Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 11a
UTRUM SINT DUO MODI DICENDI PER SE1. Arguitur primo quod sint plures: quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur reliquum, quinto Topicorum; sed per se et per accidens opponuntur, et tres sunt modi dicendi per accidens, ut patet quinto Metaphysicae, scilicet quod accidens dicitur de subiecto, et subiectum de accidente, et accidens de accidente; igitur ... et caetera.
3. Item, uidetur idem esse per se et secundum se; sed secundum se dicitur pluribus modis quam duobus, ut habetur quinto Metaphysicae; ergo et caetera.
4. Item, non sunt idem modi dicendi per se, sed diuersi, Parisius et Romae, cum non sit idem in diuersis locis.
5. Item, arguitur per multas alias instantias: quia haec est per se risibile est susceptibile disciplinae, cum sit necessaria et omne necessarium est per se, ut uult Aristotiles, et tamen non apparet esse de aliquo istorum duorum modorum, quia nec praedicatum ponitur in definitione subiecti nec e conuerso. Similiter haec est per se, cum sit necessaria, omnis passio est actio, ut suppono, et illa etiam omne corpus est in loco uel omne corpus habet locum, et ista similiter omnis pater est pater filii uel omnis pater habet filium. Tamen non apparet quod illae sint in aliquo dictorum modorum, quia qua ratione essent in uno istorum eadem ratione essent in alio, eo quod ponitur ibi animal per accidens ad primum modum et risibile per accidens ad secundum; igitur nec est in utroque, quod est inconueniens, eo quod non essent modi distincti si idem in utroque reperiretur, nec etiam in neutro, et sic oportet alium modum ponere.
6. Item, haec est per se materia est causa formae, et haec etiam omnis creatura est ens, et illa similiter omne quod fit fit ex aliquo; tamen non apparent esse in aliquo dictorum modorum.
7. Item, haec est per se risibile est homo, et tamen non est in primo modo: quia ista est minus per se quam ista homo est risibilis, quae non est in primo modo nec etiam in secundo, quia praedicatum non ponitur in definitione subiecti, quod exigitur, ut dicit Aristotiles.
8. Item, hae sunt per se, cum sint necessariae, nullus homo est equus et nullum corruptibile est perpetuum, ex nihilo nihil fit, nullus pater est sine filio, omnem hominem possibile est uigilare, omnem hominem uigilare est possibile, et ista etiam si animal currit, animal mouetur est necessaria, et ista disiunctiua similiter omnis homo currit uel aliquis homo non currit; tamen non apparet quod istae sint in aliquo dictorum modorum; igitur ... et caetera.
Oppositum arguitur per Aristotilem ponentem duos modos, scilicet primum, in quo definitio uel pars definitionis dicitur de definito, et secundum, in quo subiectum pertinet ad definitionem praedicati; postea dicit Aristotiles "quaecumque uero accidentaliter insunt accidentia dicuntur"; igitur modi dicendi per se sunt duo solum.
Ad euidentiam istius quaestionis notandum est quod Aristotiles ponendo istos duos modos dicendi per se non intendebat de propositionibus hypotheticis. Quia multae istarum sunt necessariae et, per consequens, per se uerae quae tamen non habent suam necessitatem siue suam perseitatem ex necessitate uel perseitate categoricarum eam componentium, immo quod istae categoricae nec uerae sunt per se nec necessariae. Unde haec est necessaria et per se uera si asinus uolat, asinus habet alas; tamen suae categoricae sunt impossibiles. Haec etiam est per se uera et necessaria si homo currit, animal currit, et tamen categoricae sunt mere contingentes, et per accidens. Haec etiam est necessaria et per se uera omnis homo currit uel aliquis homo non currit, et tamen categoricae sunt contingentes.
Secundo, uidetur mihi quod Aristotiles in ponendo istos duos modos non loquitur de negatiuis, licet negatiuae per se possint reduci ad istos duos modos, nec etiam loquitur de modalibus nec de propositionibus indirectis, licet omnes tales possint reduci ad istos duos modos, sed directe loquitur de categoricis affirmatiuis directis et de inesse.
Postea, sciendum est quod omnis categorica affirmatiua et de inesse necessaria uel etiam uera est quidditatiua uel denominatiua. Quia in terminis rectis, si subiectum et praedicatum sint de eodem ordine praedicamentali, propositio est quidditatiua et si non de eodem ordine propositio est denominatiua, et non uera nisi sit denominatiua. Ideo sequitur quod omnis propositio necessaria et per se uera categorica affirmatiua de inesse est de altero dictorum modorum, scilicet uel quidditatiua (et illam intendit Aristotiles per primum modum), uel denominatiua (et eam intendit Aristotiles per secundum modum.
Igitur, respondendo ad quaestionem, dicitur quod huius modi propositionum per se sunt solum duo modi, quia secundum duas rationes generales, ad talem sensum quod sunt duae rationes supponentes pro huius modi propositionibus et non coincidentes in supponendo pro aliqua propositione, et praeter illas duas non sunt aliae rationes supponentes pro huius modi propositionibus quae non concurrunt in supponendo pro eodem cum aliqua istarum duarum rationum. Et prima illarum rationum est propositio per se quidditatiua, et secunda propositio per se denominatiua.
Tamen nota quod huius modi rationes possunt ualde multiplicari materialiter, quia aliae sunt in libro meo, aliae in libro tuo, uel aliae in mente mea uel tua; sed in enumeratione quam intendimus, haec non enumerantur contra illas, eo quod concurrunt in supponendo pro eodem, siue in libro meo siue tuo.
Sciendum est quod bene possunt plus multiplicari modi dicendi per se si fieret maior diuisio per rationes specialiores. Quia tam primus modus quam secundus possent diuidi in multos diuersos modos specialiores, sed illi concurrerent praedictis duobus modis in supponendo pro eodem, licet non ad inuicem concurrerent.
Deinde, propter reductiones, debetis notare quod propositiones de terminis obliquis designantes causalitatem rerum significatarum per terminos obliquos siue res significatas per subiectum propositionis reducit Lincolniensis ad primum modum, et hoc innuit Aristotiles in littera. Et ita non solum definitiones mere quidditatiuae sed etiam causales dicuntur per se de suis definitis in primo modo. Sed si per terminos obliquos designetur alia habitudo quam causalitas uel effectualitas, tunc istae propositiones debent reduci ad secundum modum, quasi si sit propositio denominatiua.
Postea, etiam debetis reducere indirectas ad suas directas et ponere eas in eodem modo, ita quod haec sit in primo modo animal est homo et haec risibile est homo in secundo modo.
Postea, de negatiuis, est dicendum quod negatiuae necessariae terminorum substantialium uel non connotatiuorum reducendae sunt ad primum modum, ut nullus homo est lapis uel nulla albedo est dulcedo. Sed negatiuae terminorum accidentalium uel connotatiuorum, uel etiam unius termini connotatiui, licet alter terminus esset substantialis, debent reduci ad secundum modum, ut nullus homo est hinnibilis uel nullum hinnibile est risibile.
Deinde, de illis de necessario dicendum est sicut de illis de inesse, et similiter de illis de possibili, quia aliae sunt quidditatiuae et aliae denominatiuae. Sed tamen est bene differentia inter illas de inesse et de possibili, quia de eodem subiecto et praedicato propositio de inesse est quandoque contingens et non per se, ut homo uigilat de illis de possibili dictum sicut de negatiuis. +Potest de his dici, ut prius dicebatur, quod non est dicendum quod reducantur ad illos modos, et si aliqua non tamen omnes.+
1. Ad primam dicitur quod non oportet in terminis oppositis unum habere tot supposita quot reliquum, quia non sunt tot species uirtutum quot uitiorum, ut patet in Ethicis. Sed illa propositio Aristotilis "quot modis dicitur unum oppositorum ..." et caetera debet exponi ad talem sensum quod si duo nomina sint ad inuicem opposita secundum omnem +rerum+ significationem, si unum sit aequiuocum, et aliud erit aequiuocum, et quod tot sint significationes unius sicut alterius.
2. Ad aliam rationem, respondetur quod tertius modus et quartus modus per se quos ponit Aristotiles non sunt modi dicendi per se praedicatum de subiecto, sed sunt modus essendi per se et modus concipiendi per se.
3. Ad aliam concessum fuit prius quod modi per se possent magis multiplicari secundum specialiores diuisiones.
4. Ad aliam conceditur quod uirtualiter et de uirtute sermonis sunt ualde multi modi, sed solum sunt duo ad sensum praedictum.
5-8. Ad aliam dicitur, secundum praedicta, quod istae sunt in secundo modo risibile est susceptibile disciplinae, actio est passio, corpus est in loco, pater habet filium. Et similiter ista ponenda est in secundo modo homo est animal risibile, quia licet hoc nomen animal per se sumptum praedicetur quidditatiue de homine, tamen illud congregatum totum homo est animal risibile praedicatur denominatiue propter denominationem alienam inclusam in praedicato. Deinde dicitur quod istae sunt per se in primo modo animal est homo, animal est equus, sed haec est in secundo modo nullum corruptibile est perpetuum.
Dicendum etiam est quod istae sunt in primo modo omnis creatura est a deo, omne quod fit fit ex aliquo, ex nihilo nihil fit, quia sunt causales. Sed istae possunt poni in secundo modo omnem hominem possibile est currere, nullus pater est sine filio, et etiam illa possibile est omnem hominem currere.
Sed quaeres "omnem hominem esse animal est possibile uel omnem hominem esse animal est necessarium, in quo modo sunt?". Dico quod in secundo modo, quia illa praedicata possibile, necessarium, contingens, falsum et uerum attribuuntur propositionibus tamquam passiones earum. Tamen illae quae fierent in sensu diuiso hominem necesse est esse animal uel hominem possibile est esse animal essent in primo modo tamquam quidditatiuae.
On this page