Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 10a
UTRUM AD VERITATEM PROPOSITIONIS REQUIRATUR ET SUFFICIAT QUOD QUALITERCUMQUE IPSA SIGNIFICAT ITA SITConsequenter quaeritur, decimo, utrum ad ueritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit.
1. Arguitur primo quod non sufficiat ad ueritatem propositionis, ponendo casum quod aliquis proferat talem propositionem ego dico falsum et nullam aliam proferat. Constat quod illa propositio quam dicit est falsa, et sic patet quod qualitercumque sua propositio significat ita est, cum ipsa significat se esse falsam et ita est; et tamen illa propositio non est uera, cum iam diximus quod ipsa est falsa; ergo ad ueritatem propositionis non sufficit esse ita sicut ipsa significat. Quod autem dicta propositio sit falsa probatur: quia uel est falsa uel uera; sed non est uera, quia tunc ipse non dicit uerum dicendo quod ipse dicit falsum; et sic esset uera et non uera, quod est impossibile.
2. item, secundo, pono casum quod Socrates et Plato simul dicant uterque alteri tu dicis falsum et nihil plus dicant. Constat quod utraque propositio istorum est falsa, et sic patet quod est ita sicut utraque propositio significat, quia utraque propositio significat quod alter dicit falsum et ita est, quia uterque dicit falsum; et tamen neutra propositio est uera, cum enim iam dictum sit quod utraque est falsa; ergo ad ueritatem non sufficit quod ita sit sicut propositio significat. Et quod dictae propositiones sint falsae declaratur: quia qua ratione unus dicit uerum, et alter, et qua ratione falsum, et alter; ergo uel ambo dicunt uerum, uel ambo dicunt falsum. Non uerum; probatio: quia tunc uterque mentiretur in dicendo quod socius suus dicit falsum; ergo ambo dicunt falsum.
3. Item, haec est uera chimaera non est chimaera, et tamen non est ita in re sicut ipsa significat: quia nihil est chimaera in re, et quod nihil est nullo modo est; ideo nec ita nec aliter.
4. Item, de Fauello qui mortuus est uerum est dicere quod ipse currebat uelociter; tamen non est ita in re sicut ipsa significat, cum nihil sit de Fauello, posito quod omnino sit annihilatus; ergo nihil est in re significata; ergo nec ita nec aliter.
Et confirmatur per modum loquendi communem. Quia si tu profers aliquam propositionem, si uolo affirmare quod tu dicis uerum, dicam tibi statim ita est sicut tu dicis et si uolo tibi contradicere, dicam domine, non ita est sicut uos dicitis.
Item, Aristotiles, quinto et sexto Metaphysicae, uocat uerum ens et falsum non ens. Et ita etiam, in primo huius, dicit Aristotiles "quod non est non contingit scire", et per quod non est intelligit falsam, sicut diametrum esse semidiametrum, id est commensurabile costae, ut exemplificat; modo non uidetur aliqua ratio quare dicto modo uerum dicitur ens et falsum non ens' nisi propter esse ita et propter non esse ita; ideo ad uerum sufficit esse et ad falsum non esse.
Item, ueritas sic solet describi quod est adaequatio, seu conuenientia, rei intellectae ad intellectum, et non uidetur quod haec conuenientia sit nisi in essendo in re ita sicut significatur et intelligitur.
Tunc pono conclusiones. Prima est quod ad ueritatum affirmatiuae requiritur quod termini supponant pro eodem. Et hoc declaro: primo, quia copula affirmatiua designat unionem et negatiua diuisionem, ut satis innuitur tertio de Anima et sexto Metaphysicae; modo illa unio est unio formae ad materiam, uel etiam unio unius partis ad aliam, quia quantumcumque forma sit unita materiae, uel una pars alteri parti, tamen non est uerum dicere quod forma est materia, uel quod haec pars est illa; ergo unio designata per copulam affirmatiuam non est identitas terminorum, quia in hac propositione homo est animal sunt termini diuersi, et tamen propositio est uera; ergo designatur identitas eorum pro quibus supponunt, et sic habetur propositum. Item, idem patet ex communi concepto affirmatiuae: si enim dico quod A est B, apparet quod sensus est quod A est idem quod B, et si A fuit B, A fuit idem quod B. Item, quodlibet est ipsum et nihil aliud ab ipso, et hoc est quia quodlibet est sibi ipsi idem et nulli alteri.
Secunda conclusio est quod in multis non sufficit ad ueritatem affirmatiuae quod termini supponant pro eodem. Quia ego pono casum quod ego propono istam propositionem propositio quam propono est falsa, et ponamus quod nullam aliam proponam quam istam. Verum esset dicere quod illa mea propositio erat falsa, et per consequens non uera. Quoniam si fuisset uera ego non uerum dixissem sed falsum, dicendo quod ipsa est falsa. Tamen termini eius supponebant pro eodem, quia illud praedicatum falsum supponit indifferenter pro omni propositione falsa, et sic supponit pro illa, cum sit falsa. Similiter subiectum illud propositio quam ego propono pro eadem propositione supponebat. Ideo ambo termini supponebant pro eodem, et tamen propositio non erat uera, ut dixi. Et similiter esset de omni propositione quae assereret se esse falsam. Illa enim esset falsa et non uera quoniam termini non supponerent pro eodem. Tamen credo quod ubi propositio non assereret se esse falsam nec assereret aliud ad quod sequeretur ipsam esse falsam credo quod sufficeret ad ueritatem affirmatiuae, saltem singularis uel infinitae, quod termini supponerent pro eodem.
Tertia conclusio ponitur quod ad ueritatem negatiuae sufficit quod termini non supponant pro eodem. Quia ex quo termini non supponunt pro eodem, affirmatiua non est uera, ut dicit conclusio prima; ergo oportet propositionem negatiuam illi affirmatiuae oppositam esse ueram.
Quarta conclusio est quod ad ueritatem negatiuae non requiritur quod termini non supponant pro eodem. Quia possibile est quod termini supponant pro eodem et tamen negatiua sit uera, ut dictum est: quia haec affirmatiua est falsa propositio quam dico est falsa; ergo negatiua sibi opposita est uera; tamen adhuc termini supponerent pro eodem, sicut in affirmatiua supponerent: sunt enim idem termini et pro eisdem supponunt in affirmatiua et in negatiua sibi opposita.
Quinta conclusio est quod ad ueritatem propositionis de inesse et de praesenti requiritur et sufficit quod qualitercumque ipsa significat esse ita est in re significata uel in rebus significatis. Et hoc ultimum est notum ex ui nominis. Si enim dico quod homo est albus, significo idem esse hominem et album, et ita est si propositio sit uera. Et ex hoc infertur quod si non sit res significata, uel etiam res pro qua terminus supponit, propositio talis non est uera, sed falsa.
Sexta conclusio est quod ad falsitatem affirmatiuae requiritur et sufficit quod non qualitercumque ipsa significat ita sit. Probatio: quia ex remotione ueritatis alicuius propositionis ipsa redditur falsa et non aliter.
Septima conclusio est quod ad ueritatem negatiuae requiritur et sufficit quod non qualitercumque affirmatiua sibi opposita significat ita est. Et ratio huius est quia omnino eadem debet esse causa falsitatis affirmatiuae et ueritatis negatiuae sibi contradictoriae. Unde propter hoc est uniuersaliter uerum quod si una contradictoria sit uera, altera sit falsa, et e conuerso, scilicet quia omnis causa ueritatis unius est causa falsitatis alterius, et e conuerso. Cum ergo causa ueritatis affirmatiuae sit quod est ita sicut ipsa significat, ita causa falsitatis eius est quod non est ita sicut significat.
Octaua conclusio est quod ad ueritatem negatiuae non requiritur quod qualitercumque illa significat ita sit. Probatio: quia ipsa non significat aliquid esse nec ita esse, immo potius non esse uel non ita esse; etiam, sicut arguebatur, si nihil sit in re pro qua termini supponunt, apparet quod nec est ita in re nec aliter, quia nullo modo, et tamen negatiua est uera.
Nona conclusio est quod ad ueritatem affirmatiuae de praeterito, scilicet de fuisse, requiritur et sufficit quod qualitercumque ipsa significat fuisse ita fuit.
Et pro ultima conclusione dicendum est proportionabiliter de futuro et proportionabiliter de possibili. Haec enim est uera antichristus potest esse, quia qualitercumque haec propositio significat posse esse ita potest esse.
Dicendum est etiam proportionabiliter de negatiuis de praeterito, uel de futuro, uel de possibili, sicut dicebatur de negatiuis de inesse et de praesenti. Et non dico quod dicatis eodem modo, sed proportionabiliter.
1. Ad primam, scilicet de ista propositione ego dico falsum, concedo quod est falsa. Tamen sicut ipsa significat esse ita est, quia significat se esse falsam et ita est. Sed tamen non qualitercumque ipsa significat esse ita est, quoniam omnis propositio de eius forma asserit et designat se esse ueram, licet ex significatione terminorum possit cum hoc designare se esse falsam, quia ipsa non solum significat se esse falsam, sed etiam, ex communi condicione propositionis, significat se esse ueram, et non est uera. Ideo licet aliqualiter sic significet, non tamen totaliter uel qualitercumque ita est. Ideo est falsa.
2. Ad aliam, de ista propositione tu dicis falsum posito casu praedicto, dico quod utraque est falsa. Ideo sicut utraque significat ita est, non tamen qualitercumque, quia cum hoc quod utraque asserit alteram dicere falsum, utraque etiam, licet non formaliter, tamen consecutiue, asserit alteram esse ueram, et consequenter asserit omnem aliam esse ueram de qua est eadem ratio sicut de ipsa. Nam de illis duabus est una ratio de una sicut de alia; ideo quaelibet asserendo se ipsam asserit aliam.
3. Ad tertiam, concessum est quod negatiua est uera. Unde licet non sit ita in re, tamen est ita in re sicut sua affirmatiua opposita significat esse.
4. Ad aliam concedo quod haec est uera Fauellus currebat uelociter, non quia sit ita in re, sed quia fuit ita in re sicut propositio significat fuisse.
Ad rationes utriusque partis potestis dicere quod quia affirmatiuae de inesse sunt priores aliis, ideo non proprie loquendo sed improprie, causa breuitatis nos omnibus propositionibus solemus attribuere modum loquendi proprie debitum affirmatiuis de inesse. Ideo utentes tali modo loquendi, improprio de uirtute sermonis, nos de qualibet propositione uolentes asserere quod sit uera dicimus quod ita est et uolentes contradicere dicimus quod ita non est. Tamen per talem sermonem debetis intelligere secundum diuersos sensus et diuersos modos propositionum, quod si non feceritis multotiens contingit error.
On this page