Accidia
Accidia
a (1)
"Torpor et ignauia dicunt: si lectioni continuato studio semper insistis, oculorum caliginem incurris; si indesinenter lacrimas fundis, ipsos eciam oculos amittis; si procellatis uigiliis psalmorum censum persoluis, insaniam capitis acquiris; si cotidiano labore te conficis, ad opus spirituale quando consurgis?" Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
o
"Non putant desidiosi posse fieri quicquam quod facere non possunt; ex infirmitate sua de uirtute ferunt sentenciam. Nam hec ad que imbecilli sumus dura atque intolleranda credimus, tormenta reputantes, uino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt sed nos fluidi et enerues sumus." Seneca LXXII. epistola.