Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 13a

UTRUM NECESSE SIT MAGIS SCIRE PRAEMISSAS QUAM CONCLUSIONEM
1

Consequenter quaeritur, decimo tertio, utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem.

2

1. Arguitur quod non: quia nec necesse est scire praemissas nec conclusionem; igitur neutrum est necessarium magis scire. Antecedens patet: quia possibile esset quod Socrates non foret, et ita de quolibet alio.

3

2. Item, possibile est quod illa propositio luna eclipsatur, uel luna est eclipsabilis, esset tibi nota et certa, et sic esset tibi scita, et tamen praemissae ex quibus deberet demonstrari essent tibi occultae et difficilis inquisitionis, scilicet antequam haberes demonstrationes; igitur non magis sciuntur praemissae, et sic non est necesse magis scire praemissas.

4

3. Item, eo quod est perfecte scitum nihil est magis scitum, sicut eo quod est perfecte album nihil est magis album; sed conclusio per demonstrationem est perfecte scita; igitur praemissae non sunt magis scitae.

5

4. Item, quinto Physicorum, dicit Aristotiles quod minus dicitur propter permixtionem sui contrarii, sicut minus album dicitur quia plus est permixtum de nigro, et minus calidum dicitur quia plus est permixtum de frigiditate; sed numquam in scientia conclusionis est aliquid permixtum de contrario, scilicet de ignorantia, uel de errare uel dubitare; ergo conclusio non est minus scita.

6

5. Item, conclusio propriissime scitur, ut uult Lincolniensis, primo Posteriorum (et ob hoc habitum conclusionis uocat scientiam, habitum autem principiorum non uocat scientiam sed intellectum); modo illud quod scitur propriissime magis scitur quam illud quod scitur communiter et improprie; ergo conclusio magis scitur.

7

6. Item, scientia conclusionis et scientiam praemissarum non sunt eiusdem speciei; ideo in sexto Ethicorum ponuntur esse diuersae species uel diuersa genera habituum intellectualium; modo quae non sunt eiusdem speciei non sunt ad inuicem comparabilia, ut declaratum est septimo Physicorum; igitur scientia praemissarum et scientia conclusionis non sunt ad inuicem comparabiles et, per consequens, principium non potest dici magis aut minus scitum quam conclusio.

8

7. Item, quarto Physicorum, dicit Aristotiles quod omne excedens componitur ex eo quod excedit, uel ex consimili, et ex illo in quo excedit, sicut quattuor, qua excedunt tria, componuntur ex tribus; et isto modo scientia praemissarum non componitur ex scientia conclusionis, nec ex alio consimili quod excedit eam; ergo praemissae non possunt dici magis scitae.

9

Oppositum patet per Aristotilem, primo huius.

10

Ad quaestionem breuiter respondeo ponendo conclusiones. Prima est quod possibile est aliquam conclusionem demonstrare per aliquas praemissas, et tamen postea, illa demonstratione omnino oblita, illa conclusio magis et firmius scitur et creditur quam illae praemissae. Et causa illius est quia eadem conclusio potest aliquando demonstrari per multas demonstrationes, quarum demonstrationum aliquae sunt per praemissas euidentiores quam aliae. Ideo ponamus quod A sit conclusio demonstrata per praemissas B, quae quidem praemissae non sunt prima principia sed sunt demonstratae cum multo processu ex aliis praemissis. Tunc ponamus quod eadem conclusio demonstratur per praemissas B et iterum ex aliis praemissis, quae quidem praemissae sunt multo euidentiores et propinquiores primis principiis quam essent praemissae B. Tunc ergo praemissae illae faciunt conclusionem illam A sciri magis et certius quam ante sciebatur per praemissas B, et sic nihil prohibet quod conclusio A magis sciatur quam praemissae B sciantur. Et sciatis quod per istum modum saepe praemissae quae demonstrant conclusionem postea demonstrantur per illam conclusionem, scilicet quando contingit quod illa conclusio est demonstrata per alias praemissas.

11

Secunda conclusio est quod necesse est praemissas esse notiores sua conclusione quando per eas demonstratur illa conclusio, uel quando illa conclusio primitus est demonstrata per eas. Quia nisi praemissae essent tunc notiores conclusione, sequeretur quod esset petitio principii, et non demonstratio, quod est contra positum, quia positum est quod conclusio tunc demonstretur per illas praemissas. Item, praemissae quando demonstrant conclusionem notificant nobis conclusionem; ideo oportet notificationem fieri per magis nota; ideo tunc praemissae sunt magis notae et caetera.

12

Tertia conclusio est quod oportet semper praemissas esse notiores conclusione si conclusio solum fuerit demonstrata per illas praemissas, scilicet unica demonstratione, ita quod non oblita sit illa demonstratio. Et hoc probatur per rationem Aristotilis: quia propter quod unumquodque, tale est illud magis tale est (si additae sunt condiciones dictae in praecedenti quaestione); sed in casu posito propter illas praemissas esse scitas, et non propter alias, conclusio est scita et credita; ergo oportet illas praemissas esse magis scitas et magis creditas.

13

Notandum est quod multi dicunt consimiles comparationes esse faciendas quantum ad ueritatem et quantum ad necessitatem conclusionis et praemissarum. Praemissae enim sunt magis uerae et magis necessariae, eo quod propter ueritatem et necessitatem earum conclusio est uera et necessaria, et ita dicit Aristotiles, secundo Metaphysicae, quod principia primo oportet esse uerissima, cum sint ex se uera, et sic de aliis.

14

Causa breuitatis tamen ego respondeo quod illae conclusiones de ueritate et falsitate non sunt concedendae ad proprietatem sermonis. Quia falsum est dicere quod conclusio sit uera et necessaria propter ueritatem et necessitatem praemissarum: quia si formaretur absque praemissis, adhuc ipsa esset uera et necessaria; ideo conclusio in sua ueritate et necessitate non dependet a ueritate uel necessitate praemissarum. Sed tamen dicta Aristotilis et aliorum de ueritate et necessitate huius modi sic debent intelligi quod in omni demonstratione propter quid causae ueritatis et necessitatis praemissarum sunt potiores et priores quam causa propinqua ueritatis et necessitatis conclusionis, et causa propinqua ueritatis aut necessitatis conclusionis dependet ex causis ueritatis et necessitatis praemissarum, et hoc est dictum quod esse ita sicut per conclusionem significatur esse dependet ab hoc quod est ita sicut per praemissas. Ideo potest concludi quod magis potius et prius est ita sicut significatur per praemissas quam sit ita sicut per conclusionem significatur. Et sicut prius dixi istum modum modificetis in intellectu uestro secundum ea quae prius dicta sunt de causis ueritatis propositionum.

15

Et ex istis dictis finaliter concludo quod praemissae in demonstratione sunt magis uerae et magis necessariae obiectiue quam conclusio, et quod ueritas et necessitas praemissarum est obiectiue, non formaliter, causa ueritatis uel necessitatis conclusionis. Tamen in demonstratione quid et a posteriori non esset ita, immo e conuerso.

16

Tunc ad rationes.

17

1. Ad primam, concedo quod non est necesse scire praemissas nec conclusiones. Sed sensus debet esse condicionalis, scilicet quod est necesse, si conclusio demonstratur per praemissas, illas praemissas esse magis scitas.

18

2. Ad aliam, dico quod per demonstrationem propter quid non docemur quod luna eclipsatur, quia hoc uidemus ad sensum, et hoc supponimus, nec illud quaerimus, sed hoc uidentes quaerimus propter quid luna eclipsatur. Ideo concedo bene quod magis possimus scire, et certius, lunam eclipsari uel esse eclipsabilem quam sciamus demonstrando illam conclusionem propter quid. Tamen impossibile est quod sciamus magis propter quid luna eclipsatur quam praemissas per quas hoc demonstratur.

19

3. Ad aliam, soluitur per distinctionem de perfecto datam quinto Metaphysicae. Aliquid enim dicitur perfectum simpliciter, et tunc nihil est perfectius; aliud dicitur perfectum in suo genere uel specie, et tunc nihil est perfectius in suo genere uel specie. Perfectum igitur simpliciter est deus, sed in genere animalis perfectum est homo, et in specie canum aliquis canis. Tunc ego dico quod nulla conclusio perfecte scitur, quia principia magis sciuntur et perfectius, sed conclusio demonstrata bene scitur perfecte in genere scientiae conclusionum uel in specie talium conclusionum.

20

4. Ad aliam, dico quod secundum + quod est per se motus demonstrationis numquam minus nisi cum commixtione contrarii+ sed non oportet ita esse in aliis qualitatibus. Nam minor bonitas est bene sine malitia aliqua, sicut possibile est quod omnis sanctus est minus bonus alio et intelligentia quaedam est minus bona deo; tamen nihil est ibi malitiae. Ita potest esse lumen minus intensum, sine mixtione contrarii, quia lumen non habet contrarium, et ita est in proposito quod aliquid potest esse minus scitum alio, licet sit ibi minus erroris gradus uel dubitationis, et est una scientia minus perfecta alia sine gradu erroris.

21

5. Ad aliam, dicendum est quod conclusio non dicitur magis proprie sciri quam principium eo quod perfectius aut euidentius sciatur, sed solum ex eo quod hoc nomen scientia, quando stricte sumitur secundum suam propriam significationem, restringitur ad significandum scientias conclusionum, et tunc hoc nomen intellectus significat notitias principiorum. Et secundum istum modum diceremus quod intellectus est notitia certior et firmior quam scientia, et reuerteretur totum in idem.

22

7. Ad aliam, dicitur similiter quod illa auctoritas, in septimo Physicorum, de excessu intelligitur ubicumque fit comparatio uel excessus secundum determinatam proportionem uel mensuram. Sed aliae sunt comparationes, siue proportiones, et mensurae quae essent inter diuersa specie uel genere, ut quod homo est perfectior asino et deus homine, cum deus non componatur ex perfectione humana nec ex aliquo consimili, et ita est in proposito. Principium enim est magis scitum quam conclusio secundum aliquam proportionem uel mensuram.

23

Et sic est finis huius quaestionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13