Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 9a
UTRUM NON ENS POSSIT INTELLIGI VEL SCIRI2. Item, quinto et sexto Metaphysicae, dicit Aristotiles quod uno modo accipiendo ens et non ens, uerum idem est quod ens et falsum idem quod non ens; si ergo non ens est falsum et falsum potest intelligi, ergo et non ens; sed de falso bene habetur scientia, eo quod uerum et falsum opponuntur et oppositorum eadem est disciplina, et de ueris habemus scientiam; ergo ... et caetera.
4. Similiter uacuum aut actu infinitum est imaginabile, quia de infinito multi imaginantur ultra caelum spatium infinitum aut etiam uacuum infinitum; sed omne imaginabile est intelligibile; ergo uacuum et actu infinitum sunt imaginabilia; tamen nihil sunt; ergo non ens intelligitur.
5. Item, per haec nomina chimaera et uacuum significantur chimaera et uacuum, et quod significatur intelligitur; ergo quae nihil sunt intelliguntur.
6.Item, scio uacuum non esse; tamen uacuum esse nihil est; ergo scio illud quod nihil est. Quod autem uacuum esse nihil sit probatur: quia non posses assignare quae res est uacuum non esse nisi tu posses dicere uacuum non esse est haec propositio uacuum non est, quod non uidetur esse uerum, quia pari ratione diceretur quod deum esse est una propositio, quod est falsum, quia deum fuit necessarium antequam umquam fuerit aliqua propositio.
7. Item, si nulla tonitrua essent, non amitteremus scientiam de tonitruis; ergo de non ente habes scientiam.
Pono igitur istam conclusionem quod de multis habetur scientia quae non sunt praesentialiter, sed quae fuerunt uel potuerunt esse. Quia per hanc propositionem triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, non solum habetur scientiam de triangulis quae nunc sunt, immo etiam de illis quae fuerunt et quae erunt; aliter oporteret si formaretur nouus triangulus quod non haberetur scientia de illo nisi de nouo addisceretur et nisi de nouo fieret demonstratio. Etiam, sicut arguebatur, si non sint modo tonitrua et si non sint stellae comatae, adhuc, hoc non obstante, habemus per librum Meteororum scientiam de tonitruis et de stellis comatis. Ergo habemus scientiam de rebus quae praesentialiter non sunt, sed fuerunt uel erunt. Et sicut potest demonstrari quod omnis triangulus qui est habet tres ... et caetera, ita omnis qui fuit potest habere tres et caetera, et etiam omnis qui erit. Et sic possumus habere scientiam de illis quae non sunt praesentialiter, sed possunt esse.
Alia conclusio est quod non est possibile intelligere illud quod non est nec fuit nec erit nec potuit esse nec potest esse. Quia oporteret ponere hanc propositionem tamquam ueram quod nec est nec erit nec fuit nec possibile est imaginari esse intelligitur. Constat quod haec propositio est affirmatiua, et tamen subiectum eius pro nullo supponit; ergo illa propositio est falsa. Probatur consequentia: quia ad hoc quod propositio affirmatiua sit uera requiritur necessario quod subiectum et praedicatum supponunt pro eodem: copula enim affirmatiua designat identitatem, ut dicendo homo est album designatur quod idem sit homo et album; et si dico homo cucurrit uel fuit currens, ibi designo quod homo fuit idem quod currens, et sic uniuersaliter de aliis; modo quod nihil est nulli est idem uel diuersum; ergo impossibile est si terminus pro nullo supponit quod termini supponant pro eodem. Et uos scitis quod communiter illa negatur tamquam falsa chimaera est chimaera, et hoc non est nisi quia termini pro nullo supponunt et sic non supponunt pro eodem.
Item, prima facie uidetur sequi tu intelligis; ergo aliquid intelligis, et si tu aliquid intelligis, non est uerum quod nihil intelligis; ideo uidetur repugnare quod intelligamus et nihil intelligamus. Ita si illud quod nec est nec fuit intelligeretur, uideretur hoc esse quando haberemus conceptum a quo sumitur hoc nomenuacuum uel hoc nomen chimaera. Sed constat quod per illos conceptus non intelligimus nisi entia, quia per hoc nomen uacuum idem quod per suam descriptionem intelligimus. Modo eius descriptio dicens quid nominis est locus non repletus corpore. Et sine dubio per hanc descriptionem nos intelligimus omnia ea quae significantur per haec nomina locus et corpus, et illa sunt uera entia. Ita similiter hoc nomen chimaera significat idem quod haec oratio animal compositum ex impossibilibus componi, sicut ex corpore hominis, et capite bouis et cauda draconis, et per hanc orationem intelligimus omnia quae significantur per hos terminos animal et compositum, et constat quod illae sunt uere res.
Notetis igitur quod termini mentales siue conceptus simplices semper pro aliquo supponunt, scilicet praesente, praeterito uel saltem possibili et ideo semper habent uel habuerunt correspondentiam in re. Tamen illos conceptus intellectus potest componere uno modo mediante copula affirmatiua uel negatiua, formando propositionem affirmatiuam uel negatiuam, et tunc si copulat affirmatiue et correspondeat identitas, uera est propositio, si non falsa est. Alio modo intellectus potest componere conceptus simplices sine propositione, coniungendo eos per modum determinabilis et determinationis, ut homo albus uel homo hinnibilis, et similiter aliquando negatiue, ut dicendo homo non album et homo non risibilis. Et si res significatae per terminos simplices non sunt eaedem uel non adiaceant sibi inuicem eo modo quo significatur per terminum complexum, tunc ille terminus pro nullo supponit. Ergo si ille terminus homo hinnibilis pro nullo supponit, non nihil significat, immo significat omnes homines et omnia hinnibilia, sed taliter quod non est in re debita correspondentia; ideo totalis terminus pro nullo supponit, et sic est de istis terminis uacuum et chimaera.
Ultimo notetis quod nihil plus uel minus, uel nihil etiam aliud, significo uel intelligo ad extra dicendo deus est deus quam dicendo deus non est deus, nec etiam dicendo nihil est nihil quam dicendo nihil est aliquid uel etiam dicendo aliquid est aliquid, sed easdem res aliter et aliter intelligo et eosdem conceptus simplices earundem rerum aliter et aliter compono apud intellectum.
1. Ad primam, de uacuo datur scientia, in quarto Physicorum negatur illa propositio, quia nec uacuum scitur nec uacuum intelligitur nec potest intelligi si non potest esse. Sed bene concedo quod multae conclusiones sciuntur in quarto Physicorum compositae ex hoc termino uacuo; tamen per illas propositiones non habemus scientiam de uacuo, sed de loco. Unde scire hanc conclusionem uacuum non est est scire quod nullus locus est non repletus corpore, et hoc est habere scientiam de corporibus et locis.
2. Ad aliam, uerum est ens, falsum est non ens, hoc est concedendum secundum unam acceptionem impropriam entis; tamen accipiendo ens proprie falsum est ens, quia est una propositio. Et etiam concedo quod de falso habemus scientiam sicut scientia habetur de homine, hoc est dictum quod falsum est significatum per terminum ex quo conclusio demonstrabilis componitur. Tamen bene uerum est quod de nullo falso est scientia per modum conclusionis demonstrabilis.
3. Ad aliam dico quod istae sunt falsae chimaera est opinabilis, chimaera est intelligibilis. Sed concedo quod res sunt intelligibiles tali conceptu a quo sumitur hoc nomen chimaera, sicut res sunt intelligibiles tali conceptu a quo sumitur iste terminus complexus homo hinnibilis uel homo non risibilis. Tamen numquam intelligo hominem hinnibilem uel hominem non risibilem, sed intelligo homines et hinnibilia, et si apud intellectum componentur conceptus eorum, dico quod conceptus complexus pro nullo supponit.
4. Similiter nego istas propositiones actu infinitum est imaginabile, uacuum est imaginabile, si ita sit quod impossibile est uacuum esse. Tamen istam propositionem possum imaginare et opinari uacuum est extra totum spatium, uel infinitum est extra'. Sed per tales propositiones +appositas+ nec intelligo uel opinor nisi entia quorum conceptus ego sic compono quod propositiones sunt falsae et impossibiles, uel etiam quod termini complexi pro nullo supponunt.
5. Ita etiam ego nego quod chimaera significatur per aliquod nomen, aut etiam uacuum, sed per illa nomina significantur illae res quas dicebam intelligi per illa nomina. Unde hoc nomen uacuum significat et locum et corpus mediante illo conceptu quo concipiebamus et corpus et locum modo expresso per definitionem quid nominis.
6. Ad aliam dico quod uacuum non esse, si accipiatur materialiter pro illa oratione uacuum non est, tunc scio uacuum non esse +per illud nomen per quod conclusio demonstrata scitur+. Sed si capitur uacuum non esse significatiue, et non pro illa propositione, tunc posset concedi quod uacuum non esse nihil est, et uacuum non esse nec sciretur nec intelligeretur.
On this page