Text List

Quaestio 41

Quaestio 41

Articulus 1

CONCLVSIO articuli est, Ad significandum ordinem originis necessarium fuit attribuere personis actus notianales.

Notationes circa articulum.

TT melius intelligamus omnia, quae in hoc Varticulo & in tota quaest. traduntur, quaedam notanda sunt. Primum est, originem, seu actuum notionalem idem esse. Origo dicitur ipsa via & a ctus, quo persona producit, & quo procedit, v generatio, spiratio, processio: sicut etiam in quo libet agente inter ipsum & effectum assignamus medium quendam actum productionis vt infra explicabitur. Dicitur autem in diuinis haec origo actus notionalis; nam sicut dicuntur notiones forma quaedam a nobis conceptae, quibus personae dignoscuntur, de quibus disputat. 137. & seq. dictum est: sic etiam hae origines dicuntur actus notionales, quia conducunt ad dignoscendas personas. Et Patres quidem indiscriminatim ipsis vtuntur & relationibus, tanquam notionibus personarum

Secundo obseruandum est, actum notionalem non esse solam rationem productionis, sed includeretiam operationem intelligendi; quia vt disp. 112 probatum est, generatio in Deo essentialiter est intellectio, & spiratio essentialiter est dilectio: addit autem supra rationem harum operationum relationem productionis. Quare qui affirmaret, originem esse quid absolutum secundum rem. grauiter erraret; tolleret enim ordinem realem productionis ad rem productam: ob id tamen non debemus addere plures relationes reales in Dec supra quatuor, quas Scholastici omnes concedunti quia generatio actiua cum non sit aliud quam paternitas veluti via & generatio passiua nihil aliud quam filiatio in fieri & in via, non debent distinctae relationes constitui; sed constituuntur origines relatiuae: nomine enim relationis absolute intelligimus eam, quae est per modum formae in facto esse

Tertio nota, originem idem esse secundum rem cum essentia, & persona, non adaequate cum essentia, sed cum persona: id enim dicimus adae quate esse idem cum alio quod est etiam cum ceteris, cum quibus illud identitatem habet: & quia origo ita est idem cum essentia, vt non sit cum omnibus personis, cum quibus essentia idem est, ideo dicimus originem non esse idem adaequate cum essentia; est autem adaequate idem eum persona, quia quaecunque origo idem est cum sua persona, actiua cum producente, & passiua cum producta, & non cum alia

Quarto. Notanda est doctrina S. Tho. in solu tione secundi, vbi ait, originem idem esse secun dum rem cum relatione, & differre secundum modun significationis. Cum inquit secundum modum si nificationis, non debet intelligi esse solam nominum differentiam: sic enim dicendum esset, generare, & paternitatem, generari & filiationem synquyma esse, quod est absurdum. Differunt igitur conceptu, & ratione nostra, si differunt significatione, vt diximus disp. 159. cap. 4. quia diuersa significatio penes nostrum modum concipiendi sumitur. Adde ex mente Doctoris sancti in ea solutione, originem actiuam esse idem cum relatione personae producentis, & passiuam cum relatione personae productae, vt generare cum paternitate, & generari cum filiatione; & ita originem actiuam, & passiuam non esse in eadem persona: cum tamen in humanis actio & passio sint in eodem subiecto: actiua enim est in producente passiua in producta, & ita realiter distinguuntur, sicut ipsae personae & relationes.

Sic sentiunt cum Magistro in 1. d. 26. quem citat S. Thom. ceteri Scholastici, Gabriel, & Ca preolus eadem d. q.1. Durand. quaest. 2. Scotus dist. 28. quaesi 3. Ferrariensis 4. contra gentes capite. 26. Caieta. Canar & recentiores Thomistae. in hunc articulum. Et colligitur ex Patribus, qui asignant dictionem inter personas ex distinctione originum, eius scilicep quod est generare, & generari, quos commemorauimus disputatione 158. c. 4. in alijs vero actionibus creatis idem omnino secundum rem est actio & passio, & in eodem subiecto simul sunt, vt tradit Aristoteles 3. Physicorum. cap. 3. textu 18. & se quentibus: quia actio in humanis, quae est produ ctio, est motus in subiecto, quod mouetur, id eoque in eo recipitur, & dicitur actio, quatenus intelligitur vt actus interagens, & terminum productum, passio vero, quatenus concipitur vi medius actus inter subiectum recipiens, & formam receptam, & dicitur receptio: at vero in Deo solum est generare, & generari, quae dicuntur actiua generatio & passiua, & vtraque concipitur vt actus medius ipter vnam personam & aliam, altera vt producentis in productum, altera, vt producti a producente. In creatione eodem modo esset, hoc est, in Deo esset creatio actiua, id est, creare: in creatura vero esset passiua, hoc est, creari, nisi ex tempore inciperet creatio: tamen quia creatio incipit in tempore, & voluntarie Deo nihil intrinsecum in est, vel ex tempore, vel ab aeterno ex libera ejus voluntate, vt disputatione 80 capite 2. monstrarum est, ideo Dens dicitur creare extrinseca denominatione a relarione existen in creatura, non ab erigine actiua in ipso existente: nam actus voluntatis ipsius, & intellectus non est ipsa creatio, & origo actiua, sed principium illius.

Addendum tamen est contra Caietanum, & Canari. in hunc articulum, creationem conceptam vt actionem esse medium actum & viam inter creatorem & creaturam sicut in diuinis est origo. Et quamuis sit pura relatio, ea tamen consideratur veluti in fieri, & via & non sicut in facto esse: atque ideo tanquam actus medius debet con stitui. Neque S. Thom. docuit oppositum, cum dixit in diuinis ablata ratione viae, qualis esse solet in motu, nihil manere nisi relationem. Intelligit enim, originem idem omnino esse realite cum relatione; significari tamen, & concipi per modum actus, ac proinde per modum viae Actus enim in suo conceptu via est, cum tamen in motu aliud sit via secundum rem, aliud relatio inde proueniens: manet enim relatio cessante motu Et quidem S. Tho. in art. 2. 4. praeced. quaestionis ideo dixit, non posse personas constitui originibus, quia habent rationem viae quasi tendentis non autem fationem formae inhaerentis? ergo cum concedat, esse viam ad rem productam se cundum suam rationem dicere quoque debet esse actum medium inter personam producentem & Moductam.

Articulus 2

DVAE ex hoc articulo eliciuntur conclusiones Prior est, Actus notionales sunt voluntarij voluntate concomitante: posterior est, actus notionales non sunt voluntarij voluntate vt principio. Vtraque autem intelligitur de vtroque actu notionali, generationis nempe, & spirationis: nam quamuis in corpore articuli solum meminerit S. Tho. de actu gene rationis, in solutione tertij meminit etiam spirationis. Ratio vero posterioris conclusionis apud S. Thom. est, quia ea, quae sunt voluntaria volunta te vt principio, possunt sic aut aliter esse: sed ge neratio & spiratio non possunt sic aut aliter esse ergo non sunt voluntariae voluntate vt princi pio. Quae sane ratio de vtroque actu notional plane probat.

Prior dubitatio circa textum.

CEterum pro maiori explicatione vrriusque conclusionis & doctrinae articuli explican dum est quid nomine voluntatis intelligat Sanctus Doctor: Ratio autem dubitandi, quam affer Caietanus, est, quia aut per voluntatem intelli gitur ea, quae necessario, & naturaliter vult, & hoc modo actus spirandi est voluntarius voluntate vt principio, ac proinde posterior conclusio de actu spitandi est falsa, & ratio, quam ex S. Thom. adduximus, non quadrat: aut voluntas intelligitur libera, & ad vtrumuis, & ita quamuis vera sit posterior conclusio, quia nullus actus notionalis est a voluntate libera vt principio; prior tamen conclusio vera esse nequit: quia nullus actus notionalis est voluntarius voluntate libera, etiam comitante.

Respondet Caietanus, voluntatem accipi vniuoce in vtraque conclusione, aut pro potentia ipsa volendi, aut pro actu voluntatis, non determinate hoc aut illo modo, sed indiscriminatim. Porro in priori conclusione, quando dicitur. Pater generat filium voluntate comitante, ostendit Sanctus Thomas, actum generationis respici ab actu voluntatis vt obiectum, non hoc aut illo modo determinate, hoc est, non a libero aut a necessario: sed confuse ab actu voluntatis, qualiscumque ille sit. At vero, cum in posteriori conclusione dicit, actum notionalem non respici a voluntate vt principio, significat, actum voluntatis, qui est velle, abstractum a libero & necessario non esse principium alicuius actus notionalis. Nam ablatiuus ille, voluntate, quando coniungitur verbo significanti actum, denotat rationem principij liberi: vt si dieas, voluntate generat pater aut spirat.

Veruntamen, secundum hanc expositionem Caietani, vix possumus aequidocationem & varietatem eiusdem nominis effugere. Quare facilius explicari potest S. Thomas si in vtraque conclusione voluntas accipiatur pro actu, non pro potentia. Vt enim constat ex eodem 1. 2. quaestione 8. artic. i.voluntas bifariam accipi potest, primum pto facultate ipsa volendi, deinde pro actu ipsius, qui est boni prosecutio, aut complacentia: nam fuga mali non dicitur voluntas. Si autem accipiatur voluntas posteriori modo, pro actu scilicet volendi, recte constat veritas vtriusque conclusionis. Prior namque vera est, quia omnis actus notionalis placet, ac proinde eum dicitur velle: hoc autem modo actus voluntatis non est principium actus notionalis, sed illum comitatur. Posterior etiam conclusio eodem modo vera est, quia tam actus spirationis, quam generationis non est ab actu voluntatis vt a principio; neque enim ideo pater generat, aut spirat, quia velit spirare & generare: ergo actus volendi non est priucipium, tametsi spiratio sit a voluntate, vt facultas est,

Probat autem S. Th actus notionales non esse voluntarios voluntate vt principio, eodem fundamento & ratione, qua supra q14. art. 4. monstrauit, creaturas produci a Deo voluntate vt principio; quae est huiusmodi. Id quod agit voluntate vt principio, hoc est, quia vult, & id, quod agit natura vt principio, hoc est, in quantum est, hoc differunt, quod agens voluntate, agit libere & ad vtrumuis, agens autem natura, agit necessario, & determina tum ad vnam partem: Deus autem necessario generat & spirat: ergo non voluntate, hoc est, non inquantum vult, sed natura, hoc est, inquantum est, generat & spirat: sicut ex eodem principio sequitur, creaturam a Deo voluntate produci, quia exit libere a Deo, & ad vtrumuis indifferens.

Posterior Dubitatio.

Einde dubitat etiam Caietan. an ratioS. Thosolum habeat locum in productis extra Deum, vt etiam in productis intra ipsum, Ratio dubitan di est, quia, si locum habeat in productis intra Deum, nihil erit productum intra ipsum voluntarie, nisi voluntate reflexa: eatenus enim aliquid in Deo voluntarie producitur, quatenus volitum est, si autem solum intelligatur de productis extra Deum, inanis videtur labor S. Thomae, quia difficultas praesentis articuli solum erat de actibus notionalibus.

Respondet Caietan. rationem S. Tho. intelligi etiam de quouis producto intra ipsum Deum, qualem putat esse actum voluntatis liberae, qui licet non sit reipsa productus, concipitur tamen ad modum producti. Inquit igitur, etiam hos a ctus esse voluntarios & liberos, quia quodammodo voliti sunt, non alio actu distincto & reflexo sed eodem. Actus enim omnis voluntatis, inquit ille, volitus est, vt ratio volendi obiectum. Nescio tamen quis Caietan. in has angustias redegerit, ratio namque S. Tho. plane probat omne illud esse voluntarie productum, hoc est, libere & ad vtrumuis quod est a voluntate, hoc est, ab actu vo luntatis vt a principio, siue productum sit intra Deum, siue extra. Ex hoc autem concludit, nihi intra Deum esse hoc modo productum, quia nul lus actus notionalis hoc modo producitur. De alijs vero operationibus liberis, quae vere non producuntur, sed concipiuntur vt operationes quales sunt voluntates liberae Dei, non probahaec ratio Sancti Thomae, liberas esse: sed alia ra tione id probari potest. Nunc enim S. Thomas solum contendit, ostendere, nullum actum notionalem liberum esse, id autem ratione praedicta optime concludit. Porro actus volendi creaturas etiamsi concipiantur eliciti a facultate voluntatis vt a proximo principio, non autem ab alio actu volendi esse liberos alia facili ratione ostensum est supra a S. Tho. q. 19. art. 3. vt nos etiam disp. 73. explicauimus.

Disputatio 160

Utrum actus voluntatis praecedat, an comitetur, ausubsequatur actus notionale

DISPVT. CLX. Vtrum actus voluntatis praecedat, an comitetur, ausubsequatur actus notionale:

Caput 1

CAPVT I. Opinio Gregorij, Capreoli & aliorum.

CVm actus voluntatis, qui non est causa aliOcuius rei, possit etiam praecedere comitari, aut subsequi veluti voluntas nostra, quae non est causa pluuiae, potest illam praecedere desiderando illam. & comitari gaudendo de illa prae fenti, & subsequi complacentiam habendo de illa vt praeterita, merito dubitandum est, quo pacto si habeat actus voluntatis in Deo respectu actuum notionalium.

Fuit autem opinio Gregorij in 1. dist. 6. quaest. 1. art 3. vbi impugnat Scoti sententiam, & Capreoli ea dem distinctione quaest. 1. articulo 1. conclus. 6. & art. 2. ad argumenta contra eandem conclus. Ferrariens. 4. contr. gent cap. 11.§. viram autem, & Canariens. 3. parte commentarij huius art. voluntatis actum, quo dicuntu voluntarij actus notiorales, non posse praecedere eos, sed necessario eos comitari. Videtur autem expressa sententia S. Th. q. 2 de potentia artic. 3. ad 2. At Caietanus respondet Sanctum Thomam solum negasse, voluntatem praecedere vt principium, non alio modo. Hanc tamen interpretationem optime refellit Ferr. ex verbis Doctoris S. vt quilibet videre potest.

Ceterum ratione Ferrariensis probatur, Primo. Ante actum indiuiduum prouenientem a supposito necessario intelligi non potest alius actus eiusdem suppositi vt prior secundum verum ordinem intellectus, eo quod nequeat esse aliquis actus medius inter suppositum & actum, qui egreditur necessario a supposito; bene tamen possunt intelligi plures actus ab eodem supposito aeque simul necessario egredientes: actus autem notionales egrediuntur necessario a supposito ergo non potest intelligi actus voluntatis praecedere illos; esset enim hic actus medius inter suppositum & actum notionalem, quod est impossibile. Secundo probatur ratione Canariensis. Etiamsi non e set aliquis actus voluntatis circa actus notiona les, nihilominus essent actus notionales: ergo actus voluntatis circa actus notionales non praecedit ipsos si enim praecederet, eo ablato, tolleretur etiam actus notsonalis, quia ablato priori, necesse est auferri id, quod posterius est. Confirmat etiam id ex S. Tho in hoc art qui solum concedit voluntatem comitantem. Tertio probatur ratione Gregorij. Patris notitia non potest esse perfecta, antequam generet: ergo nec velle generare, quia velle sine intellectione esse nequit: aut si prius fuit velle generare, quam ipsum generare, sequitur, filium habuisse esse post non esse. Vlti mo denique confirmari potest, quia si actus vo luntatis praecedit generationem, aliter praecedere nequit, quam origine: hoc autem modo non potest esse prior, quia sequeretur, actus notionales esse voluntarios voluntate vt principio: ergo nullo módo praecedit.

Caput 2

CAPVT II. Quid senserint Scotus & Caietanus.

SCotus in i distinctione i. 5. in ista quastione, censet scannaliquem actum voluntatis priorem esse, secundum rationem, quam origines, seu actus notionales. Cuius sententiam amplectitur Caieta. in hunc articulum; in cuius confirmationem notat Scotus. duplicem actum intellectus & voluntatis distingui posse: alterum intellectionis essentialis, qui communis est tribus personis, alterum intellectionis notionalis, qui proprius est patris: in voluntate similiter vnum esse actum omnium personarum, alterum vero patris solum, & filii producentium Spiritum Sanctum. Hinc probat ali quem actum intellectus & voluntatis, nimirum essentialem, priorem esse originibus, & actibus notionalibus: nam prima persona in aliquo instanti originis intelligitur prius posse generare, quam generet, vt praecedenti disputatione probatum est; & in eo instanti persona patris se habet ad personam filii & Spiritus sancti, vt ad personam producendam & possibilem; cumque pater in eo instanti sit perfecte Deus, & perfecte beatus, intelligit intellectione essentiali, quae non est productio, & vult voluntate essentiali, vtramque enim communicat filio per generationem: ergo hac intellectione intelligit actus notionales, vt futuros vel possibiles, & voluntate essentiali vult eos esst futuros aut possibiles, hoc est, placet illi esse futuros aut possibiles.

Atque hinc patet, quod modo actus ille voluntatis non sit principium actuum notionalium neque eo dicatur Deus producere quia vult; est enim solum complacentia quaedam simplex de actu notionali possibili aut futuro, quae patri conuenit in illo instanti orginis, antequam generet. Et eodem modo hinc solui possent omnia argumenta, quae pro prima opinione allata sunt. Illa enim so lum probant, non posse priorem esse actum voluntatis tanquam principium actuum notionalium; non tamen alia ratione explicata. Quare Capreol. loco citato ad argumenta contra sextam conclusionem concedit tandem, ex imperfectione nostri intellectus prouenire, vt voluntas generan di in Deo consideretur prior, quam ipse actus generationis, quanuis reipsa non sit prior, id quod solum Scotus contendit.

Alio modo posset explicari haec sententia vt voluntas illa sit prior eo sensu, quo essentialia dicuntur esse priora notionalibus, eo quod sunt magis communia, & commune prius est particulari secundum regulas Arist. in Categ. cap. de modi prioris. Respondet tamen Canar, velle generare non esse essentiale, sed notionale & proprium patris: ille enim solus vult generare, sicut etiam so lus ille generat. Fallitur tamen, quamuis enim solus pater velit se generare filium; aliae tamen personae volunt etiam generari filium a patre, & ita illis hoc placet sicut patri.

Ceterum Fetrar. aliter respondet, nimirum ea solum essentialia esse priora notionalibus, quae significant ipsam essentiam, non autem quae sig nificant operationem, qualis est voluntas. Hoc tamen non minus falsum est, quia sicut deitas est priot, quam filiatio: sic etiam eadem ratione scientia, & voluntas est prior eodem modo, quo animal est prius homine. Nam sicut sine animali non potest esse homo, & animal recte sine homine: sic personae non possent intelligi sine deitate, scientia. & voluntate: contra tamen recte intelligitur essentia, scieutia, & voluntas sine tribus personis Sed hic modus prioritatis alius est a praecedenti, quam Scotus probare contendit.

CAPVT III. Quamcunque voluntatem Dei circa actus notionale. nullo modo priorem, sed posteriorem esse illis, verior sententia est.

MIhi probatur sententia Henrici in summo art. 58. q. 2. & quod lib. 5. q. 4. & Gotfredi quotli. 5. quaest. 5. quem refert Scotus loco allegato, qui in vniuersum adstruunt, omnem actum voluntatis Dei, qui circa actus notionales tanquam circa ob iectum versatur, esse posteriorem ipsis actibus notionalibus secundum rationem. Ex quo sequuntur duo contra duas praecedentes opiniones: vnum est, nullum huiusmodi actum voluntatis esse priorem actibus notionalibus, in quo conuenimus cum prima scientia, & secundae aduersamur. Alterum est, nullum huiusmodi actum voluntatis comitari actus notionales, & esse simul cum illis. sed esse posteriorem: intelligo secundum rationem: nam duratione simul sunt; quod primae scientiae oppositum est, nisi authores illius comitan¬ tiam intelligant durationis. Nos autem cum ne gamus prioritatem, loquimur de omni genere illius, ita vt nec origine, nec ratione, nec vllo alio modo actus voluntatis sit prior, sed potius secundum rationem sit posterior.

Henricus vero probat hacratione, qua etiam i vsus est Gregorius ad probandum, actum voluntatis non esse priorem; quia intellectio notionalis quatenus est patris, intellectio est; prior autem est in patre intellectio, quam voluntatis actus: ergo priot est actus notionalis generationis, quam voluntas circa illum. Huic tamen rationi, quae, mea quidem sententia, infirma est, facile occurere possent aduersarij: quia in Patre non solum est intel lectio notionalis, quae est generatio, sed antequam generet, concipitur a nobis cum sola intellectione essentiali, quam habet, in quantum est Deus: ergo ex illa potest habere quoque actum voluntatis, antequam intelligatur habete actum notionalem intellectus. Alia igitur via haec sententia probanda est.

In eius vero confirmationem notandum est primo, praesentem quaestionem esse de actibus qui reuera sunt in Deo. Inter eos autem inuestigare conamur ordinem prioris & posterioris, ve¬l prioritate secundum rationem, vel secundum originem: aliud namque genus prioritatis, quale est duratione & natura, non reperitur in Deo. Nomine autem prioritatis secundum rationem intelligo etiam eam, quae reperitur inter essentialia, & notionalia, qualis est in creatis inter vniuersalia, seu communia, & particularia, quae vocatur ab Arist. prioritas a quo, de qua dicemus disput. 167. capite 2.

Secundo obseruandum est, illud tantum astignari prius, vel posterius alio, quod cum eo ordi nem habet. Nam si non habet cum eo ordinem nec est illo prius, nec posterius: haec enim duo sine ordine non sunt. Quare illud est prius origine alio in diuinis, quod cum illo habet ordinem originis: ordinem autem originis non habet nisi id, quod producit cum producto, & per se requiruntur ex parte producentis, vt producens est, cum producto: & contra quae per se requisita sunt, ad productum, vt productum est, ordinem habent cum producente, & cum ijs, quae ad ipsum, vt tale est, per se requiruntur: quae vero per accidens sunt in producto aut producente, nullum habent inter se ordinem, nec cum producente & producto. In causis & effectibus naturalibus non licet intueri. Nam si homo est causa hominis, & in homine producente est albedo, illa non est prior causalitate quam homo productus, quia nihil ad productionem illius conducit: est tamen prior duratione, quia simul est cum homine producente, qui tempore praecedit productum. In sole quoque rotunditas non est prior origine seu causalitate illuminatione, & lumine producto, quia nihil ad illam confert: licet sit in illo, qui est prior causalitate quam lumen productum, scilicet in sole

Tertio nota, nos hic non debere confingere nouos actus in Deo, & noua obiecta cognita & volita, quae reuera non sunt, vt illa tanquam priora alijs esse dicamus: sed inter ea tantum, quae reuera sunt in Deo, ordo assignandus est aut secundum originem, aut secundum rationem nostram.

His iactis fundamentis, ptior pars sententiae praedictae, videlicet actum voluntatis non esse priorem, quam actus notionales, recte probari potest, quia actus voluntatis, simplicis quoque complacentiae circa actum generationis aut spirationis futurum, aut possibilem tantum, non est in Deo: ergo talis actus non potest esse prior aut origine, aut etiam secundum rationem, quam actus notionalis, atque eadem ratione nec erit po sterior neque simul: hi enim ordines, vt diximus inter ea solum assignari debent, quae in Deo reuera sunt: talem vero actum voluntatis non esse in Deo patet; quia Deus non considerat vnquam suam generationem vt futuram aut possibilem tantum, quasi per intellectus abstractionem: imo nec potest hoc modo illam considerare. Qua de causa disp. 14 2. cap. 2. contra Caietanum diximus. verbum non produci cognitione sui ipsius sub es se possibili aut futuro, quia nulla talis in Deo cognitio est. Nam cum Deus non possit abstractione intellectus vnum eorum, quae sunt in ipso, considerare sine alio, nec possit sub alio statu illud in telligere, quam sub praesenti, in quo necessario semper fuit, non est dicendum, Deum cognoscere prius se ipsum, aut aliquid sui, vt possibile aui futurum, quam vt praesens, etiam nostro modo in telligendi. Nos quidem in ipso intelligimus, prius filium esse possibilem, quam esse actu; quia instar aliarum rerum ipsum apprehendimus: a vero non debemus considerare ipsum tanquam intelligentem prius filium suum secundum esf possibile, quam actu existentem: hoc enim tribuere Deo figmentum est in ipso Deo: at nos ipsum considerare variis modis figmentum est manens solum in nostra intellectione; ergo si Deus non intelligit prius filium suum, aut Spirirum S. vt possibilem, quam vt actu existentem, neque prius habebit actum voluntatis circa illos vt possibiles vel existentes & nostro modo intelligendi: ergo non est prior origine actus voluntatis circa actu notionales, quam sint ipsi actus in Deo, neque prius ratione: siquidem prius & posterius solum debent in Deo assignari, etiam per nostram ratio nem. inter ea, quae vere in Deo sunt, vt notatione prima & tertia dictum est

Sed obijcies, cum nos apprehendimus Deum & primam personam, antequam generet, & sub conceptu potentis generare, nonne considera mus ipsum, vt intelligamus prius se ipsum vt potentem, quam vt generantem? Respondeo nequaquam. Concedimus quidem, nos intelligere prius Deum vt potentem, quam vt actu generantem: hoc enim est naturale nostro intellectui, qui instar aliarum rerum Deum cognoscit: negamus tamen, nos ita considerare Deum, vt intelligat prius seipsum prout potentem, quam prout actu generantem, vel prius intelligat aliquid in se futurum quam praesens: hoc enim absurdum est, & diuinae intellectioni minime conueniens. Quod si Deus vere intelligit se potentem, potentiam ta men non intelligit, nisi vt coniunctam actui & operantem, non vt postea in futurum operaturam vel potentem imposterum operari: ergo non ita cogitamus ipsum, vt prius intelligat seipsum tan quam potentem solum, sed consideramus non prius ipsum vt potentem, quam vt actu generantem: quae duo longe diuersa sunt

Ceterum concedamus, Deum a nobis considerari, vt prius cogitet seipsum tanquam poten¬ tem, quam vt actu producentem filium, & Spiritum sanctum: nihilominus dici non potest, vbluntatem illam, quae circa actus notionales futuros, aut possibiles versaretur, priorem fore secundum originem, sed solum nostro modo intelligendi. Nam prioritas secundum originem est realis, vt ostendemus infra disputatione 187. cap. 2. illa autem non esset realis, sed tantum per intellectum nostrum. Tum etiam prioritas secundum originem est inter producens & productum, & inter ea quae per se pertinent ad producens & ad productum, quae vero per accidens ad vtrum que se habent, nullum inter se ordinem habent secundum originem, vt secunda notatione probatum est: sed illa voluntas generandi, aut spirandi non pertineret per se ad principium talis originis, quia sine illo posset esse: ergo non esset prior secundum originem, esset tamen prior nostro modo intelligendi, quatenus a nobis conciperetur, prius quam ipsi actus: cum enim conciperemus, actus notionales vt futuros, aut possibiles, licet re ipsa futuri non essent, aut possibiles, & circa ipsos vt tales versari actum voluntatis: & possibile, aut futurum concipiatur vt prius, quam praesens: esset sane in nostro intellectu prior illa voluntas, quam actus notionalis praesens. Et haec circa priorem partem illius sententiae.

Alteram vero quae affirmat, illam voluntatem esse posteriorem actibus notionalibus, & non esse simul cum illis, neque eos commitari, nisi duratione ex dictis quoque facile probatur. Nam voluntas illa est circa actus, vt iam praesentes: omnis autem actus voluntatis simplicis supponit obiectum suum eo modo, quo circa illud versatur, aut possibile aut futurum, aut praesens aliter, quam actus efficax, qui est causa sui obiecti. Veluti si alicui placet possibilem esse pluuiam, prius est pluuia vt possibilis, si placet vt futura, prius est futura: si placet vt praesens, prius est praesens: ergo cum origines placeant Deo vt actu existentes & praesentes, prius illae sunt praesentes, quam si voluntas circa illas: ideo namque placent, & voluntate hac simplici volitae sunt, quia praesentes sunt, non contra. Conuenit autem haec nostra sententia cum S. Thom, qui locis citat. negauit, actum voluntatis esse priorem actibus notionalibus: sed cum concessit voluntatem comitantem, non negauit ordinem, quem nos posuimus inter originem, & obiectum & voluntatem, & actum illius, hic enim negari non potest, sed negare voluit prioritatem illam principij, quam Arriani ponebant. Adducit enim exemplum voluntatis concomitantis, cum ego volo, me esse hominem, constatautem prius esse hominem, etiam ordine naturae quam velle, me esse hominem.

Id, quod diximus, non tantum intelligendum est de prioritate secundum originem, sed etiam de prioritate illa, qua diximus essentialia praecedere, & esse priora notionalibus, illa enim solum priora sunt notionalibus, quae non respiciunt notionalia ipsa, tanquam obiecta. Si enim hoc modo ad notionalia referantur, sicut referuntur actus intellectus & voluntatis, qui reflectuntur supra notionales actus, absque dubio sunt posteriora notionalibus.

Ex dictis quoque solutum manet argumentum Scoti pro sua sententia. Ad argumenta vero primae sententiae non opus est respondere; ea enim probant id, quod nos libenter fatemur, scil. actum voluntatis, quo pater vult generare & spirare, non esse priorem ipsa generatione & spiratione. Superest tamen, vt quaedam dicta Sanctorum interpretemur, qui videntur non solum concedere voluntatem vt priorem actibus notionalibus, sed etiam tanquam principium illorum.

Caput 4

CAPVT IV. Quomodo Patres de hac re locuti fuerint.

EX Patribus autem Hilar. videtur docere, esse in Deo voluntatem generandi vt principium generationis, libro enim de synod in defensionibus pro fossionum Catholicarum contra Photinum, definit. 25. inquit, Si quis nolente Patre natum dicat filium, anathema sit non enim coactus Pater, vel naturali necessitate ductu genuit filium, sed mox vt voluntate. Verum haec definitio nullius est momenti. Est enim Concili Syr miensis, quod fuit Arrianum, & in ea, sicur in mul tis errorem ipsum Arrij expressit. Sed inferius iden Hilar. ex synod. Catholica Sardicensi refert haec verba Vel quod neque consilio, neque voluntate pater ge nuerit filium, anathematizat sancta & Catholica Ecclesia, scil. hoc affirmantes. De qua synodo testatur idem Hilarius ibidem breuibus, absolutissimis tamen definitionibus vsam fuisse.

Sed Hieron. in illud ad Ephes. Qui praedestinauis nos, inquit, De filio vero, hoc est, de Domino nostro lesi Christo in alio loco scriptum est, quod semper cum suit, & nunquam eum, vt osset, paterna voluntas praecessit. Ergo definitio illa ita est intelligenda, vt pater genuerit filium consilio & voluntate, non vt principio. sed comitante secundum durationem, & subsequente secundum rationem, quia scilicet videns se gene rantem vi naturae & necessario iudicauit, illud esse summe bonum & perfectum, & ei id placuit. Quam uis enim necessitate naturae, tamen non repugnante voluntate genuit. Cum vero Hieron. negat voluntatem praecedentem, loquitur plane, non vt Scholastici de praecedente solum secundum ra tionem, sed tempore & duratione. August quoque lib. 65. q. 7. Otosio interroganti, an Pater genuerit voluntate, respondet, neque voluntate, neque necessitate, hoc est, neque volumm tate vt principio, (intelligit vero non facultatem, sed actum voluntatis) neque coactione. Et lib. 15. de Trinit. c. 20. asserit, sicut Deus neque voluntate est Deus, neque necessitate, neque est Deus volens neque nolens: ita etiam neque voluntate, neque necessitate, neque volens neque nolens genuit Quod eodem modo, vt supra explicandum est.

Ceterum videamus, an modus ille loquend Concilij Sardicensis, Deus voluntate genuit, sit concedendus. Marsil. in 1. q. 10. artic. 3. & Gabriel. d. 6 q. 1. dixerunt partem illam, voluntate capi posse duplici ter, aut tanquam aduerbium, vt idem sit, quod vo luntarie, & sic veram esse propositionem: aut in casu effectiuo, & sic esse falsam, eo quod significare videatur principium veluti efficiens. Verum S. Thom. in hoc art. & Scotus in 1. dist. 6. q1. art. 2. conce dunt hanc propositionem, Deus voluntate genuit filium, sola facta distinctione de voluntate comiranti aut praecedenti in principio; priori modo illam concedunt, posteriori vero negant, & quia potest habere praedictum sensum verum, illam absolute cum Concilio Sardicensi concedunt. Quo autem sensu dixerit Concilium Tolet. 15. secundum essentiam diuina voluntas genuit voluntatem, , plicauimus supra quaest. 39. art. 5.

Disputatio 161

Utrum Spiritus sanctus producatur necessario, an libere

DISPVTATIO CLXI. Vtrum Spiritus sanctus producatur necessario, an libere

Henricus censet Spiritum sanctum quodammodo libere, quodammodo naturaliter procedere. cap. 1. essionem Spiritus esse necessariam, non tamen liberam Scotus autumat. cap. 2. Spirationem Spiritus sancti non tantum necessariam, seetiam naturalem, & non liberam dicendam, verior, sententia est, cap. 3. Diluuntur argumenta Scoti cap. 4.

Caput 1

CAPVT I. Henricus censet Spiritum sanctum quodammodo libere, quodammodo naturaliter procedere.

COntrouersia haec, cum Scoto saltem, verborum est, non rerum. Ipse namque affirmat, C Spiritum sanctum ita necessario produci, vt non -, possit non produci: in modo tamen loquendi, an n scilicet dici debeat libera eius productio, cum sit pet voluntatem, non eodem modo sentit, atque alij: cum Henrico tamen de re etiam ipsa videtur esse dissensio. Is enim in summa, vt refert Scotus in 1. 4. 10. q. 1. §. quantum ad primum, & §. quantum ad secundum, & quodlib. 16. artic. 3. asserit, Spiritum sanctum procedere quidem naturaliter naturalitate (vt ipse ait) tantum comitante, & simul procedere libere. Vt autem hanc sententiam nobis exponat, notat, triplicem esse posse actum voluntaris, vt liberum arbitrium est, tendens in aliquod bonum, quod non est summum, & hic actus omnino liber est. Huiusmodi est omnis actus voluntatis, etiam diuinae circa obiectum quodcunque creatum. Secundus actus est a voluntate in Deumclare visum, & dicitur omnino naturalis, quia a natura vt prin cipio, immutabilis & necessarius est Teriius actus dici potest naturalis natura tantum comitante: voluras enim est facultas quaedam existens in alique natura, & ex ipsa modum quendam uaturalem ha bet comitantem in operationibus. Hoc modo putat, processionem Spiritus sancti esse naturalem. Nam in processione Spiritus S. considerat hic author duplicem respectum operationis, vnum ad Deum clare visum & dilectum, alterum ad Spiritum S. vt amorem productum. Processio enim Spiritus S. non tantum est productio amoris, sed etiam dilectio summi boni, hoc est, bonitatis DeiSecundum priorem respectum dicit esse actum naturalem a natura vt principio? secundum po steriorem dicit esse liberum, sed comitanter naturalem, propter comitantiam, quam habet libertas voluntatis cum natura. Ex quo colligit, Deum vi uere naturaliter necessitate naturae, & intelligere naturaliter necessitate etiam proueniente ex obiecto: at vero spirare naturaliter propter comitantiam naturae, quia principio spirandi annexa est natura.

Hanc sententiam refert Scot. locis citatis, duabus rationibus minoris momenti, quas idaeo consulto praetermitto: hac enim vnica & facili impugnari potest. Aut enim putat Heuricus, naturalitatem (vt ipse loquitur) esse annexam procession Spititus S. quia voluntas est in ipsa natura diuina veluti in subiecto, & hoc non obstat, quo minus actus ille naturalis vt a principio, quia natura ipsa media voluntate semper operatur: aut dicit natu ralitatem esse annexam tantum actui spirandi, quia quatenus est amor, est necessarius, quatenus vero est productio spiritus hon est necessarius, in quod ipse Henricus indicare videtur, & hac ratione sequeretur, ita de facto produci Spiritum S. vt posset non produci: posset enim ille actus, qui est amor Dei, ita in Deum ferri, vt non esset productio; si quatenus productio est, a nullo principio necessario exit. Sic enim posset Pater & Filius necessario se diligentes a productione cessare, nec satis esset necessitas dilectionis, prout ad Deum dilectum terminatur, vt eadem quatenus productio ad Spiritum S. referretur, nisi ex vi sui principij, etiam vt productio est, necessario exiret.

Caput 2

CAPVT II. Procestionem Spiritus esse necessariam non tamen liberam, Scotus autumat.

ECce iam cum Scoto de verbis solum contentio est. Ipse enim in 1. d. 10. q. §. ad secundum du bium, & quodlibet. 6. ar. 1. affirmat, processionem Spiritus sancti esse necessariam, etiam ex parte principij, ita vt non possit Splritus sanctus non produci; dicendam tamen esse liberam & non na turalem: esse quidem necessariam, breuiter pro bat; tum quia Deus seipsum necessario diligit, di ligendo autem producit amorem; tum etiam, quia Spiritus Sanctus necessario est Deus, ita vt non possit non esse; quae enim sunt intra Deum, sum me necessatia sunt.

Ceterum eam dobere dici liberam, primo pro bat Scotus in illo quodlib. 2. ar. 2. in illa q. 1. §. contr. idem, circa finem illius, ex sententia Aug in Enchirid cap. 105. vbi ait, Oportebat prius hominem sic fieri, vi bene velle posset & male: postea vero sic erit, vt male velli non possit. neque ideo libero carebit arbitrio, multo quipp liberius erit arbitrium, quod omnino seruire non poteri peccato, intelligit in beatitudine, vbi non poteri peccare. Subdit, Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, si libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, vt esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam prorsus velle possimus. Ergo ex sententia Aug. voluntas tunc etiam libera est, quando necessario operatur. Idem docet Ansel. lib. de liblarbit. cap. 7.

Secundo, quia voluntas infinita, qualis est Decirca obiectum infinitum, qualis est amot produ ctus, se habet modo perfectissimo: perfectissimus autem modus est libere & necessario operandi quia libertas est perfectio voluntatis, ergo Spiri tus sanctus, qui est amor productus, libere & necessario procedit. Tertio probari potest ex ipso Scoto hoc modo, imperfectissima operatione qualis est voluntas summi boni, illud, quod est perfectionis, potest esse cum necessitate illius, atqui libertas est perfectio operationis, ergo potest esse cum necessitate illius eodem modo in spiratione Spiritus sancti.

Ceterum quodlibeto 16 art. 2. quaerenti, quid nomine liberi, quod cum necessario esse possit intelligit, respondet, eorum, quae prima sunt. non esse reddendam rationem. Nihilominus hoc ge nus libertaris conatur explicare, atque eius gratia notat in articulo 30 omne agens sufficienter diui. di in agens naturale, & liberum, quia omne agens aut agit per naturalem, inquantum est, aut agita proposito per formam apprehensam, hoc est, per intellectum. Ita videtur Arist. docere. 2. Physic. textu 48. & 9. Metaphysicorum cap. 4. vbi diuidit potentiam agentem in potentiam rationalem, & irrationalem, quasi dicat, in naturalem & liberam. Consonat August. 5. de ciuitate cap. 9. post medium, cum ait, aliam esse causam fortuitam, aliam natu ralem, aliam voluntariam. Differt autem (inquit Scotus) agens naturale a libero, quod naturale semper est primum, aut saltem mouetur aliquo agente priori, & non se mouet. Sic enim omnia agentia creata, cum in suos fines determinatos tendunt, dicuntur ab aliqua causa rationali moueri, agens autem voluntarium seipsum mouer, solum proposita forma apprehensa per rationem, ideoque eius modus operandi liber dicitur, & non naturalis. Libertas autem in hoc posita est, vt delectabiliter & eligibiliter (inquit ille) operetur, etiamsi necessario: id quod de spiratione quoque Spiritus S. affirmat; & ea ratione eam liberam appellat.

Ceterum rationem necessarij ex duplici capito inquit prouenire in spiratione Spiritus sancti, pri mum ex parte obiecti, quod summe bonum est, & necessario mouet ad sui amorem a deinde ex parte principij elicientis: & sic inquit, nullam esse necessitatem, quae praecedat spirationem ex parte principij, sed quae solum comitetur spirationem. In quo cum Henrico ex parte videtur conuenire, quia si necessitas aliqua ex parte principij praecederet, voluntas in spiratione non ageret, sed a geretur,

Verum enimuero, vt ea, quae Scotus docet in sua sententia de libertate actus spirationis, sequenti capite impugnanda relinquamus id quod de necessitate actus spirandi asserit, obiter refutandum est hac ratione. Quemadmodum obiectum ipsum ita doterminat voluntatem ad spirandum, vt non possit non spirare, quia est summunt bonum, quod ad sui amorem non potest non mouere: sic etiam ipsa facultas voluntatis, quatenus talis est, ex sua natiua virtute per se ita determinaturad diligendum summum bonum clare visum, vt non possit non amare; cumque in patre & filic amando spiret, non potest non spirare: ergo necessitas operandi ex parte principij non comitanter, sed antecedenter & directe ad spirationem se habet: neque ex hoc sequitur, quod Scotus inferebat voluntatem videlicet non moueri a se, quia cum haec necessitas nihil aliud sit, quam ipsa virtus voluntatis: etiam si necessario moueatur, a se ipsa mouebitur.

Caput 3

CAPVT III Spirationem Spiritus sancti non tantum neceffariam, se etiam naturalem & non liberam dicendam esse, vertor sententia est.

COmmunis & verior sententia Scholasticorum est, spirationem Spiritus sancti non tantum necessariam esse necessitate ex parte principij concurrente, sed etiam naturalem, & non liberam dicendam esse. Sic docuerunt S. Tho. in ho art. 3. cum ait, spiritum sanctum procedere pe voluntatem, non vt voluntas, sed vt natura est, & cum eo Caiet. & recentiores in hunc arti. Canar. 2. part comment. Greg. in 1. d. 10. qu. 1. art 2. Capreol. d. 6. q. 1. art. i conclus. 5. & in art. 2. in solutionibus argumentorum con¬ tra candem, & d. 10. 4. t. art. 1. canclus. 3. & 3. tameti. concedat. processionem Spiritus sancti quodammodo dici liberam libertate a coactione, quod non inficiamur; sicut etiam dixit S. Thom. q. 10. de potentia ar. 2. ad 5. ob id tamen absolute non est dicenda libera: communiter enim liberum dicitur, quod est indifferens ad vtrumuis. Et sane lice processio Spiritus sancti libera dici possit, quia a coactione libera est; negari nullo modo potest esse naturalem: quia naturale, & liberum a coactione, non pugnant, imo conueniunt, vt ex infra dicendis patebit.

Haec sententia confirmatur primum refutatione opinionis praecedentis; deinde explicatur Caietanus hac ratione vtitur: Liberum, & natu rale non sunt differentiae potentiarum, sed eidem facultati conuenire possunt, nam differentiae facultatum non sumuntur ex vario modo operandi ipsarum circa idem obiectum, sed ex diuersitate obiecti primarij: namque in inrellectu repe ritur duplex modus operandi, sine discursu videlicet, & cum illo: in voluntate similiter duplex est, alter cum electione & consultatione, alter sine illa: ergo in eadem potentia potest esse modus operandi naturaliter, & libere, ita vt naturalis sit, qui est necessarius aliquo modo, liber autem, qui est cum indifferentia.

Verum Scotus non negat, eidem potentiae posse conuenire diuersum modum operandi: ipse e nim concedit in voluntate necessarium modum. & indifferentem, praesertim in diuina: sed asserit, modum operandi necessarium dici etiam liberum, & non esse appellandum naturalem; non quia non sit necessarius, sed quia est a principio cognitionis. Quare alio modo contra ipsum probandum est spira ionem Spiritus S. non posse dici liberam si necessatia est, vt ipse fatetur: id quod hac ratio ne deduci potest.

Aut spiratio dicitur libefa, quia est fine coactione, & cum delectatione; & hoc modo actio nes quoque agentium naturalium, quia sine coactione sunt, dicendae essent liberae, aut saltem operationes brutorum & appetitus animalis, quia etiam cum delectatione fiunt. quod est absurdum: aut dicitur libera, quia indifferens est ad vtramque partem contradictionis, vt possit esse, & non esse vel contrarietatis, vt possit velle hoc, & oppositum: & hoc modo dici non potest libera, quia hic modus libertatis idem est, quod modus con tingentiae, qui opponitur necessario: aut denique tertio libera dicenda est voluntas in omni sua operatione, vt reuera contendit Scot. quia a suo principio interno determinatur ad actum ex cog nitione & forma apprehensa, hoc autem, praeterquam quod absque fundamento dicitur, & aperte falsum; nam & bruta agunt per formam apprehensam, & tamen non dicuntur libere operari, quia necessario agunt.

Cum v. Arist. 2. Phys. text. illo 48. diuidit agens aliud secundum naturam; aliud a proposito, exi stimat illud esse a proposito, quod ex consultatione indifferenter ad vtramque partem operatur. Et cum lib. 4. Metaph. c. 4 definiuit potentiam irra tionalem quam distinxerat a rationali, ita ait, Necesse est quando actiuum appropinquatur, hoc idem agere illud vero pati: ergo si nomine irrationalis potentiae, intelligis naturalem, aliquando etiam conuenit voluntati, quia aliquando applicato obie¬ &o non potest non. opetati. id quodij diausaltem voluntate Scot concedit. Ideo a. sic definiuit Arist. potentias irtationales, quia nullum actum in voluntate ipse cognouit necessarium quoad exercitium: neque enim cognouit amorem summi boni clare visi in patria, in quod solum voluntas hoc modo necessario tendit, & ita rationalem facultatem esse putauit eam, quae ad vtrumuis o perari potest ex electione. Demum Aug lib. illo 5. d. ciuit. Dei cap. 9. ideo distinguit causam naturalem a voluntaria, quia naturalis habet solum modum operandi naturae cum determinatione, & necessitate ad vnam partem; voluntaria autem etiamsi aliquando naturaliter operetur, tamen operari potest indifferenter, quod communiter solet appellari voluntarie.

Explicatur deinde sententia S. Thom. exana log. ad agentia per naturam, quae naturalia dicuntur, quia solum vno modo naturali aperantur modus enim proprius agendi naturae est necess. rius, & quasi alligatus ad vnam partem: ergo cum voluntas hoc modo operatur cum aliqua deter minatione, recte dicitur operari naturaliter, aut operari vt natura: contra vero, cum proprium sit rationalis agentis indifferenter ad hanc vel illam partem operari propter indifferentiam rationis, tunc operatur vt voluntas, cum ad vtrumuis operatur: cumque liberum opponatur alligato, & natura fit quasi alligata ad operationem, quia ad vnam partem necessaro determinata est, ideo liberum recte, & communiter dicitur, quod indifferens est, dicitur & tunc voluntas operari libere, cum operatur indifferenter vt voluntas; tunc a. naturaliter, cum operatur vt natura. Sic definiunt libertatem Hier epist. ad Damas. de fil. prod. qua est 146. Aug 3. de lib. arb. c. 3. Damas lib.I. de fide c. 28. S. Thom. de veritate. q. 22 art. 6q. 24. ar.t.

Hiuc recte intulit S. Doctor 1. 2. qu. 10. art. 1. ea appeti a voluntate naturaliter, quae necessario appetunrur. Quare cum aliqua appetat voluntas ita necessario, vt ea odisse non valeat, licet nonamare possit, quae dicitur necessitas quo ad specificatio em, haec etiam dicitur amare naturaliter. Huij smodi sunt vira, sensus, & scientia. Qua ratione videtur Arist. dixisse 1. metaph cap. 1. Omnis homo naturaliter scire desiderat, de quo & de appetitu videndi Deum, qui hac ratione dicitur naturalis, plura dicemus in 12. qu. d. art. 8. multo melius dicetur voluntas naturaliter operati, quae ita necessario operatur, vt non possit non operari, quae necessitas dicitur quoad exercitium: cumque Spiritus S, hoc modo spiretur, eius spiratio ex omni parte dicenda est naturalis, quia est a voluntate vt natura.

Esse autem dicendam quandam voluntatem naturalem, quandam vero liberam, docuit Nicetas lib. 3. Thesauri fidei cap. 19. his verbis, Naturalis voluntas hominis, vt sancti Basilius & Cyrillus authöres sunt, est vitae amor: omni enim homini vita & lucis fruitio cara est. Ecce haec est communis voluntas. Gnomicae porro, seu scientes voluntates in nostra natura multae sunt alius enim homo priuatim secum agere vult, alius aedificare, &c. Vbi per naturalem voluntatem quae omnibus inest circa vitam, intelligit necessariam saltem quoad specificationem; alioquin non omnibus inesset: per gnomicam v. intelligit, quae nascitur ex gnomi, hoc est, sententia & consultatione circa alias res, quae ex se & amari possunt, & odio haberi: & ideo circa illas versatur consultatio, & ita hanc voluntatem gnomicam sponti nam, seu spontaneam vocat ipse Nicetas eodem capite liberam voluntatem.

Porro, cum ait S. Tho. & Capre. locis ciratis, Spiritum sanctum procedere naturaliter non per modum naturae, sed per modum voluntatis, per modum naturae intelligunt eum, qui est de ratione generationis, in similitudinem nempe naturae, de quo disp. 113. dictum est, non autem modum determinationis ad vnam partem, per modum autem voluntatis non intelligunt liberum & indifferentem, qui solet dici proprius voluntatis, sed modum, qui non est in similitudinem naturae, ob quem processio per voluntatem non est genera tio: alioqui in paucis verbis sibi aduersaretur. Denique cum dixit idem sanctus Doctor supra q27. artic. vit. processionem non esse a natura, sed a voluntate, non exclusit modum operandi naturali ter; sed dicere solum voluit, non esse proximea substantia & natura Dei, sed media facultate vo luntatis. id quod intelligendum est, prout a nobis concipitur: nam re ipsa cum idem sint voluntas & natura Dei, proxime ab ipsa natura procedit.

Caput 4

CAPVT IV. Diluuntur argumenia Scoti.

BReuiter dissolui possunt omnia, quae prosen tentia Scoti attulimus cap. 3. Ad primum desumptum ex August in Enchiridio cap. 105. Respondeo, ideo dici ab Aug. tunc futurum magis liberum nostrum arbitrium, cum peccare non possit, quia vltra libertatem indifferentiae, quam habebit circa bonum particulare, liberum erit a seruiture peccati: non ergo quia magis indifferens, sed quis a peccato liberum erit, magis liberum appellat. Iam autem monuimus c 3. prope initium, non dici operationem liberam absolute, quia fit libera a coactione, adde etiam, vel a seruitute peccati: sed sit indifferens. Hic autem dicitur ab August. ar bitrium magis liberum, cum peccare non potest quia iam ipse videtur explicare, de quo genere libertatis loquatur. Accedit, quod, licet hunc modum operandi appellemus liberum, & ita possemus spirationem Spiritus fancti vocare liberam, tamen naturalis dicenda esset; naturalis enim semper dicitur ex modo illo operandi necessario, qui proprius naturae est. Quinimo Aug. statim subiungit, Aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus, vt esse miseri non solum nolimu sed nequaquam prorsus velle possimus: ergo concedis non esse liberam illam voluntatem, intelligit autem libertate indifferentiae, tametsi solum sit quo ad specificationem iuxta ea, quae diximus cappraeced.

Ad secundum respondeo, modum perfectissimum operandi esse quidem naturalem, & liberum simul in eadem potentia; non in eadem ope ratione, sic enim pugnant, vt constat ex dictis esse autem in eodem agente, perfectissimum est. Ad tertium eodem modo dico, perfectionem illam libertatis non posse esse in quauis operatione, & circa quoduis obiectum: sumimus enim liber tatem pro indifferentia. In quo sensu etiam ipse Scotus diceret in eodem actu non posse reperiri, Quinimo, si hoc modo in processione Spiritus S reperitetur, maximae esset imperfectionis, quia Spiritus sanctus esset creatura. Alio modo non posse dici liberum in voluntate, nisi addita explicatione, vel saltem illud simul dici posse naturale, iam supta probatum est. Ita igitur loqui debemus de spiratione, vt saltem naturalem esse nullo modo negemus.

Articulus 3

Conclusio Articuli.

CONCLVSIO est, Filius est de substantia Patris. Est autem definita in Conc. Tolet. 3. & 4. & 11, in confessione fidei. Eam tradit Aug. 15. de Trin. cap. 19. & 3. contra Maximinum, cap. 14. & Fulgent. lib. de fide ad Petrum, cap. 2. Magister in 1. d. 5. & Scholastic. omnes ibid. Quomodo vero particula de, intelligatur, inter eos non satis certum est, de quo disp seque tractabitur.

Disputatio 162

Quid significet particula, De, cum dicitur Filius de substantia Patris

DISEVI. CLxiI. Quid significet particula, De, cum dicitur Filius de substantia Patris.

Caput 1

CAPVT. I. Particulam, de, non significare principium materiale contra Henricum & Durandum probatur.

HEnricus in Summa art. 5. q. 3. vt, refertur a ScoIto, & a Capreolo locis infra allegandis, putant particulam, de, cum dicimus, Filius est de substantia Patris, significare principium quasi mate riale seclusa omni imperfectione materiae, sicut dicimus, cultellum esse de ferro. Concordat Dura in i.d. 5. q. 2. imo videtur conuenire S. Tho ead. dist q. 2. art. 1. vt fatetur. Capr. Caietan. tamen hic Do ctorem S. aliter interpretatur, quia solumdixit, in essentia diuina esse aliquam proprietatem materiae, id quod c. 3. examinabitur: at non dixit, particulam, de, principium materiale significare.

Probat Durand. primo, quia illud quod praecedit aliquo modo generationem alicuius, & permanet in re genita, si de illo dicatur res esse, aut fieri, se habet vt materia illius; essentia autem diuina praecedit generationem Filij secundum rationem, & manet in Filio, & de illa dicitur Filius esse ergo se habet vt principium materiale. Secundo quoties aliquid constituitur ex duobus, alterum se habet vt materia, alterum vt forma, quia alterum altero determinatur: determinari autem proprium est materiae, sicut determinari proprium est formae atqui persona Filij ex duobus constituitur, nempe es essentia, & telatione: ergo, cum essentia diuina sit veluti subiectum relationis, & ab ea deter tur, potius se habebit vt materia. Tertio, illud habet vt materia in generatione, quod recipit formam geniti, sed essentia diuina recipit relationem, quae est forma geniti: ergo se habet vt materia. Sunt tamen conditiones materiae (inquit Duran. quae essentiae diuinae non conueniunt, esse nimirum puram potentiam. reduci in actum per formam absolutam, posse amittere vnam formam, vt aliam acquirat. Existimat enim ille, in coelis non esse materiam. sed coelos esse corpora simplicissima; quia cum in illis non sit, quod possit vnam formam amittere, & aliam recipere, purat, in eis non esse materiam.

Ceterum multo verior est sententia communis Scholasticorum, quae affirmat, particulam, de, non denotare principium quasi materiale, neque essentiam diuinam habere rationem aliquam materiae, ob quam dicatur Filius esse de substantia Patris. Ita docuit S. Tho. in hoc art. 1. conclus. 4. Scotus qui 2. Bonauen ar. 1. q. 2Gab. q. 2. d. 2. Greg. q. 2. a. 4. Marsilius in 1. q. 9. a. 2. ad ectauam rationem. Probat Caiet. ratione desumpta ex Scoto: nam commune est tam formae, quam materiae esse. id, de quo aliquid esse, aut fierrdicitur, si for ma geperationem praecedat idcirco in resurrectione homo dicetur fieri de anima, idque satis erit ne dicatur fieri de nihilo: ex eo ergo, quod dicatur Filius esse aut generari de essentia Patris, non necessario donatur principium materiale. Deinde probat Scotus, quia terminus formalis generationis Filij est essentia Patris: ergo Filius non dicitur esse & generari de essentia Patris, tanquam de materia: esse autem essentiam terminum formalem capit. 3. probandum est. Et his facile soluitur ptimum argumentum Durandi; secundum autem, & tertium cap. 3. diluentur.

Caput 2

CAPVT. II Bartitula. De, in pradicta loturiane signifcat pi cipium consubstantiale.

AVgust lib. de nat. boni, contra Manicheum, cap. 26. notat particulis, ex, &, de, significari rationem principij, sed diuerso modo: nam de, significat principium consubstantiale, eiusdem naturae, at ex, denotat principium qualecunque: quocirca omnes creaturae dicuntur esse ex Deo, sed non de Deo. Doctrinam hanc ex Aug. desumpserunt Scholastici Theologi locis allegatis. Ceterum Driedo lib. 3. de regulis & dogmatibus Scripturae S. prope finem, versic. verum haec doctrina, hanc regulam Aug. non probat: colligit enim oppositum ex Scriptura, nam Matth. 1. dicitur, Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est, & in symbolo Christus dicitur natus de Spiritu sancto: intelligitur autem vtrobique Christus secundum humanam naturam: quare & creaturae de Deo dici poterunt, sicut ex Deo. Nihilominus quamuis id, quod Driedo asserit de particulis ex, negari non possit; tamen propter vocem illam, Patris, eo modo loquendi, Filius est de substantia Patris, vel. genitus est de substantia Patris, denotatur aperte consubstantialis cum priucipio, & Patre suo, vt paulo post explicabitur.

Scholastici varie exponunt praedictam propofitionem, etiamsi concedant, ea denotari origi nem vnius ab alio. Sanctus Thomas in solutione secundi sic interpretatur, vt particula, de, significet principium quasi formale, quia Filius habet substantiam Patris, quae est quasi principium for¬ male Filij. Contra hoc tamen obiicit Bonauent eadem quoque ratione dici posse, Patrem esse de substantia Filij. quia in vtroque eadem essentia est quasi principium formale vtriusque. Magister vero in 1. in ea dist. 5. sic explicat, Filius est de substantia Patris, id est. de Patre, qui est essentia. Verum eadem ratione dicere possemus, inquit S. Thomas creaturas esse de essentia Dei, quia sunt de Deo, qui est essentia.

Mihi placet interpretatio Bonauent. Scoti, Gabr. & Marsilij locis citatis, a qua non abhorret S. Thovt particula, de, denotet formale principium, vel consubstantiale, quod idem est, si referatur ad es sentiam; si vero referatur ad nomen Patris, deno tet simul principium originis; vt ita vtraque voco significetur principium eiusdem naturae: id quod S. Thom. non negauit; & ob eam rationem dicere mon possumus, Pater est de substantia Filij, etiam si dicamus, Pater est eiusdem substantiae cum Filio Ex quo etiam colligere licet. particulam, de, telatam ad substantiam, non solum denotare aliquid quod sit commune vtrique, siue illud sit materia le, siue formale, vt falso aliqui recentiores arbi tiantur; sed formale tantum principium; tum quia nomen substantia, & natura, hoc significat: tum etiam, quia nullum genitum dicitur esse de substantia genitoris ob solam materiam, quam ab illo accipit, sed praesertim ob formam, quam ge nitor genito infundit. Hac igitur ratione dici non potest, Creaturae sunt de substantia Patris aeterni, sic enim significaremus, creaturas esse genitas ab aeterno Patre ipsi consubstantiales, etiamsi dicere possimus iuxta regulam Driedonis, creaturas esse de Deo.

Addit Sanctus Doctor in solutione;. tres personas dici non posse de natura diuina, quia particula de, indicat originem, quae tribus personis non conuenit. At hoc difficile videtur Canar. nam si dicimus, Michael est de natura Angelica, cur non dicetur Pater de natura diuina, & tres personae si militer suppositum enim dici solet de tali, aut tali natura, cuius est suppositum. Et sane, si verum est quod diximus particulam, de, telatam solam ad na turam absolute, non significare originem, sed ex eo solum, quod additur Patris, aut alterius perso nae quasi producentis: nihil videtur obstare, quo minus dicatur Pater de substantia diuina, & om nes personae similiter, cum eo modo loquendi sola consubstantialitas significetur, & principium quasi formale.

Caput 3

CAPVT III. Formalis terminus processionis est essentia diuina, totus vero terminus est persona.

AN vero terminus formalis generationis Filij. & processionis Spiritus sancti, qui deno tari videtur particula de, sit essentia diuina, vel proprietas, inter Scholastic. quoque controuersum est Aureolus, vt refert Capr. in 1. d. 5. q. 1. art. 2. in argumentis contra primam conclusion. docet essentiam non esse terminum formalem productionis. Probat primum, quia terminus formali alicuius productionis habet esse per illam: sed essentia diuina non habet esse per productionem alicuius personae: er go non est terminus formalis talis productionis. Maiorem probat, quia si totus terminus produ¬ ctus accipit esse per productionem, multo magis terminus formalis illius, per quem res accipit es se. Vnde colligit, animam in resurrectione non esse terminum formalem, nec albedinem in dealbatione, si separata prius, postea coniungeretur parieti: sed terminum formalem alicuius productionis putat esse eum, qui accipit esse secundum se totum per illam: cumque huiusmodi videatur esse relatio, seu proprietas in persona producta, hanc dicit esse terminum formalem. Cum Aureolo concordat Durand. loco citato in 1. cap. dicens, essentiam esse veluti materiam, rationem veluti formam in persona producta, vt eo capite retulimus, & ideo formalem terminum esse relationem; es sentiam vero veluri materiam: probat autem rationibus ibidem allatis. Consentit etiam Gabriel in r. d. 5. q. 3. artic. 1. nota. 4. & art. 2. in eo, quod ait, essentiam non esse terminum formalem eadem ratione; addit tamen in productione personae diuinae nullum esse terminum formalem, sed terminum, quem ipse appellat totalem. Ideo namque non asserit, relationem esse terminum formalem, quia censet non distingui ab ipsamet origine.

Gregorius vero in eadem dist. q 1. art. 2. licet hanc sententiam Aureoli optimis rationibus refellit. ipse nihiloninus docet, terminum formalem generationis non esse essentiam. Probat hac ratione, quia formalis & totalis terminus productionis in iis tantum rebus inuenitur, quae constituuntur ex pluribus realitatibus: diuinae autem personae non ita constituuntur: ergo in earum productione non est terminus totalis & formalis, cum non sit vnum vt forma, & alterum vt materia.

Verum sententia communis amplectenda est, quae affirmat, terminum integrum productionis, quem vocant totalem, esse personam, formalem vero esse essentiam. Sic tradiderunt. Scotus in 1. dist. 5. q. 2. §. Contra istam opinionem, & Capreol. q. 1. art. 1. conclus.i. Caiet. in hunc art. & recentiores communiter Colligitur ex sancto Thom. eadem dist. qu. 3. art. 1. Est autem sententia haec primum confirmanda confutatione aliorum, deinde rationibus Caietani Primum sane, quod dixerunt Auraeolus & Gabriel, terminum formalem non posse esse priorem genera tione, recte impugnat Gregorius, quia in refurrectione, inquit ille, terminus formalis est anima, qua formalirer constituitur terminus productus, scilicet homo, aut dicendum est productionem illam carere termino formali. Quinimo, si hoc verum, esset in generatione, cum primum incipit anima rationalis, non esset terminus formalis generationis hominis, quod videtur magis absurdum: quia etiam tunc anima non habet esse per generationem, sed per creationem, quae saltem natura praecedit: generatione enim solum coniungitur anima materiae

Deinde de ratione termini formalis productionis nihil aliud esse videtur, quam esse formam rei productae, per quam res ipsa veluti per sormam, in generationae, aut productione accipis esse, vt in fine capitis fusius explicabitur. Nam sicut omne agens operatur per formam suam, sic etiam per formam rei productae communicar, & tribuit illi esse, quod est eam producere: atqui hoc fieri potest, etiamsi formalis terminus praecedat generationem & productionem, nec fiat per illam, vt patet, ergo non repugnat ex hac parte. essentiam diuinam esse terminum productionis personae, aliunde vero minime repugnat, vt constat: ergo erit terminus formalis.

Adde contra Gregor. quod. cum loquimur de termino formali productionis personae, non intelligimus terminum ex natura rei distinctum? persona producta, sed tantum nostro modo intelligendi: ergo quamuis non detur terminus for malis ex natura rei in persona producta, quia illa non constituitur ex natura rei realitatibus diuer sis; tamen, cum possit dici constituta per rationem nostram, vt contra eundem Greg. ostendimus dispi 158. c. 2. quid obstat, quo minus dicere possimus. aliquid esse terminum formalem productionis personae nostro modo cognoscendi? Sic enim praesens quaestio intelligitur. Sed mirum non est, Gregor. ita de termino formali docuisse, quando vt vidimus cap. 1. illius disp. omnem constitutionem personae negat.

Caiet. vero hanc sententiam multis rationibus probat, ex quibus haec sola sufficiat nobis. In pro ductione vnius personae creatae terminus formalis est natura, non personalitas: nam 2. Physic. text 14. dicitur, generationem esse viam ad naturam id est, ad formam: ergo forma est terminus for malis, non personalitas: quamuis enim for ma hominis tunc producatur, quando generatu persona humana: natura autem diuina non gene retur, cum producitur persona; tamen forma ho minis non producitur ipsa generatione, vt supra dicebamus, sed creatur a Deo, Tunc etiam de ra tione termini formalis, vt probatum manet, non est produci per eam actionem, cuius dicitur esse terminus formalis, sed per eam communicari: er go, si anima tationalis est terminus productionis personae humanae, natura diuina erit terminus formalis productionis personae diuinae

Sed dices, terminus formalis productionis personae humanae non est natura, hoc est forma seu anima, sed humanitas, quae constat anima & corpore, & est, quo res producitur, non quod producitur: totum autem suppositum est terminus totalis generationis, quia est quod generatur: actiones enim & passiones sunt suppositorum, teste Arist. 1. Metaph. c. 1. Verum contra hoc est manifesta ratio, quia tota natura ex anima & corpore non est terminus formalis, qui dicitur terminus quo, generationis, sed totalis, & quidicitur terminus qui: namque in assumptione humanitatis fuit vere generatio prior natura, quam assumptioilla autem terminata fuit non ad suppositum, sed ad haturam. Quod autem adducitur de illa propo sitione. Actiones & passiones sunt suppositorum, non recte est intellectum. Nam Aristot, non dixit sup posirorum, sed circa singulare: quodsi sequamus satis vulgarem interpretationem eorum, qui putant Arist. loqui de principio actionum, & de sub iecto circa quod versantur: dicendum est distinxisse non naturam a supposito, sed solum singularia ab vniuersalibus: quia nec actiones sunt ab vniuersalibus, nec versari possunt circa vniuersalia: affert enim exemplum curationis, quia medicus non curat hominem in vniuersum, sed hunc hominem

Verum respondent aliqui, Aristot. non distinxisse singularem naturam a supposito, quia talem distinctionem non nouerat, cum nondum vidisset naturam a proprio supposito separatam. Ergo quidem fateor, non nouisse hanc distinctionem suppositi a natura, nihilominus, si eam cogno¬ uisset, solum de singulatibus loquutus fuisset, ab vniuersalibus distinguuntur: non de naturis, vt a supposito differunt. Nam recte nouisset, curationem non tantum versari tanquam circa subiectum quod, circa suppositum; sed etiam circa naturam: humanitas enim Christi, vt erat patura quaedam singularis, esse poterat subiectum vt quod curationis: eodem ergo modo tribuisset illi Arist esse terminum integrum vt quod, & pfincipium operandi: siquidem de actionibus, & passionibus eodem modo loquutus videtur, sicut de curatione, & cuj curationem tribuit, concedit etiam actionem. Ceterum cum Aristoteles non dixerit, actiones & passiones esse singularium; sed esse circa singulare; non debet intelligi de principio actionis: sed de subiecto & materia tantum circa quam. quae debet esse singularis: haec autem tam potest esse circa naturam singularem, quam circa suppositum. Sed de hac re fusius 3. par. quaest. 2. art. 11. Alij dicunt, terminum formalem resurrectiohis, & generationis esse vnionem, falluntur tamen; nam vnio, si sumatur pro relatione vnionis, seu vniti, quae fundamentum habet in vnitate re ipsa compositi, esse nequit terminus formalis; est enim posterior generatione: si vero sumatur pro alique modo in materia & forma producto, similiter no potest esse: ille enim non est forma tei productae, ergo non est formalis ratio termini, quatenus terminus est: terminus enim generationis, aut resurrectionis hominis, est homo sub ratione hominis, ergo terminus formalis est ille, quo fit & generatione constituitur formaliter homo, hic autem est anima; qua ratione dixit Arist. generationem terminari ad naturam, per naturam autem non materiam, sed formam rei intelligit, vt supra explicauimus. Praeterea probari potest ratione Scoti, quia ex opposita sententia sequeretur productionem diuinae personae esse (vt dicunt) aequiuocam, nam vniuocatio generationis cum genito sumitur ex termino formali illius.

Ad rationes vero Durandi, quae ex cap. i. supersunt, respondetur. Quamuis relatio determinet naturam diuinam ad esse personae, & quodammodo in illa recipiatur veluti modus in re, cuius est modus, & ita quodammodo assimiletur formae, essentia vero diuina materiae, nihilominus terminus formalis generationis est natura, non relatio, quia natura est forma personae genitae, non relatio, de ratione autem termini generationis est esse formam rei genitae, atque ita dissolui possunt duae rationes Durandi, quae supererant.

Ceterum obundiunt nonnulli in hunc modum, O1 Terminus formalis generationis debet esse modus ille, quo integer terminus terminat actionem. quatenus productus est, sed non potest esse ratio termini actionis vt producti, nisi id, quod etiam productum est: ergo forma producens generationem non potest esse terminus formalis. Respondeo, rem quae est terminus rotalis actionis, non terminare ipsam actionem, sub ratione aut relatione expressa producti: sed secundum rationem absolutam talis entis, sicut generationemterminat homo, sub ratione hominis absolura, aut equus, aut alia res; non autem sub ratione, & denommatione producti, ergo illud, quod est forma huius erit terminus formalis huius actionis, quia generatio media illa forma, non tanquam pancipio producente, nec tanquam re producta, sed tan¬ quam natura producti, dat illi esse talis rei, communicando illi eam formam: tametsi relatio producti fundetur in illa vnione, quam hi dicunt, esse terminum formalem.

Articulus 4

CONCLVSIO est affirmans. In articulo vero niChil peculiare notandum occurrit praeterea, quae in disputatione examinanda sunt.

Disputatio 163

An in Deo sit vera ratio potentiae producentis intra ipsum

DISPVT. CLXIII. An in Deo sit vera ratio potentiae producentis intra ipsum.

Caput 1

CAPVT I. Duae opiniones Aureoli & Gregorij, & aliorum.

IN difficultate proposita prima sent. fuit Aurcoli, Tin 1. d. 7. q. 1. a. 2. vt refertur a Capr loco citato in i praec. disp. c. vlt. nempe, in Deo vere non esse porentiam. producentem, nec respectu actuum notionalium nec respectu personae productae; sed potentiam Dei ad generandum, vel spirandum nihil aliud es se, quam non repugnantiam terminorum, eodem prorsus modo. quo dicere solemus, Deus habet potentiam, vt sit Deus: probat primum, quia vbi non est vere productio elicita, vere non est potentia producens: haec enim est respectu product media actione, aut productione a se elicita: in Dee autem non est productio elicita: intra ipsum, nam generatio, reuera non est elicita: est enim idem omnino cum producente: productio vero elicita realiter differt ab eliciente: elicere namque realem distinctionem denotat: ergo in Deo non est potentia producens intra ipsum. Deinde esse Pa trem in Deo non est alicuius potentiae produ centis, sed non repugnantiae terminorum: itaque Deus potest esse Pater non quidem potentia producente, sed non repugnantia terminorum ergo esse Filium non est potentiae producentis, sed non repugnantiae. Hae sunt potissimae rationes illius.

Conuictus autem Greg. priori ratione, existimauit, in Deo non esse potentiam realem respectu actuum notionalium, sed tantum respectu personae productae. Sic docuit in 1. d. 7. q. 1. art. 1. ad. 1. Au reoli, cui consentiunt Capreolus eadem dist. qu. 1. art. 2. ad 2. Aureoli, contra primam conclus. Caietan. & Canar in hunc artic. Idem docent de potentia creandi, eo quod putant inter Deum creantem & creaturam non esse mediam actionem elicitam, similiter, nec inter Patrem generantem & Filium genitum: est enim solum relatio aut producentis, aut producti per modum actionis: ac proinde potentia realis solum concedenda est respectu personae productae, non autem respectu productionis, quae reue ra non est elicita, cum non sit aliud, quam res pro ducta. Nam quemadmodum, vt sit potentia realis respectu rei productae, debet res producta distingui realiter a producente, ita, vt sit realis potentia respectu productionis, debet esse actio vere & secundum rem media inter producens, & productum, vt ita actio quoque elicita sit a producente Hanc sententiam iudicare, videtur S. Tho. supra qui 25. art. 1. ad. 3. vbi concedit in Deo potentiam vere comparatam cum effectu, non tamen cum operatione: quia, inquit, operatio Dei non distinguitur al ipsa potentia Dei. & in hoc art. ad 3. & qu. 2. de po tentia, art. 1. in fine idem videtur docere.

Caput 2

CAPVT II. In Deo esse vere realem potentiam producentem, non tan tum respectu personae productae; sed etiam respecti actus nationalis, probabilius est.

EGo vero multo probabilius esse censeo, & magis secundum mentem Doctoris sancti ponendam esse potentiam producentem realem in Deo, non solum respectu personae productae sed etiam respectu productionis, & actus notio nalis. Quam inprimis videor mihi colligere ex S. Tho. in hoc art. cum enim in titulo quaesiisset vtrum esset potentia respectu actuum notiona lium, respondens in corpore disertis verbis eam concedit: & ad 3. respondet, in Deo esse poten tiam huiusmodi respectu illarum actionem, se cundum quas res aliquae procedunt a Deo distin ctae vel essentialiter, vel personaliter tantum; cum tamen in eadem solutione dicat, non esse poten¬ tiam huiusmodi respectu operationis immanentis essentialis, qualis est intellectio & dilectio. Neque quidquam aliud dicere voluit in quaest. 25. artic. 1. quem Caietanus, & alij pro sua referunt sententia, vt disputatione 102. cap. i. notauimus. Solum enim ibi dicit, in Deo non esse potentiam secundum rem respectu operationum immauentium intellectu, & voluntatis, intelligit autem essentiales.

Ratione vero probatur, quia adrationem potentiae realis, non est necesse, actionem seu productionem distingui a re producta, & ab ipso pro ducente, eo quod ipsa actio non est id, quod producitur: sed quasi medius actus, quo res ipsa & effectus producitur, qui sola nostra consideratione medius est, & a relatione & producti sola ratione differt: satis autem videtur distingui rem productam a producente: sic enim ipsa vere elicitur, & egreditur ab agente, eius autem egressio est actio media inter illam & principium producens: in diuinis autem duplex actus huius egressionis intelligitur, alter, qui dicitur origo actiua, & est idem realiter cum relatione personae producentis: alter qui dicitur origo passiua, & est idem realiter cum relatione producti. In pfoductionibus quidem rerum creaturarum id licet intueri, nam fieri re ab agente creato nihil aliud secundum rem videtur esse, quam ipsa relatio producti considerata per modum viae; vel si dicatur modus aliquis illius rei ita consideratus, qui in rebus; quae non pendentab agente. continuo definit esse, re semel iam producta; in aliis vero, vt in lumine, & in in tellectu eliciente intellectionem, quibusdam videtur non distingui ab ipsa re producta, eodem modo est ipsa creatio in re creati. Cum igitur dicamus, in intellectu nostro esse potentiam realem, non solum ad rem productam, sed ad productionem illius, in Sole similiter ad lumen productum, & ad illuminationem, sequitur, necessariam non esse distinctionem realem inter originem & personam productam, vt in Deo dicatur esse potentia secundum rem, non tantum ad personam productam, sed etiam ad ipsam originem & actum notionalem.

Neque quidquam obest, quo minus in Deo sit haec potentia, esse idem ex natura rei cum essentia diuina, & persona producente; vt enim dicatur potentia realis ad aliquam operationem, aut ad aliquam rem productam, non opus est realiter distingui ab eo, cui inest: sed sufficit distingui realiter a re ipsa producta, vt notaui supra disput. 120. capit. 1. Quocirca existimo errasse manifeste Aureolum, cum asseruit, potentiam in Deo, vt sit Filius, non esse aliam, quam, vt sit Pater: nam cum Filius secundum rem vere producatur, non autem Pater; potentia, vt sit Filius, & producatur, est realis, vt autem sit Pater, qui non producitur, non est realis.

Caput 3

CAPVT III. Respondetur argumentis Aureoli, & aliorum

IAm vero ex dictis soluta manent duo arguImenta Aureoli. Ad prius euim dictum est, esse vere potentiam producentem in Deo, etiamsi non sit productio realiter distincta a re producta quinimo hoc non obstante, esse potentiam respectu etiam actuum notionalium, quia ad hoc satis est, esse distinctionem inter personam productam & producentem, vt explicatum est. Ad posterius autem in fine praecedentis capitis dicebamus, esse quidem aliam potentiam in Deo, vt sifilius, quam vt sit pater: & eam non esse solam non repugnantiam terminorum. Porro cum Arist. 12. metaphys. text. 30. docet, in Deo hon esse potentiam, de ea potentia intelligit, quae quandoque est in actu, quandoque illo caret. Talis enim in Deo non est, respectu eorum, quae sunt intra ipsum Deum.

Est tamen argumentum S. Thom. quod secundo loco propoluit in hoc articulo, in hunc modum. Potentia dicitur respectu possibilis: sed intra Deum non est aliquid possibile: ergo ad ea quae intra Deum sunt, non est potentia. Respon det S. Thom. in Deo esse possibile, vt continerur sub necessaria, tametsi non sit possibile, quod es contingens; quare respectu possibilis priori modo est in Deo potentia. Haec tamen solutio displicet Dur. in 1. dist. 7. q. 1. ad 2. nam si possibile, quod est intra Deum, idem est quod necessarium, idem erit, posse esse filium, & posse esse Deum, quod etiam est necessarium: sed posse esse Deum est solum potentia, quae est non repugnantia terminorum: orgo posse esse filium similiter: quare non erit in Deo potentia producens. Ideo ipse Duran dus ita respondet, Possibile in diuinis non excludit necessarium, nec significat aliquem effectum pendentem ab alio, nec solam non repugnantiam terminorum, sed denotat id, quod respondet potentiae producenti.

Verum, si Dur. attendisset solutionem S. Tho eandem omnino cum sua esse comperiisset: Dicit enim, possibile in Deo non esse contingens, id quod Dur. quoque fatetur: addit etiam, esse necessarium, sicut est necessarium, posse esse Deum nec in hoc dissentit Durand. ait enim, Possibile in Deo non excludit necessarium. Hinc autem recte inferu S. Doctor esse in Deo potentiam producentem nam quamuis ex eo, quod sit possibile, Deum esse, potentia, quae est non repugnantia terminorum, non sequatur, Deum vt Deum produci posse: ex eo tamen, quod non repugnet, filium esse in peo, etiamsi id oecessarium sit recte sequi tur, posse generari, ac proinde esse potentiam producentem illum, quia de ratione filij est produci & generari: de ratione autem pei, vt peus est, non est produci, sed a se esse. Idem quod de filio, de Spiritu sancto dici debet

Obseruandum tamen est discrimen inter omnipotentiam pei, qua respicit creaturas, & potentiam producentem, qua respicit personam intra ipsum Deum productam; nam omnipotentia refertur ad creaturas, non sub ratione, & denominatione possibilis produci. sic enim esset inutilis circulus, vt ostendimus disput. 104. c. 4. sed sub ratione absoluta, quatenus ex se non implicant contradictionem, vt sint: ex quo recte sequitur, in Deo esse omnipotentiam relatam ad creaturas: ex omnipotentia vero relata rursus sequitur, creaturas esse possibiles. Eodem modo omnipotentia actu producens non refertur ad creaturas, sub relatione producti, sed sub propria ratione absoluta creaturae existentis: at vero potentia producens intraneum, etiamsi consideretur, antequam producat sub ratione solum potentis producere, refertur tamen ad personam sub ratione relatae, quia persona relatione substantialiter constituitur, & ita peculiare esse diximus disputat. 199.c. 6. relationem diuinarum, vt non ad absoluta, sed ad telatiua referantur: Quocirca recte sequitur in Deo esse potentiam producentem, ex eo, quod intra Deum non repugnet esse Filium & Spiritum sanctum, in his enim includitur origo.

Articulus 5

CONCLVSIO est, Potentia generandi significat in recto essentiam, sed in obliquo relationem.

Disputatio 164

Quid sit formaliter potentia producens intra Deum

DISPVT. CLXIV. Quid sit formaliter potentia producens intra Deum.

Caput 1

CAp. I. Opinio Bonauenturae.

ANtequam varias Scholasticorum opiniones referamus, praemittendum est, Deo duplex principium producens assignandum esse, nostro modo intelligendi, instar aliarum rerum: est enim principium quo agens producit, & vocari solet. principium quo, & principium, quod producit, & D dicitur principium quod. Principium quo, idem sest, quod potentia, de qua nunc inquirimus. Est autem virtus quaedam, qua instructum aliquod agens operatur, principium autem quod, dicitur totum ipsum, quod hac virtute praeditum aliud producit. In diuinis vero principium quod, dicitur persona, principium autem quo, dicitur potentia, de qua nunc est nobis controuersia, quidnam formaliter sit, vtrum relatio, an essentia Dei, vel vtrumque simul.

Porro hoc duplex principium non repugnat simplicitati Dei, vt falio docuit Greg in 1. dist. 7. q. 2. Gn artic. 2. qui eadem ratione negat in Deo formas illas, quas notiones Theologi appellant, vt disput. 136. c. 2. memorauimus. Nam cum sola nostra consideratione haec in Deo distinguantur, etiamsi in eo aliquid vt forma aliquid instar materiae con cipiatur, nihil perfectioni ipsius derogamus, sed vt possumus, eum intelligimus: propter hanc autem solam distinctionem rationis loquendum nobis esse per abstracta, & concreta nomina, & notiones per modum formarum esse in Deo constituendas, probauimus contra Gregor. & alios in illo capite. Nunc igitur quaestio est, quid si formaliter potentia nostro modo intelligendi, ser principium, quo, in Deo respectu productionum personarum.

Hac praemissa notatione, prima sententia Bonauenturae in primum distinct. 7. quaest. 1. & Dura quaest. 2. num. 29. qui asserunt, principium quo, potentiam formaliter esse relationem, seu prietatem: tametsi, cum de persona Patris le tur Bonau. quam existimat prius ratione inte potentem generare, quam actu generantem, e cat; potentiam esse proptietatem, non sub ratione relatione paternitatis, sed sub ratione ingeniti: at vero Durand. quia putauit, non posse concipi primam personam, nisi actu generantem, dixit potentiam esse ipsam proprietatem sub ratione relationis: ergo ambo in eo concordant, vt potentia formaliter sit proprietas personalis; differunt tamen in modo explicandi iuxta varias opiniones quas de principio constituente personam secuti sunt, vt vidimus disput. 159. cap. 45. Haec opinio probatur primo. Quoties aliqua productio, vel operatio conuenit alicui supposito quae non conuenit alteri, imo ei repugnat, principium, & potentia illius debet esse aliquid, quod ipsi supposito peculiare sit; nam si ratione alicuius communis, potentia conueniret, operatio illa vtrique supposito tribueretur: atqui generatio, verbi causa, conuenit Patri, & nulli alteri personae, ergo principium illius est, quid peculiare ipsi, hoc autem nihil aliud est, quam proprietas, vel hoc, vel illo modo considerata. Ex eodem principio sequitur, potentiam spirandi non esse essentiam, sed communem proprietatem in Patre & Filio, cum ab vtroque spiratio proueniat. Secundo formam alicui tribuere esse, & non operari imperfectionis est: atqui paternitas tribuit aliquod esse primae personae: ergo nisi tribueret etiam operari imperfectionis rsset, quod est absurdum. Tertio denique cum essentia nequeat esse potentia, vt infra probabitur, nihil aliud relinquitur, quam proprietas quae possit esse potentia.

Hanc sententiam improbat S. Thomas in hoc articul. Scotus in primum distinct. 7. qu. 1. § loquendo, ex Ansel. in monologico cap. 54. vbi de Spiritu sancto sic ait, Non ex eo procedit, in quo plures sunt Pater & filius, sed ex eo: in quo vnum sunt. Et ne aliquis putaret ex relatione spirationis procedere, continuo subdit. Nam non ex relationibus suis, quae plures sunt, alia est enim relatio patris, alia filij, sed ex ipsa sua essentia, qua pluralitatem non admittit, emittunt Pater & filius tan tum bonum. Et in lib. de processione Spiritus sancti, cap. 25. inquit, Spiritum sanctum procedere de diuinitate Patris, non de paternitate. Idem reperit cap. 30. Probat etiam Sanctus Thomas ex Damasceno 1. de fide cap. 8. post medium, vbi sic loquitur. generatio qui dem principij ignara & sempiterna est, & quae natura opus sit, atque ex ipsius essentia producat, & paulo antea generatio quidem in eo consistit, vt ex gignentis essentia proles eiusdem cum gignente substantiae producatur. Et paulo ante defimens ipsam foecunditatem, qua nihil alius videtur esse, quam potentia generaudi, ita scribit. Foecunditas porro in eo posita est, vt quis ex seipso, id est, ex propria essentia prolem natura similem edat. Cum igitur dicant, id, ex quo producitur, aut procedit in diuinis persona, esse essentiam; & foecunditatem in eo positam esse, vt ex illa producatur, plane sentiunt potentiam esse ipsam essentiam, non relationem. Id enim, ex quo produci tur aliquid, ex parte producentis est potentia, quae est principium quo satis enim notum est, non lo qui Damasc. & Anselmum de alio genere principij, ex quo, quam de principio producendi; cum alter dicat, generationem esse naturae opus (nam si esset relationis aut proprietatis, non esset natu rae) alter vero dicat, Spiritum sanctum ex essentia procedere: particula enim ex; tespectu processio nis. nec principium formale, nec materiale signi ficare potest. Quare reprehensione digni sunt recentiores, qui haec testimonia Patrum labefactare conantes asserunt, eos non loqui de principio producendi, sed tantum contra Arrium ostendere voluisse, per sonas diuinas non fuisse ex nihilo productas: hoc enim tantum excluditur, si supponatur principium materiale, aut quasi materiale, vel formale productionis: at vero Patres citati plane indicant principium producendi, vt probatum est.

Ratione vero sic arguit Greg. loco citato, quia si principium quo, seu potentia e sset, proprietas productio personae aequiuoca esset: tunc enim effectus aequiuocus dici solet, quoties non assimi latur principio producendi: nam vt ait S. Thom. proprium est agentis (intelligi vniuocum) assimilare sibi productum in principio producendi. Missis autem aliis rationibus Scoti, deinde hoc ipsum probari potest hoc modo. Processio verbi proprie est dictio, & intellectio, vt disput. 112. c. 3. probatum manet, relatio autem non est principium formale, & potentia intelligendi, vt patet, ergo nec generandi.

Caput 2

CAPVT II. Exponuntur quinque aliae S. holasticorum sententiae.

SEcunda opinio sit, quam refert Durandus in yprimum dist. 7. quaest. 1. nu. 18. quorundam, qui dicebant, essentiam & proprietatem aeque ess principium quo, seu potentiam, respectu tamen diuersorum. Nam in diuina productione duo sunt, & communicatio essentiae, & generatio: respectu prioris, essentia est potentia: respectu posterioris, proprietas, seu relatio. Probant autem eam hoc modo, Principium commuuicationis non debe distingui ab eo, quod communicatur: quia idem se ipsum potest communicare; principium tamen productionis debet distingui a re producta, quia nihil seipsum producit: ergo tecte essentia ponitur principium, seu potentia communicationis, proprietas autem productionis.

Hanc sententiam impugnat Durandus haratione, In diuinis non est alia actio communi catio, alia generatio: adde, etiam nostro modo in telligendi, quia eadem actione communicatur essentia, & producitur filius; nec filij productio sine essentiae communicatione, nec essentiae communicatio sine aliqua personae productione potest intelligi: communicare enim aliquid est, commune aliquid facere, quod ipsamet productione fit; id ergo quod nequit esse principium vnius, non erit alterius: quare si essentia non est principium productionis, non erit communicationis.

Tertia sententia est, quam Scotus loco citate putauit esse Sanct. Thomae in hoc artic. & non nulli censent fuisse Magistri in primo distinct. 7. videlicet potentiam generandi, aut spirandi in Deo esse solam essentiam absque proprietate vllo modo. Eam quoque sequitur Gabriel in primum dist 7. quaest. t. 2. & 3. Pro cuius explicatione notat quaest. illa 1. artic. 1. notat. 2. principium eliciens alicuius operationis illud esse, quod per se necessario requiritur ad productionem, & non est ipsa productio formaliter, neque in ea constituitur: cum igitur paternitas, & alia proprietas non possit esse principium eliciens, quia est ipsa produ ctio, efficitur, essentiam esse tale principium. Veruntamen principium producens inquit esse personam, quia illa est, quae producit non essentia ergo distinguit inter principium eliciens, & pro ducens, vt patet ex dictis.

Ceterum non minus facile haec sententia impugnari potest, quam praecedens: primo quia e ea sequitur, in filio esse potentiam generandi, quia in eo essentia, & haec est potentia generandi. Quod si dicas, deficere conditionem aliquam requisi¬ tam, id paulo post contra Scotum impugabitur Secundo frustra Gabriel distinguit principium eli ciens, a principio producenti. Nam si principium eliciens, vt ipse fatetur, est principium actionis, erietiam principium rei productae media actione actio enim est media via ad rem productam. Ter tio, quia nihil obstare videtur, quo minus relatio seu proprietas fit principium eliciens, & potentia nam, licet re sit idem relatio, & origo actiua, quia tamen ratione differunt, satis esse videtur, vt relatio esse possit potentia, & principium originis, alioquin nec essentia esse posset, quae secundum veriorem sententiam distinguitur ab origine sola ratione. Adde, quod cum persona producens non distinguatur realiter ab origine actiua; non pote rit esse principium illius, si relatio ideo esse non potest, quia ab ea sola etiam ratione differt

Quarta opinio est Scoti in 1. dist. 7. q. 1. §. ad quae stionem igitur, & §quia autem alia argumenta, nempe potentiam in Deo esse solam essentiam diuinam in se absolutam; conditionem vero necessariam, vt producat, esse proprietatem talis, aut talis per sonae. Nec obstat, inquit ille, quod nomen potentia relatiuum sit, essentia autem diuina absoluta: vtimur enim hoc nomine relatiuo, cum alio modo hanc perfectionem explicare non possimus: significare autem volumus fundamentum illius quod absolutum est. Id quod in multis aliis no minibus Dei contingit

Probat vero Scotus, essentiam esse potentiam. hoc modo; id, quod est maximae perfectionis in principio, aut potentia, non impedit rationem principij aut potentiae: communicare autem se in identitate naturae est maximae perfectionis: ergo non impedit rationem principij & potentiae: atqui, si Deus produceret alium Deum, & communicaret illi aliam naturam, sua essentia esset principium & potentia producens: ergo nunc etiam erit, tamets non producat alium Deum, sed aliam personam in eadem natura: siquidem communicare se in eadem natura non impedit rationem potentiae & principij, vt probatum est. Deinde idem confirmat, quia terminus formalis est essentia, ergo & principium, seu potentia est essentia: vnum enim alteri respondere videtur. Porro relationem seu proprietatem esse conditionem requisitam necessario dicere debuit, ne cogeretur asserere, essentiam in quauis persona generare & spirare.

Vnica tamen ratione improbatur praedicta sententia, quia ex ea sequeretur, essentiam diuinam in quauis persona generare & spirare. Nam vbi est principium actionis, aut productionis, nisi adsit impedimentum, sequitur actio seu productio essentia autem est in quauis persona, nec vllum in ea est impedimentum: ergo in quauis generat, & spirat. Diceret Scotus, esse impedimentum in ali quibus, quia illis deest conditio necessaria, quae est talis relatio, seu proprietas personalis. Ceterum hoc non recte dicitur, quia vbicunque aliqua potentia suapte natura postulat esse, nequit habere impedimentum perpetuum ex natura rei, nisi fortassis ex accidenti: atqui essentia diuina suapte natura postulat esse in tribus personis: ergo in nulla illarum potest habere impedimentum ex natura rei: accidentarium autem, & ab extrinseco proueniens nequit habere: ergo in omni persona non potest illi deesse conditio quaeuis requisita ad ope randum: alioqui naturaliter postularet esse in ea etiam persona, in qua naturaliter haberet impedimentum sui actus, quod est absurdum.

Quinto denique Henricus quod lib. 3. q. 3. docet tam essentiam quam relationem esse per se & di recte requisitam ad rationem potentiae, ita vi vtraque in recto ad eam pertineat; principaliu tamen proprietas. Eodem modo refert hanc sententiam Scotus ex Henrico in summa art. 57. qu. 7. ratio est; quia in omni generatione duo sunt alterum est, producere simile; alterum est, producere distinctum: magis autem praecipuum in generatione est, terminari ad distinctum, vt simile est, quam ad simile, vt distinctum est: ergo in potentia generandi praecipuum est proprietas, ratione cuius attenditur distinctio inter gentium, & genitorem: esse autem praecipuum id, ratione cuius sequitur distinctio, probat, quia non ideo Petrus generat hunc hominem, quia generat hominem, sed contra ideo generat hominem, quia generat hunc hominem.

Ceterum si haec sententia vera esset, nulla di stinctio, etiam secundum rationem, inter perso nam, & potentiam posset assignari. Cum enim persona nihil aliud includat quam essentiam & relationem: & potentia similiter; idem omnino erunt, & sola erit nominum differentia. Quod si aliquis dicat, posse esse distinctionem non rationis, sed solum ex modo significandi, contra hoc iam dictum est disp. 159. cap. 4. diuersum modum significandi non esse, nisi in re significata aliqua sit distinctio, saltem rationis.

Caput 3

CAPVT III. Potentiam, quae producit personam diuinam, esse diuinam essentiam connotata proprietate verior sententia est.

PRobabilior, & verior in scholis sententia est, quae asserit, potentiam producentem intra peum: personam, esse essentiam connotata proprietate quae ipsam essentiam modificatus, vt sit potentia. Hanc tradit Caiet. & Canar. in hunc art. Capreolu in 1. distinct. 7. qu. 1. art. 1. conclus. 2. & 3. Marsil. in 1. quaest. 11. articulo 2: conclusione 3. & 4. & Ferrar. 4. 5. contra gentes cap. 13. §. Considerandum etiam. Quocirca proprietas personae non tantum erit conditio requisita potentiae, vt producat & exeat in actum, sed etiam, vt sit potentia formaliter: nam quamuis ad conceptum illius non pertineat in recto; tamen in obliquo essentialiter nomine potentiae connotatur, & in ipsius conceptu includitur. Pro huius autem opinionis explicatione notandum est cum Caietano primum, nomine potentiae non intelligi proximum principium quo generationis: hoc enim est intellectus patris, sicut voluntas patris & Filij est proximum principium spirationis, sed jintelligi primum & remotum principium. Eadem tamen proportione de vtroque philosophandum est, ita, vt essentia in recto significata, connotata proprietate personali in obliquo, sit primum principium quo, proximum vero sit intellectus aut voluntas in recto significata, connotata quoque proptietate personali in obliquo: hoc autem proximum & primum principium in intellectione saltem, & volitione omnes concedunt, quia ad has operationes non tantum concurrit intellectus aut voluntas, sed etiam ipsa natura diuina, sicut in rebus creatis contingit.

Deinde obserua, cum persona patris intelligatur a nobis prius cum potentia generandi, quam generasse, & pater sit connotatum, quod per se pertinet ad potentiam generandi, non esse conditionem connotatam paternitatem sub expresso conceptu paternitatis, sed proprietatem primae personae, qualis a nobis ante generationem concipitur luxta ea, quae diximus disp. 159. c. 5. Posset tamen alicui videri, facilius assignari comditionem potentiae spirandi consideratae etiam ante actum spirandi: eo quod conditio connotata huius potentiae non sit relatio spiratoris, sed paternitas & filiatio sub expresso conceptu harum relationum. Cum enim concipiamus patrem, & filium antequam spirent, recte etiam intelligere possumus essentiam diuinam aut voluntatem his relationibus ita determinatam, vt sit potens spirare, ita vt hanc determinationem in alia persona non habeat. Ego tamen existimo conditionem potentiae spirandi, quae connotatur nomine talis potentiae, non esse paternitatem, & filiationem sed relationem spiratoris. Nam cum potentia spi randisit vna integre communis patri & filio; o portet vt in vnoquoque illorum habeat integrum connotatum, quod requiritur, vt sit potenua: si autem connotatum esset paternitas & filiatio: aut vtraque simul, esset vnum integrum connotatum. & ita talis potentia integre non esset in qualibes persona, quia in qualibet non esset integrum connotatum: vt patet. Aut quaelibet relatio per se esset conditio connotata sufficiens ad talem potentiam: & ita non esset eadem potentia spirandi in patre, quae est in filio, quia non esset eadem con ditio connotata in vtroque.

Quare dicendum est, conditionem connota tam huius potentiae esse communem relationem spiratoris, quae tota est in patre, tota in filio. Si ta men loquamur de potentia, prout a nobis concipitur ante actum spirandi, idem de ipsa dicendum est, atque de potentia generandi, quae postulat vi conditionem connotatam paternitatem, ita vt re latio spiratoris non concipiatur tunc sub expresse conceptu spiratoris, sed confuse, ficut de paternitate diximus, quando concipitur vt conditio con notata potentiae generandi ante actum genera tionis.

Ex hac vero doctrina de potentia generandi & spirandi, optime statim inferemus, quo modo in vna persona sit potentia producens personam quae non sit in alia.

Verum enimuero, cum nomina concreta natu rae, vt Deus, directae significent naturam, connotent autem suppositum, atque hoc ipsum de potentia generante dictum sit; assignanda est differentia inter haec duo, ne facile confundantur. Est igitur discrimen primum, quod nomen concretum Deu connotat suppositum vage, non hoc aut illud, no men autem, potentia, connotat proprietatem huius suppositi singularis, vt explicauimus: praetere nomen Deus connotat suppositum, quo natura subsistat: at nomen potentia significat proprieta tem, vt modificetur essentiam & eam determinet ad producendum, quae in alia persona non deter uuatetur.

Caput 4

CAPVT IV. Corallaria saperioris sententiae, & salutis mentorum aliarum opinionum.

EX hac doctrina recte colligitur potentiam generandi, aut spitandi non esse in omnibus personis, sed in illis, quarum proprietates sunt conotatae. In qua sententia nobiscum conue niunt, quorquot asserunt, potentiam aut esse proprietatem personae, non essentiam, aut non esse solam essentiam: id quod ex dictis manifeste consequitur. Qua re errauit Gabr. in primum distinct. 7. qu. 3. cum asseruit pattem communicare filio id, quo generat, intelligit autem potentiam generantem; sed inquit, in filio non generare, quia est perpetuo impedita. Nec mirum est, quia hic author, vt retulimus, sensit, potentiam generandi aut principium, quod ipse vocat elicitiuum, esse solam essentiam. Ceterum mirandum est, quare Marsil. in 1. qu. 11. artic. 3. & 4. dixerit, potentiam generandi esse in omnibus personis, sicut est essentia: cum tamen ipse doceat, vt c. 3. vidimus, potentiam non esse solam essentiam, sed ad rationem illius pertinere proprietatem, sicut aliquid connotatum: addit tamen, hanc potentiam non generare in omni persona, non propter rationem Gabrielis; sed hac de causa: nam quemadmodum si idem calor esset in igne, & in aqua, ignis per eum calefaceret, non tamen aqua: praeterea, si eadem potentia videndi esset in oculo, & in osse, videret oculus, non os: siq etiam eadem essentia existens in Patre & filio, in Patre genetat, in filio non generat.

Horum tamen sententia ex dictis facile refellitur; cum enim nuda essentia non sit potentia, vt probatum est, sed personali proprietate determinata, nequit eadem esse in omnibus personis. Por. ro rationes, quibus praedicti authores docent, potentiam non generare in omni persona, in qua est, friuolae sunt. Prior, quam affert Gabriel, iam satis impugnata est c. 2. Posterior vero facilius potest impugnari, primum quia exemplum de calore ineptum omnino est: calor enim in aqua est in subiecto praeter naturam, & ideo actio caloris in aqua, non potest ab ipsa aqua deriuari: at essentia diuina per se est in quauis persona: ergo si essentia est in vna persona naturalis potentia generandi, in alia etiam esse poterit Deinde si sacultas videndi naturaliter essec in osse, videret os, quia esset in naturali subiecto, scilicet in animali: & sicut suapte natura posset in eo esse, posset in eo operari. Impossibile namque est facultatem aliquam suapte natura in aliqua parte refidere, in qua perpetuum, & naturale habeat impedimentum, vt c. 2. dicebamus. Quod si praeter naturam facultas videndi esset in osse, non videret ob impedimentum, quod haberet praeter naturam: at vero essentia diuina non est praeter naturam in filio, sed aeque naturaliter, atque in Patre: ergo si illa sola est facultas generandi, & in Patre generat; in filio quoque generabit.

Ex argumentis vero, quae cap. 1. & 2. allata sunt duo tantum supersunt Durand. in 1. cap. posita, & alterum Scoti, in 1.c. quibus respondere oportet Ad primum Duran. dicimus: patrem generare secundum id, quod sibi proprium est: proptium autem non est sola relatio aut proprietas personalis? sed etiam essentia tali proprietate determinata, & hanc diximus esse potentiam generandi. Secundum vero nullius momenti est, aut contra mysterium nostrae fidei probat. Nam si idcirco paternitas diceretur imperfecta, quia daret esse, & non operari & ideo deberemus assignare ei generationem tanquam facultati generanti, sequeretur processionem, quae ponitur proprietas Spiritus S. esse formam imperfectam, quia nullo modo tribuis Spiritui S. operationem vllam, cum non sit principium producendi aliquid extra nec intra Deum. Respondemus igitur etiamsi proprietas non tribuat personae operationem, esse nihilominus per fectionem illius, quia ad complementum personae nostro modo intelligendi pertinet: nec enim omnis perfectio alicuius debet ei tribuere virtutem producendi. Ad tertium vero argumentum Durand. ex dictis patet solutio.

Ad argumentum autem Scoti adductum in 2. e. dicimus, si Deus produceret alium Deum, tunc vere fore assignandam vt facultatem generandi essentiam Dei, quia producens alium Deum produceret aliam essentiam, cuius posset esse principium. Nam principium debet distingui a re pro ducta: idem enim non potest seipsum producere. Nunc vero, quia Deus producit Deum in eadem natura, ipsa natura secundum se nequit esse principium, quia a re producta non distinguitur. Ad dimus ergo illam determinationem proprietatis personalis, secundum quam distinguitur a perso na producta, vt possit esse principium.

Disputatio 165

An tres personae aequales sint in omnipotentia

DISPVT. CLXV. An tres personae aequales sint in omnipotentia.

Varia Scholasticorum placita, cap. 1. Vera sententia, cap. 2.

Caput 1

CAPVT. I. Varia Scholasticorum placita.

COntrouersia haec ex praecedenti, & ex iis, quae diximus disput. 104. facile poterat expediri; sed quia Scholastici forsan de sola voce disserentes, varie opinati sunt, eorum sententias in hoc cap. enumerare, & sequenti aliquid pro vera illius explicatione breuiter dicere necesse fuit.

Primum igitur Marsilius in 1. p. 23. art. 2. part. 2. sentit, sub omnipotentia contineri potentiam generandi & spirandi; cumque dicat, potentiam generandi & spirandi esse in omnibus personis, vt praecedenti disput. c. vlt. retulimus; asserit etiam omnipotentiam, quatenus hoc modo sub se in cludit potentiam generandi & spirandi, esse in omnibus personis, licet in omnibus non possit generare & spirare. Marsilio consentit Canariens. in comment. art. 6. quaest seq. Cum asserit, omnem potentiam, quam habet pater, esse in filio; quamuis filius non possit media illa generare, ficut pater. Vt autem hoc explicet vtitur exemplis, quibus vsus est Marsilius c. vlt. superioris disp. ad expli candum quomodo in filio esset potentia gene randi, & generare non posset: & addit aliud huiusmodi. Si idem calor esset in viro, & muliere, in muliere generaret lac, in viro non: nihilo minus ait, potentiam ad generandum, quam generatiuam vocant, filio non esse concedendam.

Ceterum, cum iam supra probatum sit in illo cap. potentiam generantem non esse in filio, necspirantem in Spiritu sancto, si omnipotentia sub se comprehenderet omnem potentiam, etiam producentem intra Deum, sequeretur omnipotentiam non esse in qualibet persona, quia aliqua potentia non est in aliqua persona. Porro exempla illa, quibus vsus est Marsilius eodem cap. satis impugnata sunt, atque eodem pacto refelli potest illud, quo Canar. vtitur. Nam idem calor in viro & muliere ideo non haberet eandem virtutem operandi, quia non esset coniunctus eidem substantiae, cuius est instrumentum: nec enim calor est tota causa producendi lac, sed quia coniunctus est tali formae, vel certe tali temperamento, quod vt causa per se etiam requiritur. At vero essentia diuina solum differt, quia est in diuersis suppositis, quare si ipsa esset tuta ratio potentiae generantis, sequeretur vbicumque esset, ibi etiam generaturam. Miror tamen, cur Canar. dicat. omnipotentiam etiamsi sub se comprehendat potentiam producentem intra Deum, esse in qualibet persona, cum tamen non concedat potentiam generantem, & spirantem in qualibet.

Secundo S. Thom. quaest 42. artic. 6. ad 3. & Ferrar. 4. contra gentes cap. 13. vt defendant tres persona e se aequales in potentia, concedunt potentiam. quae est in patre, esse in filio, sed sub diuerso re spectu: nam in patre est, vt generet, in filio vero vt generetur: & hoc satis esse, vt dicantur aequalis potentiae. Verum, cum solum difficultas proposita sit de potentia ad agendum vel producendum. quae dicitur actiua, non de passiua, vt producatur R aliquid, non videtur eo modo sufficienter responderi. Nam si aliqua potentia actiua non est in filios sequitur, omnes personas non esse aequales in potentia ad agendum: & quidem omnipotentia, de qua quaerimus, an aeque sit in omnibus persohis, non est ad patiendum, sed ad agendum, vt idem S. Thom. fatetur supra q 25. art. 3. ad 1. Hac ratione conuictus Durandus putat alio modo satisfaciendum esse difficultati propositae

Tertio Thom de Argent. & AEgidius de Romanis, vt refert Scotus loco inferius citando, asserunt, it in filio esse omnipotentiam, sicut in Patre, & in Spiritu sancto, etiam si filius non possit generare, nec Spiritus sanctus spirare; non quod omnipotentia sit tantum respectu eorum, quae extra Deum esse possunt; sed etiamsi sit respectu eorum, qua intra Deum possunt produci, quia omnipotentis in vniuersum fertur ad ea tantum, quae fieri non implicat contradictionem. Nec vllo modo derogat omnipotentiae, aut minuit eius virtutem, fi producere nequeat, quae implicant contradictionem: ergo cum implicet contradictionem alium filium diuinum a filio generari, & alium Spiritum sanctum a Spiritu sancto produci, omnipotentiae ipsorum vniuersim consideratae nihil obstabit, non posse generare, aut spirare, quia omnipotentia est respectu eorum, quae non implicant, contradictionem.

Assignat vero discrimen inter actionem transeuntem, & immanentem, quia omnis actio transiens, vel effectus illius, qui ex se absolute consideratus, non respectu agentis, non implicat con tradictionem, cadit sub omnipotentiam: tamen, vt actio immanens dicatur cadere sub omnipotentiam, non satis est, si in se considetata non impli¬ cet contradictionem, & ab alio fieri possit, sed possibilitas illius, vt cadat sub omnipotentiam, considerari debet respectu agentis: ergo cum generatio filij sit actio immanens, & solum, respectu patris generantis possibilis sit, solum cadere debet sub omnipotentiam partis, non sub omnipotentiam vt est filij. Hac igitur ratione ab omnipotentia filij non posse generari alium filium nihil obstat. quominus sit omnipotentia: Praeterea illud tantum dicitur impotens, vel aliqua carere potentia ad operandum, quod cum habeat formam ex se idoneam ad operandum, operari nequit: id vero, quod non potest operari, quia formam non habet. non dicitur impotens. Quare filium non posse generare alium filium non est impotentiae, quia non potest generare, eo quod non habeat formam ex se idoneams ergo hoc nihil eius omnipotentiae derogabit.

Hanc sententiam refellit Durand. in i. d. 10. qu. 1. nu. 6. quia omnipotentia dicitur respectu eorum, quae non implicant contradictionem absolute in se, non respectu efficientis, vt optime notauit S. Thom. supra q. 25. art. 3. nam si ad ea tantum re ferretur, quae non implicant contradictionem re spectu potentiae, & efficientis, inutilis quidam circulus fieret, vt ibi notauit S. Thom. & nos etiam disput. 104. cap. 4. explicauimus. Quod si praedicta sententia vera esset, quicunque homo, imo etiam animal quodcunque, vere diceretur omnipotens respectu saltem actionum immanentium; quia potest facere quamcumque actionem possibilem a se fieri. Deinde eandem sententiam impugnat Scotus in 1. dist. 20. q. 1. hac ratione, Si non comparemus filium & actum generationis ad aliquod suppositum in particulari, sed communiter; possibilis est generatio, & filius similiter: ergo respectu illius est aliqua potentia, quare si haec potentia non est in filio, consequitur in filio non esse omnem potentiam, ac proinde eum non esse omnipotentem.

Sed obijciet aliquis contra Scotum. Visio corporea est actio quaedam, quae in se non implicat contradictionem: vt sit: eam tamen non potest solus Deus facere, & nihilominus dicitur omnipotens: ergo omnipotentia non debet comparari ad omnia, quae in se non implicant contradictionem absolute, sed respectu eam ipsius omnipo tentiae. Respondet optime Scotus, omnipotentiam dici respectu omnium, quae absolute in se non implicant contradictionem, ita tamen, vt illud ab omnipotentia producatur, sicut natura supostulat produci: si enim est substantia, vt nata est per se subsistere, sic debet produci, non in alio: si autem accidens necessario pendens a subiecto, quatenus est actio vitalis, sic a Deo debet produc simul subiecto etiam concurrente: & ita Deus at tingit sua virtute esse illius

Tandem arguit Scotus, quamuis id, quod habet formam limitatam, non possit dici impotens sicut ignis non dicitur impotens, quia non producit frigus: tamen non dicetur omnipotens quia potest omnia illa, ad quae formam habet ergo non recte argumentantur praedicti Doctores

CAPVT II. Vera sententia.

MVlto facilior & probabilior est opinio Scoti, & durandi locis citatis, Gab in 1. 4. illa 20. q. 1. Gregorij q. 1. art. 2. Caiet supra q. 25. art. 3. Maioris in 1. dist. 42. q. 1. proposis. 4. nempe tres per sonas esse aeque omnipotentes. Sumunt enim attributum omnipotentiae non pro quauis potentia, quae intra Deum etiam potest producere, sed respectu creaturarum extra Deum, sicut accepit Fulge itius lib. de fide ad Petrum cap. 3. vbi sic ait, In eo intelligitur omnipotentia Dei, quia omnem creaturam visibilem de nihilo fecit. Durandus id probat hac ratione, quia omnipotentia idem est, quod potentia ad agendum, non autem vt aliquid sit: quare Deus non dicitur omnipotens, quia possit esse, sed quia possit operari: ergo respectu illius operationis non est potentia, quae est esse ipsius operationis; sed generatio est esse Dei: ergo respectu illius non est omnipotentia. Verum haec ratio destruit id quod posueramus disputat. 163. in Deo videlicet esse vere potentiam respectu actuum notionalium.

Scot. vero probat, quia correlatiuum omnipotentiae est possibile, atqui possibile est, quod potest esse, & non esse: ergo cum intra Deum non sit persona possibilis, non est omnipotentia respectu illius. Ceterum quamuis communiter dicatur illud possibile, quod potest esse & non esse, nihilominus tamen dicitur possibile, quod actu, & necessarium est: atque hoc satis est, vt respectu actuum notionalium vere sit potentia: ergo nihil obstat, quo minus etiam sit omnipotentia.

Vera igitur ratio praedictae opinionis est quam indicauit S. Thom. q. 25. art. 3. & qui seq. art. 6. nimirum omnipotentiam solum dici respectu creaturarum, & sic communiter vsurpari: id quod hoc pacto probari potest. Eodem modo nunc Deus dicitur omnipotens, sicut dicebatur, antequam reuelare. tur mysterium Trinitatis: sed ante huius reuelationem solum dicebatur omnipotens respectu creaturarum, & nulla cognoscebatur potentia respectu actuum notionalium: ergo nunc eodem modo dicitur. Quod si omnipotentia acciperetur pro potentia omni producendi aliquid tam intra Deum, quam extra, ego non video, qua ratione possemus dicere, omnipotentiam esse in tribus personis, vt argumenta facta cap. praecedenti demonstrant. Quare omnipotentiam ego non vsurparem pro quacunque potentia, sed pro potentia omnium, quae extra Deum produci possunt, sicut antiqui ante mysterium Trinitatis reuelatum acceperunt.

Est tamen argumentum desumptum ex verbis August. l. 3. contra Maximinum cap. 14. Si pater (inquit genuit filium minorem: aut non potuit, aut non voluit zignere aequalem: si autem dicitur, quod non voluit, eum inuidum esse dixisti: si autem non potuit, vbi est omnipotentia patris? Et paulo inferius, Si non potuit infirmus fuit. Vt autem argumentum Aug. aliquid valeat, potentia generandi sub omnipotentia contineri debet, nam si non contineatur, interroganti August. in suo argumento, Si autem non potuit, vbi est omnipotentia Patris? Facile responderet Maximinus, omnipotentia Patris est circa creaturas non circa personas aequales sibi producendas

Huic argumento respondet Scotus loco citato, & quodlib. 7. §. Ad primum argumentum. Augustinum argumentari ad hominem ex concessis a Maximino, non absolute ex natura rei; quia ille concedebat patrem communicasse filio deitatem, minorem tamen, quam ipse haberet: hinc ergo colligit patrem non esse omnipotentem, quia sequitur deitatem non esse infinitam, eo quod deitas quaedam sit maior, quaedam minor: infinitum autem non est majus & minus. Quod si deitas infinita non est, nec omnipotens erit, quia omnipo tentia nascitur ex infinitate naturae. Ceterum Sco tus plane alio detorquet vim argumenti Aug. ille namque non colligit, vt Scotus putauit, sed hoc modo, Sed non potuit generare aequalem: ergo defuit ei aliqua potentia, ergo non est omnipotens.

Gregorius vero in i.dist. 20. qu. 1. art. 2. circa finem aliter expendit vim huius argumenti contra Maximinum. Inquit ergo, Maxim. asseruisse duo, vt ex eodem cap. constat, nempe & filium esse creaturam patris, & nihilominus esse vere naturalen filium illius. His positis arguit August. Cum reli qui filij sint natura sua aequales patribus, a quibus geniti sunt; cur filius Dei aequalis non fuit patri Aut quia noluit pater, & sic pater inuidus fuit. aut quia non potuit, & ita non est omnipotens. Accepit autem August. (inquit Gregorius) omni potentiam respectu creaturarum. Nam Maximinus filium Dei creaturam esse dicebat. At facile certe respondere posset Maximinus Deum non potuisse generare filium sibi aequalem, qui esse creatura: quia nulla creatura potest esse aequalis Deo, atque adeo nihil inde ipsius omnipotentia derogari.

Ego sane arbitror, August. non vsurpasse omnipotentiam pro attributo essentiae Dei, quod commune esse fatemur tribus personis; sic enim eius ratio nullius esset momenti: sed nomine omnipotentiae intellexisse plenam & foecundam potentiam ad generandum, & arguit in hunc modum: Si filius natura sua postulat esse aequalis & consubstantialis patri, vt in rebus creatis videmus quibus foecunditatem ad generandum tribuimus, sequitur, patrem aeternum genuisse filium sibi aequalem, aut fuisse inuidum, si non genuit, cum posset; aut non fuisse plene foecundum, sicut est pater creatus ad generandum, quod est absurdum Hoc ergo intulit, cum dixit, Si autem non potuit, vl omnipotentia: hoc est, plena foecunditas. Mitto id quod respondet S. Th. in qe seq. art. 6. ad 3. Nam diffi cultati propositae non satis videtur.

Articulus 6

CONCLVSIO articuli negat, & est de fide in symbolo Athanasij expressa. Vnus filius, non ires filij: vnus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti Eam vero probat S. Doctor quatuor rationibus congruentibus, quas fuse impugnat Scotus quod li beto 2. & Aureolus in 1. dist. 7. q. 2. art. 1. vt refertur a Capreolo, eas autem defendunt Caietan. & Canar alijque recentiores in hunc art. Capreolus in 1. d. 7. q. 2. & Ferrar. 4. contra gentes c. 13. in principio. Occa sione vero cuiusdam illarum fusius disputat Ga ietanus de principio indiuiduationis. Henritus au tem quodlibeto 6. q. 1. & Scotus loco citato alias addu cunt rationes, nulla tamen earum conuincit, sed omnes congruenter solum probant hanc verita tem. Est enim super naturalem rationem, & qua sola fide, sicut mysterium ipsum trium persona rum in vna natura, constare potest.

PrevBack to TopNext