Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 5
UTRUM PRAECOGNITIONES SINT DUAE ET NON PLURES NEC PAUCIORESConsequenter quaeritur, quinto, utrum praecognitiones sint duae, et non plures nec pauciores, scilicet quid est et quia est.
1. Arguitur quod sunt plures: quia praecognita sunt plura; igitur praecognitiones sunt plures quam duae. Antecedens patet: quia praecognita sunt ad minus tria, scilicet subiectum, passio et dignitas, ut patet primo huius. Et consequentia patet: quia oportet alterius praecogniti esse aliam praecognitionem.
2. Item, quaestiones sunt plures quam duae, quia sunt quattuor, ut patet secundo huius; igitur praecognitiones erunt plures quam duae, quia praecognitio et quaestio opponuntur sicut dubitabile et non dubitabile, et quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum.
3. Item, una praecognitio est quid est quod dicitur per nomen, et cum illa oportet de subiecto praecognoscere quia est ens, et de dignitate quia est uera; cum igitur sit idem esse ens et esse uerum, sequitur quod erunt ad minus tres praecognitiones.
4. Item, omne scitum scitur ex praecognitione, ut patet in prima propositione libri; igitur si sunt plura scita quam duo, erunt plures praecognitiones quam duae; modo plura sunt scita quam duo, quia sunt quattuor, ut dicitur secundo huius; ergo ... et caetera.
5. Item, non sunt solum duae praecognitiones secundum numerum, nec secundum speciem aut etiam genus: quia in diuersis scientiis oportet esse diuersae praecognitiones; immo et subiecta et passiones, in quibus oportet esse praecognitiones, sunt plura secundum numerum, uel secundum speciem uel secundum genus, quam duo; et sic patet quod nullo dictorum modorum duae sint praecognitiones solum; nec uidentur esse duae secundum analogiam, quia non apparet quae et quales essent illae analogiae.
6. Deinde arguitur quod sint pauciores quam duae: quia quaestiones non sunt praecognitiones; tamen quia est et quid est sunt quaestiones, ut patet secundo huius; ergo non sunt praecognitiones, et sic nullae erunt praecognitiones.
7. Item, praecognitum non est praecognitio; sed quia est et quid est sunt praecognita, quia praecognoscuntur de subiecto et passione et dignitate; ergo non sunt praecognitiones.
8. Item, nihil magis uidetur esse praecognitio quam quia est dignitatis, uel etiam quid nominis subiecti uel passionis; modo quid nominis docetur per grammaticam, et quia est dignitatis docetur, ut uidetur quarto Metaphysicae, contra negantes prima principia; ergo haec non sunt praecognitiones.
Oppositum arguitur per Aristotilem, dicentem quod dupliciter necesse est praecognoscere, scilicet quid est et quia est, de subiecto, passione et dignitate.
Notandum est quod praecognitio idem est quod prior cognitio; et prius dicitur relatiue ad posterius; ideo praecognitio dicitur in respectu posterioris cognitionis, et illa cognitio est notitia conclusionis quam innati sumus doceri. Et sciatis quod praecognitiones non solum habent locum in demonstratiuis scientiis, immo in omnibus doctrinis, siue sint demonstratiuae, siue probabiles uel persuasiuae. Et hoc patet per Aristotilem, in littera: quia, declarando primam propositionem libri, inducebat tam in mathematicis scientiis, quae sunt demonstratiuae, quam in rhetoricis, quae sunt solum persuasiuae. Igitur praecognitio, ut hic accipitur, est cognitio prima notitia doctrinali alicuius conclusionis ex qua fit nobis huius modi notitia conclusionis.
Quibus uisis, de uirtute sermonis potest poni haec conclusio quod praecognitio est una tantum; similiter praecognitiones sunt duae tantum, et non plures, sicut homines, puta Iohannes et Petrus, sunt duo tantum, et non plures; similiter praecognitiones sunt mille tantum, sicut homines sunt mille. Tamen, ut ueniamus ad intentionem Aristotilis et expositorum suorum, dicendum est quod de omnibus nominibus intrantibus demonstrationem, seu processum doctrinalem, necesse est praecognoscere eorum significationes, quia aliter discipulus non posset doceri a doctore. Et hoc est quod uocamus praecognoscere quid est quod dicitur per nomen.
Et circa hoc debetis notare quod in aliquibus non est idem quid nominis et quid rei. Quia nomen pro nullo supponens, cuius modi est hoc nomen uacuum, habet bene definitionem explicantem quid nomen significat, tamen non habet definitionem explicantem quid uacuum est, quia uacuum pro nullo supponit; et sic ubi nomen definitum pro nullo supponit, definitio dicens quid nominis et definitio dicens quid rei differunt. Tamen, hoc non obstante, aliquae sunt definitiones dicentes quid rei quae sunt dubiae et inuestigabiles per doctrinam. Sed definitiones dicentes quid nominis non possunt probari, quia significationes nominum sunt ad placitum. Ideo non est inconueniens quod quid nominis sit praecognitio et quid rei sit dubitabilis quaestio.
Deinde, quantum ad quia est, sciendum est quod de praemissis per quas conclusio docetur oportet praecognoscere quod sunt uerae, uel quod ita est sicut per eas significatur, aut aliquid proportionabile. Et hoc est quod uocamus praecognoscere de dignitate quia est; nam in una significatione hoc nomen ens significat idem quod uerum, ut patet quinto et sexto Metaphysicae.
Deinde, etiam de aliquo subiecto oportet praecognoscere hoc praedicatum est. Quia nullus quaerit scientiam quin intendat eam quaerere de aliquo ente praesente, aut praeterito aut futuro, aut saltem possibili; ideo praecognouit aliquid esse, aut fuisse aut futurum esse, aut esse possibile, de quo ipse quaerit habere scientiam, siue notitiam, prius dubitatam. Et hoc est quod uocamus de subiecto praecognoscere quid est.
Nunc ergo finaliter dicamus quod duae sunt praecognitiones, et non plures quam duae, ad istum sensum quod omnia quae oportet in doctrina alicuius conclusionis praecognoscere de illis quae intrant demonstrationem, siue processum doctrinalem, nominantur duobus nominibus, scilicet quia est et quid est. Oportet enim de omnibus terminis praecognoscere quid est, scilicet quid est quod dicitur per nomen, et de omni praemissa oportet praecognoscere quia est uera, uel quia ita est sicut per eam significatur, uel aliquid proportionabile; et oportet etiam praecognoscere de aliquo subiecto hoc uerbum est, uel fuit uel erit.
1. Ad primam, concedo quod praecognita remota sunt subiectum, passio et dignitas, uel etiam res significatae per subiecta, passiones et dignitates. Tamen haec non sunt omnibus modis quibus possunt cognosci praecognita; et ideo quaedam sunt praecognita propinqua, scilicet quae de praedictis cognoscuntur, et illa omnia uocantur illis duobus nominibus: de praedictis enim tribus uel praecognoscitur quia est uel quid est; et sic reuertitur sensus prius datus, scilicet in positione.
2. Ad aliam, etiam conceditur quod sunt quattuor quaestiones, id est omnes quaestiones nominantur his quattuor nominibus, de quibus secundo huius uidebitur. Et quando dicitur "quot modis dicitur unum oppositorum, et reliquum", solet dici, et bene, quod hoc non est necessarium quantum ad supposita: quia possunt esse plura bona quam mala, uel nigra quam alba. Sed illa regula intelligitur quantum ad significata, id est quantum ad rationes secundum quas illa nomina significant ea quae significant, ita quod si duo nomina sint ad inuicem opposita secundum omnes suas significationes, oportet si unum est aequiuocum quod etiam alterum sit aequiuocum. Non ergo oportet praecognitiones et quaestiones esse ad inuicem aequales secundum numerum, sicut nec alba et nigra.
3. Ad aliam, concedo quod plures sunt quam duae, immo plures quam mille. Tamen, hoc non obstante, omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem nominantur illis duobus nominibus superius dictis.
4. Ad aliam similiter concedo quod scita sunt plura quam duo, et etiam plura praecognita quam duo, similiter praecognitiones, quibus tamen non obstantibus adhuc saluatur sensus primus datus.
5. Ad aliam dico quod praecognitiones sunt infinitae quo ad nos, ita quod nullus potest scire quantus sit numerus maximus praecognitionum. Tamen duo nomina, et iam dico duo secundum numerum, possunt significare omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem.
6. Ad argumentum quod sint pauciores, concedo quod quaestiones in processu in quo sunt quaestiones non sunt praecognitiones. Ideo est idem quia est cuius est quaestio et quia est cuius est praecognitio, quoniam quia est praemissae est praecognitio et quia est conclusionis est quaestio. Etiam quia est subiecti est praecognitio et aliquando quia est passionis est quaestio. Ita etiam in eodem processu non est quaestio et praecognitio eiusdem quid est, sed saepe quid nominis praecognoscitur et quid rei, sine aliqua definitione, docetur et inquiritur.
7. Ad aliam concedo quod quia est et quid est in nominatiuo casu accepta non sunt praecognitiones, immo sunt praecognita de subiecto et passione et dignitate, sed eorum quia est et quid est sunt praecognitiones.
8. Ad aliam dico quod quid nominis non potest declarari nisi per uoluntariam receptionem discipuli, et non quia intellectus cogatur ad credendum, et hoc non est proprie scientia. Similiter dico quod quia est dignitatis non docetur nec probatur in metaphysica, sed ibi ostenditur bene quo modo negans potest duci ad redargutionem.
On this page