Caput 6
Caput 6
De inuisibilitate Dei plane determinat
DE inuisibilitate primi motoris est perscrutandum: an primus motor sit simpliciter inuisibilis sicut est simpliciter immortalis: sit ergo prima propositio talis: primus motor est omnino inuisibilis oculo corporali: quoniam nihil potest videri oculo corporali nisi quantum. primus autem motor est abstractus ab omni quantitate extensiua. Tum secundo: quoniam proprium et per se obiectum visus corporalis est color: ergo non videtur nisi coloratum: vel saltem obiecta communia. primo autem motori repugnat simpliciter esse coloratum. er.
¶ Et si arguas quod primum dictum est valde dubium scilicet quod visus corporalis non apprehendat nisi quantum: quoniam dicit Aristo. secundo de anima. i121 quod sensus est susceptiuus specierum: sine materia hoc est quod species recepte in oculo corporali abstrahunt a conditionibus quantitatis. Tum quia dicunt sensum extra se obiectiue. Tum quia non commensurantur obiecto: ideo minima species est representatiua maximi obiecti: vt species celi. Tum quia non habent realem quantitatem in sensu: sicut habent forme sensate in materuis existen¬ tes. Palam autem quod species existentes in oculovel in speculo sunt visibiles oculo corporali: et tamen sunt non quante: sicut dictum est supra: ergo non quantum potest videri oculo corporali. Respondeo tibi: quod licet species existentes in sensum aliqualiter abstrahant ab aliquibus conditionibus quantitatis: sicut tu arguis: et bene: non tamen sunt omnino non quante: ideo sunt extense et quante: sicut ad sensum apparet: sicut de specie in speculo apparet quod pars est in parte: et non tota species in qualibet parte. Primus autem motor est simpliciter non quantus nullam habens magnitudinem: ergo non est visibilis oculo corporali.
¶ Et si queras an species omnino indiuisibilis non quanta sicut est species representatiua nature spiritualis: possit recipi in oculo corporali: et per consequens species representatiua primi motoris: vel an hec contradictorie repugnent. Dicitur quod non repugnat subiecto quanto et materiali recipere speciem indiuisibilem et immaterialem.
¶ Et si arguas quod forma substantialis omnino immaterialis intrinseca: vt species representatiua primi motoris posset immediate recipi in subiecto quanto scilicet in oculo corporali. Respondeo quod non est simile de forma substantiali et accidentali: quoniam licet concedatur de forma substantiali quod immediate recipiatur in subiecto corporeo: non tamen conceditur de forma accidentali nisi mediante substantiali: nec est alia ratio nisi quod hoc est hoc.
¶ Et si adhuc dicas quod quum in oculo corporali sit anima rationalis tota: quare non poterit esse ratio formalis in eo recipiendi speciem representatiuam primi motoris. Oculus etiam constitutus ex anima rationali et organo corporali sit illud quod recipit talem speciem: et per consequens posset videre primum motorem per speciem in eo formaliter existentem. Respondeo tibi. solutionem quere.
¶ Secunda propositio est talis: primus motor est simpliciter inuisibilis: sic quod nullo sensu per se recipi potest. hec probatur: sicut prima. tum etiam: quia primus motor non continetur sub obiecto adequato alicuius sensus: ergo a nullo sensu potest comprehendi. Ex hoc infertur quod primus motor est omnino intangibilis et impalpabilis cum non contineatur sub obiecto sensus tactus. 2o quod est omnino inaudibilis: cum non contineatur sub obiecto sensus: auditus: et sic de aliis sensibus exterioribus.
¶ Et si queras: an primus motor sit sensibilis per accidens: licet non per se: sicut substantia: que licet non sit sensibilis per se: est tamen sensibilis per accidens. Fertur ab aliquibus quod sic. sicut sor. vel guiglielmus auditur per accidens scilicet ratione vocis eius prolate: cum igitur primus motor posset vocem proferre et narrare: sicut sor. videtur quod per accidens possit audiri: et ex tali voce cognosci: sed an sit visibilis proprie per accidens non assero: quoniam non adhuc est probatum: an aliquid accidens visibile sit in eo subiectiue: sic quod eius dependentiam terminet: quoniam si sic: tunc esset visibilis per accidens.
¶ Tertia propositio talis est: primus motor non est omnino ymaginabilis: hoc probatur: quoniam non videtur quod aliquod obiectum sit ymaginabile nisi sit aliquo sensu exteriori perceptibile seu sensibile: cum ymaginatio et fantasia sint motus facti a sensu. Primus autem motor non cadit sub sensu: vt dicit propositio secunda.
On this page