Text List

Prooemium

PROOEMIUM

"Scire est rei causam cognoscere" *. Constat quod ignorantia scientiae opponitur priuatiue; ideo impossibile est cum scientia perfecta de aliquo stare de illo aliquam ignorantiam. Constat etiam quod numquam dubitare est sine ignorantia; unde dicitur, prooemio Metaphysicae, "qui dubitat, et ignorat". Dubitationes autem de aliquo numquam remouentur donec causae illius cognoscantur. Unde uidentes eclipsim lunae et causam ignorantes maxime dubitant quo modo illud possit fieri; per notitiam autem causae omnis huius modi dubitatio remouetur. Ideo manifestum est quod per notitiam causae uel causarum, et non aliter, scientia certa et perfecta, omnem ignorantiam excludens, exquiritur et habetur. Ideo bene dicebatur "scire est rei causam cognoscere".

In qua propositione, ad recommendationem artis demonstratiuae, primo duo oportet notare: primo habitum seu actum animam perficientem inhaerendo, secundo obiectum +ipsam felicitatem aufluendo+. Primum notatur cum dico "scire est", secundum autem cum dico "causam rei cognoscere". Felicitas namque humana, quae est homini summum bonum, in duobus consistit principaliter, scilicet in actu sapientiae +forma et intentione et in subiecto primo eiusdem sapientiae et intentione secundum quoddam obiectum est causa prima+, id est causa causarum; et haec omnia determinantur in decimo Ethicorum.* Ideo dicitur quod humana felicitas est circa supremam uirtutem, quae secundum Aristotilem, sexto Ethicorum*, est sapientia; et est optimi obiecti, et illud est prima causa.

Et ex omnibus illis manifestum est quod inter alias artes illa maxime facit ad humanam felicitatem acquirendam per quam sapientia, quae est maxima et certissima scientia rerum, per suas causas primas acquiritur. Ars autem demonstratiua, in qua de demonstratione tractatur, est huius modi, quoniam demonstratio est syllogismus faciens scire, ut habetur primo huius*, et est syllogismus ex causis primis, ueris et immediatis, ut etiam habetur primo huius*. Ideo haec ars demonstratiua inter caeteras artes magis est propinqua humanae felicitati.

Ut haec sint euidentiora, et ut appareat excellentia artis demonstratiuae super alias partes logicae, diuidenda est logica in suas partes. Propter quod sciendum est quod logica sic describi solet: logica est ars discernendi uerum a falso. Constat autem quod in dubiis uerum a falso non discernitur nisi per argumentationes ex notioribus procedentes, et ideo descriptio praedicta sic intelligitur et exponitur quod logica est ars sciendi instrumenta per quae in dubiis uerum a falso possit distingui. Et quia huius modi instrumenta, sicut dixi, sunt argumentationes, ideo logica est ars arguendi et argumentationes construendi.

Ideo sciendum est quod artifex non potest bene construere opus suum si ignoret materiam sui operis; ideo oportet materiam cognoscere ex qua facienda sunt argumenta; et illa materia est termini et propositiones, ideo logica diuiditur in duas partes. Prima pars considerat de terminis et de propositionibus ex quibus construendae sunt argumentationes, et uocatur uetus logica. Alia pars est de ipsis argumentationibus ex dictis terminis et propositionibus compositis, et uocatur noua ars, uel noua logica. Et forte quod huius modi nominatio ex hoc uenit quia partes materiales sunt priores uia generationis et temporis partibus formalibus; quod autem est prius uia generationis et temporis solet uocari uetus et antiquum.

Vetus logica diuiditur. Quia prima pars est de terminis, quae tractatur in libro Praedicamentorum; ad illius introductionem ordinatus est liber Porphyrii et ad eius complementum liber Sex Principiorum. Secunda pars est de propositionibus et enuntiationibus, quae tractatur in libro Peri Hermeneias.

Logica noua diuiditur. Prima pars enim determinat de argumentatione secundum quod est illatiua conclusionis ex praemissis, et determinatur in libro Priorum. Alia pars tractat de argumentatione secundum quod est probatiua conclusionum, non solum illatiua, et illa pars traditur in aliis libris nouae logicae. Et potest notari quod ille liber in quo tractatur de argumentatione secundum quod est illatiua conclusionis pro tanto uocatur liber Priorum quia probatio praesupponit illationem; unde illatio est secundum rationem prior et communior probatione, quoniam omne argumentum probatiuum est illatiuum et non e conuerso.

Deinde, illa pars quae considerat de argumentationibus in quantum sunt probatiuae diuiditur secundum fines diuersos ad quos diuersae partes ordinantur. Aliquae enim probationes ordinantur ad opinionem nobis generandam secundum quam his quae prius erant dubia assentimus, non tamen cum certitudine; et huius modi probationes sunt argumentationes dialecticae, de quibus tractatur in parte logica quae uocatur dialectica. Et illa dialectica diuiditur. Quoniam una eius pars ordinatur principaliter ad scientias speculatiuas, uel saltem ordinatur consequenter tam ad scientias speculatiuas quam ad practicas; et illa pars tractatur in libris Topicorum et Elenchorum. Alia pars contracta est ad mores, siue ad scientiam moralem, et illa traditur in libris Rhetoricae et Poeticae. Et bene Aristotiles expresse dicit rhetoricam et poetriam esse partes dialecticae, et, per consequens, logicae. Liber Topicorum Boethii compositus est ad complendum librum Topicorum Aristotilis. Liber Diuisionum Boethii principaliter ordinatur ad artem definitiuam, quae iterum ordinatur ad artem demonstratiuam. Et sic omnes libri logicae sunt nobis enumerati et contra inuicem diuisi.

Sed debetis scire quod ille liber in quo traditur ars demonstratiua pro tanto uocatur liber Posteriorum quia, ut iam dixi, liber Topicorum et iste liber Posteriorum naturali ordine doctrinae sequuntur librum Priorum. Et iterum naturali ordine doctrinae ars dialectica praecedit artem demonstratiuam; disputatio namque ad utramque partem per dialecticam disponit ad inueniendum per rationes demonstratiuae, per quas habetur scientia perfecta de rebus. Ideo ars demonstratiua inter caeteras partes logicae est ultima et finalis, ad quam omnes alias ordinantur. Ideo liber iste, in quo talis ars traditur, nominatur Posteriorum. Et quia ad praesens habemus hunc librum exponendum, nos merito circa primum librum mouemus talem quaestionem: utrum de demonstratione possit esse scientia.

Back to TopNext

On this page

Prooemium