Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 18a

UTRUM GENUS PRAEDICETUR PER SE DE DIFFERENTIA
1

Consequenter quaeritur, decimo octauo, utrum genus praedicetur per se de differentia.

2

1. Arguitur quod non: quia, tertio Metaphysicae, negat Aristotiles praedicationem generis de differentia; et non negat eam quia sit falsa, quoniam omnes concedunt istam rationale est animal; igitur solum uidetur negare eam quia non est per se uera.

3

Et eodem modo arguitur per Aristotilem, sexto Topicorum, qui etiam ipsam negat propter duas rationes. Prima est quia si genus praedicaretur de differentia sequeretur, ut ipse dicit, quod unum animal esset duo animalia. Secunda ratio eius est quia genus non praedicatur, ut dicit, nisi de speciebus uel indiuiduis, et differentia non est aliquod illorum.

4

2. Item, duarum partium unius totius una non praedicatur de alia (uerbi gratia, non est uerum dicere quod paries est fundamentum uel quod corpus est animal); modo genus et differentia sunt partes eiusdem totius, scilicet speciei, ut dicit Porphyrius; ergo ... et caetera.

5

3. Item, uel praedicatur per se in secundo modo uel per se in primo modo, quia de istis modis dicit Aristotiles quod quaecumque aliter dicuntur accidentia dicuntur; sed genus neutro modo praedicatur de differentia. Probatio: quia non primo modo, quia tunc oporteret poni in definitione differentiae, quod est falsum, quia differentia non habet definitionem, quia solius speciei est definitio; et si differentia diffiniretur per genus, oporteret cum genere addere aliam differentiam in illa definitione, et sic in infinitum procederetur in differentiis, eo quod de ea alia differentia quaereretur, sicut de priori; nec potest dici quod praedicetur in secundo modo, quia tunc differentia poneretur in definitione generis; modo hoc est impossibile, quia differentia est inferior ad ipsum genus, et impossibile est quod superius diffiniatur per inferius, quia definitio non posset esse conuertibilis cum definito; ergo in nullo modo praedicatur per se de differentia.

6

4. Item, sicut se habet materia ad formam, ita genus ad differentiam, ut dicit Porphyrius; modo materia nec praedicatur per se nec uere de forma; ergo nec genus de differentia.

7

In oppositum arguit Aristotiles: quia genus uere praedicatur de differentia, ut dicendo rationale est animal; aut ergo praedicatur per se, aut per accidens, sufficienti diuisione; sed non per accidens: quia possibile est quod genus sit in praedicamento substantiae, et tale nulli accidit; sic enim et ad istum sensum dicit Aristotiles, primo Physicorum, "quod uere est nulli accidit".

8

Item, primo huius, dicit Aristotiles quod accidens accidit non inesse: nam omnis propositio per accidens est contingens et, per consequens, omnis propositio necessaria est per se; modo ita bene propositio est necessaria in qua genus praedicatur de differentia sicut illa in qua differentia praedicatur de genere uel de specie.

9

Item, sicut ex ueris non sequitur nisi uerum et ex necessariis non sequitur nisi necessarium, ita ex per se nihil uidetur sequi nisi per se; sed propositio in qua genus praedicatur de differentia sequitur ex propositionibus per se, arguendo sic omnis homo est animal; omnis homo est rationalis; ergo rationale est animal; igitur haec erit per se.

10

De ista quaestione sunt multae opiniones, tam propter auctoritates Aristotilis praedictas quam quia non bene attendebant unde propositio dicitur per se. Sed faciliter ego pono conclusiones sicut positae fuerunt in alia quaestione. Primo enim dico quod secundum suppositionem accidentalem non omnis praedicatio generis de sua differentia uel de sua specie est praedicatio per se: quia possibile est multas tales propositiones esse falsas. Verbi gratia, possibile est quod aliquando nullum est tonitruum, uel nulla rosa, et tunc ista est falsa rosa est flos, uel tonitruum est sonus, et non minus esset falsa praedicatio de differentia, quia species et sua propria differentia conuertuntur. Ideo possibile est, si species pro nullo supponit, quod etiam nec differentia, et sic erit falsa praedicatio generis de differentia. Igitur talis propositio esset mere contingens, et non necessaria. Ideo non esset per se.

11

Secunda conclusio potest poni quod omnis praedicatio generis de sua specie uel sua differentia est praedicatio per se ex hypothesi, id est ex aliqua suppositione, scilicet supposita constantia subiecti, hoc est quod aliquid sit pro quo subiectum supponit. Ratio est quia ex tali suppositione, siue condicione, redditur propositio necessaria. Necesse enim est si tonitruum est, uel quandocumque est, quod sit sonus factus in nubibus, et si rosa est, uel quandocumque est, quod sit flos.

12

Tertia conclusio est quod etiam omnis praedicatio generis de specie uel differentia secundum suppositionem naturalem est praedicatio per se, quia est necessaria. Haec enim est necessaria omne tonitruum est sonus, sub illo sensu omne tonitruum quandocumque est, fuit uel erit est, fuit uel erit sonus, et iste est sensus suppositionis naturalis.

13

Sed tunc quaeritur in quo modo dicendi per se genus praedicatur de differentia. Respondeo quod praedicatur in primo modo, si ponamus solum duos modos, sicut ponit Aristotiles. Sed dicemus quod in illo primo modo sunt multi gradus. Primus gradus est quod propositio sit quidditatiua et directa. Et iste modus est triplex, scilicet quod definitio praedicetur de definito, et quod genus de specie, et differentia quidditatiua de specie. Et primum modum expressit dicens "primum modum est si definitio uel pars definitionis praedicetur de definito". Secundus gradus est propositionum quidditatiuarum indirectarum, ut si species praedicetur de genere uel differentia, uel de sua definitione. Rationabile enim est quod indirectum reducatur ad suum directum. Tertius gradus est quod propositio non dicatur per se ex eo quod unus terminus pertineat ad definitionem alterius, sed ex eo quod ambo pertinent ad definitionem quidditatiuam tertii, et sic genus praedicatur de differentia, et e conuerso. Quartus gradus ponitur si idem praedicatur de se. Immo illa praedicatio uidetur maxime per se. Sed de isto modo non curauit Aristotiles, quia talis praedicatio parum uel nihil ualet ad demonstrandum. Tamen illam materiam Aristotiles expressit sexto Metaphysicae. Deinde in ultimo gradu, secundum Lincolniensem, ad istum gradum reducuntur propositiones in quibus terminus supponens pro causa in obliquo praedicatur de termino supponente pro causato, et istae definitiones causales praedicantur per se de definito.

14

Ad rationes.

15

1. Ad primam, ad auctoritatem Aristotilis tertio Metaphysicae et sexto Topicorum, dicendum est quod Aristotiles solum intendebat ibi quod genus non praedicatur per se de differentia per inclusionem unius termini in ratione alterius. Immo sic genus praedicatur per se de speciebus et de indiuiduis. Et ad istum sensum procedit illa auctoritas allegata quod unum animal esset duo animalia, hoc est dictum quod si iste terminus animal includeretur in ratione differentiae aut in definitione hominis, acciperetur bis animal, et esset definitio nugatoria. Verbi gratia, cum dicimus, diffiniendo hominem, quod homo est animal rationale, in ista definitione ego expresse capio semel animal, et postea secundo acciperem animal implicite in hoc termino rationale. Ideo, breuiter, est intentio Aristotilis quod ratio generis et differentiae sunt rationes simplices et neutra implicat alteram. Tamen non negat Aristotiles quin sit praedicatio per se secundum inclusionem amborum terminorum in ratione tertii.

16

2. Ad aliam, dico quod duae partes eiusdem totius praedicantur uere et bene de se inuicem et de illo toto, sicut pars definitionis de definitione. Et hoc est possibile ubi illae partes sunt termini significatiue sumpti. Si tamen partes et totum non sint tales termini, immo sunt aliae res, sicut partes domus, tunc dico quod non praedicantur nec subiiciuntur nec de se inuicem nec de aliis.

17

3. Ad aliam, dictum est quod praedicatio est in primo modo.

18

4. Ad ultimam, conceditur quod bene est aliqualis similitudo generis ad differentiam sicut materiae ad formam, sed haec est dissimilitudo ad propositum, quia materia et forma non sunt termini significatiue sumpti; ideo non praedicantur nec subiiciuntur in propositionibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18