Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Quaestiones in analytica posteriora

Liber 1

Prooemium

Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia

Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire

Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus

Quaestio 4 : Utrum ante cuiuslibet conclusionis demonstrabilis notitiam necesse sit praecognoscere de subiecto quia est

Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores

Quaestio 6 : Utrum in omni demonstratione maior prius praecognoscatur quam conclusio et minor simul tempore cum conclusione

Quaestio 7 : Utrum definitio ipsius scire sit bona in qua dicitur 'scire est rei causam cognoscere, et quoniam illius est causa et non est possibile aliter se habere'

Quaestio 8 : Utrum definitio demonstrationis sit bona in qua dicitur 'demonstratio est ex praemissis veris, primis et immediatis, ex prioribus et notioribus et causis conclusionis'

Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri

Quaestio 10 : Utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit

Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se

Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale

Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem

Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare

Quaestio 15 : Utrum demonstratio sit ex necessariis, impossibilibus aliter se habere, perpetuis et incorruptibilibus

Quaestio 16 : Utrum subiectum propositionis demonstrativae supponat indifferenter pro praesentibus, praeteritis et futuris

Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito

Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia

Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso

Quaestio 20 : Utrum tertius modus dicendi 'per se' et quartus pertineant ad demonstrationes sive intrent demonstrationes

Quaestio 21 : Utrum omnis propositio universalis sive secundum quod ipsum sit immediata et e converso

Quaestio 22 : Utrum in omni demonstratione necesse sit primum inesse medio et medium inesse postremo secundum quod ipsum

Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus

Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere

Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae

Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media

Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis

Quaestio 28 : Utrum deficiente nobis aliquo sensu necesse sit nobis deficere aliquam scientiam quam impossibile est nobis accipere

Quaestio 29 : Utrum demonstratio universalis sit potior particulari et demonstratio affirmativa demonstratione negativa

Quaestio 30 : Utrum scientia simplex demonstrativa habeat unitatem vel distinctionem ab ipsa conclusione vel a principiis vel a quo

Quaestio 31 : Utrum scientia congregata ex pluribus habitibus conclusionum et processuum sumat unitatem vel distinctionem a subiecto suo

Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus

Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores

Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii

Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem

Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem

Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative

Quaestio 7 : Utrum in omni demonstratione potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis

Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito

Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum

Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae

Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2a

UTRUM QUAESTIONES SINT QUATTUOR ET NON PLURES NEC PAUCIORES
1

Consequenter quaeritur, secundo, utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores.

2

1. Arguitur quod non sint quattuor: nam quia est et quid est sunt praecognitiones; igitur non quaestiones. Consequentia tenet: quia quaestio est dubitabilis propositio et praecognitio est cognitio euidens; ideo apparet quod praecognitio non est quaestio.

3

2. Item, illud solum quaeritur quod cum inuentum fuerit cessat quaestio: sed hoc est unum tantum, scilicet medium; ergo non sunt quattuor quaestiones, sed unum tantum quaeritur; et propter hoc dicit Aristotiles quod omnis quaestio est quaestio medii; et sic est una quaestio tantum.

4

3. Item, non est uere scitum nisi unum tantum, scilicet quaestio, cum quaestiones sint aequales his quae uere scimus; ergo est una tantum quaestio.

5

4. Item, quia est non est quaestio, immo magis assertio; unde nullus dicitur quaerere si dicat quia homo est; ergo non remanebunt nisi tres quaestiones.

6

5. Deinde arguitur quod sint plures quaestiones quam quattuor: quia quaelibet scientia habet quaestiones, siue interrogationes, proprias, ut habetur primo huius; tamen sunt plures scientiae quam quattuor; ideo quaestiones sunt plures quam quattuor.

7

6. Et confirmatur: quia quaestio definitur quod est dubitabilis propositio; sed multo plures sunt propositiones dubitabiles quam quattuor; ergo ... et caetera.

8

7. Item, problemata sunt quaestiones; tamen problemata, primo Topicorum et secundo, distinguuntur plura quam quattuor: quia distinguuntur primo secundum diuersitatem scientiarum, et iterum secundum diuersitatem praedicamentorum, et iterum etiam penes qualitatem et quantitatem propositionis, et ex tot diuisionibus oportet resultare plura membra quam quattuor.

9

8. Item, sicut quaerimus quid est aut si est, ita saepe quaerimus "quale?", aut "quantum?", aut "ubi est?", et sic de aliis multis modis; ideo plures erunt quaestiones quam quattuor.

10

Oppositum est Aristotilis.

11

Dicendum est breuiter quod loquendo de uirtute sermonis multo sunt plures quaestiones quam quattuor, immo in unaquaque scientia sunt multo plures quam quattuor. Tamen cum hoc stat quod quaestiones sunt quattuor, et non plures nec pauciores. Immo etiam duae sunt quaestiones, et non plures nec pauciores. Quia facias unam quaestionem, quae sit A, et aliam, quae uocetur B, tunc manifestum est quod A et B sunt duae quaestiones, et non plures nec pauciores. Tamen licet haec sit uera duae sunt quaestiones quae nec sunt plures nec sunt pauciores, haec est falsa nullae sunt plures quaestiones quam duae. Et haec omnia sunt per se manifesta, sed non intenduntur ad Aristotile.

12

Ideo, illis relictis, debemus scire quod quaestiones uno modo possunt distingui secundum quaesitiua appropriata diuersis praedicamentis, ut quia est? quaerit de substantia, quale? de qualitate, quantum? de quantitate, et quo modo illud se habet ad illud de relatione, et ubi est? de loco, et quando? de tempore. Et ita aliis praedicamentis possunt imponi diuersa quaesitiua propria, cum ipsa praedicamenta distinguuntur penes diuersos modos praedicandi. Et secundum istum modum distinguendi quaestiones, manifestum est quod modi, seu genera, quaestionum sunt plura quam quattuor.

13

Aliter distinguit Aristotiles, secundo Topicorum, quaestiones, seu problemata, per uniuersale, particulare, affirmatiuum et negatiuum, non curans de indefinito, quia aequiualet particulari, et etiam non curans de singulari, quia sub scientia non cadit; et sic sunt plura genera problematum, seu quaestionum. Unde sic etiam, in primo huius, concludit Aristotiles quod omnia genera quaestionum, seu problematum, concluduntur per primam figuram, scilicet uniuersale affirmatiuum per Barbara, supplied>uniuersale negatiuum per Celarent, particulare affirmatiuum per Darii et particulare negatiuum per Ferio.

14

Adhuc alio modo distinguuntur primo Topicorum, penes distinctionem praedicatorum, ita quod est problema, seu quaestio, de accidente, de proprio, de genere et de definitione. Et sic ista sunt quattuor genera quaestionum ad quae omnes quaestiones reducuntur.

15

Verum est etiam quod possunt distingui penes hoc uerbum est, copulam et formale in propositione, quod aliquando est expressum et aliquando est implicatum. Et potest fieri talis distinctio quod uel hoc uerbum est ponitur secundo adiacens uel tertio adiacens. Si ponitur secundo adiacens, sic quaerimus de aliquo si est, siue utrum ipsum est, et de hoc, scito quia ipsum est, quaerimus ultra quid ipsum est; et sic sunt duae quaestiones de est secundo adiacente. Aliquando autem quaerimus de est tertio adiacente, ut utrum homo sit album, uel utrum homo sit risibilis, uel utrum homo currat. Et hoc cognito, scilicet quia homo currit, adhuc ignotam causam quaerimus, propter quid homo currit aut propter quid luna eclipsatur. Et sic iterum sunt duae quaestiones de est tertio adiacente. Et ideo secundum istum modum distinctionis resultant quattuor genera quaestionum. Et non est dubium quin quodlibet istorum generum posset iterum distingui, eo quod copula potest esse de praesenti, praeterito uel futuro, uel potest esse modalis aut de inesse. Et iterum quilibet istorum membrorum distinguitur ultra per uniuersale et particulare, affirmatiuum et negatiuum, et sic resultarent multa genera et multi modi quaestionum.

16

Ideo nullum est inconueniens quod secundum aliquam distinctionem ponamus solum duo genera quaestionem, unum de est secundo adiacente, aliud de est tertio adiacente, et secundum ulteriores distinctiones ponamus quattuor genera, seu quattuor modos, quaestionum, distinguendo est secundo adiacens in si est et quid est, et distinguendo est tertio adiacens in quia est et propter quid est. Et secundum istum modum distinctionis enumerat Aristotiles hic quaestiones. Et nullum est inconueniens quod adhuc cuilibet istorum membrorum fiant ulteriores distinctiones, et sic possunt resultare aut duodecim genera, seu modi, aut quattuor, aut centum.

17

Per hoc ad rationes.

18

1. Ad primam, dico quod non repugnat scire de aliquibus si est et quid est et de aliis dubitare. Ideo quamuis de aliquibus quid est et quia est sint praecognitiones, tamen etiam de aliis quid est et quia est sunt quaestiones.

19

2. Ad aliam, dico quod non solum quaeritur medium, sed etiam finis per quem itur ad medium. Et istae quaestiones distinguuntur hoc modo, quantum ad ea quae quaeruntur, ut fines; quaero enim inuenire utrum homo est, et tunc quaero quid est, utrum est risibilis uel aliquid aliud.

20

3. Ad aliam, quod nullum est uere scitum nisi quaestio, dico quod licet uere scitum non sit nisi quaestio, tamen multa sunt diuersa genera quaestionum, aut decem aut centum.

21

4. Ad aliam, dico quod licet ista oratio quia homo est non proponatur nisi per modum conclusionis, tamen Aristotiles uocauit eam quaestionem quia quaeritur ueritas eius per demonstrationem. Unde certum est quod per idem syncategorematicum quaesitiuum fiunt duae quaestiones, una de est secundo adiacente, alia de est tertio adiacente. Possumus enim quaerere si homo est et si homo est risibilis, an homo est et an homo est risibilis, et utrum homo est et utrum homo est risibilis; et est idem sensus in istis tribus modis quaerendi, quia in illis accipiuntur si et an pro utrum. Sed Aristotiles ad distinguendum ponit ad placitum istam dictionem quia, licet non sit proprius sermo.

22

5. Ad aliam, concedo quod multae sunt quaestiones, ita quod nobis innumerabiles.

23

6-8. Et breuiter ad omnes responsum est, nisi ad ultimam. Quia aliquis posset dubitare ad quam quaestionem de praedictis reducuntur quale?, quantum? et ubi?. Et potest responderi quod in illis quaestionibus quaeritur de subiecto substantiali dispositio accidentalis quae se habet ad modum praedicati tertio adiacentis. Unde in responsione apparet quod omne praedicatum est tertio adiacens additum, ut quia homo est albus, aut tricubitus, et sic de aliis; et ideo reducuntur ad quaestionem quia est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2