatentur Scotistae.

264

Secunda sententia docet distinctionem virtualem in Diuinis non esse per modum excludentis, & exclusi, sed per modum expliciti, & mexpliciti, Ita manifeste Fundatiss. Doct. in 1. dist. 22. princ. 1. q. 4. lit. Q& dist. 34. princ. 1. q. 2. in fiue corpi. vbi ait: Quarto perfectiones absolutae. non differuntratione a Diuma Substantia, cum omnia talia includantur in esse Diuino, quod est, ipsa Diuma Substantia. Et quoniam ratio unius in ratione aierius includitur, non simpliciter illa ratione differunt, sed cum ratio relationis sumatur in ad aliudse habere, & per referri, quia referri non directe includitur in esse,ratio relationis simpliciter est alia a ratione Substantiae. Differt ergo Persona ab Essentia ratione, cum dicat Essentiam, & propristatem, & etiam ratio proprietaus non inctudatur in ratione Substantiae, non tamen differt realiters, quia quiditas relatiua, secundum quam proprietas a substantia distinguitur, comparata ad Essentiam est ratio solum, visuperius ostensum est. Idem tradit dist. 33. princ. 1. q. 2. post initium corpi vbi ostendens discrimen; quod est inter distinctionem relationum ab Essentia, & inter distinctionem Attributorum ab eadem Essentia, docet, quod dicet veraque sit distinctio rationis, attamen distinctio relationis est: maior distinctione Attributorum, quia illa eest per modum excludentis, & exclusi, cum relatiosecundum suam quiditatem non transeat, in Essentiam, sed ad aliud teferatur; Attributa vero transeant, & ideo distinguuntur solum permodum includentis, & inclusi. Et in 2. sent. dist. 4. p. 2. q. 2art. 4. dub. 5. lat. ait: Intelligemus enimo: quod Deus sit quoddam esse simplex, in quo reseruatur omne esse, ideo omne sapiens esse, forte esse, & cetera talia non sunt, nisi quaedam explicationes illius esse; & quia non possumus illud esse intelligere secundum pelagus suae infinitatis, explicamus ipsum secundum huiusmodi perfectiones. Et paulo post: Ut ergo ista sunt quaedam actualitates, & explicationes Diuini Esse. Idem habet q. Magna de Obiecto Theol. §. Viterius. Tam clara sunt haec testimonia, vt non possimus non mitari, quomodo Aliqui ipsum valeant aliter exponere. Eandem sententiam sequuntur Argent. in. Idist. 6. q. 1. art. 2. ad 2. Scoti contra 2. conci; Tolet. dist. 8. q. 1 art. 2. concl. 2; Pranc. a Christo in Idist. 2. q. 33 Greg. Arim. in 1. dist. 8. q. 2. art. 13. Fulg Tolos. q. 3. de Attr. in com. 6. 1. §. 12. corol. 1. Et ex exteris Io a STho: 1. p. q. 3. disp. 4. art. 6. post 2. concl. 8. Secundum quod aduertimus; Gonetdisp. 3. de Attr. in com. art. 3. conc. 23 Gil. lih. 2. Tract. 1. c. 63 7; & 8; Sot. in 4. dist. 49. q. 3. art. 3. conc. 25Torres q. 28. art. 2. disp. 2. dub.5; Hispal. in1. dist. 8. q. 4. art. 3. in 1,& 3 not; Nax. q. 28.art. 21. & omnes alij Thomistae communiter; quibus adduntur Mol. q. 28. art. 2. disp. 4. Val. q. 12. punct. 6. quaestiunc. 2. ad1: Suar in Met. disp. 30.sect. 6. n. 5. & Ip. lib. 1. c. 11, Bec ract. 1. c. 1. q. 1. n. 6; Arrub. bic disp. 12. c. 13. Zum. q. 12. art. 7. disp. 2. Nec dissentit Auersa q. 3. de Simplic. Dei sect. 7. vbi ait: Diuinas perfectiones mutuo formaliter includiformalitate se tenente ex parte rei; non autem formalitate se tenente exc parte nostri intellectus Pro cuius decisione

265

P Not, est, quod distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi importat praecisionem formalitatum in ipso obiecto, quae praecisiovocatur obiectiua, quia per ipsam scinditur Jobjectum in plures formalitates, quarum vnaformaliter excludit alteram; vnde illae formalitates sic praecisae sunt veluti partes integrantes ipsum objectum; sicuti si quis realiter scinderet. aliquam lineam in plures partes, illae partes sicse realiter excluderent, vt vna esset extra aliam, & omnes simul sumptae integrarent totam lineam; ita distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi essentialiter importat rationem partis, & inadaequationis virtualis. Exclusio autem virtualis duplex esse potest, scilicet vel potentiae passiuae, & actus, & sic genus, & differentia se muicem excludunt, & hoc contingit quotiescunque excludens, & exclusum sunt in eodem genere, & comparantur ad inuicem tanqua contrahibile, & contractiuum. Vel potest esse actus, & actus eo, quia exclusum sit in diuerso genere ab excludente, & sic vnum est in potentia passiua accidentali accidentaliter perfectibili, contrahibili, & determinabili virtualiter pera aliud, sicuti enim substantia creata, quae est actus determinatus in genere substantiae; quia exqu diggealiter accidengdicitur esse in potentiapasssuareerpoefectiomuer illude accidena ad quod est in potentia; propter quod accidentii dicuntur actus secundarij aecidentaliter perficientes substantiam; ita vna formalitas excludes virtualiter aliam debet esse in potentia passiua. virtuali perfectibilis per aliam; quemadmodum enim se habet ens reale ad perfici per aliud ens reale, quod excludit, ita se habet formalitas virtualis ad perfici per aliam formalitatem, quam virtualiter excludit; & sicuti exclusio realis, siue sit substantialis, vt est exclusio, quae est inter materiam; & formam, siue sit acccidentalis, vt est exclusio accidentis, & substantiae, facit compositionem realem vel substantialem, vel accidentalem; quia importat vnionem realem plurium distinctorum realiter; ita exclusio virtualis plurium formalitatum facit compositionem virtualem; quapropter communiter conceditur, quod genus, & differentia faciant compositionem virtualem in sententia nostra, & formalem ex natura rei in sententia Scotistarum contra Nominales, Tandem sicuti potentia passiua realis importat imperfectionem realem, quia dicit exclu¬ sionem realem suae perfectionis, quae est actus ipsius, ita potentia passiua virtualis importat imperfectionem virtualem; quia dicit exclusionem suae perfectionis, seu actus virtualis. Et hoc est vnum ex praecipuis fundamentis nostrae sententiae.

266

Distinctio vero virtualis per modum expliciti, & inexpliciti est illa, quae importat inclusionem formalem vnius in conceptu formali alterius ita, vt sit vna simplicissima formalitas explicata tamen, & expressa, seu significata pluribus modis explicandi, & significandi, ac si essent plures distinctae formalitates. Ita se habent trascendentia in Metaphysica, quae formaliter important entitatem eandem omnino, licet diuersimode explicatam, quia ipsam important, prout affecta diuersa modificatione, ut infra in Tract. de Vnit. Dei art. 15& 2. explanabimus. Unde diligenter est obseruandum, quod distinctio permodum excludentis, & exclusi potest referri ad formalitates ita, vt vna excludat aliam, vel potest referri ad modos explicandi ita, vt vnus excludat alium. Hic loquimur tantum in primo sensu, non autem in secundo.

267

S Ratio autem dubitandi, quam fortius moquentur Aduersarij in sententiam nobis contrariam, vt videri potest apud Fasol. ubi supiest; quia si non daretur distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi, sequeretur, quod inte lligere, & velle Diuinum essent vna, & eadem simplicissima formalitas, & per cosequens Verbum, & Spiritus Sanctus procederent formaliter per eandem formalitatem; & sic Verbum. formaliter procederet per voluntatem, & Spiritus Sanctus per intellectum; & ideo nulla esset, tatio, cur Verbum sit Filius, non vero Spiritus Buactus; Unde hoc dogma Fidei non haberet raepnem, quod est gontra Concilia, SS fii, & omies Theologos, affrgnmreo rαροπεωνηquod processio Filijsit generatio, non autem processio Spiritus Sanctineo, quia Filius formaliter procedit: perrnaturam; Spiritus Sanctus vero non per naturam, sed per voluntatem, Haec autem ratio non valeret, si Voluntas, per quam procedit Spiritus Sanctus, non esset alia formalitas distincta a formalitate Naturae Dininae.

268

Et posset sic conf. Ideo Verbum Diuinum iuxta Beatiss. P. Aug. doctrinam in Tract. de Trin. q. 3. afferendam procedit formalissime paiNaturam Diuinam, quia procedit per intelligere, quod formalissime est Natura Diuina; & in tantum intelligere est formalissime Natura Diquina, in quantum intelligere, & Natura sunt vnasimplicissima formalitas; ergo si Velle Dininum esset formalissime intelligere Diuinum, sequeretur, quod Spiritus Sanctus procedens formalissime per velle Diuinum procederet formadissime per intelligere, & per Naturam; quia velle, intelligere, & Natura essent vna simplicissima formalitas etiam virtualiter.

269

A Et quanuis idem Fasolus sui immemor in responsione ad 4. obiectionem Scotistarum dubit. 13. hanc suam rationem soluat dicens: Homines, cum huiusmodi nomina, Intellectus, Voluntas, Amor, Potestas, Deo tribuunt, non concipiunt, & figni ficant ad aequate totum illud indiuisibile; quod est Deus. Diuiso autem per rationem illo indiuist bili a parte rei, non possunt termini cum tali diui sione concepti, & significati inuicem confundi. Qui bus verbis patet ipsum recurrere addiuertos modos significandi inadaequate ipsum Deu dicet enim intellectus, & voluntas sint unaformalitas formalissime indiuisa; quia tamen alius est modus significandi intellectuss & alius volums tatis, ideo haec duo nomina non debent confundi; & ideo procedens per intellectum nequit dici, quod forinaliter procedat per vosunt atem:at vero intelligere, & natura, quia impertant formaliter modum significandi eundemtpecies sehabent enim, vt constitutiuum, & constitutume vt diximus q. 2. de Subst. Deiart, 6gideo potest dici, quod procedens per intelligereprocedat, per naturam; quanuis, inquam, haec doctrina, qui approbatur a Fasolo sufficeret ad cuertendum ipsius fundamentum, attamen vt magis appareat proprietas loquendi

270

S Retorquetur 1. haec doctrina, sicut retor ta fuit doctrina Scotistarum: De fide est Filium realiter procedere per intellectum, & Spiritum Sanctum realiter procedere per voluntatem; nam de fide est Filium realiter generari, & Spuritum Sanctum realiter spirari; generari autem est idem, ac procedere per intellectum: & spira ri, ac procedere per voluntatem, ergo intelle ctus, & voluntas in Deo distinguunt ur realiteri nam si, esset eadem realitas, non minus Filius procederet realiter per intellectum, quam per voluntatem: & Spiritus Sanctus e contra, & sit non minus Filius, quam Spiritus Sanctus posset dici realiter genitus.

271

Nec valet dicere, quod ad diuerfificandas processiones reales sufficit diuersitas virtualii in principijs eo, quia non est tanta distinctio inprincipus, quanta in principiatis.

272

Nam contra est; quia sicuti non obstanteo, quod intellectus, & voluntas sint eadem realis tas, attamen dici nequit, quod Filius realiter procedat per voluntatem, & Spiritus Sanctus per intellectum; ita non obstante, quod intelle ctus, & voluntas sint vna simplicissima formali tas, nequit dici, quod Filius formaliter procedat per voluntatem, & Spiritus Sanctus per intellectum.

273

6 Dicendum igitur 2. est, quod hoc discrimen reperitur inter verbum substatiuum; Esi,& verbum adjectiuum significans aliquam actione productiuam, quod verbum substantiuum signi ficat existentiam praedicati in subjecto; & perconseques exprimit subjectum in ordine adida quod habet in seipso; at vero verbum adjectiuu significans aliquam actionem productiuam, quae essentialiter dicit ordinem ad terminum productum, nedum habet significare principium talis actionis, sed etiam terminum; vunde quanuis sit, eadem formalitas principij generationis, & spirationis; attame quia terminus est diuersus realiter, ideo generari, seu procedere per intellectum nequit dici de Spiritu Sancto; quia Spiritus Sanctus est alius a termino genito; & sic spifatinequit dici de Filio, quia Filius est alius a termino spirato: vnde aliud est dicere Verbum; procedere per intellectum, qui in Deo est idem formaliter, ac voluntas, per quam procedit Spiritus Sanctus; & aliud est dicere Verbum procedere per voluntatem; primum verum est; quiasignificat aliquod in ordine ad se, siue secundum esse In, secundum quod omnia transcunt in idetitatem Essentiae; secudum vero falsum est; quia significat actionem, & terminum, & aliquod secundum esse Ad, a quo sumitur distinctio; quia secundum esse Ad non transeunt in identitatem, vt docet B. Doct. vbi sup.

274

T Tandem solui potest praedicta ratio ex BDoct.disi. 34. ubi supi nam intelligere, per quod procedit Verbum, est intelligere notionale; & spirare, per quod procedit Spiritus Sanctus, eest spirare notionale; sed intelligere, & velle notionale important diuersum modum relatiuum, secundum quem non transeunt in identitatem Essentiae, sed excluduntur ab illa; ergo quanuis intelligere, & velle, si sumatur absolute, sint idem formalissime, attamen nequit dici, quod Spiritus Sanctus procedat per intelligere; & Filius per velle. His supp¬

275

S Vnica conclusio. Distinctio virtualis, quae est inter Essentiam, & Attributa Diuina, non est per modum excludentis, & exclusi, sed permodum expliciti, & inexpliciti. Prob. 1. ex Beatisr. P, Aug; qui lib. 7. de Trin. c. 2. ait: Non eo Pater, quo Deus, nec eo Verbum, quo Sapientia; & rursus: Alio Pater est Deus; alio est Pater; nam Deus est Essentia, est autem Pater paternitate. Loquens tamen de Attributis ait: Pater eo bonus, & sapiens est, quo Deus. Ex quibus sic. Relatio Paternitatis est aliud ab Essentia, non autem est aliud Bonitas, Sapientia, & quodlibet aliud Attributum absolutum, sed relatio non est aliud realiter; ait enimin eod. libro c.6. Non est aliud Deo esse. aliud Personam esse, sed omnino idem; ergo relatio erit aliud tantum virtualiter exclusiue, sed istam alietatem negat Attributis, ergo Attribus ta,. & Essentia sunt eadem omnino formalitas etiam virtualiter; & per consequens non distinguuntur per modum excludentis, & exclusi, sed tantum per modum expliciti, & impliciti, & inexpliciti; quapropter lib. 6. c. 6. in fine docuerat: Deus vero multipliciter quidem dicitur Magnus, Bonus, Sapiens, Beatus, Verus, & quidquid aliua non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo eius est, quae Sapientia, non enim mole magnus estsed virtute; & eadem bonitas, quae sapientia, & magnitudo; & eadem veritas, quae illa omnia Quibus verbis manifeste explicat Atrributamultipliciter quidem dici, exprimi, & explicari, ac significari; esse tamen omnia vnum quoad esse, seu quoad formalitatem.

276

S Resp. Fasolus ubi sup. dubit. 5. n. 30. Beatiss. P. Aug. per illa verba nihil aliud intelligeret quam quod res absoluta est comunis omnibus: & essentialiter dicitur, relatio autem est quid proprium, non conmune. Et n. 31. ait ipsum intendere solum sensum Identicum, non autem formalem virtualem.

277

Sed contra est; nam Beatiss. Doct. loquitur de distinctione Attributorum, & Relationum ab Essentia; quia loquitur de alietate, quae idem est, ac distinctio; & docet relationes esse aliud ab Essentia, non vero Attributa; ergo non loquitur de communitate; patet enim, quod aliud est, alietas, & aliud est communitas. Ad id, quod subdit deidentitate reali, quod habet etiam Arriaga vhi sup. asserens, quod SS.DP; & Concilia agebant solum de identitate reali, non de distinctione rationis, quae pertinet ad Scholasticos resp. Beatiss. P. loqui de ea identitate, quae non conuenit relationibus, & quam concedit Attributis, non relationibus; sed nequit dici, quod concedat identitatem realem Attributis, non relationibus, vt patet ex dictis; ergo non loquitur de identitate reali, sed rationis.

278

10 Expressior huius veritatis habetur Auctoritas in fine eiusdem libri 6. c. 10, vbi concludens, quae supra dixerat, ait: Ita, & singula sunt, in fingulis, & omnia in singulis; & singula in omnibus, & omnia in omnibus; & unum omnia Dum autem ait singula, patet, quod sumit ea forma diteruitualiter: non enim sunt singula, nisi prout distinguuntur, & percensequens identice non sunt singula, sed idem; ergoisi prout sunt sipgula, sunt vnum, & sunt in omnibus, & omnia inyno, cuidenter deducitur, quod non distinguantur per modum excludentis, & exclusij sic enim, prout sunt singula, seu prout distincta, non eslent in vno, & in omnibus.

279

II Prob. 2. ratione, qua probauimus concl. sup. art. In Deo debemus admittere distinctionem, quae saluet perfectissimo modo mirabilem Dei Simplicitatem, ac simplicissimam perfectionum multiplicitatem, sed sola distinctio per modum expliciti, & inexpliciti saluat perfectissimo modo multiplicem Dei Simplicitatem, ac simplicem multiplicitatem; ergo sola distinctio virtualis per modum expliciti, & inexpliciti admittenda est inter Essentiam Diuinam, eiusque Attributa. Maior patet; quia cum Deus sit perfectissimum Ens, debet etiam continere perfectissimo modo omnes perfectiones Entis, Probmin. Distinctio virtualis per modum excludens tis, & exclusi, siue sit per modum potentiae, & actus, vt est distinctio generis, & differentiae; siuc sit per modum actus, & actus, vt esset inter¬ Diuina Attributa, importat compositionem virtualem, vel substantialem, vel accidentalem, vesupra dictum est; & compositio formalis ex genere, & differentia non saluat perfectissimo modo Diuinam Simplicitatem, vt omnes fatentur. exceptis Nominalibus; & vt probabimus in tract. de Simplic. Dei, & ideo a fortiori compositio accidentalis, quae imperfectior est compositione substantiali; sicuti accidens est imperfectius substantia, minus saluat Diuinam Simplicitatem; ergo sola distinctio virtualis per modum expliciti, & inexpliciti saluat multiplicem Dei Simplicitatem, & simplicem multiplicitatem.

280

I2 Prob. 3. Quodlibet praedicatum Diuinum est formalissime infinitum simpliciter in quocuque genere, quia est perfectissimum simpliciter in omni genere; aliter esset imperfectum in aliquo genere, quia illi deesset formaliter perfectio illius generiss & sic non esset Dininum, quia nomine praedicati Diuini debemus accipere aliquod praedicatum importas puram perfectionen sine ulla imperfectione; sed illud est infinitum simpliciter formaliter in omni genere, quod formaliter includit perfectionem omnis generis: ergo quodlibet praedicatum Diuinum includit. formaliter omnia alia praedicata Diuina, secus non esset Diuinum.

281

13 Prob. 4. Quado concipitur forma litas vnius Attributi, vel concipitur, vt actus purissimus inomni genere, vel tantum, vt actus purus in vnogenere, vel prout praescindens ab actu puro, & impuro? Si primum; ergo formalitas vnius Attributi est formalitas cuiuscunque alterius Attributi, in tantum enim formalitas vnius Attributi est actus purus iu vno genere, in quantum estomnis actus illius generis: si enim nonesset omnis actus illius generisxcesset in potentiaad. aliquem actum, illius, generis: & fe non esset actus purus, quia potentia opponitur actui; & itain tantumeformalitas vnius Attributi est actus purissimus in omniigenere, in quantum est actus omnis generis. Si secundum; ergo in omni alio genere est potentia passiua; & sic plus habet de potent ialitate, quam de actualitate; quia habet solum actualitatem vnius generis, & habet potentialitatem ad omnia alia genera, quod repugnat praedicato Diuino, prout Diuinum est; conquenit enim soli praedicato creato, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 6. Si tertium; ergo non habetur conceptus praedicati Diuini, vt Diuinum est, sed conceptus praedicati analogici praescindentis a Diuino, & creato, & sic sumus extra quaestionem.

282

I4 Tandem prob. ad hominem. Ideo perAduersarios ponenda est in Deo distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi, quiadebet saluari, quod Filius procedat formaliter per intellectum, non per voluntatem; & Spiritus Sanctus per voluntatem, non per intellectum; sed haec ratio nulla est; ergo ruit hoc mo¬ tiuum. Maior patet; est enim totum fundamentum Aduersariorum. Prob. min. 1. Filius nedum procedit formaliter, sed etiam realiter perantellectum; quia realiter generatur, & tamenad saluandum, quod procedat realiter, non cogimur ponere distinctionem realem inter intellectum, & voluntatem, ergo ad saluandum, quod procedat formaliter per intellectum, non cogie mur admittere distinctionem formale inter, intellectum, & voluntatem. 2. Intellectus, perque formaliter procedit Verbum, est intellectus notionalis; & sic voluntas, per quam procedit Spiritus Sactus, est notionalis, sed intellectus, & volutas notionalis dicunt duas relationes; quae sut extra conceptum Essentiae, & extra conceptum alterutrius, ergo non obstante identitate formali conceptus essentialis, attamen sufficiet diuersitas conceptus relatiui ad saluandum, quod Filis procedat per intellectum, non per voluntate,

283

Videantur omnes rationes art. 7: quibus impugnata est distinctio formalis, aeque enim probant etiam hanc conclusionem.

284

I5 VIterius solet probari haec conclusio ab Aliquibus, inter quos Gonet ubi sup ex eo, quod icut Sapientia creata se habet respectu entitatis creatae; ita Sapientia increata respectu Entitatis increatae; sed Sapientia creata est impraescindibilis a ratione creata; ergo & Sapietia increata.

285

Sed haec ratio, nisi melius explicetur, non probat; supponit enim rationem increati essepraedicatum attributale, quod tamen falsum est, uvt ostendimus q. 2. de Subst. Dei art. 13 est enim transcendens primario imbibitum in Essentiae Dei; quanuis ergo transcendentia non possint praescindi, sicuti nec praedicata Attributalia tra scendentia praescindi possunt neque etiam in creaturis; adhuc remanet difficultas de Attributis non transcendentibus; deo haec ratio relinquitur:

286

I6. Quod autem admittenda sit inter Esge tiam Diuinam, eiusque Attributa sola distinctio virtualis per modum expliciti, & inexpliciti, manifeste sequitur ex dictis, cum enim probatum fuerit dari distinctionem virtualem in Deo: cunque inter Essentiam, & Attributa non detur distinctio per modum excludentis, & exclusi, colligi tur, quod talis distinctio sit tantum per modum expliciti, & in expliciti, istae enim sunt duae spex cies adaequate diuidentes distinctionem virtualem, vt diximus.

287

Consf. Distinctio per modum expliciti νο inexpliciti nihil aliud est, quam eadem formalia tas clare cognita, & explicata secundum munus adaequatum vnius speciei, & non cognita, aut explicata secundum munus adaequatum alterius speciei; sed quando cognoscimus Iustitiam Dei, ita explicatur, & clare cognoscitur munus puniendi, quod non cognoscatur, aut explicetur munus miserendi, intelligendi &c, quae conueniunt eidem simplicissimae formalitati; ergo datur inter Diuima Attributa distinctio virtua. lis per modum expliciti, & inexpliciti.

288

I7 Maxime tamen cauendum est, quod distinctio virtualis non sumitur solum penes explicationem actiue sumptam, seu penes nominaexplicatia, vt videtur velle noster Tolos. vbi supisic enim incideremus in opinionem Nominalium; sed sumitur penes ipsam tem passiue explicatam, & non explicata, quatenus illa res continet plures perfectiones identificatas, quae explicantur diuersis nominibus: vnde inter illas perfectiones diuersimode explicatas mediat distinctio virtualis.

289

I8 Obiicies 1. Si Intellectus, & voluntas essent eadem formalitas; sequeretur, quod Spiritui Sancto comunicaretur ex vi suae processionis formalitas intellectus, & per conseques formalitas naturae; quia illi ex vi suae processionis conmunicatur voluntas; sed consequens est falsum; ergo & antecedens.

290

Resp. dist. sequelam. Comunicatur Spiritui Sacto formalitas intellectus implicite, conciexplicite, negi identificantur enim tantum implicite, non explicite. Nec est inconueniens: quod conmunicetur implicite, sicut non est inconueniens, quod conmunicetur identice, quemadmodum enim ex conmunicatione identica non sequitur; quod procedat, vt Filius, ita neque. ex comunicatione formali implicita; sed tantum sequitur ex communicatione explicita.

291

I9 Obiicies 2. Conceptus formalis voluntatis est posterior conceptu formali intellectus: quia ille se habet, vt passio, quae essentialiter est, posterior Essentia, iste autem pertinet ad lineam Essentiae; ergo intellectus, & voluntas nequeunt esse vna formalitas; quia idem nequit esse prius, & posterius formaliter.

292

Resp. eodem modo dist. antecedens. Conceptus voluntatis explicitus, conc; implicitus, neg. Et sic tantum explicite, non implicite est passio: & prout sunt idem implicite, non habent rationem prioris, & posterioris, sed tantum explicite,

293

Instat Fasol. Si conceptus formalis voluntatis secundum esse implicitum esset conceptus formalis intellectus, sequeretur, quod voluntas secundum conceptum implicitum esset constitutiuum Essentiae Dei; sed consequens est falsum; ergo & antecedens.

294

Resp; quod secundum conceptum implicitum omnia sunt constitutiua Dei: sic enim formant conceptum adaequatum constitutiui adaequati ipsius Dei. Secundum autem conceptum explicitum non est constitutiuum, quia sic solum est virtualiter distincta, & est Attributum.

295

2o. Obijcies 3. Philosophus Paganus obiectiue praescindit conceptum Essentiae a conceptu relationum Diuinarum, quia cognoscit saltem, quantum ad an sit, Substantiam Dei, absque eo, quod cognoscat Personas Diuimas, aliter naturaliter cognosceret Mysterium Trinitatis; er¬ go conceptus Essentiae est distinctus exclusiue a conceptu Attributorum; eadem enim est ratioAttributi, & relationis.

296

Resp. noster Lafosse neg. antecedens. Ad prob. insertam ait Philosophum naturalem cognoscere saltem confuse, & implicite Trinitatem; Sed haec responsio est contra B. Doct; vt in explicatione eius sentetiae adnotauimus; docet enim; Attributa esse quidem de conceptu Essentiae, non autem relationes secundum suam quiditatem formalem acceptas. Igitur concesso antecedete neg. conseq. Ad prob. insertam neg. assumptu; quia Attributum cum dicat tatum esse In, & secundum esse In omnia transeant in identitatem simplicissimam Essentiae, ideo Attributa sunt de conceptu formali ipsius Essentiae. At vero relationes, cum secundum suam quiditatem dicant esse Ad; & secundum esse Ad traseant ad terminum, ad quem referuntur, ideo relationes Diuinae secundum suam quiditatem formalem non identificantur cum conceptu formali Essentiae; &

297

quanuis identificentur secundum esse In; quia tamen conceptus In non est conceptus formalis proprius relationis, cum sit communis omnibus. accidentibus, vel quasi accidentibus; ideo quannis secundum esse In sint formaliter idem conceptus formalis Essentiae; non tamen sunt idem formaliter secundum esse Ad, in quo consistit formalis quiditas, & quiditatiuus conceptus relationis, sed de hoc in Tract. de Trin. q. 5.

298

I Obiicit 4. Arriaga. Implicat dicere, quod vnum distinguatur ab altero, & sit de ratione illius in eo genere distinctionis, in quo distinguitur; ergo implicat dicere, quod Essentia, & Attributa distinguantur virtualiter, & vnumy sit virtualiter de ratione formali alterius. Probantecedens. Distingui, idem est, ac vnum non esse aliudθ feuvtum non esse de Essentia alterius; distinctio enim est negabilitas unius de alio.

299

Resp. dist. conseq. Implicat, dicere, quod Attributa, & Essentia distinguantur virtualiter quantum ad rationes formales, & vnum sit de conceptu alterius, conc; quantum ad diuersos modos explicandi eandem simplicissimam formalitatem, neg. Implicat ergo in eodem genere distinctionis identitas, & distinctio, ideo repugnat, quod aliqua duo sint idem realiter, & realiter distinguantur; sed non implicat identitas in vno genere, & distinctio in alio; Attributaenim Diuina sunt vnum, & idem realiter, & tamen distinguuntur virtualiter; & ratione; sic non implicat, quod Attributa sint vna, & eadem formalitas simplicissima per modum excludentis, & exclusi, & differant quantum ad explicitum, & implicitum.

300

E2 Obiicies 5. Si voluntas esset de conceptu formali intellectus, vel pertineret ad ipsum canquam praedicatum genericum, vel tanquam differentiale? Non primum; quia praedicatum genericum antecedit differentiam, voluntas au¬ tem est posterior inte llectu, & subsequitur ad ipsum. Neque secundum; quia cum differentia. sit actus generis, est perfectior ipso; voluntas autem est imperfectior, & ignobilior intellectu; ergo voluntas nullo modo pertinet ad rationem formalem inteilectus; nullus enim alius modus pertinedi ad aliquod formaliter est assignabilis, quam per modum generis, vel differentiae

301

Resp; quod voluntas non pertinet ad intellectum, vt praedicatum genericum, neque vidifferentiale, sed tanquam actus purissimus ratione infinitatis, & summae actualitatis formaliter identificatus. Et hoc ad hominem retorquetur contra ipsum Fasolum, cuius est argumentum. Vel esse intellectuale pertinet ad Essentiam formaliter tanquam praedicatum genericum, vel tanquam differentiale? Non tanquam genericum; quia daretur in Deo aliqua potentialitas passiua contrahibilis, quod negat Fasolus dub. 8; non tanquam differentiale; quia daretur compositio ex genere, & differentia, quam etiam reprobat iste Auctor; ergo esse intellectuale nullo modo formaliter pertinet ad Essentiam Dei. Respondeat ipse, & nos eadem resposione vtemur ad soluendum hoc ipsius argume tum. Ad prob. conseq. neg. assumptum, praeter enim modum pertinentii ad aliud per modum. generis, & differentiae datur modus pertinendi per identitatem purissimam. Ad id de voluntate, neg; quod sit imperfectior intellectu; est enim Domina, & Imperatrix, intellectus Cofiliarius.

302

23. Obiicies 6. Si definiretur formalitas intellectionis, nullo modo includeret formalitate volitionis; ergo distinguuntur per modum excluidentis, & exclusi. Probantecedes. In Definitiofehominis, & Angeli ponitur vtique rationales & intellectiuum, non autemvolitiuumergoiden dicendum de esse interectiuo Dei

303

Resp. distinguedo antecedes. Si defininiretur formalitas intellectionis definitione rei, negi nominis, conc. Ad prob. neg. paritas; nam voluntas in homine, & Angelo distinguitur realiter, & ideo non ponitur in definitione essentiae ipsius, prout importat solam realitatem praedicatorum substantialium. At vero in Deo voluntas ratione. summae actualitatis, & infinitatis non distinguitur nec realiter, nec virtualiter exclusiue, sed tantum explicite; & ideo si definiretur intellectus Dei, nedum inuolueret formaliter voluntatem: sed etiam omnia alia praedicata Diuina.

304

24. Obiicies 7. Esse intellectuale, & volitiuum ita distinguuntur in Deo virtualiter, sicut in nobis distinguuntur realiter; sunt enim in Deo talis naturae, ac si essent a parte rei distincta; propter quod dicuntur aequiualere rebus distinctis, sed in nobis intellectus, & voluntas distinguuntur realiter ita, vt vnum realiter aliud excludat; ergo in Deo ita distinguuntur virtualiter, vt vnum aliud virtualiter excludat.

305

Resp. dist, maiorem, Ita distinguantur in Deo virtualiter secundum explicitum, & implicitum, sicut in nobis realiter, conceditur; secundum excludens, & exclusum, negi nam sicut, exclusio realis in nobis dicit imperfectionem finitatis, & potentialitatis, ita exclusio virtualis inDeo importatet imperfectionem finitatis, & potentialitatis virtualis.

306

25. Obiicies 8. Ad saluandam actualitatem purissimam, & infinitatem sufficit dist inctio formalis per modum excludentis, & exclusi cum exigentia identificationis realis cum omni aliaperfectione Diuina; ergo in Deo datur distinctio per modum excludentis, & exclusi. Prob. antecedens; quia ratione talis exigentiae habetur infinitas simpliciter, que perit omnia realiter fidentificari, & actualitas purissima, quae excludit. omnem potentialitatem passiuam. Sed miror Aduersarios, qui nobiscum reijciunt distinctionem ex natura rei, mutuare a Scoristis doctrinam; qua saluat distinctionem ex natura rei; pro quo videantur, quae diximus arto 7. 1. 7. quanuis enim exigentia identificationis realis cum qualibet alia perfectione Diuina, im portet infinitatem, & actualitatem realem, non tamen importat infinitatem formalem simpliciter, & summam actualitatem formalem virtualem; sicut ergo distinctio realis tollit infinitatem realem simpliciter, & ponit finitatem, & potentialitatem realem; ita distinctio formalis virtualis tollit infinitatem formalem simpliciter, & actualitatem formalem purissimam; ac ponit finitatem formalem, nec non potentialitatem formalem. Ideo neg. antecedens. Ad prob. dicitur, quod licet per identificationem realem tola latur finitas, & potentialitas realis, non tamens tollitur finitas, & potentialitas formalis.

307

26. Obijcies 9. Relationes Diuinae sunt extra conceptum formalem Essentiae, vt colligitur ex B. Doct. vbi supi & tamen per hoc non tollitur: infinitas formalis simpliciter, nec actualitas purissima ipsius; ergo adhuc stante distinctione exclusiua inter Essentiam, & Attributa non tollitur infinitas formalis, & actualitas purissima. Resp. dist. 1. parrem antecedentis. Relationes secundum esse, In, sunt extra conceptum Essentiae neg; secundum esse, Ad, conc. Illud autem esse Ad neque componit, quia non potest vniri cum opposito; neque limitat, quia limitatio habetur tantum a subjecto, non a termino, & ideo tantum secundum esse In;vi vid. De Trin

308

27. Obicies 10. Conceptus formalis Natus rae Diuinae est, quod sit prima radix omnium. Attributorum, & conceptus formalis Attributiest, quod sit veluti proprietas adiacens, & circunstans Essentiam; ergo Attributa nequeunt. esse de conceptu formali ipsius Naturae. Antecedens patet. Prob. conseq. Si conceptus formalis Attributorum esset idem formaliter, ac conceptus formalis Naturae Diuinae, sequeretur, quod conceptus formalis Attributi consisteret forma¬ liter in esse radicem sui ipsius, & ideo idem esset, formaliter radix, & radicatum; Et e contra si coceptus formalis Essentiae esset idem formaliter: ac conceptus formalis Attributorum, Essentia. esset formaliter proprietas sui ipsius, quod repugnat conceptui ipsius Essentiae; ergo Attribus ta nequeunt esse de conceptu formali Naturae

309

Resp. hoc, & alia similia argumenta eadem responsione obtruncari, dicendo; quod procedunt de Essentia, & Attributis acceptis secundum esse explicitum, non autem secundum conceptum formalem implicitum. Distinguitur igitur antecedens; conceptus formalis explicitus, Naturae Diuinae est esse primam radicem omnium Attributorum, & conceptus formalis Attributorum est circunstare Naturam, conce implici tus, neg. & ad prob. ita dist. antecedens; conceptus formalis explicitus, conc; implicitus, negis

310

Si quaeratur: Quinam sit iste coceptus formalis implicitus Essetie Diuine, & Attributorum;

311

Resp. esse illum, qui describitur a Beatiss. P. Aug. scilicet est vnum aliquod, quod omnia valet, idest est vnus simplicissimus conceptus formaliter imbibens omnes perfectiones Diuinas

312

28. Obijcies I1. Infinitas est vnum ex Attributis Dei virtualiter distincta a Diuina Essentia, & a quolibet alio Attributo; & ratio actus puri est praedicatum substantiale virtualiter distinctum ab Attributis; ergo infinitas nequit esset ratio, per quam Essentia, vt virtualiter ab ipsadistincta, virtualiter formaliter identificetur cum ipsis Attributis; quia nihil distinctum potest esse ratio identificandi, haberet enim effectum oppositum; sicut scientia nequit esse ratio non sciendi; & similiter ratio actus puri, licet sit ratio identificans omnia praedicata substantialia, non tamen praedicata Attributalia; quia ab Attributis virtualiter distinguitur.

313

Resp. dist. 2. parte antecedentis. Infinitas est virtualiter distincta ab Essentia, quantum ad explicitum, conc;quantum ad implicitum, neg. Ide dicitur de ratione actus puri. Et eodom modo dist. conseq. Infinitas, & ratio actus puri nequeunt esse rationes identificandi quoad conceptus explicitos, conc;sic enim distinguuntur virtualiter, & ratio distinctionis nequit esse ratio identificationis, nequeunt esse rationes identificandi quoad conceptum implicitum, negisic enim non distinguuntur virtualiter, & ideo possunt esse rationes identificandi formaliter.

314

29. Obiicies 12. Aliud est dicere, quod vnum sit essentia alterius, & aliud, quod sit de essentia; illius, vt notat Sua, in Met. disp. 30. sect. n. 234; & oe Nam primus modus dicendi indicat identificationem realem, quam non negamus Attributis Diuinis; secundus vero indicat identificationem formalem; ergo conceptus Essentiae Diuine est ratio identificandi realiter, non formaliter.

315

Resp; quod Attributa quantum ad implicitum nedum sunt essentia, sed etiam de essentia. ipsius Essentiae Diuinae; quanuis quantum ad explicitum sint tantum essentia, non de essentia.

316

3O. Obijcies 13. Si conceptus formalis vnius Attributi esset de conceptu formali alterius Attributi, in definitione formali vnius Attributi includeretur formaliter definitio alterius Attributi; sicut in definitione Essentiae inctuduntur omnia Attributa; definitur enim Radix omnium Attributorum; sed in definitione. vnius Attributi non includitur formaliter aliud Attributum; ergo conceptus formalis vnius Attributi non est de conceptu formali alterius Attributi; & per consequens quauis distinctio virtualis inter Essentiam, & Attributa non sit permodum excludentis, & exclusi, attamen distinctio virtualis inter ipsa Attributa est per modum excludentis, & exclusi formaliter, vt vult noster Lusit; & post ipsum Martinonus. Prob. maior. Quia definitio, cum sit oratio explicans essentiam res definitae, includere debet omne adiquod formaliter includitur in essentia rei; aliteressentia illius non explicaret. Prob. minor. Quia definitio Iustitiae, v. 8. non continet definitionem Misericordiae; definitur enim Iustitia; Ius unicuique tribuens, quod suum est, Misericordia vero dehium tur: Virtus subleuans inopes a miseria; patet aute, quod subleuatio inopis a miseria nullo modo ineluditur in tribuere cuique, quod suum est;sic dicendum de reliquis Attributis.

317

Cons. Si conceptus formalis vnius Attributi includeretur formaliter in conceptu formali alterius, vnum Attributum formaliter praedicaretur de altero, sed hoc est falsum, quia Misericordia non est Iustitia, sicuti parcere non est punire; ergo conceptus formalis vnius nonest conceptus formalis alterius.

318

Ad arg. responsum est art. 7. n. 25. Addimus quod definitiones, quae traduntur de Diuinis praedicatis, sunt tantum quantum ad modum explicitum, non autem quantum ad implicitum. Concessa igitur maiori quatum ad explicitum neg. quantum ad implicitum. Ad prob. dicitur, quod si definitio sit quantum ad explicitum, debet includere explicite; si autem sit quantum ad implicitum, debet includere implicite. Ad prob. minoris dicitur definitionem Iustitiae non includere definitionem Misericordiae, quia traditur tantum quantum ad explicitum, non quantum ad implicitum.

319

Ad conf eodem modo resp. dist, maiorem: Vnum Attributum formaliter praedicaretur de altero, quantum ad explicitum, neg;quantum ad implicitum, conc. Ad id, quod dicitur, quod parcere esset punire, responsum fuit art. 7. n. 193. & in hoc art. n. 6.

320

3I Obiicies 14. ex Lusit. Ad hoc, vt aliquod sit de essentia alterius, oportet, vt illud constituat in aliquo determinato gradu essendi;

321

v. g. animal, quod est de essentia hominis constituit hominem in genere animalis; & rationale. illum constituit in specie humana; sed Attributa non constituunt Essentiam in aliquo deter minato gradu essen dij tum quia Attributa essent constitutiua Essentiae, & ideo essent praedicata substantialia, non attributalia; Tum quia si constituerent Essentiam in aliquo determinato gradu essendi, vel constituerent ipsam tanquam praedicatum genericum contrahibile peripsam Essentiam; & hoc non; quia praedicata veluti generica in Diuinis constituentia Essentiam pertinent ad lineam substantialem, non ad attributalem; vel constituerent taquam differentiae ipsius Essentiae; & hoc non; quia Essentia multiplicare. tur intot species, quot sunt Attributa; & Diuina Essentia non intelligeretur perfecte completa sine Attributis, & Attributa non essent Attributa; & tandem intelligere actuale non esset vitimum constitutiuum Diuinae Essentiae, quia constitueretur, etiam per voluntatem, quae est posteriorintelligere; ergo Attributa non sunt de conceptum formali Diuinae Essentiae, & per consequens inter ipsa datur distinctio virtualis permodum excludentis, & exclusi¬

322

Resp. Attributa constituere Essentiam Dei naliqua specie veluti accidentali; sicut albedo constituit hominem in specie albi, non tamen per hoc constituunt essentialiter. Vel dicitur, quod constituunt adaequate, non inadaequate, vedictum est sup. n. 19, & q. 2. de Subst. Dei art. 1mo.

323

32. Obiicies 15. Implicat, quod duo se mutuo includant; idem enim esset inclusum, & non inclusum; includens, & non includens; ergo quauis Essentia includat Attributa, non tamen e contra.

324

Resp. dist. antecedens; de inclusione per dipestinctionem, conc, per identitatem; neg.

325

& Obiicit 16. Tolet Diuina perfectio concipitur, vt vna collectiue;quia ita omnes perfectiones connectuntur, ve sint singulae diuisim: ergo distinguuntur exclusiue.

326

Resp. dist. antecedens. Diuin a perfectioconcipitur, vt vna collectiue per identitatem formalem, conc; per distinctionem exclusiuam, negi

327

34. Quaeres; an Attributa saltem, prout distincta a nostro intellectu cum fundamento in re, ita distinguantur, vt unum formaliter virtualiter excludat aliud:

328

Resp. negatiue; distinctio enim virtualis, quae datur in re antecedenter ad operationem. nostri intellectus, est fundamentum, super quod noster intellectus fabricat distinctionem rationis; vnde cum in hoc funda mento non detur distinctio exclusiua, ideo neque, prout noster intellectus concipit ista Attributa, distinguuntur formaliter exclusiue, sed de hoc inferius q. 3.

329

S.VNICVS. An etiam in creaturis admittenda sit

330

distinctio virtualis: Deo excandescit Quiedo in Met. conRrouer. 4. punct. 4. 8. 33 & ai adeo, in¬ qua, excandescit in Philosophos, & Theologos admittentes distinctionem virtua lem in creaturis, vt semel, iterum, at que iterum scuere reprehendedos, criminandos, & irridendos esse non dubitet; sibi enim persuadens hanc sacrosanctam distintionem virtualem adinuentam fuisse solum ad saluadam communicabilitatem Essentiae Diuine & incommunicabilitatem relationum ( docet. enim simul cum Arriaga disp. praeuia ad Tract. de Trin. consistere formaliter in verificatione. praedicatorum contradictorie oppositorum) ait 1. necessaria esse solum ad explicandum Trinitatis Mysterium: imo non differre ab ipso Mysterio: sed esse ipsum Mysterium; & quod, si esset increaturis, hoc Mysterium pariter poneretur, vel boni posset in creaturis, & ideo esset naturale; & quod vtentes hac distinctione ad explicandas res naturales ita obscure explicant res naturales, sicut obscure explicatur Mysterium Trinitatis, vel ita clare explicat Mysterium Trinitatis, sicuti explicantur res naturales. 2. subuerti totam Philosophiam; quia tollitur vis syllogistica. 3. quia sequerentur innumera absurda, quae infra exponentur; Ad haec omnia res pondet Prado, vt faretur idem Quiedo S.4. n. 26. Ceterum quia satisfactum suis rationibus non esse contendit; quid in hac re rationabiliter sentiendum sit, hoc Sdecernere statuimus.

331

36 In primis certum est sententiam admittentem distinctionem virtualem in creaturis traditam fuisse a D. Thoq. 7. de Potart. 1. ad 5 ad saluandam contradictionem his verbis: De eo quod est idem re, & differens ratione, nihil probibet contradictoria praedicari, vt docet Philosophus 3. Physici sicut patet, quod idem punctum re, differens ratione est principium, & finis, & secundum quod est principium, non est finis, & e conuerso: Unde cu Essentia, et proprietas sint ide re, & differant ratione, nihil prohibet, quin vnum sit communicabile; & incommunicabile; Ex quibus manifeste patet; quod eadem distinctionem, quam ponit S. Doctor in Diuinis ad saluandam communicabilitatem Essentiae, & incommunicabilitatem relationis, quae est virtualis, vt fatetur Quiedo, ponit etiam in creaturis, quia ponit in puncto Mathematico, quod non reperitur nisi in quantitate, quae est in creatura. Praeterea eandem distinctionem tradit Fundatiss. Doct. locis cit. art. a? & intergenus, & differentiam, & omnia praedicata substantialia, & cum ipsis omnes alij Doctores tamAntiqui, quam Recentes, exceptis Scotistis, & Nominalibus, vt vidimus art. 33 comuniter substinentes distinctionem virtualem tum interAt tributa Diuina, tum inter genus, & differentiam in creaturis, & inter passiones Entis; & non solum Thomistae; Aegidiani, & alij, sed etiam omnes Auctores suae Societatis, vnde non possumus non mirari vnum Quiedo vocare reprehens dendos, criminandos, & irridendos S. Thomam, Fundatiss. Doct. cum omnibus fere Scholasticis; Vt autem satisfiat illius instantiis.

332

37. Not, est; quod distinctio virtualis diuiditur in distinctionem virtualem per modum excludentis, & exclusi, quae, quia secum defert potetialitatem passiuam, & perfectibilitate generis; est propria creaturae, & non nisi in creatura potest esse, & in distinctionen per modum expliciti, & inexpliciti; quae duplex est; alia deferes secufinitatem, & potentialitatem passiuam, vt est illa; quae versatur inter passiones Entis, de qua diximus q. 1. art. 33 & infra de Vnit. Dei art. 13 & 2i. alia deferens secum infinitatem, & actualitatem purissimam simpliciter infinitam, & haec est propria Dei, & non nisi in Deo potest reperiri, vt diximus in sup. ari. Hoc notato.

333

PSVnica conclusio. In creaturis datur distinctio virtualis per modum excludentis, & exclusi amportatis potentialitatem contrahibilem, & actualitatem contrahente, & per modum expliciti, & impliciti importantis finitatem, & potentialitatem, non autem per modum actus purissimi, aut infinitatis simpliciter. Haec conclusio sufficienter probata est in sup. art; Nam in creaturis edatur distinctio generis, & differetiae, quae est cum fundamento in re; fundamentum autem nequit, esse nisi distinctio virtualis, seu aequiualentia vnius entitatis ad plures entitates distinctas; non autem est distinctio realis, aut formalis ex natura rei, vt etiam fatetur Quiedo, qui reijcit opinionem Scotistarum. Insuper datur distinctiocum fundamento inter passiones Entis, quae est permodum expliciti, & inexpliciti deferetis secumfinitatem: non autem datur distinctio per modum expliciti, & impliciti importantis actualitatem purissimam infinitam, cuius non est capax creatura ob suam finitatem, & potentialitatem passiuam; ergo cum in creaturis sit fundamentum distinctionis rationis, vt concedit Quiedo, & hoc fundamentum non sit nisi distinctio virtualis, vtdictum est, & infra magis explicabitur, necessario admitteda est in creaturis distinctio virtualis; non tamen illa, quae propria est Dei; quia illa est per modum expliciti, & impliciti purissimi infiniti simpliciter eo, quia inuoluit, & idetificat, sibi omnes perfectiones; sed per modum excludentis, & exclusi, quia est per modum potentialitatis, & finitatis

334

Praeterea ea, que cognoscimus de Deo, vel habemus per Fidem reuelantem, vel ex ratione arguente ex his, quae videmus in creaturis iuxta illud Apostoli: Inuisibilia Dei &c; sed distinctiovirtualis non est reuelata per Fidem, esset enim de Fide credenda, & sic illam negantes essent Haeretici; Tum quia nullibi extat in Scripturis, ergo adinuenta est per rationem ex ijs, quae videmus in creaturis; ergo necessario reperitur in creaturis; aliter ex ipsis non posset argui,sic enim arguimus Sapientiam in Deo, quia videmus Sapientiam esse in creaturis; ita a pari¬

335

39. Obiicit 1. Quicdo. Distinctio virtualis consistit in posse praedicari sine contradictioneduo opposita realia contradictoria; sed difficultas Mysterij Trinitatis consistit in explicando, quomodo duo contradictoria realia sine oppositione praedicentur de eadem re, scilicet quomodo communicetur Essentia, non relatio; ergo si distinctio virtualis poneretur in creaturis, haberetur in creaturis id, per quod explicatur difficultas Mysterij Trinitatis.

336

Conf. Mysterium Trinitatis consistit indistinctione virtuali, ergo; qui admittunt distinctionem virtualem in creaturis, admittere possunt Mysterium Trinitatis in creaturis; nec posset vllo modo redargui admittens Trinitatem in creaturis, dicendo. Personalitas Petri est identificata cum natura Petri; Personalitas Petri differt a personalitate Pauli; ergo natura Petri differt a natura Pauli; responderet enim, quod perasonalitas Petri, quia distinguitur virtualiter a natura Petri, ideo potest distingui realiter a personalitate Pauli absque eo, quod distinguatur gnatura Petri a natura Pauli; sic enim dicimus in Diuinis, ergo non potest redargui, a creaturis Mysterium Trinitatis, nisi redarguendo ab illis distinctionem virtualem.

337

Resp. ad arg; quod licet ad verificanda. duo contradictoria sufficiat distinctio virtualis, attamen distinctio virtualis non consistit formaditer in hoc, sed in continentia simplici plurium perfectionum identificatarum realiter aequiuapente pluribus realiter distinctis, & quia plura realiter distincta sufficiunt ad verificanda contradictoria, ideo sequitur, quod distinctio virtualis ob suam aequiualentiam idem possit praestare; vnde maior vera est consecutiue, non formaliter; minor autem absolute est falsa; difficultas enim Mysterij Trinitatis consistit in hoc, quod Natura Diuina per omnimodam simplicitatem, Vnitatem, & Identitatem sit in tribus Personis sine sui multiplicatione, & tres Personae sint realiter distinctae in eadem Natura omnino indistincta; quapropter habet D. Athan. in Symb. Unigas in Trinitate, & Trinitas in vnitate veneranda sit; sed adhuc supposito personalitatem distingui virtualiter a natura, & ideo nullam esse contradictionem; quod communicetur natura, & non personalitas; adhuc est difficultas, quomodo natura possit comunicari per idetitatem omnimodam, quod, cum non sit in creaturis, nequit vllo modo vinci haec difficultas excognitione creaturarum, etiam admissa distinctione virtuali inter naturam, & personalitate, ut admittunt aliqui:

338

Ad confneg. antec; secus negates distinctionem virtuale esset Haeretici. Vel dist. Mysterium Trnitatis consistit in distinctione virtuali praesuppositiue, quatenus inchoat Processiones Diuinas, quibus realiter multiplicantur Personae, cone; formaliter, neg: Nam Mysterium Trinitatis, vt docet Fides, consistit in distinctione reali trium Petsonarum in vna Natura, non in distinctione virtuali, & sic dist. conseque Admittentes distinctionem virtualem inchoantem duplicem Processionem realem, in qua comunicatur Natura per identitatem duabus Personis realiter distinctis, admittunt Trinitatem in creaturis, eone; non inchoantem tales processiones, negi distinctio virtualis admittitur in creaturis non primo, sed secundo modo; improbatur autem, hoc Mysterium in creaturis non ob distinctione virtualem simpliciter, sed ob distinctionem virtualem inchoantem duplicem processionem peridentitatem naturae; quia inter Omnipotentiam, Iustitiam, & Misericordiam datur distinctio virtualis, quia tamen haec non inchoat duplicem processionem, ideo distinctio virtualis, quae reperitur inter haec Attributa, non constituit Trimtatem. Igitur ex eo, quod in creaturis non possit dari distinctio virtualis inchoatiua duplicis processionis per identitatem naturae, quia natura creata obsuam finita tem, ita limitatur ab vna personalitate, vt non possit eadem numero comunicari alteri personalitati, redarguitur in creaturis Trinitatis Mysterium; Ex quo patet: falsum esse;quod subditur, scilicet distinctionem virtualem non distingui ex parte obiecti a Mysterio Trinitatis, quanuis enim requiratur distinctio virtualis ad inchoandam distinctionem realem, attameninequiritur tanquam aliquod comune, quia potest reperiri distinctio virtualis sine distinctione reali, verinter Dinina Attributa; & sic potest poni increaturis sine distinctione reali; vbi autem non ponitur distinctio realis; neque est Mysterium Trinitatis.

339

4O Obiicit 2. Si daretur distinctio virtualis in creaturis, tolleretur veritas uis syllogisticae; nam medium posset identificari realiter cum extremis, & distingui virtualiter, quod sufficeret ad hoc, ne extrema identificentur inter se; unde in hoc syllogismo: Omne risibile est animal; omne. rationale est risibile, ergo omne rationale est animal posset quis dicere, quod utique risibile idetificatur cum rationali, & cum animali, non tamen-rationale cum animali; quia identitas medij cum extremis sufficiens est, vt maior, & minor sint verae; distinctio tamen virtualis sufficies est, vt vnum extremum non identificetur cum alio; sicut dicimus in Deo: Essentia Diuina est Paternitas; Filiatio est Essentia Diuina, ergo Filiatio est Paternitas; neg. enim conseque quia licet: Essentia Diuina sit idem cum Paternitate, & Filiatione, attamen quia distinguitur virtualiter, ideo Paternitas, & Filiatio non sunt idem interse; ergo a pari.

340

Resp. eodem modo dist. Antecedens. Si daretur distinctio virtualis inchoatiua distinctionis realis ortae ex processione vnius ab alio; conc; sine tali inchoatione, neg: nam quanuis Essentia Diuina distinguatur virtualiter ab Omnipotentia, & Iustitia, cum quibus realiter iden tificatur, attame quia non est principium inchoas vera processionem productiuam, per quam vere abOmipotetia producatur Iustitia, ideo non est sub ficiens ad hoc, vt Omnipotetia distinguatur realiter a Iustitia. Adhoc ergo, vt distinctio: virtua is medij ab extremis sit sufficiens ad saluandam distinctionem realem extremorum, requiritur, quod inchoct processionem vnius ab alio; & tunt mediate oppositione relatiua saluatur distinctioextremorum: vnde si quis diceret: Essentia Diquina est Paternitas, spiratio actiua est Essenna Diuina; ergo spiratio actiua est Paternitas, vere concluderet; quia licet detur distinctio virtualis inter Essentiam, & Paternitatem, ac spirationem actiuam, attamen quia Essentia non inchoat processionem spirationis a Paternitate, ideo Patera nitas, & spiratio actiua non distinguuntur realiter. Cum ergo in creaturis ponatur distinctiovirtualis sine inchoatione processionis realis, ideo tenet semper conclusio.

341

4I Obiicit 3. Si distinctio virtualis poneretur in creaturis, sequerentur innumera absurdas vt quod posset produci homo secudum gradum animalis, & non secundum gradum rationalis: Quiedum quatenus animal existere Matriti, non Romae; Romae vero, non Matriti, quatenus rationale; quia enim Essentia Diuina distinguitur virtualiter a Paternitate, ideo potest comunicari Essentia, non Paternitas, & Essentia esse intribus Personis, non vero Paternitas; sed haec omnia sunt absurda; ergo tollenda est a creaturis distinctio virtualis, ex qua sequuntur hae absurditates:

342

Resp. neg. sequelam. Ad prob. insertamo. dist. eodem modo causalis; quia Essentia Diuina distinguitur a Paternitate distinctio ne virtuali inchoante oppositionem relatiuam, ideo Essentia comunicatur non comunicata Paternitas te, conci praecisa tali oppositione, negi nam Ese sentia distinguitur virtualiter a spiratione actitua, vt concedit Quicdo eo, quia Spiritui Sancto comunicatur Essent ia, non spiratio actiua; & tamen haec distinctio virtualis non sufficit, vt Elsentia comunicetur Filio, & ei non conmumcetur spiratio actiua; aliter Filius vel non spiraret Spiritum Sanctum, quod est contra Fidem, vel spiraret sine spiratione actiua, quod est fatuum Praeterea quanuis Essentia Diuina distinguatur. virtualiter ab Attributis, non est sufficiens, veconmunicetur Essentia sine Attributis, ergo distinctio virtualis per se sola non sufficit ad hoc: vt vnum conmunicetur altero non conmunicato: & per consequens praeter distinctionem virtualem danda est oppositio relatiua; quae cum non detur in creaturis, quae, sunt supposita absoluta non relatiua, vt sunt Personae Diuinae, ideo nes quit produci animal, non rationale &c.

343

42 Obiicit vitimo. Distinctio virtualis increaturis est omnino chimaerica, & fictitia; quia nulli innititur fundamento, sad tantum ficta est ad defendendas aliquas opiniones probabiles; cuiusmodi sunt: Anima rationalis, quanuis una realiter indiuisibilis, attamen unitur materiae secundum gradum sensitiui, non rationalis. Et malitia actus vitalis, quanuis sit identificata cum entitate Physica qualitatis, attamen producitur a Dei entitas Physica, non autem malitia moralis. Haec autem sunt omnino dubia, & controuersa, & possunt defendi sine distinctione virtuali; ergo distinctio virtualis denegada est creaturis, tanqua cuertens tota Philosophia, humanis Dinina confundens, & eadem regula meties Essentiam Dei. infinitam, & essentiam limitatam creaturae¬

344

Resp. neg. antecedens. Ad prob. insertam. neg. assumptum. Ad rationes, quas affert, dicimus non esse rationes a priori, sed tantum instantias quasdam, quae, cum sint in materia comtrouersa inter nos, & ipsum, non debent assumiRationes a priori videantur art. 8; & 4i quarum praecipua est haec: nam distinctio virtualis formaliter est aequiualentia vnius realitatis ad plures realitates realiter distinctas eo, quod vna realitas praestat ea plura, quae praestant realitates diquersae; sic explicant distinctionem virtualem rationabiliores Theologi cum Fundatiss. Doctore. STho, Calet, ceterisque Thomistis; imo etiam ipse met Scotus loco cit, art. 33 sed vna entitas creata indiuisa realiter, vt anima rationalis praestat plura munera, quae praestant animae distinctae: nam vegetat, sicut planta; sentit, sicut canis; & intelligit, sicut Angelus; ergo admittit distinctionem virtualem.

345

43 Concludimus, quod si Quiedo recte perpendisset Mysterium Trinitatis, scripsisset consistere formaliter in distinctione reali, non virtuali, nec per ipsam tolli formam syllogisticam & cuerti Philosophiam. Si nonisset diuisionem distinctionis virtualis in per modum impliciti, & expliciti purissimi, & per modum excludentis, & exclusi, non, adeo leui digito scripsisset, nos confundere humana cum Diunis, & eadem regula. metiri Essentiam Dei, & creaturarum; ac propter rea singularis doctrina huius Recentis irridentis doctrinam tam antiquam, tam solidam, contemnenda est, tanquam parum tuto fundamento, innixa; innititur enim, quod distinctio virtualis non sit nisi Mysterium Trinitatis, & e contra quod quam falsum sit, Symbolum D. Athanasij, & tota. Ecclesia aperte demonstrat. Nonator ergo sententiarum Venerandae Antiquitatis indignans Doctrinam post Apostolum legat D. Vinc. Lerinen. lib. aduersus prophan. Nouitates, dicentem: Eadem, quae didicisti, doce, vt cum dicas noue, non dicas noua.

Articulus 10

346

ART X. An intra eandem lineam Attributalem detur aliqua distinctio:

347

A. Gimus de distinctione intercedente inter Diuinam Essentiam, eiusque Attri buta; modo agendum est de distinctione intercedente inter perfectiones eiusdem Attributi; non quidem subalterne, sed athome sumpti; patet enim, quod cum Attributum subalternum diuidatur in plura Attributa, veluti specifica, & athoma, necesse est inter illa mediare distinctionem virtualem; cum distinctio virtualis vniuersaliter mediet inter omnia Attributa. Quaeritur ergo: de perfectionibus, quae includuntur invno, &eodem At tributo athome sumpto; v. g inter scientiam naturalem, & liberam, inter voluntatem antec edentem, & consequentem; nec non inter Diuinas Idaeas, & cetera huiusmodi.

348

Haec difficultas; quam apud nullum Auctorem ex professo agitatam reperimus; quanque obiter tangunt Arriagax & recenter noster Lafosse, maxime necessaria est ad intelligentiam, & explicationem tum eorum, quaeadiximus de Subst. Dei; tum eorum, quae dicturi sumus de Scientia, Volunt; & Prouid; vbi afferemus varias horum Attributorum diuisiones; & de Trin; cum varia munera relationum, scilicet constituendi Personam, referendi, & distinguendi, explicabimus.

349

Et ratio non parum perplexa dubitandi. est: nam si datur distinctio virtualis; vel alia distinctio aequiualentiae ante opus nostri intellectus inter perfectiones eiusdem Attributi, haec debet etiam admitti inter potentiam, actionem, & objectum, quae tria spectant ad idem Attributum, & sunt perfectiones intrinsecae completiuae illius formaliter; & si datur haec distinctio inter potentiam, & actionem, non videtur, cui non possit intelligi potentia per modum actus primi, vt distincti ab actu secundo; & sic non videtur, quomodo scientia, voluntas, & cetera huiusmodi non possint admitti in Deo per modum actus primi; quod tamen dici non posse ostendimus de Subst. Dei artro; & infra suis in sedibus repetemus. Quod si hoc de Attributis dici potest, eadem ratione pariter affirmari poterit, quod potentia intellectiua per modum actus primi, seu radicis distinctae ab actu secundo possit in Deo admitti, & hoc modo sit constitutiua. Diuinae Essentiae: nam eadem ratione, qua probatur inter perfectiones Attributales vnius, & eiusdem lineae, v. 8. inter scientiam naturalem, & liberam; voluntatem antecedentem, & consequentem; Prouidentiam generalem, & Praedes stinationem posse dari hanc distinctionem, quae praebet nostro intellectui fundamentum illas distinguendi, eadem ratione probatur inter predicata substantialia constitutiua Essentiae Diuinae posse dari hanc eandem distinctionem, quae praebere potest intellectui nostro fundamentum illa distinguendi; ita enim pertinent ad vnam, & eandem lineam perfectiones vnius, & eiusdem Attributi, sicut predicata substantialia spectat ad vnam; & eandem lineam substantiae increatae.

350

Igitur si potest dari distinctio cum fundamento inter perfectiones eiusdem linee athome Attributalis, assignada est ratio. 1; cur non possit dari distinctio cum fundamento inter praedicata. constitutiua lineae Essentiae. 2, cur non possit ineadem linea dari distinctio cum fundamento, actus primi, & secundi. 3. Si intra eandem lineam nequit dari distinctio cum fundamento, quia conciperetur vna perfectio cum inadaequatione, & incopletione, quod repugnat perfectioni Diuine, & conuenit solum perfectioni creatae, cur, distinguuntur scientia naturalis, & libera, quae sunt perfectiones eiusdem lineae ? 4. Si intra eandem lineam admittitur distinctio virtualis per aequiqualentiam ad plura realiter distincta, necessario admittendae sunt plures infinitates distinctionum virtualium in eadem lineas potentia enim intellectiua Dei aequiualet infinitis potentiis intellectiuis creaturarum creabilium, & actualis intellectio infinitis inteflectionibus, & intelligibile Diuinum infinitis intelligibilibus; ergo si exquacunque aequiualentia ad plura realiter distincta, vel distinguibilia sumitur distinctio virtualis intra eandem lineam, sequitur, quod in eadem linea sint plures infinitates distinctionum virtualium.

351

E contra vero si non est admittenda distinctio virtualis intra eandem lineam, vel alia distinctio aequiualentiae simplicis, quae sit fundamentum distinctionis rationis, sequitur, vt dicebamus; quod dinisiones, quibus diniditur Dei scietia in scientiam naturalis intelligentiae, & Visionis; Voluntas in antecedentem, & consequente; & Prouidentia in generale & speciale, omnes sint sine fundamento, cum sint intra eandem lineam; & quod Doctores Theologi afferentes has diuisiones sine fundamento, loquantur per ratiocinium merae synonymiae; imo sequeretur, quocd Ideae non distinguantur nisi per rationem ratiocinantem; & quod Deus, qui format distinctionem rationis inter Idaeas Diuinas, vt videb. art. 16; formet ens rationis sine fundamento inre; cuque intellectus in formatione entis rationis sine fundamento in re dicatur vanus, falsus, & cassus, vt docet B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 1. 4. 3.art. I5concludi debet, quod intellectus Dei eo quia formet talia entia rationis, sit vanus, cassus, & falsus, quod repugat sumae illius perfectioni¬

352

Prima sententia est Arriagae 1. 9. disp. 42. sect. 1. per totam distinguentis duplicem distine ctionem virtualem, minorem vnam, maiorem al teram. Primam dicit subsect. 1. consistere vel inaequiualentia ad praestandos plures effectus, qui possunt esse a causis diuersis, vt homo dicitur virtualiter multiplex, quia efficit sensationem: & discursum, sensationem quidem, quae efficitur a Bruto; & discursum, qui nequit effici a Bruto; Vel in aequiualentia ad diuersos effectus, qui tamen necessario fiunt ab eadem causa, vt potentia visiua, prout terminatur ad albedinem, nigredinem &c; dicitur virtualiter multipex. Vel tandem in ordine ad diuersas res, quibus est si¬ milis, & dissimilis; vt albedo, quia in ratione coloris est similis nigredini, & in ratione talis coloris est dissimilis, ideo dicitur virtualiter multiplex. Alteram distinctionem virtualem, quam magnam appellat, ait subsest. 3. consistere in eo praecise, quod vni, & eidem entitati, seu formalitati conueniant duo praedicata ex se contradictoria, qualia sunt produci, & non produci; communicari, & non communicari; propter quam virtualem multiplicitatem talia praedicata non sunt contradictoria, qua tamen sublata e ssent contradictoria. Ex his deducitur Arriagam admittere distinctionem virtualem tum inter diuersa Attributa, tum intra eandem speciem Attributalem infimam, imo infinitas distinctiones virtuales. Hanc sententiam ex parte videtur sequi noster Lafosse de Atir. in com.q. 3. c. 1. 8. Givbi docet distinctionem virtualem in eo formaliter consistere, quod vnum, & idem actu formaliter re spondeat pluribus in creaturis, siue illa pluradistinguantur per se, idest distinctione specificat, siue per accidens, idest distinctione indiuiduali intra eandem speciem, & lineam.

353

Secunda sententia est Nominalium, qui sicuti negant distinctionem virtualem cum fundamento in re inter eas perfectiones Diuinas, quae pertinent ad diuersa lineas, ita a fortiori negare tenentur omnem distinctionem aequiualentiae inter perfectiones eiusdem lincae Atttributalis

354

Tertia tamen sententia rationabilius docet distinctionem virtualem proprie loquendo reperiri tantum inter ea, quae spectant ad diuer sas lineas; inter perfectiones autem eiusdem die neae, quae se habent per modum contrahibilis, & contrahetis, nullam penitus dari distinctionem neque quoad conceptus explicitos; Inter illa autem, quae se habent veluti actus, & actus adaequati per ordinem ad diuersa objecta materia; ali, dari distinctionem aequiualentiae simplicis Dicitur autem simplicis, prout contradistingui tur a virtuali, quod dicit diuersas, & distinctas virtutes, cum aequiualetia simplex vnam tantum simplicem virtutem importet aequiualentem tamen duplici perfectioni illius virtutis, seude tributi, quatenus respicit duo objecta materia lia diuersa; sicut est scientia naturalis intelligent tiae, quae respicit creaturas possibiles, & scientiao Visionis, quae respicit creaturas futuras; quae distinctio aequiualentiae simplicis est fundamem tum, super quod noster intellectus potest funda; re distinctionem rationis ratiocinatae, Hanc sententiam iuxta B. Doct. doctrinam negare non possumus: nami, quod distinctio virtualis de tur tantum inter ea, quae spectant ad diuerfas lineas, expresse docet in Quaest. de esse, & essentia q. 8,9: & 10& in 1. dist. 2. princ. 1. q. 3. art. 13. Ubiait; quod plura nomina essent synonyma, nisi eis corresponderet fundamentum in re ratione diquersu; & dist. 22. princ. unica q. 2. ad 2. ait: Si viuii, & vita non sunt synonyma de Deo dicta, multo minus erunt synonyma Sapientia, & Iustitia, & talia; quae magis secundum diuersitatem rationis sut imposita. Ubi diuersitatem rationis sumit, prout idem est, ac naturae, seu speciei; saepe enim, vt diximus art. 1. n. 9; sumit rationem pro natura. 2. quod inter eas perfectiones eius dem Attributi, que habent rationem contrahibilis, & contractiui non detur haec distinctio virtualis, docet expresse dist. 8. p. 2. princ. 1. q. 3. vbi negat compositionem ex genere, & differentia, quia conciperetur inDei aliquod per modum potentialis passiui, quod rep ugnat summae Dei actualitati, perfectioni, & infinitati. 3. quod detur distinctio aequiualentiae simplicis inter eas perfectiones eiusdem Attributi, quae sunt veluti actus adaequati per ordine ad sua objecta secudaria materialia; docet dist. 36. princ. 2. q. 33 vbi ait Idaeas cum fudamento; distingui; quod fundamentum dicimus hanc distinctionem aequiualentiae simplicis, quae praecedit omnem actum nostri intellectus; tum ijs inlocis, in quibus docet diuisionem scientiae simplicis notitiae, & visionis, uoluntatis antecedentis: & consequentis &c. Tandem quod inter perfectiones, prout aequiualent perfectionibus indiuidualibus, & particularibus creatis nulla penitus detur distinctio, aut nullum fundamentum potens fundare distinctionem rationis ratioci nate, colligitur ex loc cit; & ex eius rationibus in conclusione afferedis manifeste deducitur. Hanc sententiam sequuntur Thomistae quoad 1. partem, scilicet quod distinctio virtualis non detur nisi inter diuersa Attributa; conformiter tamen ad doctrinam Doctoris Angelici debent eam sequi quoad omnes partes; docet enim etiam ipse, quod non detur in Deo compositio ex genere, & differentia, quia nequit concipi in Deo aliquod per modum imperfectionis; insuper Ideas ratione distingui cum fundamento &c. Unde ex qualibet distinctione reali, quae est in creaturis, non colligitur distinctio virtualis, aut aequiualetiae in Diuinis; pro cuius decisione.

355

A. Not. 1; quod distinctio aequiualentiae, quae datur inter eas perfectiones, quae sunt intra eadem lineam Attributalem, cum fundet distine ctionem rationis ratiocinatae, vt infra dicemus, & cum fundamentum fundans distinctionem rationis praecedat distinctionem rationis, quia fudamentum necessario praecedit tem fundatam: & quod praecedit rationem, necessario reperiatura parte rei, ideo haec distinctio est a parte. rei, sicut diximus de distinctione virtuali; non tamen est vere, & proprie distinctio, sed potius aliquod aequiualens distinctis realiter; est enim Vnum, quod omnia valet, vt videbimus cum Beatiss. P. Aug. art. 8; vnde ea, quae tradidimus ibidem de distinctione virtuali, & praecipue, quae circa titulum supposuimus, supponenda etiam sunt de hac distinctione simplicis aequiualentiae: Tandem haec distinctio est per modum expliciti, & impliciti; non excludentis, & exclusi, vt diximus; de distinctione virtuali propter easde rationes

356

S Not. 2. quod quauis verum sit, vt dictum est loco cit. in ratione dubitandi, quod conceptus objectiuus, qui est proprius Dei, debet necessario importare omnem actualitatem purissimam ainfinitate, & omniperfectionem; coceptus ver o proprius creaturae importare impuritate potetialitatis admixtae; in hoc enim sita est quiditas creature, quae essetialiter importat non esse, a quo extracta est, & in quod secundum se ipsam tendit, vt docet Beatiss. P. Aug: & ideo quaelibet perfectio necessario formaliter, debet includere nedum perfectiones pertinentes ad propriam. lineam, sed etiam perfectiones pertinentes ad diuersas lineas adhoc, vt excludat omnem potentialitatem per se, & per aceidens, attamen quia noster intellectus ob suam exiguitatem. nequit vno nomine explicare omnem perfectionem Dei, hoc enim proprium est solius intellectus Diuini vnico intuitu comprehendentis se ipsum; ideo per vnum nomen, & vnicam cognitionem explicite cognoscit tantum vnam perfectionem, cum qua implicite, & confuse omnem aliam cognoscit; eo enim ipso, quod talem perfectionem, vt simplicissimam, perfectissimam, infinitam, & purissimam cognoscit, conseque tercognoscit omnem aliam perfectionem, quae cum illa formaliter identificatur: non tamen omnem illam perfectionem explicite cognoscit, quia illam comprehendere nequit, vt infra videb. art. 123 & 13. Unde ex eo, quod non explicentur omnes perfectiones per vuum conceptum, non sequitur, quod concipiatur aliquod potentiale, sed tantum, quod purissimus actus non concipiatur, & cognoscatur omnibus modis, quibus coceptibilis, & cognoscibilis est: & hoc propterexuberantiam perfectionum Diuinarum, & exiguitatem nostri intelllectus. Haec igitur regula. semper seruanda est, quod quando concipitur aliqua perfectio Dei, semper concipiatur explicite aliquod, quod explicite, & secundum se non explicat potentialitatem, & perfectibilitatem passiuam; conceptus enim explicans potentialitatem, vtpote imperfectus, est proprius creatur rae, non Dei; siue illud spectet ad eandem lineam; siue ad diuersam; Unde cum ratio potentiae permodum radicis, seu actus primi non explicantis actum secundum explicet potentialitatem passituam, & perfectibilitatem, hanc enim importat, & explicat essetialiter ipsa ratio actus primi, & radicis, ideo potetia per modum actus primi, & radicis neque quoad explicitum potest in Deo admitti¬

357

6 Praeterea ratio potentiae, vel actionis, pro ut aequiualet huic, vel illi actioni particulari,, cum dicat rationem partis, & partibilitatis, quae essentialiter importat passiuam perfectibilitatem; vna enim pars perficitur per alteram, propter eadem rationem etiam quoad explicitum excludeda est a Deo, quia repugnat modo, quo Deus essentialiter petit intelligi, & explicari. Exquo deducitur distinctionem aequiualentiae simplicis quoad explicitum, & implicitum non posse in Deo admitti inter potentiam per modum actus primi, & secundi, vel inter aequiualetiam ad plura veluti indiuidualiter, & partibiliter distincta. At vero conceptus scientiae naturalis, cum de sumatur respectu creaturarum possibilium, quae sunt objectum materiale secundarium Scientiae Dei (objectum enim primarium est intelligibilitas Diuina, que, cum vnica, & simplicissima sit, vnicum Attributum scientiae constituit; vt videb. in Tract. de Scientia Dei q. 1) & creaturae possibiles integrent vnum veluti obiectum, seu vnam speciem materialem, aut seriem secundariam objectorum; quod pariter dicendum est de creaturis futuris, & existentibus respectu scientiae Visionis, ideo scietia naturalis ex creaturis possibilibus, & Scientia Visionis ex creaturis futuris, in ordine ad quas tantum diuiditur, quandam adequationem deriuat; scientia enim naturalis intelligentiae ita attingit omnia possibilia, vt nullo modo sit in potentia ad attingendum aliquod possibile particulare, quod actu non attingat; & idem dicendum de scientia Visionis, propter quod tam scientia naturalis intelligentiae: quam Visionis n suo conceptu essentiali non explicant aliqua potentialitatem, vel perfectibilitate passiuam; ideo eas distinguere quoad conceptus explicitos non repugnat propriae conceptibilitati ipsius Dei. At vero distinguere ipsam scientiam naturalis intelligentiae, prout aequiuaset cognitioni cognoscenti vnam tantum creaturam possibilem in particulari, & alteri cognitioni cognoscenti alteram creaturam possibilem, cum dicat partibilitatem ipsius cognitionis, & per cosequens potentialitatem passiuam, & perfectibilitatem, quae in suo conceptu Essentiali inuoluit imperfectionem, & imperfectio quocuque modo repugnet Deo: & eius perfectionibus, quae si concipiantur cum aliqua imperfectione admixta, non concipiuntur amplius, vtperfectiones Dei, sed creaturae, ideo nullum adest fundamentum distinguendi scientiam naturalis intelligentiae, prout aequiualet distinctis cognitionibus, quibus attinguuntur a particularibus cognoscentibus. Idem cum proportione dicendum de Scientia Visionis respectu creaturarum futurarum; De Voluntate antecedente respectu naturae rationalis praescindendo ab indiuiduis; & de consequente respectu indiuiduorum rationalium; & de Prouidentia generali respectu mediorum generalium, & Pronidentia particulari respectu mediorum specialium, de quibus omnibus suis propriis in locis agemus: Haec doctrina diligenter notanda est propter sua yniuersalitatem, qua soluuntur plures difficultates plurium Tractatuum, & stabiliuntur fundamenta plurium conclusionum. His not.

358

T. Vnica coclusio. Inter perfectiones unius, & ciusdem Attributi, quae in suo conceptu formali non explicant rationem potentialitatis, perfectibilitatis, partis, vel incompletionis sed puram perfectionem, adaequationem &c, nondatur distinctio virtualis, bene tamen distinctiosimplicis aequiualentiae; inter eas autem, quae in suo conceptu formali aliquo modo explicat, potentialitatem, perfectibilitatem, aut partibilitatem, nulla penitus datur distinctio, vnde ex quas libet distinctione reali, quae est in creaturis, non colligitur distinctio virtualis, aut aequiualentiae in Diuinis perfectionibus.

359

Prima pars concl. expresse colligitur ex Beatiss. P. Aug: nam 15. de Trin. c. 17. assignans distinctionem virtualem, vt superius dictum est, loquens de perfectionibus Attributalibus ait eNec distent in eis ista; sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intelligentia, aliud dilectio; fiuecharitas, sed vnum aliquod sit, quod omnia valeat. Ubi diligenter notanda sunt haec verba; cum enim loquitur de rebus pertinentibus ad diuera sam lineam, seu virtutem, aut speciem, ponit syncathegorema, aliud, quo distinctionem virtualem in Deo indigitat; quando autem loqui tur de rebus pertinentibus ad eandem lineam. potentiam, virtutem, seu speciem, vt est est dilectio, & charitas, dilectio enim est actus charitatis, ac propterea pertinet ad illam taquam actus ipsius, non ponit aliud, sed particulam siue, quam opstendit nullam dari distinctionem virtualem. Praeterea lib. 6. de Trin. c. 4. cum describit multiplicitatem virtualem, illam ponit inter diuersaAttributa: Deo hoc est esse, quod fortem esse, aut iustum esse, aut sapientem esse, & si quid de illa simplici multiplicitate, vel multiplici simplicitam dixeris, Et lib. 6. c.6. in fine: Deus vero multiplia citer quidem dicitur Magnus, Bonus, Sapiensa Beatus, Verus; & quid quid aliud non indignedia ci videtur, sed eadem magnitudo eius est, quae Sapientia, non enim mole magnus est, sed virtute Ex quibus auctoritatibus colligitur haec ratio fundamentalis. Si aequiualentia ad res uvnius, & ciusdem speciei, seu lineae sufficeret ad multiplis citatem virtualem, sequeretur, quod Deus ratione solius Essentiae esset multiplex eo, quia Essentia Dei aequiualet pluribus essentijs creatis realiter distinctis; sed hoc est contra comunem modum loquendi S. PP; & praecipue Magni P. Augi ab Essentia Diuina sumentium vnitatem multiplicitatem vero ab Attributis Die uinis: & contra comunem consensum fere oma mum Theologorum negantium inter praedicata essentialia constitutiua Essentiae distinctionem virtualem, illanque tantum concedentium interEssentiam, & Attributa; ergo distinctio virtua, lis datur tantum inter perfectiones pertinentes ad diuersam lineam Attributalem, non autem inter perfectiones eiusdem lineae; & per consequens distinctio virtualis importat essentialiter aequiualentiam ad plura perti nentia ad diuersas lineas, seu species, Minor patet ex auctoritatibus adductis; & ex dictis in Tract. de Subst. Dei 9. 2. Maior autem constat: nam eandem vnitatem linearem, & veluti specificam habent, quae spectant ad lineam Essentiae, ac illa, que pertinent ad eadem lineam Atttibutis & ideo si aequiualetia ad plura distincta spectantia ad eandem lineam Essentiae non sufficit ad distinctionem virtualem, neque aequiualentia ad plura realiter distincta spectantia ad eandem lineam Attributalem sufficit ad hoc, vt perfectiones vnius, & eiusdem Attributi distinguantur virtualiter.

360

Cons. Si aequiualentia ad plura distincta, eiusdem speciei sufficeret ad distinctionem virtualem, darentur in Deo infinitae Essentiae virtualiter distinctae, infiniti intellectus, infinite voluntates virtualiter distincte; & sic infinitae Misericordiae, & Iustitiae &c; Essentia enim Dei. aequiualet infinitis Essentijs, quas potest Deus creare, & sic dicendum de quocunque Attributo, quod negatur ab omni schola; nam Scotiste; qui loco distinctionis virtualis ponunt distinctionem formalem ex natura rei, illam tantum ponunt inter diuersa Attributa, non tamen dicunt idem Atrributum distingui, ac scindi inplures formalitates; & Thomiste nobiscum idem sentiunt de distinctione virtuali; ergo inter perfectiones eiusdem Attributi aequiualentia non sufficit ad distinctionem virtualem:

361

S. Prob. 2. Sicut se habet distinctio realis ad extrema realia, ita distinctio virtualis ad extrema virtualia; nam non minus distinctio realis sumit speciem, & denominationem ab extremirealibus, inter quae mediat; definitur enim in ordine ad extrema realia, & ideo in ordine ad extrema debet specificari, cum specificatio, definitio, & essentia idem sint; quam distinctio virtualis ab extremis virtualibus; inter quae intercedit; sed distinctio realis (loquendo de distinctione. reali positiua) necessario exigit duo extrema. realia, seu duas res realiter distinctas, cum definiatur, quod sit illa, quae reperitur inter duo extrema realia; ergo distinctio virtualis necessario. exigit duas virtutes virtualiter diuersas, sed quae differunt virtute, differunt specie vel subal terna, vel athoma, cum virtutes sint diuersae species qualitatis: nam temperantia Petri, & temperantia Pauli non facit Petrum, & Paulum differre in virtute temperantiae, sed potius conuenire; ergo distinctio virtualis necessario importat aequiualentiam ad plura distincta spectantia ad diuersas species.

362

Prob. 3. Si voluntas Dei, v.g; prout aequiualet infinitis voluntatibus, quas potest Deus creare, distingueretur virtualiter in totidem formalitates virtuales, in eodem Attributo voluntatis essent infinita Attributa; & sic dicedum de quolibet alio Attributo; sed nullus Theologorum vsque modo dixit esse pluta Attributa¬

363

Voluntatis, bonitatis &c; ergo neque est dicen¬ dum, quod in eodem Attributo detur distinctiovirtualis. Minor patet legenti omnes Doctores. Scholasticos. Maior prob. Nomine Attributi nihil aliud intelligimus, quam perfectionem absolutam simpliciter simplicem formaliter inDeo existentem virtualiter distinctam ab Essentia, & ab omni alio Attributo; quapropter dicimus Diuinas. Idaeas non esse plura Acttributa sed vnum Attributum, quia non distinguuntur virtualiter, sed sola ratione cum fundamento simplici in re pertinente ad vnam simplicem lineam; ergo si intra eandem lineam voluntatis darentur infinitae perfectiones virtualiter distinctae, darentur infinita Attributa voluntatis, & sic de singulis alijs Attributis.

364

IO Prob. 2. pars concl. In tantum datur inter Diuma Attributa distinctio virtualis, inquantum datur aequiualentia ad plura realiter distincta spectantia ad diuersas lineas, & conceptus objectiuus illorum Attributorum explicat, puram perfectionem sine imperfectione potentialitatis, perfectibilitatis, & partis, seu inadaequationis, & incompletionis, sed intra eandem lineam potest dari aequiualentia ad plura realis ter distincta, quae explicant puram perfectionen & quandam adaequationem sine potentialitate, perfectibilitate, partibilitate, inadaequationes, & incompletione; ergo potest dari distinctio equiqualentiae, quae conuenienti nomine potest appellari distinctio aequiualentiae simplicis, quiaaequiualet pluribus spectantibus ad vnam simplicem lineam. Maior probata est superius, tum art. 8; & 9ι Minor prob. Nam in eodem Attributo scientiae datur scientia simplicis intelligentiae, quae dicit puram perfectionem, quia dicit: puram actualitatem, & dicit quandam adaequationem, quia importat cognitionem omnium possibilium, & nullam dicit potentialitatem, quia non est in potentia ad cognoscendum aliquod possibile, omnia enim actu cognoscit; neque dicit perfectibilitatem, quia est ipse actus cognitionis; neque tandem importat rationem partis, inadaequationis, aut incompletionis; quia adaequate versatur circa totum suum objectum; materiale secundarium, in ordine ad quod sumitur; & vitra Scientiam simplicis intelligentiae datur scientia Visionis, quae pariter spectat ad ad idem Attributum Scientiae Dei, quae eodem modo se habet circa futura, sicut scientia simplicis intelligentiae se habet circa possibilia; ergo intra eandem lineam Attributalem datur aequiqualentia ad plura distincta spectantia ad eandem lmeam, quorum conceptus objectiuus explicat, puram perfectionem sine vlla imperfectione.

365

Conf. 1. Si non daretur distinctio aequiualentiae simplicis intra eandem lineam, sequeretur. quod Theologi diuidentes Attributum Scientiae in scientiam simplicis intelligentiae, & Visionis. & Voluntatem Dei in antecedentem, & consequentem, nec non Attributum Ideae in plures Idaeas loquerentur sine fundamento, & sideo casse, vane, & fictitie, vt dictum est in ratione. dubitandi; nam fundamentum, quod potest habere noster intellectus ad formandas has distinctiones, nequit esse, nisi distinctio aequiualentiae simplicis, quae datur in re, & praecedit operationem nostri intellectus; sicut fundamentum fundans distinctionem rationis inter Attributa Diquina, & Essentiam nequit esse nisi distinctio virtualis: imo sequeretur, quod Deus cognoscens pluralitatem suarum Idaearum, vt dicemus arte 15: & in Tract. de Idaeis, haberet intellectum vanum, cassum, & fingentem; quotiescunque enim cognoscit sine fundamento, vane, casse, & fictitie cognoscit; ergo intra eadem linea At tributalem datur distinctio aequiualentiae simplicis.

366

Conf. 2. In hoc distinguitur objectum intellectus Diuini ab objecto intellectus creati, quod obiectum intellectus Diuini ita illi obij. citur, vt sub vna formalitate explicite repraesentet omnes perfectiones illius, & attingatur comprehensiue secudum omnes; objectum vero nostri intellectus ita obijcitur illi sub vna formalitate explicite, vt non obiiciatur illi explicite sub alia formalitate, haec enim explicatio est propria solius intellectus Dei, & superat modum cognoscendi nostri intellectus; sed intra eandem linea ita obijcitur nostro intellectui vna formalitas Diuina explicite, vt explicite non obiiciatur altera: & ex alia parte obijcitur sine vlla imperfectione; ergo intra eandem lineam datur distinctio expliciti, & non expliciti, quae, cum non sit. virtualis, vt probatum est, erit distinctio aequiqualentiae simplicis.

367

II Tandem prob. 3. pars concl. Omne illud, quod importat aliquam imperfectionem, in Deo non est ponendum, quia Deus est cumulus omnium perfectionum excludens omnem imperfectionem, hic enim est conceptus, & intelligibilitas propria ipsius Dei, sed distinctio importans potentialitatem actus primi, partibilis tatem, & inadaequationem secum importat imperfectionem: ergo in Deo non est admittenda,

368

Conf. Conceptus perfectionis admixtae cumimperfectione est conceptus proprius perfectionis creatae, non perfectionis Diuinae; ergo distinctio, quae reperitur inter perfectiones secum afferentes aliquam imperfectionem, reperitur tantum inter perfectiones creatas, non inter perfectiones Diuinas.

369

I2 Demum probatur illis rationibus, quae allatae sunt pro prima parte rationis dubitandi; quod scilicet admitteretur in Deo intelligere. radicale, scientia per modum actus primi &c; quae omnia esse inconuenientia, propriis in sedibus demonstratur.

370

Ex quibus sequitur, quod ex qualibet distinctione reali, quae est in creaturis, non collis gitur distinctio virtualis, aut aequiualentiae simplicis; quia intellectus, & intellectio distinguuntur. realiter in nobis; in Deo autem nec virtualiter, nec aequiualenter; idem dicendum est de Essentia, & existentia, & alijs huiusmodi.

371

13. Obiicit 1. Lafosse contra 1. partem conclSanctiss. P. Aug. posuit distinctionem virtualem inter Diuinas perfectiones eo, quia Deus aequiualet simpliciter pluribus realiter distinctiss ergo quod aequiualentia sit ad plura realiter, & per se distincta, quia spectant ad plures lineas, & species, vel ad plura solum per accidens distincta, quia spectant ad eandem lineam, seu speciem, est mere imaginarium, ac propterea sine fundamento in doctrina Magni Doctoris.

372

Resp. neg. antecedens: nam, vt ostensum. est, Sanctiss. Doctor non admittit multiplicita tem virtualem nisi inter Attributa, seu inter ea, quae spectant ad diuersas lineas; nec vnquam vocat Deum multiplicem ratione solius Essentiae, vel solius intellectus, aut voluntatis, quanuis illius Essentia aequiualeat infinitis essentije creaturarum, & intellectus intellectibus; ergo haec sententia magnum habet fundamentum in Doctrina Doctoris Sanctissimi.

373

14. Obiicit 2. In Mysterio. Incarnationis Existentia Diuina terminat humanitatem, seu immediate communicatur humanitati, Essentia autem Diuina nec terminat, nec communicatur; sicuti Essentia Diuina communicatur Filio, non Paternitas; ergo eadem est distinctio inter Essentiam, & existentiam, ac inter Essentiam; & Paternitatem, sed inter Esseutiam, & Paternitatem datur distinctio virtualis, ergo & inter Essentiam, & existentiam; sed Essentia, & existem tia pertinent ad eandem lineam, vt probatum est, q. 2. de Subst. Dei art. 3. ergo distinctio virtualis datur etiam intra eandem lineam Attributalem,

374

Ad hoc arg. resposum est q. 2. de subst. Dei art. 3. n. 37, & art. 6. n. 15. Igitur quidquid sit, an existentia Diuina, prout modificata a Filiatione, vel ipsa Personalitas Filij immediate terminet humanitatem; de hoc enim suo loco; neg. paritas: nam in Incarnatione existentia Verbi terminat naturam humanam immediate, vt supponitur, & illi communicatur; quia est actus immediatus Naturae; & mediante ipsa existentia etiam Natura Diuina vnitur, & communicatur naturae humane. At vero ita communicatur Filio Natutra Diuina, vt nullo modo nec mediate, nec immediate illi communicetur Paternitas; quia Pat ternitas propter oppositionem relatiuam, quam dicit, importat incommunicabil itatem simpliciter, & ideo Paternitas est extra rationem virtualem Essentiae, non autem existentia, quae importat actualitatem purissimam ipsius Essentiae explicantem duo munera realia ipsius Essentiae

375

I5. Obiicit 3. Inter Essentiam Dei, & intel lectum datur distinctio virtualis; sed intellectus pertinet ad lineam Essentiae, vt ostensum est Dei Subst. Dei q. 2. art. 5; & 7e ergo intra eandem lineam Attributalem datur distinctio virtualis Resp; quod vel intellectus sumitur essentialiter, vel notionaliter? Si primum; falsum est; quod distinguatur ab Essentia virtualiter. Si secundum; differt virtualiter tantum ratione modi relatiui, vel relationis ipsum modificantis. Ceterum illa relatio, vel modus relatiuus, qui reducitur ad rem, cuius est modus, scilicet ad relationem, non pertinet ad lineam Essentiae; sed ad lineam relationis, & ideo illa distinctio virtualis est interea, quae spectat ad diuersas lineas.

376

II6. Obiicit 4. In creaturis datur duplex distinctio realis, alia generica, vt inter animal, & Plantam, altera specifica, vt inter hominem, & canem; ergo a pari in Deo debet dari duplex distinctio virtualis, alia quasi generica, que equi ualet rebus generice distinctis spectantibus ad diuersas lineas; altera quasi specifica, quae aequiualet rebus spectantibus ad eandem lineam; ergo distinctio virtualis est aequiualentia ad res spectantes nedum ad diuersas, sed etiam ad eandem lineam.

377

Respy quod iste Auctor non numerat omnes species distinctionis realis; nam in creaturis dantur tria genera distinctionum, scilicet generica, specifica, & numerica; generica, & specifica. semper sunt inter res diuersarum linearum, seu specierum: vnde in Diuinis distinctio, quae est inter praedicatum substatiale, & attributale, vt sic, est quasi generica virtualis; distinctio vero, quae est inter tale Attributum, & aliude v. 8. inter Iustitiam, & Misericordiam, est quasi virtualis specifica; distinctio vero, quae reperitur inter perfectio nes eiusdem Attributi eo modo, quo dictum est, non est virtualis, sed est aequiualetia simplex.

378

17. Obijcies 5, contra 3. partem concl. Scientia simplicis intelligentis, & Scientia Visionis Sunt: veluti partes, ex quibus coalescit Attributum. Scientiae; ergo inter ipsas nequit dari distinctioaequiualentiae, aliter daretur partibilitas, incompletio, & potentialitas, quae repugnat perfectioni Diuinae, vt dictum est.

379

Resp; quod Scientia simplicis intelligentis, & Visionis possunt considerati dupliciter. 1. inordine ad Attributum Scietiae, seu ad rationem formalem primariam specificatiuam Scientiae Dei, quae est intelligibilitas rerum per causam; quae est Essent ia Dei; & in hoc sensu istae duae Scientiae non distinguuntur, sed sunt vna scientia, ac propterea non habent rationem partis, vel defectum, qui consequitur rationem partis am ordine ad objecta materialia secundaria quae sunt creaturae possibiles, & futurae; & inhoc sensu non habent rationem partis; quia sicuti Scientia simplicis intelligentiae adaequate attingit omnia possibilia, ita Scientia Visionis omnia futura, & per coseques non habent rationem partis, sed totius, & hoc modo distinguuntur; distinctio enim scientiae simplicis intelligentiae, & Visionis est respectu objectorum materialium, a quibus recipiunt adaequationem, & totalitatem. Neque implicat, quod aliquod secundum vnam rationem habeat rationem partis, & secundum alteram rationem totius.

Articulus 11

380

ART XI. An eidem formalitati simplicissimae conueniat. distinctio secundum diuersa munera:

381

Vaerimus in praesenti, an eidem forma. Plitati indiuisibili, & indistinctae nedum Svirtualiter, sed etiam aequiualenter simpliciter possint competere plura, & diuersa munera; v. 8. Voluntas Diuina, quae formalissime sine vlla distinctione vel virtuali, vel equiualentiae simplicis est simul potentia volitiua, & actualis volitio, an possit habere plura, & distincta munera, quibus aequiualeat pluribus realiter distinctis, scilicet actioni volitquae creatae, quae habet munus actionis elicite; & potentiae volitius; quae habet munus eliciendi ipsa actionem, quae munera in creaturis sunt realiter diuersa, sine tamen vlla imperfectione? Sicut enim idem homo potest habere duo officia, seu munera absque eo, quod multiplicetur in duos homines; & eadem rationalitas sine ulla distinctione reali habet munus constituendi hominem in specie. humana, & munus principij discurredi; ita eidem formalitati Diuinae possint duo munera conuenire absque eo, quod multiplicetur in duas formalitates; vnde distinctio secudum mune ra omnium minima est; quia supponit omnimodam identitatem, & vnitatem ex parte formalitatis, cui competunt illa munera. Vt autem melius percipiatur haec distinctio¬

382

Aduertendum, quod hoc nomen Munus, prout ad praesens spectat, nihil aliud significat, quam officium, siue actionem formale late sumptam, prout actio conuenit cuicuque rei aliquod quomodocunque praestanti; sic substantia praestat, quod aliquod formaliter existat in se, & substentet alia, quae dicuntur duo munera substantiae; Relatio, quod aliquod sit ordinatum ad aliud, & hoc dicitur munus proprium relatio nis; & quantitas, quod res habeat esse extensum; & sic reliquis. Hoc supp.¬

383

2. Quanuis de hac distinctione ex professe nullus Auctor, vt obseruare potuimus, in terminis egerit, illam tamen tangunt quanplures tum in Tract. de Visione Dei, vbi sex munera assignat Lumini Gloriae, ut ibid videb; vbi autem datur numerus, ibi datur multitudo, & vbi est multitudo, ibi est distinctio. Igitur si datur numerus munerum, necesse est, quod detur distinctio munerum, quae distinctio non est formalitatum quia sex munera praedicta stat simul cum eadem formalitate Luminis; tum in Tract. de Trin; vbinecesse est ponere, quod intelligere habeat munus principij, & munus actionis adhoc, vt saluetur vera ratio actionis vitalis elicitae in Diuinis, vt diximus q. 2. de Subst. Dei q. 2. art. 6, nec non necesse est ponere tria munera relationis Diui¬ ne, scilicet munus proprietatis constituentis Personam, munus actionis, & munus relationis, invna, & eadem formalitate, seu quiditate relationis; Aliqui nanque Recentiores, qui non aduertentes ad hanc distinctionem munerum competentium eidem relationi distinguunt triplicem formalitatem ex natura rei diuersam, & volunt; quod Petsona Diuina constituatur per proprietatem Personalem, prout distinctam formaliter a relatione, quae, cum sequatur ad actionem, & actio sit Personae, non Essentiae, supponit actionem, & Personam iam constitutam, nescio, quomodo saluare possint tres Personas Diuinas esset relatiuas formaliter, & solam relationem multiplicare Trinitatem, vt docent Sancti Patres, & Concilia; cum enim secundum ipsos proprietas Personalis, v. 8. Paternitas, prout distincta formaliter a relatione Paternitatis constituat Personam Patris, & cum constitutiuum sit etiam distinctiuum secundum eosdem, videtur; quod Personae Diuinae sint supposita absoluta, non relanua, & quod relatio adueniens supponat Diuinas Personas distinctas, non autem illas distinguat. Quia enim in creaturis constitutiuum suppositi creati non est relatio, sed aliud a relatione; ideo suppositum creatum non est relatiuum, sed absolutum, & ideo suppositum creatum iam supponitur distinctum ab alio supposito creato ante relationem; nec multiplicantur supposita creata per ipsas relationes, sicuti multiplicantur Personae Diuinae, sed multiplicantur per entitates, vel formalitates absolutas. Igitur vt saluemus Personas Diuinas constitui per relationes, & per consequens esse supposita relatiua, & ex alia, parte saluetur, quod relatio sequitur ad actionem, & actio ad Personam iam constitutam: necessario admittenda sunt in eadem quiditate relationis tria munera aequiualenter distincta quorum vnum sequitur ad aliud. Tandem sicut ex omniperfectione, infinitate, simplicitate, & actualitate purissima prouenit, quod eadem entitas sit virtualiter, & aequiualenter multiplex; ita ex omniperfectione, infinitate, simplicitate, & actualitate purissima eiusdem formalitatis Diuinae prouenit, vt habeat multa munera aequiqualenter. Ex quibus sufficienter probata manet existentia huius distinctionis secundum munera, quae non nisi irrationabiliter negari potest.

384

Itaque sicuti aequiualentia ad plures res distinctas pertinentes ad diuersas lineas arguit, distinctionem virtualem; & aequiualentia ad plures res distinctas pertinentes ad eandem lineam arguit distinctionem aequiualentiae simplicis; ita aequiualentia ad plura munera realiter distincta, arguit distinctionem munerum, & ideo, quae diximus de distinctione virtuali, dicenda. pariter sunt de hac distinctione secundum munera; quod scilicet haec distinctio non est distinctio formaliter, sed aequiualentia ad plura munera, seu effectus distinctos in creaturis, quae¬ aequiualentia realiter est in Deo nullo cogitam te intellectu, & praebet nostro intellectui fundamentum sufficiens ad concipienda illa munera, vt actu distincta; & haec pariter est distinctio secundum explicitum, & implicitum, non secundum excludens, & exclusum, vt diximus art. 9. His supp¬

385

Pro sententia negatiua nullus explicite afferri potest, cum nullus explicite hanc difficultatem examinet; solum adduci possunt Auctores negantes distinctionem virtualem in sensu a nobis explicatam, qui implicite possent essesuspecti de negatione huius distinctionis.

386

Secunda tamen sententia veritati, & rationi conformior asserit, quod eidem formalitatis Diuinae virtualiter, & aequiualenter indistinctae ante opus nostri intellectus competunt plura munera: & per consequens distinctionem secundum munera necessario esse admittendam respectu eiusdem simplicissimae formalitatis. Itacolligitur expresse exB. Doct. Quodl. 5. q. 2. col. 4: tvbi habetur: Si enim consideretur Paternitas, vti est relatio, sic generare praecedit Paternitatem &c, sed si consideretur Paternitas, vt est proprietas constitutiua Patris &c. Paternitas hoc modo est prior, quam generare. Et in 1. sent. dist. 4. prine1. q. 4. 8. Ad cuius euidentiam, vbi ait: Sicut generari nihil aliud est, quam proprietas Filij significata per modum passionis; ita generare nihil aliud est, quam proprietas Patris significata per modum actus; quibus aperte insinuat relationem Pater: nitatis habere munus relationis, actionis, & proprietatis personalis constitutiuae Personae Patris. Hoc etiam deducitur ex eius Discipulis; & colligi potest ex D. Tho; & omnibus Thomistis.

387

A Vnica concl. Eidem perfectioni Diuinae virtualiter, & aequiualenter simpliciter indiuisibili competit pluralitas, & distinctio munerum. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 7. de Trin. c. 2. infine asserente: Quod enim est Sapientiae sapere, & potentiae posse &c. sicut enim vnus Filius ad Patrem refertur, non ad se ipsum; ita & Verbum ad eum, cuius Verbum est, refertur, cum dicitur Verbum, eo quippe Filius, quo Verbum, & eo Verbum, quo Filius. Ex quibus manifeste apparet, quod cidem formalitati Sapientiae virtualiter, & equiualenter simpliciter indiuisae conuenit munus principij elicitiui actualis cognitionis, & munus actualis cognitionis: & sic dicitur de potentia & illius actione &c. Praeterea licet Verbum, & Filius sint vna, & eadem etiam explicite indius sa formalitas, explicat tamen diuersa munerai quia Verbum explicat munus relationis ad loquentem, seu dicentem; Filius vero ad gene rantem: munus autem relationis ad loquentem, & ad generantem, liceti in Diuinis sit vnum, & idem, attamen est aequiualenter multiplex, quia aequiualet pluribus muneribus realiter diuersis in creaturis, in quibus munus Verbi est referri ad intellectum, & munus Filij est referri ad potentiam generatiuam, quae patet esse duo munera diuersa.

388

Formatur autem haec ratio sic. Sicut aequiualentia eiusdem rei ad diuersas realitates pertinentes ad diuersas lineas facit distinctionem virtualem, & aequiualentia vnius formalitatis ad diuersas res eiusdem lineae, & speciei facit distinctionem aequiualentiae simplicis, ita aequiuasentia vnius muneris ad plura munera diuersafacit distinctionem, seu pluralitatem secundum munera; sed ex eo, quod detur in Deo vna res simplicissima aequiualens pluribus rebus spectatibus ad diuersas species, seu lineas, datur in ipse distinctio virtualis; vt probatum est art. S; & ex eo; quod detur aequiualentia vnius formalitatis ad plures res distinctas eiusdem lineae, & speciei datur distinctio aequiualentiae simplicis, vt habitum est in sup. art; ergo ex eo, quod in Deo detur aequiualentia vnius muneris ad plura muno ra realiter distincta, datur distinctio secundum munera. Maior explicatur; sicuti enim numerus ternatius hominum, v. g. aequiualet tribus vnitatibus hominum, siue indiuiduis humanis; ita numerus ternarius equorum aequiualet tribus vnitatibus, siue indiuiduis equinis, homines enim& equi se habent de materiali respectu numeri& sicut numerus ternarius hominum importat distinctionem trium vnitatum, siue indiuiduorum humanorum; ita numerus ternarius equorum importat distinctionem trium vnitatum, siue indiuiduorum equinorum; ergo sicuti aequiualem tia eiusdem rei ad plures res realiter distinctas spectantes ad diuersas lineas importat distinctionem virtualem cum identitate reali, & formali; & aequiualentia vnius formalitatis ad plures res realiter distinctas ciusdem lineae, & speciei importat distinctionem aequiualentiae simplicis cum identitate virtuali; ita aequiualentia unius muneris ad plura munera realiter distincta importat distinctionem munerum cum identitate formalitatis excludente etiam distinctionem aequiualentiae simplicis; res enim, formalitas. & munus se habent tantum de materiali; & numerus, seu distinctio se habet de formali; quia quod talis distinctio, & pluralitas sit in re, vel formalitate, vel in munere, hoc omnino per accidens, & de materiali se habet, quatenus scilicet numerus, & distinctio debet esse in aliquo subjecto numerato; sicut de materiali se habet, quod numerus ternatius sit in hominibus, equis &c. Minor sufficienter probata est locis cit. Prob autem conseq. Aequiualentia ad plures res conquenit Dedob summam eius cmniperfectionem purissimam, actualitatem, & simplicissimam infinitatem, sed munus, quod praestat formalitas Diuina, est aeque perfectissimum, purissimum actualissimum, & simplicissime infinitum; ergo illi, conuenit aequiualentia ad plura munera realiter distincta, & per consequens distinctio secundum munera. 52. Prob. 2. Si eidem formalitati virtualitera & aequiualenter simpliciter indiuisibili non competeret pluralitas munerum, non posset saluariin intellectu, & voluntate ratio actionis vitalis essentialis: & per consequens tolleretur a Deo ratio Vitae perfectissimae, quae est Vita in actu secundo; sed consequens est falsum, & absurdum; ergo necessario admittenda est in eadem formaditate virtualiter, & aequiualenter simpliciter indiuisibili distinctio secundum munera. Prob. maior. Ratio actionis vitalis essentialis necessario. importat principium elicitiuum talis actionis, & actionem elicitam a tali principio; quia actiovitalis definitur, quod sit illa, quae oritur a principiis intrinsecis, aliter si actio vitalis non importaret essentialiter elicitionem, seu egressionem. a principio, etiam Diuina Essentia posset dici actio vitalis, quod tamen nullus diceret: & sic etiam Omnipotetia posset dici actio vitalis, quae tamen dici nequit, non ob aliam rationem, nisi quia Omnipotentia non est actus elicitus a potentia vitali; actus enim vitalis est actus elicitus a principiis immanentibus, seu immanenter agetibus, quae m Deo non sunt nisi duo, scilicet intellectus, & voluntas; neque potest dici, quod actio vitalis, & principium vitale importent distinctionem virtualem formalitatum, quia esset. in Deo aliquod per modum perfectibilis, & potentialis, vt dictum est in sup. art; quod repugnat eius perfectioni purissimae, actualissimae, simplicissimae, & infinitae; ergo remanet, quod importent solum diuersa munera competentia eidem formalitati virtualiter, & aequiualenter simpliciter indiuisibili. Falsitas autem, & absurditas minoris prob. 1. ex Beatiss. P. Aug. lib. 15. de Trin. in fine c. 4. Quis enim vel unum Deum, quod est ipsa Trinitas, vel Patrem, vel Filium. vel Spiritum Sanctum audeat dicere aut non viuentem, aut nihil sentientem, vel intelligentema Et paulo post initium c. 5. explicat, quomodo intelligendum sit Deum sentire: Aut illa vita quae Deus est, sentit, atque intelligit omnia, & sentit mente, non corpore, quia Spiritus Deus est. Ex quibus patet, quod si Deus, idest tota Trinitas, viuit, sentit mente, & intelligit, datur necessario actio vitalis, qua constituitur Deus formaliter actu Viuens; & datur intellectio, quae est actio vitalis, qua constituitur actu intelligens; sicuti enim nequit intelligi Deus existens, nisi perexistentiam, ita nequit intelligi actu Viuens, nisi per actum vitalem; & actu intelligens, nisi per intellectionem actualem; & haec actio vitalis, & intellectio est essentialis; competit enim Deo, vt Deus est, non tantum Personis Diuinis, quibus competit actio notionalis productiua, & siactio vitalis, & intellectio competunt Spiritui Sancto, haec non nisi essentialis esse potest; quia Spiritui Sacto non competit aliqua actio notionalis, cum illi non competat producere aliquam Personam Diuinam. 2. Filius intelligit Patrem, & Spiritum Sanctum, & se ipsum; & tamen perillam intellectionem nec producit Patrem, nec Spiritum Sanctum, nec se ipsum; sic Pater intelligit se ipsum, qui non est producibilis, & Spiritum Sanctum, qui tamen non producitur perillam intellectionem: & Spiritus Sanctus intelligit, & amat se ipsum, & Filium, & Patrem, & tamen per illam intellectionem, & amorem non producit Filium, & Patrem, nec se ipsum; aliter si Filius, & Spiritus Sanctus non intelligerent. Patrem, & Filium, & se ipsos, non haberent eandem sapientiam, quam habet Pater; & cum Sapientia sit idem, quod Essentia, quia sapere est illi esse, non haberent eandem Essentiam, vt volebat Arrius; & si Personae Diumae non intelligerent se ipsas, earum Sapientia non esset infinita, quia non extenderetur ad omne cognoscibile. Tandem si Spiritus Sanctus non amaret Patrem, & Filium, non haberet eandem voluntatem, nec esset Amor mutuus; & sic omnes tres Personae Diuinae non amarent se ipsas, nec earum amor esset infinite perfectus, quia non amaret omne amabile; sed haec omnia falsa sunt, & absurda in Fide, & in ratione; ergo tollere a Deo rationem actionis vitalis essentialis est aeque falsum, ac absurdum.

389

6 Prob. 3. Eide formalitati relatiuse virtualiter, & aequiualenter indiuisibili conuenit pluralitas munerum, & per consequens distinctio secundum munera; ergo & eidem formalitati Attributali virtualiter, & aequiualenter simpliciter conuenit talis pluralitas, & distinctio. Prob. antecedens: nam Paternitati Diuinae conuenit costituere Patrem, quia Pater constituitur formaliter in esse Patris per ipsam Paternitatem; & conuenit esse actionem productiuam Filij, quia cum Filius sit suppositum relatiuum, nequit produci nisi per actionem, quae sit relatio, & quae distinguat; & tandem illiconuenit referri ad Filium propter eandem rationem; & haec munera conneniunt eidem formalitati relatiuae ante opus intellectus sine distinctione virtuali, vel aequiualentiae simplicis: nam si constituere Patrem importaret aliquam formalitatem quocuque modo distincta a relatione; ia Persona, seu Personalitas Patris esset formaliter quid absolutum; omne enim, quod distinguitur a relatiuo, non est relatiuum, sed absolutum; cum ens immediate, & adaequate diuidatur in absolutum, & relatiuum, vt habetur in Met; & sic omnes tres Personae Diuinae essent tria supposita absoluta, non relatiua, & per consequens distinguerentur per absoluta, non per relationes; proprietas enim Patris constituens Personam Patris debet ita conquenire ipsi Patri, vt non conueniat Filio, & Spiritui Sancto; quia Persona constituitur in esse Personae per rationem formaliter incommunicabilem; & ideo Essentia Dinina, & quaecunque perfectio absoluta nequit constituere aliquam Personam Diuinam, quia omne absolutum est, conmune, & comunicabile, & per consequens ne quit formaliter reddere incommunicabile illud, quod constituit; communicabile etenim facit conmunicabile, sicut incomunicabile facit incomunicabile. Igitur si proprietas constitutiua Patris esset aliquod absolutum, daretur aliquod absolutum in Deo, quod non esset commune, & perconsequens quod faceret differre, & distingus ante ipsam relationem; ex quibus duo sequeretur, quae non habent sensum Catholicum. 1. est. quod Pater non conmunicaret Filio omnia, quaehabet, excepta Paternitate, seu quod omnia absoluta in Diuinis non ess et comunia, quod est contra B. P. Aug. 5. de Trin. c. 8; vbi ait: Quidquia ergo ad se ipsum dicitur Deus, & de singulis Personis singulariter dicitur, idest de Patre, de Filios & de Spiritu Sancto, & simul de ipsa Trinitate. non pluraliter, sed singulariter dicitur. Constat autem, quod illud, quod est absolutum, dicitur ad se ipsum; Et lib. 15. c. 14. Pater genuit Verbum sibi aequale per omnia, non enim se ipsum integre; perfecteque dixisset, si aliquod minus, aut amplius esset in eius Verbo, quam in ipso; & contra Concilium Florent. sess. vlt. in Decreto de processione. Spiritus Sancti; ubi habet: Quoniam omnia, quae Patris sunt, ipse Pater unigenito suo gignendo dedit praeter esse Patrem, idest, praeter Paternitatem, que formaliter est relatio. Constat autem, quod non dedisset omnia praeter relationem, quia non dedisset illam proprietatem constitutiuam Personae Patris formaliter distincta a relationes Constitutiuum enim formale Personae, vt diximus q. 2. de Subst. Dei art. 4. §. 2. n. 18et seque debet esse simpliciter incomunicabile. 2. absurdum est, quod cum SS.PP; & Cocilia, & comunis Ecclesiae Sesus sit, quod sola relatio distinguat Personas Dininas, & multiplicet Trinitatem inxta illud effatum commune: In Diuinis omnia sunt unum, ubinon obuiat mutua relationis oppositio; oppositum sequeretur, si proprietas personalis, prout formaliter distincta a relatione, constitueret ipsas Personas; distinctio enim haberetur prius per ipsam proprietatem personalem constitutiuam quam per ipsam relationem: & per consequens. non sola relatio distingueret, & multiplicaret Personas Diuinas; ergo ad cuitandas has absurditates, necessario dicendum est, quod eidem formalitati relatiuae virtualiter, & aequiualenter simpliciter indiuisibili competat pluralitas, & distinctio secundum munera modo superius explicato. Prob. autem consequentia primi argus menti. Quod vna, & eadem simplicissima formalitas relatiua possit plura munera praestare; prouenit ex eius infinita, & perfectissima simplicitate; sed non minus est infinita; & perfectissime simplex perfectio Attributalis virtual iter; & saequiualenter indiuisibilis; ergo perfectio Attributalis virtuallter, & aequiualenter indiuisibilis potest plura munera praestare, & per conseques illi compeut distinctio secundum munera. 7. Tandem prob. conclusio. Si eidem forma. litati virtualiter indiuisibili non competeret distinctio secundum munera, sequeretur, quod iste voces, Essentia, existentia, subsistentia, & sic voluntas, volitio, obiectum volitum, ac deinde de reliquis integrantibus vnam lineam virtualiter indiuisibilem, essent synonymae, & quotiescunque noster intellectus illas cognosceret, & nominaret, esset falsus, vanus, cassus, & fictitius; quia vtait B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 1. q. 3. art. 13 diuersitas vocum, & nominum reddit intellectum falsum, vanum, cassum, & fictitium, quando nulla respodet diuersitas ex parte rei conceptae, sed si non daretur distinctio secundum munera in eadem formalitate Diuina virtualiter, & aequiualenter indiuisibili, nulla responderet diuersitas ex parte rei, vt supra habitum est; ergo noster intellectus formans, conceptum huiusmodi terminorum esset cassus, vanus, falsus, & fictitius; & per consequens quando Theologi disputant de Essentia, de existentia, de actu volitionis, & de eius principio, de intellectione, & de potentia intellectiua, vane, & fictitie loquerentur, quod nimis iniuriosum est Doctissimis Viris, qui has disputationes instituerunt ad hoc, vt notitiam Diuinarum perfectionum consequeremur.

390

S Obiicies 1. Vel ista munera diuersa explicant diuersam formalitatem, vel diuersam entitatem, vel nihili Si primum, & secundum; ergo important distinctionem virtualem, & perconsequens eidem formalitati virtualiter indistinctae nequit compe tere distinctio secundum munera. Si tertium, cum ad nihilum non sequatur distinctio, quae sequitur tantum ad ens, nihil erit hac distinctio secundum munera:

391

Resp; quod diuersa munera non important diuersas formalitates, sed important diuersaofficia eiusdem formalitatis, sicuti enim in creaturis plura officia possunt competere eidem Personae, vt v. 8. Gubernatori Ciuitatis administrare iustitiam, & prouidere necessitatibus Ciquitatis: imo eidem actioni possunt competere plura officia, v. 8. scribere numerum hominum, vt eligantur ad bellum, & vt destinentur ad culturam camporum; eidem enim scriptioni comperunt haec duo officia, ita eidem perfectioniDiuinae possunt competere plura munera, quae tantum ratione officij explicari possunt; sicuti constitutio compositi physici in Phys. formalis ter sumpta supra materiam, & formam non dicit: nonam entitatem, vel formalitatem; sed tantum officium, seu munus materiae; & formae; ita a parimunera in Diuinis non important diuersam formalitatem, vel entitatem, sed diuersa officia, quae possent reduci aliquo modo ad genus causalitatis formalis.

392

9. Obiicies 2. Munus potentiae volitiuae, Vgimportat aliquod potentiale, & munus volitionis importat aliquod actuale; sed in Deo nequit admitti aliquod potentiale, ergo nequit admitti ista distinctio secundum munera

393

Resp. dist. maiorem. Munus potentiae volitiuae per modum formalitatis distinctae a sua vitima actualitate, conc;munus potentiae volitiuae per modum formalitatis purissimae omnino indistinctae a sua vitima actualitate, neg; potential it as enim, & actualitas sunt differentiae entis, quiaens diuiditur in potentiale, & actuale; vnde si diuersa munera non importent diuersas entitates, neque importabunt potentialitate, & actuae litatem per modum contrahibilis, & contrahentis. Igitur cum in Deo non admittantur diuersae entitates, aut formalitates, ideo quanuis admittantur diuersa munera, non tamen admittitur popentialitas.

Articulus 12

394

ART XII. An inter Essentiam Diuinam, & Attributa detur distinctio rationis cum fundamento?

395

Qquimur hic solum de distinctione rationis cum fundamento non repugnate; quanquam enim noster Toletan; & Quied. in Met: controu. 12. puncto 3. doceant omnia entiarationis necessitare omnem intellectum ad formadam distinctionem rationis, attamen falsum est, quia ens rationis necessitans debet habere duplex fundamentum, vnum reale, & aliud virtuale, vt videh. art. 15: non omnia autem entia rationis habent fundamentum reale, & virtuale, & ideo non omnia necessitant omnem intellectum.

396

Restringitur ergo praesens difficultas ad distinctionem rationis cum fundamento in re non repugnante. Distinctio autem rationis cum fundamento non repugnate, vt dictum est art. 13 duplex est; alia habens fundamentum aequiualens rebus: realiter distinctis pertinentibus ad diuersas lineas, altera vero habens fundamentum aequiualens rebus pertinentibus ad eandem lineam, vt superius diximus. Compertum autem est distinctionem rationis, siqua intercedere potest inter Essentiam Diuinam, eiusque Attributa, necessario debere esse cum fundamento virtualiter aequiualente pluribus pertinentibus ad diuersas lineas; Attributa enim, cum habeant rationem proprietatis, & diuersae proprietates sint diuersae veluti species, ideo si admittunt aliquam distinctionem rationis, debet esse cum. fundamento virtualiter aequiualente pluribus. pertinentibus ad lineas, seu species diuersas.

397

Prima sententia negat distinctionem rationis cum fundamento inter Essentiam, & Attributa, quia ponit distinctionem maiorem, nempe distinctionem formalem ex natura rei. Ita Scotistae Recentiores, vt diximus art. 3. n. 5, & art. 7.

398

Secunda sententia negat distinctionem rationis cum fundamento; non quia admittat maiorem distinctionem, vt admittunt Scotistae, sed quia volunt esse minorem, scilicet distinctionem rationis sine vllo fundamento fundante hanc distinctionem, vnde totam rationem distinctionis volunt se tenere ex parte ipsius intellectus distinguentis ea, quae sunt vnum, & idem simplicissime. Haec sententia tribuitur Nominalibus communiter, vt diximus art. 8. Verum notat: Fundatiss. Doct. Aegidan I. dist. 2. princip. 1. q. 3. art. 2, quod duplex fundamentum distinctioni rationis, quam format noster intellectus inter Diuina Attributa, potest substerni, aliud intrinsecum intra ipsum Deum; & aliud extrinsecum. extra ipsum Deum. Fundamentum intrinsecumest continentia virtualis omnium perfectionum. in identitate simplicissima cum aequiualentia ad plura ad extra distincta. Fundamentum extrinsecum sunt ipsae creaturae, quae praebent fundamentum nostro intellectur distinguendi Attributa Diuina. Nominales ergo negant tantum fundamentum intra Deum, non extra Deum. His accedit etiam Dur. in 1. dist. 2. q. 2. n. 18. Et ex nostris Argent. dist. 6. q. 1. art. 4. De Gregorio vid. superius art. 4.

399

Tertia tandem sententia docet dari intra Deum fundamentum proximum, & immediatum, supra quod intellectus humanus Viatoris potest fabricare distinctionem rationis inter Essentiam, & Attributa Diuina, quod fundamentum nihil aliud est, quam distinctio virtualis intrinseca, seu continentia omnium perfectionum. in simplicissima identitate aequiualente pluribus. distinctis realiter, sicuti, explicuimus ar4ι8: & oi Ita B. Doct. Aegid.hic dist. 2. cit. princ. 1. q. 3. art. 21. & 3. Sequuntur eum omnes illius Discipuli. Eandem sententiam docet Angelicus Doct;, cum quo omnes Thomistae, & ceteri Theologi¬

400

Not. 13quod, vt innuimus art. 7. Entitas seu realitas alicuius perfectionis potest esse inaliquo subjecto dupliciter. 1. quo ad puram, & solam entitatem, & realitatem sine distinctione. reali sequente ad illam entitatem, & realitatem: sic sapientia est realiter in Deo secundum suum esse re ale, per quod Deus denominatur realiter sapiens; attamen non est in ipso secundum distinctionem realem sequentem ad eius entitatem, per quam distinctionem distinguitur realiter a bonitate; & hoc modo omnes perfectiones sunt, realiter in Deo. 2. nedum quo ad entitatem, & realitatem, sed etiam quo ad distinctionem realem sequentem ad ipsamentitatem, & realitatem; & ita sapientia est in creatura, quae nedum est realiter sapiens, sed etiam eius sapientia est distincta realiter a bonitate, & ita omnes perfectiones accidentales sunt in creatura; quod prouenit ex finitate, & limitatione creaturae; sicuti carentia distinctionis prouenit ex infinitate, & illimitatione Dei, vt ostensum est superius. Igitur sicuti distinctio realis perfectionum in creaturis est fundamentum, quo noster intellectus affirmat, & cognoscit illas esse realiter distinctas; ita identificatio realis plurium entitatum realium sine distinctione reali cum sola aequiualentia virtuali ad plura realiter distincta est suf¬ ficiens fundamentum nostro intellectui, vt possit illas perfectiones distinctis cognitionibus cognoscere, & apprehendere, vt a se ipso distinctas, quatenus vnam tantum cognoscit non redectendo, nec cogitando de alia, & e contraImo ab opposito sic explicatur: Sicuti nostet intellectus in formatione vniuersalis formalis buta Animalis, ex pluribus indiuiduis sensus praeditis, quatenus conneniunt in vnica ratione formali vniuersali animalis, habet fundamentum concipiendi, vt vnum ea, quae sunt realiter distincta; ita ex eo, quod concipiat aliquod vnum simplicissimum aequiualens virtualiter pluribus realiter distinctis, habet fundamentum concipiendi, vt multiplex, quod est simplicissime ide. Ex quo patet, quod fundamentum, quod habet intellectus distinguendi Attributa Diuina, eest distinctio virtualis, seu aequiualentia ad plura realiter distincta, vel supereffluetia perfectionis excedens virtute naturalem nostri intellectus,

401

3 Not. 2. distinctionem rationis aliam esse. per praecisionem objecti negatiuam, seu quae fit per iudicium negatiuum, vt cum dicitur, Iustitiain Deo non est Misericordia; alteram vero per praecisionem objecti simpficiter abstractiuam, seu quae sit per iudicium affirmatiuum abstahendo vnum ab alio, idest cognoscendo vnum absque eo, quod cogitemus de alio, vt v. 8. cum dicitur, Iustitia est in Deo. Distinctio primo modo sumpta requirit, quod in ipso obiecto ea, quae sic distinguuntur, ita se habeant, vt formalitas vnius sit extra formalitatem alterius ex parte ipsius rei cognitae, & hoc modo distinctio rationis nequit habere fundamentum in ipso Deo. quia formalitas vnius Attributi non est ex parte ipsius rei extra formalitatem alterius, vt diximus in sup. art; & ideo nequit dari distinctio rationis habens pro fundamento talem extranei tatem formalitatum obiectiuarum. Distinctio secundo modo accepta requirit solum, quod in ipsa re sit multiplicitas virtualis, quae importat continentiam realem cum omnimoda tamens implicitate formali illarum perfectionum, quae attinguntur distinctis cognitionibus inadaequatis, & diuersis modis explicantur: modusque explicandi vnam ex illis perfectionibus nonesit modus explicandi alteram; quanuis formalitas vnius sit simplicissime formalitas alterius ita vt eadem simplicissima formalitas, quia identificat, sibi formaliter infinitas perfectiones, quae nequeunt explicari per vnam cognitionem, seu per vnum nomen, possit explicari per aliam eognitionem, & per aliud nomen manifestans illam eandem formalitatem quo ad aliquod munus non explicatum per primam cognitionem, & per primum nomen. Et hoc modo distinctio rationis, quae est in intellectu humano, potest habere fundamentum in Deo absque eo, quod intellectus dicatur falsus; quia quanuis in Deo talia Attributa non sint distincta vere, & proprie, sed solum virtualiter quantum ad diuersos modos significandi, quia tamen distinctio rationis per abstractionem significat tantum illam entitatem, quae enunciatur, & explicatur esse inDeo absque eo, quod neget alteram, quae non enunciatur, & non explicatur: & illa entitas, que enunciatur, vere est in Deo sine negatione alterius; ideo distinctio rationis per abstractionem enunciat rem, sicuti est in se; & intellectus abstractiue distinguens, & cognoscens dicitur verus; quapropter dixit Phil. Abstrahentium non est mendacium; At vero distinctio rationis per negationem importat nedum illam entitatem, qua distinguit, esse in Deo, sed etiam de illa negat aliam entitatem, quae cum ipsa identificatur; cum autem ea, quae sunt idem in re, non sint ad inuicem negabilia in re, ideo distinctio rationis per negationem eorum, quae sunt idem in reenunciat res aliter, ac sunt in se; & intellectus siccognoscens dicitur falsus, Unde Beatiss. Doct. Aug. loquens de praecisione abstractiua, & negatiua lib. 5. de Trin. c. 1. ait: Quisquis Deum ita cogitat (idest abstractiue) & si tandem potest ommum inuenire quid sit, pie tamen cauet, quantum potest, aliquid de eo sentire, quod non sit. Quo explicatur praecisio negatiua, quae maxime cauenda est propter falsitatem.

402

Exemplo res fiet manifestior, Cum intellectus noster cognoscit Sapientiam esse in Deo. nihil cogitando de iustitia; & postea per aliam cognitionem successiuam cognoscit Iustitiam esse in Deo nihil cogitando de Sapientia; quinque, prout ad praesens spectat, interueniunt ad quanlibet ex his duabus cognitionibus. Primum. est intellectus cognoscens. Secundum est cognitio; qua intellectus cognoscit. Tertium est nomenSapientiae, vel Iustitiae, quod significat, & explicat formalitatem in obiecto cognitam. Quartum est ipsum esse explicatum, quod est in nostro intellectu. Quintum est illud esse, quod est in obiecto extra nostrum intellectum. Idem ergo intellectus humanus cognoscit Sapientiam, & Iustitiam esse in Deo, sed cognitio, qua cognoscitur Sapientia, est diuersa a cognitione, qua cognoscitur Iustitia; & diuersum est nomen Sapientiae, & Iustitie, quibus significatur esse sapiens, & esse iustum, quod realiter est in Deo; & diuersum est esse obiectiuum, quod est in nostro intellectus quia esse objectiuum, quo explicatur Sapientia, est esse cognitionem rerum per altissimas causas, Iustitia vero explicatur per esse Ius unicuique tribuens, quod suum est. Res autem explicata perhoc nomen Sapientia extra nostrum intellectum: est esse sapiens, quod realiter est in Deo, & res explicata per hoc nomen Iustitia est esse Iustum, quod quoque realiter est in Deo: sicut res explicata per hoc nomen albedo dicit esse album, quod realiter est in pariete; attamen esse sapiens, & esse iustum propter purissimam Dei Simplicitatem, quanuis dicat diuersum modum explicabi¬ litatis passiuae in ordine ad tintellectum inadaequate concipientem, attamen est vna simplicissima formalitas sub diuersis modis cognoscibilis, & explicabilis,

403

Quia tamen quidquid recipitur, ad modum recipientis recipitur: hinc fit, quod Sapientia, & Iustitia Dei secundum illud esse obiectiuum, quod habet in nostro intellectu ( vniri enim debet objectum cum intellectu, quia ex obiecto, & potentia paritur notitia) sint actu formaliter distincte, quia modus, quo illas intellectus cognoscit, est distinctus, tum propter distinctas cognitiones, tum propter distincta nomina, quae diuersis, & distinctis modis illas significant, & explicant. At vero objectum, prout substernitur illis cognitionibus, remanet formaliter simplicissimum cum inclusione formali conceptuum objectiuorum cum diuersitate modorum, quibus diuersimode explicatur. Et sic explicatur distinctio rationis abstractiua cum fudamento in re¬

404

Ex hac doctrina necessario sequitur id quod tradit B. Doct. Aegidart. 3. cit. in fine S. Hicvisis; scilicet ad distinctionem rationis ratiocinatae penes explicitum, & implicitum necessario requiri, quod intellectus deficiat ab adaequata intelligibilitate rei, aliter si totam tem vnica. cognitione comprehenderet, nulla distinctio interueniret, & ex altera parte necessario sequitur, quod intelligibilitas rei excedat intellectionem intellectus; quantum enim vnum deficit a totalitate alterius, tatum totalitas illius excedit. defectum istius; ex quo sequitur, quod nomen, quod inadaequate explicat rem secundum vnum modum explicabilitatis, non debet ipsam explicare secundum omnes modos, quibus potest res explicari; quia non remaneret alius modus, quo posset explicari per aliam cognitionem, & sic nullum daretur fundamentum neque quoad implicitum, neque quoad explicitum potens fundare distinctionem rationis, & quaecunque distinctio rationis esset sine fundamento. Quatuor gitur requiruntur ad distinctionem rationis cum tundamento non repugnante. 1. est exuberantia objecti, quod inadaequate cognoscitur per vnam cognitionem, & inadaequate per alteram; & hoc est fundamentum distinctionis rationis. 2. est deficientia intellectus, quae requititur non tanquam fundamentum, quia distinctio rationis non innititur intellectui tanquam termino distinguibili, sed requititur tanquam causa. 3. est inadaequatio nominis. Vtimum est multiplicitas cognitionum, seu intellectionum, quibus producitur illud diuersum esse objectiuum intra ipsum intellectum. His notatis

405

S Vnica conclusio. Essentia, & Attributa Diuina distinguuntur actu secundum illud esse objectiuum, quod habent in nostro intellectu cum fundamento in re immediato, & proximo, distinctione abstractiua, non negatiua. Prob. 1. ex Beatiss. P. Aug; qui lib. 6. de Trin in fine c. 6. ait: Deus vero multipliciter quide dicitur magnus, Bonus, Sapiens, Beatus, Verus, & quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudoe eius est, quae sapientia. Non enim mole magnus est, sed virtute. Et eadem bonitas, quae sapientia, & magnitudo; & eadem veritas, quae illa omnia Rationem vero, quare Deus multipliciter dicatur in Via, affert lib. 1. de Trin. c. 2. his verbis Quia humanae mentis acies inualida in tam excellenti luce non figitur. Et lib. 15. in fine: Multa. (inquit Ecclesiasticus cap. 43. ) dicimus, & non peruenimus, & consumatio sermonum uniuersa. est ipse. Cum ergo peruenerimus ad te, cessabunt ista multa, quae dicimus, & non peruenimus; & manebis unus omnia in omnibus, & sine fine dicemus vnum. Ex quibus eruitur haec ratio, quae affertur a B. Doct. Aegid. art. 1. cit. Illud distingui tur ratione ratiocinata cum fundamento inre immediato, & proximo secundum esse obiectiuum, quod cognoscitur multis cognitionibus. inadaequatis, quibus correspondet duplex esseobiectiuum in intellectu, & in re illud esse, quod enunciatur, & exprimitur per illas cum omnimoda identificatione ex parte rei; sed Attributa Diuina, & Essentia cognoscuntur multis cognitionibus inadequatis, quibus immediate correspondet in intellectu multiplex esse objectiquum, & illi esse objectiuo respodet in Deo illud esse, quod enunciatur, & exprimitur per illas cognitiones cum omnimoda identificatione exparte Essentiae Diuinae, & Attributorum; ergo Essentia, & Attributa Diuina distinguuntur actu secundum illud esse obi ectiuum, quod habent in nostro intellectu cum fundamento in re immediato, & prox imo. Prob. maior: nam si obie ctum non attingeretur pluribus cognitionibus inadaequatis, nulla esset distinctio rationis, cum distinctio rationis effectiue fiat a solis actibus, intellectus; vnde si non esset distinctio cognitionum, seu actuum intellectus, nulla distinctio est set coceptuum objectiuorum. Et si in re, seu inobjecto ad extra non corresponderet illud esse quod enunciatur per illas cognitiones, non haberent illae cognitiones in ipsa re, super quod fundarentur, & esset distinctio rationis ratiocinantis. Tandemsi illud esse, quod enunciatur, non haberet omnimodam idetitatem realem, sed distingueretur realiter, illa distinctio non esset rationis, quia reperiretur etiam extra intellectum; distinctio autem rationis, sicut, & omne ens rationis est illud, quod habet esse tantum obiectiue in intellectu. Prob. min. Illud cognoscitur multis cognitionibus inadequatis, quod per unicam tantum cognitionem non comprehenditur adaequate; Deus autem non comprehenditur adaequate per vnicam tantum cognitionem, aliter in Theologia, in qua traditur cognitio Dei, non deheremus multiplicare tot Propositiones, tot Tractatus, tot Quaestiones, tot Articulos, tot Verba, quia sicuti per vnicam cognitionem, ita per vnicum Verbum cognosceretur totus Deus, sicuti cognoscitur a Beatis in vno Verbo, inquo nequeunt verba multiplicare; & istis cognitionibus respondet diuersum esse objectiuum in intellectu, quia diuersae actiones terminantur: ad diuersos terminos, aliter non haberent, perquid distinguerentur, quia non ratione intellectus, qui idem est; non ratione esse Obiectiui, quod in ipso est; neque ratione obiecti, quod indistinctum est, propterea illis esse objectiuis correspondet in re illud esse, quod per ipsas enunciatur, & exprimitur, cum enim dicitur, Sapientia est in Deo, vere huic propositioni imme diate correspondet esse sapiens, quod vere, & realiter est in Deo, & tandem illud esse, quod est in Deo cognitum per Sapientia &c, est idem realiter, & formaliter, vt superius vidimus; ergo Essentia, & Attributa Diuina cognoscuntur. pluribus cognitionibus inadaequatis quibus in intellectu respondet multiplex esse objectiuum, & in re illud esse, quod enunciatur, & exprimitur per illas cum omnimoda identitate reali, & formali a parte rei.

406

Conf. 1. Continentia plurium perfectionum spectantium ad diuersam lineam, seu speciem. quae nequeunt ab vna cognitione, & vno nomine explicari est fundamentum sufficiens ad terminandas plures cognitiones, seu plures conceptus inadaequatos, ac proinde ad fundandam distinctionem rationis inter eas perfectiones, qua tenus quelibet illarum perfectionum attingitur dipersa cognitione, sed in Deo datur continentia plurium perfectionum spectantium ad diuer sam lineam, quae nequeunt ab intellectu humae no pro hoc statu attingi, & vnico nomine enplicari; ergo in Deo datur fundamentum sufficiens ad fundadam distinctionem rationis inter Attributa Diuina, & Essentiam respectu intellectus humani, qui nequit illas perfectiones uvme ca cognitione, & vnico nomine explicare. Patet. maior ex dictis; sicuti enim multiplicitas perfectionum realiter distinctarum est sufficiens fundamentum ad hoc, vt noster intellectus, qui nequit illas vnica definitione, & cognitione explicare, cognoscat illas, vt realiter distinctas; quia enim materia, & forma distinguuntur realiter a parte rei, ideo intellectus potest illas, vt realiter distinctas, agnoscere; ita multiplicitas perfectionum realiter identificatarum, quae per vnicam cognitionem, & per vnicum nomen non explicantur, est sufficiens fundamentum ad hoc, vt incellectus illas, vt distinctas per rationem, seu per cognitionem, attingat, & explicet: Minor etiam constat; nam Essentia Diuina, & Attributa sunt perfectiones in Deo contentae, quae pertinent ad diuersas lineas, & nequeunt a nostro intellectu vnica cognitione explicari; patet enim, quod dum tradit definitionem, vel descriptionem Essentiae, non tradit definitionem, vel descriptionem Iustitiae; & dum tradit descriptionem Institiae; non describit Sapietia, & sic de reliquis

407

Cos. 2. ex nostro Greg. in 1. dist. 8. q. 2. in argo ad oppositum. Si non adesset fundamentum ex parte rei distinguedi Essentiam Diuinam ab Attributis, sequeretur, quod omnia nomina dicta de Deo essent synonyma, nugatoria, & idem explicarent formaliter; sicut intellectus, & potentia intellectiua, Pater, & Genitor; Filius, & Genitus sed hoc est aperte falsum; tum quia est contra communem sensum Philosophorum, & Theologorum admittentium maiorem distinctionem inter animalitate, & rationalitatem in hominequam inter rationalitatem, & principium radicale discurrendi; & in Deo maiorem distinctionem inter Iustitiam, & Misericordiam, quam in ter Misericordiam, & principium miseredi; Tum quia omnes quaestiones, quae instituentur inTheologia, essent nugatoriae, synonymae; & ex plicarent idem formalissime, & sic quando probatur, & ostenditur, quod Deus est omnipotens. ostenderetur, quod est intelligens; patet autem,; quod intellectio non est proprium nomen ex plicans omnipotentiam; & sic de alijs; tum quianulla alia ratio afferri potest, quod aliqua nomina sint synonyma nisi, quia nullum habent fudamentum in re distinguedi coceptus objectiuos, quos explicat; ergo Essentia Diuina, & Attribus ta secudum illud esse objectiuum, quod habent in intellectu hominis Viatoris, actu distinguuntur ratione cum fudamento in re immediato, & proximo.

408

Prob. 2. Si in Deo non daretur fundamen tum virtualiter multiplex sufficiens ad distine guendum intellectum a voluntate, sequeretur. quod voluntas, & intellectus differrent inter se solum, sicuti differt intellectus, & intellectio, vel voluntas, & volitio; sed consequens est falsum; ergo & antecedens. Prob. sequela. Intellectus, & intellectio Diuina non differunt virtualiter, quia pertinent ad eandem lineam, seu speciem; & ide dicendum de voluntate, & volitione; ergo si inDeo non daretur fundamentum virtualiter multiplex sufficiens ad distinguendum intellectum a voluntate, sequeretur, quod voluntas, & intel lectus non differrent inter se, nisi eo modo, quo differunt intellectus, & intellectio, vel voluntas; & volitio; neutrobique enim esset fundamentum virtualiter multiplex sufficiens ad distinguendum ea cum fundamento in re virtualiter multiplici: Prob. minor; Si voluntas, & intellectus differrent inter se, sicuti differunt voluntas, & volitio, sequeretur, quod Spiritus Sanctus, qui formaliter procedit per voluntatem, formaliter procederet. per intellectum: & sicuti quia formaliter procedit per voluntatem, est formaliter Amor, ita quia procederet formaliter per intellectum, esset formaliter Filius, quod tamen est contra fide, vt oste demus in Tract. de Trin; nam in tantum Spiritus Sanctus procedit formaliter per voluntatem, & per volitionem, in quantum voluntas, & volitio sunt ide in eade linca; ergo si eodem modo essent idem intellectus, & voluntas, eodom modo procederet per intellectur & voluntatem.

409

T Prob. 3. Si non daretu astinctio virtualis in Deo, quae est fundamentum, super quod noster intellectus potest facere distinctionem rationis, non posset saluari verificatio contradictoriorum de vno, & eodem; quae sunt communicari Essentiam, & non Personam, generationem esse per intellectum, & non per uoluntatem, ergo necessario debet admitti. Antecedens patet: nam ideo nequit saluari, quod communicetur Essentia, & non Deitas, quia Deitas, & Essentia sum idem virtualiter. Est igitur diligenter obseruadum;, quod licet ex negatione distinctionis virtualis sequeretur contradictoria realia non posse verificari, attame distinctio virtualis non sufficit ad faciedum, quod vnum comunicetur, & alterum non conmunicetur, quia Attributa, & Essentia distinguutur virtualiter, & tamen vtrunque communicatur Requiritur ergo, quod illa distinctio virtualis aequiualeat pluribus, quorum vnum de sua natus ra sit communicabile, vt est natura, & proprietas sequens naturam; alterum vero incommunicabile, vt est Personalitas, & proprietas sequens Personalitatem; Unde sicuti ex negatione aninalitatis tollitur essentia hominis, non tamen, animalitas sola est sufficiens ad ponedam essemtiam hominis, quia sufficit ablatio vnius ad destruendum iuxta illud adagium: Malum ex quo-¬ cunque defectu; non tamen vnum sufficit ad construendum; ita ex negatione distinctionis virtualis, quae est fundamentum distinctionis rationis ratiocinatae, tollitur communicabilitas, & incomunicabilitas, non tamen ex positione illius haecpariter ponitur, vt dicebamus art. 4. n. 10.

410

Videantur aliae rationes allatae art. 4. S; & o; quae, dum probant dari in Deo distinctionem virtualem, probant in ipso dari fundamentum distinctionis rationis; quia nomine fundamenti non intelligimus nisi ipsam distinctionem virtuale, vel aequiualentiae simplicis, vel secudum munera¬

411

S Prob. 2. pars conel. contra Nominales 1. Si nulla esset distinctio realis creaturarum, adhuc vnus intellectus creatus distingueret Diuina Attributa, quia cum non posset Deum vnica. cognitione comprehendere, necessario illum pluribus, & distinctis cognitionibus cognosceret, quibus corresponderet distinctum explicat tum, per quod formatur distinctio rationis; ergo fundamentum talis distinctionis non est aliquod extrinsecum, nempe distinctio realis, quae est increaturis, sed intrinsecum, scilicet exuberantia Diuinarum perfectionum. 2. quia dupliciter inhoc statu possunt cognosci Diuina Attributa scilicet cognitione naturali, quae habetur ex creaturis, & cognitione supernatur ali, quae habetur ex lumine Fidei, scilicet ex Diuina reuelatione; sed nedum potest noster intellectus distinguere Diuina Attributa per cognitiones naturales habitas ex creaturis, verum etiam per cognitiones supernaturales habitas per Fidem immediate eo, quia reuelatio non fuit facta omnium Attributorum vno verbo, & vna voce simul, sed pluribus, & distinctis vocibus, & nominibus successiuis, & per conseques noster intellectus non cognoscit omnia Attributa simul vnica cognitione, sed distinctis, & successiuis cognitionibus; ergo quanuis ex distinctione, quae est in creaturis, arguamus distinctionem in Deo, attame illam possumus cognoscere per Fidem, seu per lumen supernaturale. Tum quia supposita cognitione Attributorum Diuinorum habita per creaturas potest haberi alia cognitio naturalis vnius non cognito altero; ergo in tali casu habetur distinctio sine ordine ad creaturas fudata in sola multiplicitate virtuali ipsius Dei, & per consequens potest dari fundamentum immediatum, & proximum distinctionis virtualis intrinsecum ipsi Deo.

412

SVltima pars concl; quod scilicet haec distinctio rationis, qua distinguuntur Essentia Diquina, & Attributa, sit abstractiua, non negatiua, patet ex dictis;: nam distinctio, rationis per negationem ita affirmat vnum, vt aliud neget, quod in re identificatur cum illo; sed in tali negatione intellectus dicitur difformis ad rem intellectam a parte rei consideratam, ergo in tali negatione. intellectus est falsus; ac proinde talis distinctionegatiua nequit dari in intellectu vero, de quo tantum quaerimus in praesenti; non enim disputamus de intellectu falso, aut chimaerico, qui nullum fundamentum habet in re, cum nullam habeat conformitatem ad rem¬

413

Quod autem haec distinetio rationis sit permodum expliciti, & impliciti, non vero per modum excludentis, & exclusi, patet ex dietis in sup. art. Tum quia si esset per modum excludentis, & exclusi, esset distinctio negatiua; quia excludens negat exclusum, imo exclusio formaliter nihil aliud est, quam negatio exclusi; vnde si talis distinctio non est per modum negationis: neque erit per modum excludentis, & exclusi. Sed de hoc q. 3. seq.

414

An autem, sicut datur distinetio rationis habens fundamentum virtualiter diuersum inter Essentiam, & Attributa, ita possit dari distinetio rationis habens fundamentum non virtuale inter praedicata eiusdem Attributi, erit sermo in seq. art.

415

Obiectiones Scotistarum Recentiorum. quae fiunt contra hanc conclusionem, iam solutae sunt art. 337. 8: & 9.

416

IO. Obiiciunt Nominales 1. D. P. Aug. lib. 15. de Trin. loquens de Vita, Sapientia, Potentia, & Specie Dei, ait: Haec quatuor non inaequalia dicenda sunt; Nomina enim quatuor, res autem vna est, ergo Attributa Diuina non distinguuntur distinctione rationis cum fundamento in re, sed tatum distinctione nominali, seu penes nominaIdem repetit Beatiss. P. pluribus alijs in locis Propterea D. Bern. deuotissimus illius Discipulus lib. 5. de Considerat. c. 13. ait: Voces diuersae, sed vnum tantum per eas significatur; ergo distinctioAttributorum est tantum penes voces, & nomina, non autem penes aliquod ex parte rei.

417

Resp. Haec nomina esse quatuor, & significare tantum vnam rem realiter, & formaliter indivisam, virtualiter tamen multiplicem, & mul tipliciter simplice, vt docet idem Beatiss. P; quae virtualis multiplicitas, & multiplex simplicitas praebet nostro intellectui fundamentum sufficiens, vt possit illam nominare pluribus nominibus, ac proinde ipsam distinguere cum funda, mento in re. Idem resp. ad D. Bern; qui nihil aliud intedit simul cum Beatiss. P, qua excludere a Deo. distinctionem actualem inter Essentiam, & Attributa, ne tollatur eius simplicitas. Propterea Fundatiss. Doct. dist. 2. princ. 1. q. 2. in fine super illud D. Dion. 12. de Diuinis Nominibus: Laudare nos conuenit eum, qui est infinitorum nominum, ait, quod infinita nomina ipsius Dei sumuntur ab infinitis perfectionibus, quae vere sunt inDeo, & propterea sunt fundamentum, a quo sumuntur talia nomina.

418

II Obiicies 2. In Deo nequit dari fundamentum compositionis rationis, nam, vt videb de Simpl. Dei, compositio rationis dicit imperfectionem, cum dicat potentialitatem, & perfectibilitatem rationis, quae repugnat summae; & purissimae actualitati ipsius; sicuti summae eius Bonitati repugnat malitia etiam rationis, ergo nequit dari fundamentum distinctionis rationis: nam non minus repugnat distinctio summae; vnitati, quam compositio summae simplicitati & malitia summae bonitati; sed nequit dari fundamentum compositionis, aut malitiae etiam rationis, ergo neque fundamentum distinctionis etiam, rationis. Tum quia compositio rationis nihil aliud est, quam vnio distinctorum rationes ergo si in Deo nequit dari compositio rationis, neque dabitur vnio distinctorum ratione.

419

Ad hoc arg. iam responsum est art. 5. ο. Praeterea neg. conseq. Ad prob. dist. 1. parsma, ioris; non minus repugnat Vnitati distinctio inse, & in ordine ad se, quam compositio simpliei tati, & malitia summae Bonitati, conc; distinctio in ordine ad aliud, neg.

420

Ad hoc, vt solutio huius difficultatis, quaepraecipua est, & passim circumfertur, percipia tur, fusius explicanda est. Itaque dicimus, quod distinctio in ordine ad se, non vero distinctio in ordine ad aliud, repugnat summae Vnitati, quod manifeste apparet, si consideretur definitio ipsius Vnitatis, quae sub his verbis communiter ea Phil. affertur: Unitas est indistinctio in se, & distinctio a quolibet alio. Si ergo Vnitas est indistin ctio in se, idest non distinctio in se, sequitur manifeste, quod distinctio in se repugnet summe Vnitati. Praeterea si Vnitas est distinctio a quolibet alio, manifeste apparet, quod distinctio in ordine ad aliud non repugnat summae Vnitati; cum Sunma Vnitas sit summa distinctio a quolibet alio; sicuti Vnitas, vt sic, est distinctio a quolibet alio. At vero compositio, cum repugnet simplicitati nedum in ordine ad se, quia illud, quod in se conpositum est, simplex non est, sed etiam in ordine ad aliud, quia quotiescunque vnum simplex ponitur cum alio, desinit esse simplex, quia amittit vnitatem: Et exemplum habemus in Aritmetica; quotiescunque enim aliqua vnitas ponitur? cum alia vnitate, tunc definit esse vna simplex vnitas eo, quia sit pars componens numerum binarium, & ideo cum non sit diuisa ab alia vnitate, nequit esse vna, cum vnitas sit diuisio a quolibet alio: & sic dicendum est de malitia, quae repugnat summae bonitati nedum in se considera. tae eo, qui a summa Bonitas nequit in se ipsa admittere malitiam, sed etiam consideratae in ordine ad aliud eo, quia summa Bonitas nequit causare peccatum in alio. Itaque cum summa Vnitas sit tantum non distinctio in ordine ad se, ideo tollitur tantum per distinctionem inse ipsa, siue realem, quam admittebant Vualterius, & Gilbert; siue modalem, quam admittum Modistae; siue formalem ex natura rei, quam admittunt Scotistae, siue per modum excludentis, & exclusi, quam admittunt quidam Neoterici istae enim omnes distinctiones, cum sint interDiuinas perfectiones in ordine ad se consideratas, repugnant cum summa Dei Vnitate, & simplicitate; distinctio autem virtualis, cum secundum se sit non distinctio, sed virtus aequiualens distinctis, & per consequens in ordine ad aliud, cui e quiualet, & sit distinctio secundum implicitum, & explicitum, cum sit per ordinem ad explicas; ac tandem distinctio rationis ratiocinatae, cum sit per ordinem ad intellectum nostrum ratiocinantem, ideo non repugnant summae Dei Vnita. ti; sed illud, quod non repugnat Deo, seu Diui, nae perfectioni, potest absque imperfectione. fundari in ipso Deo, sicuti illud, quod repugnat. Deo, non potest habere fundamentum in ipsoDeo: ergo distinctio rationis, quae non repugnat summae Vnitati, potest habere fundamentum in ipso Deo. Praeterea compositio, seu malitia quia secundum totum suum genus dicit imperfectionem, ideo quocunque modo repugnat Diuinae Bonitati, quae est omnis perfectio; at veto distinctio, cum non repugnet Deo secundum. totum suum genus, neque ipsius Vnitati; tum quia cum summa Dei vnitate stat distinctio realis Personalis; tum quia Vnitas Dei est distinctioipsius Dei a creaturis, ideo distinctio secundum aliquam speciem sui potest Deo conuenire; & per consequens non eodem modo opponitur? distinctio Unitati, sicut malitia Bonitatis,

421

Ad 2. prob. dist. antecedens. Compositio est vnio distinctorum per modum excludentis: & exclusi, conc; quia compositio essentialiter est ex partibus, quarum vna excludit aliam Per modum includentis, & inclusi, neg. Sic enim illa distincta dicunt solum diuersos modos explicandi: modus autem non facit compositionem cum re, cuius est modus; vt diximus loc cit.

422

I2. Obiicies 3. Diuina Essentia, & Attributa Sunt summe vnum omnino indistinctum a parte rei: ergo distinctioni rationis non correspodet: aliquod fundamentum ex parte ipsius Dei. Prob. antecedes; quia sicuti per summam Veritatem, quae est in Deo, omne illud, quod est in ipso, dicitur Sume verum, ita per summam Vnitate, que est in Deo, omne illud, quod est in ipso, est summe vnum. Prob conseque quia Vnitas nequit essefundamentum distinctionis sicuti distinctio nequit. esse fundamentum Vnitatis, aliter bonitas esset fundamentum malitiae, & vniuersaliter quodlibet, oppositum esset fundamentum sui contrarij.

423

Resp. dist. 2. partem antecedentis. Essentia, & Attributa sunt vnum indistinctum realiter, & in ordine ad se, conc; virtualiter in ordine ad aliud, negi & sic dicitur ad eius prob: & ad prob. conseq. dist. Unitas nequit esse fundamentum distinctionis in ordine ad se, conc; in ordine ad alia, quibus aequiualet, neg. Unitas autem non opponitur distinctioni in ordine ad aliud, sed distinctioni in se¬

424

13.

425

Obiicies 4. Attributa, & Essentia nequeunt praebere fundamentum ad hoc, vt noster intellectus neget vnum de alio; ergo nequeunt praebere fundamentum ad hoc, vt illa ratione. distinguat. Prob. antecedens. Essentia, & Attributa nequeunt praebere fundamentum intellectui nostro ad hoc, vt illa apprehendat aliter, ac sunt in se; aliter deciperent intellectum; sed inse non sunt ad inuicem negabilia; ergo non possunt praebere fundamentum intellectui ad hoc, vt vnum neget de alio. Prob. conseque nam distinctio est negabilitas unius de alio; ergo si non possunt praebere fundamentum ad negandum vnon de alio, neque poterunt praebere fundamentum ad distinguendum vnum ab alio.

426

Resp. dist. consequens. Non possunt praebere fundamentum ad distinctionem rationis quoad conceptum implicitum, cone; quoad conceptus explicitos, negi & eodem modo dist. min. In se non sunt inuicem negabilia quoad conceptum implicitum, conc; quoad conceptus explicitos, negi & sic ad prob. conseq. dicitur, quod eo modo est negabilitas, quo est distinctio, cunque distinctio sit solum quoad conceptus explitos, ideo eodem modo est negabilitas.

427

14. Obiicies 5. Quando intellectus nosterconcipit Sapientiam Dei, vel concipit Sapientiam, quae est in Deo, vel quae non est in Deo? Si primum; ergo concipit simul cum Sapientia, Essentiam, Bonitatem, lustitiam, & cetera Attributa, quia Sapientia in Deo est vnum, & idemformaliter cum Essentia, & ceteris Attributis Si secundum; ergo non concipit Sapiet iam Dei, sed sapientiam, quae est in creatura, & per consequens non distinguit Essentiam Dei a suis Attributis, sed ab attributis essentiae creatae, quae distinctio est realis, nom rationis.

428

stesp. quod noster intellectus, quando concipit Sapientiam Dei, concipit Sapientiam, quae est in Deo eo modo, quo explicabilis est ab intellectu humano pro hoc statu Viae. Ad improb. dist. consequens; ergo concipit Sapientiam simul cum Essentia, & ceteris Attributis implicite, conc; explicite, negi nam licet Sapientia sit idem formaliter implicite cum Essentia, & ceteris Attributis, attamen non est idem explicite quia conceptus objectiuus explicans Essentiam non explicat Sapientiam.

429

15. Obiicies 6. Omnis cognitio, quam habemus de Deo pro statu praesentis vitae, est excreaturis iuxta illud Apostoli. Inuisibilia Dei &c; ergo noster intellectus pro statu praesentis vitae arguit ex distinctione perfectionum creatarum distinctionem Attributorumi, & Essentiae Dei, & per consequens fundamentum proximum, & immediatum fundans distinctionem rationis inter Essentiam Diuinam, & Attributa, non est, ipsemet Deus, sed creatura; nam sicuti ex cognitione entitatis, seu perfectionis creatae deuenimus in cognitionem entitatis, seu perfectionis Diuinae, ita ex cognitione distinctionis sequentis ad entitatem, & perfectionem creatam dequenimus in cognitionem distinctionis inter Entitatem, & perfectiones Diuinas.

430

Resp. B. Doct. in 1. dist. 2. princ. 1. q. 3. art. 21. quod perfectiones Diuinae possunt sumi dupliciter; scilicet principaliter, & transumptiue; si sumantur principaliter, scilicet pro re, quam proprie, & principaliter significant, immediate eis respondet Diuina Essentia, seu perfectio inilla realiter existens; si sumantur transumptiue, scilicet pro eo, a quo sumptum est tale nomen,, cum nomina, quibus vtimur, sint imposita ab homi nibus, cunque homines talia nomina sumpserint ex ijs, quae sibi innotescunt, quae sunt creaturae, ideo talibus nominibus transumptiue sumptis immediate respondet creatura, & mediate Deus. In forma igitur dist. antecedens. Omnis cognitio, quae habetur de Deo transumptiue, est ex creaturis, conc; formaliter principaliter, negi & in primo sensu locutus est Apostolus; quannis enim pro statu praesentis vitae non possimus naturaliter cognoscere Sapientiam esse in Deo. nisi a posteriori ex creaturis, vt diximus. 1. de Subst. Dei art. 1. S.2; attamen supposita hac cognitione. trasumptiua possumus immediate peraliam cognitionem cognoscere Sapientiam esse in Deo, & per consequens Essentia, & Sapien tia possunt esse fundamentum immediatum, & proximum fundans distinctionem rationis. Et sic ad prob. conseq. dicitur, quod licet a poste riori arguamus ex creaturis distinctionem in¬ Deo, attamen illam possumus a prion arguere immediate ex continentia omnis esse, quod est, in Deo, & ideo habemus fundamentum immediatum distinctionis rationis in ipso Deo.

431

Instabis. Si non essent creaturae, vel si non daretur distinctio realis creaturarum, non daretur in Deo aequiualentia virtualis ad plura distincta virtualiter; ergo non daretur fundamentum distinctionis rationis, & per consequens solae creaturae sunt fundamentum proximum distinctionis rationis, quae ponitur inter perfectiones Diuinas. Prob. antecedens. Aequiualentia est terminus respectiuus essentialiter importaus duo extrema, quorum vnum dicitur alteri aequiualere; ergo si essent impossibiles creaturae, non daretur haec aequiualentia, & per consequens ne daretur distinctio virtualis, quae formaliter consistit in illa aequiualentia.

432

Resp. 13 quod si non essent creaturae per impossibile, non esset aequiualentia formalitera esset tamen materialiter, quia daretur in Deo continentia omnium perfectionum, sine quaDeus non esset Deus, quae continentia fundat, ipsa aequiualetiam; in tantum enim Deus aequi- qualet pluribus distinctis, in quantum illa simplicissime continet; vnde distinctio virtualis, licet explicetur per aequiualentiam ad plura realiter distincta, attamen formalissime consistit in illacontinentia omnium perfectionum; cum igitur cessante aequiualentia adhuc remaneret illa cotinentia, ideo remaneret distinctio virtualis. Viam quae diximus art. 8.n. 7.

433

Resp. 2, quod illa suppositio destruit ipsum Deum: nam si essent impossibiles creaturae, vel perfectiones, quae de facto sunt in creaturis, es sent in Deo, vel non? Si primum; ergo creaturae essent possibiles, quia possibi litas effectus nihili aliud est a priori, quam continentia illius insua causa, quae ex eo, quod continet effectumo; potest illum causare; & ex eo, quod potest illum causare, dicitur possibilis effectus, & sic essent possibiles, & impossibiles; vnde haec suppositio destruit seipsam. Si secundum; ergo Deus non esset Deus, quia non esset cumulus omnium perfectionum aggregatione perfectus; non enim contineret perfectiones, quae reperiuntur in creaturis, & per consequens nullum esset incom ueniens, quod in alio Deo non daretur haee distinctio virtualis, de alio enim Deo, qui chimaericus est, chimaericas formare speculationes negligimus.

434

I6. Obiicit 7. Greg. in 1.dist. 8. q. 2. art. 1οι aliqua res ratione distingueretur a se ipsa, alis qua ratio esset eius, quae non esset eius, quia il lud, per quod aliquod distinguitur ab alio, eest proprium illi, quod distinguitur; non autem conmune alteri, a quo distinguitur, vt v. 8. rationalitas, per quam homo distinguitur ab equo, est propria solius hominis, & nullo modo est communis equo; sed implicat, quod aliqua ratio sit propria alicuius rei, & non sit propria illius ergo implicat, quod res rationedistinguatur.

435

Conf. 1. Vel illa res esset multiplex ratione, quia intellectus indicat esse multiplicem; ver quia multiplex est in se ipsa? Si primum; ergo tale indicium est falsum, quia iudicat rem aliter, ac est in se ipsa. Si secundum; ergo illa res distinguitur realiter, non ratione.

436

Conf. 2. Vel illa res esset multiplex in esse rei, vel in esse objectiuo? Non primum; quia non esset vna res realiter, neque secundum; quia, vel esse multiplex obiectiue dicit objectum vnius conceptus non esse obiectum alterius conceptus. & hoc non; quia objectum vnius conceptus est ipsa res, & ideo si non esset objectum alterius conceptus, iam non ipsa res, sed alia res esset objectum alterius conceptus. Vel dicit eade res esse idem objectum plurium conceptuum, & sic tota distinctio est ex parte conceptuum, non ex parterei.

437

Conf. 3. Res nulla ratione potest fieri non ipsaSergo nulla ratione potest fieri alia a se quia dum sit alia a se, sit non ipsa; aliud enim a Petro est non Petrus.

438

Conf. 4. Cum dicitur res distingui ratione, vel sensus est, quod distinguatur ab intellectu tanquam a causa efficiente, & hoc est falsum; quia res in se ipsa est vna, & intellectus nequit causare in ipsa distinctionem intiinsecam. Vel sensus est, quod intellectus est causa formalis talis distinctionis, & hoc pariter est falsum; quia causa formalis est intrinseca, intellectus autem est extrinsecus.

439

Conf. 5. Ex eo, quod paries videatur distinctis visionibus, non distinguitur per illas visiones a se ipso, ergo ex eo, quod vna res cognoscatur pluribus cognitionibus, non distinguitur per illas a se ipsa¬

440

Tandem. Nullum ens rationis potest realiter distingui a se ipso; quia distinctio realis mediat tantum inter entia realia, non autem inter entia rationis; ergo nullum ens reale potest ratione distingui a se ipso, quia repugnat, quod distinctio rationis sit inter entia realia.

441

Resp. Gregorium his rationibus impugnare vel distinctionem formale ex natura rei, vel distinetionem formale m intrinsecam, quam reiecimus art.4. agentes de distinctione virtuali iin eo sensu, in quo ali qui Recentiores illam intellexerunt; Ex eo enim, quod noster intellectus concipiat aliquod esse existens in re non concepto altero, non sequitur, quod ipsa res in seipsaintrinsece temaneat actu formaliter diuisa, sed tantum, quod ob suam aequiualentiam praebeat intellectui fundamentum concipiendi distinctis cognitionibus perfectiones illius rei¬

442

Ad arg: ergo dist. maior. Si aliqua res ratione distingueretur a seipsa intrinsece secundum illud esse, quod habet in seipsa, sequeretur. quod aliqua ratio esset eius, quae non esset eius, concisi distingueretur extrinsece formaliter actua liter secudum illud esse objectiuum, quod resultati in intellectu; & tatum fudamentaliter intrinseceneg; & sic dist,. min. Implicat, quod aliqua ratio sit. esus, quae non sit eius, intrinsece, conc; extrinsece, neg. Ex eo enim, quod res sit sub vno esse obiectiuo, non est ipsa res sub alio esse objectiuo, vtconcedit Gregor: quia Filla: esse objectiua distinguuntur inter se, licet sit eadem res sub vtroque esse, sicut idem punctum sub duplici linea¬

443

Ad 1. Cof. dicitur eodem modo, quod illa res est multiplex ratione, quatenus conmungitur cum multiplici esse objectiuo, & quatenus intellectus iudicat ipsam esse multiplicem virtualiter in seipsa intrinsece, non quatenus iudicat esse mulatiplicem realiter, vel formaliter actualiter.

444

Ad 2. dicitur; quod est multiplex virtualiter in esse rei; & formaliter, quatenus est sub diuersoesse obiectiuo. Neque implicat, quod eadem res sit sub multiplici esse objectiuo ratione plurium perfectionum, quas sibi identificat, cum nequeat, comprehendi per vnicam cognitionem.

445

Ad 3. dicitur, quod res ex eo, quod fiat subdiuersis esse objectiuis, non sequitur, quod fiat non ipsa, fed tantum, quod vnum esse obiectiuum non sit aliud, sicuti substatia ex eo, quod fiat sub diquersis accidentibus, non sequitur, quod fiat non ipsa, sed solum, quod vnum accides non sit aliud.

446

Ad 4. dicitur, quod intellectus est causa esficiens distinctionis rationis; causa aute formalis est diuersum esse obiectiuum, quod est in intellectu,

447

Ad 5. neg. conseque & disparitas est; quia in pariete est vna tantum ratio formalis videdi indiuisibilis, scilicet color; at vero in objecto intellectus sunt plures rationes realiter identificatae, & virtualiter diuersae, quae, cum nequeant apprehendi vnica cognitione, praebent intellectui fundamentum concipiendi diuersa esse objectiua, & illa distinguendi.

448

Ad vltimam dicitur; quod distinctio rationis non mediat inter duo entia realia, quasi distinctio rationis secet realiter rem in duas partes re ales; sed mediat tantum inter eademrem conceptam sub diuersis esse objectiuis, quae habet illa res in nostro intellectu; unde illa distine ctio rationis est tantum in nostro intellectu formaliter actualiter, & fundamentaliter in ipsa re¬

449

Instabis. Quod est in re, est vnum, & indistinctum; ergo nequit esse fudamentum distinctionis.

450

Resp. dist. antecedens. Quod est in re, est vnum formaliter actualiter, conc; fundamentaliter virtualiter, neg.

451

I7. Obijcies ult. In Conc. Rhem. habetur: In Theologia inter Essentiam, & Personam nulla ratio distinguat; ergo Essentia neque ratione distinguitur a relationes & per consequens multo minus ab Attributis.

452

Resp. Cocilium damnare opinionem Porretani asserentis Essentiam, & Personam distingui nedum secudum rationem Mathematicam? quae distinguit ea, que non sunt distincta, sed etiam secudum rationem Theologicam, quae dignoscit; vt distincta ea, quae in re sunt distincta; vnde Concilium damnat solum Essentiam distingui re a Persona, etiam prout talis distinctio realis potest inueniri a Theologia, non autem damnat Essentiam distingui per nostrum intellectum arelatione; aliter damnatet illud, quod postea as seruit Conc. Flor, sess. 17, 18; & 19, vbi docet relationem, & Essentiam distingui sola ratione.

Articulus 13

453

ART. XIII. An inter perfectiones eiusdem Attributi detur distinctio rationis cum fundamentos

454

OStendimus in sup. art. distinctionem virtualem, quae est inter Essentiam Diquinam, Attributa, & relationes, esse sufficiens fudamentum ad hoc, vt noster intellectus pro hoc statu formet distinctionem rationis ratiocinatae; modo inquirendum est, an distinctio aequiualentiae simplicis, quae reperitur inter perfectiones vnius, & eiusdem Attributi, vt probauimus arte to; sit sufficies ad hoc, vt noster intellectus formet distinctionem rationis ratiocinatae ita, vinoster intellectus, quando actu distinguit Scientiam simplicis intelligentiae, & visionis, voluntate in antecedentem, & consequentem, nec non Diuit nas Idaeas, non sit vanus, cassus, & falsus, aut synonymus. Et quauis haec difficultas patere possit exdictis in sup. ari; attamen maioris claritatis gratia hic breuiter est discutienda.

455

Suppositis igitur ijs, quae diximus in supart. n. 1, scilicet distinctionem simplicis aequiualetiae, quae reperitur inter perfectiones vnius, & eiusdem Attributi, duplicem esse, aliam necessitantem omnem intellectum ad sic distinguendum, vt est illa, quae mediat inter Diuinas Ideas, ex quibus conssatur vnicum Attributum, vt suo loco dicemus; alteram vero non repugnantem. sic intelligi, & hoc tantum respectu nostri intellectus, vt declarabimus art. 16. In praesenti queritur de vtraque. Praeterea Loquimur de distine ctione rationis praecisiua abstractiua, non autem de negatiua, vt supra diximus.

456

Recolendum pariter est id, quod diximus ibid; scilicet nostrum intellectum esse verum quotie seumque cognoscit aliquam perfectionem. esse in Deo, dummodo tamen illam perfectionem cognoscat depuratam ab omni imperfectione, quia perfectio admixta imperfectioni, nec est in Deo, nec est perfectio Dei; sed est increatura, & est perfectio creaturae. Ista autem depuratio ab omni imperfectione potest ess duplex. 1. per identificationem explicitam omnis perfectionis, & hoc modo nequit a nostro intellectu cognosci perfectio Dei, quia nequit comprehendi Deus; quapropter Beatiss. P. Augi de Trin. lib. 5. c.1. in initio ait: Hinc iam exordiens ea dicere, quae dici, vt cogitantur, vel ab homine aliquo, vel certe a nobis, non omnimode possunt, quanuis, & ipsa nostra cogitatio, cum de Dei Trinitate cogitamus, longe illi, de quo cogitat, imparem sentiat, neque, vt est, eum capiat, Tum quia nequit dari nomen adaequate explicans ipsum Deum, vt ostendemus in Tract. de Diuinis Nomin. Tum quia si vnica cognitione cognosceremus omnes perfectiones, quae sunt in Deo, frustraneus esset labor Theologorum multiplicatium tot Quaestiones, tot Articulos, Disputationes, Sectiones, cum vnico nomine, & vnica voce omnes veritates de Deo affirmabiles cognosci possent. Secunda depuratio est, quando cognoscimus aliquam perfectionem in suo conceptu explicito explicatem quidem vnam tatummodo perfectionem, & implicite tantum includentem omnes alias perfectiones, non tamen illas explicantem ita, vt illa perfectio, quam ex plicat, nihil imperfectionis, vel potentialitatis explicet; & hic modus cognoscendi est proprius intellectus nostri pro hoc statu; qui nequit Deum adaequate capere secundum omnia, quae sunt in ipso: nam, vt subdit Sanctiss. Doct. loco laudam Quomodo intellectu Deum capit homo, qui ipsum intellectum suum, quo eum vult capere, nondum capit? Si igitur intellectus noster nequit seipsum adaequate cognoscere, & tamen finitus est, quo- modo Deum adaequate cognoscere potest, qui est infinitus simpliciter: Quamobrem si intellectus noster nequit Deum adaequate capere, & ex alia par te Deum aliquo modo cognoscit, necesse est, ve Deum inadaequate cognoscat, idest cum cognoscat, & capiat, quantum capax est eum cognoscere, Unde subdit ibidem Sanctiss. P. in fineeiusdem c. 1. Sapienti am capimus, quantum capaces sumus. Ex quo apparet necessitas cognoscens di Deum inadaequate, & multiplicandi nostras cognitiones, ex qua inadaequatione, & multipli citate cognitionum resultat in nostro intellectu distinctio actualis perfectionum Dei, quotiese cunque enim agnoscimus vnam perfectionem v. 8. Omnipotentiam, tunc vnitur cum nostro intellectu esse omnipotes; & postea cum cognoscimus Sapientia, vnitur cum nostro intellectu esse sapiens; & esse omnipotens, & esse Sapiens ex distinctione. actuali cognitionum sortiuntur actualem distinctionem in nostro inte llectu: Et en quam mirabiliter explicat Sanctiss. P. distine ctionem rationis, in qua noster intellectus non dicitur falsus, aut vanus; quia aliter, cum non possit alio modo in hac vita Deum cognosceres omnia, quae de Deo cognosceret, falso cognosceret, imo cum etiam hoc modo cognoscat creaturas, quia cum cognoscat discurrendo, vnumo tantum post aliud multiplicado cognitiones cognoscit; & sic nulla veritas esset in ipso. Quare distinctio rationis hoc modo explicata, non tollit, quod intellectus non sit verus; concludit enim Sanctus Proto Doct. ibid. Quisquis Deum, ita cogitat, & si nondum potest omnium inuenire, quid sit; pte tamen cauet, quantum potest, aliquid de eo sentire, quod non sit. Quibus aperte docet cognitione abstractiua affirmatiua vera esse, cognitionem vero negatiua falsam esse. His supp¬

457

: Vnica concl. Potest noster intellectus cum fundamento in re distinguere, seu distinctis cognitionibus percipere eas perfectiones, quae ineadem linea attributali etiam, prout sic distinctae, explicant perfectionem purissimam, & nullam exprimunt imperfectionem potentialitatis, & perfectibilitatis. Haec conclusio sufficienter patet ex dictis art. 105 & 12. Ulterius autem prob. 1. Quotiescunque possumus concipere perfectionem purissimam sine vlla prorsus imperfectione, non concepta alia perfectione, quam implicat formaliter, possumus cum fundamento illam distinguere, seu distincta cognitione illam percipere, sed in eadem linea attributali possumus concipere aliquam perfectionem purissimam sine vlla prorsus imperfectione; ergo possumus illam cum fundamento distinguere, seu distincta cognitione percipere. Maor constat. ex dictis: nam distinguere cum fundamento vnam perfectionem ab alia, identificatam tamen cum. illa, nihil aliud est, quam illa distincta cognitione percipere abstrahendo ab eo, quod concipiatur altera, quae cum ipsa formaliter identificatur. Prob. minor. Possumus in eodem Attributo Scientiae percipere Scientiam visionis cognoscentem omnia futura absque eo, quod concipiatur Scientia simplicis intelligentiae, vt patet experientia; quando enim concipimus vnam, abstrahimus ab altera; sed conceptus Scientiae visionis cognoscentis omnia futura explicat, perfectionem purissimam Deo propriam sine. ylla prorsus imperfectione potentialitatis, & perfectibilitatis, ergo possumus concipere vnam perfectionem purissimam sine vlla prorsus imperfectione non concepta alia perfectione purissima eiusdem lineae attributalis.

458

Conf. Si in eadem linea attributali non possemus distinguere vnam perfectionem putissimam ab alia eiusdem lineae, sine fundamento Theologi distinguerent Scientiam visionis, & simplicis intelligentiae; Voluntatem antecedentem, & consequentem; Prouidentiam generalem, & specialem; & frustra, ac vane de illis, ve distinctis, instituerent distinctas quaestiones, difficultates; nec possent de illis, vt distinctis, quidquam loqui cum fundamento, scilicet, quod Scientia simplicis intelligentiae praecedat decretum Diuinae voluntatis; Scientia vero visionis subsequatur decretum, & cetera huiusmodi, sed quod docent de Scientia simplicis intelligentiae; intelligendum esset etiam de Scientia visionis; & quod docent de Voluntate antecedente, quaDeus vult omnes saluos fieri, docerent etiam deVoluntate consequente, qua efficaciter vult eorum salutem, & sic omnes homines de facto salquarentur; & quod docent de Prouidentia speciali, qua Deus efficaciter creaturas rationales ordinat ad gloriam, & vitam aeternam conse¬ quendam, docerent etiam de Prouidentia generali, qua ordinat creaturas irrationales in suum finem naturalem; & sic etiam creaturae irrationales consequerentur vitam eternam; quia enim nullum est fundamentum distinguendi Scientiam simplicis intelligentiae, & scientiam naturalem, seu possibilium, ideo quod formaliter docent de Scientia simplicis intelligentiae, docent etiam de Scientia naturali possibilium: & quia nullum est fundamentum distinguendi prouidentiam specialem a praedestinatione Sactorum, ideo quod docent de vna, docent etiam de altera; sed dicere, quod DD. Theologi communiter distinguant sine fundamento has perfectiones attributales, & de illis tot difficultates vane, & fictitie instituant, nimis arrogans est; & dicere, quod scientia simplicis intelligentiae subsequatur decretum, & Voluntas antecedens saluet efficaciter omnes, & Prouidentia generalis ordinet in vitam aeternam irrationalia, & inanimata, nedum est contra fidem, sed etiam contra rationem; ergo in eadem linea attributalipossumus cum fundamento distinguere vnam perfectionem purissimam abstrahendo ab alia cum qua identificatur etiam virtualiter.

459

Prob. 2. Distinctio virtualis, quae reperitur inter Diuina Attributa a parte rei, est sufficiens fundamentum, supra quod noster intellectus potest fundare distinctionem rationis, ergo distinctio aequiualentiae simplicis, quae reperitur inter perfectiones eiusdem Attributi est sufficiens fundamentum, supra quod noster intellectus potest fundare distinctionem rationis; an tecedens probatum est in sup. art. Prob. conseq. Ideo distinctio virtualis est sufficiens fundamentum ad fundandam distinctionem rationis, quia illa explicat vnum Attributum absque eo, quod explicetur aliud, & per coseques nosterintellectus, qui pro hoc statu inadaequate cognoscit, potest cognoscere id, quod explicatur per illud nomen, & non cognoscere illud, quod non explicatur; sed distinctio simplicis aequiualentiae ita explicat vnam perfectionem, vt non explicet aliam eiusdem Attributi; cum enim dicitur Scientia simplicis intelligentiae, explicatur tantum cognitio possibilium, & non futurorum; & cum dicitur scientia visionis, explicatur tantum cognitiofuturorum, non possibilium, & noster intellectus potest attingere illud, quod explicatur, non cognito eo, quod non explicatur: ergo distinctiosimplicis aequiualentiae est sufficiens fundamentum ad fundandam distinctionem rationis interperfectiones eiusdem Attributi.

460

Prob. 3. Si vna perfectio non posset cum fundamento cognosci, vt distincta ab alia eiusdem Attributi, sequeretur, quod semel cognitis ijs, quae dicuntur de scientia simplicis intelligentiae, prout pure terminatur ad creaturas possibiles, statim cognoscerentur ea omnia, quae dicuntur de Scientia visionis, prout terminatur ad creaturas futuras: nam quia scientia simplicis intelligentiae, & scientia naturalis possibilium idem sunt omnino, nec habent fundamentum, quo possint distingui a nostro intellectu; ideo cognitis ijs, quae dicuntur de Scietia simplicis intelligentiae, cognoscuntur ea, que dicuntur de scietia naturali possibilium; sed semel cognitis iis quae dicuntur de Scientia simplicis intelligentiae, non cognoscuntur futura, nec ea, quae dicutur de Scientia visionis; aliter frustra a Theologis instituerentur diuersae quaestiones de possibilibus, & de futuris; ergo Scientia simplicis intelligentiae, & visionis potest distinctis cognitionibus cognosci: imo de facto cognoscuntur, & distinguuntur propter debilitatem nostrae potentiae intellectiuae, & excellentia Scientiae Dei.

461

Videantur aliae rationes in sup. aut; aeque nanque probant etiam hanc conclusionem.

462

Obiicies. Si noster intellectus posset cum fun damento distinguere vnam perfectionem ab altera perfectione eiusdem Attributi, posset cocipere cum fundamento potentiam intellectitam, vt distinctam a sua actuali intellectione, potentia enim intellectiua, & actualis intellectiopertinent ad eandem lineam; & sic posset concipere potentiam volitiuam, vt distinctam cum fundamento a sua actuali volitione, sed consequens est falsum: ergo & antece dens. Maior patet, quia non est maior ratio de vna, quam de alia. Prob. minor. Si noster intellectus, posset cocipere potentiam volitiuam, vt distinctam cumfundamento, possemus illam concipere in Deo per modum radicis perfectibilis; sed hoc repuenat Diuinae actualitati purissimae, & perfectissimae simplicitati, ergo non habemus fundamentum concipiendi vnam perfectionem, vt distinctam ab alia eiusdem Attributi.

463

Conf. Si possemus cum fundamento distinguere vnam perfectionem ab alia eiusdem Attributi, possemus concipere ipsam, vt partialem. inadaequatam, & carentem sua perfectione sibi debita in sua specie, seu linea attributali; vna enim perfectio concepta, vt distincta ab alia eiusdem speciei, non absorbet totam perfectionem, sed tantum partem illius speciei; quod autem non absorbet totam perfectionem illius speciei, inadaequatum est, & partiale; pars enim. contradistinguitur a toto; sed perfectio partialis inadaequata, & carens perfectione sibi debita insua linea explicat conceptum perfectionis creatae, non Diuinae; ergo conciperetur perfectio creata, non Diuina, & per consequens nequit cum fundamento distingui vna perfectio ab alia perfectione eiusdem Attributi.

464

Resp. ad arg. neg. maiorem; nostra enim conclusio non est intelligenda vniuersaliter de omnibus perfectionibus eiusdem lincae, sed tantum de illis, quae etiam praecise abstractiue sumptae nullam exprimunt in suo conceptu formaliimperfectionem: potentia autem intellectiua, & volitiua praecisa a sua actione explicat concepti radicis potentialis, & ideo nequit distingui: quod tamen dici nequit de alijs perfectionibus, quae important actualitatem puram, quandam adaequationem, & nullam potentialitatem, aut partialitatem, vt dictum est.

465

Ad conf fuit responsum art. 10. In forma neg. sequela maioris. Ad prob. insertam dicitur, quod perfectio vnius Attributi consideratur dupliciter. 1. in ordine ad totam suam speciem. Attributalem, & in hoc sensu nequit cognosci, vt distincta, quia cognosceretur, vt partialis, & inadaequata. 2. in ordine ad suum objectum materiale secundarium, in ordine ad quod sortitur totalitatem, & adaequationem, & hoc modo potest cognosci, vt distincta absque eo, quod cognoscatur, vt partialis, inadaequata &c.

Articulus 14

466

ART XIV. An distinctio secundum munera sit sufficiens fundamentum distinctionis rationise

467

REsolutio huius difficultatis non muRtum exigit laboris, sicuti enim praecedens facillime probata est ex dictis art. tat ita haec constare potest ex iisdem. Quemad modum enim distinctio virtualis, quae datur inter Diuina Attributa, & distinctio aequiualentiae simplicis, quae datur inter perfectiones purissimas eiusdem lineae athomae sunt sufficiens fundamentum ad hoc, vt noster intellectus illas apprehendat pluribus, & distinctis cognitioni bus, quibus illas actu distinguat secundum esse objectiuum, quod resultat in intellectu; in hoc enim praecise consistit distinctio rationis, seisi cet cognoscere pluribus, & distinctis cognitionibus ea praedicata, quae in re sunt vnum, & ide vt infra magis patebit; ita distinctio secundum munera diuersa, quae conueniunt vni, & eidem formalitati est sufficiens fundamentum, vtpossit cognoscere illa munera distinctis cognitionia bus, & propterea distinguere illa munera distim ctione rationis ratiocinatae; quare suppositis ijss quae supposuimus in praecedentibus Articulis.

468

Not; quod aliud est nostrum inteflectum distinguere cum fundamento eandem formalis tatem, seu perfectionem simplicissimam etiam virtualiter, & aequiualeter indistinctam, & aliud est distinguere munera, & officia eiusdem formalitatis, & perfectionis simplicissimae indistim ctae. Distinguere, seu habere fundamentum di stinguendi vnam, & eandem formalitatem vit tualiter, & aequiuale ter simpliciter indistinctam repugnat, quia illa formalitas esset distincta γυο indistincta; praeterquanquod fundamentum, quod habet intellectus distinguendi ali quam temin duas veluti formalitates, est ipsa virtualis aequi qualentia; vel continentia plurium formalitatum in vna simplicissima idetitate: Unde si non detur haec distinctio virtualis, vel distinctio equiualens tiae simplicis, vt in casu, in quo loquimur tatum de vna formalitate indistincta virtualiter, & aequiualenter simpliciter, idest carete distinctione virtuali, & aequiualentiae simplicis, nullum habere fundamentum ad posse distingui. At ve ro distingui munera eiusdem formalitatis sim plicissimae remanente unitate, & indistinctione. eiusdem formalitatis non repugnat; quia talis formalitas habet vnum munus reale, quod equiualet pluribus muneribus. Quare sicuti eadem res, quae a parte rei habet vnum esse aequiualens. pluribus rebus habentibus distinctum esse, potes. ab intellectu distingui in plures formalitates virtualiter remanente vnitate reali; & sicuti eadem formalitas indistincta virtualiter aequiuales pluribus formalitatibus vnius simplicis At tributi, potest distingui cum fundamento, quia prebet fundamentum nostro intellectui ad distingui, quod fundamentum est ipsa simplex aequiualentia remanente tamen identitate virtuali; ita vna, & eadem formalitas simplicissima indistincta nedum virtualiter sed etiam aequiualem ter simpliciter aequiualens tamen pluribus muneribus potest cum fundamento distingui secundum plura munera remanente sua indistinctione virtuali, & indistinctione aequiualentiae simplicis. eo, quia praebet nostro intellectui aequiualetiam ad plura munera, supra quam noster intellectus potest fabricare distinctionem rationis secundum munera. Et in hoc consistit tota explicatio, & probatio nostrae conclusionis.

469

3. Vnica Conclusio. Potest noster intellectus cum fundamento distinguere plura munera eiusdem formalitatis Diuinae virtualiter, & aequiualenter simplicissimae. Prob. ex doctrina posita in sup. Not. Aequiualentia virtualis ac plura distincta pertinentia ad diuersas lineas est: sufficiens fundamentum ad distinguendam eanmdem rem in plures formalitates remanente idem titate reali eiusdem rei, ergo aequiualentia ac plura munera est sufficiens fundamentum ad illa distinguenda remanente identitate formali eiusdem perfectionis formalissimae; sicuti enim se habet aequiualentia virtualis ad plures formalitates, ita aequiualetia munerum ad plura mune ra; sed illa est sufficiens fundamentum distinctionis rationis; ergo & ista.

470

Conf. Diuersitas virtualis, quae est in Deo. est sufficies ad hoc, vt noster intellectus possit attingere vnam perfectionem vna cognitione. & alteram alia cognitione, & sic est sufficiens ad multiplicandas cognitiones nostri intellectus absque eo, quod noster intellectus dicatur vanus, falsus, aut synonymus, qui propter suam, naturalem debilitatem non potest Deum vnica cognitione comprehendere, sed de sui natura apprehendit ipsum varijs, & multis cognitionibus inadaequatis; ergo diuersitas munerum, quae est in eadem simplicissima formalitate, est sufficies ad hoc, vt noster intellectus possit attinge re vnum munus vna cognitione, & aliud altera, & sic plura munera pluribus distinctis, & inadequatis cognitionibus; sed distinctio rationis consistit, seu resultat ex distinctis cognitionibus, vedictum est art. 12, ergo diuersitas munerum est, sufficiens ad hoc, vt noster intellectus po ssit efficere distinctionem rationis ratiocinatae inter ipsa munera, manente identitate formali eiusdem. simplicissimae formalitatis. Vid. dicta art. 11.

471

A Prob. 2. omnibus illis rationibus, quibus probatae sunt conclusiones art. 12, & 13. comodeenim applicari possunt; supposita namque aequiqualentia munerum ex parte rei, quam euidenter probauimus ar. 11itam in formalitate absoluta, quae necessario habet rationem potentiae elicitiuae actionis, & habet rationem actionis; quam in formalitate relatiua, quae necessario habet munus constituendi, distinguendi, & referendi; non videtur, quomodo possit negari, quod noster intellectus non possit cognoscere vnum munus, non cognito altero munere; & postea alterum, & sic multiplicando cognitiones efformare distinctionem rationis fundatam in illa aequiualentia ad plura munera, quae reperitur in eadem simplicissima formalitate.

472

S Obiicies. Si noster intellectus haberet fudamentum concipiendi vnum munus non cognito altero eiusdem formalitatis, haberet etiam fundamentum concipiendi partialiter ipsam formalitatem Diuinam, sed consequens est falsum, vt dictum est φ. 2. de Subst. Dei art. 6. §. 21. ergo & antecedens. Prob. maior. Si noster intellectus habe ret fundamentum concipiendi v.. munus actionis volitiuae, & munus potentiae volitiuae, haberet fundamentum distinguedi ipsam potentiam volitiuam ab actione volitiua; nomine enim muneris actionis volitiuae importatur ipsa actio volitiua, & nomine muneris potentiae volitiuae importatur ipsa potentia volitiua, ergohaberet fundamentum distinguedi in duplicem partem ipsam formalitatem Diuinam simplici ter indistinctam.

473

Resp. neg. maiorem. Ad prob. neg. assumptum: & ad prob. insertam dicitur, quod nomine muneris potentiae volitiuae non importatur ipsa potentia volitiua in recto, sed aliquod officium, seu veluti effectus formalis eiusdem potentiae; patet autem, quod eadem res potest habere plura officia, & effectus formales, vt dictum est, absque sui diuisione; ideo possunt diuersificari munera absque eo, quod diuidatur potentia

474

S.VNICVS. An detur in Deo Distinctio rationis ratiocinantise

475

Sset hic agendum de distinctione rationis ratiocinantis, de qua posset quaeri, an detur inter Diuina Attributa; sed cum iam ostensum sit inter Attributa mediare distinctionem rationis cum fundamento, consequenter excluditur distinctio rationis sine fundamento, Vlterius posset inuestigari, an saltem interea praedicata Diuina, quae nullo modo cum fundamento in re distinguuntur, possit admitti distinctio rationis ratiocinantis. Ceterum cum in hac distinctione noster intellectus dicatur vanus, cassus, & falsus, in cassum laborare vanum esse duximus; ac propterea abstinendum ab his difficultatibus, quae vanitatem inducunt. Dicimus solum, quantum est ex parte intellectus, posse distinguere ea omnia, quae sunt formalissime ide & concipere per modum vnius ea, quae sunt realissime plura, quia potest chimaerice cognosceres ex parte tamen objecti repugnare sic concipi & ideo in hoc consistere fictionem intellectus Igitur intellectus, quantum est de se, conciperet potest, vt distincta ea praedicata Diuina, quae nullum habent fundamentum ad posse distingui; exparte tamen Dei repugnat illius conceptibilitati purissimae, & simplicissimae, quia sic concipimportat partialitatem, vel potentialitatem, vel aliam imperfectionem huiusmodi.

Articulus 15

476

ART. XV. An intellectus Dei, & Beatorum possit formare distinctionem rationis cum fundamento non repugnante inter Diuinam Essentiam, & Attributa

477

Qquimur de distinctione rationis cum fundamento non repugnante, quae ita praebet nostro intellectui fundamentum inadae quate concipiendi vnum sine alio, vt non cogat, ad sic concipiendum, potest enim etiam adaequate concipi. Quid autem dicendum sit de distinctione rationis cum fundamento necessitante, patebit in seqe art.

478

Praeterea loquimur de Visione Beata, non de cognitione naturali, quam habent Beati percreaturas; & sensus est, an Deus, & Beati per cognitionem intuitiuam possint distinguere Essentiam ab Attributis? Non autem quaerimus, anpossint cognoscere distinctionem rationis facta a nobis, quia de hoc non est dubium; dicitur enim ps. 102. Quoniam ipse cognouit figmentum nostrum. Quod si hoc dicitur de figmentis, seuchimeris, a fortiori dicendum est de entibus rationis veris, non fictis. Igitur sermo est de cognitione practica effectiua distinctionis rationis, non de cognitione mere speculatiua.

479

Prima sententia affirmat. Citatur Henr. in Sum. art. 51. q. 1; & Quodl. 5. q. 1. Quied. in Met. Contr. 12. punct. 3; & 7s Arriag. 1. p. disp. 9. sect. 5. n. 29; & quoad Beatos sect. 6. conc. 33 & sect. 7. conc. 25. Ban. 1. p. q. 12. art. 7. dub. 1. ad I5. Granad. tract. 3. disp. 153 & 7. sect. 23 Salas apuc Alarcon de Vis. disp. 4. c. 2. Et ex nostris Landon in M. S. apud Lafosse; Lusit. de Beat. lib. 5. 4. 6; ubi refert Alex. a S. Elpidio; & Argent, qui tamen loquuntur de cognitione speculatiua Entis rationis, non de cognitione factiua. Refertur etiam Canar. 1. p. q. 28. art. 2. dub. 33 Dur. in 11. dist. 2. q. 3. n. 20; Cales. 19. q. 13. art.4. ad 33 & q. 27. art. 1. ad 3. dub; & de Ente, & Essentia q. 12. ad 3: Capr. in 1. dist. 27. q. 2. art. 23 ad arg; Dur; Pa¬ lud; & Ferr. 1. contra Gent. c. 53. 8. Quinta; qui videntur ponere in Beatis Unicum Verbum adaequatum, quo vident omnia simul, & plura verba inadaequata, quibus possunt videre vnum Attributum; sine alio. Et quanuis Fasol. asserat Caiet; Ferrs & Capr, loqui de cognitione abstractiua, qua possunt cognoscere inadequate ipsam Dei Visione, prout representantem vnum Attributum, & nonaliud, non autem de cognitione intuitiua; attamen vel ista cognitio est Supernaturalis, & Beatifica habita per lumen Gloriae; & sic idem iudicium est ferendum, ac de visione directa, & intuitiua; vel naturalis, non Beata, & sic non est ad rem; quia per cognitionem naturalem nequit attingi visio Beata, quae est simpliciter supernaturalis? Quidquid ergo sit de hoc.

480

Secunda sententia negat. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 2. princ. 4. q. 3. art. 33 Ger. Sen. in1. dist. 1. q. 2. art. 33: Toletan. q. 8. art. 25 Argent. dist. 1. q. 3. art. 23 33 & 4e Franc. a Christo dist. 1. q. 6; & 7, Greg; Gibbon, Mag. Consonius in MS Lafosse de Atr. in com.q. 3. c. 2. 8. 1. Hanc sententiam docet Angelicus Doct. de Pot. q. 7. art& Hispal; Gonzal, apud Io a S. Tho. 1. p. q. 12. disp. 15. art. 1, Gonet de Attr. in com. disp. 3. art. 3. an fine; Salm. de Vis. disp. 7. dub. 2; & communites Thomistae. Sua. lib. 2. de Attr. neg. c. 22. Vasq. 29. disp. 48. c. 2; & disp. 118; Mol. 1. p. q. 28. artat disp. 33 Fasol. q. 12. art. 8. dub. 3. ad 2. Paludi Vasq. autem 1. 9. disp. 117. c. 2; & noster Brunus in Log. disp. 2, sect. 2. nedum negant Deum effice re ens rationis, sed etiam cognoscere, existiman tes, quod efficere Ens rationis consistat in puro cognosci; pro cuius decisione.

481

Not. 13 quod, vt diximus articul. 123 di stinctio rationis sit per plures cognitiones inada quatas eiusdem rei, ex pluralitate enim cognitionum resultant plura esse objectiua in ina tellectu, quae formaliter distinguuntur; aliterum vna tantum sit cognitio, non habetur; exqua possit desumi distinctio, seu distinctum esse objectiuum, quia non potest sumi ex obiecto quod vnum, & idem est a parte rei; non ex intelelectu, qui pariter vnus est, neque ex cognitione adaequata, quae quoque vna est attinges omnias quae sunt in objecto; ergo nisi haberetur distime ctio cognitionum inadaequatatum, non haberex tur, ex quo posset desumi distinctio plurium: es se objectiuorum, quae sunt in intellectu; & perconsequens non haberetur distinctio rationis Aue tributorum secundum illud esse, quod habent objectiue in intellectu.

482

Haec doctrina, ex qua pendet tota resolus tio huius art; est contra Henri Varr: Torres Moa dicentes, quod ad distinctionem rationis fufficit: multiplicitas virtualis conceptuum, & cognitio num: & consequenter per unicum actum intellectus Diuini distingui ab aeterno Dini¬ nas perfectiones absque vllo ordine ad intellectum creatum.

483

Prob. tamen 1. ex Magno P. Aug. lib. 15. deTrin. c. vlt. sic Deum alloquente: Cum ergo perquenerimus ad te, cessabunt ista multa, quae dicimus, & non peruenimus; & manebis unus omnia in omnibus; & sine fine dicemus unum, laudantes te in unum, & in te facti etiam nos unum. Ex quo sic. Ad distinctionem rationis requiritur, quocd ea, quae sic distinguuntur, apprehendantur, vi multa; distinctio enim supponit, vel causat multitudinem; sed non obstante multiplicitate virtuali ipsius Dei, & nostrae visionis intuitiuae dicemus vnum, nec apprehendemus multa, sed vnum, & ideo non formabimus distinctionem, rationis; ergo ad distinctionem rationis non sufficit virtualis multiplicitas objecti, & cognitionis.

484

Prob. 2. Multiplicitas virtualis objecti est fundamentum distinctionis rationis; ergo vitra multiplicitatem virtualem requititur actualis distinctio, quae nequit sumi, nisi ex distinctione. actuali cognitionum; sicut vitra fundamentum Domus requiritur aliquid aliud ad construendam Domum formaliter. Tum quia sicut ad distinctionem realem actualem requiruntur extrema realia actu distincta, ita ad distinctionem actualem rationis requiruntur extrema ratione. distincta, nequeunt autem actu distingui, nisi cognoscantur per distinctas cognitiones, quae solum sunt distinctiuae obiecti. Tum quia multiplicitas virtualis siue objecti, siue cognitionis: est in ipsis independenter a nostro intellectu, vtostendimus art.4; & 8; ergo in ipsa praecise nequit consistere distinctio rationis, quae est tantum objectiue in intellectu, non a parte rei. Explicat tur antecedens. Nam licet ad distinctionem precisiuam negatiuam possit sufficere vna tantum cognitio, de quo nolumus disputare, attamen ad distinctionem praecisiuam abstractiuam, de qua loquimur, necessario requititur distinctiorealis cognitionum; nec sufficit, quod vnus actus intellectus sit virtualiter multipsex ita, quod extendendo se ad obiectum virtualiter multiplex fiat distinctio rationis: nam sicuti virtualis multiplicitas objecti non est distinctio secundum sesed summa Vnitas, & idetitas aequiualens multis; ita distinctio virtualis cognitionis non est distinctio, sed summa Vnitas, & identitas aequiualens pluribus cognitionibus inadaequatis, quatenus ille vnus actus attingit simul omnia, quaeattingunt plures cognitiones inadaequatae; ergo sicuti virtualis multiplicitas obiecti secundum. se est summa Vnitas; ita distinctio virtualis cognitionis secundum se non est distinctio, sed summa Vnitas; sed ab vnitate nequit sumi distinctio in se; quia Vnitas est indistinctio in seergo ex cognitione virtualiter multiplici ne quit sumi distinctio actualis rationis.

485

Prob. 3. Cognitio praecisiua abstractius. qua sit distinctio rationis inter Essentiam, & At¬ tributa Diuina, est, qua cognoscitur vnum non cognito altero; sed implicat, quod per vnam, & eandem cognitionem cognoscatur idem, & non cognoscatur; ergo ad cognitionem praecisiquam abstractiuam requiruntur essentialiter plures cognitiones, Maior patet ex dictis art. 9. n. 3. Prob. minor, Cognitio per quam cognoscuntur Essentia, & Attributa, non potest virtualiter extendi, & non extendi ad Essentiam, & ad Atrributa; quia sic simul cognosceret, & non cognosceret Essentiam, & Attributa; & sic totum objectum virtualiter cognosceret, & non cognosceret simul: nam prout cognoscitur virtualiter Essentia, non cognoscuntur Attributa & simul, prout cognoscuntur Attributa, non cognoscitur Essentia; quia virtualiter simul extenditur ad Attributa, non ad Essentiam, & & contra; ergo implicat, quod per eundem actum, etiam prout virtualiter diuersum, cognoscatur idem, & non cognoscatur.

486

Not. 2. quod actum intellectus distincte cognoscere stat dupliciter. 1. prout Iy distincte idem est, ac clare, & sic opponitur confuse; & in hoc sensu Deus, & Beati vident distincte Essentiam, & Attributa per vnicum simplicissimum actum; sed hoc modo non sit distinctio rationis, quia cognitio clara nullam multiplicationema importat. 2. prout idem est, ac multipliciter ita, vt distincte cognoscere sit idem, ac cognoscere objecta distincta distinctis cognitionibus, & hoc modo sit distinctio rationis; quia ad multiplicationem cognitionum multiplicantur esse obiectiua ex parte objecti, & sic ea, quae sunt eade in objecto, cognoscuntur, vt distincta.

487

Praeterea cognitionem esse inadaequatam, potest pariter dupliciter intelligi. 1. ex parte. Jobiecti ita, vt non adaequet totam intelligibilitatem illius: & sic potest dari cognitio inadaequata, etiansi non sit multiplex; quia Beati non vident Deums quantum in se ipso visibilis est, aliter comprehenderent; & sic non sit distinctiorationis; quia ad distinetionem rationis requiritur, quod plura repraesententur, & cognoscantur, vt distincta; sicuti ad distinctionem realem requiritur, vt plura sint realiter distincta. 2. ex parte virtutis cognoscitiuae intellectus ita, vt intellectus cognoscat aliquod in objecto per vnam. cognitionem, & possit etiam aliud cognoscere. per aliam distinctam cognitionem, & sic sit distinctio rationis, quatenus per distinctas cognitiones multiplicatur in intellectu illud esse, objectiuum, quod cognoscitur per illas distinctas cognitiones inadaequatas.

488

Multiplicatio autem cognitionum inadaequatarum non potest fieri, nisi successiue per deperditionem vnius cognitionis, & acquisitione alterius: nam quanuis intellectus per vnam cognitionem possit simul ferri in plura per modum vnius; non tamen potest ferri in plura, vt plura per distinctas cognitiones simultaneas, sicut ma¬ teria, licet possit recipere plures formas successiue, non tamen illas potest simul recipere saltem naturaliter: ergo ad hoc, vt multiplicentur cognitiones inadaequate, necesse est, quod tales cognitiones sint successiuae, defectibiles, & deper dibiles, volubiles ab alijs in alias euntes, vt loquitur Beatiss. P. Aug. Cum autem Visio Beata necessario sit permanens, stabilis, perseuerans, & aeuiterna, quia nullum instabile, temporaneum, & fluens potest quietare nostrum appetitum, & ideo nequit beare, de ratione enim Beatitudinis est quietare immobiliter, ideo repugnat Visioni Beatae esse cognitionem inadaequata, multiplicabilem cum alia cognitione inadaequata.

489

Et quanuis Visio Beata sit tantum adaequata respectu virtutis proximae, quae est lumer Gloriae, non tamen respectu virtutis radicalis intellectiuae, quae, cum possit recipere intensius lumen, ad plura potest extendi, nec respectus objecti, quia illud non comprehendit, & ideo possit fieri maior extensiue: nam potest videre, aliquas creaturas possibiles, & futuras, quas prius non videbat; potest enim intendi lumen manifestatiuum illarum; attamen per hoc non dicitur multiplicari visio sed solum intendi, & augeri, sicuti ex eo, quod forma caloris magis intendatur in ligno, non dicitur lignum recipere aliam formam caloris realiter distincta; quia duo accidentia solo numero distincta nequeunt esse in eodem subjecto, cum ab ipsotrahant vnitatem numericam; ideo ad multiplicationem realem cognitionum non sufficit mapior intensio ipsius cognitionis, vel luminis, sed requiritur successio, & per consequens transitus de vna in aliam, qui sit cum defectibilitate prioris, & acquisitione posterioris.

490

Ex hoc apparet non dari multiplicationem Verborum inadaequatorum in Beatis, vel enim illa Verba essent supernaturalia, & beatifica, & sic non possent deficere, & per consequens. non possent sibi saccedere; vel essent naturalia, & non beatifica, & sic non est ad propositum; quia hic loquimur tantum de cognitione Beata.

491

4 Instabis contra hanc doctrinam, quae notanda est; elucidat enim illam difficultatem inTract. de Vis. examinandam, in qua quaeritur, anBeati possint videre Essentiam sine Attributis. Beati iuxta documentum Beatiss. P. Aug. habent duplicem cognitionem, scilicet Matutinam, seu Meridianam, quae est Visio Beata, & Vespertinam, quae est cognitio naturalis, vt diximus q. 4. Proem. art. 2. n. 9; & hanc duplicem cognitionem habent simultanee; quia Visio Beata est aeuiterna semper perseuerans: & ideo vel nunquam habent cognitionem naturalem, vel si aliquando illam habent, necesse est, quod intellectus eorum simul informetur a duplici cognitione vna beata, & altera naturali; ergo similiter poterunt habere vnam cognitionem supernaturalem videntem omnia simul; & alteram ina¬ daequatam distinguentem, & praescindentem. perfectiones objecti visi.

492

Resp. neg. conseque & disparitas est; quia intellectus beatus habet duplex lumen, alterum naturale, & alterum supernaturale, & mediante. hoc duplici lumine tanquam mediante duplici potentia diuersi ordinis simul elicit duplicem visionem, aliam naturalem, aliam vero supernaturalem: Non implicat autem, quod idem principium radicale mediante duplici potentia, siue virtute proxima diuersi ordinis simul eliciat duplicem actionem, vt eadem anima mediante intellectu, & voluntate simul intelligit, & amat, & mediante potentia visiua, & auditiua simul videt, & audit; tales enim actiones, vtpote specie diuersae, possunt reperiri in eodem subiecto simul; & sic materia simul recipit formam substantialem, & accidentalem; at vero per idem lumen supernaturale nequit simul intellectus beatus producere duplicem visionem beatam quia illae duae visiones beatae non differrent specie, esset enim idem objectum formale beatificans, & idem lumen specie, & duo accidentia solo numero distincta nequeunt esse in eodemsubjecto. His declaratis.

493

S Vnica concl. Intellectus Dei, & Beatorum nec de facto, nec de possibili format distinctionem rationis cum fundamento non repugnante inter Essentiam Diuinam, & Attributa. Solet probari haec conclusio ex 1. Cor. 13. Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Et ex 1. Io. 3. Videbimus eum, sicut est. Super quos Textus D. Bernar. lib. 5. de Considerat. c. 13. ait: Quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprebe dere unum, occurrit veluti quadruplicatum, Facit hoc speculum, & aenigma, per quod solum inte rim videre datur. Cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus eum, sicuti est; nec enimiam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantunlibet vehe menter intendens, aliquatenus resdiet, desi lietque in suam pluralitatem. Colliget semagis, adunabit, conformabitque unitati illius, el potiums vnitati illi, vt vna uni, facies respondeatfacum, quo nil clarius, & subtilius; sicut enim nosteran tellectus pro hoc statu enitens toto conaturco gnoscere Deum vnum, attamen cognoscit mula tiplicatum; quia non potest eum vnico intuitu apprehendere, cum per speculum, & aenigma; seu abstractiue per creaturam cognoscat; ita une tellectus beatus, quanuis toto conatu niteretus apprehendere Dei pluralitatem, attamen mum quam posset, quia vnum obiectum vni visiom respondebit, & vua facies vni faciei. Ex quibus formatur haec ratio. Distinctio rationis inter Ese sentiam, & Attributa non sit nisi per cognitione abstractiuam, qua cognoscitur vnum non cognito altero; sed cognitio abstractiua est idem cum cognitione enigmatica, & speculari, quae pugnat cum Visione faciali, & intuitiua Beata; ergo per cognitionem Beatam nequit fieri distinctio rationis inter Essentiam, & Attributa Diuina; Maior patet ex dictis: nam distinctio rationis inter Attributa Diuma nequit fieri nisi per cognitionem inadaequatam. Prob. minor. Cognitioabstractiua est per speciem inadaequate reprae sentantem vnum sine alio praescindentem a presentia, & existentia objecti, ergo essentialiter est, per creaturam; quia Diuina Essentia nequit prescindere a sua praesentia, & existentia; aliter praescinderet a se ipsa

494

6 Prob. 2. Ex eodem Beatiss. P. lib. 5. de Trin.¬ e. 16. docente: Non erunt volubiles cogitatione. nostrae ab alijs in alias euntes, atque redeuntes; sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus: Arguitur autem sic. Distinctio rationis inter Attributa Diuina nequit fieri, nisi per multiplicationem cognitionum inadaequatarum sibi succedentium; sed multiplicatio cognitionum cinadaequatarum succedentium repugnat Visione Beatae; ergo Visio Beata nequit efficere distine ctionem rationis inter Attri buta Diuina. Maior patet ex dictis: nam distinctio essentialiter res quirit multitudinem(loquendo de distinctione. positiua, vt loquimur in praesenti) sed multitudo esse objectiuorum inadequatorum, quae cognoscuntur, & praescinduntur ab intellectu, nequit haberi, nisi a multitudine cognitionum inadaequatarum, quibus cognoscatur objectum modo secundum vnum esse, modo secundum aliudi quod, cum nequeat fieri simul, vt dictum est, remanet fieri successiue, ergo distinctio rationis inter Attributa Diuina nequit fieri, nisi per mul tiplicationem cognitionum inadaequatarum sibi fuccedentium. Minor etiam constat, quia suci gessio cognitionum dicit defectibilitatem, volus Bllitatem, & fluxum prioris cognitionis, & nouitatem alterius; quae omnia pugnant cum permanentia, stabilitate, & indefectibilitate Visionis Beatae.

495

Conf. Cognitio praecisiua importat ignorantiam, seu non cognitionem illius, quod praescinditur; vt quando praecisiue cognoscitur Iustitia, tunc non cognoscitur Misericordia; sed non potest dici, quod non cognoscatur Misericordia, nisi deperdatur cognitio Misericordiae; quandiu enim durat cognitio Misericordiae, nequit esse simul non cognitio Misericordiae, aliter idem formalissime cognosceretur, & non cognosceretur; ergo Beatus nequit praecisiue cognoscere Attributa; aliter vel deperderet cognitionem aliorum, a quibus praescinderet; & sic. Visio Beataiflueret, & non esset quid permanens: vel simul cognosceret, & non cognosceret, quod implicat.

496

7 Prob. 3. Si Beati possent efficere distinctionem rationis abstrahendo Attributa ab Essentia. Diuina, possent etiam abstrahere ab ipsius existentia, & praesentia; Attributa enim non minus distinguuntur ab Essentia, quam ab existentia quia ab vtraque distinguuntur virtualiter, vt dictum est q. 2. de Subst. Dei art. 33 sed hoc est impossibile, quia possent desistere esse Beatis nam possent desistere videre Deum intuitiue, prout praesens, & existens est; per quam visionem constituuntur Beati iuxta doctrinam Apost; & Io: superius traditam; ergo nequeunt efficere distinctionem: rationis.

497

Dices. Illa cognitio, qua Beatus praecisiue cognosceret vnum Attributum non cognito altero, esset immediate per Diuinam Essentiam libere repraesentantem vnum Attributum, & non aliudisicut libere repraesentat creaturas, ergo Beatus potest vnum ab alio praescindere.

498

Resp. neg. anteced: nam repraesentare sequitur ad esse taquam passio naturalis, & necessaria illius; repraesentabilitas enim pertinet ad esse cognoscibile, & esse cognoscibile ad Veritatem, quae est passio naturalis entis, unde sicuti Diuina Essentia non potest non esse, ita no potest. non repraesentare. Quod autem aliqua non represententur, non est, quia Essentia Diuina ea representet libere, sed est, quia illa non sunt; Et quod aliqua non cognoscantur ab intellectu creato, est, quia intellectus creatus non habet lumen proportionatum ad illa cognoscenda; quod lumen, cum libere donetur a Deo, ideo libere dicitur se manifestare; sed Diuina Attributa sunt necessario formaliter in Diuina Essentia, & Beati habent lumen proportionatum ad illa intuenda; aliter non essent Beati; ergo illa necessario, non libere cognoscunt necessitate suppositionis, idest supposito lumine; quanuis non necessario simpliciter, & absolute, idest non supposito lumine Glorie.

499

S Prob. 4. Si Beatus posset efficere distinctionem rationis inter Attributa Diuina, posset de facto vnum videre sine alio; sed hoc est contra communem sententiam; quanuis enim Scoristae defendat, quod hoc possit esse de possibili, nullus tame hoc tenet de facto; ergo dicere, quod Beati possint efficere distinctionem rationis est contra communem sensum Theologorum.

500

9 Prob. 5. Si Beati possent efficere distinctionem rationis, vel hoc esset per distinctam cognitionem; vel per eandem reflectedo modo supra vnum, non supra aliud? Non primum; quia idem intellectus nequit simul informari a duplici cognitione; non enim illae cognitiones haberent, perquid distingueretur, neque altera illarum posset. deperdi, aliter non esset Beata. Neque secudum; nam impossibile est, quod idem simul cognoscatur; & non cognoscatur, sed illud At tributum quod non cognosceretur per cognitionem reflexiuam, simul cognosceretur per visionem directam etiam reflexiue, quia in objecto cognitionis directae continetur nedum ipse actus directus cognoscens, sed etiam ipsum objectum, vt cognitum per actum directum: ergo illud Attributum; quod non cognosceretur reflexe per cognitionen reflexiuam, cognoscereturreflexe per cognitionem directam, quae esset formalissime reflexiua, & non reflexiua, quod implicat,

501

IO Tandem si Beatus posset non cognoscere pro libito vnum Attributum, posset etiam nihil cognoscere, quia quod potest quodlibet singulatim, potest omne simul; ergo posset esse non Beatus, quod derogat omnimode indefectibilitati, & perfectioni Visionis Beatificae.

502

II Aliqui Recentiores probant hanc conclusionem ex eo, quod Deus, & Beati non possint. cognoscere rem aliter, ac est; quia cognoscere rem aliter, ac est, est falli, & mentiri, quod repugnat Visioni Bea tae¬

503

Sed haec probatio non concludit; quanuis enim cognoscere Ens rationis chimaericum sit. cognoscere rem aliter, ac est, non tamen hoc verificatur de cognitione Entis rationis cum sundamento, qua cognoscitur id, quod est in re, quanuis non cognoscatur omne id, quod est coniunctum cum eo, quod cognoscitur.

504

12. Obiicies 1. Deus, & Beati per visionem. intuitiuam efficiunt distinctio nem rationis interDiuinas Idaeas, vt docent Fundatiss; & Angelicus Doct. locis infra afferendis art, seque ergo multo magis efficiunt distinctionem rationis interAttributa Diuina, quae magis differunt, quamIdaeae; quia Attributa differunt veluti specie; pertinent enim ad diuersas lineas specifice diuersas, Ideae vero pertinent ad vnam lineam, quia conueniunt in vnica ratione attributali.

505

Resp. Aliqui ex nostris, & ex Thomistis neg. antecedens, & ad auctoritates art. seq. afferendas ex D. Thos & B. Doct. dicunt eos nihil aliud velle, quam Deum facere distinctionem rationis speculatiue, non practice

506

Sed haec responsio omnino aliena est, & distorta: nam D. Tho: ait respectus rationis, quibus multiplicantur Idaeae, non causari a creaturis, sed ab intellectu Diuino: si autem Deus cognosceret mere speculatiue, in primis Angelicus Doci non diceret causari ab intellectu Diuino, quia causari contradistinguitur a speculari, & ideo vnum nequit sumi pro alio. Ulterius in tantum cognosceret speculatiue, in quantum essent causati a creaturis; sed ait Angelicus Doct, non cognosci, quatenus causantur a creaturis; ergo nequit intelligi de cognitione speculatiua.

507

Resp. igitur neg. conseque & disparitas, quae afferetur in seq art; est; quia Idaeae primo, & formaliter respiciunt creaturas secundum rationes. indiuiduales, quibus differunt inter se; & ideo relationes reales, quas dicunt creaturae ad Diuinas Idaeas, inspiciuntur, vt formaliter distinctae, & vt plures realiter; nequit autem cognosci relatiuum, vt realiter multiplex, nisi cognoscatur correlatiuum saltem, vt virtualiter multiplex, exqua cognitione resultat multitudo respectuum rationis, at vero alia Attributa respiciunt creaturas sub ratione vniuersalissima v. 9. Omnipotentia sub ratione entis, vt sic, scietia sub ratione scibilis, vt sic &c, & quia rationes vniuersales. non distinguuntur realiter inter se, quia gradus Metaphysici distinguuntur tantum virtualiter; ideo nec relationes fundatae in talibus rationibus. yniuersalibus distinguuntur realiter; unde nulla est necessitas concipiendi in Deo plures respectus rationis correlatiuos. Ad id, quod reponitur, dicitur, quod distinctio specifica est maior distinctione numer ica, si includat numericam, secus si non includat numericam; anima enim rationalis, vegetatiua, & sensitiua distinguuntur specifice, & tame, prout sunt in eodem homine, non distinguuntur realiter, quia non includum distinctionem numericam; & ideo minus distinguuntur, quam distinguatur Petrus a Paulo, qui differunt numerice.

508

Instabis. In tantum Deus, & Beati efficiunt, distinctionem rationis inter Diuinas Idaeas, in quantum Ideae distinguuntur cum fundamento necessitante, sed etiam Diuina Attributa distinguuntur cum fundamento necessitante; ergo si Deus, & Beati efficiunt distinctionem rationis inter Idaeas, illam etiam efficient inter Attribus ta. Maior patebit. art. seq. Minor prob. In tan tum Ideae distinguuntur distinctione cum funda mento necessitante, in quantum dicunt modum relatiuum ad idae ata, cunque iste modus relatiuus sit realis, & relatio realis necessitet intellectumo ad intelligedum si mul correlatiuum; ideo Idea quae licet non dicant relationem reale ad creatus ras, habent tamen modum relationis, necessis. tant intellectum ad illas intelligedas more relas tiuorum, qui modus relatiuus consurgit: exre latione reali, quae est in altero extremo, scilicet in creaturis, vt inferius dicemus; sed Attributa Diuina, quanuis, si considerentur inter se, non dicant modum relatiuum realem, quia in altero extremo non reperitur relatio realis, attamenos, si considerentur in ordine ad creaturas, dicunt modum relatiuum realem; quapropter Scientia dicitur relatio secundum dici, quia non est relatio, habet tamen modum relationis exeo,quod in suo objecto correspondeat relatio realisωο idem dicitur de Omnipotentia; creaturae enim dicunt relationem realem ad Omnipotentiamo, sicut idaeatum ad Idaeam, & sic dicendum est de quolibet Attributo Diuino; ergo Attributa Die quina, si considerentur in ordine ad suos terminos; scilicet ad creaturas, distinguuntur distin ctione cum fundamento necessitate. Et hoc fonsan est, quod voluit noster Argent. in Idistο art. 4. dicens: Deus cognoscit talem distinctios nem per se ipsum, licet illam cognoscat in ordine ad creabile.

509

Resp. neg. minorem: Ad prob. dist. maiore Ideae distinguuntur cum fundamento necessitate co, quia dicunt modum relatiuum adterminos formales distinctos realiter, conc; eo, quia dicunt modum relatiuum ad terminos distinctos realiter tantummodo materialiter, neg; & eodem modo dist. minor. Attributa Diuina dicunt modum relatiuum ad creaturas formaliter, prout distinctas realiter inter se, negi nam Attributum Omnipotentiae, v.. formaliter respicit creatur ras sub ratione Entis creabilis, vt sic, & scientia. sub ratione scibilis, vt sic; ratio autem scibilis, vt sic, & ratio creabilis, vt sic, cum sint rationes vniuersales, non distinguuntur realiter, sed tantum ratione, vt supponitur ex Met; in qua osten ditur gradus vninersales Metaphysicos non distingui realiter; & licet Omnipotetia producat, creaturas etiam secudum rationes particulares: secundum quas creaturae distinguuntur, & Scietia illas cognoscat etiam secudum rationes particulares; attamen hoc est de materiali, quate nus creaturae secundum rationes particulares continentur sub ratione vniuersali creabilis, & scibilis, vt sic; quia ratio formalis producendi, & cognoscendi non est ratio particularis, sed ratio vniuersalis; at vero Idaea dicit modum relatiuum formaliter ad idaeatum secundum ratione particularem, secundum quam distinguitur abalio idaeato, v. 8. Idaea Petri dicit modum relatiquum formaliter ad ipsum esse indiuiduale Petri, quia Idaea in hoc distinguitur a Vestigio, quod Vestigium formaliter, & primario representat. naturam, & indiuidua illius naturae nonnisi secundario, & confuse, vt patet de Vestigio Petri impresso in puluere, vel in niue; ducit enim nos in cognitionem vestigij humani, non autem incognitionem Petri; Idaea vero, cum sit imago fidaeati, & imago ducat in cognitionem indiuidui formaliter, & primario: imago enim Caesaris ducit nos in cognitionem talis hominis, licet secundario repraesentet etiam naturam humanam, ideo respiciunt creaturas primario, vt distinctas realiter, & per consequens necessitant intellectum ad illas concipiendas, vt plures, & vt distinetas, propter quod datur inter illas distinctio rationis cum fundamento necessitante, non autem inter Attributa. Sed de hoc in seq. art,

510

13.. Obijcies 2. Facere distinctionem rationis: inter Diuinas Idaeas non arguit imperfectionem in intellectu Dei, & Beatorum; aliter negadum esset Deum distinguere suas Idaeas, cum Deo neganda sit omnis imperfectio;: ergo neque facere distinctionem rationis inter Attributa repugnabit intellectui Dei, & per consequens. nec Beatorum.

511

Resp. neg. conseque & disparitas est, quiafacere distinctionem rationis cum fundamento; necessitante dicit solum modum, quo res necessario petit intelligi; at vero facere distinctionem cum fundamento non repugnante importat cognitionem inadaequatam, abstractiuam, & aenig. maticam; quae omnia repugnant, nedum intellectui Dei, sed etiam Beatorum.

512

14. Obijcies 3. Cognoscere ens rationis est? facere ens rationis; nam ens rationis consistit incognosci, cum definiatur illud 7 quod habet tan¬ tum esse obiectiuum in intellectu, & ex eo praeciSe, quod aliquid cognoscatur, habet esse obiectine in intellectu; sed Deus cognoscit ens rationis, ergo facit ens rationis, & per consequens facit dictinctionem rationis, quae sequitur ad ens rationis.

513

Resp. dist. maiorem. Cognoscere ens rationis practice est facere ens rationis, conc; speculatiue, nege patet enim, quod postquam noster intellectus ex omnibus hominibus abstraxit. vnam rationem vniuersalem rationalitatis, illam contemplatur, & speculatur iam abstractam, & factam vniuersalem ab intellectu, & tamen non dicitur illud efformare, quia efficeret iam factum. Ad prob. dicitur, quod essentia entis rationis consistit in cognosci practico, non speculatiuo.

514

I5 Obiicies 4. Intellectus Dei per vnicam, & eadem simplicissimam cognitionem adaequatam videt Personas Diuinas realiter distingui, sicut per vnicam cognitionem videt distingui suas Idaeas; ergo per vnicam, & eandem cognitionem adaequatam potest videre distingui Attributa; & per consequens falsum est, quod ad distinctionem rationis requiratur multiplicitas cognitionum, vt dicebatur in conclusione, nec sequuntur illae imperfectiones, quas ex multiplicatione cognitionum inferri ostendebatur.

515

Resp. neg. conseque & disparitas est: nam distinctio Personarum est in rebus, & intellectus nihil facit ad efformationem illius, habetur enim ab oppositis relationibus; & distinctio Idearum resultat ex distinctione reali idaeatorum necessitatios intellectum ad illam efformadam; vnde etsi non sit distincta cognitio, attamen ab vna, & eadem cognitione, quatenus terminatur formaliter ad plura Idaeata realiter distincta, potest efformari distinctio inter Idaeas; at vero distinctio rationis cum fundamento non repugnante neque est in rebus, vt distinctio realis, neque prouenit a pluribus distinctis realiter, prout cognitis ab eade cognitione; ergo necessario debet prouenire a cognitionibus multiplicatis,, & distinctis, aliter non haberet, vnde posset desumi talis distinctio rationis.

516

I6. Obiicies 5. Deus, & Beati vident Attributa Diuina per ordinem ad diuersas creaturas, a quibus possunt diuersimode participari; ergo saltem per ordinem ad creaturas possunt distinguere Diuina Attributa. Antecedens patet: nam Deus, & Beati vident Sapientiam posse participari a creaturis intellectualibus, vitam a plantis, simplicitatem ab Elementis, & sic de ceteris, Prob. conseq. Deus, & Beati non possunt videre Diuina Attributa, vt diuersimode participabilia, nisi cognoscant aliquo modo diuersitatem participabilitatis, quae est in illis; sicuti non possunt cognoscere ipsa, ve eodem modo participabilia, nisi aliquo modo cognoscant identitatem, sed cognoscendo diuersitatem Attributorum faciunt distinctionem rationis: ergo Deus, & Beati faciunt distinctionem rationis inter Attributa.

517

Resp. neg. conseq. Ad prob. dist. maior. Nisit cognoscant diuersitatem virtualem participabilitatis, conc; & in hoc sensu neg. minor: nam cognoscere aliquod diuersum virtualiter est cognoscere vnam, & eandem rem aequiualere pluribus; & hoc modo nedum non est cognoscere illam tem, vt distinctam, sed potius per modum ynius, & ideo fine distinctione; diuersitatem actualem, quae requiritur ad distinctionem rationis, neg.

518

Instabis. Deus, & Beati cognoscunt Essentiam Diuinam commnnicari, & Paternitatem non communicari, Filium produci per intellectum, non per voluntatem, ergo distinguunt intellectum a voluntate, & Essentiam a relatione. Antecedens patet; aliter Deus, & Beati non agnoscerent processionem Verbi, & Spiritus Sancti. Prob. conseque nam ex eo, quod Deus, & Beati vident intellectum, & non voluntatem esse principium Filij; negant de principio Filij voluntatem, & affirmat intellectum; sed negabilitas est idem, ac distinctio, cum distinctio definiatur Negabilitas unius de alio; & ideo cum quis dicit, Petrum non esse lapidem, distinguit Petrum a lapide; quia negat lapidem de Petro; quapropter in Summulis indicium negatiuum dicitur diuisiuum, sicut iudicium affirmatiuum dicitur compositiuum, iudicium autem diuisiuum idem est; ac distinctiuum; ergo Deus, & Beati distinguunt, intellectum a voluntate, & Essentia a relationibus.

519

Resp. dist. antecedens. Deus, & Beati cognoscunt Essentiam, non relationem communicari per modum vnius simplicissimae formalita. tis virtualiter aequiualentis pluribus distinctis, cone; per modum plurium formalitatum distinctarum per diuersas cognitiones inadaequatas, negiad prob. conseq. dicitur, quod ex eo, quod Deus, & Beati videant intellectum, non voluntatem esse principium Filij. Essentiam, non relationem communicari, tantum sequitur, quod apprehendant ynam simplicissimam tem virtualiter aequiualere pluribus distinctis, non tamensequitur, quod faciant distinctionem rationis, quia non apprehendunt illam tem per modum plurium formalitatum praecisarum per plures cognitiones abstractiuas inadaequatas. Ad id autem, quod dicitur distinctione esse negabilitate vnius de alio, dicitur, quod sicut est distinctio, ita est negabilitas; & quia distinctio est virtualis, ita ne¬

520

gabilitas est virtualis, vnde sicuti distinctio virtualis proprie est non distinstio, sed virtus aequiualens distinctis, ita negabilitas proprie non est? negab ilitas, sed virtus aequiualens negabilibus.

521

I7. Obijcies 6. Beati non vident, omnes. creaturas possibiles, futuras, vel existentes, vtostendetur in Tract. de Viss & possunt illis aliquae creaturae reuelari, ergo Visio Beata est inadae quata, & per consequens praecisiua, sed per¬ cognitionem inadaequatam praecisiuam sit distinctio rationis inter Attributa Diuina, vt dictum est; ergo Beati per Visionem Beatam possunt efficere distinctionem rationis interDiuina Attributa.

522

Resp. dist. 2. partem antecedentis. Possunt. Beatis reuelari aliquae creaturae, quas antea non videbant, cognoscibiles ab ipsis per alium actum Visionis dist inctum, negicognoscibiles per eundem actum Visionis, prout extendibilem ad illas, conc; & dist. 1. consequens. Visio Beata est inadaequata respectu objecti materialis cone; respectu virtutis proximae intellectus scilicet luminis, neg.

523

IS Obiicies 7. Attributa Dei sunt infinita; ergo intellectus Beatorum nequit simul omnia distincte cognoscere, aliter visio eorum esset formaliter infinita; ergo ad hoc, vt videant omnes perfectiones, quae sunt in Deo, dicendum est, quod praecisiue per plura verba, & cognitiones inadaequatas illas videant; & per consequens; quod efficiant distinctionem rationis.

524

Resp. dist. anteced ens. Sunt infinita secundum intensionem, & secundum substantiamo, cone;secundum numerum, neg: vt diximus qes art. 6; & eodem modo dist. conseq. Beatus ne quit omnia simul intelligere secundum numerum; neg; secundum infinitatem intensionis, cone¬

525

I9. Obijcies 8. Si Deus, & Beati cogno scerent distinctionem rationis factam a nobis, & illam non efficerent, sequeretur, quod eorum cognitio dependeret a nobis; tum quia entia raa tionis, vt facta a nobis, non habent Idaeam ine Deo: ergo cognoscuntur independenter a nobis; tum quia entia rationis non aliter obijeium tur intellectui Diuino, & Beatorum, ac si nullus esset intellectus creatus; ergo cognoscit illa, ve distincta a se ipso, non a nobis.

526

Resp. ad 1. neg. sequelam; ex eo enim, quod Deus non cognoscat peccatum, nisi dependem ter a voluntate creata, squae illud committitnon dicitur eius cognitio dependere a voluntate creata, quia dependentia importat causalitatem; & receptionem esse, cognitio autem Diuina mon causatur a rebus, sed causat res illas adaequate cognoscendo nedum secundum rectitudinem carum, quas causat, sed etiam secundum oblis quitates ipsarum, quas non causat. Ad a, dicitur entia rationis cognosci per idaeam entium rea lium: nam rectum est index sui, & obliqui. Ad yltimum neg. antecedens: nam si nullus aesset possibilis intellectus creatus, aut voluntas crede ta, nullo modo cognosceretur a Deo ens ratio nis, aut peccatum factum a nobis; quia nos non fessemus possibiles, & ideo non essemus, cogne scibiles; cognosceretur tamen per oppositionem ad ens reale, & ad suam bonitatem, negatiue tamen, non positiue, vt factum; quia cognosceretur negatio entis realis, quae posset dici ens rationis negatiue, 2O. Obiicies 9. cum nostro Alex. Natura cotinens plures perfectiones, si obijciatur alicui intellectui distincte cognoscenti, potest distincte cognosci secundum omnes perfectiones, quas continet; sed Natura Diuina continet plures perfectiones, quas intellectus Diuinus distincte cognoscit; ergo potest distincte cognosci secudum suas perfectiones attributales. Tum quia non repugnat Attributa Diuina cognosci, vt distincta, aliter non cognoscerentur a nobis, vt distincta; ergo saltem de possibili possunt a Deo, & Beatis cognosci, Tandem si Deus, & Beati non distinguerent Attributa, istae propositiones: Deus est Sapiens; Deus est Iustus &c. essent nugatoriae respectu intellectus Dei, & Beatorum; quia respectu illorum nulla prorsus esset distinctio¬

527

Resp. ad 1. dist. maiorem. Potest distincte idest clare cognosci, conc; idest per distinctas, & inadaequatas cognitiones, neg; & eodem mododistincta minori neg. conseq. Ad 2. dist. ante cedens. Non repugnat respectu intellectus imperfecti, cone; respectu intellectus perfecti, & cognitionis perfectae, vt est Visio Beata, negisicuti enim ex eo, quod non repugnet Deum obscuro. a mobis cognosci, non infertur non repugnare Deum a se ipso obscure cognosci; ita a pari. Ad Vtimum dicitur Deum, & Beatos nullam formare propositionem, quia vnico Verbo vident omnia, vt supra dictum est.

528

aI Obiicies 10. Beati per Visionem Beatam imponunt Deo diuersa nomina: nam, vt docet Fundatiss. Doct. hic dist. 2. princ. 2. q. 3. art. 3. ex D. Chrisost. Alij laudant Deum, quidam Matestatem, quidam Bonitatem &c, ergo efficiunt distinctionem nominis. Praeterea vnus Beatus videt Omnipotetiam Dei, prout terminatam ad centum creaturas, alius ad mille, & sic de ceteris, non enim aequaliter vident creaturas; ergo vident praecisiue, & per consequens distinguunt Omnipotentiam; ergo a fortiori distinguunt Attributa¬

529

Resp. hoc arg. petere, an Visio Beata, prout reperitur multiplicata in diuersis intellectibus. Beatorum, faciat distinctionem rationis inter Attributa Diuina? Hoc autem est extra praesentem difficultatem. Ad quod tamen respondemus proprie non facere distinctionem contra nostrum Lusit. vbi sup. q. 6. art. 9. n. 12: & ratio est, quia quod alius videat plures, vel pauciores creatur tas, non importat, nisi intensiorem, vel minus in tensam visionem; maior autem, vel minor intensio, vt dictum est, non facit distinctionem rationis; praeterquanquod omnes Beati vident in Deo omnia Attributa; quia, cum videant Deum quiditatiue, debent videre omne id, quod est, formaliter in ipso, vt probabitur in Tract. de Viss at omnes vident per modum vnius simpli cissimae formalitatis, & omnes per vnicam Visionem adaequatam lumini proprio: ergo nullo modo distinguunt; & quanuis multiplicentur Visiones in Beatis, attamen nulla distinctio se¬ quitur in objecto; quia nulla sequitur abstractio praecisiua, cum omnes intuitiue adaequate cognoscant, Ad 1. ergo dicitur, quod imponunt diuersa nomina secundum diuersitatem intensionis cognitionis, non secundum abstractionem praecisiuam facientem distinctionem rationis, & dicuntur laudare alij Deitatem, quia intensius illam cognoscunt; alij Majestatem propter eandem rationem, & sic de reliquis, per quod patet ad 2. de Omnipotentia.

530

22. Obiicies Vltimo. Maior est distinctiorealis, quam rationis, sed in Deo inuenitur distinctio realis orta ex Diuina Essentia; ergo & distinctio rationis orta ex eius intellectus

531

Resp. neg. conseque & disparitas est, quia distinctio realis importat summam perfectionem. fecunditatis Naturae Diuinae; & ideo haec ponitur in Essentia Diuina, at vero, cum distinctio rationis dicat imperfectiones superius assignatas, non est ponenda in intellectu Diuino.

532

23 Colligitur ex dictis, quid dicendum sit ad illas difficultates, quae possent hic agitari, scilicet an Deus, & Beati forment distinctionem rationis inter perfectiones eiusdem Attributi, vel inter munera vnius, & eiusdem perfectionis, vt diximus superius de nostro intellectu, facile enim resoluuntur ex dictis in hoc arti si nanque nequeunt efficere distinctionem rationis cum fundamento non repugnante, profecto nullam benitus distinctionem huiusmodi poterunt efformare, siue sit inter diuersa Attributa, siue inter perfectiones eiusdem Attributi; & multo magis dicendum est de distinctione rationis sinefundamento in re, quae dicit maiorem imperfectionem, dicit enim intellectum vanum, cassum, fictitium & c; an autem possint efformare distinctionem rationis cum fundamento necessitante in seq. art. erit sermo¬

Articulus 16

533

ART XVI. An Deus, & Beati faciant distinctionem rationis cum fundamento necessitante inter Diuinas Idaeas

534

HAec difficultas, quae negligitur fere abTomnibus Recentioribus, vel non distinguentibus ens rationis in habens fundamentum necessirans, & habens fundamentum non repugnans, vel eodem modo loquentibus de vtroque, & distinctione ad illud sequente respectu intellectus Diuini, & Beatorum; attamen, quia ab Antiquioribus Scholasticae Principibus D. Thos & B. Aegid. expresse tangitur, ex professo examinanda est.

535

Prima sententia negat intellectum Dei, & communiter Beatorum efficere distinctionem rationis inter Diuinas Idaeas, sed illam tantum cognoscere factam ab intellectu nostro. Ita Recentiores Thomistae, inter quos Gonet de Idaeis disp. 7. ar. 2. 8. 1. concl. 3.vbi docet respectus idaeales non causari ab intellectu Diuino formaliter, sed tantum fundamentaliter: & in hoc sensu ait intelligendum esse D. Thom, locis infra adducendis, vbi citat Io a STh. q. 15. de ideis ar¬3. Herquaeus in 1. dist. 36. q. 1ar, 2, Mayr. in 1. dist. 47. 4. Lart. 2. contr.3; Auersa de Idaeis sect. 5, noster Bonerba iract. 1. disp. 2. Logicae q. 4. art. 1. dub. 2; & Lafosse loco citan supart.

536

Secunda sentetia affirmat intellectum Diuinum etiam praeciso intellectu creato efficere, distinctionem rationis inter Diuinas Ideas, & perconsequens efficere distinctionem cum funda mento necessitante, non autem cum fundamento non repugnante. Ita Fundatiss. Doct. in 1. dist. 30. princip. 1. q. 33 & dist. 31. princip. 1. q. 1. ad 43 & dist. 33. princip. 2. q. 2. ad 1: & ad 3et in corp. propefinem, uvbi loquens de Idaeis ait, quae licet in Deo non faciant alium, & alium actum intelligendi; idest non multiplicent cognitiones Dei inadaequatas; tamen quia dicunt rationem, & Deus omnem hanc differentia intelligit &c. Ide docet dist. 38. princip. 2. q. 2. 8. Proter primum. Nec potest dici, quod hic loquatur de multiplicitate, & distinctione Idearum facta a nostro intellectu; nam dist. 305 & 31. distinguit duplex ens rationis, aliud non repugnas, & aliud necessi tans, vt infra explicabimus, & hoc vltimum, non primum dicit fieri ab intellectu Diuino; quod si loqueretur de efficientia mere speculatiqua, & fudament aliter, non distingueret inter ens rationis non repugnans & necessitans; & non diceret hoc solum fieri, non illud quia vtrunque Deus speculatur factum a nostro intellectu; & cognoscit suam Diuinam Essentiam praebere, fundamentum ad conficiendum vtrunque; tum quia dist. 36. cit. ad 3. ait: Non quia plura creata sunt, vel plura creari possum, sit in Deo pluralitas Idaearum, sed e contrario. Igitur si pluralitas Idaearum non est in Deo ex creaturis, sed potius pluralitas creaturarum est ex pluralitate Idaearum: necessario supponitur in Ideis saltem prioritate naturae pluralitas Idaearum, & ideo etiam praeciso quocuque intellectu creato Deus cognoscit: pluralitatem Idaearum suarum. Hanc sententiam sequitur Franciscus a Christo apud nostrum Cieram dist. 35. q. 223 Gerar. in1. dist. 36. q. 1. art. 2. Argen. dist. 36. q. 1. art. 1. con. 3 & dist. 30. q. 1. arti 2. ad penult; Mag. Aegid. Cons in M.S: Logicae, & fere omnes alij Aegidij Discipuli. Haec sententia. est expresse S. Thomae p. 1. q. 15. art. 2. ad 3. doce tis: Hutusmodi respectus, quibus multiplicatur Ideae non causantur a rebus, sed ab intellectu Diuino comparante Essentiam suam ad res. Haec auctoritas adeo clara est, vtnon possit nisi aegre distora queri ad oppositum; & q. 7. det Pot. art. 11. in principdocet distinctione Idaearum esse cum fudamento ne cessitate, non aute adinueta ab intellectu, sed necessario sequi ad intellectum his verbis, sed exquadam necessitate cosequatur modum intelligendi, videlicet. quod intellectus intelligit aliquod in ordine ad aliud, licet illis ordinem intellectus non adinueniat. Ectq. 3. de Verit. art. 2. ad 8, ait: quod illi respectus sunt in Deo, vt intellecti ab ipso; & ad 9. Quod quanuis respectus intellecti a Deo sint multi, inquibus pluralitas Idaearum consistit, quia tamenillos omnes per suam Essentiam intelligit; ubi non ait intelligi per ordine ad intellectum creatum, sed per suamEssentiam. SThsequutur Caiet. 1. 9. q. 15. art. 2, Conzal 1. p. disp. 47. sect. 2. Soc. q. 15. art. 2. conclus. 3. 8. Bonauent, apud Trigos: & ipse Trigosp. 1. q. 11 ar. 3. dub. 5. ad 1. his verbis: Aigi ita Diuina cognitio necessario producit illum respectum eo modo; quo potest dici, quod ens rationis producitur; quia produci hunc respectum nihil aliua est, quam insurgere, & conse qui Diuimam cognitionem, Ale. p. 1. q. 23. Memb. 4. art. 1. 8. 1; Capreol. in 1. sent. dist. 36. q. 1. concl. 2. 8. dico 2, Fasolan Logic, & 1.p. q. 13. art. 70. n. 6; Rub. in 1. dist. 36. fol. 181. col. 2idem videtur sentire Bacc. in 1. dist. 35. q. 1; Quied; Arriag; & omnes illi, quos art, anteced, citauimus pro 1. sent.

537

Supp; quod, vt etiam innuit Trigose obi supi factio entis rationis non est vera productios productio enim commensuratur cum re producta; vnde cum ens rationis non sit verum ensa quia verum ens est solum ens reale, illud enim solum est verum ens, quod habet in se ipso veritatem, & per consequens, quod cognoscitus directe per veritatem existe ntem in se ipsom Ens autem rationis non habet veritatem ino se ipso, quia non cognoscitur directe per verrta tem existentem in se ipso, sed per veritatem existentem in ente reali, ad cuius similitudinem fit, vt supponimus ex Logica; ideo dicedum est quod eius efformatio non sit vera productio; igi tur remanet, quod sit resultantia, quae, cum fiat per cognitionem reflexiua entis realis, essetialiter resultat ad cognitionem illius, illud enim dicitur resultare, quod enascitur ad actionem circaat terum; sicuti potentiae anime dicuntur resultare ad anima, quia enascuntur ad productionem illius,

538

SNot. est, quod sicut ens reale duplex est, scuslicet absolutum, & respectiuum, seu relatiuum,ita ens rationis aliud est absolutum, aliud respectiuum seu relatiuum, ex quo fit, quod distinctio siue realis, siue rationis, quae sequitur ad esse reales vel rationis, duplex sit, alia absoluta, aliarelatis qua; & quemadmodum distinctio ab soluta rationis necessario exigit multiplicationem entium rationis absolutorum, quia exigit esse interex trema distincta, ita distinctio rationis relatiua necessario exigit intercedere inter plures respectus. Itaque ille intellectus dicitur efformare distinctionem rationis relatiuam, qui efformat diuersos respectus rationis. Hoc totum innegabile esse debet apud omnes.

539

Mult iplicatio autem respectuum rationis poriri potest ex duplici capite. 1. ex pluribus terminis relatiuis tantum ratione distinctis; vt quado concipimus in homine animalitatem distinctam a rationalitate; tunc animalitas sic concepta refertur ratione ad nostram cognitionem: non enim in homine distinguitur realiter: a rationalitate, & hoc modo dicitur intellectus sua subtilitate formare distinctionem rationis, & multiplicare in termino suae cognitionis respectus rationis. Hoc autem debet intelligi, non ita, vt intellectus sic distinguens objectum magis acute cognoscat rem, quam intellectus adaequate cognoscens, sed quia minuitur talis cognitio; quia minus intelligit de objecto, quam inte lleejectus cognoscens adaequate ipsum objectum; & in hoc sensu certum est Deum non facere distinctionem rationis, quia implicat, quod eius cognitio minoretur, sic enim imperficeretur, vtpatet. 2. ex pluribus terminis realiter inter se distinctis, quoniam impossibile est cognoscere. plura relatiua realia, vt plura, absque eo, quod cognoscantur eorum correlatiua illis correspodentia; relatiua enim cum suis correlatiuis sunt, simul cognitione, aliter si relatiuum cognosceretur sine suo correlatiuo, cognosceretur, vequid absolutum, non vt quid relatiuum: nam relatiua, sicut essentialiter habent esse in ordine ad aliud, ita cognoscuntur in ordine ad aliud essentialiter; & ideo si cognoscantur praeciso ordine ad aliud, non cognoscuntur, vt relatiua, sed vt absoluta; sicut autem se habet unum: relatiuum in ordine ad suum correlatiuum, ita plura relatiua cognita formaliter, vt plura, se habent ad plura correlatiua, a quibus specificantur: nam quemadmodum vnum relatiuum specificatur abvno correlatiuo, ad quod refertur, ita plura relatiua formaliter, vt plura, specificantur a pluribus correlatiuis, ad quae referuntur; quanuis enim plures filij referantur ad vnicam Paternitatem realiter, attamen illa Paternitas, quae respicit plures filios, concipitur, vt virtualiter multiplex, vt dicitur in Logiergo sicut vnum relutiuum cognitum, vt vnum, necessitat intellectum ad cognoscendum alium correlatiuum, & hoc ex natura ipsius relatiui, quod sic petit cognosci, ita plura relatiua realiter cognita, vt plura, necessitant intellectum ad cognoscendos plures respectus rationis in correlatiuo, nisi in ipso adsint plures relationes reales.

540

Cum igitur Ideata sint plura realiter, & referantur ad Diuinas Idaeas, vt plura, quia referuntur, vt diuersa, ideo necessitant quencunque intellectum ad formandos diuersos conceptus tationis inter Diuinas Idaeas correspodentes diquersis idaeatis; Hinc ait Fundatiss. Doct; quod distinctio rationis cum fundamento necessitante. habet duplex fundamentum, aliud reale, quod est distinctio realis in vno extremo, & aliud virtuale, quod est multiplicitas virtualis in alio extremo correlatiuo.

541

Sed adhuc explicadum est, quomodo Omnipotentia terminetur ad plures creaturas distinctas, ad quas etiam terminatur Scientia, & non multiplicentur Omnipotentiae, & Scientiae ad multiplicationem creaturarum possibi¬ lium, sicut multiplicantur Idaeae.

542

Itaque hoc est discrimen inter Omnipotetiam, & Idaeas, quod Omnipotentia respicit creaturas sub ratione vniuersalissima entis, rationes autem particulares creaturarum non respiciuntur: ab Omnipotentia, nisi quatenus coniunguntur cum ratione vniuersalissima entis; aliter si Omnipotentia respiceret formaliter rationem particularem creaturae; iam non posset producere; nisi illam creaturam; quia nulla potentia potest excedere suum objectum, quod formaliter respicit; ita dicendum de Scientia, quae respicit: creaturas sub ratione vniuersalissima scibilis; rationes autem particulares creaturarum respiciumtur tantum materialiter, & ideo relatio, quam dicit creatura ad Omnipotetia, est vnica formaliter, quia vnica ratio entis est in omnibus creaturis; & si diuersificatur, quatenus recipitur indiuersis creaturis; hoc est tantum materialiter, quatenus recipitur in diuersis subjectis, nonautem formaliter, quia ratio formalis vnica est; ergo si relationes reales increaturis non Sut plures, & a Diuina Omnipotentia, ac Scientia non respiciuntur formaliter, vt plures; ideo nec cogunt intellectum ad cognoscenda plura relaciua in Omnipotentia, & Scientia correspondentia pluribus creaturis; at vero Idee respiciunt creaturas formaliter, vt diuersas inter se, & ideo vedistinctas realiter; non enim sunt diuerse, nisi secudum rationem formalem indiuidualem distinctiuam; & ratio est, quia Idaea primario, & formaliter representat rationes particulares; & materialiter rationes vniuersales; in hoc enim Idaea distinguitur a vestigio, quod vestigium primario representat natura, & ideo rationes vniuersales; secudario aute, & materialiter respicit rationes indiuiduales particulares; Vestigium enim hominis impressum in puluere primario representat illud vestigium esse hominis, non equis non autem repraesentat, cuius hominis sit in particulari; at vero Idaea primario representat rationes indiuiduales, & particulares; quia Idaea Petrirepresentat Petrum, non Paulum: in hoc enim connenit cum imagine, a qua solum differt, quod mago est effectus illius, cuius est imago, vt Verbum est imago Patris, quia est productus a Patre in similitudine naturae, non tamen Pater est imago Filij defectu productionis passiuae, Idaea vero est causa productiua ideati; ergo Idea formaliter primario respicit ideata secundum rationes particulares indiuiduales, secundum quas idaeata distinguuntur; & per conseques relationes, que fundantur in ratione formali primaria, quae est, ratio fundandi, quam respiciunt formaliter, & primario Ideae, multiplicantur ad multiplicationem realem rationum fundadi, quae sunt rationes indiuiduales, quibus differunt idaeata; ergo necessitant intellectum ad cognoscendos diuersos respectus rationis, quibus multiplicantur Ideae

543

Et licet nulla ratio existens in creatura sit. ratio formalis primario specificatiua simpliciter alicuius Attributi Diuini, quia nulla creatura est, in eade specie, & perfectione, in qua est Deus, at tame vna ratio existes in creatura potest esse ratio formalis, per quam inteditur alia ratio, & sicrespectu illius habet esse primaria secundum quid, quia primarium est illud, quod est ratio attingendi alterum; sic dicimus, quod licet ratio primaria simpliciter specificatiua Omnipotentia sit Diuina Entitas, vt communicabilis creaturis, attamen ratio entis, vt sic, existens in creatura habet esse ratio primaria respectu rationis indiquidualis talis entis, vnde in ipso objecto secundario, quod est creatura, sunt duae rationes, quarum vna est primaria re spectu alterius, respectu cuius materialiter diuiditur, & distinguitur. Itadicet ratio formalis primaria specificatiua Diuinarum Idearum sit Diuina Essentia, vt imitabilis a creaturis; in ipsa tamen creatura, quae, est obiectum secundarium, sunt rationes indiuiduales, quae sunt rationes respiciendi rationes vniuersales; & ideo ratione talium rationum, quae multiplices sunt, & diuersae; multiplicantur, & diuiduntur materialiter Ideae. His notatis. I4 Vnica conclusio. Intellectus Dei, & Beatorum necessario format ens rationis cum fudamento necessitante, & per consequens necessatio format distinctionem rationis inter Diuinas Idaeas. Haec conclusio euidenter colligitur ex Beatiss. P. Aug. in lib. 83: qq. q. 46. Quis audeat, dicere Deum irrationahiliter omnia condidisse2. Quod si recte dici, & credi non potest, restat, viomnia ratione sint condita, nec eadem ratione homo, qua equus, hoc enim abfurdum est existimari. Singula igitur proprijs sunt creata rationibus, has autem rationes ubi arbitrandum est esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, & secundum id constitueret, quod constituebat: nam hoc opinari sacrilegum est. Ex quibus patet S. Doct. nos erudire Idaeam hominis non esse eandem, ac Idaeam equi, sed hominem habere Idaeam sibi propriam; & sic de equo &c. Non diceretur autem homo habere Idaeam propriam, fiisi haber et Idaeam distinctam ab Idaea equi, quia quod est indistinctum respectu plurium, est illis communes vt animal, quod est indistinctum, & genus ad hominem, & equum, & est illis commune, nec potest dici proprium hominis, vel equi, quia commune opponitur proprio. Ite has Idaeas non easdem, sed proprias, & distinctas existere in intellectu Dei, nec illas extra se intueri, & ideo non videre eas, vt distinctas a nostro intellectu, vel vt distinguibiles, cum enim Deus vellet condere creaturas, non aspiciebat ad Idaeas, vt distinguibiles a nostro intellectu, quia etiam noster intellectus factus est perpropriam Idaea, sed aspiciebat ad Idaeas, vt sut inmente ipsius Dei, & secudum illas, prout proprias unicuique rei, & per coseques prout distinctas, quia non Sut propriae, nisi prout distincte, codebat qua¬ libet rem; ergo intellectus Dei necessario format distinctionem rationis inter Diuinas Idaeas; certum enim est inter illas non dari distinctionem realem, aut formalem a parte rei, vt superius probatum est; ergo superest, quod sit distinctio rationis. Quod autem dicimus de intellectu Dei, a fortiori dicendum est de intellectu Beatorum, qui Theologiam Dei imitantur.

544

Ex hac auctoritate haec rat io deducitur a Fundatiss. Doct. in 1. dist. 36. princip. 2. q. 3. Ages rationabiliter nequit per vnicam Idaeam omninon indistinctam producere plures naturas diquersas; sed Deus est Agens rationabilissimes ergo non per vnicam Idaeam, sed per plures producit naturas creatas, quae sut adeo diuersae inter se. Prob. maior, Illud Agens dicitur irrationabiliter agere, quod non producit effectum omnino similem Ideae existenti in esus intellectu, & quod non producit effectum cum debito ordine, & simetria partium; ex his duobus enim tatummodo Agens irrat ionabiliter dicitur agere; statuarius nanque sine ratione ageret, si statuam hominis, v. 8. quam conficit, faceret ad similitudinem equi, aut non seruaret debitum ordinem, & simetriam membrorum, ponendo vetrem supra caput, pedem loco manus, oculos in humeris &c; sed si per vnicam Idaeam omnino indistinctam produceret plures naturas diuersas, non produceret effectum omnino similem Idaeae existeti in eius intellectu; quia homo, productus v. 8. non esset omnino similis illi Idaeae communi, quae representaret nedum hominem, sed etiam equum; nec membra hominis haberet eundem ordinem, & simetriam, quam representaret illa Idea communis, quae representaret nes dum ordinem, & simetriam corporis humani, sed etiam ordinem, & simetriam equi, Aquilae &c; quae sunt simetriae longe diuerse; ergo Ags rationabiliter ne quit per vnicam Idaeam produs cere plures naturas diuersas.

545

Conf. Quando Deus producit hominem: vel videt ipsum imitari Idaeam existentem ineius mente quoad omnia, quae repraesentantur in illa Idaea, vel videt tantum imitari quoad alis qua repraesentata, quae sunt propria homini; & ita equum imitari illam Ideam quoad illa repraesentata, quae tantum sunt propria equoxoi primum; ergo intellectus Dei fallitur, cum re vera homo imitetur tantum Idaeam Diuina quoad ea, quae sunt homini propria; & per consequens. Deus in productione hominis irrationabiliterm & sine ratione agit; cum effectus sortiatur natus tam diuerso modo, ac ipse intuetur. Si secundum ergo Deus in suis Idaeis distinguit praedicatae quae conueniunt homini, & quae conueniut equo, quia distincte cognoscit, aliter si non distingueret, non videret, quae praedicata sunt propria homini, & imitantur ab homine; quoties cunque enim aliquod, quod est commune, diuiditur in id, quod est proprium vni, & id, quod est proprium alteri, necessario distinguitur; omnis enim divisio distinctio est; nec potest aliquod commune cognosci distincte, vt proprium vni, & alteri, nisi diuidatur; indiuisum enim commune est; & prout commune est, non est proprium proprium nanque opponitur comuni, quia proprium dicit vnitatem, cum sit illud, quod conuenti uni soli, & semper; commune vero, quod conuenit pluribus; si autem Deus in se ipso non videret, quae sunt propria hominis imitabilia ab homine, ia ceco modo, ignoranter, & irrationabili ter produceret, & omnino casualiter, quia quod homo sortiatur praedicata sibi propria, & non illa, quae sunt propria equo, casu cueniret; non enim haec viderentur in Idaea ab intellectu Deii ergo intellectus Dei necessario distinguit praedicata propria hominis repraesentata in sua Diquina Essentia a praedicatis propriis equi, & perconsequens necessitatur ad efficiendam distinctionem rationis inter suas Idaeas; haec ratioSS. P. ponderanda est; euidenter enim conuincit nedum intellectum Dei efficere distinctionem rationis cum fundamento necessitante, sed etiam, quod efformare hanc distinctionem rationis sit maxima perfectio intellectus Diuini summa ratione, & sapientia omnia causantis; & fideo, quod efformatio entis rationis cum fundamento necessitante nedum non dicat imperfectionem, quam dicit efformatio entis rationis cum fundamento non repugnante, quia importat multitudinem cognitionum inadequatarum, & imperfectarum, sed maximam importat perfectionem, & ideo non est Deo deneganda, cui debetur omnis perfectio.

546

S Prob. 2. Ex eodem Beatiss. Doct; nam in quaestiunc, de Trin. ait: Nullatenus aliud est in Deo esse, aliud viuere, vel intelligere, vel aliua posse. Agens vero de Idaeis loco laudato ait, aliam esse rationem, qua conditus est homo, & aliam, qua conditus est equus. Sed haec alietas, quam concedit Idaeis, & negat Attributis, nequit esse alietas realis, vt ostendimus art. 5, contra Vualt; neque modalis, vt habitum est art. 6neque formalis exnatura rei, vt probauimus art. 7: ergo debet esse tationis, nec potest esse illa alietas virtualis, quae conuenit Attributis, quae est cam fundamento non repugnante, quia hanc alietatem concedit. Ideis, & negat Attributis; ergo remanet, quod sit, alietas rationis cum fundamento necessitante.

547

6 Prob. 3. ex Fundatiss. Doct. ubi sup. Absoluta, quae habent modum relatiuum, nece ssario exigunt intelligi ad modum relatiuorum; & necessitant omnem intellectum ad se intelligenda eo modo, quo intelliguntur relatiua; quae enim habent esse eodem modo, habent quoque eode modo cognosci. Hinc scientia, quae, licet sit qualitas absoluta, habet tamen modum relatiuum realem, ideo exigit intelligi ad modum relationis, & ideo intellectus illam intelligens ad modum relationis cognoscit, ac propterea format. respectum rationis in ipsa; sicuti enim, quiaquantitas in Sacram. Altatis habet modum substantiae, quandoquidem existit in se, & per seideo postulat cocipi ad modum substantiae, idest une subjecto; ita absolutum, quod habet modum relatiuum, necessario postulat intelligi ad modum relatiuorum, idest cum respectu ad alterum correlatiuum, & ideo necessitat intellectum ad efformandum respectum rationis, qui non est in re; illa enim, quae habent modum relatiuum realem, dicuntur relatiua secundum dici, non secudum esse; quia dicuntur relatiua, & tamen non sunt relatiua, cum secundum esse sint absoluta; sed Idaeae Diuinae sunt quid absolutum habens modum relatiuum ad idaeata; ergo necessario exigunt intelligi, & necessitant omnem. intellectum ad illas intelligendas ad modum relatiuorum, & per consequens necessitant intellectum ad affirmandos respectus rationis ad idaeata; quia necessitant intellectum ad illas intelligendas cum ordine ad idaeata; intelligere. enim cum ordine ad aliud est modus proprius intelligendi relatiuorum, qui ordo, cum non sit realis, necessario resultat ex cognitione ipsius intellectus illum efformantis; sed pluta relatiua cognita, vt plura realiter, necessario exigunt intelligi plura correlatiua illis correspondentia sicut vnum relatiuum cognitum, vt vnum realiter, necessario exigit cognosci suum correlatiquum, vt vnum, maxime cum relatiua, vt plura nabeant suam pluralitatem, & distinctionem formaliter a suis correlatiuis, ergo idaeata, quae a Deo cognoscuntur formaliter, vt plura, & vt distincta realiter, & vt talia oriri a suis Idaeis, necessitant intellectum illius ad efformandos plures respectus rationis diuersificantes plures Idaeas, prout correspondentes pluribus, & distinctis idaeatis: & hoc est, quod habet B. Doct. dist. 36. vbi sup. ad 43 quod Idea quasi completiue, & formaliter dat intelligere respectum ad ideaeata; & per consequens sicut sunt distincta idaeata formaliter specificata ab Idaeis, ita sunt diuersi respectus rationis resultantes necessario ex cognitione Idearum; & ideo necessitant intellectum Dei ad efformandam distinctionem, rationis inter illas correspondentem distinctioni reali idaeatorum.

548

Conf. 1. In tantum intellectus Dei cognoscendo sua Attributa, quae habent modum relatiuum realem, non necessitatur ad efformandam distinctionem rationis respectuum ad objecta creata, in quantum non multiplicantur realiter relationes in creaturis sequetes ad rationem formalem attingendi ipsorum Attributorum: nam cum relatio sequens ad rationem formalem attingendi veluti specificatiuam cuiuscunque Attributi fundetur in ratione vniuersali, quae est in creatura, vt ostensum est, & rationes vniuersales. secundum se formaliter non distinguantur realiter, ideo nec relationes fundatae in illis ratio¬ nibus vniuersalibus distingui possunt realiter; & sicuti creaturae per vnieam relationem realem. respiciunt omnia Attributa, ita intellectus Diuinus intelligens Attributa ad modum correlatis uorum correspondentium suis relatiuis, pervnicum respectum rati onis in suis Attributis correspondentem illas cog noscit; sed relationes reales sequentes ad rationem formalem, quam

549

primario, per se, & formaliter respicit, & attingit in idaeatis, multiplicantur realiter, quia multiplicantur realiter rationes singulares, & indiuiduales creaturarum, in quibus fundantur; ergo necessario debent multiplicari respectus rationis in ipsis Idaeis correspondentes illis relationibus realibus, & per consequens omnis intellectus intelligens Diuinas Idaeas ex eo, quod necessitetur ad illas intelligendas modo propriorelatiuorum, necessitatur pariter ad efformandos plures respectus rationis, & per consequens. ad distinguendas Idaeas, quanuis non necessitetur ad distinguenda Attributa propter disparitatem assignatam.

550

Conf. 2. duplici alia ratione. 1. Non possunt inte lligi plura specificata formaliter distincta, & vt formaliter trahentia suam distinctionem a suis specificatiuis, nisi intelligatur illa distinctio insuis specificatiuis, a quibus oritur; sicut non potest intelligi effectus trahere esse a sua causa, nisi illud esse intelligatur in causa; quomodo enim potest intelligi aqua oriri a fonte, quin intelligamus aquam aliquo modo esse in fonte? Sed intellectus Dei cognoscit plura ideata, vt distincta realiter, specificata a Diuinis Ideis, & ab ipsis trahentia suam distinctionem realem; ergo necessario cognoscit illam distinstionem aliquo modo in suis Idaeis, non quidem realiter, quia non reperitur tata distinctio in principijs, quata in principiatis, sed ratione; ergo necessitatur ad efformandam distinctionem rationis inter suas Idaeas. 2. Quilibet numerus necessario refertur ad vnitatem, a qua descendit; sed non refertur ad vnitatem, nisi quatenus vnitas est replicabilis, & multiplicabilis, quia non descendit ab vnitate, nisi per replicabilitatem, & multiplicat ionem vnitatis; numerus enim binarius non descendit ab vnitate, nisi per reduplicationem vnitatis, ergo quilibet numerus necessario refertur ad vnitatem: quatenus vnitas replicabilis, & multipiicabilis est; sed creaturae descendunt ab Idaeis Diuinis, sit cuti numeri, quia descendunt, vt distinctae nume ro; ergo non descendunt ab Ideis Diuinis, nisit quatenus replicabiles, & multiplicabiles sunt sed replicabilitas, & multiplicabilitas non fit, nisi per distinctionem; ergo creaturae idaeatae non descendunt ab Idaeis Diuinis, nisi quatenus plures, & distinctae sunt; ergo cum Idaeae non possint. esse distinctae a parte rei, necessario debent esse. distinctae per intellectum; cuius sunt formae, sed rationes productiuae, vt docet Beatiss. P, sed res sicuti se habet ad esse, ita ad cognoscitergo sicuti fidaeata distincta non possunt non esse, nisi per ordinem ad distinctas Idaeas; ita non possunt non cognosci, nisi per ordinem ad illas; & per consequens necessitant intellectum ea cognitione. ad efformandum distinctionem rationis interipsas Idaeas,

551

Dices hoc verum esse de specificatiuo proportionato, & a daequante suum specificatum, & de Idaea proportionata adaequate mensurante suum idaeatum, vt est v. 8. Idaea in mente Picto: ris, que per suam finitatem, & limitationem adaequatur, & proportionatur cum suo idaeato, & specificato, vtrunque enim finitum, & limitatum est, falsum tamen esse de specificatiuo, & Idaeainfinita, quae propter suam infinitatem, & excellentiam nequit commensurari, & adaequari cum ideato, quod est finitum, & limitatum: & per eoseques nequit diuidi, & distingui ad diuisionem, & distinctionem numericam illius; ergo Diuina Essentia, prout infinita, & illimitata, erit vna omnium idaeatorum Idaea, & per consequens nequit cognosci, vt multiplex.

552

Resp. hanc instantiam conuincere de specificatiuo, & idaea adaequata, & proportionata per distinctionem realem; quia distinctio realis interabsoluta ponit finitatem, & limitationem: non autem probare de specificatiuo, & Idea adequata, & proportionata per distinctionem rationis cognoscentis diuersas imitabilitates, quas imitantur diuersa idaeata ad hoc, vt rationabiliter, ac sapienter illa idaeizet. Unde Idea Diuina realiter, & identice considerata dicitur mensura per excessum; ratione vero, & per intellectum dicitur mensura per adaequationem propter rationes supra assignatas; sicut Scietia Visionis ex eo, quod adaequetur, & mensuret creaturas futuras, non autem possibiles, attamen non dicitur fi nita, & limitata, quia talis adaequatio est tantum per intellectum, & ratione, non autem per di stinctionem realem. Ita a pari¬

553

V Tandem prob. Deus ab aeterno cognouit. in suis Idaeis distincte idaeata diuersimode imitantia suam Diuinam Essentiam: homo enim diquersimode illam imitatur, ac musca; si enimDeus hoc non cognonisset ab aeterno, iam cognouisset in tempore, & sic per totam aeternitatem ignos rasset distincta idaeata diuersimode imitari suam Diuinam Essentiam, vel si nec cognonisset ab aeterno, nec in tempore, semper ignorasset; quod simpliciter destrueret, & tolleret perfectionem illius Scientiae; ergo cognouit ab aeterno diuer sas imitabilitates Diuinae Essetig: implicat enim quod cognoscat imitatiuum, & non cognoscat imitabile, & sic, quod cognoscat diuersum imetatiuum, & non cognoscat diuer sum imitabile; haec enim sunt correlatiua; & implicat cognosci vnum sine alio, sed diuersae imitabilitates sunt diuersae Idaeae, quia Idaea, vt suo loco videb; nihil aliud est, quam Essentia Diuina, vt diuersimode imitabilis a creaturis; sed has Idaeas non cogno¬ uit Deus, vt diuersas per ordinem ad intellectum creatum, quia intellectus creatus nequit cognoscere omnes Idaeas omnium possibilium: & futurorum, quia sunt infinitae; ergo per se ipsum independenter ab intellectu creato cognoquit suas Idaeas diuersas; sed a parte rei sunt idemi ergo cognonit, vt diuersas, efformado distinctionem rationis inter illas.

554

8 Obiicies 1. Deus non format distinctionem rationis inter Diuina Attributa; ergo nec inter Ideas. Antecedes patet ex dictis in sup. art. Prob. conseq. Non minus inter Idaeas, quam inter Attributa datur distinctio rationis cum fudamento necessitante; Attributa enim possunt: considerati dupliciter. 1. in ordine ad se inuicem. 2. per ordinem ad creaturas, quas habent proobiecto, & quanuis inter Attributa considerata. inter se, & secundum se non detur distinctio rationis cum fundamento necessitante, quia nulla inter ipsa datur relatio realis, quae requititur ad fundamentum necessitans, attamen datur relatiorealis in ipsis creaturis in ordine ad ipsa Attributa; creaturae enim dicunt relationem realem ad ipsam Omnipotentiam, Scientiam &c; ergo si relatio realis in vno extremo, & aequiualentia virtualis in altero est sufficiens ad fundamentum necessitans, inter ipsa Attributa considerata inordine ad creaturas dabitur distinctio cum fundamento necessitante, sed non obstante hoc fundamento intellectus Dei non format distinctionenm rationis inter Attributa; ergo nec inter Ideas.

555

Resp. neg. conseq. Ad prob. dicitur, quod nec inter Attributa ad innicem considerata, nec in ordine ad creaturas datur fundamentum necessitans; quia licet detur relatio realis, non tamen datur multiplicatio realis relationum increaturis, quae formaliter, & veluti specificatiue se habent ad ipsa Attributas nam, vt dictum est, Attributa respiciunt creaturas sub ratione vninersali; v. 8. creabilis, scibilis, bonitatis &c; quae cum realiter non distinguantur, quia passiones entis, & gradus vniuersales Metaphysici non distinguuntur realiter, ideo nequeunt formaliter fundare distinctionem realem relatiuam, quaenecessario requititur ad fundamentum necessitans; vnde non sufficit ad fundamentum necessitans relatio realis, sed necessario requititur multiplicatio realis relationum, quae cogit intellectum ad multiplicandos respectus rationis in Deo ad hoc vt inter illos ponatur distinctio¬

556

9. Obiicies 2. Ad hoc, vt intellectus Dei videat suas Idaeas correspondere diuersis idaeatis sufficit, quod apprehendat illas esse virtualiter multiplices, seu continere in summa simplicitate perfectiones, quae competunt diuersis idaeatis, sed hoc non est facere distinctionem rationis interillas; nam ex eo, quod videat sua Diuina Attributa virtualiter distingui, seu virtualiter equiualere pluribus perfectionibus realiter distinctis non format distinctionem rationis inter illa; ergo¬ intellectus Dei non format distinctionem rationis inter Idaeas. Prob. maior: nam ad hoc, vt intellectus Dei videat sua Diuina Attributa correspondere perfectionibus distinctis realiter, sufficit, quod illa apprehendat, vt virtualiter distincta, seu vt aequiualentia distinctis perfectionibus creatis, ergo ad hoc, vt apprehendat Diuinas Idaeas correspondere diuersis idaeatis, sufficit, quod illas apprehendat, vt virtualiter, vel aequiualenter plures.

557

Resp. neg. maiorem. Ad probineg. conseque & disparitas est iam assignata: nam ad videndam correspodentiam Diuinorum Attributorum adcreaturas, sufficit, quod illa apprehendat, vt virtualiter plura, quia non multiplicatur realiter relatio in creaturis, quatenus sunt obiectum formale Attributorum; at vero in idaeatis multiplicatur realiter relatio; que cogit intellectum ad multiplicandos respectus rationis in Ideis correspondentes relationibus realibus.

558

IO Obijcies 3. Intellectus Dei nequit cognoscere res aliter, ac sunt, seu non ens ad modum entis, vel id, quod non est a parte rei, & multo minus potest fingere, quia haec omnia dicunt imperfectionem, seu deficientiam a veritate ipsius rei; ergo non potest formare distinctionem rationis inter suas Idaeas, quia talis distinctio non reperitur inter illas; nec potest formare respectus rationis Idaearum ad ideata, quia Idaeae realiter non referuntur ad idaeata; nec cognoscere respectum, qui non est, aliter fingeret.

559

Resp. dist. 2. partem antecedentis. Intellectus Dei non potest cognoscere id, quod non est a parte rei, esse a parte rei, conc; quia inhoc casu fingeret; non potest cognoscere id, quod non est a parte rei, non esse a parte rei, neg;quia sic vere cognoscit: nam cognoscit, sicuti est; cognoscit enim respectum rationis non esse realiter a parte rei, sed tatum per intellectum, & ita est; neg. autem conseq. Ad prob. insertam dicitur: quod inter Idaeas reperitur distinctio rationis, & ideo cognoscitur ab intellectu Dei eo, quod licent Idaeae non referantur realiter ad idaeata, referuntur tamen ratione, & Deus cognoscit hunc respectum rationis esse tantum per intellectum: non a parte rei; & ideo nullo modo fingit. Praeo terea neg. suppositum; supponit enim argumentum intellectum in factione cuiuscunque entis rationis fingere, cognoscere rem aliter; ac est; no ens ad modum entis; quod licet verum sit de entibus rationis chimericis; & nullum fundametum habentibus in re, attamen falsum est de entibus rationis habentibus fundamentum in revt dictum est in sup. arti

560

II Obiicies 4. Ideo intellectus Dei nequit cognoscere spiritualia admodum corporalium, quia ad perfectionem intellectus Dei spectat cognoscere res, vt sunt in se ipsis; sed Idaeae Dininae in se ipsis non sunt relatae ad idaeata, aliter dicerent relationem realem; ergo ad perfectio¬ nem intellectus Dei spectat cognoscere suas Idaeas, vt non relatas ad idaeata, sed cognoscendo Idaeas, vt non relatas, non format respectum rationis, ergo nequit fac ere respectus rationis, & per consequens nec distinctionem rationis ad illos sequentem.

561

Resp. ideo intellectum Dei non posse intelligere spiritualia ad modum corporalium, quia spiritualia ex sua natura non petunt intelligi ad modum corporalium; & ad perfectionem intellectus Diuini pertinet cognoscere res, visunt in se ipsis, & vt ex natura sua petunt intelligi: & eodem modo dist. minor. Idaeae Diuinae in se ipsis non sunt relatae ad idaeata, id est non dicunt relationem secundum esse, cone; secundum dici, neg; dicunt enim modum relatiuum: & ideo, quia habent modum relatiuum, ad modum relatiuorum petunt intelligi; quod si spiritualia haberent modum essendi corporalium, ex natura sua postularent intelligi ad modum corporalium: nam modus cognoscendi sequitur modum essendi. Ad min. subsumptam dicitur, quod licet intellectus Dei cognoscendo Idaeas, vt nonrelatas, non formet respectum rationis, cognoscendo tamen illas, vt habent modum relatiuum, format respectum rationis.

562

I2. Obiicies 5. Eus absolutum, si perfecte cognoscatur, petit cognosci in ordine ad se, & sine ordine ad aliud; sicut ens relatiuum postulat cognosci in ordine ad aliud, non in ordine. ad se, sed Diuinae Ideae sunt quid absolutum sunt enim communes tribus Diuinis Personis; ergo petunt intelligi in ordine ad se, & sine ordine ad aliud, & ideo sine respectu rationis.

563

Resp. dist, maiorem eodem modo. Ens absolutum, quod est relatiuum secudum dici, ides habens modum relatiuum, negiens absolutum quod nullo modo est relatiuum, conc; & sic dist. min. Idaeae enim Diuinae sunt quid absolutum habens modum relatiui.

564

13. Obiicies 6. Intellectus nequit cognoscere, vt vnum, & idem ea, quae a parte rei sunt distincta, aliter deciperetur; ergo nequit cognoscere, vt distincta ea, quae a parte rei sunt idem sed Idaeae Diuinae sunt vnum, & idem; ergo intellectus Dei nequit illas distingueret

565

Resp. eodem modo dist. antecedens. Si ea, quae a parte rei sunt distincta, habeant modum vnius, negi cum, enim plura habent modum vnius, intelliguntur per modum vnius. Si non habeant modum vnius, conc; & sic dist. consequens; & minor subillata; & hoc modo soluuntur fere omnes difficultates. Vel dicendo, quod formare ens rationis necessitans non prouenit ex imperfectione intellectus sed ex natura rei, quae postulat intelligi ad modum relatiuorum eo, quia importat modum relatiuum in absoluto; facere autem ens rationis non repugnans prouenit ex imperfectione intellectus abstractiue inadaequate concipientis naturam rei; & licet non repugnet sic intelligi ab intellectu abstractiue cognoscente, non tamen cogit omnem intellectum ad sic intelligi sed respectu intellectus intuitiue, & comprehensiue videntis omnino repugnat. 14. Obijcies 7. Implicat, quod Idaeae ordinentur ad creaturas, quia repugnat esse propter creaturas, sic enim haberent rationem medij, non rationem vitimi finis simpliciter; ergo implicat, quod dicant modum relatiuum, seu relationem secundum dici ad idaeata: nam scientia creata quia dicit relationem secundum dici ad suum Jobjectum, vere, & realiter ordinatur ad illud

566

Resp. neg. conseq. Ad prob. insertam dicitur, quod scientia vltra modum relatiuum importat relationem realem praedicamentalem superadditam, per quam realiter refertur ad suum objectum, ex qua relatione praedicamentali, trahit illa entitas modum relatiuum; sicut ex sigillo trahit cera modificationem, & sic scientia dicitur ordinata per illam telationem, non vero per illum modum relatiuum. Et ratio est; quia omnis effectus dicit relationem realem ad suam causam; sed scientia nostra causatur ab objecto; ergo vltra modum relatiuum dicit relationem realem praedicamentalem ad suum objectum quae relatio, cum sit verus ordo, habet vere or dinare scientiam ad objectum.

567

IS. Obijcies 8. Ad perfectionem intellectus pertinet cognoscere id, quod est in re; quia cognoscere id, quod non est in re, dicit imperfectionem cognitionis, scilicet falsitatis, vel inade quationis &c, sed in re non est distinctio, & pluralitas Idaearum; ergo intellectus Diuinus, qui est perfectissimus, nequit illam cognoscere.

568

Resp. dist. maiorem. Ad perfectionem intellectus spectat cognoscere id, quod est in re vere, & formaliter tantum, neg; formaliter; & modaliter, conc; intellectus enim cognoscenss nedum ea, quae sunt in re seundum suam formam reale, sed etiam, quae sut in re secundum modum, est perfectior, quam intellectus cognoscens solum ea, quae sunt in re secundum formam, non autem secundum modum. Unde intellectus Diuinus, qui est perfectissime comprehensiuus, cognoscit rem cum omnibus suis modis, quibus est cognoscibilis, at vero intellectus Beatorum, qui intuetur solum ea, quae sunt formaliter in Diui na Essentia, & non intuetur omnes modos; qui bus est cognoscibilis, quia ipsam non comprene dit, non est aeque perfectus, ac intellectus Deu & ita dist. min; sed in re non est distinctio Idaearum vere, & formaliter, cone; modaliter, negisi cut enim ad relationem realem sequitur distim ctio vera, & realis, ita ad modum relatiuum sequitur distinctio modalis; ergo intellectus Dei, qui videt omnes modos imitabilitatis suae Essentiae, quia ipsam comprehendit, necessitatur ad cognoscendos omnes modos relatiuos correspondentes distinctis Idaeatis.

PrevBack to TopNext