Table of Contents
Quaestiones in analytica posteriora
Liber 1
Quaestio 1 : Utrum de demonstratione possit esse scientia
Quaestio 2 : Utrum possibile sit nos aliquid scire
Quaestio 3 : Utrum per addiscere sciamus aliquid quod numquam ante sciebamus
Quaestio 5 : Utrum praecognitiones sint duae et non plures nec pauciores
Quaestio 9 : Utrum non ens possit intelligi vel sciri
Quaestio 11 : Utrum sint duo modi dicendi per se
Quaestio 12 : Utrum propter quod unumquodque est tale illud sit magis tale
Quaestio 13 : Utrum necesse sit magis scire praemissas quam conclusionem
Quaestio 14 : Utrum possibile sit circulariter demonstrare
Quaestio 17 : Utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito
Quaestio 18 : Utrum genus praedicetur per se de differentia
Quaestio 19 : Utrum omnis propositio per se sit necessaria et e converso
Quaestio 23 : Utrum possibile sit demonstrantem descendere de genere in genus
Quaestio 24 : Utrum in omni demonstratione necesse sit medium et extrema esse de eodem genere
Quaestio 25 : Utrum mathematicae scientiae sint aliarum scientiarum certissimae
Quaestio 26 : Utrum demonstrationes possint augeri per media
Quaestio 27 : Utrum scientia subalternata sit pars scientiae subalternantis
Quaestio 32 : Utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili
Liber 2
Quaestio 1 : Utrum quaestiones sint aequales numero his quae vere scimus
Quaestio 2 : Utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores
Quaestio 3 : Utrum omnis quaestio sit quaestio medii
Quaestio 4 : Utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem
Quaestio 5 : Utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem
Quaestio 6 : Utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative
Quaestio 8 : Utrum definitio possit demonstrari de suo definito
Quaestio 9 : Utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum
Quaestio 10 : Utrum eiusdem demonstrabilis possint esse plures causae demonstrativae
Quaestio 11 : Utrum notitia primorum principiorum sit nobis innata
Quaestio 17a
UTRUM OMNIS DIFFINITIO ET QUAELIBET EIUS PARS PRAEDICETUR PER SE DE SUO DIFFINITOConsequenter quaeritur, decimo septimo, utrum omnis definitio et quaelibet eius pars praedicetur per se de suo definito.
1. Arguitur primo quod non: quia saepe in definitionibus ponuntur dictiones pure syncategorematicae; saepe etiam in definitionibus ponuntur termini qui non sunt nati subiici nec, per consequens, praedicari.
2. Secundo, omne per se est necessarium; tamen nullus terminus praedicatur necessario de alio, quia potest non praedicari de eo, scilicet si solitarie sumatur; ergo nullus terminus praedicatur per se.
3. Item, si dicamus aliquem terminum praedicari de alio termino per se, hoc non potest dici ex hoc quod praedicaretur solitarie, quia tunc accidens separabile praedicaretur per se, sicut alter terminus; nec potest dici quod praedicaretur per se ex eo quia propositio quandocumque formatur sit uera, quia tunc non quaecumque definitio praedicaretur per se de suo definito, eo quod aliquae tales propositiones sunt falsae: unde haec est falsa uacuum est locus non repletus corpore, quia sequeretur quod uacuum esset locus, quod est falsum; tamen ibi erat praedicatio definitionis uerae de uacuo; similiter, haec est modo falsa eclipsis lunae est defectus luminis a luna, quia eclipsis modo non est; ergo illa propositio affirmatiua est falsa in qua subiicitur iste terminus eclipsis lunae; tamen erat ibi praedicatio definitionis de definito; et sic uidetur quod non potest esse quod unus terminus praedicatur per se de alio termino.
4. Item, partes definitionis sunt partes rei, septimo Metaphysicae; tamen pars non praedicatur per se, nec uere, de suo toto, quia non est uerum quod domus est paries; ergo nulla pars definitionis praedicatur per se de definito; et maxime, ut dicit Porphyrius, quia species componitur ex genere et differentia, sicut statua ex aere et figura, et ita genus et differentia sunt partes speciei, et pars non praedicatur uere de suo toto, ut dicitur; ergo genus et differentia non praedicantur per se de specie.
5. Item, iste terminus animal significat magis diuersa ab homine quam eadem cum homine; sed ueritas affirmatiuae est ratione identitatis significati per subiectum et praedicatum, et falsitas eius est ratione diuersitatis; ergo haec propositio homo est animal est magis falsa quam uera; ergo non est per se uera.
In ista quaestione notanda sunt aliqua communia ualentia ad sequentes quaestiones. Et primo uidendum est unde dicamus praedicatum dici, seu praedicari, per se de aliquo subiecto. Et primo dico quod non ex eo praedicatum dicitur per se praedicari quia solitarie praedicatur: quia tunc ita bene album uel currens praedicaretur per se de homine sicut animal et risibile, quod est manifeste falsum.
Secundo, dico quod praedicatum non dicitur praedicari per se ex eo quod sit causa sui in praedicando, quod tamen uidetur proportionare de uirtute sermonis, cum haec dictio per se designat causalitatem. Declaro igitur quod non ex hoc dicitur praedicatum praedicari per se. Quia sequeretur, ut prius dicebam, quod currens ita bene praedicaretur de homine sicut risibile. Quoniam licet neutrum illorum sit causa sufficiens ad praedicandum de aliquo subiecto, tamen quodlibet illorum cum ipso intellectu formante propositionem est ad hoc causa sufficiens.
Deinde, quia subdit Lincolniensis "per se uno modo dicitur negatiue, scilicet quia non per causam aliam a se; isto modo enim deus est per se", tertio dico quod praedicatum non dicitur per se praedicari eo quod non per aliam causam, Quia in omni praedicatione praeter terminos est alia causa, scilicet intellectus formans propositionem. Et etiam non requiritur alia causa ad formandum propositionem falsam quae etiam non requiritur ad ueram. Et ex istis potest concludi quod cum dicimus aliquod praedicatum praedicari per se et aliud praedicari per accidens non est sensus propositionis secundum propriam locutionem. Immo ad alium sensum dicimus praedicatum praedicari per se de suo subiecto: quia propositio in qua sic praedicatur est per se uera.
Sed tunc oportet uidere unde propositio dicatur per se uera. De hoc dico primo quod propositio non dicitur per se uera quia sit solitarie uera. Quia tunc propositio per accidens posset esse per se uera, et quandoque propositio per se uera non esset per se uera, scilicet quando sumeretur cum alia uera.
Secundo, dico quod propositio non dicitur per se uera quia sit causa sui ueritatis. Quia forte propositionis ueritas non est aliud quam ipsa propositio, et idem non est causa sui. Vel si ueritas poneretur additum propositioni, ita quod propositio esset materialis causa uel subiectum suae ueritatis, tunc ita bene esset hoc uerum de propositione per accidens sicut de uera per se. Ergo ex eo non dicitur uera per se quia sit causa sua ueritatis.
Tertio, dico quod propositio non dicitur per se uera ex eo quod suae ueritatis non sit alia causa. Quoniam si tu diceres quod in propositione per accidens, scilicet contingente, est causa ueritatis alia a se, ita dicam de conclusione demonstrationis propter quid, quae tamen est uera per se. Ideo hoc non faciebat differentiam inter propositionem ueram per se et ueram per accidens.
Quarto, etiam dico quod propositio non dicitur per se uera eo quod est ita sicut ipsa significat. Quoniam hoc est commune propositioni per se et propositioni uerae per accidens. Et ex hoc uidetur concludi quod cum dicimus unam propositionem esse per se et aliam per accidens, sensus non est nisi secundum locutionem impropriam. Et quamuis illa dicta prima facie secundum locutionem propriam uideantur parum utilia, tamen proficiunt, quia saepe multa decipiuntur ex eo quod habent proprium sensum proprii sermonis.
Dicamus ergo quod propositio dicitur per se uera similitudinarie, ad talem sensum quod sicut homo per se est risibile et ignis est per se calidus eo quod natura uel substantia est determinata ad hoc quod iste sit risibilis, scilicet homo, et iste sit calidus, scilicet ignis, et quod non est possibile ipsa stante quod ipsum non sit tale, ita propositio dicitur per se uera quia per suam uel suorum terminorum significationem determinata est ad hoc quod sit uera et impossibile est ipsa stante ipsam non esse ueram, stante etiam sua significatione. Et ad istum eundem sensum debemus intelligere quod praedicatum praedicetur per se de subiecto. Sed dicitur propositio per accidens ex eo quod ipsa per suam significationem et suorum terminorum non est determinata ad hoc quod sit uera, uel quod sit ita sicut ipsa significat.
Secundum hoc respondetur faciliter ad quaestionem. Primo dico quod non omnis definitio dicens quid nominis praedicatur per se de suo definito, saltem mediante hoc uerbo est, quia ubi terminus definitus pro nullo supponeret propositio esset falsa de uirtute sermonis. Verbi gratia, dicendo uacuum est locus sine corpore, uel non repletus corpore, haec propositio de uirtute sermonis est falsa; tamen in alio sensu propositio esset uera, scilicet in isto sensu quo haec oratio locus non repletus corpore significat adaequate idem uel eadem sicut iste terminus uacuum.
Secundo, dico quod non omnis definitio dicens quid rei praedicatur per se de definito secundum suppositionem accidentalem, scilicet ponendo quod hoc uerbum est restringit subiectum et praedicatum ad supponendum solum pro praesentibus. Quia posito quod modo non sit lunae eclipsis, et quod modo non sit tonitruum, et non sit rosa, tunc si definitiones terminorum istorum praedicarentur de ipsis mediante hac copula est, propositiones essent falsae. Modo propositio numquam dicitur per se uera quae potest esse falsa. Ideo tales propositiones non essent per se uerae.
Ultimo, dico quod omnis definitio dicens quid rei, uel etiam eius terminus definitus, supponit pro aliquo praesenti, praeterito uel futuro, et omnis talis definitio praedicatur per se de suo definito secundum suppositionem naturalem. Quia sic propositio ex eius significatione est determinata ad hoc quod sit uera, ita quod ipsa stante impossibile est ipsam non esse ueram. Verbi gratia, haec est uera quandocumque formatur tonitruum est sonus factus in nubibus, quamuis aliquando non sit aliquod tonitruum; et hoc apparuit in alia quaestione. Ergo omnis talis est per se uera. Et ita est dicendum si non tota definitio, sed pars, ut genus uel differentia, praedicaretur de definito.
1. Ad primam, potest concedi quod si sint dictiones syncategorematicae in definitione, istae solitarie sumptae non praedicantur de definito, sed congregatum ex eis et categorematicis dictionibus. Similiter, si terminus obliquus non sit innatus subiici uel praedicari solitarie, tamen sumptus cum alio, scilicet recto, potest subiici uel praedicari; ideo sic et non aliter praedicaretur de definito.
2. Ad aliam, concedo quod nullus terminus potest per se praedicari de alio termino. Tamen propositio est bene necessaria, ad sensum alias datum, in qua alius terminus de alio termino praedicatur, et tunc dicimus propositionem esse per se et tale praedicatum praedicari per se de tali subiecto.
4. Ad aliam, dico quod pars uere praedicatur de toto. Quia genus uere praedicatur de definitione cuius est ipsum pars integralis. Et cum hoc etiam negatur quod genus sit pars suae speciei, sed ad istum sensum est pars speciei quia est pars definitionis speciei.
5. Ad aliam, concedo quod animal significat magis diuersa ab homine quam eadem. Tamen iste terminus animal quando indefinite sumitur et sine distributione, non est necessarium ad diuersificationem ipsius quod pro ipsis omnibus significatis uerificetur, immo quod supponat pro aliquo uel aliquibus. Sed si distribueretur, tunc ad ueritatem requireretur quod esset uerificatio pro omnibus.
On this page