Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 6a
UTRUM QUOD QUID EST SCIATUR DIFFINITIVE VEL DEMONSTRATIVE1. Et arguitur primo quod non scitur demonstratiue: quia quod quid est est incomplexum uel incomplexi, et omnis demonstratio est alicuius complexi; igitur ... et caetera.
2. Item, quod quid est non est nisi substantia: sed demonstratio non est substantiae, sed alicuius propositionis, uel accidentis de subiecto; igitur demonstratio non est ipsius quod quid est.
3. Item, in omni scientia demonstratiua praesupponitur quid est, id est definitiones terminorum, et per huius modi definitiones sciuntur quod quid est; ergo quod quid est non scitur demonstratiue, sed praecognoscitur ante conclusionem.
4. Item, demonstratio, quae est syllogismus, non demonstrat nisi quia est hoc de illo; sed ad hoc non sequitur quod illud sit quod quid est; scimus enim demonstratiue quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, et non propter hoc est ibi quod quid est; igitur demonstratiue non scitur quod quid est.
5. In oppositum arguitur: quia definitio est ipsum quod quid est; tamen definitio aliqua demonstratur de aliquo definito; igitur ipsius quod quid est erit demonstratio.
6. Et tunc arguitur quod ipsum quod quid est non scitur definitiue: quia idem uidetur esse definitio et quod quid est, et idem non scitur per se ipsum; igitur quod quid est non scitur definitiue.
Oppositum patet per definitionem ipsius definitionis, quae est quod definitio est quae conuersim praedicatur de re et indicat quid est esse rei, ut habetur primo Topicorum; igitur quod quid est indicatur et scitur definitiue.
Dico breuiter, cum Aristotile, quod numquam scitur aliquid quod quid est in eo quod quid est tamquam per demonstrationem, id est tamquam per instrumentum proprium, ad talem sensum quod per demonstrationem non scitur per praemissas quod quaeritur de conclusione quid est hoc. Quod sic patet quia quaerendo quid est hoc?de nulla propositione quaero utrum sit uera uel falsa, uel etiam an sit ita uel aliter; ideo incomplexum quaeritur. Sed semper in demonstratione concluditur quia ita est uel non ita est; unde semper concluditur complexum. Ergo numquam praecise concluditur illud quod quaerebamus per quid est?.
Secundo potest dici quod definitiue scitur quod quid est, quod praecise quaerebatur per quaestionem quid est?. Quaestio enim quid est homo? non quaerit nisi quidditatem hominis explicari, et hoc fit per definitionem. Ergo per definitionem scitur quod quid est.
Tertio dico quod demonstratiue scitur quid est ad talem sensum quia aliqua definitio indicans seu significans quid est scitur de suo subiecto per demonstrationem eo modo quod per demonstrationem scitur praedicatum conclusionis de suo subiecto, hoc est dictum quod per demonstrationem scitur aliqua conclusio in qua definitio dicens quod quid est praedicatur de definito. Et hoc declarat Aristotiles, quia isto modo definitio materialis saepe demonstratur de definito per definitionem formalem.
Ultimo dico quod non omnis definitio demonstrabilis est de definito. Nam definitio dicens quid nominis non demonstratur de definito, immo in omni scientia supponitur, quia ignoto quid nomen significat nullus sciret formare propositiones demonstratiuas. Et aliquando definitio dicens quid nominis est ipsamet definitio formalis, dicens quid rei; ideo tunc huius modi definitiones formales, dicentes quid rei, sunt indemonstrabiles de suis definitis.
2. Ad secundam potest dici quod solum substantiarum, id est terminorum substantialium solum, sunt definitiones pure quidditatiuae, sed accidentium, id est terminorum accidentalium, sunt bene definitiones per additamentum, non pure quidditatiuae, ut septimo Metaphysicae declarabitur. Sed adhuc neutrorum terminorum sunt demonstrationes tamquam priorum scitorum per demonstrationem. Prima enim scita sunt complexa et non termini.
3. Alia ratio arguit quod quid est scitur per definitionem dicentem quid nominis. Illa enim in arte demonstratiua supponitur.
5. Ad rationem in oppositum, concedo quod aliqua definitio demonstratiue de suo definito scitur, quemadmodum dicebatur in positione.
6. Tunc ad rationem quae arguebat quod definitiue non scitur quod quid est quia idem est quod quid est et sua definitio, Dico autem ad hoc quod Aristotiles saepe utitur hoc nomine quid est aequiuoce. Aliquando enim utitur eo pro re significata per definitionem, et sic definitiue scitur quid est, nec est idem definitio et quod quid est; aliquando autem utitur hoc nomine quid est secundo intentionaliter, scilicet pro ipsa definitione significante quidditatem rei, et sic non proprie conceditur quod quid est sciatur definitiue tamquam proprio instrumento.
On this page