Quaestio 32
Quaestio 32a
UTRUM SCIENTIA DIFFERAT AB OPINIONE ET SCIBILE AB OPINABILI
Consequenter quaeritur, tricesimo secundo, utrum scientia differat ab opinione et scibile ab opinabili.
1. Et arguitur quod scibile non differt ab opinabili: quia de eadem conclusione Socrates habet syllogismum dialecticum et Plato syllogismum demonstratiuum, et dialecticus solum generat opinionem et demonstratiuus scientiam; ergo eadem conclusio est a Socrate opinata et a Platone scita; igitur idem scitur et opinatur et, per consequens, idem est scibile et opinabile.
2. Sed adhuc per istam rationem argueretur quod idem ab eodem est simul scitum et opinatum: quia idem homo de eadem conclusione potest scire syllogismum demonstratiuum et dialecticum; ideo simul habebit de illa scientiam et opinionem.
3. Item, quod idem est scibile et opinabile arguo sic. Possibile est quod de eadem conclusione Socrates habeat assensum non firmum sed cum formidine ad oppositum (et talis assensus est opinio, et non scientia) et Plato de eadem conclusione habeat assensum demonstratiuum et firmum (et illud est scientia); ergo ... et caetera.
Sed ista ratio non argueret quod idem esset ab eodem scitum et opinatum, immo potius argueret oppositum: quia impossibile est eundem hominem eidem conclusioni assentire firmiter et cum formidine ad oppositum: sed scientia est assensus firmus et opinio est assensus cum formidine ad oppositum:ergo impossibile est eundem de eodem habere simul scientiam et opinionem, licet diuersi possunt habere.
4. Deinde, arguitur quod idem sit scientia et opinio: quia scibile et opinabile sunt idem, ut argutum est; ergo scientia et opinio. Consequentia probatur, per locum a coniugatis: quia habitus distinguuntur penes obiecta; ergo cum scibile et opinabile sunt idem, scientia et opinio sunt idem.
Oppositum est Aristotilis, in fine huius*, et patet per rationem ipsius: quia scientia est impossibilium aliter se habere et opinio est contingentium aliter se habere; sed contingens non est impossibile aliter se habere; ergo ... et caetera.
Notandum est quod scientia et opinio sunt habitus adhaesiui quibus aliquis adhaeret siue assentit aliquibus conclusionibus. Et credo quod scientia uel opinio non sit ipsa conclusio, sicut aliqui* dicunt; immo scientia uel opinio est adhaesio siue assensus superueniens ipsi conclusioni formatae. Possibile enim esset quod aliquis habeat propositionem formatam in mente, tamen nec ei assentit nec ei dissentit, et postea per rationem uel per experientiam uel per sensum generatur sibi assensus, qui iam est scientia uel opinio. Ideo credendum est quod conclusio scibilis uel opinabilis sit subiectum propinquum uel immediatum scientiae uel opinionis; ideo proprie loquendo dicitur scita uel opinata. Sed, sicut notat Aristotiles, aliud est obiectum remotum scientiae uel opinionis, scilicet res significata per terminos uel per aliquem terminum conclusionis scibilis uel opinabilis. Unde non solum de conclusionibus dicitur habere scientiam, sed etiam de lignis et lapidibus.
Tunc pono conclusiones. Prima est quod, loquendo de scibili uel opinabili remoto, omne scibile est opinabile et omne opinabile est scibile. Probatio: omnis res est scibilis et omnis res est opinabilis; igitur ... et caetera. Maior probatur: quia omnis res significata per terminum conclusionis scibilis est scibilis; modo omnis res de mundo significatur per multos terminos conclusionum scibilium, quoniam multae conclusiones scibiles componuntur ex istis terminis ens, unum, diuersum, causa, causatum, et sic de aliis, qui quidem termini significant omnia entia; ideo omnia sunt scibilia; modo consimili ratione probatur quod omnia scibilia sunt opinabilia.
Deinde instatur iuxta istam opinionem uel conclusionem. Pono quod de eodem aliquis simul habeat scientiam et opinionem cum formidine ad oppositum, immo opinionem ueram et falsam. Ideo possibile est quod simul tu scis patrem tuum firmiter esse hominem et eundem patrem tu credis et opinaris esse asinum, tamen non secundum eandem conclusionem. Nam secundum istam propositionem omne animal rationale mortale est homo tu scis patrem tuum esse hominem. Sed ponamus quod pater tuus sit remotus a te et indutus pelle asinina. Tunc illud quod uides credis esse asinum et illud est pater tuus; igitur ... et caetera. Illa conclusio habebit pro opinabili immediato hanc propositionem illud est asinus.
Deinde dicendum est de scibili et opinabili immediato. Et primo distinguo inter scientiam et opinionem ueram. Scientia est assensus firmus cum firmitate et euidentia et per principia firma et euidentia et prima. Dico quod exigitur firmitas ueritatis ad hoc ut conclusio sit scibilis; ideo de possibilibus aliter se habere, id est de propositionibus contingenter se habentibus, non est scientia. Requiritur etiam firmitas assensus: quia quamuis propositio sit firmiter uera et necessaria, si tamen aliquis assentiat ei non firmiter sed cum formidine, ille assensus nondum est scientia, sed solum opinio. Deinde etiam requiritur euidentia, ad differentiam fidei: quia articulus cui assentitur per fidem est firmissimae ueritatis, et ille assensus etiam debet esse firmus sine aliqua formidine, sed tamen non est scientia, quia deficit euidentia. Dico etiam "per principia" ad differentiam habitus qui uocatur intellectus, qui non est scientia, quamuis sit firmus et euidens. Sed dico "per principia prima et euidentia" quia licet sint conclusiones necessariae, tamen possibile est quod praemissae essent solum probabiles, et tunc non facerent scientiam. Hoc dictum sit de scientia.
Deinde, de opinione, dico quod multipliciter accipitur. Uno modo large, pro omni assensu carente euidentia; et sic fides bene diceretur opinio, et eadem ratio faceret uni scientiam et alteri opinionem solum, eo quod praemissae essent uni euidenter demonstratae et alteri forte non essent demonstratae nec etiam euidentes. Secundo modo opinio dicitur, magis proprie, propter carentiam firmitatis et carentiam euidentiae simul. Sed tunc infirmitas potest esse ex parte habentis, quia non firmiter assentit, uel potest esse ex parte medii, uel potest esse ex parte ipsiusmet conclusionis, quia conclusio non est firmae ueritatis sed contingentis.
Tunc breuiter dico quod omnibus modis praeter istum ultimum modum eadem conclusio est opinabilis et scibilis, sicut arguebatur a principio quaestionis. Sed isto modo ultimo, prout opinio dicitur ex carentia euidentiae et ex carentia firmitatis ex parte ipsius conclusionis scibilis, nullum scibile est opinabile et nullum opinabile est scibile, Quia omne scibile est cum firmitate et euidentia et omne opinabile, hoc ultimo modo, est non firmum, quia est contingens; igitur et caetera. Et de hoc modo intendebat Aristotiles *.
1. Concedo enim quod de eodem potest haberi syllogismus dialecticus et demonstratiuus, et assensus firmus et non firmus, ita quod firmitas et infirmitas proueniat ex parte mediorum per quae fit assensus; sed non est possibile sic quod firmitas et infirmitas proueniat ex parte eiusdem conclusionis.
2. Sed dubium est de illo de quo arguebatur, scilicet quia de eadem conclusione tu simul habes syllogismum dialecticum et syllogismum demonstratiuum, utrum igitur de ea habeas scientiam et opinionem. Et ad hoc dico quod quia hoc nomen opinio connotat ineuidentiam aut carentiam firmitatis, ideo non simul habes scientiam et opinionem. Sed bene habes simul istam scientiam et istum habitum quem habebas antequam haberes, qui tunc erat opinio. Quoniam si assentis conclusioni per syllogismum dialecticum, tu habebis opiniomem, quae est iste assensus, et dicitur opinio propter infirmitatem uel ineuidentiam. Deinde si tibi superueniat demonstratio, non credo quod ille assensus corrumpatur, immo magis fortificatur et firmatur; ideo non corrumpitur opinio. Sed si corrumpitur, non desinit esse opinio quia desinit esse ineuidentia aut infirmitas. Et ideo opinio erit scientia, uel saltem cum scientia, sed numquam erit scientia opinio.
3. Tunc, ad ultimam rationem, dicentem quod idem est scibile et opinabile, concedo praeter ultimum modum qui dictus fuit.
4. Sed quando arguitur "ideo idem est opinio et scientia", negatur consequentia. Nec est ibi locus a coniugatis, quia ille non tenet nisi in praedicatis quidditatiuis; unde non sequitur album est dulce; ergo albedo est dulcedo, homo est albus; igitur humanitas est albedo. Et quando dicitur quod habitus distinguuntur per obiecta, dico quod ita est de illis sicut de potentiis. Nam potentiae sic distinguuntur per obiecta quod si haec est circa aliquod obiectum circa quod alia potest non esse, sequitur quod sunt potentiae distinctae, ut intellectus et sensus. Sed si sint circa idem obiectum, non propter hoc sequitur quod sint eaedem potentiae, quia intellectus, phantasia et sensus communis et uisus exterior sunt bene circa idem obiectum, scilicet circa colorem; tamen non dicuntur eaedem potentiae. Igitur ita dicam de habitibus quod non sequitur quod sint idem si sint circa idem obiectum, ut continentia et temperantia sunt circa idem obiectum, ut patet secundo Ethicorum*, et tamen non sunt idem.
On this page