Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De Anima

Liber 1

Liber I, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans, quod scientia naturalis est de anima, et quis ejus ordo.

CAPUT II. : De nobilitate et utilitate scientiae de anima.

CAPUT III. : De quaesitis quid sit subjectum hujus scientiae, et de difficultate ipsius.

CAPUT IV. : Quae oportet inquirere ad investigandum propriam animae diffinitionem.

CAPUT V : Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.

CAPUT VI. : Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.

CAPUT VII. : Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanico, in quo est digressio quaedam.

Liber I, Tractatus II

CAPUT I. : De his qui diffiniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.

CAPUT II. : De opinionibus eorum qui animam per cognoscitivum diffiniendam esse dixerunt.

CAPUT III. : De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam est de opinionum collatione.

CAPUT IV. : De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.

CAPUT V. : De contradictione opinionum in communi, quae diffiniebant animam per motivum suiipsius.

CAPUT VI.

CAPUT VII. : De disputatione contra opiniones Democriti et Platonis de motibus animae, quibus movetur in corpore et movet corpus.

CAPUT VIII. : De improbatione opinionis quae dixit animam esse harmoniam corporis commixti.

CAPUT IX. : De solutione objectionis qua videtur ex alterantibus probari, quod anima movetur per se physice : et in illo est bona demonstratio de intellectualis animae immortalitate.

CAPUT X. : De improbatione opinionis quae dicit animam esse numerum seipsum moventem.

CAPUT XI. : De improbatione operationis eorum qui diffinierunt animam per cognoscitivum, dicentium simile simili cognosci, et ideo animam esse principium omnium.

CAPUT XII. : Utrum cognoscatur simile simili, sicut dixit Empedocles.

CAPUT XIII. : De causa illius opinionis, quae dixit animam esse ex elementis, et specialiter ex aere : et est digressio in eo declarans diversas causas, et tres opiniones circa hoc.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans causam dicti Antiquorum, quo dixerunt simile simili cognosci.

CAPUT XV. : Utrum anima diversa agat per unam substantiam et diversas potentias, vel per plures substantias et plures potentias : in quo etiam habetur utrum vegetabilis et sensibilis et rationalis una sit substantia in homine.

CAPUT XVI. : De dubitatione quae movetur de eo quod unit potentias animae, utrum ratio communis vel substantia realis, cujus vires animae sunt partes.

Liber 2

Liber II, Tractatus I

CAPUT I. : Quae sit libri intentio, et qualiter diffinitionem animae venari contingit.

CAPUT II. : De universali animae diffinitione, quae dicit quid est anima universaliter.

CAPUT III. : De datae diffinitionis explanatione, et est digressio quaedam.

CAPUT IV. : In quo ex praedictis demonstratur quae anima separabilis est, et quae non.

CAPUT V. : In quo probatur, quod oportet quaerere aliam adhuc diffinitionem, quae dicit causam superius habitae.

CAPUT VI. : De diffinitione animae dicente propter quid.

CAPUT VII. : Utrum quaelibet virium animae sit anima, et utrum sit tota in toto.

CAPUT VIII. : Qualiter intellectus est alterum genus animae et separabilis : et qualiter est umbra intelligentiae, et sensibilis est umbra intellectus, etiam vegetabilis est umbra sensibilis.

CAPUT IX. : Quod formaliter et non materialiter unitur anima, et quod ipsa est primus actus hujus corporis et non cujuslibet.

CAPUT X. : De enumeratione potentiarum principalium quae sunt potentiae animae.

CAPUT XI. : Ex quibus partibus componitur anima, et eadem est ratio animae et figurae.

Liber II, Tractatus II

CAPUT I. : De ordine procedendi, et quot sint et quae potentiae animae vegetabilis.

CAPUT II. : Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.

CAPUT III. : De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.

CAPUT IV. : De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.

CAPUT V. : De alimento quod est objectum nutritivae et vegetativae.

CAPUT VI. : De officiis nutritivae et augmentativae.

CAPUT VII. : De officiis virtutis generativae.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans quatuor virtutes materiales dictis tribus virtutibus deservientes.

CAPUT IX. : De comparatione trium virtutum animae vegetabilis ad invicem et ad seipsam animam vegetabilem.

CAPUT X. : De duplici motore nutrimenti.

Liber II, Tractatus III

CAPUT I. : In quo genere potentiae sit potentia sensitiva.

CAPUT II. : De distinctionibus potentiae passivae in apprehendendo.

CAPUT III. : De adaptatione dictae distinctionis potentiae ad potentiam sensitivam.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans gradus abstractionis et modum.

CAPUT V. : De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum sit in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.

CAPUT VII. : De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.

CAPUT VIII. : De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.

CAPUT IX. : De improbatione opinionis Democriti, qui dixit lumen esse defluxum corporis.

CAPUT X. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt lumen esse corpus indivisibile.

CAPUT XI. : Et est digressio dicens defectum aliarum quatuor opinionum superius enumeratarum de luce et lumine.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de luce et de lumine et de natura.

CAPUT XIII. : De medio visus, et quot modis dicatur visibile : in quo etiam est de his qui aspiciunt lumen.

CAPUT XIV. : Qualiter color in lumine videtur, et non sine lumine, et de quantitate visorum.

CAPUT XV. : Quare per vacuum non potest videri, et de visu in speculo.

CAPUT XVI. : De visu lucentium.

CAPUT XVII. : De auditu, et primo de bene sonantibus et male.

CAPUT XVIII. : Qualiter sonus generatur in aere et aqua.

CAPUT XIX. : De echo qui est sonus reflexus.

CAPUT XX. : Qualiter sonus venit ad auditum auris, et qualiter auris connaturalitatem habeat ad audiendum.

CAPUT XXI. : De differentiis sonorum quae non fiunt nisi in sono secundum actum facto.

CAPUT XXII. : De voce qualiter fiat.

CAPUT XXIII. : Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.

CAPUT XXIV. : Qualiter odorum differentiae per analogiam ad differentias saporum accipiuntur.

CAPUT XXV. : Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio fumalis.

CAPUT XXVI. : Qualiter olfactus est in respirantibus, et in non respirantibus.

CAPUT XXVII. : De gustu secundum quod est in medio secundum esse materiale ipsius.

CAPUT XXVIII. : Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.

CAPUT XXIX. : De differentiis saporum secundum speciem, et qualiter se habent ad gustum.

CAPUT XXX. : De tactu, utrum sit unus an plures.

CAPUT XXXI. : Quod caro non est organum tactus.

CAPUT XXXII. : Utrum tactus indigeat aliquo medio extrinseco.

CAPUT XXXIII. : Et est digressio dicens intentiones Alexandri, Themistii, Averrois et Avicennae.

CAPUT XXXIV. : De medio tactus, quid sit, et quot modis dicatur.

CAPUT XXXV. : Qualiter se habet tactus ad tangibilia.

Liber II, Tractatus IV

CAPUT I. : Quod omnis sensus est susceptivus specierum sensibilium.

CAPUT II. : Utrum aliquid non habens sensum patiatur a sensibus.

CAPUT III. : In quo est probatio, quod non est sensus praeter quinque per naturam mediorum.

CAPUT IV. : In quo probatur non esse nisi quinque sensus per naturam organorum.

CAPUT V. : In quo probatur, quod nullus deest sensus ab ipsis sensibilibus.

CAPUT VI. : Quod sensatorum omnium non potest esse aliquis sensus a praedictis.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans quinque vires animae sensibilis interiores.

CAPUT VIII. : De eo quod sensu communi nos sentimus videre et audire, et secundum alios operari.

CAPUT IX. : Qualiter sensitivum sensibileque idem actu sunt et diversa in esse, et qualiter correlativa.

CAPUT X. : De probatione sensus communis per hoc quod componit et dividit inter sensata diversorum sensuum.

CAPUT XI. : In quo declaratur qualiter sensus communis est unus et indivisibilis, et qualiter diversus.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans qualiter sensus communis est medietas omnium sensuum.

Liber 3

Liber III, Tractatus I

CAPUT I. : Et est digressio declarans libri intentionem, et de imaginatione.

CAPUT II. : Et est digressio declarans ea quae conveniunt ex aestimatione.

CAPUT III. : Et est digressio declarans naturam phantasiae.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod omnes vires animae sunt organicae, et agunt mediante corpore.

CAPUT V. : De improbatione erroris Antiquorum qui dixerunt quod intelligere et sentire sunt idem.

CAPUT VI. : Quod imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VII. : Quare imaginatio vel phantasia, neque sensus sunt, neque opinio cum sensu.

CAPUT VIII. : Quid sit phantasia secundum veritatem, prout communiter agitur de imaginatione phantasiae.

CAPUT IX. : De ratione nominis phantasiae et utilitate ejus.

Liber III, Tractatus II

CAPUT I. : Qui tractatus est qualiter intellectus possibilis est.

CAPUT II. : Qualiter intellectus possibilis sit natura quaedam immixta receptibilis omnium eorum quae sunt.

CAPUT III. : Et est digressio declarans dubia quae consequuntur ex dictis de intellectu possibili.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans opinionem Alexandri et ejus improbationem.

CAPUT V. : Et est digressio declarans opinionem Theophrasti et Themistii, et improbationem ejusdem.

CAPUT VI. : Et est digressio declarans opinionem Avempacis et Abubacher, et improbationem ejusdem.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Averrois, et improbationem ejusdem.

CAPUT VIII. : Et est digressio declarans opinionem eorum qui dixerunt nullam partem animae esse intellectualem, et errorem eorumdem.

CAPUT IX. : Et est digressio declarans opinionem Avicebron, et errorem ejusdem.

CAPUT X. : Et est digressio declarans opinionem Platonis et Gregorii Nysseni, et ejus errorem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans opinionem Latinorum, et errorem eorumdem.

CAPUT XII. : Et est digressio declarans veram sententiam de omnibus inductis dubiis Peripateticorum.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans solutionem duarum quaestionum difficilium relictarum ex praedictis.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans propter quid intellectus est separatus et immixtus.

CAPUT XV. : Quo probatur quod intellectus non est mixtus corpori per hoc quod sua passibilitas non est similis passibilitati sensus.

CAPUT XVI. : Quod unus intellectus est qui distinguit inter sensibile et intelligibile.

CAPUT XVII. : Qualiter intellectus est subjectum receptionis et non transmutationis, et qualiter intelligit se.

CAPUT XVIII. : De natura intellectus agentis, et qualiter anima est composita.

CAPUT XIX. : De comparatione intellectus possibilis et agentis et speculativi.

Liber III, Tractatus III

CAPUT I. : De intellectu indivisibilium diversimode dictorum.

CAPUT II. : Et quis intellectus est semper verus : et quis aliquando verus, aliquando falsus : et quod actus sensus et intellectus sunt actus perfecti et motus simplices.

CAPUT III. : Quod est idem intellectus componens et dividens intelligibilia, sicut est idem sensus communis.

CAPUT IV. : Quod eadem est analogia phantasmatum ad intellectum, quae est sensibilium ad sensitivum.

CAPUT V. : De intellectu mathematicorum et divinorum.

CAPUT VI. : Qualiter intelliguntur divina quae sunt separata : in quo est digressio declarans hoc quod dixit Alexander, et improbationem ejusdem erroris.

CAPUT VII. : Et est digressio declarans opinionem Themistii et Theophrasti in solutione quaestionis inductae.

CAPUT VIII. : Et est digressio de solutionem quaestionis Avempacis et Alfarabii in quo erraverunt.

CAPUT IX. : Et est digressio qualiter Avicenna et Algazel solvunt inductam quaestionem, et quaestio dubitationis est in dictis eo rumeorum.

CAPUT X. : Et est digressio declarans quorumdam modernorum solutionem.

CAPUT XI. : Et est digressio declarans veram causam et modum conjunctionis intellectus agentis nobiscum.

CAPUT XII. : Quomodo anima est omnia quodammodo quae sunt.

CAPUT XIII. : Et est digressio declarans quod anima non moritur morte corporis, et quod non fuit ante corpus.

CAPUT XIV. : Et est digressio declarans errorem eorum qui dicunt de omnibus animabus tantum unam remanere post mortem.

Liber III, Tractatus IV

CAPUT I. : Quae pars animae sit motiva.

CAPUT II. : Quod vegetativum secundum se et sensitivum secundum se non sunt motiva secundum locum.

CAPUT III. : Quod nec intellectivus nec operativus secundum se sunt causa motus secundum locum, sed duo horum vel tria simul.

CAPUT IV. : De differentiis intellectus practici et speculativi.

CAPUT V. : Qualiter unum specie sunt moventia et plura secundum substantiam.

CAPUT VI. : Quod intellectus semper est rectus, ille scilicet qui est movens : phantasia autem et appetitus recta et non recta.

CAPUT VII. : Quod omnia moventia sunt unum specie et diversa numero, et ad quem numerum, et ad quam speciem.

CAPUT VIII. : Qualiter est motus processivus secundum quod fit a motore immobili secundum locum.

CAPUT IX. : Quid est movens in animalibus perfectis, et quando unum movet aliud, et e converso.

CAPUT X. : Et est digressio declarans suas diversitates secundum Platonicos et Theologos.

Liber III, Tractatus V

CAPUT I. : Quod omne animatum habet vegetabile, sed non necessario habet sensum.

CAPUT II. : Quod sensus qui fiunt per media extrinseca, non nutriunt, et qualiter fiunt per media extrinseca.

CAPUT III. : Qualiter sit animalis corpus, utrum simplex aut compositum.

CAPUT IV. : Et est digressio declarans quod sensibile et vegetativum et rationale in homine sunt una anima.

Prev

How to Cite

Next

CAPUT III.

De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam: in quo etiam est de opinionum collatione.
1

Habitis autem his quae moverunt Antiquos ad dicendum quod anima diffinien da erat per motivum: itemque habitis eis ex quibus aliis videbatur quod esset diffinienda per cognoscitivum, fuerunt quidam utrumque istorum complectentes et diffinientes animas per utrumque, dicentes animam esse numerum seipsum moventem. Dicebant autem ipsam esse numerum propter Platonis rationes: quia numerum ponebant esse principium omnium rerum, ut ex illo potentiam cognoscitivam omnium haberet: et per seipsum moventem dicebat, ut ex illo moverentur corpora per rationem superius introductam. Et in hanc animae diffinitionem plurimi consenserunt antiquorum Stoicorum: quia ex ista videbatur eis quod animam probarent immortalem esse, sicut inferius ostendemus. Licet autem omnes conveniant in hoc quod omnia sunt ex principiis primis, tamen differunt in duobus, quorum unum est quae sint illa principia prima, et secundum quot sint numero. Maxime autem differunt in hoc quod dicunt quidam ex eis principia rerum esse corporea. Quidam autem dicunt ea esse incorporea et miscent principia ex his: et ad haec utraque referenda dicunt esse principia. Et in multitudine principiorum differunt: quoniam quidam eorum dicunt esse unum, et quidam plura his principiis quae ponunt, tradunt animam esse corpoream vel incorpoream, et unum, vel plura.

2

Quod enim dicunt, quod natura principiorum est motiva, non est irrationabile, sicut nos superius ostendimus: et quia quidam putabant quod primum motivum omnium et incorporeum est ignis, ideo dixerunt quod anima est ignis quidam: hoc enim est subtilissimum corporum specie secundum partes suas, et inter omnia elementa maxime est incorporeus et spiritualis, et movet alia, sicut videtur, cum ipse sit maxime mobilis.

3

Sed licet Democritus falsum posuerit, tamen dulcius caeteris dixit: quia expositione sua cuncta cavit, quando retulit propter quid est unumquodque operum animae generalium. Dixit enim animam quidem et intellectum idem esse, sicut superius diximus: et cum intellectus sit essentia prima quae capacitate ambit omnes alias, dixit quod habet ex eo quod atomi rotundae prima sunt principia rerum, et sunt motiva sicut anima, eo quod habent figuram quae omnibus figuris nobilior est, et propter partes subtilissimas: figura autem haec est forma rotunda: talem autem dicit esse intellectum et animam, eo quod velociter transit ab uno in aliud: et ignem dicit esse ejusdem speciei rotundae: et ideo animam esse ignem vel ex igne.

4

Anaxagoras autem licet melius posuerit quam Democritus, tamen non adeo dulciter secundum philosophiam dixit, quod minus certificavit. Alicubi enim videtur quidem alterum dicere animam et intellectum, sicut superius diximus: alicubi autem videtur utrisque uti sicut una natura: et ideo et intellectum posuit omnium esse principium maxime, et solum eumdem dicit esse inter omnia quae sunt, simplicem et immixtum et purum. Et nos jam ostendimus quare dixit ipsum esse principium, quoniam scilicet in eo est omnium capacitas sicut in principio primo materiali. Simplicem autem dixit esse, eo quod non extenditur corporeitate et contrarietate. Immixtum autem, eo quod non commixtus est organo alicujus corporis per suam operationem, sed remanet separatus. Purus autem est, eo quod capit essentias puras rerum et non esse ipsarum in materia et materiae appendiciis. Et haec positio in paucis peccat, sed non certificat: quia dicit quod ab eodem habet cognoscere et movere, eo quod dicit intellectum omnia movere. Et hoc esse non potest, quia idem eodem modo se habens, non potest esse materiale et efficiens: est autem materialis et passiva potentia cognoscitiva et motiva eorum quae sunt efficiens.

5

Ex antiquis autem Philosophis Italicis, de quibus exstat parva reminiscentia, fuit Melissus, qui opinatus est animam per motivum esse diffiniendam: quia dixit magnetem habere animam per quam ferrum trahit. Diogenes autem, sicut et alteri quidam dixerunt animam esse aerem quemdam, eo quod cognitivo et motivo dicebant eam diffiniri: et aerem dixerunt principium omnium, et ita esse principium cognitionis in anima: et eumdem dixerunt esse subtilissimum, et ita esse in anima eumdem aerem principium motus quo movet anima. Heraclitus autem civis Ephesius omnium principium dixit esse vaporem, et ex ipso constitui omnia alia, et eumdem dixit esse incorporalissimum et mobilissimum, eo quod semper fluat: et dixit quod nihil entium est, quod non continue moveatur: et ideo cum cognitio sit per assimilationem, eo quod cognoscens omnia sit mobilissimum: et ideo ipse et multi alii fumum cordis et vaporem dixerunt esse animam. Similem autem his causam inducentem habuit Alcmaeon, qui a quibusdam Thales, qui unus de septem sapientibus fuisse creditur: hic enim licet non diceret animam esse vaporem vel fumum, tamen dixit quod est quoddam divinum, quod movetur semper movens seipsum: et ideo etiam immortalem dixit esse animam, quia sit principium movens primum. Si enim daretur non moveri, tunc etiam non moveret, sicut dixerunt. Si autem primum non movet, tunc nihil secundorum movet vel movetur, sicut habitum est in VIII Physicorum: et sic cessat motus jam in tota natura, quod est inconveniens: oportet igitur quod se semper moveat. Est igitur immortalis. Haec autem ratio scripta est in Phaedro Platonis. Et ideo dixit Thales animam comparari diis coelestibus immortalibus, qui sunt intelligentiae moventes, quia movere inest animae sicut intelligentiis immortalibus: quia ex se moventur coelestia, sicut et animalia. Moveri enim vidit omnia divina continue ex seipsis, sicut solem, lunam, et astra, et coelum totum. Alcmaeon autem talem dedit de anima Philosophiam, propter hoc quod vidit animam movere per intellectum, sicut et coelum movetur: et ideo animam dixit esse principium motus primum, et non posse non moveri et non movere, sicut neque prima possunt a motu cessare. Diximus autem rationem hujus in Physicorum libro ultimo. Magis autem grossi non adeo efficaces rationes habuerunt inducentes eos ad ponendum. Hippus quidam vulgaris Philosophus dixit animam esse humorem aqueum, et videtur sibi quod hoc persuaserit a semine generationis: quia semen omnium generatorum est humidum aqueum, quod cito recipiat membrorum effigies. Fuit autem causa dicti, quia vidit virtutem formativam esse in humido retentam per viscositatem spermatis, quae format membra omnia: et hanc putavit esse humidi naturam in semine, quod nullam causam consideravit nisi materialem. Dixit ergo primo humorem formare in seipso organum, et postea humorem seminalem radicaliter illis organis imbibitum esse animam animalium: et ideo redarguit eos qui sanguinem dixerunt esse animam, dicens quod humor spermatis non est sanguis: sperma autem generationis primam dicit esse animam, quae format omnia membra et infundit, sicut prius dictum est. Adhuc autem grossiores sanguinem esse animam dixerunt. Illa ratione inducti dixerunt sentire magis esse proprium animae, et per illud dixerunt animam esse diffiniendam, quemadmodum dixit Critias: et cum viderent corpus exsangue propter frigiditatem obstupescere in sensu, et ad reditum sanguinis redire sensum, putabant vim sensitivam sedem habere in sanguine, et esse sanguinem: et quia sensum et animam dixerunt idem esse, ideo dixerunt animam esse sanguinem. Et ut breviter dicatur, omnia elementa judicata sunt esse anima ab aliquo Antiquorum praeter terram. Hanc enim nulli retulerunt solam esse elementum vel animam, nisi forte aliquis diceret eam esse ex omnibus elementis, aut omnia elementa, quemadmodum Empedocles. Hujus autem causa fuit, quia cum duo sint in quibus convalescit vita, calor scilicet et humor, neutrum est in terra: et ideo etiam a paucis elementum esse terra ponebatur, sed dicebatur esse faex distillans ab omnibus aliis elementis, et sic ex aliis esse composita. Unde etiam illi qui sanguinem animam esse dicebant, primas operationes animae vegetabilis et sensibilis in sanguine vel humore esse, quem loco sanguinis esse dicebant vel videbant. Est enim ultimum nutrimentum sanguis intra venas, ex quo est cibus et augmentum et generatio et in anima sensibili sensus. Quoniam etiam spiritus animalis in quo deferuntur formae ad vires animae apprehensivas, resolvitur a sanguinis humore: et ideo sanguinem priorem esse dicebant illo. Et quoniam tam sanguis quam sperma operationes quas habent, in humido habent, quod formatur ad membra corporis, sive in generatione, sive post, et causas formales et efficientes videre non poterant, ideo animam primum humidum et omnium humidorum principium esse dicebant. Animam enim propter potentiam quae est in ea ad omnia quodammodo, materiale et primum principium esse credebant, sicut superius dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

CAPUT III.