Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 4

UTRUM ANTE CUIUSLIBET CONCLUSIONIS DEMONSTRABILIS NOTITIAM NECESSE SIT PRAECOGNOSCERE DE SUBIECTO QUIA EST
1

Consequenter quaeritur, quarto, utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est.

2

1. Arguitur quod non: quia quod quaeritur in scientia demonstratiua non praecognoscitur; sed quaeritur si est, et quia est, et quid est et propter quid est, ut patet secundo huius; igitur nullum illorum praecognoscitur.

3

2. Item, quod demonstratur non praecognoscitur; sed si est, quia est, quid est et propter quid est demonstrantur, quoniam illae quattuor quaestiones terminantur per demonstrationem, ut dicit Lincolniensis, secundo huius; ergo non praecognoscuntur.

4

3. Item, syllogismus sophisticus ponitur esse subiectum in libro Elenchorum, et tamen in illo libro demonstrat Aristotiles syllogismos sophisticos esse; ergo subiectum in aliqua scientia bene demonstratur esse; ergo non oportet hoc praecognoscere.

5

4. Item, non praecognoscitur de passione quia est; ergo nec de subiecto hoc praecognoscitur. Probo consequentiam: quia saepe passiones sunt subiecto notiores; igitur uidetur quod magis debeant praecognosci, et non uidetur ratio quare magis sit necessarium de passione quam de subiecto.

6

5. Item, quod inuestigatur in scientia demonstratiua non praecognoscitur; sed quia est inuestigatur; ergo non praecognoscitur. Minor patet: quia idem est quid est subiecti et quia est subiecti; modo quid est subiecti bene inuestigatur: uerbi gratia, in libro de Anima inuestigatur definitio animae, id est quid anima est, et in hoc secundo libro declaratur quid est demonstratio, licet tamen demonstratio et anima sint subiecta in scientiis dictorum librorum.

7

6. Item, multae conclusiones sunt negatiuae; sed ad sciendum conclusionem negatiuam non oportet scire de subiecto quia est, eo quod conclusio negatiua esset uera licet pro nullo subiectum supponeret; ideo non oportet in omni scientia demonstratiua praesupponere de subiecto quia est. Confirmatur hoc: quia multas habemus conclusiones demonstrabiles de uacuo et infinito; tamen non supponimus uacuum uel infinitum esse, quia falsum supponeremus; ergo ... et caetera.

8

Oppositum patet per Aristotilem, prooemio huius, dicentem "dupliciter necessarium est praecognoscere", scilicet de subiecto et de dignitate quia est, et de subiecto et de passione quid est; et hoc magis determinat in medio istius primi libri.

9

Item, secundo Metaphysicae, dicit Aristotiles quod scientiae nihil dicunt seu inquirunt si est aut non est genus subiectum circa quod uersantur.

10

Notandum est quod licet subiectum multipliciter capiatur, tamen quantum ad propositum non intendimus loqui nisi de duplici acceptione subiecti.

11

Uno modo subiectum dicitur in relatione ad praedicatum; et sic est subiectum ille terminus alicuius propositionis de quo alter terminus in illa propositione praedicatur.

12

Alio modo dicitur subiectum in ordine ad passionem, et tunc subiectum et passio sunt termini pro eodem supponentes, quorum tamen unus addit super significationem alterius aliquam extraneam connotationem, sicut isti termini homo et risibile; quoniam iste terminus risibile connotat actum ridendi: dicitur enim risibile quod aptum natum est ridere. Et tunc semper ille terminus qui super alterum addit connotationem dicitur passio respectu illius, et ille alter terminus, minus connotatiuus uel omnino absolutus a connotatione, dicitur subiectum.

13

Modo, multi opinantur quod Aristotiles intendit de subiecto conclusionis, scilicet de quo alterum praedicatur, quando dicit quod de subiecto oportet praecognoscere quia est. Quia ipsi

14

dicunt quod impossibile est demonstrare de aliquo termino hoc uerbum est secundum adiacens, ita quod tales propositiones deus est, prima causa est, sunt omnino indemonstrabiles. Et hoc ipsi nituntur sic probare. Si ista propositio deus est esset demonstrabilis, sequeretur quod hoc esset per aliquod medium quod esset magis notum de deo quam hoc uerbum est; consequens est falsum; igitur et antecedens. Falsitas consequentis uidetur manifesta propter duo. Primo, quia de nullo ente uidetur aliquid notius quam quod ipsum est, cum conceptus entis sit communissimus et notissimus. Secundo, quia in qualibet propositione affirmatiua formata de isto subiecto deus includitur ista deus est: quia non est uerum quod deus sit immobilis nisi deus sit et quod sit prima causa nisi ipse sit; nec est possibile quod tu scias deum esse, nec deum esse bonum, aut primam causam, et sic de aliis, si tu dubitas utrum deus sit. Et sic patet quod de isto termino deus, et de quocumque alio termino sumpto pro quolibet ente, impossibile est quod aliquod praedicatum sit notius quam hoc praedicatum est. Et sic patet falsitas consequentis. Sed consequentia principalis est manifesta: quia non potest syllogizari nec probari nisi per medium affirmatiue coniunctum utrique extremitati, et, per consequens, dictum affirmatiue de deo.

15

Item, illa opinio confirmatur. Quia nulla demonstratio esset bona in qua peteretur principium. Sed in syllogizando quod deus est aut quod A est peteretur principium: quia una praemissa affirmaret unum praedicatum de isto subiecto deus uel de hoc subiecto A, et in hoc statim peteretur principium: quia nullus concedit illam de tertio adiacente si uult negare illam de secundo adiacente: numquam enim concederet deum esse primam causam si negaret deum esse.

16

Sed credo quod haec opinio est falsa. Quia est contra Aristotilem et Lincolniensem, secundo huius, qui ponunt quattuor quaestiones demonstrabiles, quae cum sint primo dubiae, tamen bene possunt uerificari. Et inter illas enumerant quaestionem si est, in qua hoc uerbum est secundum adiacens quaeritur de aliquo subiecto. Aristotiles et Lincolniensis ponunt quod dictae quattuor quaestiones, praeter quaestionem quid est, terminantur per demonstrationem.

17

Item, dubitabile est utrum aliquid immobile sit, et tamen per scientiam demonstratiuam et per processum demonstratiuum in scientia naturali scitur quod aliquod immobile est; modo omne illud est demonstrabile quod ante erat dubium et postea est scitum per processum demonstratiuum.

18

Sed ipsi uolunt respondere quod haec non demonstratur immobile est, immo haec demonstratur aliquid est immobile. Et quando quaeritur ab eis "quo modo igitur scitur ista immobile est? cum ante dubitabatur", respondent quod scitur per unam consequentiam non syllogisticam, et, per consequens, non demonstratiuam: quia quando demonstratum est quod aliquid est immobile, demonstratum est quod immobile est.

19

Sed, sine dubio, sic dicentes concedunt propositum meum; quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; ideo ad praemissas demonstratiuas ad quas sequitur ista aliquid est immobile sequitur etiam ista immobile est. Et est bonus syllogismus et bona demonstratio: quia est ex praemissis necessariis et notioribus, quia ad bonum syllogismum nihil plus exigitur nisi quod praemissae sint ordinatae in debito modo et figura, et quod conclusio de necessitate sequatur ex eis; ideo in secundo Priorum habetis potestatem syllogismi quod est posse plura concludere, ita quod syllogistice concluditur quidquid sequitur ad unam conclusionem syllogistice conclusam.

20

Igitur, relicta illa opinione, pono conclusionem, cum Aristotile, quod oportet, in omni scientia simpliciter demonstratiua, de subiecto praecognosci quia est, capiendo subiectum, prout dicitur, in ordine ad passionem. Tamen illam conclusionem debetis modificare ita quod non intelligamus quia est pro praesenti solum, quia tunc conclusio esset falsa. Nam de rosis posset dari talis scientia demonstratiua licet non praecognosceretur quod aliqua rosa esset in praesenti. Sed debemus capere quia est indifferenter ad praesens, praeteritum et futurum, sic intelligendo quod oportet de quolibet subiecto praecognoscere quia est uel fuit uel erit.

21

Hoc probatur. Primo, quia oportet sensum uel intellectum primo moueri ab aliquo ente quod manifeste appareat esse, et non posset euidentius probari quam quia apparet in prospectu sensus; ideo aliquid oportet praecognoscere esse. Iterum, impossibile est habere conceptum simplicem purum, et non connotatiuum, quin ille supponat pro aliquo praesenti, praeterito uel futuro; et hoc est quia nihil intelligitur quod non sit uel fuerit, sicut postea magis uidebitur. Igitur, si aliquis terminus pro nullo supponit, hoc est quia est connotatiuus, uel quia componuntur in se plures conceptus. Sic conceptus uacui pro nullo supponit, quia conceptus uacui componit in se conceptus loci et conceptum corporis, scilicet negatiue: idem enim significat uacuum quod locus non repletus corpore. Et ita omnes tales termini, pro nullo supponentes, resoluuntur quantum ad quid nominis in alios terminos de quibus manifestum est et praecognitum est quod pro aliquo supponunt; et illi termini sunt subiecta de quibus notum est quia est.

22

Item, in omni quaestione oportet aliquid esse notum et aliquid esse dubium, secundo huius, et illud quod est primo notum dicitur ipsum subiectum in scientia, de quo, cum sit primo notum, non est dubitatum quin sit uel fuerit.

23

Ultimo, primus conceptus absolutus est conceptus entis, scilicet significatus per hoc nomen ens, uel aliquid, et de illo ab omnibus praecognoscitur hoc uerbum est secundum adiacens: omnes enim sciunt aliquid esse. Et ille conceptus est primum subiectum in metaphysica; ideo in metaphysica de subiecto praecognoscitur quia est. Et si in aliis scientiis dubitetur de primis subiectis esse, illud demonstratur per metaphysicam, et sic supponitur in istis scientiis.

24

Per hoc ad rationes.

25

1. Ad primam, dico quod bene quaeritur, et dubitatur, et demonstratur de subiecto quia est, uel etiam si est: demonstratur enim quod immobile est. Sed de primis subiectis in quae passiones scientiarum ultimate resoluuntur non dubitatur si est; et si in aliqua scientia speciali dubitetur, inquiritur per superiorem scientiam.

26

2. Et sic responsum est ad secundam. Unde conceditur quod non est idem si est et quia est, cuius est praecognitio et cuius est quaestio.

27

3. Ad tertiam, conceditur quod in libro Elenchorum probatur et demonstratur syllogismum sophisticum esse, sed hoc est per habitum scientiae superioris, scilicet per metaphysicam.

28

4. Ad aliam dico quod licet de multis passionibus ad sensum apparentibus praecognoscatur quia est, tamen de multis dubitatur et inquiritur, +ut est simile de subiecto et passione+. Quia subiectum specialiter primum, ut subiectum in metaphysica, est conceptus simplex ad quem mouetur intellectus ab ente sibi manifeste apparente; ideo non potest dubitari de illo si est. +Sed de subiecto exsistente noto+ tamen, propter connotationes passionum, potest dubitari an de illo uerificetur hoc uerbum est: quia potest esse dubium utrum dispositio connotata adiaceat rei pro qua subiectum supponit et utrum eodem modo adiaceat quo modo connotatur, quia si non, tunc de illo non uerificatur hoc uerbum est.

29

5. Ad aliam, dico quod quid nominis de quolibet termino intrante demonstrationem debet praecognosci. Tamen aliquae definitiones possunt inuestigari per definitionem dicentem quid nominis praesuppositum. Concedo etiam quod nulla scientia potest inuestigare definitionem quidditatiuam sui subiecti primi nisi per habitum superioris scientiae: quia cum subiectum sit adaequatum scientiae, genus subiecti transcendit scientiam, et tamen genus intrat definitionem; ideo nec quid est nec quia est potest inuestigari de subiecto in scientia aliqua in qua illud est subiectum proprium.

30

6. Ad aliam, quae arguit de conclusionibus negatiuis, dico quod conclusiones negatiuae indigent praemissis affirmatiuis, uel saltem praemissa affirmatiua, in qua iam oportet de aliquo termino supponere quia est. Et si iste terminus sit passio, oportet quod resoluatur in subiectum prius de quo etiam sit notum quia est. Et quando arguitur de uacuo, dicerem quod de uacuo nullam habemus scientiam (et de hoc post magis quaeretur), sed scientiam magis habemus de loco, per quam scimus quod nullus locus est sine corpore; et per hoc scimus quod uacuum non est, et est illa scientia de loco.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4