Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8a

UTRUM DIFFINITIO POSSIT DEMONSTRARI DE SUO DIFFINITO
1

Consequenter quaeritur, octauo, utrum definitio possit demonstrari de suo definito.

2

1. Arguitur quod non: quia quod est alicui immediatum non potest demonstrari de illo, eo quod omnis demonstratio debet fieri per medium; sed definitio est immediata definito; quod apparet: quia praedicatur de ipso secundum quod ipsum, et per se et primo, et tamen dicitur, primo huius, quod idem est primum et immediatum; ideo satis concluditur quod definitio est immediata definito; igitur ... et caetera.

3

2. Item, confirmatur hoc, quia nihil est medium inter quidditatem rei et ipsam rem; tamen definitio dicit et indicat quidditatem rei, scilicet ipsius definiti; ergo non est medium inter ipsam et definitum; igitur non potest demonstrari de eo.

4

3. Item, quod supponitur in omni scientia demonstratiua antequam procedatur ad demonstrationem non potest demonstrari; sed in unaquaque scientia praesupponuntur significationes terminorum, ut patet in geometria et arithmetica; igitur definitiones non sunt demonstrabiles.

5

4. Item, definitiones uel sunt formales, uel materiales, uel per causas agentes et finales; sed formales non sunt demonstrabiles de suis definitis, ut uidetur uelle Aristotiles; ergo ... et caetera; nec etiam materiales; probatio: quia nec forma est causa compositi mediante materia nec materia mediante forma: nam utraque in suo genere causandi erat prima et immediata ipsius rei, cum sit de intrinsecitate et essentia ipsius; ergo qua ratione formalis definitio non demonstrabitur de suo definito, eadem ratione nec materialis; et si ita est, adhuc minus poterit demonstrari definitio per causam agentem uel finalem, eo quod causae agentes et finales sunt priores causis formalibus et tamquam causae earum; modo si posterius est indemonstrabile, multo magis uidetur quod prius sit indemonstrabile; ergo nulla definitio erit demonstrabilis de suo definito.

6

Oppositum arguitur: quia dicit Aristotiles quod aliquae definitiones sunt tamquam conclusiones demonstrationum: igitur illae sunt demonstrabiles. Et etiam dicit ipse quod uia ad inueniendum definitionem est composita ex uia definitiua et uia demonstratiua, quia quamuis per definitionem possint sumi et ordinari praedicata definitiua, tamen per demonstrationem oportet ostendere quod illa sint uera de ipso definito et quod praedicentur de ipso quidditatiue, et hoc est demonstrare definitionem de definito.

7

Notandum est quod multi sunt modi definitionum. Quaedam enim sunt definitiones non indicantes quid est res, nec propter quid ipsa est, sed solum indicantes quid significatur per nomen; et illae possunt esse non entium sicut entium, id est terminorum pro nullo uel nullis supponentium; unde sic definitur iste terminus uacuum.

8

Aliae sunt definitiones quae simpliciter et pure dicuntur quidditatiuae, quia explicite et praecise indicant quid est res; et tales definitiones, ut patet septimo Metaphysicae, non possunt esse terminorum connotatiuorum, sicut sunt termini accidentales. Ideo de istis definitionibus uerum est illud quod solet dici, scilicet quod solius substantiae est definitio, id est solum terminorum substantialium sunt definitiones. Causa huius est quia definitio debet explicare totum contentum definiti, et hoc non potest fieri de termino connotatiuo per praedicata quidditatiua. Verbi gratia, si praecise diceremus quid album est, non diceremus nisi quod album est homo, uel lapis, aut alia substantia subiecta albedini; unde si lapis est albus, illud album est lapis et non est aliquid aliud a lapide, et sic praedicata pure quidditatiua de albo non essent nisi praedicata substantialia quae non explicarent totum conceptum istius termini album, quia non explicarent quid connotatur per album, puta albedinem.

9

Verum est tamen quod aliae sunt definitiones quae improprie uocantur quidditatiuae, quae fiunt per genera et per differentias, quamuis non solum per genera dicentia aut quale aut quantum. Et tales definitiones sunt bene terminorum accidentalium, ut si diffinimus album per hoc genus coloratum; illud enim genus praedicatur de albo in quid, sed non solum in quid, sed etiam in quale. Quia, sicut dixi, album non est aliud quam lignum uel lapis, et si dicamus quod album est lignum coloratum, nos non solum dicimus album esse aliquid, sed etiam aliquale, quoniam esse coloratum est esse aliquale. Et huius modi definitiones, siue proprie siue improprie sunt uocatae quidditatiuae, solent etiam uocari formales, licet improprie.

10

Aliae sunt definitiones quae, proprie loquendo, uocantur causales, quae dantur per terminos obliquos supponentes pro causis eius pro quo supponit definitum. Et istae definitiones non solum ostendunt quid res est, sed etiam ostendunt per quid ipsa est. Et diuiduntur huius modi definitiones in quattuor, secundum quattuor genera causarum. Unde aliquae ostendunt ex quo res habeat esse uel fieri, aliae ostendunt per quid intrinsece res est actu illud quod est, et aliae ostendunt gratia cuius ipsa est. Et aliquando plures harum definitionum congregantur in unam, et tunc est definitio composita.

11

Aliae sunt quae non merentur dici definitiones, sed magis descriptiones, quae dantur per aliquas per se passiones seu per aliqua per se accidentia termini definiti. Et ita uos habetis distincte omnes modos definitionum.

12

Sed debetis scire quod definitio data solum ad indicandum quid nominis differt ab aliis in modo praedicandi de suo definito, quia non praedicatur de eo mediante hoc uerbo est, +uel si praedicatur, hoc accidit si in quantum ponitur definitio causalis+, sed praedicatur mediante hoc uerbum significat. Unde non est uerum dicere quod uacuum est locus non repletus corpore; ideo licet sic dicamus, tamen debemus intelligere istum sensum quod hoc nomen uacuum significat praecise quantum haec oratio locus non repletus corpore. Unde habita hac definitione et suo definito, dubium est adhuc utrum uacuum sit, et utrum locus non repletus corpore sit, et, per consequens, dubium est utrum uacuum sit locus non repletus corpore.

13

Et tunc de ista definitione possunt poni duae conclusiones. Prima est quod haec definitio non demonstratur de suo definito secundum illum sensum secundum quem ponitur in definitione quid nominis, hoc est dictum quod nos non demonstramus hanc propositionem hoc nomen uacuum significat idem quod haec oratio locus non repletus corpore Et causa est quia in omni scientia oportet praecognoscere quid est per nomina significatum si debeamus intelligere, nec illud est demonstrabile, cum significationes nominum sint ad placitum.

14

Secunda conclusio est quod definitio dicens quid nominis bene est demonstrabilis de suo definito, aut affirmatiue aut negatiue, mediante hoc uerbo est. Quoniam illud est demonstrabile quod prius est dubitatum et posterius, per demonstrationem, est scitum et certum. Modo non est dubium quod bene dubitatum est utrum uacuum sit locus non repletus corpore, quia dubium est utrum uacuum sit; modo si ponatur esse, concedetur ista uacuum est locus non repletus corpore, et si non ponatur esse, negabitur; ideo sicut una est dubia, ita altera. Tamen per illas easdem demonstrationes per quas scimus uacuum non esse, nos scimus quod uacuum non est locus non repletus corpore, et si per demonstrationes sciremus uacuum esse, nos per easdem sciremus eum esse locum non repletus corpore.

15

Ideo circa hoc debetis notare quod non refert scire et demonstrare de aliquo termino hoc uerbum est secundo adiacens et de ipso suam definitionem praedictam mediante hoc uerbo est, uel etiam demonstrare ipsummet terminum de se ipso. Sicut enim demonstrabile est quod uacuum non est, ita, eisdem demonstrationibus, demonstratur quod uacuum non est uacuum, et sicut demonstrabile est quod deus est, ita, eisdem demonstrationibus, demonstratur quod deus est deus; unde propter easdem causas deus est deus propter quas deus est.

16

Nunc dico de definitione quidditatiua quod ipsa potest demonstrari de definito primo a posteriori, quia accidentia per se sunt bene nata inducere intellectum in conceptus quidditatiuos rei. Dico etiam quod dictae definitiones possunt demonstrari de suis definitis propter quid. Quia propter eadem causas homo est, et homo est homo, et homo est animal rationale; ideo sicut potest demonstrari per causas hominis propter quid ipse est, ita, eisdem demonstrationibus, sciretur propter quid ipse est homo et propter quid ipse est animal rationale.

17

Deinde, de definitionibus causalibus, quia causae sunt bene inuicem sibi causae, ideo illa definitio quae esset per causam habentem aliquam aliam causam esset demonstrabilis propter quid de suo definito per aliam definitionem. Sed si esset prima causa, ut forte finalis, quae non haberet aliam causam in causando illud causatum, tunc definitio per talem causam esset indemonstrabilis de suo definito propter quid, sed posset esse demonstrabilis demonstratione quia, scilicet a posteriori.

18

Ultimo dicendum est quod descriptiones, cum accipiant passionem definiti, sunt bene demonstrabiles propter quid de ipso definito, scilicet per definitiones quidditatiuas aut causales, quia sic demonstrantur passiones de suis definitis.

19

1-2. Ad rationes, dico quod licet nihil sit medium inter quidditatem rei et ipsam rem, quia idem est hoc et illud, tamen est bene medium demonstratiuum inter aliquam definitionem et suum definitum, quod quidem medium est notius de isto definito quam esset illa definitio. Nec est dicendum quod omnis propositio secundum quod ipsum sit immediata, ut patuit in primo libro.

20

3. Ad rationem qua arguebat de definitione dicente quid nominis, illa debet +suppleri de definito non mediante hoc uerbo est, sed mediante hoc uerbo significat+.

21

4. Ad aliam, posset dici quod quando Aristotiles dicit definitionem formalem non esse demonstrabilem de definito, per illam definitionem intendebat illam quae est per primam causam definiti, loquendo de causa propria, et illa forte est definitio per causam finalem ut in pluribus. Vel comparabat formalem ad materialem, quia per formalem bene demonstratur materialis, sed non e conuerso, quantum ad esse rei, propter quod ad esse materiae non sequitur esse formae.

22

Et sic est finis quaestionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8