Table of Contents
Inuidia
"Inuidia est filia superbie, sed ista mater superbia nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Suffoca matrem et non erit filia." Augustinus de uerbis Domini super Mattheum.
"Inuidia uicium dyabolicum, quo solo dyabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dyabolo dicitur ut dampnetur: Adulterium commisisti, furtum fecisti, uillam alienam rapuisti, sed homini stanti inuidisti." Augustinus libro I. de doctrina Christiana.
"Tolle inuidiam et tuum est quod habeo; tollam inuidiam et meum est quod habes." Augustinus super Iohannem.
"Inuidia est odium aliene felicitatis, respectu inferiorum ne sibi equentur, respectu superiorum quia eis non equatur, respectu parium quia sibi equantur. Vnde Caym inuidit Abel prosperitati, Rachel Lye fecunditati, Saul David felicitati. Per inuidiam procuratus est lapsus mundi et mors Christi." Augustinus in quodam sermone.
"Oro te, quid inuido delectacionis prestat inuidia, quem secretis quibusdam consciencie ungulis liuor ipse discrepat et alienam felicitatem tormentum eius facit?" Ieronymus in epistola ad Demetriadem.
"Paruulus est qui inuidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. Sed inter hec sciendum est, quia quamuis per omne uicium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis uirus infunditur, in hac tamen nequicia sua tota uiscera serpens commouit, et imprimende malicie pestem uomit." Gregorius libro V. moralium.
"Euenire plerumque solet, ut non amissa caritate eciam inimici ruina nos letificet, et rursum eius gloria sine inuidie culpa contristet, quia per hoc quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidamus." Gregorius libro XXII. moralium.
"Inuidi color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, membra frigescunt, fit in cogitacione rabies, in dentibus stridor. Nam cum inuidi mentem liuor excruciat, bonum quod appetit, sibi ab alio adimi aut restringi metuit. Qui ergo liuoris peste plene carere desiderat, illam hereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat." Gregorius in quadam omelia.
"Nil letum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua pena sauciat, quam felicitas torquet aliena, et quanto operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis liuore profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipso deterius ruat." Gregorius libro V. moralium.
"Tanto quisque plus inuidet aliis bona presencia, quanto minus ea ipse contempserit." Gregorius libro XIII. moralium.
"Dum electi preficiuntur, reprobi ad rabiem furoris excitantur, et bona nascencia que nolunt imitari persequuntur." Gregorius ibidem.
"Quemadmodum columpna, si recta fuerit, accepto pondere amplius confirmatur. Si autem modice obliquata fuerit, non solum non confirmatur, sed amplius uadit ad latus. Sic et cor hominis, si fuerit rectum, uidens opera uiri iusti, audiens doctrinam sapiencie eius, amplius confirmatur. Sed si cor peruersum fuerit, non solum non confirmatur, sed magis ad inuidiam excitatur, et magis peruertitur." Crisostomus super illud Matthei XXI: Indignati sunt.
"O inuidia, que sibi semper est inimica! Nam qui inuidet sibi quidem ignominiam facit; illi autem cui inuidet gloriam parat." Crisostomus Mattheum XXI.
"Tantos inuidus habet iuste pene tortores, quantos inuidiosus habuit laudatores." Prosper libro III. de uiciis et uirtutibus.
"Huic, scilicet inuido, uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, in dentibus stridor, uerba rabida, et effrenata conuicia, et manus ad uiolenciam prompta, iuxta illud poete: pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam est recta acies, liniat rubigine dentes, pectora felle uirent, lingua est suffossa ueneno. Risus abest, nisi quem fecere dolores." Petrus Rauennas.
"Virum fortem excitat ad uirtutis exercicium alieni liuoris aculeus, nec mentis oculos torpere permittit inuidia detractorum. Iacob, qui in baculo suo Iordanem transierat, non rediisset cum duabus turmis, nisi eum inuidia Esau agitasset. Ioseph non imperasset Egypto nisi ipsum fratrum inuidia uendidisset. Scriptum quippe est: Abel esse non potest, quem Caym malicia non exercet." Idem.
"Si quis in torrente diuiciarum natat cum Cresso, opes spargit cum Tyto, in specie disputat cum Narcisso, cum Turno tonat animositate, Herculi concludit in robore, cum Platone philosophiam facie ad faciem speculatur, cum Ypolito castitatis speculo sigillatur, in hunc omnes suarum detractionum acceruos expendit inuidia." Alanus de complanctu nature.
"Inuidis aliena prosperitas aduersa, aliena aduersitas prospera iudicatur. Hii in aliena gratulacione tristantur, in aliena tristicia gratulantur. Isti suas in aliena paupertate diuicias, suam paupertatem in alienis diuiciis meciuntur. Isti aut aliene fame serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut eiusdem gloriam sola taciturnitate furari. Isti aut puram aliene probitatis sinceritatem fermentant, aut ueris falsitatis fermenta maritant. Sapiencie gloriam degloriat liuor inglorius." Alanus ibidem.
"Inuidia: Quid monstruosius monstrum? Quid dampnosius dampnum? Que culpabilior culpa? Que penalior pena? Hec est erronee cecitatis abyssus, humane mentis infernus, contencionis stimulus, corrixacionis aculeus. Qui sunt inuidie motus nisi humane tranquillitatis hostes, mundane depredacionis satellites, animi laborantis uigilie hostiles, aliene felicitatis excubie?" Alanus ibidem.
"Si quis ergo liuoris rubiginem, inuidie tineam, a mentis thesauro uelit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inueniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset diuicias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem." Alanus ibidem.
"Nulla tam modesta felicitas est, que malignitatis dentes uitare possit. Diuites enim sunt alienis iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. Vnde quidam interrogatus quomodo inuidos non haberet, respondit: Si nichil, inquit, ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris. Nam sola miseria caret inuidia." Valerius Maximus libro IIII.
"Inuidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaueris, si scieris in sinu gaudere." Seneca XVII. epistola.
"Homo sum; quomodo deuitabo secundarum rerum inuidiam? Facilius est pauperi contemptum effugere quam diuiti inuidiam." Seneca ibidem.
"Vtinam inuidi oculos haberent in omnibus ciuitatibus, ut de omnium felicitatibus torquerentur. Nam quanta felicium sunt gaudia, tanti inuidorum sunt gemitus." Seneca ibidem.
"Venenum quod serpentes in alienam perniciem effundunt, sine sua continent, non ita uicium inuidie continetur. Nam inuidum torquet et macerat, bona odit et extenuat, iniurias uero dilatat atque auget." Seneca in epistola.
"Inuidia tacite, sed inimice irascitur. Inuidiam ferre aut fortis aut felix potest." Seneca ibidem.
On this page