Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 20a

UTRUM TERTIUS MODUS DICENDI 'PER SE' ET QUARTUS PERTINEANT AD DEMONSTRATIONES SIVE INTRENT DEMONSTRATIONES
1

Consequenter quaeritur, uicesimo, utrum tertius modus dicendi per se et quartus, quos ponit Aristotiles primo huius, pertineant ad demonstrationes, siue intrent demonstrationes.

2

1. Arguitur primo quod non: quia dicit Aristotiles "quae ergo dicuntur in simpliciter scibilibus haec sunt", et enumerat solum duos modos dicendi per se; ergo intentio eius uidetur esse quod in simpliciter scibilibus, id est in scientiis, non intrant nisi illi duo modi.

3

2. Item, in demonstrationibus non ponitur nisi praemissae et conclusiones; sed illae sunt in primo modo uel in secundo modo dicendi per se, eo quod omnes illae sunt denominationes quidditatiuae, et non denominatiuae; ergo tertius modus et quartus nihil faciunt ad demonstrationem.

4

3. Item, in tertio modo, qui dicitur modus essendi per se non dicitur aliquid esse per se nisi substantia, et substantiae non intrant demonstrationes, eo quod omnes propositiones uel termini sunt accidentia; ergo tertius modus non pertinet ad demonstrationem.

5

4. Item, quantum ad quartum modum, si praemissae dicantur esse causa conclusionis, tamen neutra per se, scilicet sine alia, est causa conclusionis, ex eo quod ex uno nihil sequitur; ergo non est in demonstratione modus causandi per se.

6

In oppositum est Aristotiles: quia in uanum determinaret de istis modis in isto libro si non pertinerent ad demonstrationes.

7

Item, demonstrationes proueniunt ad ultimum subiectum et praedicatum primum, quod probat Aristotiles primo huius, capitulo de statu in praedicatis; sed ultimum subiectum est quod non amplius dicitur de alio subiecto, et hoc uocat Aristotiles in tertio modo esse per se; ergo iste tertius modus pertinet ad demonstrationem.

8

Item, demonstratio debet esse ex causis primis et immediatis, ut patet primo huius; et non ex causis per accidens; ergo ex causis per se; ergo modus causandi per se, qui dicitur quartus modus, pertinet ad demonstrationem.

9

Notandum est quod in demonstratione tria ordinate se habentia concurrunt: primo termini ex quibus praemissae et conclusio formantur, et secundo propositiones, scilicet praemissae et conclusio, et tertio habitudo praemissarum ad conclusionem, secundum quam per scientiam praemissarum scitur conclusio. Modo ad propositiones pertinent modi dicendi per se uel dicendi per accidens praedicatum de subiecto, et modi dicendi per se attributi propositioni sunt illi duo primi quod ponit Aristotiles, qui intrant demonstrationes, cum omnis demonstratio debeat esse ex propositionibus per se, ut patet primo huius. Sed modi per accidens oppositi illis modis per se non intrant demonstrationes.

10

Deinde, quantum ad terminos, nota quod aliqui sunt termini substantiales et non connotatiui, scilicet termini de praedicamento substantiae, et alii sunt termini accidentales et connotatiui, scilicet de praedicamentis accidentium. Et constat quod saepe terminos substantiales uocat Aristotiles substantias: isto modo in Praedicamentis diuidebat substantias in substantias primas et secundas; ibi enim accipiebat substantias pro terminis de praedicamento substantiae. Et ita etiam terminos accidentales, siue de praedicamentis accidentium, Aristotiles uocataccidentia.

11

Ita Aristotiles, primo huius, ponendo istum tertium modum per se, intelligit etiam per substantiam terminum substantialem. Modo differentia est inter substantias et accidentia, capiendo substantias et accidentia pro terminis, quia substantiae praeter illud pro quo supponunt non connotant aliud, sed accidentia praeter illud pro quo supponunt connotant dispositionem illi adiacentem, ut isti termini album, nigrum non supponunt pro albedine aut nigredine, sed pro substantia per se subsistente, et connotant albedinem uel nigredinem tamquam illi substantiae adiacentem. Et hoc intendit Aristotiles pluribus locis in hoc libro, quando dicit quod substantia, id est terminus substantialis, non aliud est quam illud quod uere est, id est non aliud significat uel connotat quam illud pro quo supponit; unde per illud quod uere est intelligit illud pro quo supponit; sed accidens, id est terminus accidentalis, aliud connotat quam quod uere est, id est aliud significat uel connotat ab eo pro quo supponit.

12

Debetis ergo notare quod propter istas differentias Aristotiles ponit terminos substantiales esse per se et terminos accidentales, siue connotatiuos, ponit esse per accidens, ad istum sensum quod termini substantiales per se, id est solitarie, significant illud pro quo supponunt, termini autem accidentales non per se significant illud, id est non solitarie, sed cum dispositione connotata. Et ideo per istum modum tertium, quem uocamus modum essendi per se, id est, magis proprie loquendo, modum significandi per se et solitarie illud pro quo supponunt, Aristotiles intendit terminos substantiales.

13

Et tunc facile est respondere de illo tertio modo ad quaestionem propositam. Quaerere enim utrum tertius modus pertineat ad demonstrationes non est aliud quaerere quam utrum tales termini substantiales pertineant ad demonstrationem. Et respondendum est quod sic quo ad aliquas demonstrationes, quia de eis possunt suae passiones demonstrari. Tamen dico quod non in omnibus demonstrationibus capiuntur termini substantiales, Quoniam mathematicae demonstrationes nullis terminis substantialibus utuntur, quia non resoluunt ultra illos terminos de praedicamento quantitatis. Immo credo quod sola metaphysica habeat simpliciter resoluere ad terminos substantiales. Quoniam si in scientia naturali consideramus de hominibus et lapidibus, hoc tamen non est secundum conceptus mere absolutos et substantiales, sed secundum conceptus accidentales connotantes motus aut operationes, quia de eis non concipimus in physica nisi secundum quod sunt naturalia. Modo ista nomina naturalia et natura non sunt nomina substantialia, immo accidentalia et connotatiua. Propter quod apparet quod hoc nomen natura definitur permotum tamquam connotans motum, et definitur per hoc nomen causa, uel principium, tamquam per suum genus, quae tamen nomina sunt uere relatiua.

14

Tamen debetis considerare quod omnis scientia resoluit ultimate ad aliqua subiecta quae in illa scientia accipiuntur tamquam per se subsistentia, quia in illa scientia non dicuntur de aliquibus subiectis prioribus tamquam passiones eorum, immo omnia considerata in tali scientia considerantur tamquam passiones eorum, ut geometria capit illos terminos magnitudo, linea, superficies, corpus tamquam per se subsistentes, et arithmetica species, et numerus, et species numeri. Sic ad omnem scientiam demonstratiuam pertinent termini per se subsistentes uel accepti in illa ut per se subsistentes, et ita ad omnem scientiam pertinet aliquo modo iste tertius modus quem ponit ibi Aristotiles. Sed non debemus excludere a demonstrationibus modum dicendi per accidens oppositum dicto modo per se, quia passiones uocantur accidentia, licet per se dicta de suis subiectis, quae tamen passiones intrant demonstrationem.

15

Et adhuc, ne uerbis Aristotilis decipiamur, considerandum est quod Aristotiles ponens istum tertium modum dicit illud esse per se quod non amplius dicitur de alio subiecto. Et ab hoc aliqui putauerunt quod in isto modo non ponerentur nisi termini indiuiduales de praedicamento substantiae, quia illi soli sunt qui non amplius dicuntur de aliquo inferiori. Sed sic non loquitur hic Aristotiles de aliquo inferiori. Aliter accipitur dici de subiecto pro praedicari denominatiue passiones de suo subiecto, et isto modo intendit Aristotiles in isto libro. Unde numquam capit subiectum in hoc libro pro inferiori, sed capit hoc nomen subiectum semper in ordine ad passionem. Ideo in hoc modo tertio est omnis terminus qui non dicitur de subiecto alio tamquam passio eius.

16

Ultimo, quantum ad habitudinem praemissarum ad conclusionem, sciendum est quod quaedam sunt demonstrationes quia, alia sunt demonstrationes propter quid. Modo demonstratio quia non indiget procedere ex causis, sed demonstratio propter quid procedit ex causis, non ex causis per accidens sed ex causis per se, et ita quartus modus, qui uocatur modus causandi, intrat demonstrationem propter quid.

17

Et sciatis quod aliqui dubitauerunt utrum ille quartus modus sit aliquis modus dicendi per se. Et dico quod non, sed est habitudo causalis praemissarum ad conclusionem, quia oportet praemissas esse causas conclusionis per se, ad sensum alias datum, et non dici per se de conclusione. Tamen forte talis habitudo posset significari et exprimi per aliquem modum dicendi per se, scilicet per aliquam propositionem per se ueram; uerbi gratia quod esse ita sicut per conclusionem significatur est esse ita sicut per praemissas significatur; unde ista propositio posset poni in primo modo dicendi per se.

18

Istis uisis patet clare ad rationes.

19

1. Ad primam, dico quod bene dixit Aristotiles quod quaecumque dicuntur in simpliciter scibilibus dicuntur in primo modo uel in secundo modo: quia modi dicendi per se, quos Aristotiles intendit per hoc uerbum dicuntur, sunt solum illi duo modi. Tamen propter hoc non uult negare quin alii modi perseitatis, qui non sunt modi dicendi, intrent demonstrationem.

20

2. Ad aliam, dico quod in demonstratione non solum continentur praemissae et conclusio, immo etiam termini praemissarum et conclusionis.

21

3. Ad aliam, dico quod multi possent poni modi essendi per se, ut quod deus est per se et non per aliam causam. Sed solum in proposito per esse per se intelligimus terminum significare per se, id est solitarie, illud pro quo supponit. Et sic iam de illo satis dictum est.

22

4. Ad aliam, et ultimam, concedo quod neutra praemissarum dicitur per se causa conclusionis, id est solitarie. Tamen ambae dicuntur tamquam totalis causa et sufficiens conclusionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20