Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 30a
UTRUM SCIENTIA SIMPLEX DEMONSTRATIVA HABEAT UNITATEM VEL DISTINCTIONEM AB IPSA CONCLUSIONE VEL A PRINCIPIIS VEL A QUOConsequenter quaeritur, tricesimo, utrum scientia simplex demonstratiua habeat unitatem uel distinctionem ab ipsa conclusione, uel a principiis, uel a quo.
1. Arguitur primo quod ab una conclusione sumit unitatem et distinctionem: +quia ab illo cuius est habitus; sed scientia et conclusio demonstrata est habitus conclusionis demonstratae;+ igitur ... et caetera.
2. Et confirmatur: quia habitus et potentiae sumunt unitatem ab obiectis suis, ut patet secundo de Anima quantum ad potentias suas, et etiam patet secundo et sexto Ethicorum quantum ad uirtutes et habitus; sed conclusio est habitus et obiectum conclusionis demonstratae; ipsa enim est conclusio quae scita est et per cuius scientiam res significatae per terminos sunt scitae; igitur per unitatem uel distinctionem conclusionis debet scientia dici una uel distincta.
3. Oppositum est Aristotilis: ab isto scientia non sumit unitatem quo exsistente uno scientiae sunt diuersae; sed conclusione exsistente una scientiae sunt diuersae; ergo ... et caetera. Maior est de se nota. Minor patet per Aristotilem, primo huius, dicentem quod eadem conclusio scitur in una scientia quia est et in alia scientia scitur propter quid est.
4. Et hoc etiam manifestum est exemplo: quia huius conclusionis terra est rotunda diuersae sunt scientiae, scilicet mathematica et naturalis, quia in libris mathematicis probatur haec conclusio per aspectum ad caelum et secundo Caeli probatur eadem conclusio per naturam grauitatis. Similiter est de ista conclusione elementa sunt quattuor et non plura, scilicet ignis, aqua, aer, terra; nam haec conclusio scitur per scientiam libri de Caelo et Mundo et per scientiam libri de Generatione.
6. Deinde, arguitur quod a principiis scientiae sumant unitatem uel distinctionem: ab illis enim sumunt unitatem et distinctionem propter quorum diuersitatem eadem conclusio est diuersarum scientiarum; modo eadem conclusio, ut quod terra est rotunda, est diuersarum scientiarum, scilicet naturalis et mathematicae, propter diuersitatem principiorum ex quibus ipsa demonstratur; ergo ... et caetera.
7. Et confirmatur: quia ex primis principiis alia dependent in entitate sua; igitur et in sua unitate, cum ens et unum conuertantur, quarto Metaphysicae.
8. Oppositum arguitur: quia scientiae demonstratiuae, quantocumque simplicis, sunt ad minus duo principia, scilicet duae praemissae; ergo principiis plurificatis non oportet scientias plurificari; ergo ab illis non sumunt scientiae unitatem uel plurificationem.
9. Et confirmatur: quia habitus principiorum non est scientia, sed intellectus; ergo habitus qui est intellectus debet distingui ex diuersitate uel distinctione principiorum, et non habitus qui est scientia.
De ista quaestione et consimilibus aliqui uolunt se statim expedire dicentes quod scientiae demonstratiuae se ipsis sunt distinctae, et non per principia seu conclusiones; et quaelibet etiam se ipsa est una, eo quod ipsa manifeste circumscriptis aliis adhuc esset ens et una.
Sed quamuis ista dicta concederentur ad istum sensum quod quaelibet res exsistente se ipsa est unum et ens, tamen, hoc non obstante, res causatae in sua entitate et unitate uel distinctione dependent ex suis causis, et cum eaedem res possint aliquando esse una res et aliquando non una res, oportet assignare aliter quam ex ipsis unde hoc proueniat. Verbi gratia, duae partes quantitatiuae lapidis sunt aliquando una res et aliquando, scilicet post diuisionem, non sunt una res, sed plures. Et ita duo gradus albedinis in eodem subiecto essent una res aliquando et si essent in diuersis subiectis per praedictam doctrinam non essent una res. Similiter uidemus quod in eadem materia uel consimili generantur aliquando effectus eiusdem speciei et aliquando diuersarum specierum; et si quaeris unde hoc proueniat, non sufficit dicere quod illi effectus hoc habeant ex se ipsis. Ideo aliter satisfaciendum est quaestioni.
Et potest poni haec conclusio quod cum scientiae fuerunt eiusdem speciei, si sint diuersae numero, hoc est propter diuersa subiecta quibus insunt, scilicet propter diuersas animas, sicut etiam duae albedines si ita sunt duae quod non una, hoc est propter diuersitatem subiectorum. Unde sic solet dici quod accidens numeratur numeratione subiecti.
Sed de unitate uel distinctione specifica, sciendum est quod conclusio mota intelligitur ad praesens de scientia simplici demonstratiua. Et uoco scientiam simplicem quae non est congregata ex pluribus scientiis diuersarum rationum, sicut totalis scientia naturalis diceretur unum simplex quia congregata est ex scientiis multarum conclusionum diuersarum. Oportet etiam notare, ut habetur quinto Metaphysicae, quod illa dicuntur diuersa specie quae sunt diuersarum uel dissimilium specierum.
Tunc pono faciliter plures conclusiones. Una est quod scientiae demonstratiuae sunt diuersae specie si sint conclusionum specie diuersarum. Probatio: quia quae sunt eadem specie innata sunt fieri nobis scita per causas consimiles, sine concursu causarum dissimilium, +quia oportet quod per praemissas diuersas et dissimiles generentur.+
Alia conclusio est quod eiusdem conclusionis scientia quia est et propter quid est sunt diuersarum specierum: quia sunt ualde dissimilium rationum, et aliud exigitur ad generationem unius et alterius.
Alia conclusio uidetur mihi ponenda, quod si eadem conclusio sciatur propter quid per diuersa genera causarum, ut modo per causam materialem, modo per causam efficientem, istae scientiae sunt diuersarum specierum et diuersarum rationum in tantum quod potest sciri unum alio ignoto. Potest enim sciri de aliquo propter quid ipsum est efficienter ignorando propter quid ipsum est materialiter, et ad sciendum hoc et illud oportet diuersa principia concurrere.
Sed alia conclusio uidetur mihi ponenda, quod eiusdem conclusionis scientia quia est non diuersificatur specie propter diuersitatem mediorum per quae illa potest demonstrari, quia ab illis non dependet in esse sed in sciri solum. Unde si quis habet demonstratum per multa media quod omne B est A et non reminiscatur quod sibi prius fuit demonstratum, adhuc erit firmus et certus de conclusione quod ita est, quamuis etiam de medio non reminiscatur; modo possibile est quod idem specie fiat a diuersis agentibus, ut caliditas ab igni, a sole et a motu. Unde sciendum est quod ualde difficile est de scientia quia est et de scientia propter quid est, quia scientia medii non est de scientiae quia ita est. Unde si eadem conclusio potest demonstrari quia ita est per multa media, tamen forte per unum istorum scio firmiter quod ita est et alius per aliud medium sciet firmiter ita esse. Sed scientia medii est de scientiae propter quid. Quoniam impossibile est te scire propter quid luna eclipsatur te oblito uel nesciente quod eclipsatur propter terram obiectam. Ideo Aristotiles, diffiniendo scire propter quid, in principio libri, dicit notabiliter non quod scire sit cognoscere rem per causam, sed quod scire est ipsammet causam cognoscere et quia illius est causa.
Ultimo, ex dictis apparet quod diuersitas specifica huius modi scientiarum potest prouenire ex diuersitate subiectorum et etiam ex diuersitate praedicatorum conclusionis, uel utrorumque, quia sic diuersificantur conclusiones. Sed unitas scientiae exigit horum omnium identitatem, et etiam cum hoc identitatem medii si sit scientia propter quid.
1-2. Ad primam et secundam, concedo quod ex unitate conclusionis scientia dicitur una, nisi sit quod si sit scientia propter quid exigitur cum hoc unitas medii.
3-4. Ad rationes in oppositum, potest concedi quod eiusdem conclusionis sunt bene scientiae diuersae, scilicet una quia et altera propter quid. Et tamen exempla quae ponebantur non uidentur demonstrare. Quia, sicut dicit Lincolniensis, non est eadem conclusio de rotunditate terrae quae scitur per naturalem philosophiam et per astrologiam. Quia naturalis demonstrat quod terra est rotunda intelligendo per hoc nomen terra elementum simpliciter graue, et mathematicus scit terram esse rotundam intelligendo per hoc nomen terra certam magnitudinem circa quam caelum sic mouetur et ad quam caelum habet totam distantiam, non utrum hoc sit graue uel leue. Ideo si conclusiones sunt eaedem secundum uocem, hoc est aequiuoce, quia sunt diuersae secundum intentionem mentalem. Similiter, si diceretur quod in libro Caeli probatum est quod corpora mobilia modo recto et simplici sunt duo et non plura, et in libro de Generatione determinatur et scitur quod elementa prima generabilium et corruptibilium sunt quattuor et non plura; et sic istae non sunt eaedem conclusiones .
On this page