Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 22a

UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE NECESSE SIT PRIMUM INESSE MEDIO ET MEDIUM INESSE POSTREMO SECUNDUM QUOD IPSUM
1

Consequenter quaeritur, uicesimo secundo, utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum. Et per primum intelligatis extremitatem maiorem, et per postremum minorem. Unde ista quaestio nihil aliud quaerit nisi utrum omnis demonstratio debet esse ex praemissis de secundum quod ipsum.

2

1. Et arguitur quod non: quia contingit arguere et demonstrare per causas remotas, ut post dicetur; tamen in tali demonstratione non oportet esse secundum quod ipsum, quia tale secundum quod ipsum requirit appropriationem, et causa remota non est appropriata effectui; ergo non oportet praemissas in demonstratione esse secundum quod ipsum.

3

Et quia forte aliquis diceret quod demonstratio per causam remotam non est demonstratio propter quid neque potissima, quaestio autem debet intelligi de demonstratione potissima, ideo probo quod demonstratio per causam remotam est potior et magis propter quid quam demonstratio per causam propinquam: quia demonstratio potissima debet esse ex causis primis, ut dicit Aristotiles, secundo capitulo; causae autem remotae sunt simpliciter priores quam causae propinquae et immediatae; ideo demonstratio per illas est potior.

4

Et confirmatur: quia demonstratio est potior quae demonstrat propter quid res est; ideo ista magis uidetur esse potior quae est per causas propter quas res magis est; sed constat quod res habet magis esse per causas remotissimas, quae sunt simpliciter primae, quam per propinquas, quae sunt simpliciter posteriores, propter quod in libro de Causis dicitur quod prima causa plus influit in causatum quam secunda; ergo probatum est propositum, quod per causas remotas sunt potissimae demonstrationes.

5

2. Item, ad principale argumentum: quia aliquae sunt demonstrationes negatiuae; tamen in illis non inest primum medio, immo negatur de ipso.

6

3. Item, cum ista propositio omnis triangulus isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis sit necessaria et per se dubitabilis et scibilis, sequitur quod ipsa est demonstrabilis; et tamen impossibile est aliquod dare medium quod se habeat ad utramque extremitatem secundum quod ipsum, eo quod extremitates non ad inuicem conuertuntur, immo habere tres angulos aequales duobus rectis est in plus quam isosceles; ergo est demonstratio cuius praemissae non erunt secundum quod ipsum.

7

Oppositum arguitur per Aristotiles: quoniam illa fuit prima conclusio septimi capituli, scilicet quod in omni demonstratione necesse est primum inesse medio et medium postremo secundum quod ipsum, quam conclusionem probat Aristotiles sicut dicit Lincolniensis: omnis demonstratio debet esse ex propositionibus [potissime] per se; ergo omnis demonstratio potissima debet esse ex propositionibus potissime per se; sed per se potissime est idem quod secundum quod ipsum; ergo omnis demonstratio potissima ex praemissis secundum quod ipsum.

8

Notandum est quod conclusio demonstrabilis et scibilis non scitur perfecte donec scitur per praemissas immediatas et indemonstrabiles, ut ante dictum est. Tamen ex hoc non sequitur quod oporteat praemissas esse secundum quod ipsum, quia dictum fuit quod non omnis propositio immediata est indemonstrabilis.

9

Item, manifestum est, sicut ante dictum fuit, quod oportet omnem demonstrationem esse ex necessariis et per se inhaerentibus. Sed tamen non sequitur ad hoc quod omnis demonstratio debeat esse ex praemissis secundum quod ipsum. Quia necessarium, uel per se, est in plus quam secundum quod ipsum; ideo arguendo sic demonstratio est ex per se; ergo demonstratio est ex secundum quod ipsum est arguere a superiori ad inferius affirmatiue, et tale argumentum non ualet gratia formae, immo est fallacia consequentis.

10

Sed cum dicitur quod Aristotiles sic arguit secundum Lincolniensem, respondeo quod illud argumentum, ut mihi uidetur, non ualet gratia formae, sicut ante dicebatur. Unde modo consimili argueretur quod cum omnis planta sit uiuens, [concluderetur quod] omne quod est proprie uel propriissime uel potissime planta sit proprie uel propriissime uel potissime uiuens. Modo conclusio esset falsa, licet antecedens sit uerum. Ergo consequentia non ualuit gratia formae.

11

Tamen forte potest dici quod consequentia ualebat gratia materiae de demonstratione potissima et propter quid. Quia [sicut] in naturalibus causa non producit effectum determinatum nisi per circumstantias sit appropriata et determinata ad talem effectum; uerbi gratia sol aut deus non generat naturaliter hominem nisi eorum causalitas per causas et circumstantias particularibus approprietur speciei humanae. Modo scire perfecte propter quid est scire causam efficientem ut sufficienter se habet ad talem effectum. Ideo scire perfecte propter quid non est scire per aliquam causam nisi propriam uel appropriatam circumstantiis eam determinantibus et eam appropriantibus. Et ita ad sciendum perfecte propter quid requiritur cum necessitate et perseitate appropriatio quae reddit secundum quod ipsum.

12

Deinde, notandum est quod in scientiis in quibus ea pro quibus termini supponunt non se habent ad inuicem sicut causa ad causatum, ut in mathematicis, subiectum accipitur tamquam causa passionis et definitio quidditatiua tamquam causa definiti, sicut ante dictum est. Ideo etiam subiectum proprium accipitur proprie tamquam causa propria passionis. Ideo sicut in uere causis et causatis non scitur perfecte propter quid effectus est nisi sciatur eius causa cum appropriatione, ita nec perfecte dicimus scire passionem nisi de subiecto appropriato per modum appropriatum, et hoc est secundum quod ipsum.

13

Tamen ad magis explicandum intentionem Aristotilis et ueritatem quaesiti pono conclusiones. Una est quod nulla passio habens subiectum proprium et adaequatum scitur perfecte demonstratiue nisi sciatur de illo subiecto proprio. Probatio: quia si solum sciatur de subiecto inferiori, tunc non scietur secundum suum totum ambitum, eo quod conuenit aliis, et ita non scietur perfecte; si uero sciatur solum de subiecto superiori, tunc non scietur de illo uniuersaliter, sed solum particulariter, et illa scientia non est perfecta, quia relinquit dubium quibus insit et quibus non: uerbi gratia, si tu solum scias quod omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis, tu non habes de illa passione scientiam secundum suum totum ambitum, cum illa conueniat aliis ab isoscele, ut isopleuro et gradato; si autem sciatur quod aliqua figura habet tres angulos aequales duobus rectis, adhuc dubitatur utrum omnis habeat, et si sciatur quod aliqua habet et non omnis, adhuc dubitatur quae sit illa quae habet et quae non habet; ideo de passione non habetur perfecta scientia.

14

Secunda conclusio est haec, quod nulla passio perfecte potest sciri de subiecto proprio uniuersaliter nisi per medium proprium et conuertibile. Quia non potest de eo sciri nisi per primum modum primae figurae, et in isto modo impossibile est quod medium sit supra maiorem extremitatem, eo quod maior extremitas dicitur de medio uniuersaliter; impossibile etiam est quod medium sit sub minori extremitate, quia praedicatur de ea uniuersaliter; ergo si maior extremitas et minor LACUNA

15

Ex ista sequitur tertia conclusio, quod de nulla passione habente subiectum proprium habetur scientia demonstratiua perfecta nisi ex praemissis secundum quod ipsum. Praemissae enim reducuntur ad secundum quod ipsum quando medium est utrique extremitati proprium et conuertibile. Et credo quod hoc intellexit Aristotiles.

16

Quarta conclusio est quod aliquae sunt passiones demonstratiue scibiles de suis subiectis quae nullum habent subiectum proprium et adaequatum. Verbi gratia, perpetuitas secundum Aristotilem est scibilis de caelo, de prima materia et de accidentibus caeli. Tamen nullus est conceptus substantialis praecise conueniens praedictis. Ideo dictae passioni non potest assignari subiectum substantiale proprium et adaequatum. Et si tu dicas quod ei assignatur subiectum accidentale et connotatiuum, tunc dicam quod tale subiectum non erit subiectum ultimatum, immo passio quaedam scibilis, sicut perpetuitas de deo et prima materia et aliis praedictis. Et non potest assignari sibi subiectum proprium et adaequatum, quia non substantiale, ut dicebatur, nec accidentale, quia sic procederetur in infinitum.

17

Ex istis concludo quintam conclusionem, quod aliquae passiones sciuntur demonstratiue de subiectis suis quamuis possibile sit eas sciri absque hoc quod sciantur ex praemissis secundum quod ipsum. Quod enim materia est perpetua non potest sciri ex praemissis secundum quod ipsum, quia nihil conuertibile materiae esset conuertibile perpetuitati uel e conuerso.

18

Sexta conclusio est quod multae conclusiones sciuntur quantum possibile est eas sciri absque hoc quod praemissae per quas sciuntur sint secundum quod ipsum. Verbi gratia, quod omnis isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis scibile est demonstratiue, et non essent praemissae secundum quod ipsum. Similiter posset demonstrari quod omnis homo est substantia, et non essent praemissae secundum quod ipsum, propter inconuertibilitatem terminorum. Et omnino ubi termini conclusionis non sunt conuertibiles ad inuicem, si illa conclusio sit demonstrabilis, ipsa non scitur ex praemissis secundum quod ipsum, licet sciatur in quantum perfecte posset sciri.

19

Ad rationes.

20

1. Ad primam potest dici quod demonstratio uocatur per causam remotam in proposito quando nomen significans causam non est appropriatum per circumstantias nomini significanti effectum, sed uocatur per causam propinquam et propriam si in demonstratione fuit talis appropriatio. Ideo in proposito non uocamus causam remotam illam causam quae uere et realiter est communis in causando, sicut esset deus aut caelum, nec in proposito uocamus causam primam illam quae uere est prima in essendo, sicut deus, quia sic non oportet demonstrationem esse ex primis causis, immo per primoritatem in proposito intelligimus immediationem propositionis. Et sic patet quod illae rationes quae arguebant de remota causa non sunt ad propositum. Et de eis etiam dicetur post.

21

2. Ad aliam, posset concedi quod Aristotiles in illa quaestione non dicebat de negatiuis, nec intendebat de illis quae dicta sunt, scilicet in quibus scientia perfecta habetur de passione habente subiectum proprium.

22

3.Ad aliam, concessum est quod multae conclusiones sunt scibiles et demonstrabiles quae non possunt demonstrari ex praemissis secundum quod ipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 22