Text List

Quaestio 12

Quaestio 12a

UTRUM PROPTER QUOD UNUMQUODQUE EST TALE ILLUD SIT MAGIS TALE

Consequenter quaeritur, duodecimo, utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale.

1. Arguitur primo quod non: quia propter uinum homo est ebrius, tamen uinum non est magis ebrium quam homo; etiam propter albedinem homo est albus, tamen albedo non est magis alba, et propter materiam habentia materiam sunt corruptibilia, et tamen materia non est magis corruptibilis; similiter, propter ignem ferrum est calidum, et tamen ignis non est magis calidus, ut patet ad sensum.

2. Item, forma est propter materiam, cum materia sit causa formae, ut patet secundo Physicorum*; tamen materia non est magis forma.

3. Item, cum equus generat equum, equus generans est causa equi generati; ideo equus generatus est propter equum generantem, et tamen equus generans non magis est equus. Et tales probationes possent multiplicari.

Oppositum est Aristotilis, primo huius* et secundo Metaphysicae*, ubi concluditur quod necesse es principia esse magis uera et magis entia, quia propter ipsa alia sunt uera et entia.

Ista quaestio est difficilis eo quod propositio non est uniuersaliter uera nisi modificetur, et ideo apponam aliquas modificationes.

Unde primo sciendum est quod haec regula non ualet ad arguendum positiue quod si illud sit tale hoc propter quod est tale sit magis tale, nec per consequens ualet simpliciter, et hoc patet per tres instantias quae positae fuerunt. Sed oportet supponere quod praedicatum in quo fit comparatio conueniat utrique eorum quae comparantur in illo, et hoc supposito quaeritur an magis conueniat uni. Igitur non sequitur si homo sit ebrius propter uinum quod uinum sit magis ebrium, quia uinum non est ebrium.

Secundo requiritur quod unum eorum quae sic comparantur sit causa alterius non solum simpliciter, in essendo, sed etiam in essendo tale siue in conueniendo ei ita quod sit tale propter illud esse tale. Et ideo non sequitur domus est alba propter domificatorem; igitur domificator est magis albus, licet sit causa domus, quia domus non est alba propter domificatorem esse album.

Tertio requiritur quod tali causae soli conueniat effectus praedictus, quia si conueniret pluribus non posset concludi quod unum illorum esset magis tale. Unde forte tu amas Petrum non solum propter amorem Iohannis sed etiam ob amorem Roberti uel Martini, eo quod ille Petrus proficit illis omnibus, et possibile est quod tu ames Petrum plus quam aliquem aliorum, eo quod amor in Petro intenditur non solum propter istum aut propter alium sed etiam propter quemlibet illorum.

Etiam possibile est alicui conclusioni magis credere quam credamus praemissis ex quibus eam concludimus. Verbi gratia, si aliqua conclusio sit nobis conclusa per multas et diuersas rationes probabiles, possibile est quod, propter congregationem probabilitatum, nos credimus multum illi conclusioni et magis quam alicui praemissarum, quia intensio credulitatis conclusionis non fit nobis solum per hunc syllogismum uel per illum, sed per quemlibet; ideo de nullo eorum sequitur quod eius praemissae sint magis creditae.

Et adhuc etiam non potest concludi quod materia sit magis ens quam forma aut quam compositum, licet compositum uel forma sit ens propter ipsam materiam, sed magis propter illas causas.

Sed contra illam modificationem obiicitur. Quia tunc sequeretur quod de nulla praemissarum posset concludi quod esset scita plus quam conclusio, quia nulla sola facit scire, immo solum scitur per ambas. Ad hoc respondetur quod neutra praemissarum est totale antecedens ad conclusionem, immo copulatiua composita ex ambabus praemissis est unum antecedens et totale, et propter illam copulatiuam esse scitam scitur conclusio, omni alio scito extrinseco circumscripto. Ideo potest concludi quod copulatiuam magis scimus quam conclusionem, et quia copulatiuam non possumus scire nisi sciamus quamlibet eius partem, ideo potest ulterius concludi quod quamlibet praemissarum magis scimus quam conclusionem.

Et illis condicionibus appositis credo illud principium esse uerum 'propter quod unumquodque tale est, illud magis est tale. Probatur illud principium non demonstratiue, quia principia sunt indemonstrabilia, sed probatur quadam demonstratione exemplari et inductiua. Sic enim multa principia sciuntur, ut patet secundo huius*. Cum enim intellectus in multis percipit ita esse et in nullis uidet instantiam, nec rationem uidet quare in aliquibus debeat esse aliter, ipse infert uniuersale principium ex sua naturali inclinatione ad ueritatem. Iste enim uidetur mihi esse modus per quem uerificatur illud principium.

Unde multi alii ponunt alios modos, qui omnes apparent. Dicunt enim quidam* quod regula solum intelligenda est de causis efficientibus. Alii* dicunt quod solum intelligenda est in causis finalibus; et hoc est falsum, quia in septimo Metaphysicae* concludit etiam Aristotiles quod materia est magis ens quam accidens, propter hoc quod accidens est ens propter substantiam, et est ibi causalitas potius materialis quam formalis.

Tunc ad rationes.

1. Ad primam, de uino, soluta est: quia homo non est ebrius propter uinum esse ebrium, quia uinum non est ebrium.

Ad aliam, de albedine, dicitur similiter quod homo non est albus propter albedinem esse albam.

Eodem modo dicitur de materia: compositum enim non est corruptibile propter materiam esse corruptibilem.

Et forte potest dici eodem modo ad illam de igne et ferro: quia ferrum non est calidum propter ignem esse calidum, sed propter ignem esse calefacientem, unde patet quod a sole, qui non est calefactus, potest fieri ferrum calidum.

Ad aliam potest dici quod ignis calefaciens ferrum est magis calidus quam ferrum. Sed quia ignis est magis rarus et caliditas eius est magis dispersa, ideo non ita fortiter agit, et ideo ferrum quod tangimus uidetur magis calidum, licet non sit magis calidum.

Et ut hoc melius intelligatis, ego suppono quod corpus A sit magis rarum et magis calidum, et postea condensetur absque hoc quod generetur aut corrumpatur aliqua frigiditas aut aliqua caliditas. Tunc dicetur quod non est magis calidum post quam ante, nec minus aut magis frigidum quam ante: quia omnem calorem quam ante habebat adhuc habet, et nullum alium, et in eisdem partibus habet calorem in quibus ante habebat eum et in nullis aliis. Modo uidetur quod idem calor positus reddit idem subiectum mihi calidum. Tamen his non obstantibus in corpore sic condensato est calor magis unitus et congregatus quam ante erat, et sic potest fortius agere. Sic ergo potest dici de igne et ferro.

2. Ad aliam, de forma et materia, dictum est in positione.

3. Ad aliam, potest dici quod equus filius non est ens nec est equus propter equum esse entem uel esse equum, quia si equus pater esset annihilatus, adhuc equus filius esset ens uel equus; et sic non tenet ibi illa regula.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12