Text List

Caput 9

Caput 9

Ostendit ordinem huius scientiae ad alias facultates

¶ Ostendit ordinem huius scientie ad alias facultates. Caput. IX

DE ordine autem theologie ad alias artes restat perscrutandum: an theologia aliqua prioi ritate sit prior aliis vel non: quoniam trem sunt prioritates. scilicet ordinis perfectionis et nature: inquirendum est qua prioritate sit prior: et hoc in predicto triplici intellectum. scilicet primi motoris et secundi et nostri: sit ergo prima conclusio theologia naturalis origine posterior est metaphysica. hec probatur: quoniam predicatum est prius subiecto et inclusum includente. secundum autem ordinem subiectorum est ordo passionum: ergo scientiarum.

¶ Secunda propositio. theologia est posterior phylosophia origine. hoc probatur. quoniam aliquid posterius subiecto naturalis phylosophie est prius origine subiecto theologie: quod euis denter ostenditur. Quoniam differentia constitutiua substantie predicamentalis. posterior est origine subiecto naturalis phylosophie. scilicet ente limitato vel natura: cum sit eius differentia contractiua: sicut in vltimo nostre metaphysice fuit dictum: hec autem differentia constitutiua predicamentalis substantie est prior subiecto theologie: sicut inclusum prius est includente. dictum enim fuit in vltimo nostre metaphysice: quod primus motor: et alia vniuocantur in dicta differentia que est constitutiua substantie predicamentalis: et limitate et illimitate: que quidem substantia illimitata per se includitur in primo motore que prior est primo motore: ergo ista differentia etiam prior est primo motore prioritate originis: quoniam quicquid est prius priori origine est prius posteriori origine.

¶ Tertia propositio talis est. Scientia de substantia predica mentali prior est theologia naturali: hec probatur: sicut secunda: quoniam aliquid posterius origine substantia predicamentali origine est prius subiecto theologie. scilicet primo motore: quod probatur quoniam constitutiua differentia spiritus qui est quoddam genus subalternum contentum sub substantia predicamentali posterior est origine substantia predicamentali: sicut contrahens contrahibiliet inferius suo superiori. Differentia autem constitutiua spiritus limitati. contenti sub substantia predicamentali est etiam constitutiua spitus illimitati per se inclusi in primo motore: et illa differentia erit prior primo motore: sicut inclusum prius est includente. Concludamus ergo quod sunt tria scibilia et subiecta ordinata priora subiecto theologie. scilicet ens inquantum ens: quod est subiectum metaphysice. natura que est subiectum naturalis phylosophie. substantia que est subiectum in primo libro predicamentorum: sicut ibi fuit dictum

¶ Quarta propositio sit ista. theologia est posterior natura ista triplici scientia predicta: et intelligo hic prius natura: a quo non conuertitur subsistendi consequentia: subiecta autem illarum trium scientiarum sunt priora natura subiecto theologie: quoniam sequitur. scilicet est primus motor: ergo est ens: sed non conuertitur consequentia. similiter sequitur: est primus motor: ergo subiectum naturalis phylosophie que valet ratione differie constitutiue substantia limitate et illibclate. Adhuc sequitur. primus motor. ergo substantia: que est subiectum primi libri predicamentorum: sed non conuertitur consequentia. ergo prius natura et origine sunt ille scientie theologia naturali.

¶ Et si arguas quod oppositum scriptum est in secundo metaphy. nostre. capite 7o vbi dicitur: quod prima scientia origine est nostra metaphysica. 2a est de ente infinito. 3a est de ente finito.

¶ Respondeo tibi: quod omnis prima scientia ordine doctrine est de ente inquantum ens: que autem sit prior an que est de ente finito vel de ente infinito in se dubium est et ex se et apud omnem intellectum: licet apud intellectum nostrum qui procedit ex sensibilibus notitia de ente finito sit prior: et per conse quens scientia eius: tamen finitum et infinitum videntur substantia disperata: sicut rationale et irrationalem que non habent essentialem ordinem adinuicem: et per consequens scientie eorum non habent essentialem ordinem. Ex hoc tamen non habes: quod hec theologia naturalis non habeat essentialem ordinem ad philosophiam naturalem: sicut ad scientiam priorem. quoniam subiectum huius theologie non est ens infinitum: sed aliquid per se contentum sub ente infinito scilicet primus motor immobilis quiper se includit ens infinitum et illimitatum: qui quidem primus motor habet ordinem essentialem ad substantiam predicamentalem ratione differentie contrahentis: et per consequens ad subiectum naturalis phyloso phie. ergo scientie prioritas de ente infinito et de ente finito non est prioritas originis et nature: sed est prioritas perfectionis.

¶ Amplius autem de prioritate perfectionis. Quid dicendum clarum est omni consideranti: theologia namque est prior prioritate perfectionis metaphysica et philosophia naturali: et quacumque alia scientia. Ratio autem huius est ista: quoniam sicut se habet subiei ctum ad subiectum in perfectione et nobilitate: sic scientia ad scientiam. subiectum autem theologie est perfectissimum habens in se formaliter omnem perfectionem simpliciter. ergo ens perfectissimum. de ordine namque scientiarum: et que sit prior in ordine: et que non in nostra metaphysica. libro 2o capite 7o satis fuit dictum: nec hic amplius oprtet morari. Dictum est ergo in hoc primo libro de subiecto theologie et habitum theoitie et stabiliuimus subiectum primum motorem immobilem. De qualitate habitus theologici diximus: quoniam ad hanc artenpertinet. Et in hoc terminatur iste primus liber.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9