Text List

Quaestio 21

Quaestio 21a

UTRUM OMNIS PROPOSITIO UNIVERSALIS SIVE SECUNDUM QUOD IPSUM SIT IMMEDIATA ET E CONVERSO

Consequenter quaeritur, uicesimo primo, utrum omnis propositio uniuersalis, siue secundum quod ipsum, sit immediata et e conuerso, id est utrum omnis propositio immediata sit secundum quod ipsum.

1. Arguitur quod sic: quia omne uniuersale, siue secundum quod ipsum, est primum; sed idem est primum et immediatum, ut dicit Aristotiles, secundo capitulo*; ergo omne secundum quod ipsum, siue uniuersale, est immediatum. Probatur antecedens per Aristotilem, primo huius*, dicentem "uniuersale tunc est cum in quolibet et primo demonstratum est" ; et sic patet quod omne uniuersale est primum.

2. Item, omne quod est propter alterum est mediatum, quia potest demonstrari propter quid ipsum est, et omne demonstrabile est mediatum, cum demonstratio sit per medium; et similiter omne quod non est propter alterum est immediatum, quia tale non potest demonstrari propter quid ipsum est, ex quo non est propter alterum; sic ergo patet quod idem est esse propter alterum mediatio; modo secundum quod ipsum dicitur ex eo quia est propter se ipsum, et non propter alterum; ergo omne secundum quod ipsum est immediatum.

3. Item, uel secundum quod reduplicat immediationem, et habetur intentum, uel praecisionem praedicati ad subiectum, scilicet conuertibilitatem, et hoc probo esse impossibile: quia expresse dicit Lincolniensis, in isto capitulo*, "quoniam autem ex necessitate genus praedicatur de sua specie secundum quod ipsum ..." et caetera, et tamen non est ibi praecisio seu conuertibilitas praedicati ad subiectum; ergo ... et caetera.

Oppositum arguitur: quia omnis propositio est uniuersalis in qua subiicitur terminus communis signo uniuersali determinatus, ut habetur in Summulis*; tamen non omne quod inest alicui secundum quod ipsum est sibi proprium; sed omnis propositio talis est immediata; ergo non omnis propositio uniuersalis est immediata.

Item, omne quod inest alicui secundum quod ipsum est sibi proprium; sed non omne mediatum est proprium; ergo non omne immediatum est secundum quod ipsum. Maior probatur: quia Aristotiles concludit, primo huius*, demonstrationem esse ex propriis per hoc quod ipsa est ex praemissis secundum quod ipsum; modo non ualeret consequentia talis, immo esset fallacia consequentis, nisi omne secundum quod ipsum esset proprium. Sed minor probatur: quia postea dicebat Aristotiles quod non omne quod demonstratur ex immediatis scitur propter quid, scilicet quia possibile est quod non sit demonstratum ex propriis; ergo intentio sua est quod non omne immediatum est proprium.

Item, Aristotiles concedit istam uniuersalem, siue secundum quod ipsum, omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. Tamen non est immediata, quia potest uere demonstrari per medium, et de facto demonstratur in geometria; ergo non omne secundum quod ipsum est immediatum.

Notandum est quod hoc nomen uniuersale non accipitur hic sicut in libro Peri Hermeneias uel sicut in libro Priorum. Quia ad uniuersale prout capitur in dictis libris sufficit quod subiectum propositionis sit distributum, quod non sufficit ad uniuersale prout hic accipitur, immo requiritur quod praedicatum sit uerificatum de subiecto pro omnibus suis suppositis et pro omni tempore. Unde uniuersale, prout hic accipitur, praesupponit quod propositio sit de omni et per se uera, et adhuc addit ultra, scilicet quod ipsa sit secundum quod ipsum. Ideo bene dixit Aristotiles * quod idem intelligitur in hoc libro per propositionem uniuersalem et per propositionem secundum quod ipsum.

Sed nunc uidendum est quid debemus intelligere per secundum quod ipsum. Et ad hoc ego respondeo quod in proposito ista dictio* secundum quod non solum reduplicat uniuersalitatem suppositorum: quia tunc ad secundum quod ipsum sufficeret quod propositio esset de omni, quod est contra Aristotilem et Lincolniensem ; et sequeretur etiam quod ista esset secundum quod ipsum omne isosceles habet tres angulos aequales duobus rectis ; tamen hoc negat Aristotiles *.

Secundo ego dico quod ista dictio secundum quod non reduplicat praecisionem praedicati ad subiectum, dicendo immediationem per carentiam medii demonstratiui. Probatio: quia conclusio potissime demonstrabilis est secundum quod ipsum, ut quod omnis triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, ut expresse uult Aristotiles *; tamen nulla conclusio proprie demonstrabilis est immediata.

Et ex hoc manifeste sequitur haec conclusio quod non omne secundum quod ipsum est immediatum per carentiam medii demonstratiui. Et ex hoc iterum sequitur illa conclusio quod non omne secundum quod ipsum est primum, prout primum capiebatur in secundo capitulo, scilicet pro principio demonstrationis quod non habet aliquid prius se per quod posset demonstrari; nam, ut ibidem dicebatur, idem est primum illo modo sumptum et immediatum. Patet ergo quod nec reduplicatur primoritas nec immediatio.

Ex istis ego concludo quod per istam dictionem secundum quod ipsum, secundum quod capitur in proposito, reduplicatur praecisio uel primoritas seu conuertibilitas praedicati ad subiectum. Quia uel reduplicatur solum uniuersalitas suppositorum uel temporum, uel reduplicatur etiam primoritas uel praecisio, siue conuertibilitas; non enim apparet quid aliud possit in proposito reduplicari. Et sicut iam dictum est, non reduplicatur immediatio nec primoritas, nec solum uniuersalitas suppositorum et temporum. Ergo reduplicatur praecisio praedicati ad subiectum, seu conuertibilitas.

Istam conclusionem uidetur innuere Lincolniensis * dicens quod uniuersale est quando subiectum est praecisa causa praedicati uel e conuerso, ita quod neutri aliquid superadditur quod non sit respectu alterius causa uel causatum. Et capit large causam uel causatum prout subiectum dicimus causam passionis et genus uel differentiam causam speciei. Modo si non sit conuertibilitas, non erit talis praecisio. Ergo ad secundum quod ipsum exigitur conuertibilitas uel praecisio.

Item, nisi ad secundum quod ipsum, ut hic accipitur, exigeretur conuertibilitas et praecisio, sequeretur quod illa homo est animal esset secundum quod ipsum supposito quod homo sit sumptus pro omni animali. Quia non apparet in dicta propositione aliquid impediens secundum quod ipsum nisi conuertibilitas impediat quod illa sit secundum quod ipsum, scilicet homo est animal, per regulam Aristotilis * quod enumerando ordinate subiecta et praedicata in ordine praedicamentali, quo illorum primo remoto remouetur praedicatum, illi primo inerat praedicatum et non alteri. Modo enumeremus omnia inferiora et superiora ad hominem: constat quod homine remoto non remouetur animal ; ergo non primo inerat ei, scilicet homini.

Tamen notetis quod ista conclusio ultima est contra Lincolniensem * et est cum Boethio *. Unde Lincolniensis etiam in hoc uidetur esse contrarium Boethio. Sed fortius est quod Aristotiles uidetur eaedem conclusioni contrarius, cum dicit quod tunc est uniuersale cum sit de omni et primo*. Et sic uidetur esse intentio Aristotilis quod illa reduplicatio reduplicat primoritatem, et tunc uidetur quod illa homo est animal sit secundum quod ipsum, quia est de omni et primo, cum nullum sit medium inter genus et suam speciem proximam.

Ad hoc respondeo quod Aristotiles consueuit illam dictionem primo accipere dupliciter. Uno modo pro carentiam prioris per quod posset demonstrari, et sic est idem primum et immediatum ; sed non sic accipitur ibi primum quando dicimus quod ad uniuersale requiritur quod sit de omni et primo. Alio modo primum accipitur prout est secundum totum, non solum secundum partem; unde sic in quinto* et sexto* Physicorum accipitur primum, et sic non ualebant obiectiones.

Respondeo ergo directe ad quaestionem. Dico quod non omne secundum quod ipsum est immediatum, siue etiam primum per carentiam prioris medii per quod possit demonstrari, quia tunc sequeretur, sicut dixi, quod conclusio demonstrabilis non esset secundum quod ipsum. Similiter dicendum est, e conuerso, quod non omne immediatum est secundum quod ipsum. Quia immediata est praedicatio generis de sua specie proxima, ut homo est animal ; tamen non est secundum quod ipsum. Similiter, haec est immediata et indemonstrabilis omnis homo est albus uel non albus, tamen non est secundum quod ipsum; illud enim praedicatum disiunctum non est homini praecisum nec proprium.

Istis uisis respondetur ad rationes.

1. Ad primam, concedo quod uniuersale est primum prout primum significat praecisionem praedicati ad subiectum; sed sic non conuertuntur ad inuicem primum et immediatum.

2. Ad aliam, dico quod in proposito non est idem secundum quod ipsum et non propter alterum, sed est idem secundum quod ipsum et praecisum.

3. Ad aliam, conceditur, contra Lincolniensem, quia alii*, etiam sollemnes, dicunt contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 21