Caput 3
Caput 3
Hic stabilitur subiectum theologiae
MAnifestum est erao er dictis. An primus motor sit: et quid sit: quoniam est quoddam ens positiuum: et sic describitur. Primus motor est substantia spiritua lis et illilnuta: oportet ergo stabiectilire subiectum hcuius theo:¬ logie: quod assignamus primum motorem immobilenratio huius dicti est ista: quoniam omnes proprietates subiecti. tam affirmatiue quam negatiue conuenienter sibi applicantur: sicut scriptum est in primo metaphysice nostre. capite tertio. Nam aliqua proprietates negatiue ibi scripte sibi conueniunt. prima scilibet quod non est ens prohibitum includens contradictionem. 2a quod non est ens equiuocum. tertia quod non est ens per accidens: sed est vnum per se. quar ta quod non est ens precise in anima. Sed vere et realiter extra animam existens: quinta quod non est ens corruptibile: sed necesse est esse. sexta quod non est ens incommunicabile secundum antiquos: licet hec proprietas et conditio sit multum dubia apud modernos phylosophos qui asserunt de singularibus posse esse scientiam: non tantum de vniuersalibus septima proprietas quod non est ens demonstrabile saltem in ista theolo gia: quoniam nulla scientia probat subiectum suum: sed supponit: tamen in aliqua scientia potuit fuisse probatum. Declarationes autem istarum. 7. propositionum quere in metaphysica vbi supra.
¶ Adhuc autem manifestum est quod. 7. proprietates affirimatiue subiecti scibilis primo motori immobili conueniunt. Quarum prima talis est: quoniam subiectum scibile est defile quum definitio subiecti sit medium ad concludendum passionem de subiecto. Primus autem motor immobilis est defilius definitione proprie dicta: quum habeat concetum resolubilem per se vnum perseitate primi modi constitutum ex concetum per se contrahibili: et concetum contrahente per se: sicut superius fuit dictum. capite primo. Secunda proprietas subiecti scibi lis conuenit primo motori immobili que talis est. quoniam subiectum scibile est causatum causis intrinsecis: quum sit definibile: et definitum constituatur ex partibus definitionis que sunt eius princtpia intrinseca ex quibus fit vnum per se perseitate primi modi. Tertia proprietas substanti scibilis conuenit: quae talis est: quod subiectum scibile est prius quiditate scibili: et hoc triplici prioritate originis perfectionis et notitie seu cognitionis. Primus autem motor immobilis priorest hac triplici prioritate omni quiditate scibili deipso attributali et passionali. Quarta proprietas affirmatiua sibi non repugnat que est: quod subiectum scibile est posterius medtia ex natura rei: sicut definitum est posterius parte definitionis: et principiis constius: et proprietas affirmatiua subiecti scibilis primo motori conuenit que talis est: quod quiditas scibilis est formaliter in subiecto scibili: quum sit eius propria passio per se predicabilis in secundo modo de eo. Subiectum autem non potest carere sua propria passione. Alias. conclusiodrimonstrata esset falsa. Inprimo autem motore sunt plures quiditates scibi les de ipso demonstrabiles. de quibus prolixior fiet sermo: vt quod sit bonus: vnus verus: et sic de aliis.
¶ Sexta proprietas subiecti scibilis affirtuatiua conuenit primo motori immobili que talis est: quod qui ditas scibilis cum subiecto scibili est idem realiter: cum sit ab eo omnino inseparabilis: per se autem passiones primi motoris sunt idem realiter cum ipso: quoniam inseparabiliter sibi insunt. Altia proprie tas affirmatiua subiecti scibilis conuenit primo motori que talis est: quod quiditas scibilis de subiecto est formaliter distincta: et ex natura rei a subiecto: sicut passio formaliter distinguitur a subiecto. per se autem passiones primi motoris dicuntur de eo per se perseitate secundi modi et non primi: ergo ex natura reiab ipso formaliter distinguitur. Concludimus er go quod primus motor est subiectum scibile: cum proprietates subiecti scibilis tam affirmatiue quam negetiue sibi conueniant: ideo primum motorem in hac seientia stabilimus pro subiecto: quid autem sit subiectum primum in hac theologia: et de ratione formali subiecti sufficienter dictum est in nostra metaphysica. capite quarto et quinto primi libri: nec hicest necessarium repetere: sed sufficit: et intellectus tuus sit semper applicatiuus istorum principiorum communium qunue dicta sunt in nostra metaphysica ad tuum propositum
On this page