Text List

Prev

How to Cite

Next

Fortitudo

1

"Qui uera uirtute fortis est, nec temere audet nec inconsulte timet." Augustinus in epistola ad Ieronymum.

2

"Nemo est qui non magis dolorem fugiat quam affectat uoluptatem, quando quidem uidemus immanissimas bestias a maximis uoluptatibus exterreri dolorum metu, contra que firmiter stat fortis." Augustinus libro LXXXIII. questionum.

3

"Non mediocris animi est fortitudo, que sola defendit ornamenta uirtutum omnium, et iusticiam custodit, et que inexpiabili prelio aduersus omnia uicia decertat, inuicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior aduersus uoluptates, ut auariciam fugiat tanquam labem quandam que uirtutem effeminat." Ambrosius libro I. de officiis.

4

"Stultus sicut luna mutatur. Sapiens enim non metu frangitur, non potestate mutatur, non attollitur prosperis, non tristibus mergitur. Vbi enim sapiencia, ibi uirtus cum ibi constancia et fortitudo. Sapiens ergo idem est, animo non minuitur, non augetur rerum mutacionibus, nec ut paruulus fluctuat, ut circumferatur omni uento doctrine, sed manet perfectus in Christo, fundatus caritate, radicatus fide." Ambrosius in epistola ad Simplicianum.

5

"In duobus generibus fortitudo spectatur animi: primo ut exteriora corporis pro minimis habeat et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat, secundo ut ea que summa sunt omnesque res in quibus est honestas, preclara animi intencione usque ad effectum prosequatur." Ambrosius libro I. de officiis.

6

"Iusti et fortis uiri est, nec aduersis frangi, nec prosperis subleuari, sed in utroque esse moderatus." Ieronymus super Ioel.

7

"Fortitudo corporis imbecillitas anime, et rursum imbecillitas corporis est fortitudo anime." Ieronymus super Amos libro II.

8

"Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec uituperacione frangitur, non diuiciis tumet, non confunditur paupertate, et leta contempnit et tristia." Ieronymus in epistola.

9

"Fortitudo atque constancia uia regia est, a qua declinat ad dexteram, qui temerarius est et pertinax, ad sinistram, qui formidolosus est et pauidus." Ieronymus in originali super Ysaiam.

10

"Tanto se unusquisque ad fortitudinem profecisse uerius demonstrat, quanto aliena mala robustius tolerat, Nam minus in se conualuit quem iniquitas aliena sternit. Qui in eo quod ferre contrarietatem non ualet, pusillanimitatis sue gladio confossus iacet." Gregorius libro V. moralium.

11

"Fortitudo destruitur nisi per consilium fulciatur, quia quo plus se posse conspicit, eo uirtus sine racionis moderamine deterius in preceps ruit." Gregorius ibidem.

12

"Iustorum fortitudo est carnem uincere, propriis uoluntatibus contraire, delectacionem uite presentis extinguere, huius mundi aspera pro eternis premiis amare, prosperitatis blandimenta contempnere, aduersitatis metum in corde superare." Gregorius libro VIII. moralium.

13

"Reproborum fortitudo est transitoria sine cessacione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex aduersitate quiescere, ad inanem gloriam eciam cum uite detrimento peruenire, malicie augmenta exquirere, bonorum uitam non solum uerbis ac moribus sed eciam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem cotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare." Gregorius ibidem.

14

"Non numquam culpa fortium occasio uirtutis fit et uirtus infirmorum occasio peccati. Sicut influente aqua paulatim consumitur terra, sic leniter subripiente uicio mens eciam fortis absorbetur." Gregorius ibidem.

15

"Fortes facti sunt sancti, terrorem domant, spiritum roborant, uirtutibus corruscant, terrena despiciunt, celestia appetunt, occidi possunt. Flecti autem nequeunt, nec sustinere falsa per infirmitatem metuunt, nec lesi unquam a ueritate conticescunt." Gregorius in quadam omelia.

16

"Bonus circuitus, si iusticia querit, prudencia inuenit, fortitudo uendicat, temperancia possidet, ut sit iusticia in affectu, prudencia in intellectu, fortitudo in effectu, temperancia in usu." Bernardus libro de consideracione.

17

"Sicut continens uita labor, perseuerancia et agonum certamina faciunt unumquemque uirum uirtutis appellari, sic econtra uita remissa, negligens et ignara facit uirum ignauie iudicari." Origenes super librum Numerorum omelia XXV.

18

"Vir uocatur a uiribus, qui nescit in aduersis tollerando deficere, aut in prosperis aliqua elacione se iactare, sed animo stabili defixus et celestium rerum contemplacione firmatus, manet semper impauidus." Cassiodorus super Psalmum I: Beatus uir.

19

"Fortitudo cum ad aspera ineunda pronum faciat, pocius communem utilitatem quam sua commoda attendit. Sicut enim sciencia remota iusticia calliditas pocius quam sapiencia appellanda est, sic animus ad periculum paratus, si sua cupiditate, non communi utilitate impellitur, temeritatis pocius nomen habet quam fortitudinis." Tullius in rethorica sua.

20

"Fortitudo est immobilis inter aduersa gloriosa animi claritudo res arduas pulchre administrans, que nec aduersis infestando frangitur, nec prosperis blandiendo eleuatur." Tullius ibidem.

21

"Constancia est inter fluctuantes causas et personas nulla mentis concuti trepidacione." Tullius ibidem.

22

"Fortis et compositus animus est, qui nec ablatum quicquam sibi sentit nec abiectum, sed in eodem habitu est quomodocumque res cedunt, cui siue aggeruntur uulgaria bona supra res suas eminet, siue aliquid ex istis uel omnia casus excusserit, minor non fit." Seneca XXXVII. epistola.

23

"Queris an omne bonum optabile sit. Si bonum est, inquis, fortiter torqueri et magno animo uti et pacienter egrotare, sequitur ut ista optabilia sint. Distingue: tormenta a me abesse uelim, sed si sustinenda fuerint, ut me in illis fortiter, honeste, animose geram optabo. Velim non incidere bellum, sed si incido, et uulnera et famem et omnia, que bellorum necessitas affert, generose feram optabo. Itaque non incommoda optabilia sunt, sed uirtus qua perferuntur incommoda. Non pati tormenta optabile est, sed pati fortiter." Seneca LXVIII. epistola.

24

"Quemadmodum hostis est perniciosior fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et aduerso. Parata tibi est pax, si se in aliquo certamine debellata fortuna est. Corpus conualitudo tenet et non animum." Seneca LXXIX. epistola.

25

"Fortes quidem et paratissimi fundere sanguinem suum alienum uidere non possunt. Alii facilius gladium recipiunt quam uident." Seneca LVIII. epistola.

26

Bellum l; Consilium f; Deuocio d; Instabilitas d; Magnanimitas; Mors cr; Perseuerancia f; Prudencia n, z; Sapiencia az; Timor; Tribulacio m, z; Virtus af.

PrevBack to TopNext

On this page

Fortitudo