Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 28a

UTRUM DEFICIENTE NOBIS ALIQUO SENSU NECESSE SIT NOBIS DEFICERE ALIQUAM SCIENTIAM QUAM IMPOSSIBILE EST NOBIS ACCIPERE
1

Consequenter quaeritur, uicesimo octauo, utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere.

2

1. Arguitur primo quod non: quia si aliquis modo amitteret sensum uisus, non obstante hoc remaneret sibi species uisibilium in phantasia et in memoria, per quas intellectus posset moueri ad intellectionem uisibilium; ideo per istas posset addiscere scientiam de uisibilibus uisu sibi deficiente.

3

2. Et etiam ex hoc apparet quia in tenebris, in quibus non utimur uisu, possemus aliquem docere unam conclusionem de uisibilibus per loquelam et auditum; et sic deficiente sensu non oportet scientiam deficere ab illo sensibili.

4

3. Item, licet aliquis numquam habuit sensus uisus nec auditus, tamen posset deus in intellectu eius formare species uisibilium et audibilium per quas iste posset de uisibilibus et audibilibus acquirere scientiam; ergo possibile est deficiente nobis aliquo sensu non deficere scientiam.

5

4. Item, experimur quod per auditum docemur multa de his quae numquam sunt a nobis sensata, ut de deo et prima materia, et de intelligentiis; ergo si deficeret nobis gustus et olfactus, adhuc per auditum et loquelam possemus doceri per sonos de odoribus et de saporibus, quamuis haec numquam fuerunt sensata. Et ego uidi hic longo tempore unum scholarem qui a natiuitate fuerit caecus, tamen ipse fuit satis bonus clericus et syllogizabat de lineis et coloribus.

6

5. Ultimo arguitur: minus distant primae qualitates tangibiles ab odoribus et saporibus, quae causantur ab eis, quam ista sensibilia a substantiis separatis, et tamen per notitiam illorum sensibilium possumus nobis acquirere scientiam substantiarum separatarum, quamuis numquam fuerunt a nobis sensatae; ergo, similiter, quamuis odores et sapores numquam essent a nobis sensati, scilicet deficiente nobis gustu et olfactu, tamen adhuc per notitiam primarum qualitatum tangibilium a nobis sensatarum possemus acquirere nobis scientiam de saporibus et odoribus.

7

6. Et confirmatur haec ratio: quia nos innati sumus, per potentiam discretiuam intellectus, per causam cognoscere effectum et per effectum cognoscere causam, licet causa et effectus sint diuersae naturae, et secundum speciem, et forte secundum genus; quod apparet: quia per motus et transmutationes ad ista sensibilia nos deducimur in scientiam de prima materia, et de deo, et de intelligentiis; sed constat quod quattuor primae qualitates tangibiles sunt causae primae odorum et saporum, ut patet in de Sensu et Sensato; ergo per notitiam qualitatum tangibilium possemus discurrere in scientiam odorum et saporum, quamuis illi non essent a nobis sensati.

8

Oppositum determinat Aristotiles, primo huius.

9

Et probatur: quia deficiente nobis uisu, non possunt nobis fieri phantasmata colorum, cum quemcumque intelligentem necesse est phantasmata speculari, ut habetur tertio de Anima.

10

Tota difficultas huius quaestionis est quare per notitiam qualitatum tangibilium non possumus uenire in notitiam saporum uel odorum, cum sint causae eorum, sicut in multis aliis ex notitiis causarum deuenimus in notitiam causatorum, et e conuerso. Et ut de hoc uideamus aliquid, pono aliquas conclusiones.

11

Prima conclusio est quod si perdas aliquem sensum, ut olfactum uel uisum, quem ante habuisti, adhuc poteris omnem scientiam de coloribus et odoribus addiscere, si eam ante non habueras, propter species colorum et odorum in phantasia reseruatas, sicut prima ratio arguebat. Et ideo Aristotiles non intendebat de illis quibus deficit aliquis sensus a natiuitate.

12

Secunda conclusio est quod etiam, per causam supernaturalem et miraculosam, posset nobis fieri scientia de coloribus et sonis, licet a natiuitate essemus surdi uel caeci, sicut secunda ratio arguebat.

13

Tertia conclusio est quod licet aliquis a natiuitate esset surdus et caecus, uel etiam careret sensu olfactus, tamen posset sibi naturaliter acquirere scientiam de coloribus et sonibus et de odoribus modo quodam confuso. Quia tali priuatione uel carentia illius sensus non obstante, ipse per alios sensus posset sibi acquirere quosdam conceptus communes; uerbi gratia, illos a quibus sumuntur isti termini ens, unum, idem, diuersum, causa, causatum, similiter qualitas, quantitas, transmutatio, motus, alteratio, corruptibile, generabile, et sic de plurimis aliis. Ergo posset sibi acquirere scientiam conclusionum ex illis terminis formatarum. Tamen in confuso et modo communi hanc scientiam talium conclusionum haberet, scilicet scientiam de omnibus rebus, de omnibus generabilibus et corruptibilibus, de omnibus qualitatibus, de omnibus alterationibus, quia pro omnibus istis illi termini supponunt; ideo in confuso haberet scientiam de odoribus et sonis.

14

Immo, ulterius credo quod licet alicui deficiat sensus olfactus, tamen posset bene acquirere scientiam propriam et specialem de odoribus per quandam certitudinem. Quia posset sibi ostendi quo modo multa animalia mouentur determinate ad cibum suum quamuis ipsum non uideant, nec audiant, nec etiam tangant aut gustent; hoc ille bene experiretur. Et quia hoc non potest esse sine aliqua notitia ipsius cibi, ideo posset ille concludere quod illud animal de illo cibo habet aliquam notitiam: non per intellectum, quia non intelligit; ergo per sensum; non per uisum nec auditum, tactum uel gustum; ergo ille posset concludere quod est dare alium sensum ab istis et, per consequens, alia sensibilia uel alias qualitates sensibiles, et hoc est habere scientiam propriam de odoribus, cum non sint qualitates sensibiles alio sensu a praedictis quattuor nisi odores.

15

Et ego opinor quod per istum modum, per sensibilia, nos habemus notitiam insensibilium, ut primae materiae et substantiarum separatarum. +Quia cum designat nobis uirtus quam praedicta possint mouere et in illas imprimere suas proprias similitudines, et hoc uidetur impossibile etiam quod habeamus de illis conceptus proprios quidditatiuos sicut habemus de his quae possunt in nobis suas proprias similitudines imprimere, ideo ad notitiam talium, quamuis propriam, nos non deuenimus nisi per quendam modum circumlocutionis.+ Unde, primo Physicorum, dictum est quod materia non cognoscitur nisi secundum analogiam.

16

Et ita etiam uidetur quod naturaliter in hac uita non habemus aliam notitiam de deo. Verbi gratia, aliqua praedicata perfectiora, scilicet nullam diminutionem uel nullum defectum connotantia, attribuimus deo, ut quod ipse est uidens et intelligens, et quod est actus perfectissimus; deinde, etiam aliqua praedicata, diminutionem connotantia, a deo remouemus, ut dicendo quod ipse est immobilis, intransmutabilis, ingenerabilis, incorruptibilis et, per consequens, aeternus, et quod ipse est omnino independens, et sic est ex se necesse esse. Et haec praedicata simul non conueniunt nisi deo; ideo per congregationem huius modi praedicatorum nos habemus specialem et propriam notitiam de deo, tamen, sicut uidetis, solum circumlocutoriam. Unde nobis deficit notitia quidditatiua dei, uel de deo, quam ipse dabit in patria, ubi non per discursum, sed per simplicem suam essentiam obiectam intellectui causabit in intellectu suam propriam notitiam.

17

Ultima conclusio est quod deficiente nobis a natiuitate aliquo sensu, impossibile est nobis naturaliter acquirere scientiam de sensibibilibus propriis illius sensus secundum conceptus quidditatiuos illorum sensibilium. Quia sicut apparuit, licet intellectus ex aliquibus notis possit discurrere ad notitiam aliorum, tamen hoc non est ad notitiam propriam quidditatiuam, sed uel ad notitiam communem et confusam, licet quidditatiuam, uel ad notitiam propriam per circumlocutionem, Et sic intendebat Aristotiles. Et forte quilibet debet hoc ex se uidere quod si numquam uidisset ranam uel muscam, non posset bene capere conceptum specificum ranae uel muscae, licet cognosceret causas eius, scilicet corpora caelestia, elementa et qualitates elementorum.

18

Et secundum hoc uidemus quod omnes rationes procedebant uiis suis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 28