"Si hanc distanciam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus, non est
putandum leue esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini glorie. Quis
enim ferat eligi diuitem ad sedem honoris ecclesie contempto paupere instructiore et
sanctiore?" Augustinus et est in glossa Iacobi II. super illud: Fratres mei nolite in personarum
acceptione et cetera.
b
"Absit, Domine, ut in tabernaculo tuo pre pauperibus accipiantur persone diuitum aut
pre ignobilibus nobiles quando pocius infirma mundi elegisti ut confunderis
forcia." Augustinus in quodam sermone.
c
"Inter omnia peccata sacerdotum maximum est quod non causas sed personas considerant
et despecto iusto paupere iniustos diuites honorant." Ambrosius super Malachiam.
d
"Non sanguinis necessitudo sed uirtutis cognacio proximos facit." Ambrosius ibidem (super Malachiam).
e
"Quicumque aut consanguinitate aut amicicia, uel econtrario hostili odio uel
inimiciciis, in iudicando ducitur, peruertit iudicium Christi qui est iusticia." Ieronymus in originali super Amos.
f
"Multa nos facere cogit affectus et, dum propinquitatem respicimus corporum, et
corporis et anime offendimus creatorem." Ieronymus in epistolis in epistola ad Fabiolum.
g
"Nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint, detrahendum, nec amicorum
laudanda sunt uicia et unumquodque non personarum sed rerum pondere iudicandum
est." Ieronymus ad Pammachium.
h
"Personam hominis accipere est hominem non quia homo sed propter aliquid quod circa
ipsum est honorare." Gregorius in omelia et in moralibus.
i
"Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis non merita sed odium
uel graciam consequntur." Gregorius in omelia.
k
"Iudices iniqui errant a ueritate sentencie dum intendunt qualitatem persone et
exulcerant sepe iustos, dum improbe defendunt iniquos." Ysidorus III. de summo bono.
l
"Diues cito muneribus corrumpit iudicium. Pauper autem, dum non habet quod offerat,
non solum audiri contempnitur, sed etiam contra ueritatem opprimitur." Ysidorus ibidem (III. de summo bono).
m
"Acceptio persone est quedam fatua reuerencia exhibita alicui non causa debita, sed
propter timorem uel utilitatem." Hugo.
n
"Vos non attenditis merita causarum sed personarum, non iura sed munera, non quod
racio dictet sed quod uoluntas affectet, non quod senciat sed quod mens cupiat, non quod
liceat sed quod libeat. Nunquam in uobis est ita simplex oculus ut totum corpus sit
lucidum, sed aliquid semper admiscetis fermenti quo totam massam corrumpitis." Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane.
o
"Pauperum causam cum mora negligitis, diuitum causam cum instancia promouetis. In
illis rigorem ostenditis, in istis ex mansuetudine dispensatis. Illos cum difficultate
respicitis, istos cum facinore tractatis; illos negligenter auditis, istos subtiliter
ascultatis." Ibidem (Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane).
p
"Si forte pauperum causam suscipitis, illos remisse fouetis; cum autem diuitum
causam suscipitis, illos pertinaciter adiuuatis. Pauperes despicitis, diuites honoratis;
istis reuerenter assurgitis, illis despicabiliter communicatis." Ibidem (Innocencius libro II. de uilitate condicionis humane).
q
"Clamat pauper et nullus exaudit; loquitur diues et quilibet applaudit. Diues
locutus est et omnes tacuerunt et uerbum illius usque ad nubes perducunt. Pauper locutus
est et dicunt: Quis est hic? Et si offenderit, subuertent eum. Clamat uim paciens et
nullus exaudit; uociferatur et non est qui iudicet. Diuiti dicunt: Tu sede hic bene;
pauperi uero: Tu sta illic uel sede sub scabello pedum meorum." Innocencius ibidem (libro II. de uilitate condicionis humane).